Elegiarum Tibulli argumenta

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Elegiarum Tibulli argumenta
1835

ALBII TIBVLLI CARMINA
EX RECENSIONE CAR. LACHMANNI
PASSIM MUTATA EXPLICUIT
LUDOLPHUS DISSENIUS
GOTTINGAE, MDCCCXXXV.

I, 1

1-6. Exordium. Divitias quaerant qui belli labores et pericula ferre non recusant; ego spretis divitiis valedico militiae et ad otiosam vitam transire malo. Est haec summa sententia carminis.
7-24. Prima pars medii carminis. De plantatione vitium arborumque et de cultu deorum agricolarum.
25-28. Redit primaria sententia.
29-36. Pars secunda rerum. De aliis negotiis rusticis, aratione maximeque pecuariae cura, et de cultu pastoritiae deae.
37-50. Redit primaria sententia.
51-75. Tertia pars carminis, quae de amore Deliae est.
75-fin. Exitus. Redit ultimum primaria sententia.carminis et claudit totum.

I, 2

1-14. Exordium. Exclusus poeta praeter exspectationem custodia a marito posita Deliae, quam hodie copiam sui facturam speraverat, frustra vino consopire studet ingentem dolorem et iterum precibus aggreditur ianuam.
15-42. Medium carmen. Prima pars. Docet Deliam, fortes amantes a Venere adiuvari et protegi, celante furta amoris.
43-60. Medium carmen. Altera pars rerum. Ut minus etiam periculi sit, poeta a saga docta carmen magicum se dicit postulasse, quod ter pronuntiatum a Delia mentem mariti obcaecaturum sit, ut non credat haec furta nec videat.
61-88. Medium carmen. Tertia pars rerum. Dicit enim nunc de amoris sui constantia et magnitudine.
89-fin. Exitus. Patimur omnbes vim amoris, me autem fidelem servum, o Venus, noli diutius inclementer tractare.

I, 3

1-9. Introitus. Status deplorabilis poetae. Morbo in Corcyra remanere coactus, Messala in Orientem proficiscente, poeta tristi animo mortem timet et deprecatur in peregrina terra.
9-52. Prima pars, composita tribus locis per gradationem. Atque a v. 9-22. primum accusat se, quod invito Amore discesserit.
23-34. Incusat Isidem salutarem, quod pietate gratiam Deliae non retulerit morbo ab amatore defenso, oratque ut nunc saltem succurrat.
35-52. Incusat aetatem praesentem orbis ab aureae simplicitate deflexam et habendi cupiditati ac bellis deditam, unde mille mortis viae ortae. Sic etiam poeta in haec pericula vitae incidit, e quibus nunc Iovem orat ut servetur, uti antea Isidem. Habet igitur hic locus eundem fontem quem antecedentes, dolorem dico ob periculum vitae grave, in quo poeta versatur.
53-82. Pars altera carminis. Mythici loci de Elysio et Tartaro. Poeta, si moriendum sit, consolatur animum infernarum rerum cogitatione.
83-fin. Exitus. Oblitus periculum mortis, reditus spem concipit, illumque diem animo proponit, ubi primum intrans Deliae domum, obviam eam currentem habiturus sit.

I, 4

1-8. Introitus. Poeta Priapum consulit, quibus artibus puerorum animus ad obsequium pellici possit.

Praecepta Priapi.

9-38. Praeceptum generale. Melis sit omnibus non incidere in amorem puerorum, dicit Priapus, si tamen incideris, ante omnia constantia tibi et pertinacia opus, qua etiam durissima postremo superantur. Non igitur absistes molestiae taedio, sed persequeris propositum intentissime, nihil omnino ac ne iusiurandum quidem fugiens, ubi utile videbitur. Quodsi tardus eris nec quovis tempore, quavis occasione opportuna uteris, non capies pueros, et transibit cito aetas sine fructu amoris.
39-72. Praecepta peculiaria. Docetur nunc quibus artibus potissimum capiendus sit puer. Utere obsequio, ait, et balnditiis; absit vero pecunia.
57-72. Dixit de obsequio; dicet nunc de blanditiis, h. e. de carminibus blandis, quibus aurem praebere pueros velit. In transitu proximum locum posuit, qui avaritiam puerorum hodiernam exagitat. Ac nexus rerum hic est: Haec quidem, ait proba et iusta in his est ratio, ut obsequio puer vincatur et honestis artibus cedat. Sed nunc pravo more saeculi avaritia dominatur; vult munera puer et amator largitionem tractat.
73-fin. Exitus carminis. Poeta laetus praeceptis a Priapo traditis dum magistrum celebrem se iactat futurum amoris, mox ridicule sentit sibi ipsi se opem ferre non posse, Marathi quem torqueat lentus amor.

I, 5

1-8. Exordium. Poeta discidium ortum ferre se diutius non posse fatetur, magno amore ardens; poenam luere paratus, rogat tamen ut parcat amata et in gratiam mitis secum redeat.
9-46. Medium carmen. Prima pars. Depingit amorem suum insignem, remuneratione dignissimum: quid fecerit cum aegrotaret Delia, qualem felicitatem imaginatus sit, si restituta valetudine eam secum rure haberet, denique ut etiam nunc, ubi alius amator praelatus, maximam in se vim habeat recordatio pulcherrimae puellae. Nam hi tres loci continuo progessu cohaerent.
47-66. Medium carmen. Pars altera rerum. Dehortatur Deliam graviter a praeceptis lenae et pauperis amatoris officia laudat.
67-fin. Exitus. Cum preces non audiantur nec aperiatur ianua, rivalem divitem monet irridens, ne nimium confidat aurae secundae; esse enim iam alium, qui puellam concupiscat.

I, 6

1-14. Exordium. Heu novus rivalis exstat, dicit poeta; negante licet Delia, certa suspicio est.
15-42. Medium carmen. Prima pars. Primum custodiam vult severam esse. Hortatur igitur maritum ut servet diligenter uxorem, assumatque etiam sese custodem suadet, cum ipse satis custodire eam non possit.
43-84. Pars altera medii carminis. Poenarum divinarum terrore commovere animum Deliae studet, interposita tamen etiam leniore hortatione. Ac primum oraculo sacerdotis Bellonae terret superstitiosam puelam, precatur tamen si quid admittat, ut ne nimis gravis poena sit, iram propter matrem remittens, et favorem amatae captat, etiam sibi duras leges imponens, ultimo vero loco si nihilominus peccare pergat, ostendit poeta miserrimam et in senectute fortunam instare, qua infidas Venus soleat punire.
85-86. Exitus. Claudit elegiam simplici voto, ut ratum fiat, quod cupit.

I, 7

1-12. Exordium. Celevraturus diem natalem Messalae, orditur a summa et proxima diei laude, a victoria Aquitanica ante aliquot annos ipso hoc die reportata.
13-48. Medium carmen. A proxima laude diei pergit ad ceteras res a Messala sequentibus temporibus in Cilicia, Palaestina, Phoenicia, Aegypto gestas, deductaque sic ad Nilum et Osiridem oratione imprimis hunc multis verbis celebrat.
49-fin. Exitus. Redit ad diem natalem et natalitia sacra, vocans hic Osirin Genium-que, denique ad futurum tempus conversa oratione precatur sobolem Messalae illustrem, gratulatur e munitione viae Latinae promerendas populi laudes, optat denique reditus natalis laetissimos.

I, 8

1-16. Exordium. Hortatur poeta Marathum, dilectum sibi puerum, quem gravi amore Pholoes laborare sine successu animadvertit, ut desinat dissimulare rem haud utiliter celatam, succurrere cupiens dolenti.
17-26. Quae sit origo mali.
27-52. Primum commendat puellae pulchritudinem pueri teneram fruendam prae senectute cani amatoris divitis, quae gaudia si neglexerit, dum aetate floreat, nec muneribus istius amatoris compensari nec artibus ullis postea revocari posse.
53-66. Narrat querelas pueri, etiam sic ut flectat animum Pholoes.
67-fin. Exitus. Minae.

I, 9

1-16. Exordium. Primo impetu obiurgat puerum de periurio. qui alii amatori se dederat, et licet poenam divinam periurii primum nuntiatam, mox deprecetur maiorem, vel sic tamen iam nunc esse mala ostendit, quae eum premant, denuo ad iram reversus.
17-74. Medium carmen. Uberiore obiurgatione exponit omnem iniuriam pueri, tum procul eum iratus abesse iubet, curruptori vero gravissima mala imprecatur.
75-fin. Exitus. Tertium invehitur in puerum obiurgans, atque etiam de poena iterum dicit, quod supra abesse eum iussit in posterum, huius rei tristitiam nunc pluribus explicans.

I, 10

1-14. Exordium. Militatum abiturus detestatur enses et bella et bellorum causam avaritiam, praedicat contra simplicitatem et securitatem priscae aetatis, revertitur denique ad detestationem belli et instantis militiae pricula conqueritur.
15-44. Medium carmen. Preces ad Lares pro reditu. Dum invocantur Lares proponitur nova priscae simplicitatis descriptio, tum repetita invocatione belli sequitur et mortis praematurae Orcique detestatio gravissima, postremo laudatur rusticae vitae felix securitas in simplicitate praeclara, redeunte poeta in tertio loco ad primum, alio licet modo.
45-fin. Exitus. Laus Pacis.

II, 1

1-14. Exordium. Sacrum ambarvale indicitur.
15-86. Medium carmen. Res divina ipsa. Ac primum quidem immolatio et preces tractantur a v. 15-26. 27-86. Epulae et inter epulas cantatae laudes deorum agrestium.
37 sqq. Sequuntur laudes ruris et ruralium deorum, veluti Ovid. Fast. II, 658. in Terminalibus inter dapes canuntur ludes Termini. Totus locus tribus partibus constat, ad unum summum consilium pulchre conspirantibus. Agrestibus diis cultioris vitae ratio debetur. Ac primum quidem de victu monstrato meliore dicit v. 37-50.
51-66. In laude ruris tractat nunc secundam rerum partem, quae de artibus est. Rure, ait, artes musicae inventae nec non simpliciores earum, quae ad corporis cultum et ornatum pertinent.
67-78. Post explicatam artium originem sequitur denique tertius locus, qui est de Amore ruri nato.
87-fin. Exitus carminis. Ludite dum nox veniat iamiam imminens.

II, 2

1-8. Exordium. Indicitur sacrum.
9-16. Media pars carminis. Quae sint vota Cerinthi.
17-fin. Exitus. Rata fore vota.

II, 3

1-10. Exordium. Cum Nemesis in rus abierit cum amatore divite, Tibullus non sustinet manere in urbe, sed servire vult apud dominam in agris.
11-32. Medium carmen. Pars prima. De Apolline serviente apud Admetum.
33-60. Medium carmen. Pars secunda. Aetati mythicae omnia pro amore tolerare paratae hodiernum saeculum opponitur, praedae, opum, luxuriae studiosum.
61-78. Medium carmen. Pars tertia. Exagitata luxuria Nemesis iam deorum agrestium copias rurales accusat, et periisse malit, quae nunc allexerunt puellam, et contra laudat prisci aevi simplicitatem, ubi glandibus et aqua contenti homines in valle umbrosa libere amoris gaudiis fruebantur, nullo custode, nulla ianua excludente amantem.
79-80. Exitus. Valeat igitur elegantior vita; fiam servus et in dominae agris ad imperium eius opus rusticum faciam, ut sic interdum salte, frui adspectu eius liceat.

II, 4

1-12. Exordium. queritur servitium triste Nemesis et dolores, quos patitur, describit.
13-26. Medium carmen. Prima pars. Causa miseriae principalis est avaritia insatiabilis Nemesis: Musae et carmina nihil prosunt, sed per caedem et facinus postremo erunt dona quaerenda. Regnat per totum locum magna indignatio.
27-50. Medium carmen. Altera pars. Crescente affectu exsecratur auctores avaritiae puellarum et Nemesim avaram ipsam, laudans contra bonas.
51-fin. Exitus. Revocans se poeta ab his affectibus, cum non videatur hoc loco com-moveri posse Nemesis, se submittit imperio dominae, offerens quod carissimum, et tolerare peratum se dicens gravissimum, quod imposuerit puella, si modo placida sit.

II, 5

1-18. Exordium. Vocatur Apollo ut veniat cum cithara carminibusque et pulchre ornatus ad inaugurationem novi sacerdotis Messalini, admittat eum ad sacra sua et doceat intelligere libros Sibyllinos. 19-66. Medium carmen. Prima pars. Sibylla Aeneae sortes dat.
23-38. Digressio de habitu prisco locorum, ubi Roma condita.
39-66. Persequens argumentum supra interruptum, subiicit vaticinium Sibyllae ip-sum de adventu Aeneae in Italiam, origine Romae et imperio Romano futuro per orbem.
67-112. Medium carmen. Altera pars. Quae vero ab aliis Sibyllis ostenta praedicta nuper evenire vidimus, pergit poeta, praeterita sint; tu Apollo tolle in posterum prodigia et felicis anni praebe nobis auspicia his flammis sacri tui. Quod cum faciat deus, continuo ab oppositione adversarum rerum transit ad fausti anni bona et gaudia rustica describenda, in fine tamen etiam querimoniam eroticam admiscens. 113-fin. Exitus. De triumphis futuris Messalini, quos similiter celebrare cupit olim.

II, 6

1-14. Exordium. Cum Aemilius Macer relicta puella sua castra secutus sit, ipse etiam de stipendiis faciendis cogitare incipit, ut fugiat amoris aerumnis, sed frustra.
15-28. Medium carmen. Prima pars. Queritur Amoris cruciatus, et quo minus vitam leto finiat, sola spe, quae tantum valeat in rebus humanis, retentum se hucusque dicit.
29-40. Altera pars. Obtestatur Nemesim per Manes sororis modo defunctae ut desistat a duritia.
41-fin. Exitus. Puella, bonam dicit, at malitiosam lenam ei servientem, cui culpam omnem tribuit.