Elegiae (Propertius)/Liber II

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber II
(post 37 a.Chr.n. ?)

I

QVAERITIS, unde mihi totiens scribantur amores,

unde meus veniat mollis in ore liber.

non haec Calliope, non haec mihi cantat Apollo.

ingenium nobis ipsa puella facit.

sive illam Cois fulgentem incedere cogis,

hac totum e Coa veste volumen erit;

seu vidi ad frontem sparsos errare capillos,

gaudet laudatis ire superba comis;

sive lyrae carmen digitis percussit eburnis,

miramur, facilis ut premat arte manus;

seu cum poscentis somnum declinat ocellos,

invenio causas mille poeta novas;

seu nuda erepto mecum luctatur amictu,

tum vero longas condimus Iliadas;

seu quidquid fecit sive est quodcumque locuta,

maxima de nihilo nascitur historia.

quod mihi si tantum, Maecenas, fata dedissent,

ut possem heroas ducere in arma manus,

non ego Titanas canerem, non Ossan Olympo

impositam, ut caeli Pelion esset iter,

nec veteres Thebas, nec Pergama nomen Homeri,

Xerxis et imperio bina coisse vada,

regnave prima Remi aut animos Carthaginis altae,

Cimbrorumque minas et bene facta Mari:

bellaque resque tui memorarem Caesaris, et tu

Caesare sub magno cura secunda fores.

nam quotiens Mutinam aut civilia busta Philippos

aut canerem Siculae classica bella fugae,

eversosque focos antiquae gentis Etruscae,

et Ptolomaeei litora capta Phari,

aut canerem Aegyptum et Nilum, cum attractus in urbem

septem captivis debilis ibat aquis,

aut regum auratis circumdata colla catenis,

Actiaque in Sacra currere rostra Via;

te mea Musa illis semper contexeret armis,

et sumpta et posita pace fidele caput:

Theseus infernis, superis testatur Achilles,

hic Ixioniden, ille Menoetiaden.

sed neque Phlegraeos Iovis Enceladique tumultus

intonet angusto pectore Callimachus,

nec mea conveniunt duro praecordia versu

Caesaris in Phrygios condere nomen avos.

navita de ventis, de tauris narrat arator,

enumerat miles vulnera, pastor ovis;

nos contra angusto versantes proelia lecto:

qua pote quisque, in ea conterat arte diem.

laus in amore mori: laus altera, si datur uno

posse frui: fruar o solus amore meo!

si memini, solet illa levis culpare puellas,

et totam ex Helena non probat Iliada.

seu mihi sunt tangenda novercae pocula Phaedrae,

pocula privigno non nocitura suo,

seu mihi Circaeo pereundum est gramine, sive

Colchis Iolciacis urat aena focis,

una meos quoniam praedata est femina sensus,

ex hac ducentur funera nostra domo.

omnis humanos sanat medicina dolores:

solus amor morbi non amat artificem.

tarda Philoctetae sanavit crura Machaon,

Phoenicis Chiron lumina Phillyrides,

et deus exstinctum Cressis Epidaurius herbis

restituit patriis Androgeona focis,

Mysus et Haemonia iuvenis qua cuspide vulnus

senserat, hac ipsa cuspide sensit opem.

hoc si quis vitium poterit mihi demere, solus

Tantalea poterit tradere poma manu;

dolia virgineis idem ille repleverit urnis,

ne tenera assidua colla graventur aqua;

idem Caucasia solvet de rupe Promethei

bracchia et a medio pectore pellet avem.

quandocumque igitur vitam mea fata reposcent,

et breve in exiguo marmore nomen ero,

Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae,

et vitae et morti gloria iusta meae,

si te forte meo ducet via proxima busto,

esseda caelatis siste Britanna iugis,

taliaque illacrimans mutae iace verba favillae:

'Huic misero fatum dura puella fuit.'

II

LIBER eram et vacuo meditabar vivere lecto;

at me composita pace fefellit Amor.

cur haec in terris facies humana moratur?

Iuppiter, ignosco pristina furta tua.

fulva coma est longaeque manus, et maxima toto

corpore, et incedit vel Iove digna soror,

aut cum Dulichias Pallas spatiatur ad aras,

Gorgonis anguiferae pectus operta comis;

qualis et Ischomache Lapithae genus heroine,

Centauris medio grata rapina mero;

Mercurio satis fertur Boebeidos undis

virgineum Brimo composuisse latus.

cedite iam, divae, quas pastor viderat olim

Idaeis tunicas ponere verticibus!

hanc utinam faciem nolit mutare senectus,

etsi Cumaeae saecula vatis aget!

III

'Qvi nullum tibi dicebas iam posse nocere,

haesisti, cecidit spiritus ille tuus!

vix unum potes, infelix, requiescere mensem,

et turpis de te iam liber alter erit.'

quaerebam, sicca si posset piscis harena

nec solitus ponto vivere torvus aper;

aut ego si possem studiis vigilare severis:

differtur, numquam tollitur ullus amor.

nec me tam facies, quamvis sit candida, cepit

(lilia non domina sint magis alba mea;

ut Maeotica nix minio si certet Hibero,

utque rosae puro lacte natant folia),

nec de more comae per levia colla fluentes,

non oculi, geminae, sidera nostra, faces,

nec si qua Arabio lucet bombyce puella

(non sum de nihilo blandus amator ego):

quantum quod posito formose saltat Iaccho,

egit ut euhantis dux Ariadna choros,

et quantum, Aeolio cum temptat carmina plectro,

par Aganippeae ludere docta lyrae;

et sua cum antiquae committit scripta Corinnae,

carmina quae quivis non putat aequa suis.

num tibi nascenti primis, mea vita, diebus

candidus argutum sternuit omen Amor?

haec tibi contulerunt caelestia munera divi,

haec tibi ne matrerm forte dedisse putes.

non non humani partus sunt talia dona:

ista decem menses non peperere bona.

gloria Romanis una es tu nata puellis:

Romana accumbes prima puella Iovi,

nec semper nobiscum humana cubilia vises;

post Helenam haec terris forma secunda redit.

hac ego nunc mirer si flagret nostra iuventus?

pulchrius hac fuerat, Troia, perire tibi.

olim mirabar, quod tanti ad Pergama belli

Europae atque Asiae causa puella fuit:

nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti,

tu quia poscebas, tu quia lentus eras.

digna quidem facies, pro qua vel obiret Achilles;

vel Priamo belli causa probanda fuit.

si quis vult fama tabulas anteire vetustas,

hic dominam exemplo ponat in arte meam:

sive illam Hesperiis, sive illam ostendet Eois,

uret et Eoos, uret et Hesperios.

his saltem ut tenear iam finibus! aut mihi, si quis,

acrior, ut moriar, venerit alter amor!

ac veluti primo taurus detractat aratra,

post venit assueto mollis ad arva iugo,

sic primo iuvenes trepidant in amore feroces,

dehinc domiti post haec aequa et iniqua ferunt.

turpia perpessus vates est vincla Melampus,

cognitus Iphicli surripuisse boves;

quem non lucra, magis Pero formosa coegit,

mox Amythaonia nupta futura domo.

IV

MVLTA prius dominae delicta queraris oportet,

saepe roges aliquid, saepe repulsus eas,

et saepe immeritos corrumpas dentibus unguis,

et crepitum dubio suscitet ira pede!

nequiquam perfusa meis unguenta capillis,

ibat et expenso planta morata gradu.

non hic herba valet, non hic nocturna Cytaeis,

non Perimedaeae gramina cocta manus;

nam cui non ego sum fallaci praemia vati?

quae mea non decies somnia versat anus?

quippe ubi nec causas nec apertos cernimus ictus,

unde tamen veniant tot mala caeca via est;

non eget hic medicis, non lectis mollibus aeger,

huic nullum caeli tempus et aura nocet;

ambulat‹et subito mirantur funus amici!

sic est incautum, quidquid habetur amor.

hostis si quis erit nobis, amet ille puellas:

gaudeat in puero, si quis amicus erit.

tranquillo tuta descendis flumine cumba:

quid tibi tam parvi litoris unda nocet?

alter saepe uno mutat praecordia Verbo,

altera vix ipso sanguine mollis erit.

V

Hoc verum est, tota te ferri, Cynthia, Roma,

et non ignota vivere nequitia?

haec merui sperare? dabis mihi, perfida, poenas;

et nobis aliquo, Cynthia, ventus erit.

inveniam tamen e multis fallacibus unam,

quae fieri nostro carmine nota velit,

nec mihi tam duris insultet moribus et te

vellicet: heu sero flebis amata diu.

nunc est ira recens, nunc est discedere tempus:

si dolor afuerit, crede, redibit amor.

non ita Carpathiae variant Aquilonibus undae,

nec dubio nubes vertitur atra Noto,

quam facile irati verbo mutantur amantes:

dum licet, iniusto subtrahe colla iugo.

nec tu non aliquid, sed prima nocte, dolebis;

omne in amore malum, si patiare, leve est.

at tu per dominae Iunonis dulcia iura

parce tuis animis, vita, nocere tibi.

non solum taurus ferit uncis cornibus hostem,

verum etiam instanti laesa repugnat ovis.

nec tibi periuro scindam de corpore vestis,

nec mea praeclusas fregerit ira fores,

nec tibi conexos iratus carpere crinis,

nec duris ausim laedere pollicibus:

rusticus haec aliquis tam turpia proelia quaerat,

cuius non hederae circuiere caput.

scribam igitur, quod non umquam tua deleat aetas,

'Cynthia, forma potens; Cynthia, verba levis.'

crede mihi, quamvis contemnas murmura famae,

hic tibi pallori, Cynthia, versus erit.

VI

NON ita complebant Ephyraeae Laidos aedis,

ad cuius iacuit Graecia toea fores;

turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim

tanta, in qua populus lusit Erichthonius;

nec quae deletas potuit cormponere Thebas,

Phryne tam multis facta beata viris.

quin etiam falsos fingis tibi saepe propinquos,

oscula nec desunt qui tibi iure ferant.

me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt,

me tener in cunis et sine voce puer;

me laedet, si multa tibi dabit oscula mater,

me soror et cum quae dormit amica simul:

omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori)

et miser in tunica suspicor esse virum.

his olim, ut fama est, vitiis ad proelia ventum est,

his Troiana vides funera principiis;

aspera Centauros eadem dementia iussit

frangere in adversum pocula Pirithoum.

cur exempla petam Graium? tu criminis auctor

nutritus duro, Romule, lacte lupae:

tu rapere intactas docuisti impune Sabinas:

per te nunc Romae quidlibet audet Amor.

felix Admeti coniunx et lectus Vlixis,

et quaecumque viri femina limen amat!

templa Pudicitiae quid opus statuisse puellis,

si cuivis nuptae quidlibet esse licet?

quae manus obscenas depinxit prima tabellas

et posuit casta turpia visa domo,

illa puellarum ingenuos eorrupit ocellos

nequitiaeque suae noluit esse rudis.

a gemat, in terris, ista qui protulit arte

turpia sub tacita condita laetitia!

non istis olim variabant tecta figuris:

tum paries nullo crimine pictus erat.

sed non immerito! velavit aranea fanum

et mala desertos occupat herba deos.

quos igitur tibi custodes, quae limina ponam,

quae numquam supra pes inimicus eat?

nam nihil invitae tristis custodia prodest:

quam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est.

nos uxor numquam, numquam seducet amica:

semper amica mihi, semper et uxor eris.

VII

GAVISA est certe sublatam Cynthia legem,

qua quondam edicta flemus uterque diu,

ni nos divideret: quamvis diducere amantis

non queat invitos Iuppiter ipse duos.

'At magnus Caesar.' sed magnus Caesar in armis:

devictae gentes nil in amore valent.

nam citius paterer caput hoc discedere collo

quam possem nuptae perdere more faces,

aut ego transirem tua limina clausa maritus,

respiciens udis prodita luminibus.

a mea tum qualis caneret tibi tibia somnos,

tibia, funesta tristior illa tuba!

unde mihi Parthis natos praebere triumphis?

nullus de nostro sanguine miles erit.

quod si vera meae comitarent castra puellae,

non mihi sat magnus Castoris iret equus.

hinc etenim tantum meruit mea gloria nomen,

gloria ad hibernos lata Borysthenidas.

tu mihi sola places: placeam tibi, Cynthia, solus:

hic erit et patrio nomine pluris amor.

VIII

ERIPITVR nobis iam pridem cara puella:

et tu me lacrimas fundere, amice, vetas?

nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae:

ipsum me iugula, lenior hostis ero.

possum ego in alterius positam spectare lacerto?

nec mea dicetur, quae modo dicta mea est?

omnia vertuntur: certe vertuntur amores:

vinceris aut vincis, haec in amore rota est.

magni saepe duces, magni cecidere tyranni,

et Thebae steterant altaque Troia fuit.

munera quanta dedi vel qualia carmina feci!

illa tamen numquam ferrea dixit 'Amo.'

ergo iam multos nimium temerarius annos,

improba, qui tulerim teque tuamque domum?

ecquandone tibi liber sum visus? an usque

in nostrum iacies verba superba caput?

sic igitur prima moriere aetate, Properti?

sed morere; interitu gaudeat illa tuo!

exagitet nostros Manis, sectetur et umbras,

insultetque rogis, calcet et ossa mea!

quid? non Antigonae tumulo Boeotius Haemon

corruit ipse suo saucius ense latus,

et sua cum miserae permiscuit ossa puellae,

qua sine Thebanam noluit ire domum?

sed non effugies: mecum moriaris oportet;

hoc eodem ferro stillet uterque cruor.

quamvis ista mihi mors est inhonesta futura:

mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.

ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles

cessare in tectis pertulit arma sua.

viderat ille fuga, stratos in litore Achivos,

fervere et Hectorea Dorica castra face;

viderat informem multa Patroclon harena

porrectum et sparsas caede iacere comas,

omnia formosam propter Briseida passus:

tantus in erepto saevit amore dolor.

at postquam sera captiva est reddita poena,

fortem illum Haemoniis Hectora traxit equis.

inferior multo cum sim vel matre vel armis,

mirum, si de me iure triumphat Amor?

IX

ISTE quod est, ego saepe fui: sed fors et in hora

hoc ipso eiecto carior alter erit.

Penelope poterat bis denos salva per annos

vivere, tam multis femina digna procis;

coniugium falsa poterat differre Minerva,

nocturno solvens texta diurna dolo;

visura et quamvis numquam speraret Vlixem,

illum exspectando facta remansit anus.

nec non exanimem amplectens Briseis Achillem

candida vesana verberat ora manu;

et dominum lavit maerens captiva cruentum,

propositum flavis in Simoenta vadis,

foedavitque comas, et tanti corpus Achilli

maximaque in parva sustulit ossa manu;

cum tibi nec Peleus aderat nec caerula mater,

Scyria nec viduo Deidamia toro.

tunc igitur veris gaudebat Graecia nuptis,

tunc etiam felix inter et arma pudor.

at tu non una potuisti nocte vacare,

impia, non unum sola manere diem!

quin etiam multo duxistis pocula risu:

forsitan et de me verba fuere mala.

hic etiam petitur, qui te prius ante reliquit:

di faciant, isto capta fruare viro!

haec mihi vota tuam propter suscepta salutem,

cum capite hoc Stygiae iam poterentur aquae,

et lectum flentes circum staremus amici?

hic ubi tum, pro di, perfida, quisve fuit?

quid si longinquos retinerer miles ad Indos,

aut mea si staret navis in Oceano?

sed vobis facile est verba et componere fraudes:

hoc unum didicit femina semper opus.

non sic incerto mutantur flamine Syrtes,

nec folia hiberno tam tremefacta Noto,

quam cito feminea non constat foedus in ira,

sive ea causa gravis sive ea causa levis.

nunc, quoniam ista tibi placuit sententia, cedam:

tela, precor, pueri, promite acuta magis,

figite certantes atque hanc mihi solvite vitam!

sanguis erit vobis maxima palma meus.

sidera sunt testes et matutina pruina

et furtim misero ianua aperta mihi,

te nihil in vita nobis acceptius umquam:

nunc quoque erit, quamvis sis inimica, nihil.

nec domina ulla meo ponet vestigia lecto:

solus ero, quoniam non licet esse tuum.

atque utinam, si forte pios eduximus annos,

ille vir in medio fiat amore lapis!

non ob regna magis diris cecidere sub armis

Thebani media non sine matre duces,

quam, mihi si media liceat pugnare puella, mortem ego non fugiam morte subire tua.

X

SED tempus lustrare aliis Helicona choreis,

et campum Haemonio iam dare tempus equo.

iam libet et fortis memorare ad proelia turmas

et Romana mei dicere castra ducis.

quod si deficiant vires, audacia certe

laus erit: in magnis et voluisse sat est.

aetas prima canat Veneres, extrema tumultus:

bella canam, quando scripta puella mea est.

nunc volo subducto gravior procedere vultu,

nunc aliam citharam me mea Musa docet.

surge, anima, ex humili; iam, carmine, sumite vires;

Pierides, magni nunc erit oris opus.

iam negat Euphrates equitem post terga tueri

Parthorum et Crassos se tenuisse dolet:

India quin, Auguste, tuo dat colla triumpho,

et domus intactae te tremit Arabiae;

et si qua extremis tellus se subtrahit oris,

sentiat illa tuas postmodo capta manus!

haec ego castra sequar; vates tua castra canendo

magnus ero: servent hunc mihi fata diem!

at caput in magnis ubi non est tangere signis,

ponitur hac imos ante corona pedes;

sic nos nunc, inopes laudis conscendere carmen,

pauperibus sacris vilia tura damus.

nondum etiam Ascraeos norunt mea carmina fontis,

sed modo Permessi flumine lavit Amor.

XI

SCRIBANT de te alii vel sis ignota licebit:

laudet, qui sterili semina ponit humo.

omnia, crede mihi, tecum uno munera lecto

auferet extremi funeris atra dies;

et tua transibit contemnens ossa viator,

nec dicet 'Cinis hic docta puella fuit.'

XII

QVICVMQVE ille fuit, puerum qui pinxit Amorem,

nonne putas miras hunc habuisse manus?

is primum vidit sine sensu vivere amantis,

et levibus curis magna perire bona.

idem non frustra ventosas addidit alas,

fecit et humano corde volare deum:

scilicet alterna quoniam iactamur in unda,

nostraque non ullis permanet aura locis.

et merito hamatis manus est armata sagittis,

et pharetra ex umero Cnosia utroque iacet:

ante ferit quoniam, tuti quam cernimus hostem,

nec quisquam ex illo vulnere sanus abit.

in me tela manent, manet et puerilis imago:

sed certe pennas perdidit ille suas;

evolat heu nostro quoniam de pectore nusquam,

assiduusque meo sanguine bella gerit.

quid tibi iucundum est siccis habitare medullis?

si pudor est, alio traice tela una!

intactos isto satius temptare veneno:

non ego, sed tenuis vapulat umbra mea.

quam si perdideris, quis erit qui talia cantet,

(haec mea Musa levis gloria magna tua est),

qui caput et digitos et lumina nigra puellae,

et canat ut soleant molliter ire pedes?

XIII

NON tot Achaemeniis armantur etrusca sagittis

spicula quot nostro pectore fixit Amor.

hic me tam gracilis vetuit contemnere Musas,

iussit et Ascraeum sic habitare nemus,

non ut Pieriae quercus mea verba sequantur,

aut possim Ismaria ducere valle feras,

sed magis ut nostro stupefiat Cynthia versu:

tunc ego sim Inachio notior arte Lino.

non ego sum formae tantum mirator honestae,

nec si qua illustris femina iactat avos:

me iuvet in gremio doctae legisse puellae,

auribus et puris scripta probasse mea.

haec ubi contigerint, populi confusa valeto

fabula: nam domina iudice tutus ero.

quae si forte bonas ad pacem verterit auris,

possum inimicitias tunc ego ferre Iovis.

XIIIb

QVANDOCVMQVE igitur nostros mors claudet ocellos,

accipe quae serves funeris acta mei.

nec mea tunc longa spatietur imagine pompa

nec tuba sit fati vana querela mei;

nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno,

nec sit in Attalico mors mea nixa toro.

desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint

plebei parvae funeris exsequiae.

sat mea sat magna est, si tres sint pompa libelli,

quos ego Persephonae maxima dona feram.

tu vero nudum pectus lacerata sequeris,

nec fueris nomen lassa vocare meum,

osculaque in gelidis pones suprema labellis,

cum dabitur Syrio munere plenus onyx.

deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor

accipiat Manis parvula testa meos,

et sit in exiguo laurus super addita busto,

quae tegat exstincti funeris umbra locum,

et duo sint versus: QVI NVNC IACET HORRIDA PVLVIS,

VNIVS HIC QVONDAM SERVVS AMORIS ERAT.

nec minus haec nostri notescet fama sepulcri,

quam fuerant Pthii busta cruenta viri.

tu quoque si quando venies ad fata, memento,

hoc iter ad lapides cana veni memores.

interea cave sis nos aspernata sepultos:

non nihil ad verum conscia terra sapit.

atque utinam primis animam me ponere cunis

iussisset quaevis de Tribus una Soror!

nam quo tam dubiae servetur spiritus horae?

Nestoris est visus post tria saecla cinis:

cui si longaevae minuisset fata senectae

Gallicus Iliacis miles in aggeribus,

non ille Antilochi vidisset corpus humari,

diceret aut 'O mors, cur mihi sera venis?'

tu tamen amisso non numquam flebis amico:

fas est praeteritos semper amare viros.

testis, qui niveum quondam percussit Adonem

venantem Idalio vertice durus aper,

illis formosum iacuisse paludibus; illuc

diceris effusa tu, Venus, isse coma.

sed frustra mutos revocabis, Cynthia, Manis:

nam mea qui poterunt ossa minuta loqui?

XIV

NON ita Dardanio gavisus Atrida triumpho est,

cum caderent magnae Laomedontis opes;

nec sic errore exacto laetatus Vlixes,

cum tetigit carae litora Dulichiae;

nec sic Electra, salvum cum aspexit Oresten,

cuius falsa tenens fleverat ossa soror;

nec sic incolumem Minois Thesea vidit,

Daedalimn lino cum duce rexit iter;

quanta ego praeterita collegi gaudia nocte:

immortalis ero, si altera talis erit.

at dum demissis supplex cervicibus ibam,

dicebar sicco vilior esse lacu.

nec mihi iam fastus opponere quaerit iniquos,

nec mihi ploranti lenta sedere potest.

atque utinam non tam sero mihi nota fuisset

condicio! cineri nunc medicina datur.

alltc pedes caecis lucebat semita nobis:

scilicet insano nemo in amore videt.

hoc sensi prodesse magis: contemnite, amantes!

sic hodie veniet, si qua negavit heri.

pulsabant alii frustra dominamque vocabant:

mecum habuit positum lenta puella caput.

haec mihi devictis potior victoria Parthis,

haec spolia, haec reges, haec mihi currus erunt.

magna ego dona tua figam, Cytherea, columna,

taleque sub nostro nomine carmen erit:

HAS PONO ANTE TVAS TIBI, DIVA, PROPERTIVS AEDIS

EXVVIAS, TOTA NOCTE RECEPTVS AMANS.

nunc a te, mea lux, veniet mea litore navis

servato, an mediis sidat onusta vadis.

quod si forte aliqua nobis mutabere culpa,

vestibulum iaceam mortuus ante tuum!

XV

O me felicem! o nox mihi candida! et o tu

lectule deliciis facte beate meis!

quam multa apposita narramus verba lucerna,

quantaque sublato lumine rixa fuit!

nam modo nudatis mecum est luctata papillis,

interdum tunica duxit operta moram.

illa meos somno lapsos patefecit ocellos

ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?'

quam vario amplexu mutamus bracchia! quantum

oscula sunt labris nostra morata tuis!

non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:

si nescis, oculi sunt in amore duces.

ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,

cum Menelaeo surgeret e thalamo;

nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem

dicitur et nudae concubuisse deae.

quod si pertendens animo vestita cubaris,

scissa veste meas experiere manus:

quin etiam, si me ulterius provexerit ira,

ostendes matri bracchia laesa tuae.

necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:

viderit haec, si quam iam peperisse pudet.

dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:

nox tibi longa venit, nec reditura dies.

atque utinam haerentis sic nos vincire catena

velles, ut numquam solveret ulla dies!

exemplo iunctae tibi sint in amore columbae,

masculus et totum femina coniugium.

errat, qui finem vesani quaerit amoris:

verus amor nullum novit habere modum.

terra prius falso partu deludet arantis,

et citius nigros Sol agitabit equos,

fluminaque ad caput incipient revocare liquores,

aridus et sicco gurgite piscis erit,

quam possim nostros alio transferre dolores:

huius ero vivus, mortuus huius ero.

quod mihi secum talis concedere noctes

illa velit, vitae longus et annus erit.

si dabit haec multas, fiam immortalis in illis:

nocte una quivis vel deus esse potest.

qualem si cuncti cuperent decurrere vitam

et pressi multo membra iacerc mero,

non ferrum crudele ncque esset bellica navis,

nec nostra Actiacum verteret ossa mare,

nec totiens propriis circum oppugnata triumphis

lassa foret crinis solere Roma suos.

haec certe merito poterunt laudare minores:

laeserunt nullos pocula nostra deos.

tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitae!

omnia si dederis oscula, pauca dabis.

ac veluti folia arentis liquere corollas,

quae passim calathis strata natare vides,

sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes,

forsitan includet crastina fata dies.

XVI

PRAETOR ab Illyricis venit modo, Cynthia, terris,

maxima praeda tibi, maxima cura mihi.

non potuit saxo vitam posuisse Cerauno?

a, Neptune, tibi qualia dona darem!

nunc sine me plena fiunt convivia mensa,

nunc sine me tota ianua nocte patet.

quare, si sapis, oblatas ne desere messis

et stolidum pleno vellere carpe pecus;

deinde, ubi consumpto restabit munere pauper,

dic alias iterum naviget Illyrias!

Cynthia non sequitur fascis nec curat honores,

semper amatorum ponderat una sinus.

at tu nunc nostro, Venus, o succurre dolori,

rumpat ut assiduis membra libidinibus!

ergo muneribus quivis mercatur amorem?

Iuppiter, indigna merce puella perit.

semper in Oceanum mittit me quaerere gemmas,

et iubet ex ipsa tollere dona Tyro.

atque utinam Romae nemo esset dives, et ipse

straminea posset dux habitare casa!

numquam Venales essent ad munus amicae,

atque una fieret cana puella domo;

numquam septenas noctes seiuncta cubares,

candida tam foedo bracchia fusa viro,

non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo

formosis levitas semper amica fuit.

barbarus exclusis agitat vestigia lumbis‹

et subito felix nunc mea regna tenet!

aspice quid donis Eriphyla invenit amaris,

arserit et quantis nupta Creusa malis.

nullane sedabit nostros iniuria fletus?

an dolor hic vitiis nescit abesse tuis?

tot iam abiere dies, cum me nec cura theatri

nec tetigit Campi, nec mea mensa iuvat.

at pudeat certe, pudeat!‹nisi forte, quod aiunt,

turpis amor surdis auribus esse solet.

cerne ducem, modo qui fremitu complevit inani

Actia damnatis aequora militibus:

hunc infamis arnor versis dare terga carinis

iussit et extremo quaerere in orbe fugam.

Caesaris haec virtus et gloria Caesaris haec est:

illa, qua vicit, condidit arma manu.

sed quascumque tibi vestis, quoscumque smaragdos,

quosve dedit flavo lumine chrysolithos,

haec videam rapidas in vanum ferre procellas:

quae tibi terra, velim, quae tibi fiat aqua.

non semper placidus periuros ridet amantis

Iuppiter et surda neglegit aure preces.

vidistis toto sonitus percurrere caelo,

fulminaque aetheria desiluisse domo:

non haec Pleiades faciunt neque aquosus Orion,

nec sic de nihilo fulminis ira cadit;

periuras tunc ille solet punire puellas,

deceptus quoniam flevit et ipse deus.

quare ne tibi sit tanti Sidonia vestis,

ut timeas, quotiens nubilus Auster erit.

XVII

MENTIRI noctem, promissis ducere amantem,

hoc erit infectas sanguine habere manus!

horum ego sum vates, quotiens desertus amaras

explevi noctes, fractus utroque toro.

vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte,

ut liquor arenti fallat ab ore sitim;

vel tu Sisyphios licet admirere labores,

difficile ut toto monte volutet onus;

durius in terris nihil est quod vivat amante,

nec, modo si sapias, quod minus esse velis.

quem modo felicem invidia admirante ferebant,

nunc decimo admittor vix ego quoque die.

nunc iacere e duro corpus iuvat, impia, saxo,

sumere et in nostras trita venena manus;

nec licet in triviis sicca requiescere luna,

aut per rimosas mittere verba fores.

quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo:

tum flebit, cum in me senserit esse fidem.

XVIIIa

ASSIDVAE multis odium peperere querelae:

frangitur in tacito femina saepe viro.

si quid vidisti, semper vidisse negato!

aut si quid doluit forte, dolere nega!

XVIIIb

quid mea si canis aetas candesceret annis,

et faceret scissas languida ruga genas?

at non Tithoni spernens Aurora senectam

desertum Eoa passa iacere domo est:

illum saepe suis decedens fovit in ulnis

quam prius adiunctos sedula lavit equos;

illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos,

maturos iterum est questa redire dies;

illa deos currum conscendens dixit iniquos,

invitum et terris praestitit officium.

cui maiora senis Tithoni gaudia vivi,

quam gravis amisso Memnone luctus erat.

cum sene non puduit talem dormire puellam

et canae totiens oscula ferre comae.

at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis

ipsa anus haud longa curva futura die.

quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido

huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.

XVIIIc

NUNC etiam infectos demens imitare Britannos,

ludis et externo tincta nitore caput?

ut natura dedit, sic omnis recta figura est:

turpis Romano Belgicus ore color.

illi sub terris fiant mala multa puellae,

quae mentita suas vertit inepta comas!

deme: mihi certe poteris formosa videri,

mi formosa sat es, si modo saepe venis.

an si caeruleo quaedam sua tempora fuco

tinxerit, idcirco caerula forma bona est?

cum tibi nec frater nec sit tibi filius ullus,

frater ego et tibi sim filius unus ego.

ipse tuus semper tibi sit custodia lectus,

nec nimis ornata fronte sedere velis.

credam ego narranti, noli committere, famae:

et terram mmor transilit et maria.

XIX

ETSI me invito discedis, Cynthia, Roma,

laetor quod sine me devia rura coles.

nullus erit castis iuvenis corruptor in agris,

qui te blanditiis non sinat esse probam;

nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras,

nec tibi clamatae somnus amarus erit.

sola eris et solos spectabis, Cynthia, montis

et pecus et finis pauperis agricolae.

illic te nulli poterunt corrumpere ludi,

fanaque peccatis plurima causa tuis.

illic assidue tauros spectabis arantis,

et vitem docta ponere falce comas;

atque ibi rara feres inculto tura sacello,

haedus ubi agrestis corruet ante focos;

protinus et nuda choreas imitabere sura;

omnia ab externo sint modo tuta viro.

ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae

suscipere et Veneris ponere vota iuvat.

incipiam captare feras et reddere pinu

cornua et audaces ipse monere canis;

non tamen ut vastos ausim temptare leones

aut celer agrestis comminus ire sues.

haec igitur mihi sit lepores audacia mollis

excipere et structo figere avem calamo,

qua formosa suo Clitumnus flumina luco

integit, et niveos abluit unda boves.

tu quotiens aliquid conabere, vita, memento

venturum paucis me tibi Luciferis.

hic me nec solae poterunt avertere silvae,

nec vaga muscosis flumina fusa iugis,

quin ego in assidua mutem tua nomina lingua:

absenti nemo non nocuisse velit.

XX

QVID fles abducta gravius Briseide? quid fles

anxia captiva tristius Andromacha?

quidve mea de fraude deos, insana, fatigas?

quid quereris nostram sic cecidisse fidem?

non tam nocturna volucris funesta querela

Attica Cecropiis obstrepit in foliis,

nec tantum Niobe, bis sex ad busta superba,

sollicito lacrimans defluit a Sipylo.

me licet aeratis astringant bracchia nodis,

sint tua vel Danaes condita membra domo,

in te ego et aeratas rumpam, mea vita, catenas,

ferratam Danaes transiliamque domum.

de te quodcumque, ad surdas mihi dicitur auris:

tu modo ne dubita de gravitate mea.

ossa tibi iuro per matris et ossa parentis

(si fallo, cinis heu sit mihi uterque gravis!)

me tibi ad extremas mansurum, vita, tenebras:

ambos una fides auferet, una dies.

quod si nec nomen nec me tua forma teneret,

posset servitium mite tenere tuum.

septima iam plenae deducitur orbita lunae,

cum de me et de te compita nulla tacent:

interea nobis non numquam ianua mollis,

non numquam lecti copia facta tui.

nec mihi muneribus nox ulla est empta beatis:

quidquid eram, hoc animi gratia magna tui.

cum te tam multi peterent, tu me una petisti:

possum ego naturae non meminisse tuae?

tum me vel tragicae vexetis Erinyes, et me

inferno damnes, Aeace, iudicio,

atque inter Tityi volucris mea poena vagetur,

tumque ego Sisyphio saxa labore geram!

nec tu supplicibus me sis venerata tabellis:

ultima talis erit quae mea prima fides.

hoc mihi perpetuo ius est, quod solus amator

nec cito desisto nec temere incipio.

XXI

A QVANTVM de me Panthi tibi pagina finxit,

tantum illi Pantho ne sit amica Venus!

sed tibi iam videor Dodona verior augur.

uxorem ille tuus pulcher amator habet!

tot noctes periere: nihil pudet? aspice, cantat

liber: tu nimium credula, sola iaces.

et nunc inter eos tu sermo es, te ille superbus

dicit se invito saepe fuisse domi.

dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te

quaeritur: has laudes ille maritus habet.

Colchida sic hospes quondam decepit Iason:

eiecta est (tenuit namque Creusa) domo.

sic a Dulichio iuvene est elusa Calypso:

vidit amatorem pandere vela suum.

a nimium faciles aurem praebere puellae,

discite desertae non temere esse bonae!

huic quoque, qui restat, iam pridem quaeritur alter

experta in primo, stulta, cavere potes.

nos quocumque loco, nos omni tempore tecum

sive aegra pariter sive valellte sumus.

XXIIa

Scis here mi multas pariter placuisse puellas;

scis mihi, Demophoon, multa venire mala.

nulla meis frustra lustrantur compita plantis;

o nimis exitio nata theatra meo,

sive aliquis molli diducit candida gestu

bracchia, seu varios incinit ore modos!

interea nostri quaerunt sibi vulnus ocelli,

candida non tecto pectore si qua sedet,

sive vagi crines puris in frontibus errant,

Indica quos medio vertice gemma tenet.

quae si forte aliquid vultu mihi dura negarat,

frigida de tota fronte cadebat aqua.

quaeris, Demophoon, cur sim tam mollis in omnis?

quod quaeris, 'quare' non habet ullus amor.

cur aliquis sacris laniat sua bracchia cultris

et Phrygis insanos caeditur ad numeros?

uni cuique dedit vitium natura creato:

mi fortuna aliquid semper amare dedit.

me licet et Thamyrae cantoris fata sequantur,

numquam ad formosas, invide, caecus ero.

sed tibi si exilis videor tenuatus in artus,

falleris: haud umquam est culta labore Venus.

percontere licet: saepe est experta puella

officium tota nocte valere meum.

Iuppiter Alcmenae geminas requieverat Arctos,

et caelum noctu bis sine rege fuit;

nec tamen idcirco languens ad fulmina venit:

nullus amor vires eripit ipse suas.

quid? cum e complexu Briseidos iret Achilles,

num fugere minus Thessala tela Phryges?

quid? ferus Andromachae lecto cum surgeret Hector?

bella Mycenaeae non timuere rates?

ille vel hic classis poterant vel perdere muros:

hic ego Pelides, hic ferus Hector ego.

aspice uti caelo modo sol modo luna ministret:

sic etiam nobis una puella parum est.

altera me cupidis teneat foveatque lacertis,

altera si quando non sinit esse locum;

aut si forte irata meo sit facta ministro,

ut sciat esse aliam, quae velit esse mea!

nam melius duo defendunt retinacula navim,

tutius et geminos anxia mater alit.

XXIIb

AVT si es dura, nega: sin es non dura, venito!

quid iuvat haec nullo ponere verba loco?

hic unus dolor est ex omnibus acer amanti,

speranti subito si qua venire negat.

quanta illum toto versant suspiria lecto,

cum recipi, quae non venerit, ipsa vetat?

et rursus puerum quaerendo audita fatigat,

quem, quae scire timet, quaerere fata iubet.

XXIII

CVI fugienda fuit indocti semita vulgi,

ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aqua est.

ingenuus quisquam alterius dat munera servo,

ut promissa suae verba ferat dominae?

et quaerit totiens 'Quaenam nunc porticus illam

integit?' et 'Campo quomovet illa pedes?'

deinde, ubi pertuleris, quos dicit fama labores

Herculis, ut scribat 'Muneris ecquid habes?'

cernere uti possis vultum custodis amari,

captus et immunda saepe latere casa?

quam care semel in toto nox vertitur anno!

a pereant, si quos ianua clausa iuvat!

contra, reiecto quae libera vadit amictu,

custodum et nullo saepta timore, placet?

cui saepe immundo Sacra conteritur Via socco,

nec sinit esse moram, si quis adire velit;

differet haec numquam, nec poscet garrula, quod

astrictus ploret saepe dedisse pater,

nec dicet ' Timeo, propera iam surgere, quaeso:

infelix, hodie vir mihi rure venit.'

et quas Euphrates et quas mihi misit Orontes,

me iuerint: nolim furta pudica tori;

libertas quoniam nulli iam restat amanti:

nullus liber erit, si quis amare volet.

XXIVa

'TV loqueris, cum sis iam noto fabula libro

et tua sit toto Cynthia lecta foro?'

cui non his verbis aspergat tempora sudor?

aut pudor ingenuus, aut reticendus amor

quod si tam facilis spiraret Cynthia nobis,

non ego nequitiae dicerer esse caput,

nec sic per totam infamis traducerer urbem,

urerer et quamvis, nomine verba darem.

quare ne tibi sit mirum me quaerere vilis:

parcius infamant: num tibi causa levis?

et modo pavonis caudae flabella superbae

et manibus dura frigus habere pila,

et cupit iratum talos me poscere eburnos,

quaeque nitent Sacra vilia dona Via.

a peream, si me ista movent dispendia, sed me

fallaci dominae iam pudet esse iocum!

XXIVb

HOC erat in primis quod me gaudere iubebas?

tam te formosam non pudet esse levem?

una aut altera nox nondum est in amore peracta,

et dicor lecto iam gravis esse tuo.

me modo laudabas et carmina nostra legebas:

ille tuus pennas tam cito vertit amor?

contendat mecum ingenio, contendat et arte,

in primis una discat amare domo:

si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad hydras

et tibi ab Hesperio mala dracone ferat,

taetra venena libens et naufragus ebibat undas,

et numquam pro te deneget esse miser:

(quos utinam in nobis, vita, experiare labores!)

iam tibi de timidis iste protervus erit,

qui nunc se in tumidum iactando venit honorem:

discidium vobis proximus annus erit.

at me non aetas mutabit tota Sibyllae,

non labor Alcidae, non niger ille dies.

tu mea compones et dices 'Ossa, Properti,

haec tua sunt? eheu tu mihi certus eras,

certus eras eheu, quamvis nec sanguine avito

nobilis et quamvis non ita dives eras.'

nil ego non patiar, numquam me iniuria mutat:

ferre ego formosam nullum onus esse puto.

credo ego non paucos ista periisse figura,

credo ego sed multos non habuisse fidem.

parvo dilexit spatio Minoida Theseus,

Phyllida Demophoon, hospes uterque malus.

iam tibi Iasonia nota est Medea carina

et modo servato sola relicta viro.

dura est quae multis simulatum fingit amorem,

et se plus uni si qua parare potest.

noli nobilibus, noli conferre beatis:

vix venit, extremo qui legat ossa die.

hi tibi nos erimus: sed tu potius precor ut me

demissis plangas pectora nuda comis.

XXV

VNICA nata meo pulcherrima cura dolori,

excludit quoniam sors mea 'saepe veni,'

ista meis fiet notissima forma libellis,

Calve, tua venia, pace, Catulle, tua.

miles depositis annosus secubat armis,

grandaevique negant ducere aratra boves,

putris et in vacua requiescit navis harena,

et vetus in templo bellica parma vacat:

at me ab amore tuo deducet nulla senectus,

sive ego Tithonus sive ego Nestor ero.

nonne fuit satius duro servire tyranno

et gemere in tauro, saeve Perille, tuo?

Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu,

Caucasias etiam si pateremur avis.

sed tamen obsistam. teritur robigine mucro

ferreus et parvo saepe liquore silex:

at nullo dominae teritur sub crimine amor, qui

restat et immerita sustinet aure minas.

ultro contemptus rogat, et peccasse fatetur

laesus, et invitis ipse redit pedibus.

tu quoque, qui pleno fastus assumis amore,

credule, nulla diu femina pondus habet.

an quisquam in mediis persolvit vota procellis.

cum saepe in portu fracta carina natet?

aut prius infecto deposcit praemia cursu,

septima quam metam triverit arte rota?

mendaces ludunt flatus in amore secundi:

si qua venit sero, magna ruina venit.

tu tamen interea, quamvis te diligat illa,

in tacito cohibe gaudia clausa sinu.

namque in armore suo semper sua maxima cuique

nescio quo pacto verba nocere solent.

quamvis te persaepe vocet, semel ire memento:

invidiam quod habet, non solet esse diu.

at si saecla forent antiquis grata puellis,

essem ego quod nunc tu: tempore vincor ego.

non tamen ista meos mutabunt saecula mores:

unus quisque sua noverit ire via.

at, vos qui officia in multos revocatis amores,

quantus sic cruciat lumina vestra dolor!

vidistis pleno teneram candore puellam,

vidistis fuscam, ducit uterque color;

vidistis quandam Argiva prodire figura,

vidistis nostras, utraque forma rapit;

illaque plebeio vel sit sandycis amictu:

haec atque illa mali vulneris una via est.

cum satis una tuis insomnia portet ocellis,

una sat est cuivis femina multa mala.

XXVIa

VIDI te in somnis fracta, mea vita, carina

Ionio lassas ducere rore manus,

et quaecumque in me fueras mentita fateri,

nec iam umore gravis tollere posse comas,

qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,

aurea quam molli tergore vexit ovis.

quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet,

atque tua labens navita fleret aqua!

quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,

quaeque tibi excepi, iam dea, Leucothoe!

at tu vix primas extollens gurgite palmas

saepe meum nomen iam peritura vocas.

quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos,

esses Ionii facta puella maris,

et tibi ob invidiam Nereides increpitarent,

candida Nesaee, caerula Cymothoe.

sed tibi subsidio delphinum currere vidi,

qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram.

iamque ego conabar summo me mittere saxo,

cum mihi discussit talia visa metus.

XXVIb

NUNC admirentur quod tam mihi pulchra puella

serviat et tota dicar in urbe potens!

non, si Cambysae redeant et flumina Croesi,

dicat ' De nostro surge, poeta, toro.'

nam mea cum recitat, dicit se odisse beatos:

carmina tam sancte nulla puella colit.

multum in amore fides, multum constantia prodest:

qui dare multa potest, multa et amare potest
*******

seu mare per longum mea cogitet ire puella,

hanc sequar et fidos una aget aura duos.

unum litus erit sopitis unaque tecto

arbor, et ex una saepe bibemus aqua;

et tabula una duos poterit componere amantis,

prora cubile mihi seu mihi puppis erit.

omnia perpetiar: saevus licet urgeat Eurus ;

velaque in incertum frigidus Auster agat;

quicumque et venti miserum vexastis Vlixem

et Danaum Euboico litore mille ratis;

et qui movistis duo litora, cum ratis Argo

dux erat ignoto missa columba mari.

illa meis tantum non umquam desit ocellis,

incendat navem Iuppiter ipse licet.

certe isdem nudi pariter iactabimur oris.

me licet unda ferat, te modo terra tegat.

sed non Neptunus tanto crudelis amori,

Neptunus fratri par in amore Iovi:

testis Amymone, latices dum ferret, in arvis

compressa, et Lernae pulsa tridente palus.

iam deus amplexu votum persolvit, at illi

aurea divinas urna profudit aquas.

crudelem et Borean rapta Orithyia negavit:

hic deus et terras et maria alta domat

crede mihi, nobis mitescet Scylla, nec umquam

alternante vacans vasta Charybdis aqua;

ipsaque sidera erunt nullis obscura tenebris,

purus et Orion, purus et Haedus erit.

quod mihi si ponenda tuo sit corpore vita,

exitus hic nobis non inhonestus erit.

XXVII

AT VOS incertam, mortales, funeris horam

quaeritis, et qua sit mors aditura via;

quaeritis et caelo Phoenicum inventa sereno,

quae sit stella homini commoda quaeque mala!

seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos,

et maris et terrae caeca pericla viae;

rursus et obiectum flemus caput esse tumultu

cum Mavors dubias miscet utrimque manus;

praeterea domibus flammam domibusque ruinas,

neu subeant labris pocula nigra tuis.

solus amans novit, quando periturus et a qua

morte, neque hic Boreae flabra neque arma timet.

iam licet et Stygia sedeat sub harundine remex,

cernat et infernae tristia vela ratis:

si modo clamantis revocaverit aura puellae,

concessum nulla lege redibit iter.

XXVIIIa

IVPPITER, affectae tandem miserere puellae:

tam formosa tuum mortua crimen erit.

hoc tibi vel poterit coniunx ignoscere Iuno:

frangitur et Iuno, si qua puella perit.

venit enim tempus, quo torridus aestuat aer,

incipit et sicco fervere terra Cane.

sed non tam ardoris culpa est neque crimina caeli

quam totiens sanctos non habuisse deos.

hoc perdit miseras, hoc perdidit ante puellas:

quidquid iurarunt, ventus et unda rapit.

num sibi collatam doluit Venus? illa peraeque

prae se formosis invidiosa dea est.

an contempta tibi Iunonis templa Pelasgae?

Palladis aut oculos ausa negare bonos?

semper, formosae, non nostis parcere verbis.

hoc tibi lingua nocens, hoc tibi forma dedit.

sed tibi vexatae per multa pericula vitae

extremo venit mollior hora die.

Io versa caput primos mugiverat annos:

nunc dea, quae Nili flumina vacca bibit.

Ino etiam prima terris aetate vagata est:

hanc miser implorat navita Leucothoen.

Andromede monstris fuerat devota marinis:

haec eadem Persei nobilis uxor erat.

Callisto Arcadios erraverat ursa per agros:

haec nocturna suo sidere vela regit.

quod si forte tibi properarint fata quietem,

illa sepulturae fata beata tuae,

narrabis Semelae, quo sit formosa periclo,

credet et illa, suo docta puella malo;

et tibi Maeonias omnis heroidas inter

primus erit nulla non tribuente locus.

nunc, utcumque potes, fato gere saucia morem:

et deus et durus vertitur ipse dies.

XXVIIIb

DEFICIVNT magico torti sub carmine rhombi,

et iacet exstincto laurus adusta foco;

et iam Luna negat totiens descendere caelo,

nigraque funestum concinit omen avis.

una ratis fati nostros portabit amores

caerula ad infernos velificata lacus.

sed non unius, quaeso, miserere duorum!

vivam, si vivet; si cadet illa, cadam.

pro quibus optatis sacro me carmine damno:

scribam ego 'Per magnum est salva puella Iovem';

ante tuosque pedes illa ipsa operata sedebit,

narrabitque sedens longa pericla sua.

XXVIIIc

HAEC tua, Persephone, maneat clementia, nec tu,

Persephonae coniunx, saevior esse velis.

sunt apud infernos tot milia formosarum:

pulchra sit in superis, si licet, una locis!

vobiscum est Iope, vobiscum candida Tyro,

vobiscum Europe nec proba Pasiphae,

et quot Troia tulit vetus et quot Achaia formas,

et Thebae et Priami diruta regna senis:

et quaecumque erat in numero Romana puella,

occidit: has omnis ignis avarus habet.

nec forma aeternum aut cuiquam est fortuna perennis:

longius aut propius mors sua quemque manet.

tu quoniam es, mea lux, magno dimissa periclo,

munera Dianae debita redde choros,

redde etiam excubias divae nunc, ante iuvencae;

votivas noctes, ei mihi solve decem!

XXIXa

HESTERNA, mea lux, cum potus nocte vagarer,

nec me servorum duceret ulla manus,

obvia nescio quot pueri mihi turba minuta

venerat (hos vetuit me numerare timor);

quorum alii faculas, alii retinere sagittas,

pars etiam visa est vincla parare mihi.

sed nudi fuerant. quorum lascivior unus,

'Arripite hunc,' inquit, 'iam bene nostis eum

hic erat, hunc mulier nobis irata locavit.'

dixit, et in collo iam mihi nodus erat.
. . .

hic alter iubet in medium propellere, at alter,

'Intereat, qui nos non putat esse deos!

haec te non meritum totas exspectat in horas:

at tu nescio quas quaeris, inepte, fores.

quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae

solverit atque oculos moverit illa gravis,

afflabunt tibi non Arabum de gramine odores,

sed quos ipse suis fecit Amor manibus.

parcite iam, fratres, iam certos spondet amores;

et iam ad mandatam venimus ecce domum.'

atque ita me iniecto dixerunt rursus amictu:

'I nunc et noctes disce manere domi.'

XXIXb

MANE erat, et volui, si sola quiesceret illa,

visere: at in lecto Cynthia sola fuit.

obstipui: non illa mihi formosior umquam

visa, neque ostrina cum fuit in tunica,

ibat et hinc castae narratum somnia Vestae,

neu sibi neve mihi quae nocitura forent:

talis visa mihi somno dimissa recenti.

heu quantum per se candida forma valet!

'Quid tu matutinus,' ait 'speculator amicae,

me similem vestris moribus esse putas?

non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus,

vel tu vel si quis verior esse potest.

apparent non ulla toro vestigia presso,

signa volutantis nec iacuisse duos.

aspice ut in toto nullus mihi corpore surgat

spiritus admisso notus adulterio.'

dixit, et opposita propellens savia dextra

prosilit in laxa nixa pedem solea.

sic ego tarn sancti custos deludor amoris:

ex illo felix nox mihi nulla fuit.

XXXa

QVO fugis a demens? nulla est fuga: tu licet usque

ad Tanain fugias, usque sequetur Amor.

non si Pegaseo vecteris in aere dorso,

nec tibi si Persei moverit ala pedes;

vel si te sectae rapiant talaribus aurae,

nil tibi Mercurii proderit alta via

instat semper Amor supra caput, instat amanti,

et gravis ipse super libera colla sedet.

excubat ille acer custos et tollere numquam

te patietur humo lumina capta semel.

et iam si pecces, deus exorabilis ille est

si modo praesentis viderit esse preces.

==XXXb

ISTA senes licet accusent convivia duri:

nos modo propositum, vita, teramus iter

illorum antiquis onerantur legibus aures:

hic locus est in quo, tibia docta, sones,

quae non iure vado Maeandri iacta natasti,

turpia cum faceret Palladis ora tumor.

non tamen immerito! Phrygias nunc ire per undas

et petere Hyrcani litora nota maris,

spargere et alterna communis caede Penatis

et ferre ad patrios praemia dira Lares!

una contentum pudeat me vivere amica?

hoc si crimen erit, crimen Amoris erit:

mi nemo obiciat. libeat tibi, Cynthia, mecum

rorida muscosis antra tenere iugis.

illic aspicies scopulis haerere Sorores

et canere antiqui dulcia furta Iovis,

ut Semela est combustus, ut est deperditus Io,

denique ut ad Troiae tecta volarit avis.

quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma,

communis culpae cur reus unus agor?

nec tu Virginibus reverentia moveris ora:

hic quoque non nescit quid sit amare chorus;

si tamen Oeagri quaedam compressa figura

Bistoniis olim rupibus accubuit.

hic ubi me prima statuent in parte choreae,

et medius docta cuspide Bacchus erit,

tum capiti sacros patiar pendere corymbos:

nam sine te nostrum non valet ingenium.

XXXI

QVAERIS, cur veniam tibi tardior? aurea Phoebi

porticus a magno Caesare aperta fuit.

tantam erat in speciem Poenis digesta columnis,

inter quas Danai femina turba senis.

hic equidem Phoebo visus mihi pulchrior ipso

marmoreus tacita carmen hiare lyra;

atque aram circum steterant armenta Myronis,

quattuor artificis, vivida signa, boves.

tum medium claro surgebat marmore templum,

et patria Phoebo carius Ortygia:

in quo Solis erat supra fastigia currus;

et valvae, Libyci nobile dentis opus,

altera deiectos Parnasi vertice Gallos,

altera maerebat funera Tantalidos.

deinde inter matrem deus ipse interque sororem

Pythius in longa carmina veste sonat.

XXXII

QUI videt, is peccat: qui te non viderit ergo,

non cupiet: facti lumina crimen habent.

nam quid Praenesti dubias, o Cynthia, sortis,

quid petis Aeaei moenia Telegoni?

cur ita te Herculeum deportant esseda Tibur?

Appia cur totiens te via Lanuvium?

hoc utinam spatiere loco, quodcumque vacabis,

Cynthia' sed tibi me credere turba vetat,

cum videt accensis devotam currere taedis

in nemus et Triviae lumina ferre deae.

scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis

porticus, aulaeis nobilis Attalicis,

et platanis creber pariter surgentibus ordo,

flumina sopito quaeque Marone cadunt,

et leviter nymphis tota crepitantibus urbe

cum subito Triton ore recondit aquam.

falleris, ista tui furtum via monstrat amoris:

non urbem, demens, lumina nostra fugis!

nil agis, insidias in me componis inanis,

tendis iners docto retia nota mihi.

sed de me minus est: famae iactura pudicae

tanta tibi miserae, quanta meretur, erit.

nuper enim de te nostras me laedit ad auris

rumor, et in tota non bonus urbe fuit.

sed tu non debes inimicae credere linguae:

semper formosis fabula poena fuit.

non tua deprenso damnata est fama veneno:

testis eris puras, Phoebe, videre manus.

sin autem longo nox una aut altera lusu

consumpta est, non me crimina parva movent.

Tyndaris externo patriam mutavit amore,

et sine decreto viva reducta domum est.

ipsa Venus fertur corrupta libidine Martis,

nec minus in caelo semper honesta fuit.

quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse

atque inter pecudes accubuisse deam,

hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum

Silenique senes et pater ipse chori;

cum quibus Idaeo legisti poma sub antro,

supposita excipiens, Nai, caduca manu.

an quisquam in tanto stuprorum examine quaerit

'Cur haec tam dives? quis dedit? unde dedit?'

o nimium nostro felicem tempore Romam,

si contra mores una puella facit!

haec eadem ante illam iam impune et Lesbia fecit:

quae sequitur, certe est invidiosa minus.

qui quaerit Tatios veteres durosque Sabinos,

hic posuit nostra nuper in urbe pedem.

tu prius et fluctus poteris siccare marinos,

altaque mortali deligere astra manu,

quam facere, ut nostrae nolint peccare puellae:

hic mos Saturno regna tenente fuit,

et cum Deucalionis aquae fluxere per orbem,

et post antiquas Deucalionis aquas.

dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum,

quae dea cum solo vivere sola deo?

uxorem quondam magni Minois, ut aiunt,

corrupit torui candida forma bovis;

nec minus aerato Danae circumdata muro

non potuit magno casta negare Iovi.

quod si tu Graias es tuque imitata Latinas,

semper vive meo libera iudicio!

XXXIIIa

TRISTIA iam redeunt iterum sollemnia nobis:

Cynthia iam noctes est operata decem.

atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente

misit matronis Inachis Ausoniis!

quae dea tam cupidos totiens divisit amantis,

quaecumque illa fuit, semper amara fuit.

tu certe Iovis occultis in amoribus, Io,

sensisti multas quid sit inire vias,

cum te iussit habere puellam cornua Iuno

et pecoris duro perdere verba sono.

a quotiens quernis laesisti frondibus ora,

mandisti et stabulis arbuta pasta tuis!

an, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram

Iuppiter, idcirco facta superba dea es?

an tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis?

cur tibi tam longa Roma petita via?

quidve tibi prodest viduas dormire puellas?

sed tibi, crede mihi, cornua rursus erunt,

aut nos e nostra te, saeva, fugabimus urbe:

cum Tiberi Nilo gratia nulla fuit.

at tu, quae nostro nimium placata dolore es,

noctibus his vacui ter faciamus iter.

XXXIIIb

NON audis et verba sinis mea ludere, cum iam

flectant Icarii sidera tarda boves.

lenta bibis: mediae nequeunt te frangere noctes.

an nondum est talos mittere lassa manus?

a pereat, quicumque meracas repperit uvas

corrupitque bonas nectare primus aquas!

Icare, Cecropiis merito iugulate colonis,

pampineus nosti quam sit amarus odor!

tuque o Eurytion vino Centaure peristi,

nec non Ismario tu, Polypheme, mero.

vino forma perit, vino corrumpitur aetas,

vino saepe suum nescit amica virum.

me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo!

iam bibe: formosa es: nil tibi vina nocent,

cum tua praependent demissae in pocula sertae,

et mea deducta carmina voce legis.

largius effuso madeat tibi mensa Falerno,

spumet et aurato mollius in calice.

nulla tamen lecto recipit se sola libenter:

est quiddam, quod vos quaerere cogat Amor.

semper in absentis felicior aestus amantis:

elevat assiduos copia longa viros.

XXXIV

CVR quisquam faciem dominae iam credat Amori?

sic erepta mihi paene puella mea est.

expertus dico, nemo est in amore fidelis:

formosam raro non sibi quisque petit.

polluit ille deus cognatos, solvit amicos,

et bene concordis tristia ad arma vocat.

hospes in hospitium Menelao venit adulter:

Colchis et ignotum nonne secuta virum est?

Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curam

tangere? nonne tuae tum cecidere manus?

quid si non constans illa et tam certa fuisset?

posses in tanto vivere flagitio?

tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno:

a domina tantum te modo tolle mea.

te socium vitae, te corporis esse licebit,

te dominum admitto rebus, amice, meis:

lecto te solum, lecto te deprecor uno:

rivalem possum non ego ferre Iovem.

ipse meas solus quod nil est, aemulor umbras,

stultus, quod stulto saepe timore tremo.

una tamen causa est, qua crimina tanta remitto,

errabant multo quod tua verba mero.

sed numquam vitae fallet me ruga severae:

omnes iam norunt quam sit amare bonum.

XXXIVb

LYNCEVS ipse meus seros insanit amores!

solum te nostros laetor adire deos.

quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris

proderit aut rerum dicere posse vias?

aut quid Erechthei tibi prosunt carmina lecta?

nil iuvat in magno vester amore senex.

tu satius memorem Musis imitere Philitan

et non inflati somnia Callimachi.

nam rursus licet Aetoli referas Acheloi,

fluxerit ut magno fractus amore liquor,

atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo

errat et ipsa suas decipit unda vias,

qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion,

tristis ad Archemori funera victor equus:

non Amphiareae prosint tibi fata quadrigae

aut Capanei magno grata ruina Iovi.

desine et Aeschyleo componere verba coturno,

desine, et ad mollis membra resolve choros.

incipe iam angusto versus includere torno,

inque tuos ignis, dure poeta, veni.

tu non Antimacho, non tutior ibis Homero:

despicit et magnos recta puella deos.

sed non ante gravis taurus succumbit aratro,

cornua quam validis haeserit in laqueis,

nec tu iam duros per te patieris amores:

trux tamen a nobis ante domandus eris.

harum nulla solet rationem quaerere mundi,

nec cur fraternis Luna laboret equis,

nec si post Stygias aliquid restabit erumpnas,

nec si consulto fulmina missa tonent.

aspice me, cui parva domi fortuna relicta est

nullus et antiquo Marte triumphus avi,

ut regnem mixtas inter conviva puellas

hoc ego, quo tibi nunc elevor, ingenio!

me iuvet hesternis positum languere corollis,

quem tetigit iactu certus ad ossa deus.

Actia Vergilium custodis litora Phoebi,

Caesaris et fortis dicere posse ratis,

qui nunc Aeneae Troiani suscitat arma

iactaque Lavinis moenia litoribus.

cedite Romani scriptorcs, cedite Grai!

nescio quid maius nascitur Iliade.

tu canis umbrosi subter pineta Galaesi

Thyrsin et attritis Daphnin harundinibus,

utque decem possint corrumpere mala puellas

missus et impressis haedus ab uberibus.

felix, qui vilis pomis mercaris amores!

huic licet ingratae Tityrus ipse canat.

felix intactum Corydon qui temptat Alexin

agricolae domini carpere delicias!

quamvis ille sua lassus requiescat avena,

laudatur facilis inter Hamadryadas.

tu canis Ascraei veteris praecepta poetae,

quo seges in campo, quo viret uva iugo.

tale facis carmen docta testudine quale

Cynthius impositis temperat articulis.

non tamen haec ulli venient ingrata legenti,

sive in amore rudis sive peritus erit.

nec minor hic animis, ut sit minor ore, canorus

anseris indocto carmine cessit olor.

haec quoque perfecto ludebat Iasone Varro,

Varro Leucadiae maxima flamma suae;

haec quoque lascivi cantarunt scripta Catulli,

Lesbia quis ipsa notior est Helena;

haec etiam docti confessa est pagina Calvi,

cum caneret miserae funera Quintiliae.

et modo formosa quam multa Lycoride Gallus

mortuus inferna vulnera lavit aqua!

Cynthia quin etiam versu laudata Properti,

hos inter si me ponere Fama volet.