Migne Patrologia Latina Tomus 127
Elogia
Elogia (Auctores varii), J. P. Migne 127.0018A
127.0017A| Guilielmus S. R. E. bibiliothecarius in Vita Adriani II.
Legati S. R. E. textum synodi ( nempe octavae generalis Constantinopoli celebratae ), verentes ne quid falsum Graeca levitas in eam congesserit, Anastasio sanctae sedis apostolicae bibliothecario (qui tunc temporis pro causa Ludovici serenissimi nostri Augusti cum Suppone archiministro post eos Constantinopolim, divina, ut creditur, dispensatione advenerat) subtiliter inquirendum, antequam subscribant, committunt. A quo quia in utrisque linguis eloquentissimus existebat, studiosissime perscrutatatus, omne quod ad laudem serenissimi nostri Caesaris, sanctissimus dominus Adrianus pontifex in epistola sui decessoris Arsenio episcopo imminente 127.0017B| adjecerat, reseratum inveniunt.
Joannes Trithemius, de Scriptoribus ecclesiasticis.
Anastasius apostolicae bibliothecae custos et instaurator sagacissimus, in divinis Scripturis eruditus, et in saecularibus litteris nobiliter doctus, Graeco et Latino multum peritus eloquio, fertur nonnulla composuisse opuscula, sed ad manus nostras nihil eorum pervenit. Transtulit autem multa Graecorum volumina in Latinum, nam jubente Nicolao papa I transtulit Vitam Joannis Eleemosynarii: lib. I. Unam S. Dionysii Hierarchiam: lib. I. Synodum VII universalem: lib. I. Vitas multorum SS. Patrum: lib. I, et alia plura. Scripsit et Historiam Ecclesiasticam usque ad sua tempora, rogante Carolo II, cui imprimis charus erat. Claruit sub Ludovico imperatore secundo, anno Domini 860.
127.0018A| B. Platina de Vitis Pontificum, in JOANNE IX.
Carolus imperator Normannorum regem in gratiam recipiens, e baptismatis fonte levavit, ut scribit Anastasius, qui tum in pretio erat Romanae Ecclesiae bibliothecarius, vir sane utraque lingua doctus, ut e Graeco in Latinum et septimam universalem synodum, et Hierarchiam Dionysii Areopagitae, et Vitas multorum Caroli gratia in Latinum eleganter et docte transtulerit
Onuphrius Panvinius in Platinam, annotat in Nicolaum I
Anastasius monachus, et S. R. E. bibliothecarius usque ad Nicolaum I Romanorum pontificum Vitas, quae adhuc apud me sunt, scripsit, sub quo et ejus successoribus Adriano II et Joanne VIII in Urbe floruit. 127.0018B| Quae sequuntur concinnavit Guilielmus quidam, alter bibliothecarius, quae in libro sub Damasi nomine circumfertur, exstant.
Sigebertus Gemblacensis, de illustribus Ecclesiae Scriptoribus, cap. 104.
Anastasius, jubente Nicolao papa, transtulit in Latinum Vitam Joannis Eleemosynarii, scriptam Graece a Leontio episcopo.
Caesar Baronius Annalium Ecclesiasticorum tomo IX.
Anastasius bibliothecarius, etsi rudi stylo, fidelissime tamen rerum gestarum historiam enarravit, imo in rerum sui temporis narratione nullum fideliorem et meliorem scriptorem habemus, apud quem magis cum simplicitate veritas quam cum fuco mendacia valuerunt.