Migne Patrologia Latina Tomus 104
Enarratio in epistolam ad Galatas (Claudius Taurinensis), J. P. Migne
AUCTORIS EPISTOLA DEDICATORIA.
Domino piissimo et in Christo summo mihi honore singulariter excolendo Dructeranno abbati Claudius peccator.
Tres, ni fallor, et eo amplius jam pertranseunt tempore anni, quod me adhuc in Aluenni cespitis arvo, in palatio pii principis domini Ludovici tunc regis, modo imperatoris, detentum socordia sensus mei tua fervida dilectione adorsus excitare, ut aliquem fructuosum laborem in Epistolis magistri gentium assumerem apostoli Pauli. Sed quia laboribus et turbinibus mundi depressus hactenus parere jussioni tuae nequivi, modo largiente Deo in isto Quadragesimae (0841D)tempore epistolam beati jam dicti apostoli Pauli ad Galatas ex tractatibus beatorum Augustini et Hieronymi Patrum permixtis procuravi ordinare sententiis. In quibus tractatibus cum ad congruentem expositionem multa deesse cernerem, verti me (0842C)ad alios libros praefati jam Patris Augustini et exinde eam, quae in illis deerat tractatibus, explere studui expositionem. Nonnulla etiam, ut mihi visum est, infra illorum locutionem, mea studui conjungere verba, quae utramque expositionem absque scissione conjungerent, et legentis exercerent sensum, et fastidium facerent evitare. Hanc interim quasi manubias quasdam tuae ovans dirigere studeo sanctitati: ut quoties eam manu tenueris et legeris, mei memor esse digneris: et in unum conjungat immensa ubique praesens Christi charitas, quos spatia terrarum dissociant. De caeteris vero epistolis; jam multa in manibus nostris tenentur excerpta, ad quas, si Dominus voluerit, et vitam atque salutem concesserit, orantibus vobis pro nobis, ad expositionem illarum (0842D)quantocius potuero accedere procurabo. Pius et misericors Deus et reverendam mihi beatitudinem tuam, ad profectum et ornatum Ecclesiae suae, et annis multiplicare dignetur, et meritis. Vale in Domino vir Dei, et memento mei.(0843A)
ARGUMENTUM EPISTOLAE D. PAULI AD GALATAS. Galatae sunt Graeci. Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus, a quibus exstitit occupata. Nam Galli in auxilium regis Bithyniae vocati, regnum cum eo post peractam victoriam diviserunt: sicque deinde Graecis admisti, primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae dicuntur, et eorum regio Galatia nuncupatur. Hi verbum veritatis primum ab Apostolo acceperunt, sed post discessum ejus tentati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos Apostolus revocat ad fidem veritatis, scribens eis ab Epheso. Hoc vel maxime argumento Galatae erant a pseudoapostolis persuasi atque seducti, quod Paulum, per quem vero (0843B)Evangelio crediderant, non esse apostolum audiebant: videlicet, quia neque de duodecim electus, neque Christum, ut Petrus et caeteri, aliquando secutus fuisset. Quam derogationem necesse habebat veris rationibus, ac auctoritate sancti Spiritus refutare, per ordinem probans non se ab hominibus, neque per hominem missum, sed per eum qui ipsum et caeteros in ordinem apostolatus elegit.(0843B)
ITEM ALIUD ARGUMENTUM.
Causa propter quam scribit Apostolus ad Galatas, haec est, ut intelligant gratiam Dei id secum agere, ut sub lege jam non sint. Cum enim praedicata eis esset Evangelii gratia, non defuerunt quidam ex circumcisione, quamvis Christiani nomine, nondum (0843C)tamen tenentes ipsum gratiae beneficium, et adhuc volentes esse sub oneribus legis, quam Dominus Deus imposuerat, non justitiae servientibus, sed peccato: justam scilicet legem injustis hominibus dando, ad demonstranda peccata eorum, non auferenda. Non enim aufert peccata nisi gratia fidei quae per dilectionem operatur. Sub hac ergo gratia jam Galatas constitutos illi volebant constituere sub oneribus legis, asseverantes nihil eis prodesse Evangelium, nisi circumciderentur, et caeteras carnales Judaici ritus observationes subirent. Et ideo Paulum apostolum suspectum habere coeperant, a quo illis Evangelium praedicatum erat, tanquam non tenentem disciplinam caeterorum apostolorum, qui gentes cogebant judaizare. Cesserat enim talium hominum (0843D)scandalis apostolus Petrus, et in simulationem eorum ductus erat, tanquam et ipse hoc sentiret, nihil prodesse gentibus Evangelium, nisi onera legis implerent. A qua simulatione idem apostolus Paulus eum revocavit, sicut in hac ipsa Epistola docet. Talis quidem quaestio est et in Epistola ad Romanos: verumtamen videtur aliquid interesse, quod ibi contentionem ipsam dirimit, litemque comprimit, quae inter eos qui ex Judaeis et eos qui ex gentibus crediderant orta erat: cum illi tanquam ex meritis operum legis sibi redditum Evangelii praemium arbitrarentur, quod praemium incircumcisis, tanquam immeritis, nolebant dari; illi contra Judaeis se praeferre gestirent, tanquam interfectoribus Domini. In hac (0844A)vero Epistola ad eos scribit qui jam commoti erant auctoritate illorum qui ex Judaeis erant et ad observationes legis cogebant. Coeperant enim eis credere, tanquam Paulus apostolus non vera praedicasset, quod eos circumcidi noluisset: et ideo sic coepit: Miror quod sic tam cito transferimini, ab eo qui vos vocavit in gloriam Christi, in aliud Evangelium. Hoc ergo exordio causae quaestionem breviter insinuavit: quanquam et ipsa salutatione (cum dicit se apostolum non ab hominibus, neque per hominem, quod in nulla alia Epistola dixisse invenitur) satis ostendit, et illos qui talia persuadebant non esse a Deo, sed ab hominibus: et caeteris apostolis, quantum ad auctoritatem testimonii evangelici pertinet, imparem se haberi non oportere. Quandoquidem non ab hominibus, (0844B)neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, se apostolum noverit. Singula igitur ab ipso Epistolae vestibulo, permittente Domino et adjuvante studium nostrum, sic consideranda et tractanda suscepimus.(0844B)
IN CAPUT PRIMUM EXEGESIS.
Paulus apostolus. Quod nomen suum apostolus Paulus in omnibus pene Epistolis praeponit in titulo, auctoritas est. Ut enim judices saeculi hujus, quo nobiliores esse videantur, ex regibus quibus serviunt, et ex dignitate, qua intumescunt, vocabula sortiuntur; ita et Apostolus grandem inter Christianos sibi vindicans dignitatem, apostolum se Christi titulo praenotavit, ut ex ipsa lecturos nominis autoritate terreret, judicans omnes qui in Christo crederent, (0844C)debere sibi esse subjectos. Apostolus autem, hoc est missus, Hebraeorum proprie vocabulum est, quod Silas quoque sonat: cui a mittendo missove nomen impositum est. Aiunt Hebraei inter ipsos quoque prophetas et sanctos viros esse quosdam, qui et prophetae et apostoli sint; alios vero qui tantum prophetae. Denique Moysen cui dicitur: Et ego mittam te ad Pharaonem; et ipse respondeat: Provide alium, quem mittas (Exod. III), et Isaiam, cui loquitur Deus: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum (Isa. VI)? esse et apostolos et prophetas. Unde et nos possumus intelligere, Joannem quoque Baptistam et prophetam et apostolum appellandum. Siquidem ait Scriptura: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes (Joan. I). Et in Epistola ad Hebraeos (0844D)propterea Paulum solita consuetudine nec nomen suum, nec Apostoli vocabulum praeposuisse, quia de Christo erat dicturus: Habentes ergo principem sacerdotum et apostolum confessionis nostrae Jesum (Hebr. IV): nec fuisse congruum ut ubi Christus apostolus dicendus erat, ibi etiam Paulus apostolus poneretur. Quatuor autem genera apostolorum sunt: unum, quod neque ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem; aliud, quod a Deo quidem est, sed per hominem; tertium, quod ab homine, et non a Deo; quartum, quod neque a Deo, neque per hominem, sed a semetipso. De primo genere potest esse Isaias et caeteri prophetae, et ipse apostolus Paulus, qui (0845A)neque ab hominibus, neque per hominem, sed a Deo Patre et Christo missus est. De secundo, Jesus filius Nave, qui a Deo quidem est apostolus constitutus, sed per hominem Moysen. Tertium genus est, cum hominum favore et studio aliquis ordinatur, ut nunc videmus plurimos non Dei judicio, sed redempto favore vulgi, in sacerdotium subrogati. Quartum est pseudoprophetarum et pseudoapostolorum, de quibus Apostolus, istiusmodi, inquit, pseudoapostoli, operarii iniquitatis, transfigurantes se in apostolos Christi (II Cor.XI), qui dicunt, Haec dicit Dominus, et Dominus non misit eos.
Non ab hominibus, neque per hominem. Non superbe, ut quidam putant, sed necessarie, neque ab hominibus, neque per hominem, se apostolum esse (0845B)proponit, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, ut eos qui Paulum extra duodecim apostolos ventilabant, et nescio unde subito prorupisse, vel a majoribus ordinatum, hac auctoritate confunderet. Potest autem et oblique in Petrum et in caeteros dictum accipi, quod non ab apostolis ei sit traditum Evangelium, sed ab ipso Jesu Christo, qui et illos apostolos elegerat. Hoc autem totum ideo praeparatur, ut nemo sibi contra legis onera pro Evangelii gratia disputanti posset opponere. Sed Petrus hoc dixit, sed apostoli hoc statuerunt, sed praecessores tui aliud decreverunt: quod quidem in sequentibus, nunc quasi occulto sermone praecludens, manifestius facit, dum ab eis qui videntur esse aliquid, nihil in se collatum refert: et ipsi Petro in faciem restitisse (0845C)se scribit, nulla dicens necessitate compulsum, ut hypocrisi cederet Judaeorum. Quod si temerarium quibusdam videtur, eum contra apostolos, quamvis occulte, locutum, qui Hierosolymam idcirco perrexit ut cum eis conferret Evangelium, ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset. Sequitur:
Sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis. Quia enim et Filii et Patris una est operatio: et ut scias quia Deus est Christus, a quo ille est factus apostolus, diligenter adverte quod ante nominaverit Filium quam Patrem, contra calumnias Arianorum. Illud vero quod addidit, qui suscitavit eum a mortuis, secundum hoc creditur suscitatus, secundum quod mori potuit, sola scilicet carne.(0845D) Et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiae. In aliis Epistolis Sosthenes et Silvanus, interdum et Timotheus in exordio praeponuntur. In hac tantum, quia necessaria erat auctoritas plurimorum, omnium fratrum nomen assumitur, qui et ipsi forsitan ex circumcisione erant, et a Galatis non contemptui ducebantur. Plurimum quippe facit ad populum corrigendum multorum in una re sententia atque consensus. Postquam enim auctoritatem suam commendavit, hos addit, ut omnes commotos adversus eos ostenderet, quamvis sufficeret auctoritas ejus, nec posset refutari. Tamen ut grave factum illorum ostendat, quo a prima fide destiterant, multos secum accensos ad errorem illorum arguendum designat. (0846A)Facile enim poterit quis intelligere errare se, si se a multis videat reprehendi. Quod autem ait, Ecclesiis Galatiae, et hoc notandum, quia hic tantum generaliter, non ad unam Ecclesiam unius urbis, sed ad totius provinciae scribebat Ecclesias. Et Ecclesias vocat, quas postea errore arguit depravatas. Ex quo noscendum dupliciter Ecclesiam posse dici, et eam quae non habeat maculam aut rugam, et vere corpus Christi sit; et eam quae in Christi nomine absque plenis perfectisque virtutibus congregetur.
Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino Jesu Christo. Gratia Dei est, qua nobis donantur peccata, ut reconciliemur Deo. Pax autem, qua reconciliamur Deo, non ut in caeteris epistolis, Dei Patris et (0846B)Domini nostri Jesu Christi, gratiam ponit, et pacem, per quas absque operum merito et peccata nobis concessa sunt pristina, et pax indulta post veniam: sed prudenter jam causam agit adversum eos qui fuerant a lege praeventi, et putabant se posse ex operibus justificari, ut scirent se salvos gratia, et in eo perseverare debere quod coeperant.
Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut nos eriperet de praesenti saeculo maligno. Neque Filius se dedit pro peccatis nostris absque voluntate Patris, neque Pater tradidit Filium sine Filii voluntate. Sed haec est voluntas Filii, voluntatem Patris implere, ut ipse loquitur in Psalmo: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus volui (Psal. XXXIX). Aperte ostendit nihil prodesse legem, quando Christum dicit obtulisse (0846C)se, ut pro nobis pateretur, ut nos justificaret, quos lex reos tenebat, ut eruti a lege per fidem Christi, jam non peccatores essemus, sed justificati secunda nativitate Filii Dei appellati. Saeculum praesens malignum propter malignos homines qui in illo sunt, intelligendum est, sicut dicimus malignam domum propter malignos inhabitantes in ea, non tamen saeculum ipsum quod die et nocte, annis currit et mensibus, appellari malum, sed ea quae in saeculo fiunt. Quomodo sufficere dicitur diei malitia sua (Matth. VI). Et dies Jacob parvi scribuntur et mali (Gen. XLVII); non quod spatium temporis, in quo vixit Jacob malum fuerit, sed quod ea, quae sustinuit, per varia eum exercuerunt temperamenta.
Secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est (0846D)gloria. Quanto igitur magis homines non debent arroganter ad seipsos referre, si quid operantur boni, quando et ipse Dei Filius in Evangelio non gloriam suam se quaerere dixit, neque voluntatem suam venisse facere, sed voluntatem ejus qui eum misit (Joan. VIII). Quam voluntatem gloriamque Patris nunc commemoravit Apostolus, ut ipse quoque Domini exemplo, a quo missus est, non se quaerere gloriam suam significaret, nec facere voluntatem suam in praedicatione Evangelii, sicut paulo post dicit: Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Ut firmum sit et plenum auctoritate, quod dicit, quia Christus nos liberavit, addidit, quia istud cum Patris fecerit voluntate.(0847A) In saecula saeculorum. Infinitis beneficiis infinita gloria debetur.
Amen. Prologum suum Hebraeo sermone concludit, Amen. Septuaginta transtulerunt, γένοιτο, fiat; Aquila, πεπιστωμένος. Nos vero vere sive fideliter interpretari possumus: quod etiam in Evangelio a Salvatore semper assumitur, sua per Amen verba confirmante.
Miror quod tam cito transferimini, ab eo qui vos vocavit in gloriam Christi, in aliud Evangelium, quod non est aliud. Enumeratis beneficiis mirari se dicit Apostolus quod ab Evangelii libertate potuerint solis verbis retrahi in legis servitutem, a quo nullis tormentis debuerint separari. Evangelium enim si aliud est praeter id quod sive per se, sive per aliquem (0847B)Dominus dedit, jam nec Evangelium dici potest. Vigilanter autem cum dixisset, Transferimini ab eo qui vos vocavit in gloriam Christi, quam volebant illi evacuare, quasi frustra venerit Christus, si adhuc tenenda erat circumcisio carnis, atque hujusmodi legis opera tantum valebant, ut per illam homines salvi fierent, addidit:
Nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. Volunt, inquit, Evangelium Christi mutare, convertere, turbare: sed non valent, quia hujus naturae est ut non possit aliud esse quam quod verum est. Non quemadmodum istos conturbant, ita etiam convertere possunt Evangelium Christi, quia manet firmissimum: sed tamen convertere volunt, quia ab spiritualibus ad carnalia (0847C)revocant intentionem credentium. Illis enim ad ista conversis, manet Evangelium non conversum. Et ideo cum dixisset conturbantes vos, non dixit et convertentes, sed volentes, inquit, convertere Evangelium Christi.
Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Veritas propter seipsam diligenda est, non propter hominem, aut propter angelum, per quem annuntiatur. Qui enim propter annuntiatores eam diligit, potest et mendacia diligere, si qua forte ipsi sua protulerint. Propterea autem sibi, qui aliud in Judaea facere, aliud docere in gentibus criminabatur; et angelo, quem majorem etiam praecessoribus suis apostolis esse contestabatur, anathema denuntiavit, (0847D)ut non magna Petri et Joannis putaretur auctoritas, cum nec sibi liceret, cui eos ante docuerat, nec angelo aliter praedicare, quam semel didicerant. Sic itaque et angelum nominatim posuit, alios vero absque nomine. Si quis, inquit, vobis evangelizaverit, ut in generali vocabulo nec praecessoribus faceret injuriam, et tamen nomina eorum latenter ostenderet. Nemo miretur Apostolum, qui feritatem morum mansuetabat, sic esse commotum. Pro Galatarum enim salute indignatur adversus inimicos disciplinae Christianae. Indignatio enim haec ostendit, non leve peccatum esse, post acceptam fidem converti ad legem. Nam tam firmum et verum Evangelium, quod eis praedicaverat, asserit, ut etiam (0848A)seipsos, id est apostolos (si immutati forte aliter praedicarent) non audiri doceret: quorum utique fama, quod essent apostoli Christi, peragraverat omnem locum: aut si forte diabolus angelum Dei fingens, ut facile possit audiri, de coelis appareret. contra haec praedicans, sciretur esse contrarius, et abominatio haberetur. Si ergo apostolos Christi, quorum tam praeclara opinio in signis et prodigiis erat faciendis, et angelum de coelo, quem possit spiritalis ratio commendare, aliter docentes, quam ab apostolo Paulo docti erant, anathematizari praecipit, quanto magis quos nullum testimonium ad seducendum potest commendare? Ideo autem iterat contestationem, ut confirmet eos in prima traditione. Iterata enim lex sollicitiores reddit negligentes.(0848B) Sicut enim praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Aut praesens hoc praedixerat, aut quia iteraverit quod dixit, propterea voluit dicere, sicut praediximus; tamen ipsa iteratio saluberrime intentionem movet ad firmitatem retinendi eam, quae sic commendatur, fidem. Potest et hyperbolice dictum accipi: non quod aut apostolus, aut angelus, aliter potuerint praedicare, quam semel dixerint: sed etiam, si hoc posset fieri, ut et Apostolus et angeli mutarentur, tamen non esse ab eo, quod semel acceptum fuerat, recedendum. Facit autem hoc, non contra solos Galatas, sed et contra omnes haereticos, qui traditiones apostolicas mutare conantur.
Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quaero (0848C)hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Nemo Deo suadet, quia manifesta sunt illi omnia, sed hominibus. Ille bene suadet, qui non se illis placere vult, sed ipsam, quam suadet, veritatem. Qui enim placet hominibus, non ab ipsis suam gloriam quaerens, sed Dei, ut salvi fiant, non jam hominibus, sed Deo placet. Aut certe jam cum et Deo placet, simul et hominibus, non utique hominibus placet. Aliud est enim placere hominibus, aliud et Deo et hominibus (II. Cor. V). Non putemus ab Apostolo nos doceri, ut exemplo suo hominum judicia contemnamus, qui in alio loco dixit: Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Et illud: Sine offensione estote, Judaeis et gentibus, et Ecclesiae (0848D)Dei, sicut ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X). Si enim fieri potest ut pariter et Deo et hominibus placeamus, placendum est et hominibus. Sin autem aliter non placemus hominibus, nisi Deo displiceamus, Deo magis quam hominibus placere debemus. Alioqui et ipse infert cur omnibus per omnia placeat, Non quaerens, inquiens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salventur. Qui autem ex ea charitate quae non quaerit quae sua sunt, sed quae aliena, placet hominibus, ut salventur, utique Deo primum placet, cui salus hominum chara est. Habet autem et verbum, quod hic specialiter additum est, modo, vel placendum esse pro tempore (0849A)hominibus, vel displicendum, ut qui modo non placet propter Evangelii veritatem, placuerit quondam ob salutem plurimorum. Placuerat Paulus aliquando Judaeis, cum, aemulator existens paternarum traditionum, sine querela in lege versatus est, et tantum habuit in majorum caeremoniis ardoris et fidei, ut in Stephani nece particeps fuerit, et Damascum perrexerit ad eos, qui a lege desciverant, vinciendos (Act. VIII, IX). Sed postquam in vas electionis de persecutore translatus est, et coepit praedicare fidem, quam quondam expugnaverat, coepit pariter displicere Judaeis, quibus ante placuerat. Hoc est ergo quod ait.: Nunquid quaero Judaeis placere, quibus displicendo, Deo placui? Si enim illis placerem, adhuc Christi servus non essem. Assererem quippe legem, et Evangelii gratiam destruerem: (0849B)nunc autem propterea ne in simulationem quidem observandae legis adducor, quia non queo et Deo placere pariter et Judaeis, quibus quicunque placet, Deo displicet.
Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Nunc principium epistolae aperit. Ipsum enim sensum vult manifestare, quia non ea quae docebat, ab homine didicerat, ut forte dubitaretur de his quae docebat, neque secundum humanum judicium apta erat ejus praedicatio, ut indigna divina auctoritate videretur, sed a Dei Filio dicit se didicisse per revelationem, (0849C)cum jam post resurrectionem esset in coelis, sicut supra memoravit, et ea quae didicit convenire voluntati majestatique ejus a quo se didicisse testatur. Evangelium quod secundum hominem est, mendacium est: Omnis enim homo mendax , (Psal. CXVI; Rom. III); quia quidquid veritatis invenitur in homine, non est ab homine, sed a Deo per hominem. Ideo jam quod secundum hominem est, nec Evangelium dicendum est, quale illi asserebant qui in servitutem ex libertate attrahebant eos quos Deus ex servitute in libertatem vocabat. Inter accipere autem et discere hoc interest quod accipit Evangelium, cui primum insinuatur, et qui ad fidem ejus adducitur, ut credat vera esse quae scripta sunt; discit autem is qui ea quae in illo per aenigmata et parabolas figurata (0849D)sunt, explanata et disserta cognoscit, et cognoscit non homine revelante, sed Christo. Potest, sicut in principio diximus, cum exponeremus, Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, ita et in praesenti loco oblique in Petrum accipi, et in caeteros praecessores ejus, quod nullius pro lege auctoritate moveatur, qui Christum solum Evangelii habeat praeceptorem. Porro revelationem illam significat, cum Damascum vadens in itinere Christi vocem audivit: Saule, quid me persequeris (Act. IX)? Et caecatus oculis verum lumen mundi intuitus est.
Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in (0850A)Judaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. Propositum suum, quo prius juxta carnem vigebat repugnans Ecclesiae, breviter memorat: sed, ut famulus Christi esset, hunc se reliquisse: magis enim se devotum quam illos, in vindicanda lege fuisse designat. Non tamen propter hominum favorem, sed hoc putans utile apud Deum. Per ignorantiam enim cum humanitati placeret, Deo se servire putabat, liberam habens conscientiam. Nesciebat enim jam tempus asserendae legis non esse. Quapropter doctrinam secutus patrum Judaeorum, aut in errore, aut in malevolentia constitutorum, omni industria et fervore mentis id agebat, ut caeteris coaequalibus sibi aemulatione legis praestantior videretur: sic insaniens contra disciplinam Christi, (0850B)ut nulli hominum parceret, fidei foedera assecuto; sed cum revelatione Dei laborem hunc inanem esse didicisse, et magis contrarium, destitisse ab eo, et se fidei gratiae destinasse, ut profectus ei esset apud Deum. Si ergo hic, qui Israelita est, et qui dignitate doctoris fultus erat apud Judaeos, eruditus a Gamaliele viro prudentissimo, locum habens cum optimis vita hominibus reliquit legem: quanto magis ii qui extra legem erant, legi se subjicere non debuerant? Et si hic gaudet exisse se de sub jugo servitutis, quid est ut hi libertatem suam obligaverint vinculis legis? Plurimum prodest Galatis ista narratio, quomodo Paulus vastator quondam Ecclesiae et Judaismi acerrimus defensor, ad Christi fidem repente conversus (0850C)sit. Et hoc eo tempore, quo crucifixus primum annuntiabatur in mundo, quo novum dogma, et a gentibus, et a Judaeis, totius orbis finibus pellebatur. Dicere enim poterant, Si ille, qui a parva aetate Pharisaeorum institutus est disciplinis, qui omnes coaetaneos suos in Judaica traditione superabat, nunc defendit Ecclesiam, quam quondam validissime persequebatur, et magis Christi gratiam et novitatem vult habere cum invidia omnium quam venustatem legis cum laude multorum, quid nos facere oportet, qui ex gentilitate esse coepimus Christiani? Pulchre vero adjunxit: Supra modum persequebar Ecclesiam Dei, ut hinc quoque admiratio nasceretur, quod non unus quicunque de his qui leviter persequebantur Ecclesiam, sed ille qui caeteros in (0850D)persecutione vincebat, conversus ad fidem sit: et prudenter dum aliud narrat, interserit, non tam Dei se servisse legi quam paternis, id est, Pharisaeorum traditionibus, qui docent doctrinas, mandata hominum, et rejiciunt legem Dei, ut statuant traditiones suas. Quam elegans autem observatio pondusque verborum.
Audistis, inquit, conversationem meam aliquando in Judaismo. Conversationem, non per gratiam: ut ostendat non potuisse se inde humano consilio, nisi divina revelatione et misericordia, separari. Aliquando, non modo. In Judaismo, non in lege Dei. Quoniam supramodum persequebar Ecclesiam Dei, et devastabam illam. Non persequebar ut caeteri, (0851A)sed supramodum. Nec sufficiebat, quamvis vehemens persecutio, sed quasi quidam grassator Ecclesiam et praedo vastabam. Nec ait Ecclesiam Christi, ut tunc putabat, quam ducebat contemptui, quam persequebatur: sed, ut nunc credit, Ecclesiam Dei: vel ipsum Christum Deum esse significans, vel ejusdem Dei esse Ecclesiam, qui quondam legis doctor fuit.
Et proficiebam, inquit, in Judaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. Rursum profectum, non legis Dei, sed Judaismi vocat: nec super omnes, sed super plurimos; nec super senes, sed super coaetaneos, ut et studium suum referret in lege, et jactantiam declinaret. Paternas autem (0851B)traditiones, non Domini mandata commemorans, et Pharisaeum ex Pharisaeis indicavit, et habuisse quidem zelum Dei, sed non secundum scientiam. Usque hodie autem, qui Judaico sensu Scripturas intelligunt, persequuntur Ecclesiam Christi, et depopulantur illam, non studio legis Dei, sed traditionibus hominum depravati.
Cum autem placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizem illum in gentibus. Segregatur quodammodo de ventre matris, quisquis a carnalium parentum consuetudine caeca separatur. Vel etiam in praescientia ab utero segregavit, quando voluit et fecit quod sciebat esse futurum. Potest et non inconvenienter uterus matris suae intelligi (0851C)Synagoga.
Continuo non acquievi carni et sanguini. Acquiescit autem carni et sanguini, quisquis carnalibus propinquis et consanguineis suis carnaliter suadentibus assentitur.
Neque veni Hierosolymam ad antecessores meos apostolos. Si de apostolis dixerat, Continuo non acquievi carni et sanguini, quid necesse fuerat id ipsum iterare dicendo, Neque veni Hierosolymam ad antecessores meos apostolos, ut aliquid ab illis discerem? Iste itaque sensus tenendus est quem supra exposuimus.
Sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum. Si de Damasco abiit in Arabiam, ut doceret quod fuerat ei revelatum, non sibi videtur historiae (0851D)ordo convenire, referente Luca in Actibus apostolorum (Cap. IX) quod cum Paulus post fidem Christi per dies multos Evangelium Damasci loqueretur audenter, factae fuerint ei insidiae, et in sporta per murum nocte dimissus sit, et venit Jerusalem tentans se jungere discipulis, a quibus cum vitaretur, et timerent ad eum accedere, a Barnaba ad apostolos illum esse perductum, et ibi narrasse quomodo Deum viderit in itinere, et Damasci fiducialiter egerit in nomine Jesu. Erat, inquit, cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. Loquebatur quoque, et disputabat cum Graecis. Illi autem quaerebant occidere eum. Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Caesaream, (0852A)et dimiserunt Tarsum. Hic autem dicit se primum isse in Arabiam, et iterum reversum Damascum. Post triennium venisse Hierosolymam, vidisse Petrum, et cum eo mansisse diebus quindecim. Nec, praeter Jacobum fratrem Domini, alterum apostolum vidisse, quae ut vera credantur (dubia quippe videri absentibus poterant) sub testatione confirmat dicens: Quae autem dico vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Possumus igitur aestimare isse quidem Paulum secundum Lucae historiam Hierosolymam, non quasi ad antecessores apostolos, ut aliquid ab illis disceret, sed ut persecutionis impetum declinaret, qui sibi Damasci propter evangelium Christi fuerat concitatus, et sic venisse Hierosolymam quasi ad quamcunque aliam civitatem. (0852B)Unde eum statim propter insidias recessisse, et venisse in Arabiam sive Damascum. Atque inde post triennium ad videndum Petrum Hierosolymam revertisse. Vel certe statim ut baptizatus sit, et accepto cibo confortatus, fuisse eum cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot (Act. IX). Et stupentibus cunctis in synagogis Judaeorum praedicasse continuo quod Jesus esset Filius Dei, et tunc isse in Arabiam, et de Arabia Damascum revertisse, et ibi fecisse triennium: quos dies multos Scriptura testatur, dicens: Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Judaei, ut eum interficerent. Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum, et custodiebant portas nocte ac die, ut eum interficerent. Accipientes ergo discipuli ejus nocte per murum dimiserunt (0852C)eum, submittentes in sporta. Cum autem venisset Hierosolymam, tentabat se jungere discipulis. Lucam vero idcirco de Arabia praeteriisse, quia forsitan nihil dignum apostolatu in Arabia perpetrarat, et ea potius compendiosa narratione dixisse quae digna Christi Evangelio videbantur. Nec hoc segnitiae apostoli deputandum, si frustra in Arabia fuerit, sed quod aliqua dispensatio, et Dei praeceptum fuerit, ut faceret. Nam et postea legimus in Actis apostolorum, Paulum cum Sila egressum prohibitum esse a Spiritu sancto verbum in Asia loqui. Aliter: Sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum. Quid mihi prodest ista relatio, si legam quod Paulus post revelationem Christi statim ierit in Arabiam, et de Arabia Damascum fuerit reversus, (0852D)nesciam autem quid ibi gesserit, quidve utilitatis habuerit: Itus ac reditus? Dat occasionem altioris intelligentiae in hac eadem epistola ipse Apostolus de Abraham et Sara, et Agar disputans. Quae quidem sunt, inquit, per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo Testamenta: unum quidem in monte Sina in servitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei, quae nunc est Jerusalem (Gal. IV). Et docet Vetus Testamentum, hoc est, ancillae filium, in Arabia, quae interpretatur humilis et occiduo constitutum. Statim itaque ut credidit Paulus ad legem et prophetas, et Veteris Testamenti jam in occiduo, positi sacramenta conversus, quaesivit in eis Christum, quem jussus fuerat in gentibus (0853A)praedicare: et reperto illo, non est ibi diutius commoratus, sed reversus Damascum, hoc est, ad sanguinem et ad passionem Christi. Et inde prophetica lectione firmatus, pergit Hierosolymam, locum visionis et pacis. Non tam disciturus aliquid ab apostolis, quam cum eis Evangelium, quod docuerat, collaturus.
Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum. Si cum evangelizasset Paulus in Arabia, postea vidit Petrum: non ideo ut per ipsum Petrum disceret Evangelium, qui tribus jam annis docuerat, sed ut fraternam charitatem etiam corporali notitia cumularet. Quod si cui non videtur, cum superiori sensu jungat haec omnia: quod nihil sibi apostoli contulerint, quod jussus sit ire Hierosolymam, ad (0853B)hoc esse ut videret apostolum: tum intelligeret, eo Paulum non ivisse discendi studio, qui et ipse eumdem praedicationis haberet auctorem, sed honoris priori apostolo deferendi.
Et mansit apud eum diebus quindecim. Propterea quindecim ponit dies, ut ostendat, non fuisse grande tempus quo potuerit aliquid a Petro discere: ut ad illum sensum, a quo coepit, cuncta referat, se non ab homine doctum esse, sed a Deo.
Alium autem apostolum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Jacobum vidit Hierosolymae, quia ibi erat constitutus ab apostolis episcopus. Fratrem Domini consobrinum ejus debemus intelligere. Negat se itaque praeter hos quemquam apostolorum vidisse, nec occulta contradictio nasceretur, Etiamsi (0853C)a Petro non es doctus, alios habuisti apostolos praeceptores. Non vidit autem eos, non quo contemptui duceret, sed quia illi ad Evangelium praedicandum toto fuerant orbe dispersi.
Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Quod ad commendationem ejus pertinet locuturus, testem Deum dat, quia ita se habent, quae dicturus est, ne forte videretur compositum, cum personae ejus non conveniat aliquid fingere: sed cum se commendat, hos vult proficere. Commendatio enim haec istis proficit, ut sciant ea, quae ab hoc dicuntur, esse verissima: qui dicit, ecce coram Deo, non mentior. Jurat utique; et quid sanctius hac juratione? Sed non est contra praeceptum Domini ista juratio, in quo ait: Sit sermo vester, est, est, non, (0853D)non. Quod autem amplius est, a malo est (Matth. V); quantum ergo in ipso est, non jurat Apostolus: non enim appetit jurationem cupiditate aut delectatione jurandi, quod ex malo est, sed infirmitas et incredulitas hoc exigit eorum qui aliter non moventur ad fidem. Hoc autem non solum de his quae nunc scribit ad Galatas, potest accipi: sed et generaliter de omnibus Epistolis, quia non sunt falsa quae scribat, et cor ejus verbaque non discrepent.
Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae. Post Hierosolymae visionem venit ad Syriam, quae nobis dicitur excelsa atque sublimis, et inde transiit ad Ciliciam, quam in fide Christi cupiebat assumere, evangelizans eis vocationem poenitentiae. Cilicia (0854A)quippe interpretatur assumptio, sive vocatio lamentabilis.
Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae in Christo sunt. Animadvertendum non in sola Hierosolyma Judaeos in Christo credidisse, nec tam paucos fuisse, ut Ecclesiis gentium miscerentur, sed etiam multos, ut ex illis Ecclesiae fierent.
Tantum autem auditum habebant, quod qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat, et in me glorificabant Deum. Hoc dicit quia cum Judaismum defenderet, contra fidem, sicut et ii a quibus Galatae fuerant eversi, a Deo electus est, et doctus dissimulare a Judaismo, et novam legem praedicare, ita ut gauderent in eo ex Judaeis credentes, quos pridem persequebatur, Deo (0854B)agentes gratias, qui de persecutore fecit defensorem, ut perinde scirent Galatae circumventos se, ut sub nomine Christi Judaeos se profiterentur, circumcidentes carnem praeputii sui, cum Christo lex aliud impleret, quam Judaismus. Illic enim circumcisio carnis est, hic cordis; illinc sub elementis servitur neomeniis et sabbato; hic soli Deo in spiritu, quia corde creditur. Illic conditio est causa peccati, hic libertas ex remissione peccatorum: multa itaque distantia est.(0854B) IN CAPUT II. Dehinc post annos quatuordecim rursum ascendi Hierosolymam, cum Barnaba assumpto et Tito. Ascendit igitur post quatuordecim annos Hierosolymam, et qui prius ad videndum tantum perrexerat (0854C)Petrum, et diebus quindecim manserat apud eum, nunc se dicit ideo perrexisse, ut conferret cum apostolis Evangelium assumpto Barnaba circumciso, et Tito ex gentibus habente praeputium, ut sub ore duorum vel trium testium staret omne verbum (Deut. XVII)
Ascendi autem secundum revelationem. Ne moveret eos, quare vel tunc ascenderit, quo tandiu non ascenderat: quapropter si ex revelatione ascendit, tunc proderat ut ascenderet: quoniam multo tempore fama ejus crebrescebat apud omnes Judaeos, facie autem non videbatur. Perambulabat enim fundare et roborare Ecclesias solita constantia inter gentes. A Judaeis autem causa legis mala illi fiebat opinio, quasi discordaret a praedicatione caeterorum (0854D)apostolorum: et hic fiebat multis scrupulus, ita ut et gentes possent perturbari, ne in aliud ducerentur ab eo, quam tradebant apostoli, qui cum Domino fuerant. Nam ipsa occasione subversi sunt Galatae a Judaeis dicentibus quia aliud traderet Paulus quam Petrus. Hinc factum est ut, admonitus revelatione Domini, ascenderet Hierosolymam cum testibus praedicationis suae, id est, Barnaba et Tito, uno ex Judaeo, et altero ex gentili: ut si quod de eo haberent scandalum, horum testimonio tolleretur, aperiens illis sensum praedicationis suae, cum apostolis vero secreto contulit, ut scirent non illum discordare a regula Evangelica, hoc est, ne putarent in vacuum currere, aut cucurrisse, sicut aestimabant (0855A)aliquanti ex Judaeis credentibus. Nec enim aliquid ab eis discere poterat, qui a Deo fuerat instructus: sed propter concordiam et pacem Dei notum factum est, ut tolleretur scrupulus aut suspicio fratribus, aut coapostolis; et ut gentibus prodesset cognoscentibus, quia concordabat Evangelium ejus cum apostolis.
Et contuli cum eis Evangelium, quod praedico in gentibus. Aliud est autem conferre, aliud discere. Inter conferentes aequalitas est: inter docentem et discentem minor est ille qui discit, in principio fidei in transitu apostolos vidit. Post annos, ut ipse ait, decem et septem plene cum eis loquitur et se humiliat, et ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset, inquirit duplicem ob causam, quo et humilitas (0855B)ostenderetur Pauli, qui doctor in toto orbe gentium ad praecessores apostolos cucurrisset, et Galatae discerent, non reprobasse Evangelium ejus eos quoque qui in Judaea Ecclesiis praesidebant. Simul autem et illud docet, quod pro Christi fide et Evangelii libertate ad eos ipsos qui de eo plura falso cognoverant, quod legem infringeret, Moysen destrueret, circumcisionem penitus auferret, ausus sit ducere Titum, hominem incircumcisum; et inter tantam multitudinem Judaeorum, et inimicos suos, qui quasi ob zelum legis sanguinem ejus haurire cupiebant, nec ipse tamen, nec Titus aliquo sint terrore superati necessitati cedere. Quae potuit habere veniam, vel pro loco, vel pro auctoritate majorum, vel pro numero Ecclesiarum quae ex Judaeis in Christo credebant; (0855C)vel pro tempore, ne tantam simul invidiam sustinerent. Totum autem quod ait, illud est, ut doceat se nunquam de persecutore apud eos ipsos quos prius persecutus fuerat potuisse existere gloriosum, nisi praedicatio ejus eorum quoque qui ante eum male noverant, esset judicio comprobata, et ad propositum occulte redit, tam breve tempus se in Judaea fecisse confirmans, ut etiam vultu credentibus esset ignotus, ex quo ostendit non Petrum, non Jacobum, non Joannem se habuisse doctores, sed Christum, qui sibi Evangelium revelasset. Simul autem notandum quod supra dicit, Ecclesiam expugnasse, hic fidem; homines, hic rem; ut nec opportunius inferretur, Ibi evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat. De Ecclesia enim similiter sonare (0855D)non poterat.
Seorsum autem his qui videbantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. Quod seorsum exposuit Evangelium eis qui eminebant in Ecclesia, cum jam illud exposuisset coram omnibus, non ideo factum est, quod aliqua falsa dixerat, ut seorsum potioribus vera diceret, sed aliqua tacuerat, quae adhuc parvuli portare non poterant: qualibus se ad Corinthios lac dicit dedisse, non escam (I Cor. III). Falsum enim dicere nihil licet. Potest autem hoc, quod ait: Contuli cum eis Evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his qui videbantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem, et sic intelligi: quod abscondite cum apostolis gentium evangelicae (0856A)libertatis et legis abolitae vetustatem contulerit, propter multitudinem credentium Judaeorum, qui necdum poterant Christum ad impletionem et finem legis audire, qui et absente Paulo Hierosolymae jactaverant, frustra eum currere, aut cucurrisse, qui putaret legem veterem non sequendam. Non quo Paulus timuerit, ne per decem et septem annos falsum in gentibus Evangelium praedicasset; sed ut ostenderet praecessoribus suis, non se in vacuum currere, aut cucurrisse, sicut putaverant ignorantes.
Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset ex gentibus; compulsus est circumcidi: propter subintroductos autem fratres falsos, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo (0856B)Jesu, ut nos in servitutem redigerent: quibus ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii permaneat apud vos. Si Titus, cum esset ex gentibus, nullo potuit terrore compelli, ut circumcideretur Hierosolymis, Judaeorum metropoli civitate, in qua tanta Paulus blasphemiae in Moysen flagrabat invidia, ut postea pene a Judaeis interfectus sit, quando a tribuno liberatus, et Romam vinctus ad Caesarem mittitur. Quid est, ut vos circumcidamini, cum Titus ab apostolis, qui videbantur aliquid esse, non est compulsus circumcidi, sed susceptus est incircumcisus: hoc in toto sermonis sui contextu agit, ut doceat se Hebraeum ex Hebraeis, omnia quondam legis opera servantem, Circumcisum octava die, secundum legem Pharisaeum: Nihilominus tamen ob Christi (0856C)gratiam universa contemnere. Nam cum isset Hierosolymam, et falsi fratres, qui ex circumcisione crediderant, eum vellent impellere ut circumcideret Titum: nec Titum, nec se cessisse violentiae, quominus custodirent Evangelii veritatem. Quod si dicit se necessitate superatum, ut circumcideret Titum, quomodo Galatas revocat a circumcisione, a qua nec Titum, qui secum fuerat ex gentibus Hierosolymis potuit excusare? Itaque aut juxta Graecos codices est legendum, Quibus neque ad horam cessimus subjectioni, ut consequenter possit intelligi, ut veritas Evangelii permaneat apud vos. Aut si Latini exemplaris alicui fieri placet, secundum superiorem sensum accipere debemus, ut ad horam cessio non circumcidendi Titum, sed eundi Hierosolymam (0856D)fuerit. Quod scilicet idcirco subjectioni cesserint Paulus et Barnabas eundi Hierosolymam, seditione ob legem Antiochiae concitata, ut per epistolam apostolorum sua sententia firmaretur, et maneret apud Galatas Evangelii veritas, quae non esset in littera, sed in Spiritu; non in carnali sensu, sed in intelligentia spiritali: nec in manifesto Judaismo, sed in occulto. Quidam post quatuordecim annos eum Hierosolymam ascendisse, tunc dicunt, quando in Actibus apostolorum de quaestionibus observandae vel praetermittendae legis intercedentes, Antiochiae orta dissensio est, et placuit ire Hierosolymam, et sententiam majorum praestolari: quando ipse quoque Paulus et Barnabas missi sunt: et hoc esse quod (0857A)in codicibus legatur Latinis, quibus ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii perseveraret apud vos. Quod scilicet propterea Paulus et Barnabas, de re manifesta, quasi dubia, se mitti passi sunt Hierosolymam, ut majorum quoque judicio Evangelii gratia confirmata credentibus probaretur, et nulli resideret ultra dubitatio circumcisionis omissae, cum apostolorum esset litteris imperatum, jugum legis ab iis qui in Christum ex gentibus crediderant auferendum. Sciendum vero quod, autem, conjunctio, quae in praesenti loco ponitur, propter subintroductos autem falsos fratres superflua sit; etsi legatur, non habeat quod ei respondeat, illamque concludat. Sed hunc esse ordinem lectionis et sensus: Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset (0857B)ex gentibus, compulsus est circumcidi, statimque subjungat quae causa fuerit ut ad circumcisionem impelleretur invitus: propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. Id est, illi qui subintroierunt explorare libertatem nostram, vehementer observabant et cupiebant circumcidi Titum, ut jam circumcisionem, etiam ipsius Pauli attestatione et consensione, tanquam saluti necessariam, praedicarent: et sic eos in servitutem redigerent, id est, sub onera legis servilia revocarent: quibus se nec ad horam, id est, nec ad tempus cessisse dicit subjectioni, ut veritas Evangelii permaneret apud gentes, qui cum minis, terrore, multitudine vellent nos a libertate (0857C)Christi in legis traducere servitutem, nec ad tempus quidem eis cessimus ut circumcideremus Titum: maxime cum et aliqua ob Ecclesiasticam pacem potuerit nos necessitas excusare: Et hoc totum fecimus ut vobis nulla fieret occasio ab Evangelii gratia recedendi. Si igitur Hierosolymis inter tantos Judaeos, imminentibus hinc inde falsis fratribus, et his qui majores erant, aliqua ex parte cohibentibus, nulla potuimus vi ac ratione compelli ut observaremus circumcisionem, quam sciebamus esse finitam, vos ex gentibus, vos in Galatia, vos, quibus vis nulla inferri potest, ultro a gratia recedentes ad legis jam abolitae transcendetis vetustatem.
Ab his autem, qui videbantur esse aliquid, quales (0857D)aliquando fuerint, nihil mea interest. Deus personam hominis non accipit. Licet, inquit, Petrum et Joannem Dominus secum apostolos habuerit, et transfiguratum eum in monte viderint, et super ipsos Ecclesiae sit positum fundamentum, nihil mea interest, quia non adversum eos loquor qui eo tempore Dominum sequebantur, sed adversus eos qui nunc legem proponunt gratiae. Nec detraho praecessoribus, nec in aliqua parte accuso majores: sed hoc dico, quia Deus personam hominis non accipit, id est, sine personarum acceptione ad salutem vocavit, non reputans illis delicta eorum. Et ideo absentibus illis, qui priores facti erant apostoli, Paulus a Domino perfectus est, ut quando cum eis contulit, nihil esset (0858A)quod perfectioni ejus adderent, sed potius viderent eumdem Dominum Jesum Christum, qui sine personarum acceptione salvos facit, hoc dedisse Paulo, ut ministraret gentibus, quod etiam Petro dederat, ut ministraret Judaeis. Non ergo inventi sunt in aliquo dissentire ab illo, ut cum ille se perfectum Evangelium, accepisse diceret, illi negarent, et aliquid vellent, tanquam imperfecto, addere: sed e contrario pro reprehensoribus imperfectionis approbatores perfectionis fuerunt: et dederunt dextras societatis, id est, consenserunt in societatem, et paruerunt voluntati Domini, consentientes, ut Paulus et Barnabas irent ad gentes: ipsi autem in circumcisione, quae praeputio, id est gentibus contraria videtur.(0858B) Mihi autem qui videbantur, nihil contulerunt. Nihil se dicit ab apostolis assecutum, sed a Deo: quia qui imperitis sensum tribuit disciplinae Christianae, ipse et mihi, inquit, cum essem legis peritus dignatus est impartire sensum rationis hujusmodi. Quomodo ergo fieri poterat, ut hic ab his disceret, quem peritum inveniens peritiorem fecit gratia Christi? Ipse superius cum illis contulit, et multa ad eos retulit, quae in gentibus perpetrarat. Illi nihil contulerunt ei, sed tantummodo, quae ab eo dicta sunt, comprobantes, dextras sedere consortii, et unum suum Paulique Evangelium firmaverunt.
Sed contra, cum vidissent, quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis. Totum autem, quod dicit, hoc est, unum atque idem (0858C)mihi Evangelium praeputii et Petro circumcisionis credidit. Me misit ad gentes, illum posuit in Judaea. Nec gentes poterant adulta jam aetate non pro futuro circumcisionis dolore cruciari, et abstinere se ab escis, quibus semper assueverant, et quas Deus creaverat ad utendum. Nec hi, qui ex Judaeis crediderant, et circumcisi erant, et ex consuetudine, quasi secunda natura, putabant se caeteris gentibus plus habere, facile contemnere poterant ea, in quibus gloriabantur. Providentia utique Dei alius apostolorum circumcisis datus est, qui legis umbris videretur acquiescere, alius in praeputio constitutus, qui Evangelii gratiam non putaret esse servitium, sed liberam fidem, ne sub aliqua occasione impedimentum fidei nasceretur, et propter circumcisionem sive (0858D)praeputium, non crederetur in Christo.
Qui enim operatus est Petro in Apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Id est, non illi sum inferior, quia ab uno sumus ambo in unum ministerium ordinati. Ex quo perspicimus propterea dextras datas Paulo et Barnabae a Petro, Jacobo, et Joanne, ne in observatione varia diversum Christi Evangelium putaretur: sed et circumcisorum, et habentium praeputium esset una communio, ne gentes legis onere et difficultate deterritae a Christi fide, et credulitate discederent. Occuito oritur hic quaestio. Quid igitur? Petrus si invenisset ex gentibus, non eos adducebat ad fidem? Aut Paulus, si ex circumcisione aliquos reperisset, non eos ad Christi (0859A)baptismum provocabat? Quae ita solvitur: Ut dicamus, principale singulis in Judaeos et gentes fuisse mandatum, ut qui defendebant legem, haberent quem sequerentur: qui legis gratiam praeferebant, non deesset eis doctor et praevius. In commune vero hoc eos habuisse propositi, ut Christo ex cunctis gentibus Ecclesiam congregarent. Legimus enim et a sancto Petro gentilem baptizatum fuisse Cornelium, et a Paulo in synagogis Judaeorum Christum saepissime praedicatum, sed tamen plena auctoritas Petro in Judaismi praedicatione data dignoscitur, et Pauli perfecta auctoritas in praedicatione gentium invenitur. Unde et magistrum se gentium vocat in fide et veritate. Unusquisque enim pro viribus suis et dispensationem sortitus est. Difficilius enim fuit, (0859B)eos qui longe a Deo erant, ad fidem attrahere et suadere, quam proximos. Petrum solum nominat, et sibi comparat: quia primatum ipse accepit ad fundandam Ecclesiam: se quoque pari modo electum, ut primatum habeat in fundandis gentium Ecclesiis.
Et cum cognovissent gratiam quae data mihi, Petrus, et Jacobus, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem.
Ab apostolis, qui clariores inter caeteros erant, quos et firmitatis causa columnas appellat, quique cum Domino semper in secretis fuerant, gloriam ejus digni in monte respicere: ab his itaque probatum dicit donum, quod accepit a Deo, ut dignus esset habere (0859C)primatum in praedicatione gentium, sicut et habebat Petrus in praedicatione circumcisionis. Et sicut dat Petro socios viros egregios, inter apostolos, ita et sibi jungit Barnabam, qui divino judicio ei adjunctus est: gratiam tamen sibi soli primus vindicat concessam a Deo, sicut et soli Petro concessa est inter apostolos, ita ut apostoli circumcisionis dextras porrigerent apostolis gentium, ad concordiam societatis demonstrandam: ut utrique scientes perfectionis spiritum in dispensationem Evangelii se a Domino consecutos, in nullo se invicem egere ostenderent. Columnae igitur sunt Ecclesiae apostoli ( Matth. XXVII), et maxime Petrus, et Jacobus, et Joannes. E quibus duo cum Domino ascendere merentur in montem, quorum unus in Apocalypsi Salvatorem introduxit (0859D)loquentem: Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei (Apoc. III), docens omnes credentes, qui adversarium vicerint posse columnas Ecclesiae fieri. Ad Timotheum vero Paulus scribens ait: Ut scias, quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna autem et firmamentum veritatis (I Tim. III). His et caeteris instruimur, tam apostolos omnesque credentes, quam ipsam quoque Ecclesiam columnam in Scripturis appellari, et nihil interesse de corpore quid dicatur an membris, cum et corpus dividatur in membra, et membra sint corporis. Dederunt itaque Petrus, Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras Paulo et Barnabae societatis. Sed Tito, qui (0860A)cum eis erat, dextras non dederunt. Necdum quippe ad eam mensuram pervenerat, ut possent ei Christi mercimonia ex aequo cum majoribus credi, et eumdem teneret negotiationis locum, quem Barnabas tenebat, et Paulus. Idcirco igitur haec, quae inter se et apostolos facta sunt, manifestat, ut sciant Galatae, quia quod ab eo acceperant, hoc verum est, et probatum.
Ut nos in gentibus, ipsi autem in circumcisionem, tantum, ut pauperum essemus memores, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Sancti pauperes, quorum praecipue ab apostolis Paulo et Barnabae cura mandatur, ii sunt, qui ex Judaeis credentes pretia possessionum suarum ad pedes apostolorum deferebant egentibus largienda: vel qui a contribulibus, (0860B)cognatis, et parentibus suis quasi desertores legis, et in crucifixum hominem credentes, detestationi et piaculo ducebantur. In horum ministerio sanctus apostolus Paulus quanto labore sudaverit; epistolae ejus testes sunt, scribentes ad Corinthios, ad Thessalonicenses, et ad omnes gentium Ecclesias, ut praepararent munus hoc per se, vel per alios qui eis placuissent, Hierosolymam deferendum. Unde nunc confidenter dicit, quod etiam sollicitus fui facere hoc ipsum. Communis cura erat omnibus apostolis de pauperibus sanctis, qui erant in Judaea, qui rerum suarum venditarum pretia ad pedes apostolorum posuerant. Si ergo ad gentes Paulus et Barnabas missi sunt, ut Ecclesiae gentium, quae hoc non fecerant, ministrarent, participantes in orationibus ipsorum, (0860C)qui hoc fecerant, sicut ad Romanos dicit: Nunc autem pergam Jerusalem ministrare sanctis. Placuit enim Macedoniae et Achaiae communionem aliquam facere in pauperes sanctos, qui sunt in Jerusalem. Placuit enim illis, et debitores eorum sunt. Si enim in spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et carnalibus ministrare eis (Rom. XV).
Cum autem venisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim, quam venirent quidam ab Jacobo, cum gentibus edebat. Cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se timens eos, qui ex circumcisione erant, et simulationi ejus consenserunt caeteris Judaei, ita ut Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Petrus autem cum venisset Antiochiam, objurgatus est a Paulo, non (0860D)quia servabat consuetudinem Judaeorum, in qua natus atque nutritus erat, quanquam apud gentes eam non servaret, sed objurgatus est, quia gentibus eam volebat imponere, cum vidisset quosdam venisse ab Jacobo, id est, a Judaea. Nam Ecclesiae Hierosolymi tanae Jacobus praefuit. Timens ergo eos, qui adhuc putabant in illis observationibus salutem esse constitutam, segregabat se a gentibus, et simulationi ejus consenserunt caeteri Judaei apponenda gentibus illa onera servitutis. Unde et Paulus hac eadem arte, qua ille se simulabat, ei restitit in faciem: et loquitur coram omnibus, non tam ut Petrum arguat, quam ut ii, quorum causa Petrus se simulaverat, corrigantur. Quod in ipsius objurgatione verbi satis (0861A)apparet. Non enim ait, Si tu cum Judaeus sis, gentiliter, et non Judaice vivis, quomodo gentes cogis judaizare? Indissolubili argumento constringit Petrum, imo per Petrum eos qui pugnabant inter se. Si, inquit, o Petre, tu natura Judaeus, circumcisus a parva aetate, et universa legis praecepta custodiens, nunc ob gratiam Christi scis ea nihil per se habere utilitatis, sed exemplaria esse et imagines futurorum, et cum his qui ex gentibus sunt cibum capis, nequaquam ut ante superstitiose, sed libere et indifferenter victitans, quomodo eos qui ex gentibus crediderunt, nunc recedens ab eis, et quasi a contaminatis te separans et secernens, compellis judaizare? Hoc totum idcirco ait, non tam ut Petrum arguat, sicut jam dixi, quam ut ii, quorum causa Petrus se simulaverat, (0861B)corrigantur. Si enim immundi sunt, a quibus recedis, idcirco recedis, quia non habent circumcisionem: compellis eos ergo circumcidi, et Judaeos fieri, cum tu ipse natus Judaeus, gentiliter vixeris. Et latenter ostendit causam quare adversum eum disputaverit: quia scilicet gentes simulatione sua judaizare compelleret, dum eum cupiunt aemulari. Quod autem hoc ei coram omnibus dixit, necessitas coegit, ut omnes illius objurgatione sanarentur. Non enim utile erat errorem, qui palam noceret, in secreto emendare; huc accedit, quod infirmitas et charitas Petri, cui ter a Domino dictum est, Amas me? Pasce oves meas, objurgationem talem posterioris pastoris pro salute gregis libentissime sustinet. Sed dicet aliquis: Quare Paulus in facie restiterit (0861C)Petro, et eum reprehensibilem indicavit, cum et ipse factus sit Judaeis Judaeus? Compatiendo enim id fecit, non mentiendo. Fit enim quisque tanquam cui vult subvenire, quando tanta misericordia succurrit alteri, quanta subveniri sibi vellet, si esset ipse in eadem miseria constitutus. Itaque fit tanquam ille, non quia fallit eum, sed quia se cogitat sicut illum. Unde illud est Apostoli: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Nam si propterea, quia dixit, factus sum Judaeis tanquam Judaeus, et iis, qui sub lege erant, tanquam sub lege essem, ideo putandus mendaciter suscepisse legis veteris sacramenta, quando caput totondit in Chencris, et (0861D)facto calvitio oblationem obtulit in Jerusalem, et Timotheum circumcidit, et nudipedalia exercuit, quae utique manifestissime de caeremoniis Judaeorum sunt: debuit et gentium idololatriam eodem modo mentiendo suscipere, qui dixit, etiam his qui sine lege erant, tanquam sine lege se factum, ut eos lucrifaceret, quod utique non fecit. Non enim alicubi sacrificavit idolis, aut adoravit illa figmenta, annon potius libere, tanquam martyr Christi, detestanda et vitanda monstravit? Id autem, quod ipse Paulus apostolus fecit, ut quasdam observationes legitimas Judaica consuetudine retinendo, et agendo, in se, non se inimicum legi prophetisque monstraret, absit ut mendaciter cum fecisse credamus.(0862A) De hac quippe re satis est ejus nota sententia, qua fuerat constitutum, nec Judaeos, qui tunc in Christum credebant, prohibendos esse a paternis traditionibus, nec ad eas gentiles, cum Christiani fierent, esse cogendos: ut illa sacramenta, quae divinitus praecepta esse constaret, non tanquam sacrilega fugerentur: nec tamen putarentur sic necessaria jam Novo Testamento revelato, tanquam sine his, quicunque converterentur ad Deum, salvi esse non possent. Erant autem qui hoc putabant, atque praedicabant, quamvis jam recepto Christi Evangelio, et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas. Ideoque cogebant gentes judaizare. Id erat enim cogere, sic ea necessaria praedicare, tanquam et recepto Evangelio nulla sine illis salus esset in Christo. Hoc error quorumdam (0862B)putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. Galatarum infirmitas compulit eum narrare, quod nec ipsi Petro pepercit veritatem Evangelii non libere defendenti, sicut ad profectum Corinthiorum manifestavit visionem, quam annis quatuordecim occultaverat: hoc autem totum agit, ut ostendat, se nunquam circumcisionis fuisse fautorem, sicut de illo pseudoapostoli jactabant. Sunt vero nonnulli, qui non Petrum apostolorum principem, sed quemdam alium eo nomine, qui a Paulo est reprehensus, accipiunt: qui si Pauli apostoli studiosius verba legissent, ista non dicerent. Dicturus etenim Paulus, cum venisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti: ut de quo Petro loqueretur, ostenderet, in ipso suae narrationis initio praemisit (0862C)dicens: Creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis. Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Patet ergo de quo Petro Paulus loquitur, quem et apostolum nominat, et praefuisse Evangelio circumcisionis narrat. Et fuerunt quidam, qui secundam Petri Epistolam, in qua Epistolae Pauli laudatae sunt, ejus dicerent non fuisse. Sed si ejusdem Epistolae verba pensare voluissent, longe aliter sentire poterant. In ea quippe scriptum est: Voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Atque subjungit: Et hanc vocem nos audivimus, cum essemus cum ipso in monte sancto (II Petr. I).(0862D) Legant itaque Evangelium, et pronitus agnoscent, quia cum vox ista de coelo venit, Petrus apostolus in monte cum Domino stetit. Ipse ergo hanc Epistolam scripsit: qui hanc vocem in monte cum Domino audivit: Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores. Peccatorum autem nomen gentibus imposuerunt Judaei, jam vetusta quadam superbia, tanquam ipsi justi essent, videndo stipulam in oculo alieno, et non trabem in suo. Secundum eorum morem locutus Apostolus ait: Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores; id est, quos appellant peccatores, cum sint et ipsi peccatores: Nos ergo, inquit, natura Judaei, cum gentiles essemus, non quia ipsi peccatores appellant, tamen et nos peccatores, (0863A)in Christo Jesu credidimus, ut justificemur per fidem Christi. Non autem quaererent justificari, nisi essent peccatores.
Scientes autem, quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi, et nos in Christo Jesu credidimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis. Credimus in Christum, ut quod lex nobis non dederat, fides tribueret, quam habemus in Christo. Quod si recedentes a lege in qua salvari non potuimus, transcendimus ad fidem, in qua non carnis quaeritur circumcisio, sed cordis pura devotio, et nunc a gentibus recedendo hoc agimus, ut quicunque non est circumcisus, immundus sit. Ergo fides in Christum, in qua nos putamus ante salvari, peccati est ministra quam justitiae, quae (0863B)aufert circumcisionem, quam qui non habuerit, immundus est, sed absit, ut, quod semel destruxi, et novi mihi non profuisse, rursum vindicem. Semel a lege discedens, legi sum mortuus, ut in Christo viverem, Crucique ejus affixus, et in novum renatus hominem, fide magis quam carne subsisterem, et cum Christo egrederer e mundo, quod semel adorsus sum, teneo, non mihi gratis Christus est mortuus, in quem frustra credidi, si potui absque fide ejus in veteri lege salvari.
Propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. justificabatur quondam ex lege non omnis caro, sed tantum ii homines, qui in Palaestina provincia erant. Nunc autem ex fide Jesu Christi justificatur omnis caro, dum Ecclesiae ejus in toto (0863C)orbe fundantur. Potest autem et per opera legis non inconvenienter circumcisio, sabbatum, dies festi, baptismata, festa temporum, azyma panum, et caetera, quae in sacramento, non propter justitiam, sed occupandi populi gratia, et ad domandam duritiam sunt data, intelligi.
Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores. Non autem quaererent justificari, nisi essent peccatores. An forte, quia in Christo voluerunt justificari, peccaverunt? Quia si jam justi erant, aliud quaerendo utique peccaverunt. Sed ita est, inquit, ergo Christus peccati minister est. Quod utique non possunt dicere, quia et ipsi qui nolebant nisi circumcisis gentibus tradere Evangelium, (0863D)in Christum crediderant, et ideo quod dicit, absit, non solus, sed cum ipsis dicit. Destruxit autem superbiam gloriantem de operibus legis, quae destrui et deberet et posset, ne gratia fidei videretur non necessaria, si opera legis, etiam sine illa, justificare crederentur: et ideo praevaricator est, si rursus illa aedificat, dicens, quod opera legis etiam sine gratia justificant, ut Christus peccati minister inveniatur.
Nunquid Christus peccati minister est? Absit. Si enim gentes fide sola non salvat, nec nos, quia ex operibus legis nemo justificabitur. Ergo adhuc et nos peccatores sumus, et Christus peccati minister est, tanquam non valens peccata donare: sicut et (0864A)lex, quae per Moysen data est, quae tantum peccata ostendit, non abstulit.
Si enim quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me constituo. Quid ergo? Quia fidem Christi oppugnabas antea, quam nunc aedificas, praevaricatorem te constituis? Sed illam non destruxi, quia destrui non potest. Hanc autem superbiam vere destruxerat, constanterque destruebat, quia destrui poterat. Et ideo non ille praevaricator est, qui rem veram conaretur destruere, et posteaquam veram esse, ac destrui non posse cognosceret, tenuit eam, ut in ea aedificetur. Sed ille praevaricator est, qui cum destruxerit rem falsam, quia destrui potest, eam rursus aedificat.
Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. (0864B)Mortuum autem se legi dicit, ut jam sub lege non esset, sed tamen per legem, sive quia Judaeus erat, et tanquam paedagogum legem acceperat, sicut postea manifestat. Hoc autem agitur per paedagogum, ut non sit necessarius paedagogus, sicut per ubera nutritur infans, ut jam uberibus non indigeat: et per navem pervenitur ad patriam, ut jam navis opus non sit. Sive per legem spiritaliter intellectam legi mortuus est, ne sub ea carnaliter viveret, ut per eamdem legem spiritaliter intellectam moreretur carnalibus observationibus legis. Bene autem adjungit, ut Deo vivam. Deo quippe vivit, qui sub Deo est, legi autem, qui sub lege est. Sub lege autem vivit, quantum quisque peccator est, id est, in quantum a vetere homine non est mutatus.(0864C) Christo confixus sum cruci. Quia dixerat, se per legem legi mortuum, quomodo mortuus fuerit, ostendit. Christo confixus sum cruci, id est, omnibus peccatis mortuus sum, propter quae lex data est, et ideo lex mihi minime necessaria est.
Vivo autem jam non ego: vivit vero in me Christus. Non vivit ille, qui quondam vivebat in lege, quia persequebatur Ecclesiam. Vivit autem in eo Christus, sapientia, fortitudo, sermo, pax, gaudium, caeteraeque virtutes; quas qui non habet, non potest dicere; Vivit in me Christus. Quis ergo audeat Christo legem imponere, qui vivit in Paulo? Non enim audet quis dicere Christum non recte vivere, ut ei coercendo lex imponenda sit. Hoc autem totum sub sua persona adversum Petrum de Petro disputat.(0864D) Quod autem nunc vivo in carne, in fide, inquit, vivo filii Dei. Aliud est in carne esse, aliud in carne vivere. Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII). Unde ad bene viventes dicitur: Vos igitur in carne non estis, sed in spiritu. Quod vero subdidit, in fide vivo filii Dei, ita intelligendum est, ut etiam sic Christus vivat in credente, habitando in interiore homine per fidem, ut postea per speciem impleat eum, cum absorptum fuerit mortale a vita: quoniam futura vita promissa est Christianis. Ideoque qui nunc in hac vita auxilio Dei munitus vivit, in fide vitae promissae vivit. Hic enim in imaginem illius contemplatur, quasi pignus habens (0865A)vitae futurae. Ut autem ostenderet, quod vivit in illo Christus, et quod in carne vivens, in fide vivit Filii Dei, non meriti sui esse, sed per gratiam Dei, quae Christi amore nobis quaesita est, addidit:
Qui dilexit me et tradidit seipsum pro me. Pro quo utique, nisi pro peccatore, ut eum justificaret? Et dicit hoc qui Judaeus natus, et educatus erat, et abundantius aemulator exstiterat paternarum suarum traditionum. Ergo etsi pro talibus se tradidit Christus etiam ipsi peccatores erant. Non ergo meritis justitiae suae datum dicam, qui non opus erat dari justis. Non enim veni vocare justos, ait Dominus, sed peccatores (Matth. IX). Ad hoc utique ne sint peccatores. Ad Romanos Apostolus de Deo loquitur, (0865B)quod proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus cum tradiderit (Rom. VIII). Non vero ait, quod se ipse tradiderit Christus, sed pater tradidit, ut salvaret perditum mundum: Christus seipsum tradidit, ut Patris suamque faceret voluntatem. Judas autem, et sacerdotes, et seniores populi, et Pilatus vitam morti nescii tradiderunt. Itaque cum ipse quoque pro nostra salute tradiderit, beatus multumque felix erit, qui vivente in se Christo, per singulas cogitationes et opera potest dicere, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me.
Non abjicio gratiam Dei. Ut dicam per legem esse justitiam. Ille autem abjicit gratiam Dei, qui post Evangelium vivit in lege, et post baptismum sordidatur (0865C)peccatis.
Si enim per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Id est, sine causa mortuus est, quando per legem, id est, per opera legis, quibus Judaei confidebant, posset esse justitia in hominibus. Gratis autem mortuum Christum nec illi dicunt, quos refellit, quoniam Christianos se volebant haberi. Non ergo recte per illa legis opera Christianos justificari suadebant. Idcirco enim Christus mortuus est, ut ea praestaret quae lex non poterat: ac per hoc non gratis mortuus est. Mors enim ejus justificatio peccatorum est. Hucusque contra Petrum: nunc ad Galatas revertitur, quibus recte dicit(0865C) IN CAPUT III: (0865D) O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati? Dupliciter hic locus intelligi potest: vel ideo insensatos Galatas appellatos, a majoribus ad minora venientes, quod incoeperant spiritu, et carne consummabantur; vel ob id, quod unaquaeque provincia suas habeat proprietates, vel unaquaeque gens vel bonum, vel malum habere asseratur, quod alia non habet. Nos istas altitudines declinantes, superiora sectabimur: aut stultitiae eos argui dicentes, per quam spiritum legis, et litteram dijudicare non possint: aut vitio gentis corripi, quod indociles sint et vecordes, et ad sapientiam tardiores. Quod autem sequitur, Quis vos fascinavit? dicitur fascinus proprie infantibus nocere, et aetati (0866A)parvulae, et his qui necdum firmo vestigio figant gradum. Unde et quidam de gentilibus: Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
Hoc utrumque verum sit, necne, novit Deus, viderit lector: quia potest fieri, ut et daemones huic peccato serviant, et quoscunque in Dei opere vel coepisse, vel profecisse cognoverint, eos a bonis operibus avertant. Nunc illud in causa est, quod ex opinione vulgi sumptum putamus exemplum, ut quomodo tenera aetas nocere dicitur fascino: sic etiam Galatae in Christi fide nuper nati et nutriti lacte, et non solido cibo, veluti quodam fascinati sint toxico, et non stomacho a fide nauseante, Spiritus sancti cibum evomuerint. Irascentis enim cum miraculo verba sunt: quia sic fuerunt depravati, (0866B)ut nec se agnoscerent circumventos. Omnis enim qui fascinatur, transit a bono ad malum: sicut et hi de libertate et securitate ad servitium et sollicitudinem transierunt.
Ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est, et in vobis crucifixus. Nobis enim recte proscriptus est Christus de cujus patibulo et passione, alapis et flagellis omnis prophetarum praedicit chorus, ut crucem ipsius non de Evangelio tantum, in quo crucifixus refertur, sed multo antequam descendere dignaretur ad terras, et hominem, qui est crucifixus, assumeret, noverimus. Nec parva laus Galatarum est, quod ita crediderint in crucifixum, ut eis fuerit ante proscriptus, quod scilicet lectitantes prophetas, et omnia veteris legis sacramenta (0866C)noscentes, via et ordine venerint ad credendum.
Hoc solum volo a vobis discere, ex operibus legis spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Respondetur utique, ex auditu fidei. Ab Apostolo enim praedicata est eis fides: in qua praedicatione utique adventum, et praesentiam sancti Spiritus senserant. Sicut illo tempore in novitate invitationis ad fidem etiam sensibilibus miraculis praesentia sancti Spiritus apparebat, sicut in Actibus Apostolorum legitur. Hoc autem factum erat apud Galatas, antequam isti ad eos pervertendos et circumcidendos venissent. Iste ergo sensus est: Si in illis operibus legis esset salus vestra, non vobis Spiritus sanctus, nisi circumcisis daretur. Deinde intulit:(0866D) Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? Hoc est, quod superius in exordio dixerat: Nisi aliqui sint, qui conturbant vos, et volunt convertere Evangelium Christi. Conturbatio enim ordini contraria est. Ordo est autem a carnalibus ad spiritalia surgere, non ab spiritalibus ad carnalia cadere, sicut istis acciderat: Cum Judaei non aliter spiritum accipiant, nisi per fidem; vos e contrario putatis vobis spiritum non sufficere, nisi et legi subdamini. Et haec est Evangelii conversio retrorsum, quod, quia bonum non est, non est Evangelium cum hoc annuntiatur.
Tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa. (0867A)Multa jam pro fide toleraverant, non timore tanquam sub lege positi, sed magis in ipsis passionibus charitate timorem vicerant: Quoniam charitas Dei diffusa erat in cordibus eorum per Spiritum sanctum (Rom. V), quem acceperant: Sine causa ergo, inquit, tanta passi estis, qui ex charitate, quae in vobis tanta sustinuit, ad timorem relabi vultis; si tamen sine causa tanta passi estis. Hic si tamen non dubitantis est, sed confirmantis. Ut est illud: Si tamen justum est apud Deum retribuere his, qui vos tribulant, tribulationem, et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum (II Thess. I). Quod enim sine causa factum dicitur, superfluum est. Superfluum autem, nec prodest, nec nocet. Hoc vero videndum est, ne ad perniciem valeat. Non enim hoc (0867B)est non surgere, quod est cadere: quamvis isti nondum cecidissent, sed jam inclinarentur, ut caderent. Nam utique adhuc in eis Spiritus sanctus operabatur, sicut consequenter dicit:
Qui ergo tribuit vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis, an ex auditu fidei? Tribuit, hoc est, administrat, praesentis temporis est legendum, ut ostendatur per singulas horas atque momenta semper dignis Spiritum sanctum ministrari. Et quanto quis in Dei opere et amore profecerit, tanto magis sancti Spiritus in se habere virtutes, quas auditus fidei, et non legis opera consummant. Non quo legis opera contemnenda sint, et absque eis simplex fides appetenda, sed ipsa opera fide Christi adornentur. Scita est enim (0867C)sapientis viri illa sententia, non fidelem vivere ex justitia, sed justum ex fide (Habac. II). Simul ostenditur Galatas, accepto post fidem sancto Spiritu, dona habuisse virtutum, id est, prophetiam, genera linguarum, morborum curationes, et caetera, quae ad Corinthios in donis spiritalibus enumerantur: et tamen post tanta, quia forsitan gratiam discernendorum spirituum non habeant, a falsis doctoribus irretiti sunt.
Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Hoc enim maxime in eo victoriosum est, quod antequam circumcideretur, deputata est fides gentium ad justitiam. Et ob hoc refertur rectissime, quod ei dictum est: Quia benedicentur in te omnes gentes (Gen. XXII). Imitatione utique fidei (0867D)ejus, qua justificatus est etiam ante sacramentum circumcisionis, quod ad fidei signaculum accepit, et ante servitutem legis, quae multo post data est tempore. Recte talis reputatur fides ad justitiam, qui legis opera supergressus, Deum non metu, sed dilectione promeruit.
Cognoscitis ergo, quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abraham. Verum est quia credentes filii sunt Abrahae, Quia si Abraham ex fide justificatus est primus, quotquot post hunc credunt, filii ejus sunt, sive ex Judaeis, sive ex gentibus. Plenius de hoc in epistola ad Romanos disputabat, quod fides reputata sit Abrahae, et caeteris, quicunque hac mente crediderint, quia incircumcisus credidit Abraham, (0868A)qui exsultavit, ut videret diem Domini, et vidit, et laetatus est. Unde et ad infideles Judaeos dicitur: Si filii essetis Abraham, opera Abrahae faceretis.
Providens autem scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, Quia benedicentur in te omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
Non quo ipsa scriptura, atramentum videlicet et membranae, quae insensibiles sunt, possint futura praenoscere, sed quo Spiritus sanctus, et sensus qui in litteris latet, multis post saeculis ventura praedixerint. Porro exemplum, quod de Genesi sumptum est, ita in proprio volumine continetur. Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. Quod (0868B)Apostolus super Christo interpretans ait: Non est scriptum in seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Itaque nonnunquam vel detraxerunt verba, vel addiderunt. Nulli vero dubium, quod in Isaac, et in Jacob, sive in duodecim patriarchis, et caeteris qui de Abraham stirpe descendunt, non fuerint benedictae universae nationes: sed in Christo Jesu per omnes gentes laudabant Deum, et benedicitur novum nomen super terras.
Quicunque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt, scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis hujus, ut faciat ea.
Sub timore vult intelligi, non in libertate, ut scilicet (0868C)corporali praesentique vindicta vindicaretur in eos qui non permanerent in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut facerent ea. Huc quoque accederet, ut in ipsa corporum poena etiam maledicti ignominiam formidarent. Ille autem justificatur apud Deum, qui eum gratis colit non scilicet cupiditate appetendi aliquid ab ipso praeter ipsum aut timore amittendi. In ipso enim solo vera nostra beatitudo atque perfectio est. Et quoniam invisibilis est oculis carneis, fide colitur, quandiu in hac carne vivimus, sicut supra dixit: Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, et ipsa est justitia, quo pertinet quod dictum est, quia justus ex fide vivit. Hinc etenim ostendere voluit, quod in lege nemo justificatur, quia scriptum est, justum (0868D)ex fide vivere. Qua in re intelligendum est in lege, quod nunc ait, in operibus legis dictum esse: et hoc istis, qui in circumcisione carnis, et talibus observationibus continentur, in quibus qui vivit, ita in lege est, ut sub lege vivat, sed legem, ut dictum est, pro ipsis operibus legis nunc posuit, quod de posterioribus manifestatur. Ait enim: Lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in illis. Non ait, qui fecerit eam, vivet in ea, ut intelligas legem in hoc loco pro ipsis operibus positam, qui autem vivebant in his operibus, timebant utique, ne si non ea fecissent, lapidationem, vel crucem, vel aliquid hujus modi paterentur. Ergo qui fecerit ea, inquit, vivet in illis, id est, habebit (0869A)praemium, ne in ista morte puniatur. Non ergo apud Deum, cujus ex fide, si quis in hac vita vixerit, cum hinc excesserit, tunc eum magis habebit praesentissimum praemium. Non utique ex fide vivit, quisquis praesentia, quae videntur, vel cupit, vel timet: quia fides Dei ad invisibilia pertinet, quae post dabuntur. Nam est ista quaedam in operibus legis justitia, quando sine suo praemio relicta non est, ut qui fecerit, vivat in eis. Unde ad Romanos dicit: Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed apud Deum (Rom. IV). Aliud est ergo non justificari, aliud non justificari apud Deum. Qui omnino non justificatur, nec illa servat, quae temporale habent praemium, nec illa quae aeternum. Qui autem in operibus legis justificatur, (0869B)non apud Deum justificatur, quia temporalem inde exspectat, visibilemque mercedem. Sed tamen est etiam ista, ut dixi, quaedam, ut sic dicam, terrena carnalisque justitia. Nam et ipse Apostolus eam justitiam vocat, cum alibi dicit: Secundum justitiam, quae in lege est conversatus qui fuerim sine querela (Phil. III). Propterea Dominus noster Jesus Christus jam libertatem daturus credentibus, quasdam earum observationum non servavit ad litteram. Unde etiam cum sabbato esurientes discipuli spicas evulsissent, respondit indignantibus, Dominum esse filium hominis etiam sabbati (Matth. XII). Itaque illa carnaliter non observando carnali conflagravit invidia, et suscepit quidem poenam propositam illis, qui eam non observassent, sed ut credentes (0869C)in se talis poenae timore omnino liberaret, ad quod refertur, quod nunc consequenter adjunxit:
Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Mors hominis ex poena peccati est, unde et ipsa peccatum dicitur. Non quia peccat homo dum moritur; sed quia ex peccato factum est, ut moriatur: sicut alio modo dicitur: Lingua proprie caro, quae intra dentes sub palato movetur; et alio modo dicitur lingua, quod per linguam fit: secundum quem modum dicitur lingua Graeca, alia Latina. Et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum, quod movemus ad operandum; et alio modo manus dicitur scriptura, quae fit per manum. Dicimus enim: Prolata est manus ejus; (0869D)lecta est adversus eum manus ejus; habeo manum tuam: manus utique proprie membrum est hominis. Non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis, et tamen dicitur manus, eo quod manu facta sit. Sic et peccatum non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est, sed etiam ipsa mors, quae propter peccata est, peccatum appellatum est. Illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus. Illud autem alterum, id est, mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. Hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen. Ibi mors damnata est, ne regnaret, et maledicta est, ut periret. Quapropter per Christi tale peccatum damnatum est et nostrum (0870A)peccatum, ut nos liberaremur: ne regnante peccato nos damnati remaneremus. Quid ergo miratur Faustus, maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi? Ex peccato tamen hominis etiam in Christo factum. Ex Adam quippe corpus assumpsit, quia ex Adam descendit virgo Maria, quae peperit Christum. Dixerat autem Deus in paradiso: Qua die tetigeritis, morte moriemini (Gen. II). Hoc est maledictum, quod pependit in ligno. Ille neget Jesum maledictum, qui negat et mortuum; qui autem confitetur et mortuum, et negare non potest mortem de peccato esse, et ob hoc etiam ipsum peccatum vocavit: audiat Apostolum dicentem: Quoniam vetus noster homo simul cum illo crucifixus (0870B)est, et intelligat quem maledictum Moyses dixerit, ideoque securus Apostolus ait de Christo: Factus est pro nobis maledictum, sicut non timuit dicere, pro omnibus mortuus est. Hoc est enim, mortuus est, quod maledictus: quoniam mors ipsa ex maledicto est, et maledictum est omne peccatum, sive ipsum, quod fit, ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium, quod alio modo vocatur peccatum, quia fit ex peccato. Suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solveret reatum nostrum, et finiret etiam supplicium nostrum. Ex ingenio meo ista dixerim, si non Apostolus toties hoc inculcat, ut et dormientes excitet, et calumniantes confundat. Misit, inquit, Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII), (0870C)quia non de traduce mortalitatis in Maria per masculum venerat, sed tamen quia de peccato est mors. Illa autem caro, quamvis ex virgine, tamen mortalis fuit: et eo ipso, quo mortalis erat, similitudinem habebat carnis peccati. Hoc appellat etiam peccatum, consequenter dicens: Ut de peccato damnaret peccatum in carne. Item alio loco. Eum, inquit, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. II). Cur ergo timeret Moyses dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum? Plane hoc propheta ei praevidere debuit, et praedicere paratus ab haereticis cum Apostolo reprehendi. Quisquis enim reprehenderit prophetam dixisse maledictum, cogitur reprehendere Apostolum dixisse peccatum. Nam utique maledictum (0870D)comes peccati est. Nec ideo major invidia est, quod addiderit Deo, ut diceret, Maledictus Deo omnis, qui pependerit in ligno. Nisi enim Deus odisset peccatum, et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam Filium suum mitteret. Quid ergo mirum, si maledictum est Deo, quod odit Deus? Tanto enim libentius nobis donat immortalitatem, quae futura est Christo veniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo moriente. Quod autem additum est, omnis, ut diceretur, Maledictus omnis qui pependit in ligno, non sane Moyses minus praevidit etiam justos in cruce futuros, sed bene praevidit haereticos veram mortem Domini negaturos, et ideo volentes ab hoc maledicto Christum (0871A)sejungere, ut a mortis etiam veritate sejungerent. Si enim vera illa mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno: quia nec vere crucifixus est, sed contra longe futuros haereticos quam de longe clamat Moyses: Sine causa tergiversamini, o quibus displicet veritas mortis Christi, maledictus omnis qui pependit in ligno. Non ille, aut ille, sed omnis omnino, etiam et Filius Dei, etiam prorsus. Nam hoc est, quod non vultis, inde satagitis, inde seducitis. Displicet enim vobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis. Tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. Cum vero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo et maledictum, quod mortem comitatur, suscipere non dedignatus est, (0871B)etiam ille prorsus, etiam ille Filius Dei, semper vivus in sua justitia, mortuus autem propter delicta nostra, in carne suscepta ex poena nostra, ac per hoc additum est, omnis, ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti conjunctum est, insipienti honorificentia separetur. Qui autem ex veritate evangelica fidelis est, intelligit jam non esse contumeliam Christi ex ore Moysi. Cum eum dixit maledictum, non ex divinitate majestatis suae, sed ex conditione poenae nostrae, ex quo in ligno suspensus est. Quare non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua veram mortem pateretur. Quia ex illo prophetico maledicto laus intelligitur humilitatis: ex isto haeretico quasi honore crimen (0871C)objicitur falsitatis. Si ergo negas maledictum, negas et mortuum. Si negas mortuum, non jam contra Moysen, sed contra apostolos dimicas. Si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. Jam vero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede venientem, aut ex maledictione. Si ex benedictione venit poena peccati, opta esse semper in poena peccati. Si autem optas inde liberari, crede per divinae sententiae justitiam ex maledictione venisse. Confitere ergo maledictum suscepisse pro bonis, quem confiteris mortuum esse pro nobis. Nec aliud significare voluisse Moysen, cum diceret: Maledictus omnis, qui in ligno pependerit, nisi mortalis omnis, et moriens omnis, qui in ligno pependerit. (0871D)Poterat enim dicere, maledictus omnis qui mortalis, aut maledictus omnis moriens. Sed hoc est quod asserit prophetia. Quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram, et futuros haereticos, qui dicerent: Pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut vere moreretur. Clamando ergo maledictus, nihil aliud clamavit, nisi quia vere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto venientem, quo dictum est: Si tetigeritis, morte moriemini.
Ut adoptionem spiritus accipiamus per fidem. Id est, ut quod non timetur in carne, sed quod spiritu diligitur, credituris annuntietur.
Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis (0872A)confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat. Cum enim testator mutet testamentum, non confirmatum mutat. Testatoris enim morte confirmatur. Quod autem mors testatoris valet ad confirmandum testamentum ejus, quia consilium jam mutare non potest, hoc incommutabilitas promissionis Dei valet ad confirmandam haereditatem Abrahae, cujus fides deputata est ad justitiam.
Abrahae dictae sunt promissiones, et semini. Non dicit, et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Semen Abraham, cui dictae sunt promissiones, Christum dicit Apostolus, hoc est, omnes Christianos fidem imitantes Abrahae. Quos ad singularitatem redigit commendando, quod non dictum est et seminibus, sed semini tuo. Quia (0872B)una est fides, et non possunt simul justificari, qui vivunt ex operibus carnaliter, cum his qui vivunt ex fide spiritaliter. Vincibiliter autem quod infert, lex non nata erat, nec posset post tot annos ita dari, ut antiquas Abrahae promissiones irritas faceret. Si enim lex justificat, non est justificatus Abraham, qui multum ante legem fuit. Quod quia dicere non possunt, coguntur fateri non legis operibus justificari hominem, sed fide. Simul etiam nos cogit intelligere, omnes antiquos patres, qui justificati sunt, ex ipsa fide justificatos. Quod enim nos ex parte praeteritum, id est, primum adventum Domini, ex parte futurum, id est, secundum adventum Domini, credendo salvi efficiemur, hoc totum illud est, utrumque adventum futurum credebant revelante sibi Spiritu (0872C)sancto, ut salvi fierent. Unde est etiam illud: Abraham concupivit diem meum videre, et vidit, et gavisus est (Joan. VIII).
Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit, ad evacuandam promissionem. Primum propter imperitos ipsos annos minutatim atque subtiliter discutiamus. Et post quid exinde sentiendum sit, exponemus. Igitur Abraham, cum septuaginta quinque esset annorum, divinum accepit oraculum, ut egrederetur de terra sua: qui post viginti quinque annis genuit Isaac, qui erat annus vitae suae centesimus. Qui Isaac anno vitae suae sexagesimo genuit Jacob, et Esau. Hi sunt anni a prima Abrahae promissione octoginta quinque. Denique Jacob (0872D)anno vitae suae nonagesimo primo genuit Joseph, et anno vitae suae centesimo tricesimo, qui erat annus vitae Joseph tricesimus nonus, descendit in Aegyptum. Hi sunt anni a prima promissione Abrahae ducenti quindecim. Manseruntque filii Israel in Aegypto, post introitum Jacob, annis ducentis quindecim. Post mortem vero Joseph annos centum quadraginta quatuor. Inter mortem Joseph et nativitatem Moysi fuerunt anni sexaginta, quia octoginta annorum erat Moyses, quando apparuit ei Deus, et misit eum ad Pharaonem. Si quis ista dubitat, vel calculandi et inveniendi summam annorum non habet scientiam, sumat annos ab introitu Jacob in Aegyptum, et inveniet usque ad mortem (0873A)Joseph annos septuaginta unum. His adde sexaginta quatuor, fiunt centum triginta quinque, quia sexagesimo quarto anno post mortem Joseph invenitur natus esse Moyses. His adde octoginta annos vitae Moysi, quia tot annorum erat, quando missus est ad Pharaonem. Hos adde ad centum triginta quinque superiores annos, et fiunt ducenti quindecim. A prima igitur promissione Abrahae usque ad introitum Jacob in Aegyptum fuerunt anni ducenti quindecim. Et inde usque ad transitum maris Rubri, anni ducenti quindecim. Fiunt in summa quadringenti triginta. Et hoc est, quod ait Apostolus hoc loco. Non autem dico testamentum confirmatum a Deo, quae facta est post quadringentos et triginta annos. Sed dicet aliquis: Quomodo potest fieri, ut tam paucos filii Israel (0873B)in terra Aegypti steterint annos, cum Scriptura libri Geneseos narret, quod dixerit Deus ad Abraham: Scito praenoscens, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et efficient annis quadringentis (Gen. XV)? Non itaque, quod ait, in servitutem redigens eos, ad quadringentos annos referendum est, tanquam per tot annos habuerint in servitute, sed referendi sunt quadringenti anni ad id, quod dictum est, peregrinum erit semen tuum in terra non sua. Quia sive in terra Chanaan, sive in Aegypto peregrinum erat illud semen, antequam haereditatem sumerent in terra, ex promissione Dei, quod factum est, posteaquam ex Aegypto liberati sunt, ut per speciem locutionis, quam grammatici hyperbaton vocant, dictum esse intelligatur. Et est sensus vel ordo verborum: Sciendo scias, quia peregrinum (0873C)erit semen tuum in terra non sua quadringentis annis. Illud autem interpositum intelligatur, et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat. In extrema enim parte annorum summae hujus, hoc est, post mortem Joseph factum est, ut in Aegypto populus Dei duram perageret servitutem. Sequitur quaestio satis necessaria. Si enim fides justificat, et priores sancti, qui apud Deum justificati sunt, per ipsam justificati sunt, quid opus erat legem dari? Simplex autem sensus, qui hoc loco texitur, hanc vim habet, ut doceret Apostolus, non posse per legem, quae postea data est, repromissiones, quae ante factae sunt ad Abraham, destrui, et posteriora (0873D)prioribus praejudicare. Cum repromissiones ad Abraham ante quadringentos et triginta annos datae sint, quod benedicerentur in illo universae nationes: legis autem observatio, quod qui fecisset eam, viveret in ea, post quadringentos et triginta annos Moysi data sit in monte Sinai. E contrario hic dici poterat: Quid ergo necesse fuerit, legem post tantum tempus repromissionis dari, cum ex data lege suspicio destructae sponsionis potuerit oboriri: et manente repromissione, non profutura lex data sit; quam praevidens Apostolus quaestionem, in sequentibus ipse sibi proponit, et explicat, dicens
Quid igitur lex? propter transgressiones posita est, donec veniret semen, cui promissum erat: ordinata (0874A)per angelos in manu mediatoris: mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Quia manente repromissione quae facta fuerat ad Abraham, lex postea data per Moysen frustra videbatur illata, cur data sit, explicat: propter transgressiones, inquit. Post offensam enim in cremo populi, post adoratum vitulum, et murmur in Dominum, lex transgressiones prohibitura successit. Superbienti ergo populo lex posita est, ut quoniam gratiam charitatis nisi humiliatus accipere non posset: et sine hac gratia nullo modo praecepta legis impleret, transgressione humiliaretur, ut quaereret gratiam, nec se suis meritis salvum fieri, quod superbum est, opinaretur, ut esset non sua potestate et viribus justus, sed in manu mediatoris justificantis impium. Per angelos autem ministrata (0874B)est omnis dispensatio Veteris Testamenti, agente in eis Spiritu sancto, et ipso Verbo veritatis nondum incarnato, sed nunquam ab aliqua veridica administratione recedente: quia per angelos disposita est illa dispensatio legis, cum aliquando suam, aliquando Dei personam, sicut prophetarum etiam mos est, agerent. Perque illam legem morbos ostendentem, non auferentem etiam praevaricationis crimine contrita superbia est. Disposita est per angelos, sed in potestate mediatoris, ut ipse liberaret a peccatis per transgressionem legis coactos confiteri, opus sibi esse gratia et misericordia Domini, ut sibi peccata dimitterentur, et in nova vita per eum, qui pro se sanguinem fudisset, reconciliarentur Deo. In istis enim erat per transgressionem legis confringenda superbia, qui gloriantes de patre Abraham, (0874C)quasi naturalem se jactabant habere justitiam, et merita sua in circumcisione caeteris gentibus tanto perniciosius, quanto arrogantius praeferebant. Gentes autem facillime etiam sine hujusmodi legis transgressione humiliarentur. Homines enim nullam ex parentibus originem justitiae se trahere praevidentes, simulacrorum etiam servos invenit evangelica gratia. Non enim sicut istis dici poterat, non fuisse illam justitiam parentum eorum in colendis idolis, quam esse arbitrabantur: ita etiam Judaeis dici poterat, falsam fuisse justitiam patris Abraham. Itaque illis dicitur: Facite ergo fructum dignum poenitentiae, et ne dixeritis vobis, patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus, de lapidibus istis suscitare filios Abraham (Luc. III). Istis autem dicitur: Propter quod (0874D)memores estis, quod vos aliquando gentes in carne. qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta, qui eratis illo tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo (Ephes. II). Denique illic infideles de oliva sua fracti, hic autem fideles de oleastro in oliva illorum inserti esse monstrantur. Illorum ergo erat de legis transgressione atterenda superbia, sicut ad Romanos, cum Scripturarum verbis peccata eorum exaggerasset: Scitis autem, inquit, quoniam quaecunque lex dicit, his qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et reus fiat omnis mundus (0875A)Deo (Rom. III). Judaei scilicet de transgressione legis, et gentes de impietate sine lege. Unde et iterum ait: Conclusit enim Deus omnia in credulitate, ut omnibus misereatur (Rom. XIII).
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Non ergo lex data est, ut peccatum auferret, sed ut sub peccato omnia concluderet. Lex enim ostendebat esse peccatum, quod illi per consuetudinem caecati possent putare justitiam, ut hoc modo humiliati cognoscerent non in sua manu esse salutem suam, sed in manu mediatoris. Absit utique, quia non est lex inimica promissionis, quippe cum confirmet eam. Nam primus Moyses dixit: Prophetam vobis suscitavit Deus de fratribus vestris (Deut. XVIII; Act. XIII). Hoc dictum de Christo Petrus apostolus probat in (0875B)Actibus apostolorum.
Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. Sicut mediator Dei et hominum inter dantem et accipientem legem medius fuit, sic lex ipsa, quae post repromissionem data est, inter repromissionem et completionem ejus media subrepsit. Quae non idcirco arbitranda est promissionem excludere, quia postea subsecuta eam, quae prius fuit videtur abolere: sed ex eo, quod non potuit vivificare, nec id tribuere, quod repromissio prima pollicita est, manifestum est in custodiam eam repromissionis, non (0875C)in subversionem datam. Si enim data esset lex quae posset praestare vitam, et id quod repromissio spoponderat exhibere, vere promissio per legem putaretur exclusa. Nunc autem propter transgressiones, ut supra diximus, posita, magis eos arguit peccatores, quibus post repromissionem in custodiam, et, ut ita dicam, in carcerem data est: ut quia per arbitrii libertatem noluerunt innocentes exspectare promissum, legalibus vinculis praepediti, et in servitutem mandatorum redacti, custodirentur in adventum futurae in Christo fidei, quae finem repromissionis afferret. Justitiam hanc dicit, quae apud Deum reputatur justitia, id est, fidei, quia et lex habuit justitiam, sed ad praesens, non quae justificaret apud Deum, remittere enim peccata non potuit, ut de (0875D)peccatoribus faceret justos; sed ad hoc data est, ut terrore esset provocans homines ad bonam vitam, irreverentes puniens. Ideoque non est data lex, quae posset vivificare, sed condemnare. Nec vero aestimandum, Scripturam auctorem esse peccati, quia omnia sub peccato conclusisse dicatur, cum mandatum, quod ex ore praecipitur, ostendat potius, arguatque peccatum, quam sit causa peccati. Quomodo et judex non est auctor sceleris, nequam homines vinciendo, sed concludit eos, et nocentes sententiae suae auctoritate pronuntiat, ut debitores poenae indulgentia, postea, si voluerit, principalis absolvat. Quod autem dicit, Priusquam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem, quae revelanda (0876A)erat, ac si aperte dicat: Jam nos reatus legis non obligat, jam per gratiam liberatos. Namque antequam spiritalem gratiam humiliati reciperemus, nihil nisi mortificabat nos littera, jubens quod non poteramus implere. Unde dicit: Littera enim occidit: spiritus autem vivificat (I Cor. III). Conclusio enim eorum erat tantum timor unius Dei, et quod praevaricatores ipsius legis inventi sunt, non ad perniciem, sed ad utilitatem valuit eis, qui crediderunt. Cognitio enim majoris aegritudinis, et desiderari medicum vehementius fecit, et diligi ardentius. Cui enim plurimum dimittitur, plurimum diligit.
Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo Jesu, ut ex fide justificemur. At ubi venit fides, jam non sub paedagogo sumus. Omnes enim Filii Dei estis per (0876B)fidem, quae est in Christo Jesu. Paedagogus Graecum est. Paedagogus, pedissequus. Paedagogum eruditorem, vel nutritorem puerorum dicimus. Paedagogus dicitur qui parvulis assignatur, ab eo quod pueros agat, id est, ducat, et lascivientem refrenat aetatem, ut prona in vitia corda teneantur, dum tenera studiis eruditur infantia, et ad majores philosophiae, ac regendae reipublicae disciplinas metu poenae coercita praeparetur. Non tamen paedagogus magister et pater est, nec haereditatem et scientiam paedagogi is qui eruditur, exspectat, sed alienum custodit filium paedagogus ab eo, postquam ille ad legitimum capiendae haereditatis tempus advenerit, recessurus. Denique et nomen paedagogi hoc ipsum sonat, et est compositum ab eo, quod pueros agat, id est, doceat. (0876C)Itaque et Moysi lex populo lascivienti, ad instar paedagogi severioris apposita est ut custodiret eos, et futurae fidei praepararet, quae postquam venit, et credidimus in Christum, jam non sumus sub paedagogo. Tutor a nobis curatorque discedunt, et legitimum aetatis tempus ineuntes vere Dei filii nominamur: cui nos generat, non lex abolita, sed mater fides, quae est in Christo Jesu. Quod si quis post consummatum aetatis suae tempus, quando jam haeres, et liber, et filius appellatur, voluerit esse sub paedagogo, sciat se non posse legibus parvuli vivere. Ubi enim nunc compleri potest illud, Ter in anno apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui (Exod. XXXIV), subversa Jerusalem, et templo usque ad cineres dissipato? Ubi salutares et (0876D)pro peccato hostiae? Ubi similatum decoctio, holocaustorum oblatio, aeternus ignis, altari omnino destructo (Lev. IV, V et VI)? Noxiis vero quae poterit poena discerni, Scriptura dicente: Auferetis malum de medio vestrum (Deut. XIII), servientibus Judaeis, et Romanis regnantibus? Atque ita fit, ut nec sub patre, nec sub paedagogo vivant, dum et lex impleri non potest post successionem fidei, et fides, dum paedagoga lex aperitur, non tenetur.
Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quod autem Christus sit indumentum fidelium, non solum de praesenti loco, verum etiam de alio comprobatur, Paulo eodem cohortante: Induite vos Dominum Jesum Christum (Rom. XIII), dum (0877A)immutantur, Christum induunt, quando hoc appellantur, quod credunt. Si igitur, qui in Christo baptizati sunt, Christum induerunt, manifestum est eos, qui non sunt induti Christum, non fuisse baptizatos in Christo. Quod autem filios Dei dicit esse omnes per fidem, qua induerunt Christum, quicunque in ipso baptizati sunt, ad hoc valet, ne gentes de se desperarent, quia non custodiebantur sub paedagogo, et ideo se filios non putarent, sed per fidem induendo Christum, omnes filii fiunt, non natura sicut unicus filius, qui etiam sapientia Dei est: neque potentia et singularitate susceptionis, ad habendam naturaliter, et agendam personam sapientiae, sicut ipse mediator unum cum ipsa suscipiente sapientia sine interpositione alicujus mediatoris effectus, sed (0877B)filii fiunt participatione sapientiae, id est, praeparante atque praestante mediatoris fide, quam fidei gratiam nunc indumentum vocat, ut Christum induti sunt, qui in eum crediderunt, et ideo filii Dei, fratresque ejus mediatoris effecti sunt.
Non est Judaeus, neque Graecus, non est servus, neque liber, non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Nec Judaeus idcirco melior est, quia circumcisus est, nec gentilis ideo deterior, quia praeputium habet, sed pro qualitate fidei, vel Judaeus, vel Graecus melior, sive deterior. Servus quoque et liber non conditione separantur, sed fide, quia potest et servus libero esse melior, et liber servum in fidei qualitate praevertere. Masculus similiter et femina fortitudine et imbecillitate (0877C)corporum separantur. Caeterum fides pro mentis devotione censetur: et saepe venit, ut et mulier viro causa salutis fiat, et mulierem vir in religione praecedat. Cum autem ita se res habeat, et tota diversitas generis, conditionis, et corporum Christi baptismate, et indumento illius auferatur. Omnes unum sumus in Christo Jesu, ut quomodo Pater et Filius in se unum sunt, ita et nos in ipsis unum simus. Etsi hoc facit fides, per quam in hac vita juste ambulatur, quanto perfectius, atque cumulatius id species ipsa factura est, cum videbimus facie ad faciem? Nam nunc quamvis primitias spiritus habentes, qui vita est propter injustitiam fidei, tamen quia adhuc mortuum est corpus propter peccatum, differentia ista, vel gentium, vel conditionis, vel sexus, (0877D)jam quidem ablata est ab unitate fidei, sed manet in conversatione mortali, ejusque ordinem in hujus vitae itinere servandum esse, et apostoli praecipiunt, qui etiam regulas saluberrimas tradunt, quemadmodum secum vivant, et pro differentia gentis, Judaei et Graeci; et pro differentia conditionis, domini et servi; et pro differentia sexus, viri et uxoris, vel si qua talia caetera occurrunt: et ipse prior Dominus, qui ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII). Alia sunt enim, quae servamus in unitate fidei sine ulla distantia, et alia in ordine vitae hujus, tanquam in via, ne nomen Dei et doctrina Salvatoris nostri blasphemetur, et hoc non solum propter iram, ut effugiamus offensiones (0878A)hominum, sed etiam propter conscientiam, ut non simulate quasi ad oculos hominum ita faciamus, sed pura dilectionis conscientia propter Deum, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Illud autem quod ait, Omnes vos unum estis in Christo Jesu. Et addidit: Si autem vos unum estis in Christo Jesu: ergo Abrahae semen estis. Hic ostendit unum semen Christum, non tantum mediatorem intelligendum esse, verum etiam Ecclesiam, cujus ille corporis caput est, ut omnes in Christo unum sint, et capiant secundum promissionem haereditatem per fidem, in qua inclusus erat, id est, in cujus adventum tanquam sub paedagogo custodiebatur populus usque ad aetatis opportunitatem, qua in libertatem vocandi erant, qui in eodem populo secundum (0878B)propositum vocati sunt, id est, qui in illa area frumentum inventi sunt.
Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis secundum promissionem haeredes. Quare promissiones ad Abraham et semen ejus factae sunt, quod est Christus Jesus. Consequenter hi, qui Christi filii, id est, semen ejus sunt, semen quoque dicuntur Abraham, cujus sunt semen ex semine. Verum quotiescunque Dominus noster Jesus semen Abrahae nominatur, corporaliter sentiendum est, quod ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos, qui Salvatoris sermone suscepto credidimus in eum, et nobilitatem generis Abrahae, ad quem est promissio facta, suscepimus, spiritaliter semen fidei et praedicationis accipere debemus. Deinde etiam hoc considerandum, quod quando (0878C)de Domino loquitur, ad Abraham autem dictae sunt promissiones et semini ejus, hoc est, in Christo Jesu, repromissiones pluraliter ponat. Quando vero de his, qui per Christum semen sunt Abrahae, singulariter repromissio nuncupetur, ut in praesenti loco: Ergo Abrahae semen estis secundum promissionem haeredes, decens quippe erat, ut quod in Christo uno pluraliter dicebatur, id in multis hominibus singulariter poneretur.(0878C) IN CAPUT QUARTUM. Dico autem, quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium; sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad praefinitum tempus a patre. Recte hi sub tutoribus et actoribus esse dicuntur, qui habentes spiritum timoris, necdum (0878D)meruerunt spiritum libertatis et adoptionis accipere. Aetas enim infantiae ad peccata formidat, paedagogum metuit, non confidit esse se liberam. Licet per naturam dominus sit, et secundum utramque intelligentiam qua tutores et actores vel prophetas vel angelos diximus, parvulus iste tam diu sub actoribus est, donec legitimum perfecti viri tempus impleverit. Legitimum autem tempus secundum Romanorum legem viginti quinque annorum spatio terminatur. Ita ad humani generis perfectionem Christi reputabatur adventus. Statim ut ille venerit, et omnes in virum perfectum creverimus, paedagogus a nobis tutorque discedunt: tunc auctoritate Domini, et haereditatis possessione perfruemur, (0879A)in qua prius nati, quodammodo putabamur alieni.
Ita et ros cum essemus parvuli, sub elementis hujus mundi eramus servientes. Aliqui elementa mundi legem interpretantur Moysi, et eloquia prophetarum, quod per haec quasi initia et exordia litterarum, Dei timorem, qui sapientiae principium est, suscipiamus. Denique ad eos qui jam deberent esse perfecti, et veritate neglecta adhuc disciplinarum principiis inhaerebant, scribit in Epistola ad Hebraeos Apostolus: Etenim cum deberetis esse magistri propter tempus, rursum necesse habetis, ut doceamini quae sint elementa principii sermonum Dei (Hebr. V). Potest igitur, ut dicimus, Moysi lex, et prophetae pro elementis accipi litterarum, quod per eas syllabae jungantur (0879B)et nomina, et non tam sui quam alterius rei utilitate discantur: ut possimus orationem legere contextam, in qua sensus magis, et ordo verborum, quam litterarum principia considerantur. Quod autem legem et prophetas elementa mundi interpretati sumus, mundus pro his qui in mundo sunt, accipi solet, eodem Paulo dicente: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V). Et in Evangelio: Et mundus per eum factus est, et mundus eum non recepit (Joan. I). Quaeri potest, quomodo secundum hanc similitudinem sub elementis hujus mundi fuerint Judaei, cum illis per legem quam acceperat unus Deus, qui fecit coelum et terram colendus commendaretur. Sed potest esse alius exitus capituli hujus: ut cum superius legem paedagogum fecerit, (0879C)sub quo erat ille populus Judaeorum, nunc procuratores et actores dicat elementa mundi, sub quibus serviebant: ut filius ille parvulus, id est populus propter unam fidem ad divinum semen Abrahae pertinens, quoniam et de Judaeis et de gentibus congregatus est, partim fuerit sub paedagogo legis tempore pueritiae suae, id est, ex ea parte, qua de Judaeis congregatus est, partim sub elementis hujus mundi, quibus tanquam procuratoribus et actoribus serviebat, ex ea parte qua de gentibus congregatus est, ut quod miscet Apostolus personam suam. Non dicens, Cum essetis parvuli sub elementis hujus mundi eratis, sed dicens, Cum essemus parvuli sub elementis mundi hujus eramus servientes, non pertineat ad significationem Judaeorum ex quibus Paulus originem (0879D)ducit, sed magis ad gentium, hoc duntaxat loco: quoniam et eorum personae decenter se potest adnectere, quibus ad evangelizandum missus est. Potest et in elementis mundi neomenias significare et sabbatum. Neomeniae enim dies sunt lunares, quos observant Judaei: sabbatum vero dies requietionis. Antequam veniret ergo promissio, id est, donum gratiae Dei, et purificans justificaret credentes, quasi imperfecti et parvuli per legem Dei subjecti eramus conservis, quasi paedagogis. Libertas enim nostra obnoxia erat causa peccati. Nihil tamen de elementis sperabant Judaei, sicut et pagani: sed creatorem Deum venerabantur in creatura. Deinde jam dicit: Veniente plenitudine temporis, Deum misisse Filium (0880A)suum, ad liberandum parvum haeredem servientem ex parte legi, tanquam paedagogo: ex parte elementis hujus mundi, tanquam procuratoribus et actoribus
At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus, inquit, Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret. Plenitudo temporis, est completum tempus, quod praefinitum fuerat a Deo Patre, quando mitteret Filium suum, ut ex virgine factus quasi homo nasceretur, subjiciens se legi usque ad tempus baptismi, ut formam daret quomodo peccatores abluti, et a jugo legis erepti, dignatione Dei essent filii, et adoptarentur, sicut promiserat, redempti sanguine Filii ejus. Mulierem pro femina posuit, more locutionis Hebraeorum. Non (0880B)enim quia de Eva dictum est, Formavit eam in mulierem, jam passa erat concubitum viri, quod non scribitur passa, nisi cum dimissi essent de paradiso. Factum autem dixit, propter susceptionem creaturae, quia qui nascuntur ex feminis, non tunc ex Deo nascuntur, sed tamen Deus illos fecit, ut sic nasci possent, ut omnem creaturam. Factum autem sub lege dixit, quia et circumcisus est, et hostia pro illo legitima oblata est. Nec mirum si et ille legis opera sustinuit, ex quibus eos liberaret, qui eis serviliter tenebantur. Qui etiam mortem sustinuit, ut ex ea liberaret eos, qui mortalitate tenebantur.
Ut adoptionem, inquit, filiorum recipiamus. Adoptionem propterea dixit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium: nos enim beneficio et dignatione (0880C)misericordiae ejus filii Dei sumus. Ille natura est filius, qui hoc est quod pater. Nec dicit accipiamus, sed recipiamus, ut significaret hoc nos admisisse in Adam, ex quo mortales sumus. Hoc ergo quod ait, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, et ad liberandum eum populum pertinet, qui parvulus sub paedagogo serviebat. Et refertur ad id quod dixit, factum sub lege. Illud autem quod ait, ut adoptionem filiorum recipiamus, refertur ad id quod dixit, factum ex muliere; hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus non dedignatus est participationem naturae nostrae factus ex muliere: ut non solum unigenitus esset, ubi fratres non habet, sed etiam primogenitus ex multis fratribus fieret: duo enim proposuit, factum ex muliere, factum sub lege. Sed mutato (0880D)ordine respondit, jam illum populum adjungens, qui parvulus sub procuratoribus et actoribus serviebat, id est elementis hujus mundi, ne reputarent se non esse filios, quia non erant sub paedagogo.
Quoniam autem filii Dei estis, inquit, misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra clamantem, Abba pater. Duo sunt verba, quae posuit, ut posteriore interpretaretur primum. Nam hoc est abba, quod pater. Eleganter autem intelligitur, non frustra duarum linguarum verba posuisse idem significantia propter universum populum, qui de Judaeis et gentibus in unitatem fidei vocatus est, ut Hebraeum verbum ad Judaeos, Graecum ad gentes: utriusque tamen verbi eadem significatio ad ejusdem fidei spiritusque unitatem (0881A)pertineat. Nam et ad Romanos, ubi similis quaestio de pace in Christo Judaeorum gentiumque tractatur, hoc dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII). Cum ergo dixisset Apostolus, Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum recipiamus, restabat, ut etiam gentes, quae non erant sub lege, ad eamdem tamen adoptionem filiorum pertinere ostenderet, quod de sancti Spiritus dono, qui omnibus datus est, docet. Unde se etiam Petrus de baptizato incircumciso centurione Cornelio defendit apud Judaeos, qui crediderant, dicens: Non se potuisse aquam negare illis (Act. IX). (0881B)Quoniam Spiritum sanctum accepisse claruerat. Sic et hic, quoniam, inquit, filii Dei estis, misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba pater. Deinde manifestissime ostendit de his etiam se dicere, qui ex gentibus ad fidem venerant ad quos etiam epistolam scribit.
Itaque jam non est servus, sed filius. Habentes, inquit, spiritum Filii Dei, clamantem in vobis Abba pater, non servi coepistis esse, sed filii qui ante nihil differebatis a servo, cum essetis natura quidem Domini, sed sub tutoribus et actoribus parvuli degebatis. Non est servus, quia sublatus de potestate legis socius factus est benedictionis proprii filii Dei. Hoc totum agit, propter id quod dixerat, quandiu haeres parvulus est, nihil differt a servo.(0881C) Quod si filius, et haeres per Deum. Id est, per misericordiam Dei, non per promissionem patrum, de quibus carnaliter, sicut Judaei, natus non esset, tamen filius Abrahae secundum imitationem fidei. Cujus fidei gratiam per misericordiam Domini meruistis.
Sed tunc quidem nescientes Deum, servistis iis, qui natura non erant dii. Nunc vero cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab eo, quomodo convertimini iterum ad infirma, et egena elementa, quibus rursum servire vultis? Quoniam prius per ignorantiam peccabant servientes idolis, facile illis remissum significat, sicut dicit in Genesi Abimelech ad Deum: Domine, num, inquit, gentem ignorantem perdes (Gen. XX)? Galatas quoque, quos ab idolorum cultu ad (0881D)fidem Dei veri transtulerat, arguit quomodo idolis derelictis, qui natura non erant dii: Et cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab eo, spiritu quoque adoptionis accepto, rursum quasi parvuli, et sub tutoribus et paedagogo esse cupientes, ad infirma et pauperrima revertantur elementa, quae propterea infirmo et pauperi sensu populo data sunt in deserto, quia non poterant accipere et sustinere majora. Eadem autem elementa, quae nunc infirma et egena appellavit, superius tantum mundi elementa posuit. Et ubi elementa mundi dicta sunt, ibi non est additum infirma et egena. Hic rursum, ubi infirma vocata sunt mundi, ut supra diximus, nomen est tacitum. Puto itaque quia quandiu quis parvulus est, (0882A)nec statum a patre tempus implevit, ut filius et haeres appellari queat, sub elementis eum mundi, lege videlicet esse Moysi. Cum autem post libertatem et adoptionem, et haereditatem filio debitam rursum reversus fuerit ad legem, circumcidi volens, et totam Judaicae superstitionis litteram sequi, tunc quae prius ei mundi tantum fuerant elementa, infirma quoque et egena dicuntur exordia. In tantum enim nihil prosunt cultoribus suis, ut ne hoc quidem eis exhibere valeant quod ante praestiterant, Hierosolyma, templo, altarique destructis. Illud vero quod ait, cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab eo, nihil nos movere debet. Manifestum est enim quandiu per fidem ambulamus, non per speciem, nondum nos cognovisse Deum; sed ea fide purgari, ut opportuno (0882B)tempore cognoscere valeamus; sed si in ipsa correptione, imo autem cogniti a Deo, proprie accipitur, putabitur Deus quasi ex tempore aliquid cognoscere, quod ante non noverat. Translate ergo dictum est, ut oculos Dei accipiamus ipsam dilectionem ejus, quam commendavit mittendo pro impiis occidendum unicum Filium. Sic enim de his qui diliguntur dicere solemus quod ante oculos habeantur, hoc est ergo cognoscentes, imo cogniti a Deo. Quod et Joannes dicit: Non quod nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos
Dies observatis, menses, annos, et tempora. Judaei enim serviliter observant dies, et menses, et annos, et tempora in carnali observatione sabbati, et neomeniae, et mense novorum, et septimi cujusque anni, (0882C)quem vocant sabbatum sabbatorum. Quae, quoniam erant umbrae futurorum, jam adveniente Christo in superstitione remanserunt: cum tanquam salutaria observarentur a nescientibus quo referenda sint, ut tanquam hoc dixerit Apostolus gentibus: Quid prodest vos evasisse servitutem qua tenebamini, cum serviretis elementis mundi, quando rursus ad talia reditis, seducti ab eis qui nondum cognoscentes libertatis suae tempus inter caetera opera legis quae carnaliter sapiunt, etiam temporibus serviunt: quibus et vos rursus, ut antea, servire vultis, et observare cum eis dies, et menses, et annos, et tempora, quibus et serviebatis antequam Christo crederetis?
Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. (0882D)Satis vero caute inter auctoritatem Apostoli et sancti hominis lenitatem verba moderatus est, inferens: Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Nunc autem videns eos zelum Dei habere, sed non secundum scientiam, nec penitus eorum desperavit salutem, qui pio fuerant errore decepti, nec rursum irreprehensos reliquit, ne et ipsis perseverandi in errore, et caeteris occasionem similiter tribueret enarrandi. Timeo autem vos posuit pro eo quod est, timeo de vobis. Sine causa laborat magister, cum ipse provocat ad majora discipulos, et illi retro lapsi ad minora et humiliora revolvuntur.
Estote sicut et ego, quia et ego sicut vos Id est (0883A)obsecro vos, fratres, ut Judaicas observationes contemnatis dierum, mensium, temporum, atque annorum, quae sunt umbrae futurorum; me imitemini, qui sine querela in lege versatus omnia arbitratus sum quasi purgamenta, atque quisquilias, ut Christum lucrifacerem. Fui quippe et ego sicut vos nunc estis, cum eisdem observationibus strictus tenebar, et Ecclesiam Christi, quia ista non faceret, persequens devastabam. Qui utique cum Judaeus natus sim jam ista carnalia spiritali de dijudicatione respuo. Deinde opportune ac decenter facit eos recolere charitatem suam, ne tanquam inimicum illum deputent. Hoc dicit, dent operam corrigendi se, quia non est impossibile, ut sint sicut ipse, quia et ipse hoc erat, id est, homo, quod et illi: et cum (0883B)fuisset in errore persequens Ecclesiam, correptus convertit se, et dicit:
Fratres, obsecro vos, nihil me laesistis. Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem, et tentationem vestram, quae erat in carne mea, non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. Nunc mitius agit cum eis, et bona eorum incipit memorare, ut post magnas correptiones bona opera sua audientes recrearentur, et data opera reformarentur, ne objurgationibus diutius pressi asperiores fierent exacerbati. Et est sensus: Quando vobis primum evangelium annuntiavi, et propter infirmitatem carnis vestrae, quia non poteratis sacramenta suscipere majora, praedicavi vobis quasi parvulis, et meipsum (0883C)infirmum esse simulavi, ut vos infirmos lucrifacerem: Nonne quasi angelum Dei suscepistis me, quasi Christum Jesum? Cum igitur in nullo me illo tempore laeseritis, et me vestri causa humilem atque dejectum similem Dei Filio putaveritis, quomodo ad majora vos provocans laedor a vobis perdendo laborem meum, et dispensationem illam, qua me parvulum esse simulaveram? In eo enim laedit discipulus magistrum, si per negligentiam suam praecepta laboremque ejus spernit.
Et tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque respuistis. Tentati sunt enim cum persecutionem pateretur Apostolus, utrum timore desererent eum, an charitate amplecterentur. Et neque sprevistis, inquit, tanquam inutilem istam tentationem, (0883D)neque respuistis, ut non susciperetis communionem periculi mei. Potest locus iste et ita edisseri: Quando veni ad vos, non veni in sermone sapientiae, sed homo humilis atque contemptus, nihil magnum deferens nisi crucifixum. Cum igitur me videretis in corpore infirmitatibus obnoxio constitutum regna coelestia pollicentem, non irrisistis, nec aestimastis dignum esse contemptu. Intelligebatis quippe humilitatem carnis meae, et ipsius habitus vilitatem, ad vestram tentationem fieri. An videlicet contemneretis eum, qui ab incredulis miserabilis putabatur? Sed e contra illum humilem, vilem, atque contemptum, ita ut angelum, et plus quam angelum suscepistis. Quod autem ait: Sed sicut angelum (0884A)Dei excepistis me, sicut Christum Jesum, hoc magis laudat in eis quia pressuris non deformatus est apud eos, sed commendatus. Scientibus pro his credunt pati illum exitia. Sicut ergo angelum Dei exceperunt Apostolum, credentes Dei donum esse quod praedicat, sic ei deferentes quasi auctori Domino Jesu Christo. Ostendit et angelo Christum esse majorem, quem secundum dispensationem corporis minorem Psalmista cantaverat dicens: Minorasti eum paulo minus ab angelis; et tantum sua verba in principio valuisse demonstrat ut angeli putarentur et Christi. In memoriam revocat illis tempus quando primum praedicavit illis Evangelium Dei. Ipso enim tempore injuriis agebatur Apostolus, et caedibus infirmabatur: infirmus enim videtur, qui humiliatur, (0884B)et non resistit propter evangelium Dei. Et in hoc laudat conscientiam eorum, quia non sunt abstracti a fide. Injuria enim Apostoli tentatio erat Galatarum, in qua firmi inventi sunt, non dubitantes de fide, possent enim scandalum passi dicere: Quae est virtus, aut spes in hac fide, quando minister ejus sic humiliatur? Sed quia jam animum futuris spebus infercierant praesentes exitus pro Christi nomine non pertimescebant, certi fidem nostram non in terris, sed in coelis habere dignitatem, et pro his tribulationibus magna rependi praemia. Sic ruborem illis incutit, quia post haec laudabilia circumventi fuerant, ut vituperabiles viderentur.
Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia si fieri posset, oculos vestros (0884C)eruissetis, et dedissetis mihi. Ostendit quanta eum charitate susceperint, et quomodo totos se ejus doctrinae tradiderint: ut quae charissima sunt corporis sui membra eidem dare cuperent: quod vel sic evangelico lumini vicem redderent, si sua lumina tradidissent. Quamvis, inquit, vos eo tempore, quo evangelium juxta carnem susceperatis beatos dicerem, quod in initiis fervebatis; tamen nunc quia non video aedificio culmen impositum, et pene nequidquam jacta fundamina, cogor dicere: Ubi est ergo beatitudo vestra, qua vos beatos arbitrans ante laudabam? Vere enim et ipse fateor, quia sic me vobis humilia praedicantem, vel persecutionibus afflictatum in principio dilexistis, ut si fieri posset (hyperbolice autem sunt accipienda quae loquitur) (0884D)eruissetis vobis oculos, et mihi, ut omnium vestrum luminibus plus cernerem, dedissetis. Optabatis quippe vos caecos esse per ineffabilem in me charitatem, ut plus in meo corde evangelii lumen oriretur. Emolumentum meum vestris damnis crescere volebatis, et hoc illo tempore, quo vobis quasi parvulis atque lactentibus, sive propter infirmitatem carnis vestrae, parva et humilia annuntiabam, sive propter meae carnis injurias indignus videbar fide. Nunc vero quia ab elementis et syllabis, et lectione puerili coepi vos ad majora studia provocare, ut libros teneatis in manibus, et ut plena eruditionis et sensum verba discatis, recalcitratis, irascimini, gravis vobis videtur esse perfectio doctrinarum, et in tantum in (0885A)alios mutati estis affectus, ut me, quem quasi angelum et Christum susceperatis, cui volebatis oculos tradere, nunc habeatis inimicum, quia vobis plenam annuntio veritatem. Eleganter autem sententiam terminavit, dicens:
Ergo inimicus vobis factus sum veritatem dicens vobis? Haec est natura veritatis, ut eam inimicitiae prosequantur, sicut per adulationem perniciosae amicitiae consequuntur; libenter enim quod delectat auditur: offendit omne quod nolumus. Sicut et hi diligere coeperant sabbati otium, et dies festorum, epulas praedicantes contra Apostolum, qui omnem continentiam suo docebat exemplo.
Aemulantur vos non bene. Id est invident vobis, qui vos carnales de spiritalibus volunt facere. Hoc (0885B)est aemulantur non bene, invidia Judaeorum subversos eos significat. Videntes enim sic illos proficere in Evangelio, et tantam habere charitatem in Apostolum id egerunt, quatenus illos deciperent. Erant enim legis causa Apostolo inimici, ut manente nomine Salvatoris, facerent eos Judaeos, gaudentes in eversione eorum. Non enim patiebantur, ut gratiam promissam audirent incircumcisis gentibus datam. Ideo imitatores suos illos voluerunt fieri ut more eorum circumciderentur.
Sed excludere, inquit, vos volunt: ut illos aemulemini. Hoc est, imitemini. Quomodo, nisi ut servitutis jugo detineamini, sicut ipsi detinentur? Loquitur itaque Galatis, qui ab assertoribus legis inducti fuerant, ut eos imitarentur, cum illi potius Galatas debuerint (0885C)imitari: quia naturale est, majorem de minori, non minorem fieri de majore.
Bonum aemulemini in bono semper. Id est nolite assertores Judaicae observationis imitari, sed ea quae bona sunt imitemini. Quomodo enim qui divitias, potentiam, dignitatem, alicujus imitatur, non tam bona, quam ea quae fugienda sunt, aemulatur: ita et vos e contrario bonum aemulemini in bono, magis quaerentes spiritalia, quam carnalia: ut non illi vos Judaeos, sed vos illos Christianos esse doceatis. Hoc autem facite semper, ut perseveranti gradu ad finem boni operis pervenire possitis. Aemulemini siquidem bonum in bono, ut prius cum apud vos essem, qui postquam a vobis recessi, omnia quae credideram perdidistis, de statione certa et fido portu (0885D)rursum in altum unda relabente subtracti. Nec mirum, si recedente Apostolo, vase electionis, et in quo Christus Dominus loquebatur, Galatae sunt mutati cum etiam nunc cernamus in Ecclesiis id ipsum fieri. Volens igitur Paulus ostendere magistrorum pro discipulis sollicitudinem, quos patiantur affectus, ne sectatores sui excidant a salute, ait:
Filioli mei, quos iterum parturio. Per Evangelium in lucem producti, et per doctrinam geniti, iterum me dolorem sustinere fecistis, ostendit per poenitentiam eos posse renasci. Qui enim in alio loco, quasi pater dixerat: Si decem millia vaedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres (I Cor. IV), jam non quasi pater, sed ut mater loquitur in Christo, (0886A)ut utriusque anxietatem et pietatem in se parentis agnoscant.
Donec formetur Christus in vobis. Formatur enim Christus in eo, qui formam accepit Christi. Formam autem accipit Christi, qui adhaeret Christo, dilectione spiritali. Ex hoc enim fit, ut ejus imitatione sit quod ille, quantum gradu suo sinitur. Qui enim dicit se in Christo (ait Joannes) manere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare. Sed cum homines a matribus concipiantur, ut formentur, jam formati autem parturiantur, ut nascantur, potest movere quod dictum est, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis, nisi parturitionem hanc pro curarum angoribus positam intelligamus, quibus eos parturivit, ut nascerentur in Christo. (0886B)Et iterum parturit propter pericula seductionis quibus eos conturbari videt, sollicitudo autem illa, et cura de illis, quia se quodammodo parturire dicit, tam diu esse poterit, donec perveniant in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut jam non moveantur omni vento doctrinae. Non ergo propter initium fidei, quoniam nati erant, sed propter robur, et perfectionem dictum est, donec formetur Christus in vobis. Sive aliter, formatur Christus in corde credentium, cum omnia illis sacramenta panduntur, et ea quae obscura videbantur, perspicua fiunt.
Vellem autem esse apud vos, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis. Quid aliud intelligatur, nisi quia filiolos suos esse dixerat, parcens eis, fortasse ne severiore objurgatione commoti (0886C)facile in eis odium traduceretur a deceptoribus illis, quibus absens non posset resistere, non video. Vellem ergo, nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, id est, negare vos filios, quia confundor in vobis. Malos enim filios, ne de his erubescant, etiam parentes abdicare solent, quia scribere tanta non possum, quanta vos audire meremini; quoniam epistola non potest vocem objurgantis exprimere. Non valet irascentis resonare clamorem, et dolorem pectoris apicibus explicare: quia detrimentum discipulorum confusio et opprobrium est magistri, sicut profectus eorum gloria est praeceptoris. Confunditur ergo in eis, quia jam filii facti, servi esse desierant.
Dicite mihi, qui sub lege vultis esse, legem non (0886D)audistis? Notandum legem hic dictam esse Geneseos historiam, non ut vulgo aestimant quae facienda sint, quaeve vitanda, sed totum quod de Abraham et ejus uxoribus liberisque contexitur, legem appellatam. Legimus et in alio loco prophetas quoque legem vocari. Audit ergo legem, qui juxta Paulum non superficiem, sed in medullam ejus introspicit. Non audit legem, qui similis Galatis exteriorem tantum corticem sequitur.
Scriptum est enim, quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. De duo bus filiis Abrahae quod dicit, facile intelligitur. Nam et ipse Apostolus interpretatur hanc allegoriam. Per hos enim duos filios Abraham duo testamenta (0887A)significata sunt. Post mortem autem Sarae, quos de alia uxore genuit, non pertinent ad hanc significationem. Et ideo multi legentes Apostolum, librum autem Geneseos ignorantes, putant solos duos filios habuisse Abraham. Hos ergo solos commemorat Apostolus, quia solos adhuc habebat, cum haec significarentur, quae consequenter exponit. Quod ille de ancilla, quae Agar vocabatur, vetus testamentum significat, id est populum veteris testamenti, propter jugum servile carnalium observationum, et promissa terrena, quibus irretiti, et quae tantummodo sperantes de Deo, non admittuntur ad haereditatem spiritalem coelestis patrimonii. Non autem sufficit quod de libera uxore natus est Isaac ad significandum populum haeredem novi testamenti: (0887B)sed plus hic valet quod secundum promissionem natus est. Ille autem et de ancilla, et secundum carnem: Sicut et Cethura, quam postea duxit Abraham, non secundum promissionem, sed secundum carnem suscepit filios. Isaac enim mirabiliter natus est per repromissionem, cum ambo parentes senuissent. Quod si data per Apostolum fiducia, qua duos illos allegorice accipiendos apertissime ostendit, voluerit aliquis etiam Cethurae filios in aliqua rerum figura futurarum inspicere (Non frustra de talibus personis, administratione Spiritus sancti, haec gesta conscripta sunt) inveniet fortasse haereses et schismata significari: quia ii filii de libera quidem, sicut isti de Ecclesia sed tamen secundum carnem nati sunt.(0887C) Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: Qui autem de libera per repromissionem. Nimiae difficultatis est demonstrare Isaac tantum, qui de Sara natus est, fuisse de repromissione generatum: et non etiam Ismael, qui de Agar ancilla est ortus Aegyptia. Scriptura quippe refert, quod cum persequente Sara, Agar feta fugisset, et venisset ad eam angelus in deserto, moneretque ut subjiceretur dominae potestati, idem ipse angelus etiam haec locutus sit: Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine. Et postea de Ismaeli (quae utique repromissionis verba nemo dubitaret) Iste erit rusticanus homo: manus ejus super omnes, et manus omnium super eum et contra faciem omnium fratrum suorum habitabit. Sed et hoc dici potest, (0887D)de Ismaele post conceptum ejus vel angelum, vel Deum locutum. De Isaac vero antequam in Sarae utero conciperetur, Deum fuisse pollicitum. Ismael, carnis filius: Isaac fidei fuit. Illum enim Abraham secundum carnalem consuetudinem genuit: istum contra naturam senilem, per repromissionem credendo suscepit. Qui sunt secundum carnem nati, nisi dilectores mundi? Qui sunt per repromissionem nati, nisi amatores regni coelorum, quia et ipsis promissum est, desiderantes vitam aeternam, gratis colentes Deum? Nunc interim breviter ad altiora tendendum est, ut dicamus unumquemque nostrum primum non juxta repromissionem nasci, quam Scripturarum verbis simplicibus instruitur, adhuc (0888A)expositionibus delectatur. Quando vero ad sublimiora transcenderit, et legem intellexerit spiritalem, tunc eum de repromissione generari: et ut apertius loquar, quotidie eos, qui faciunt opera Abrahae, de Abraham nasci: verum illos qui habent spiritum servitutis iterum in timore, ex ancilla generari Aegyptia.
Quae sunt per allegoriam dicta. Allegoria proprie de arte grammatica est, hoc est aliud ex alio figuratum. Dedit regulam Apostolus quomodo allegorizare debemus. Scilicet ut manente veritate historiae, figuras intelligamus. Nam cum dixisset Abraham vere duas uxores habuisse, postea quid hae ipsae figurarent ostendit. Et hoc ipsum facit, ubi aliqua sanctorum honesta facta referuntur, non ubi peccata (0888B)damnantur. Caeterum derelicta mysteria dicere, Deum aut impossibilitatis aut ignorantiae notare est, quia aut aliter sacramenta sua monstrare non potuerit, aut nesciens sibi necessaria, peccata quorumdam antea generaliter condemnaverit. Deinde vel postea ea non reprehendisset, et vindicasset, si illa propter mysteria sua fieri ipse voluisset. Praecepta vero difficile invenies ita interpretata, ne eorum virtutem evacuare videretur.
Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui conterminus est ei, quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Pene cunctorum super hoc loco ista est explanatio, ut Agar ancillam interpretentur in lege et in populo (0888C)Judaeorum: Saram autem liberam in Ecclesia quae de gentibus congregata est, quae mater sanctorum sit, Paulo dicente, Quae est mater omnium nostrum. Haec diu non peperit, antequam Christus de virgine nasceretur et sterilis fuit, necdum risus mundi Isaac de electo patre cum voce sublimium dogmatum agnitus erat. Resonare si quidem Abraham in nostra lingua pater electus cum sonitu refertur. Agar autem quae interpretatur incolatus, sive peregrinatio, sive mora, generat Ismaelem, qui tantum audiat praecepta, nec faciat: hominem rusticum, sanguinarium, deserta sectantem, quae universis fratribus suis de libera procreatis inimicus sit, et adversa eis fronte consistat. Nec mirum vetus testamentum quod in monte Sina, qui est in Arabia, et confinis (0888D)est ei quae nunc est Jerusalem, constitutum est atque conscriptum, non esse perpetuum, cum et incolatus a perpetua possessione diversus sit, et Sinai montis nomen tentationem sonet, et Arabia significet occasum.
Illa autem, quae sursum est libera est, quae est mater nostra. Ideo coelestem Jerusalem Sara significat, quae diu deserta est a concubitu viri propter cognitam sterilitatem, quoniam novi testamenti populus, quamvis sit novus, praedestinatio tamen ejus apud Deum, et ipsa Jerusalem coelestis antiqua est. Hanc terrenam Jerusalem virum habere dicit, quia secundum carnem generat. Illam autem coelestem Jerusalem, quam dicit matrem nostram, sterilem appellat, (0889A)quia non parit secundum carnem, nec dolores patitur, hoc est non parturit: generat autem sine passione spiritaliter exclamans in laetitiam. Haec autem Jerusalem, quae in praesenti est, deorsum et humili, infimoque loco dimersa est.
Scriptum est autem: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum. Virum habuit synagoga legem, et juxta Annae quoque prophetiam, fetosa quondam in liberis fuit: sterilis vero Ecclesia sine viro Christo, sine ullo sponsi sermonis alloquio diu jacuit in deserto. Sed postquam accepit illa librum repudii in manus suas, et omnia ornamenta viri in idoli vertit ornatum: tunc maritus priori singulo putrescente, alium lumbis (0889B)suis balteum, aliud de gentibus lumbare contexit. Unde haec statim ut viro juncta concepit et peperit; et in Isaia exclamat Dominus per prophetam: si est gens nata simul, quando una die in Actibus apostolorum, tria millia et quinque millia hominum crediderunt (Act. VI). Nec puto necesse esse, de multitudine Christiana, et de Judaeorum paucitate dicamus, cum in toto mundo crucis vexilla resplendeant, et vix ratus atque notabilis in urbibus Judaeus appareat.
Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus. Dicimus itaque Apostolum ideo eos appellare secundum Isaac filios promissionis, quia non penitus eorum desperet salutem; et rursum eos ad spiritum, quo coeperant aestimet reversuros. Fiantque (0889C)filii liberae, qui si carne fuerint consummati filii sint ancillae.
Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Itaque fratres non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate nos Christus liberavit. Non puto invenire nos posse ubi Ismael persecutus fuerit Isaac: sed tantum illud, quod cum filius Aegyptiae, qui major natu erat, luderet cum Isaac, indignata sit Sara, et dixerit Abraham: Ejice ancillam, et filium ejus, non enim haereditabit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI). Et utique simplex lusus (0889D)inter infantes expulsione et abdicatione indignus est. Verum Apostolus quasi Hebraeus ex Hebraeis, et ad pedes magistri Gamalielis edoctus, qui quondam furentes adversus Dominum Pharisaeos consilio refrenaret ex verbis Sarae dicentis: Non enim haereditabit filius ancillae cum filio meo Isaac, intellexit lusum illum simplicem non fuisse: qui persecutio nominatur. Sed quia forsitan Ismael quasi major natu, et eo tempore circumcisus, quo jam poterat intelligere, et sentire quod passus est, sibi primogenita vendicabat, Scriptura jurgium parvulorum lusum vocavit. Unde et Sara haec verba non sustinens, et consuetudine sibi primogenita vendicantis ancillae filii a parva aetate non patiens, erupit in vocem: Ejice ancillam cum filio suo. Non enim haereditabit (0890A)filius ancillae cum filio meo Isaac. Quod cum durum visum fuisset Abrahae (semper enim primogenitis majora dabantur) non solum Ismaelem priorem esse desinere, sed ne aequalem quidem cum minore fratre accipere portionem: Deus qui liberam intus esse et foris expelli volebat ancillam, Sarae verba confirmat, et loquitur ad Abraham (Gen. XXII): Non durum sit coram te, de puero et ancilla: Omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus, quoniam in Isaac vocabitur tibi semen. Sicut ergo tunc major frater Ismael lactantem adhuc et parvulum persequebatur Isaac, circumcisionis praerogativa sibi primogenita vendicans: ita et nunc secundum carnem Ismael adversum minorem fratrem de gentibus populum Christianum sustollitur, (0890B)inflatur, erigitur
Itaque fratres non sumus ancillae filii, sed liberae. Quantumvis se iniquitas extollat, ancilla est, et subjicienda est sanctis, quantumvis se extollant, et filios Abrahae esse se jactitent, quandiu ancillae filii fuerint et carnaliter legem intellexerint, et sub ejus terrore redacti serviliter vixerint, vobiscum haereditatem habere non poterunt. Non ergo debetis derelicta matre nostra ancillam sequi, quae licet ejusdem viri fuerit uxor, tamen ad tempus, quia nondum poterat Sara generare: id est nondum testamentum novum revelatum erat.
Qua libertate Christus nos liberavit. Ea enim libertas nunc maxime apponenda est servitutis jugo: quo in operibus legis tenebantur, qui ad circumcisionem (0890C)istos trahebant.(0890C) State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Quando dicit state significat eos nondum funditus cecidisse: alioqui commodius diceret, surgite. Quod vero ait, nolite iterum jugo servitutis detineri, nullum aliud hic jugum rectius possumus intelligere, quo eos detineri non vult, nisi circumcisionem, et caeteras observationes Judaicas. Galatae enim, qui ad Pauli apostoli praedicationem idolis derelictis statim ad Evangelii transcenderant gratiam, non revertebantur ad legis Judaicae servitutem, quam nunquam prius cognoverant; sed volentes observare tempora, circumcidi carne, et hostias (0890D)offerre corporeas, quodammodo in eosdem revertebantur cultus quibus in idololatria ante servierant.
Ecce ego Paulus dico vobis. Ego Paulus audenter vobis dico, neminem pertimescens, non occultans nomen meum, ut audientes non tam missi quam mittentis auctoritate moveantur. Tanquam si diceret, Ecce me imitemini, ut non timeatis; aut in me causam refundite, si timetis.
Quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest. Quomodo accepturi sumus quod ait, ne iterum servitutis jugo detineamini, cum ad eos scribat, qui Judaei nunquam fuerant? Nam hoc agit utique, ne circumcidantur, sed nimirum hic declaratur et confirmatur sententia illa, de qua superius disputavimus. Quid enim aliud hoc loco gentibus dicat, (0891A)non invenio, nisi ut prosit illis quod a servitute superstitionis suae per fidem Christi liberati sunt: ne iterum servi esse velint sub jugo observationum carnalium, quamvis sub lege Dei, tamen carnalem populum serviliter alligantium. Christum autem nihil eis profuturum esse dicit si circumcidantur: sed illo modo, quo eos isti volebant circumcidi, id est, ut in carnis circumcisione ponerent spem salutis. Non enim Timotheo non profuit Christus, quia Paulus ipse illum jam Christianum juvenem circumcidit. Fecit autem hoc propter scandalum suorum, nihil simulans omnino, sed ex illa indifferentia, qua dicit circumcisio nihil est, et praeputium nihil est (I Cor. 7). Nihil enim obest ista circumcisio ei qui salutem in illa non esse credit. Tunc siquidem non (0891B)prodest circumcisio, cum aliquid per semetipsam putatur utilitatis afferre. Sed illos solos ab hujusmodi observationibus non fuisse prohibendos, quos fides, quae revelata est, iis jam imbutos invenerat: ut in eis jam consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante ad impletionem prophetiae jam tenuerat, ne si et ab ipsis removeretur, improbata potius quam terminata videretur. Si autem et gentibus imponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. Prius itaque populus Dei, antequam Christus veniret, legem prophetasque adimplere, illa omnia, quae hinc promittebant, observare jubebantur: liber in eis, qui haec quo pertinerent intelligebant; servus autem in eis, qui non intelligebant. Posterior ergo populus (0891C)accedens ad fidem, quia jam Christus venisse, passus esse, ac resurrexisse praedicabatur, in his quidem hominibus, quos jam talibus sacramentis institutos eadem fides invenerat nec cogebatur ista observare, nec prohibebatur. In his autem qui talibus vacui, nulla generis, nulla consuetudinis, vel congruenti necessitate retenti crediderant, etiam prohibebatur, ut super eos jam inciperet apparere. Illa omnia propter promittendum Christum fuisse instituta: quo veniente atque haec promissa adimplente, jam oporteret cessare.
Contestor autem omnem hominem circumcidentem se, quoniam debitor est universae legis faciendae. Deus qui circumcisionem primo ad Abraham, deinde ad Moysen in lege praecepit non solum circumcisionem, (0891D)sed et alia multa observanda constituit: dies festos Hierosolymis frequentandos, hostiarum holocausta mane semper et vespere, immolationem in uno tantum loco, quinquagesimum remissionis annum, et caetera, quae facile est de Scripturis excerpere sibi unumquemque lectorem. Itaque cohortabimur Ebionem, et sectatores ejus, qui post Evangelium credentes in Christo circumcidendos putant, ut aut circumcisionem faciant, et caetera quae praecipiuntur in lege; aut si impossibile est cuncta fieri, cesset et circumcisio, quae caeteris quasi inutilis praemissa est. Quod si responderint possibilia tantum debere se facere (non enim Deum ea a nobis exigere quae non possumus, sed quae possumus implere), dicemus eis (0892A)non ejusdem esse Dei custodire velle legem, et eos qui legem custodiant, derelinquere. Aut quomodo propter intermissam legem reos eos faciet qui, etiamsi velint, universa complere non possint? Nos vero legem sequi spiritalem, quae dicat, Non infrenabis os bovi trituranti (Deut. XXV); et cum Apostolo intelligere, Nunquid de bobus cura est Deo? sed propter nos utique dicit ( Rom. IX); et observare sabbata delicata; non ut bos et asinus noster et vilia pecora de quibus scriptum est: Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV). Homines rationales quosque, et spiritales viros. Animalia vero eos qui tardioris ingenii sunt, et a spiritalibus ad agenda Domini sabbata erudiuntur. Nec contrarium esse id quod supra scriptum est, si circumcidamini, Christus vobis (0892B)nihil prodest. Et quod sequitur, Testificor omnem hominem circumcidentem se, quoniam debitor est universae legis faciendae. Quod ideo ait, ut vel terrore tam innumerabilium observationum, quae in legis operibus scriptae sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi Judaei nec parentes eorum implere potuerunt, sicut Petrus in Actibus apostolorum dicit, Abstineant se ab his quibus eos isti subjugare cupiebant.
Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis. Quomodo nemo potest duobus dominis servire, sic umbram pariter et veritatem legis implere difficile est. Umbra in lege veteri est donec spiret dies, et amoveantur umbrae. Veritas in Evangelio (0892C)Christi. Gratia enim et veritas per Jesum Christum factae sunt (Joan. I). Perdit ergo gratiam Christi, et Evangelium quod tenuerat amittit qui in aliqua observatione legis se justificari putat, et cum gratiam amiserit, a Christi fide destruitur, et in ejus opere conquiescit. Magis autem intelligitur, ut id quod supra specialiter de circumcisione praeceperat dicens: Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest, nunc tota lege generaliter comprehendat, nihil eos in Christi opere proficere, qui in quacunque observatione se crediderint justificandos dicendo: Si ergo in lege spem ponitis, infirmam Christi gratiam judicatis, et quod gratis jam accepistis, tanquam non habentes, propriis vultis laboribus adipisci. Nondum autem erat factum, sed quia voluntas (0892D)moveri coeperat, ita plerisque locis loquitur quasi jam factum sit.
Nos enim spiritu ex fide spem justitiae exspectamus. Spiritum ad distinctionem litterae posuit. Spes justitiae Christus intelligendus; quia ipse est veritas, patientia, spes, justitia, omnes virtutes: cujus nos secundum exspectamus adventum quo judicaturus est omnia, et jam non patientia, sed justitia adfuturus ut reddat unicuique secundum opera sua. Cujus diei praesentiam Apostolus, et qui ei sunt similes exspectantes aiunt, Adveniat regnum tuum (Matth. IX) Ut cum Filius Deo et Patri tradiderit regnum, et in subjectis omnibus fuerit et ipse subjectus. Tunc caput subjiciatur quodammodo et corpori, et sit Deus (0893A)omnia in omnibus. Quia qui nunc est ex parte per singulos, tunc incipiet totus esse per cunctos:
Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per charitatem operatur, His qui in Christo Jesu volunt vivere, virtutes appetendae sunt, vitia fuglenda. Media vero quae inter virtutes et vitia sunt, nec fugienda sunt nec appetenda, ut circumcisio, et praeputium, et caetera his similia. Circumcisio quidem prodest, si legem custodias; quae idcirco utilis fuit his qui in lege vixerunt, non quia circumcisi erant, sed quia credita sunt illis eloquia Dei, quae in opera vertentes a salute extranei non fuerunt. Ex eo siquidem tempore, quo Evangelium in toto orbe radiavit, superflua est circumcisionis injuria, quae tunc, ut caetera quoque (0893B)legis, valuit, quando et benedictiones carnales legem servantibus spondebantur. Quod scilicet si implessent eam, benedicti essent in civitate, benedicti in agro, plena haberent horrea, et multa alia quae in repromissionibus continentur (Deut., XXVIII). Nos autem in Christo Jesu valere volumus, et confortari, id est, in vera circumcisione, et non circumcisione Judaica. Neque enim qui in aperto Judaeus est, neque manifesta in carne circumcisio, sed in abscondito Judaeus, et circumcisio cordis in spiritu, non littera. Nihil itaque prodest in Christo carnis circumcisio, sed cordis et aurium quae aufert illud opprobrium Judaeorum.
Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Sensus iste est. Cum igitur curreretis, veritati (0893C)magis quam imaginibus servientes a quo praepediti doctore perverso umbram legis sequimini, et Evangelii relinquitis veritatem?
Persuasio haec non est ex eo qui vocavit vos. Persuasionem istam non dicit Dei esse, sed eorum qui talia asserebant. Haec enim suasio carnalis est, ille autem in libertatem vocavit. Hortatur ergo eos nullum eorum audire debere, qui ad illos veniebant ut ista suaderent. Modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V). Ne quis diceret, Cur omnes corripis, dum non omnes erraverint? praedicit quod modicum malitiae fermentum totam possit Ecclesiae massam corrumpere. Nolite putare paucorum hominum, qui de Judaea venientes aliud docent, insidias contemnendas, quia modicum fermentum totam massam (0893D)corrumpit. Item aliter hoc dicit, quia licet quippiam legis admiscentes fidei, violant tamen fidem, ne habeat fructum, aut sit acceptabilis, hoc ideo adjecit, ne forte incolumem se putarent habere gratiam fidei, si pauca legis observarent.
Ego confido in vobis in Domino, quia nihil aliud sapietis. Providens igitur spiritu, quia nihil aliud essent credituri, nisi quod per Epistolam docebantur, ait: Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis. Nam et additio Dominici nominis idipsum significat. Si enim per conjecturam hoc aestimabat, potuerat tantum dicere, Ego confido in vobis. Nunc autem apponens in Domino, divino quodam confidens spiritu quod futurum cognoverat prophetavit.(0894A) Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicunque est ille. Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in facie restitisse se scribit, quod non recto pede incederet ad Evangelii veritatem, sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiae principe loqueretur, nec Petrus dignus qui conturbatae Ecclesiae reus fieret. Ex quo arbitrandum est de alio quodam dici, qui aut cum apostolis fuerat, aut de Judaea venerat, aut ex Pharisaeis crediderat, aut certe magnus sit apud Galatas aestimatus, ut portet judicium Ecclesiae conturbatae, quicunque est ille. Turbati ergo fuerant Galatae inter spiritum et litteram, circumcisionem, et concisionem Judaismum occultum et manifestum, quid agerent ignorantes. Brevius autem et sic accipi potest: Quicunque est ille qui vos ad Pharisaeorum doctrinam trahit, et desiderat in (0894B)carne circumcidi, quamvis sit eloquens, et in legis ordinatione se jactitet, nihil amplius dico, nisi hoc quod etiam vos abnuere non potestis, quod portabit pro hoc opere judicium, et consequetur pro suo labore mercedem. Qui dum vellent istam servitutem persuadere et viderent eos Pauli apostoli auctoritate revocari, dicerent etiam ipsum Paulum id sentire, sed non eis facile aperire voluisse, sententiam suam opportune subjecit.
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Legimus in Actibus apostolorum, et ipse quoque apostolus Paulus in Epistolis suis saepe commemorat se a Judaeis persecutiones creberrimas sustinuisse, propterea (0894C)quod doceret eos qui de gentibus crediderant in Christo, non debere circumcidi. Hi itaque (de quibus supra ait, Qui autem conturbat vos portabit judicium, quicunque est ille ) ut deciperent Galatas etiam hoc addebant: Non solum Petrus et Jacobus, et Joannes, et caeteri in Judaea apostoli circumcisionem, et alia praecepta legis observant, sed ipse quoque Paulus, qui vos aliter docuit, quam se rei veritas habet. Timotheum circumcidit, et Judaeis frequenter Judaeus factus est, veritate cogente, quam opinionem de Galatarum mentibus Paulus nunc volens tollere ait: Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? Omne, inquit, in me odium Judaeorum, et qua adversum me furunt insania, ob nihil aliud est, nisi quod doceo gentes non (0894D)debere circumcidi, et legis onera superflua, et jam abolita custodire. Cum autem persecutionem patior, manifestum est me circumcisionem non praedicare quam destruo. Non enim tam persecutionem patior a Judaeis quia praedico crucifixum, et Jesum esse dico Christum, quem lex et prophetae praenuntiaverunt, quam quia doceo legem esse completam: ac per hoc illi inimici sunt crucis ejus, qui per legem dicunt esse justitiam, non per gratiam fidei.
Utinam et abscindantur, qui vos conturbant. Quaeritur, quomodo Paulus discipulus ejus qui dicit, Benedicite maledicentibus vobis (Luc. VI); et ipse loquens, Benedicite et nolite maledicere (Rom. XII); et in alio loco, Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. III); nunc et maledixerit eis qui Ecclesias Galatiae (0895A)conturbabant, et cum optantis voto maledixerit: Utinam et abscindantur qui vos conturbant. Tam enim detestanda abscisionis est passio, ut et qui invitus eam intulerit, legibus publicis puniatur: et qui seipsum castraverit insanus habeatur; non tantum, inquit, circumcidantur, sed et abscindantur. Sic enim fient spadones propter regnum coelorum, et carnalia seminare cessabunt. Videbat quippe totam provinciam, quam ipse suo sanguine et periculis ab idololatria ad Christi traduxerat fidem, subita persuasione turbatam, et dolore apostolico, dolore patris se tenere non poterat. Mutabat vocem, et quibus blanditus fuerat irascebatur, ut quos nequiverat lenitate, saltem objurgatione retineret. Quidam dicunt, utinam abscindantur ab errore, et inserantur (0895B)veritati. Alii dicunt, si putant sibi hoc prodesse, non solum circumcidantur, sed etiam et abscindantur. Quod Paulus non tam maledixerit eis, quam oraverit pro illis, ut eas partes corporis perderent per quas delinquere cogebantur. Et quomodo in Evangelio dictum est, Melius esse aliquem sine oculo, et sine manu, et sine pede, et qualibet alia parte membrorum intrare in regnum coelorum, quam totum ire in gehennam: ita et nunc optare eis magis unam partem corporis perdere, quam per occasionem integri corporis perpetuo igne damnari. Si enim exspoliatio membri proficit, multo magis sublatio
Vos autem in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis. Vos, (0895C)inquit, fratres in libertatem vocati estis, forsitan ideo quia non omnes vocationem capere poterant libertatis. Propter quod nunc auditis tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Per dilectionem enim oportet minores servire majoribus; quia qui vult esse major, erit omnium servus. Neque enim ut spiritales laceret Christi carnes, neque occasionem illis tribuat, ut se remordeant provocantes, ne ab invicem consumantur. Quibus nos possumus addere, ut dicamus de servitute legali ad Evangelii libertatem vocatos, quibus superius dicitur, State et nolite rursum jugo servitutis haerere, etiam nunc moneri, ut leve Christi jugum et delectabilia Evangelii praecepta sectantes nequaquam sibi putent licere ut hac ipsa libertate vivendi in occasionem carnis utantur. (0895D)Scilicet ut juxta carnem vivant, juxta carnem circumcidantur: sed spiritu magis stent, spiritu praeputium carnis abscindant, et ad spiritus altiora tendentes humilitatem litterae derelinquant.
Sed per charitatem servite invicem. Qui enim per charitatem servit, libere servit, et sine miseria obtemperans Deo, cum amore faciendo quod docetur, non cum timore quod cogitur. Tunc enim nos charitas a jugo culpae liberos reddit, cum vicissim nos nostro per amorem servitio subjicit: cum et aliena bona nostra credimus, et nostra aliis, quasi sua offerentes, exhibemus. Tantum autem bonum est charitas, ut omnis lex in illa recapituletur. Cujus virtus (0896A)tanta est, ut nomen eo usque extollatur ut et ipse Deus charitas appelletur.
Omnis enim lex in uno sermone completur. Omnem ergo legem nunc dicit ex his operibus quae ad bonos mores pertinent, quia et illa quae sunt in sacramentis, cum bene a liberis intelliguntur, nec carnaliter observantur a servis, ad illa duo praecepta referantur necesse est, dilectionis Dei et proximi. Recte itaque accipitur ad hoc pertinere, quod etiam Dominus ait: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V); qui erat ablaturus timorem carnalem, spiritalem autem charitatem daturus, qua sola lex impleri potest. Plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII). Et quoniam fides impetrat Spiritum sanctum, per quem charitas Dei diffusa est cordibus operantium justitiam, (0896B)nullo modo quisquam ante gratiam fidei de bonis operibus glorietur. Quapropter istos jactantes se de operibus legis ita refellit Apostolus, dum ostendit opera vetusta sacramentorum umbras futurorum fuisse: quas jam post adventum Domini libero haeredi necessarios non esse monstravit; opera vero ad bonos mores pertinentia non impleri, nisi dilectione, per quam fides operatur. Unde si opera legis quaedam post fidem superflua, quaedam ante finem nulla sunt, vivat justus ex fine, ut et onus grave servitutis abjiciat, levi sarcina Christi vegetatus: et justitiae metas non transgrediatur, levi jugo charitatis obtemperans: legis etiam ipsa opera quae quaeruntur, uno possunt sermone concludi et uno praecepto compleri. Non ergo sola ad vitam sufficit fides, ut laciniosa legis (0896C)praecepta uno dilectionis capite concludantur.
Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quaeri autem potest cur Apostolus et hic solam commemoravit proximi dilectionem, quam lege dixit impleri, et ad Romanos, cum in eadem quaestione versaretur: Qui enim diligit alterum, inquit, legem implevit. Nam non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod aliud mandatum in hoc sermone recapitulatur. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis est charitas. (Rom. XIII). Cum ergo in duobus praeceptis, dilectionis Dei et proximi, perfecta sit charitas, cur Apostolus et in illa et in hac Epistola solam proximi dilectionem commemorat, nisi quia de dilectione Dei possunt mentiri homines, (0896D)quia rariores tentationes eam probant: in dilectione autem proximi facilius convincuntur eam non habere, dum inique cum hominibus agunt? Consequens est autem ut qui ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente Deum diligit, diligat et proximum tanquam seipsum: quia hoc jubet ille quem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligit. Item diligere proximum, id est omnem hominem, tanquam seipsum quis potest, nisi Deum diligat, cujus praecepto et dono dilectionem proximi possit implere? Cum ergo utrumque praeceptum ita sit ut neutrum sine altero possit teneri, etiam unum horum commemorare plerumque sufficit, cum agitur de operibus justitiae: sed opportunius illud de quo quisque facilius convincitur. (0897A)Unde Joannes dicit: Qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV)? Mentiebantur enim quidam dilectionem se Dei habere, et de odio fraterno eam non habere convincebantur. De quo judicare in quotidiana vita et moribus facile est. Charitas vel dilectio in quatuor modis completur, hoc est, primo Deus diligendus est; secundo, nos ipsos diligamus; tertio, proximos; quarto, inimicos: Deum plus quam nos, proximum sicut nos, mimicum quasi proximum. Et nisi Deum primum dilexerimus, nos diligere non possumus. Hoc est non peccare: et si nos non diligimus, ad quam formam proximos diligemus? Si autem proximum non amamus, multo magis inimicum. Si ergo volumus dilectionem habere, primo Deum (0897B)plus quam nostras animas diligamus. Quod ita probatur, si propter Deum etiam salutem nostram et ipsas animas contemnamus. Non ergo sola ad vitam sufficit fides. nisi quis sicut se diligit, ita et proximum: et non solum ei malum non facit, quod sibi non vult: sed etiam bonum facit, quod sibi vult ab alio fieri: et universam legem implet, quae habet duo genera mandatorum, hoc est, non faciendum malum, et faciendum bonum.
Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidiae, perniciosae dispensationes inter eos nutriebantur, male de invicem loquendo, et quaerendo quisque gloriam suam, vanamque victoriam per contentionem, quia vos meliores alterutrum judicatis, (0897C)quando detrahitis alterum; quando aliena torquemini felicitate, et ex alterius bono vestrum malum facitis, tunc invicem mordetis, et quando maledicto vos putatis ulcisci: quibus studiis consumitur societas populi, dum in partes scinditur. Quomodo autem ista vitare possint, nisi spiritu ambulent, et concupiscentias carnis non perficiant? Melius est autem ne contra rationem, et totius Epistolae consequentiam, subito in extraordinaria praecepta Paulus erumpat, hoc ita intelligere, ut ad circumcisionem observationemque legis cuncta referamus. Si vos, inquit, conturbant alii, vos autem conturbamini, si totam Scripturam veterem legentes sic intelligitis, ut scripta est: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Deut. XIX), et ira desiderat ultionem, ultio vero imponit (0897D)dolorem, quod lex non solum non prohibet, verum etiam praecipit, justitiam in talione restituens, sequitur, ut et nudatus nudet, et vulneratus revulneret, et comestus remordeat, et quae videtur justitia esse, consumptio sit, non unum vindicans, sed utrumque consumens.
Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quantisvis agantur motibus, non tamen perficiantur operibus. Proinde cum caro concupiscit adversum spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus, nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamvis faciant, nec nostra perficiuntur opera bona, quamvis fiant. Sicut enim tunc (0898A)perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat adversus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut adversus eum etiam ipsa non concupiscat. Hoc enim volumus cum perfectionem justitiae concupiscimus, hoc intentione non intermissa velle debemus. Sed quia perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit ad Romanos: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII). Vel sicut habent codices Graeci: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non; id est non mihi adjacet perficere bonum. Non ait facere, sed perficere bonum. Quia facere bonum, est post concupiscentias non ire. Perficere autem bonum, est non concupiscere. Quod ergo (0898B)est ad Galatas, concupiscentias carnis ne perfeceritis, hoc e contrario est ad Romanos: Perficere autem bonum non invenio, quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae voluntatis assensus; nec nostra voluntas perficitur in bono, quandiu illarum, cui non consentimus, permanet motus. Ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati velut in agone decertant, cum caro concupiscit adversum spiritum, et spiritus adversus carnem: ubi et spiritus facit bonum opus non consentiendo concupiscentiae malae, non perficit; quia ipsa mala desideria non absumit: et caro facit malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu et ipsa ad opera damnanda non pervenit. Iste ergo conflictus non Judaeorum, nec quorumlibet aliorum, sed plene Christianorum, (0898C)fidelium et bene viventium est.
Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Non enim caro sine anima concupiscit, quamvis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter anima concupiscit, caro enim nihil nisi per animam concupiscit: sed concupiscere caro adversus spiritum dicitur, quando anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. Tunc enim caro adulterium, spiritus autem desiderat castitatem. Totum hoc nos sumus, et caro ipsa quae discedente anima moritur, quae pars nostra infirma est, nec fugienda dimittitur, sed recipienda reponitur. Tunc erit justus sine ullo omnino peccato, quando nulla lex erit in membris ejus repugnans legi mentis ejus. Nec recepta ulterius relinquetur. Unde dicit, Seminatur corpus (0898D)animale, surget corpus spiritale. Et quia supra secundum duplicem intelligentiam hunc locum coeperamus exponere, reddenda sunt quae omisimus Caro concupiscit adversus spiritum, id est historiae et Scripturae carneus intellectus contra allegoriam et spiritalem doctrinam repugnat. Spiritus autem adversus carnem, id est sublimiora dejectis, aeterna brevibus, umbrae veritas refragatur. Et carneus Scripturae sensus, quia impleri non potest (nec enim valemus omnia quae scripta sunt facere), ostendit nos non in nostra positos potestate legis explendae, cum etiamsi velimus litteram sequi, impossibilitas non admittit.
Haec enim invicem adversantur, ut non quaecunque vultis, ista faciatis. Haec facit ratio ut voluntatem (0899A)non sequatur effectus: quia in hac vita pugnat caro contra spiritum, et spiritus adversus carnem. Fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro illuminato et vivificato, id est voluntati subjiciatur. Et sicut nunc videmus multis puerilibus delectationibus nos carere quae nos pueros, si denegarentur, acerrime cruciabant, ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse, cum perfecta sanctitas totum hominem reparaverit; nunc autem quandiu est in nobis quod resistit bonae voluntati, auxilio Dei per bonos homines, et bonos angelos indigemus, ut donec sanetur vulnus nostrum, non ita molestetur ut perimat etiam bonam voluntatem: hanc autem mortem peccato meruimus, quod peccatum erat omnino in libero arbitrio: (0899B)cum in paradiso nullus dolor denegaret delectationes voluntati bonae, nec quidquam recte habenti se homini resistebat. Nunc vero paulatim subrepens delectatio mortificat animam, ut si abstinere velit, sine molestia et angore non possit.
Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Ut intelligamus eos sub lege esse, quorum spiritus ita concupiscit adversus carnem, ut non ea quae volunt faciant, id est non se teneant conjunctos in charitate justitiae, sed a concupiscente adversum se carne, vincantur. Non solum ea repugnante legi mentis eorum, sed etiam captivante illos sub lege peccati, quae est in membris mortalibus. Qui enim non ducuntur spiritu, sequitur ut carne ducantur. Non autem pati adversitatem carnis, sed duci a carne damnatio est. Et (0899C)ideo, Quod si spiritu ducimini, inquit, non adhuc estis sub lege. Nam et superius non ait, spiritu ambulate, et concupiscentias carnis non habueritis, sed ne perfeceritis. Quippe eas omnino non habere, non jam certamen, sed certaminis praemium est, si obtinuerimus victoriam perseverando sub gratia. Commutatio enim corporis in immortalem statum sola carnis concupiscentias non habebit. Et si vos totos spiritalibus occupetis, non vobis opus est lex, carnalibus data est. Si spiritu, inquit, ducimini non estis sub lege. Utique legi, quae timorem incutit, non tribuit charitatem, quia charitas Dei diffusa est in cordibus vestris. Non per legis litteram, sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Haec est lex libertatis, non servitutis. In quantum quisque spiritu (0899D)ducitur, non est sub lege: quia quantum condelectatur legi Dei, non est sub legis timore, quia timor tormentum habet, non delectationem
Manifesta autem sunt opera carnis quae sunt, fornicatio, immunditia, impudicitia, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, animositates, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietes, comessationes. Agunt autem haec, qui cupiditatibus carnalibus consentientes facienda esse decernunt, etiamsi ad implendum facultas non datur. Caeterum qui tanguntur hujusmodi motibus, et immobiles in majore charitate consistunt. Non solum non eis exhibentes membra corporis ad male operandum, sed neque nutu consensionis ad exhibendum (0900A)consentientes, non haec agunt et ideo regnum Dei possidebunt. Non enim jam regnat peccatum in eorum mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, quamvis habitet in eodem mortali corpore peccatum, nondum exstincto impetu consuetudinis naturalis, qua mortaliter nati sumus, et ex propriis vitae nostrae, cum et nos ipsi peccando auximus quod ab origine peccati humani damnationis trahebamus. Aliud est enim non peccare, aliud non habere peccatum. Nam in quo peccatum non regnat, non peccat, id est qui non obediat desideriis ejus. In quo autem non existunt omnino ista desideria, non solum non peccat, sed etiam non habet peccatum. Quod etiam si ex multis partibus in ista vita possit effici, ex omni tamen parte non nisi in resurrectione carnis, atque (0900B)commutatione peragendum est. Cur ergo haec omnia et his similia doctor gentium in fide et veritate opera carnis appellat, nisi quia eo locutionis modo, quo totum significatur a parte, ipsum hominem vult nomine carnis intelligi? Quod si quisquam dicit carnem causam esse in malis moribus quorumcunque vitiorum, eo quod anima carne perfecta sic vivit, profecto non universam hominis naturam diligenter advertit. Nam corpus quidem corruptibile aggravat animam. Corruptio autem corporis, quae aggravat animam, non peccati primi est causa, sed poena. Nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem: ex qua corruptione carnis, licet existant quaedam incitamenta vitiorum, et ipsa desideria vitiosa, non tamen (0900C)omnia vitae iniquae vitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui carnem non habet. Quis enim servitutem, quae idolis exhibetur, veneficia, inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidias, non potius intelligat animi vitia esse quam carnis? Quandoquidem fieri potest ut propter idololatriam vel haeresis alicujus errorem a voluptatibus corporis temperetur: et tamen etiam tunc homo, quamvis carnis libidinem contemnere atque cohibere videatur, secundum carnem vivere hac apostolica auctoritate convincitur, et in eo quod abstinet a voluptatibus carnis, damnabilia opera carnis agere demonstratur, etenim si diabolus ea quae fornicator agit, vel ebriosus, vel si quid homini mali est quod ad carnis pertinet (0900D)voluptates, non agit, qui carnem non habet, non potest dici absque culpa, cum sit etiam talium criminum suasor et instigator occultus: est tamen maxime superbus atque invidus, quae illum vitiositas sic obtinuit, ut propter hoc esset in carceribus caliginosi hujus aeris aeterno supplicio destinatus. Haec autem vitia, quae tenent in diabolo principatum, carni tribuit Apostolus, quam certum est diabolum non habere. Dicit enim inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, invidias, opera esse carnis. Quorum omnium malorum caput atque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabolo. At haec omnia cum habeat ille sine carne, quomodo sunt ista opera carnis, nisi quia opera sunt hominis, quem nomine (0901A)carnis appellat? Si enim sapientia carnis inimica est Deo, inimica autem sunt omnia dogmata falsitatis Deo repugnantia, consequenter haereses inimicae Deo ad carnis opera referuntur. Haeresis autem Graece ab electione dicitur, quod scilicet eam sibi unusquisque eligat disciplinam, quam putat esse meliorem. Quicunque igitur aliter Scripturam intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, quo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest, et de carnis operibus est eligens quae pejora sunt.
Et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Potest autem movere quod ait, quae dico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei (0901B)non possidebunt, si quaeratur ubi ista praedixerit, nam in hac Epistola non invenitur. Ergo aut praesens cum esset, hoc praedixerat; aut cognoverat pervenisse ad illos Epistolam quae missa est ad Corinthios. Ibi enim sic ait: Nolite errare, neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Hic ergo cum enumerasset opera carnis, quibus clausum est Dei regnum, subjecit etiam opera spiritus, quae fructum spiritus vocat.
Fructus autem spiritus est charitas. Omnium virtutum prima est charitas, quae, sicut notavimus, in quatuor dividitur partes: in dilectione Dei, in sua uniuscujusque, in proximi, et inimici.(0901C) Gaudium spiritale, pax. Si tranquilla mens nullis passionibus perturbetur.
Longanimitas. Illatas injurias sustinere.
Bonitas. Semper benefacere velle.
Benignitas. Nulli injuriam facit, nec desiderat fieri.
Notandum quod et fides a Deo detur, quam inter fructus spiritus septimo loco Apostolus posuit: et hoc notandum quia a Deo est.
Fides. Vel Deo credere, vel hominibus promissa complere.
Modestia. Non irasci.
Continentia. Continentia pro tempore est.
Castitas. Sempiterna: et non solum a fornicatione, sed ab omni iniquitate continere.
Adversus hujusmodi non est lex. Non enim ista (0901D)prohibuit, et qui Novum implet, non est sub Veteri Testamento. Hinc intelligamus illos sub lege positos, in quibus ista non regnant. Nam in quibus haec regnant ipsi lege legitime utuntur, quia non est illis lex ad coercendum posita. Major enim et praepollentior delectatio eorum, justitia est. Non enim, ait, adversus haec non est lex, sed adversus hujusmodi, hoc est, sive ista, sive etiam caetera hujusmodi. Sed tamen diligenter considerantibus, non hic omni modo carnalium spiritaliumque operum oppositio inordinata atque confusa est. Ob hoc autem latet, quia pauciora vel singula quibusdam pluribus opponuntur. Nam ex eo quod in capite carnalium vitiorum posuit fornicationes, in capite autem virtutum spiritalium (0902A)charitatem, quem non divinarum litterarum studiosum faciat intentum ad perscrutanda caetera? Si enim fornicatio est amor a legitimo connubio solutus et vagus explendae libidinis consectando laetitiam, quid tam legitime ad spiritalem fecunditatem conjungitur, quam anima Deo, cui quanto fixius inhaeserit, tanto est incorruptior? Inhaereat autem charitate. Recte igitur fornicationi opponitur charitas, in qua sola est custodia castitatis. Immunditiae autem sunt omnes perturbationes de illa fornicatione conceptae, quibus gaudium tranquillitatis opponitur. Idolorum autem servitus ultima fornicatio est animae, propter quam etiam bellum adversus Evangelium reconciliatis Dei furiosissimum gestum est: cujus reliquiae, quamvis pene sopitae fuerint, adhuc tamen (0902B)recalent. Huic itaque pax contraria est, qua reconciliamur Deo, eademque pace etiam cum hominibus custodita veneficiorum, inimicitiarum, contentionum, aemulationum, animositatum dissensionumque vitia sanantur in nobis. Ut autem in aliis, inter quos vivimus, justa moderatione versemur, et ad sustinendum longanimitas, et ad curandum benignitas, et ad ignoscendum bonitas militat. Jam vero haeresibus fides, invidiae mansuetudo, ebrietatibus et comessationibus continentia reluctatur. Ne quis sane arbitretur hoc esse invidia quod est aemulatio. Vicinae enim sunt, et propter ipsam vicinitatem plerumque utrumlibet horum pro altero, aemulatio pro invidia, vel invidia pro aemulatione ponitur. Sed quia utrumque hic locis suis dictum est, utique distinctionem (0902C)de nobis flagitant. Nam aemulatio est dolor animi cum alius pervenit ad rem quam duo pluresve appetebant et nisi ab uno haberi non potest. Istam sanat pax, qua id appetimus quod omnes qui appetunt si assequantur, unum in uno fiunt. Invidia vero dolor animi est, cum indignus videtur aliquid assequi, etiam quod tu non appetebas. Inter invidum autem et invidiosum hoc interest quod invidus feliciori invidet, invidiosus autem ipse est qui ab alio patitur invidiam. Hanc sanat mansuetudo. Cum quisque adjudicium Dei revocans non resistit voluntati ejus, et magis ei credit recte factum esse quam sibi quod putabat indignum. Regnant ergo spiritales isti fructus in homine, in quo peccata non regnant. Regnant autem ista bona, si tantum delectant, ut ipsa (0902D)teneant animum in tentationibus, ne in peccati consensionem ruat.
Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Unde autem crucifixerunt, nisi timore illo casto permanente in saeculum saeculi, quo cavemus offendere illum, quem toto corde, tota anima, tota mente diligimus: et ideo si hoc modo omnia simul crucifixa sunt membra, et destructum est in nobis omne opus peccati, et caro quasi pendens in cruce, saeculi desideriis exstincta atque mortificata, nihil adversum Dei praecepta in saeculo concupiscit: ut quid eis legem juxta litteram tenere convenit, quae ad vitia peccatorum coercenda data est? simul illud notandum quod eos (0903A)dixerit Christi esse, qui carnem suam cum vitiis crucifixerunt. Haec sententia illos revincit qui solam fidem ad salutem animarum suarum sufficere arbitrantur.(0903A) IN CAPUT VI. Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Nequaquam per legem, sed per charitatem nobis invicem servientes. Non debemus de Scripturarum interpretatione contendere, et dicere verbi gratia, Circumcisio melior est. Non, sed praeputium. Contemnenda historia, et allegoria sequenda. Imo allegoria vana est, et umbratica, et nullis veritatis fulta radicibus: unde evenit ut invicem nascantur invidiae. Excludere enim, ait, vos volunt, ut illos aemulemini. Non tam veritatem legis volentes docere, quam vincere. In eo (0903B)autem illi fallebantur, quod negare quidem non poterant, sectandum sibi esse Spiritum sanctum, assertorem et ducem libertatis suae, sed ad opera servilia carnaliter conversi, retrorsum se conari non intelligebant. Propterea non ait, Si spiritu vivimus, spiritum sectemur. Fatebantur enim Spiritui sancto servire oportere, et eum non spiritu suo sed carne volebant sectari: non spiritaliter obtinentes gratiam Dei, sed in circumcisione carnali, et caeteri hujusmodi, spem constituentes salutis. Illis enim dicit, qui mutua concertatione se alterutrum praeponere cupiebant, Per spiritum, inquit, vitam habemus, sed si spiritaliter conversemur, et non legi carnaliter serviamus (Rom. VIII).
Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, (0903C)invicem invidentes. Prorsus magnifice et omnino divino ordine posteaquam eos instruxit adversus illos, a quibus in servitutem legis seducebantur, hoc in eis caute, ne instructiores facti et volentes jam calumniis carnalium respondere, contentionibus studeant et appetitu inanis gloriae legis oneribus non servientes, vanis cupiditatibus serviant. Nihil autem sic probat spiritalem virum quam peccati alieni tractatio, cum liberationem ejus potius quam insultationem, potiusque auxilia quam convicia meditatur: et quantum facultas tribuit, suscipit et ideo dicit:
Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Eum quoque qui spiritalis est (0903D)cohortatur, cum sui timore ne cesset manum porrigere corruenti: et pulchre praeoccupatum in delicto hominem vocat, qui mori possit, et ipso nomine fragilitatem conditionis ostendens, ut dignus sit venia, qui velut homo errore deceptus, et mersus in voraginem, seipsum sine auxilio et adjutore erigere non possit. Spiritali autem non additur homo, sed quasi Deo praecipitur, ut hominem praeoccupatum in delicto instruat: sive, ut melius habetur in Graeco, perficiat in spiritu lenitatis. Qui autem perficitur, non ei desunt universa, sed aliqua. Denique si non peccatis pluribus, sed vitio aliquo praeoccupatis erravit, lenitatis spiritum, et mansuetudinis in correctione peccantis, spiritalis adhibeat, (0904A)ne rigidus, ne iratus, et tristis corrigere cupiat errantem, sed provocet eum, spondens salutem, veniam repromittens; Christi testimonium proferat, quod gravi legis et peccatorum onere depressus ad jugum suum suave, leve invitet onus, ut discant quia humilis sit, et mitis, et mansuetus corde, et inveniant requiem animabus suis (Matth. XI). Locus iste de Epistola ad Romanos in fine pandendus est. Ibi enim cum similiter de escis et observationibus scriberet Judaeorum, et eos qui legis juxta litteram praecepta contemnerent, firmos atque perfectos: illos vero, qui adhuc antiqua consuetudine ducebantur, infirmos parvulosque narraret, et videret jurgium esse inter spiritales et carneos; admonuit spiritales ne contemnerent carnales, et ait, Infirmum (0904B)autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum: alius enim credit manducare omnia, qui autem infirmus est solus manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non judicet. Deus enim illum assumpsit. Tu quis es qui judicas alienum servum? suo domino stat aut cadit. Stabit autem, potens est enim Deus statuere illum (Rom. XIV); et multa in medio super hoc sensu disserens, adjecit in finem: Noli propter escam destruere opus Dei. Et iterum: Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat ad bonam aedificationem (Rom. XV).
Considerans teipsum, ne et tu tenteris. Nihil enim ad (0904C)misericordiam sic inclinat, quam proprii periculi cogitatio. Considerando temetipsum, quia et tu homo es, et poteris aliquo praeveniri peccato, et ita demum indigere adjutorio Dei, et proximi: quia sani infirmos sustinere debent, et mortuos sepelire, quia procul dubio et infirmari et mori posse se credunt
Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Quia Veteris Testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significare Novi Testamenti donum esse charitatem, quam hoc loco, ubi Apostolus dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Hanc enim legem Christi dicere intelligitur, qua ipse Dominus praecepit ut nos invicem diligamus tantum in (0904D)ea sententia praecepti pondus constituens ut diceret: In hoc cognoscitur quoniam discipuli mei estis, si vos invicem diligatis (Joan. XIII). Hujus autem dilectionis officium est invicem onera vestra portare. Sed hoc officium non est sempiternum, perducit sane ad beatudinem sempiternam, in qua nulla erunt onera nostra, quae invicem portare jubeamur. Nunc vero in hac vita, id est dum in hac via sumus, onera nostra portemus, ut ad eam vitam quae caret omni onere, pervenias. Nihil enim sic probat amicum, quemadmodum oneris amici portatio. Nec tamen invicem portaremus onera nostra, si unum tempus esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinet, aut unum infirmitatis genus; sed diversa (0905A)tempora et diversa genera infirmitatis faciunt ut onera nostra invicem portare valeamus. Verbi gratia: Iram fratris tunc portabis, cum tu adversus eum non irasceris, ut rursum eo tempore quo te ira praeoccupaverit, ille te lenitate et tranquillitate supportet. Sed et hunc locum cum superioribus copulemus, duplicem enim sequitur intelligentiam. Si quis infirmus in fide est, et adhuc lacte nutritus infantiae, nec potest tam cito a legali observatione ad spiritalia sacramenta transire, vos qui robustiores estis, ejus onera portate, ne per scientiam vestram frater pereat, pro quo Christus mortuus est: portat quoque fratris necessitatem qui gravatum pauperem onere egestatis adjuvat.
Nam si quis existimat se esse aliquid, cum nihil sit, (0905B)seipsum seducit. Non eum seducunt laudatores ejus, sed ipse potius, quia cum sibi sit praesentior quam illi, magis vult se in illis quaerere quam in seipso. Et ideo ait: Si quis existimat se esse aliquid, in eo quod putat se esse aliquid, et non ex clementia in proximum, sed ex suo opere et labore se judicat, sua tantum virtute contentus: iste ex hac ipsa arrogantia nihil fit, et ipse se decipit. Mentem autem decipit, qui se putat esse sapientem. Et secundum Isaiam, Sapiens in se et in conspectu suo intelligens (Isa. V). Ad circumcisionem et ad legem ita loci hujus connectitur intellectus: Qui spiritalis est, et misericordiam in proximum non habet, contemnens humilem, quia ipse sublimior est, ipse se decipit: nesciens hanc spiritus esse legem, ut nos invicem (0905C)diligamus.
Opus autem suum probet unusquisque, et sic in seipsa tantum gloriam habebit, et non in altero. Unusquisque enim proprium onus portabit. Et non in altero, id est, cum alter eum laudat. Non ergo laudatores nostri minuunt onera conscientiae nostrae, atque utinam non etiam accumulent plerumque, ne illis offensis laus nostra minuatur, cum aut objurgatione illos curare negligimus, aut jactanter eis aliquid nostrum ostentamus, potius quam constanter ostendimus. Omitto ea quae fingunt et mentiuntur de se homines propter hominum laudes. Quid enim ista caecitate tenebrosius, ad obtinendam inanissimam gloriam erroremque hominis aucupari, et Deum testem in corde contemnere? quasi vero ullo modo (0905D)comparandus sit error illius qui te bonum putat, errori tuo, qui homini de falso bono placere studes, de malo vero displices Deo.
Unusquisque enim onus suum portabit. Videtur superioribus contraire, ubi ait: Alter alterius onera portate. Si enim unusquisque onus suum portabit, alter alterius onera portare non poterit. Sed videndum, quod ibi praeceperit ut peccantes in hac vita nos invicem sustentemus, et in praesenti saeculo alterutrum auxilio simus: hic autem de Domini dicat in resurrectione judicio, quod non ex alterius peccato et comparatione deterioris, sed juxta nostrum opus, aut peccatores ab eo judicemur, aut sancti, recipiente unoquoque secundum opus suum. Obscure (0906A)licet, docemur per hanc sententiolam novum dogma, quod latitat: dum in praesenti saeculo sumus, sive orationibus, sive consiliis invicem posse nos adjuvari. Cum autem ante tribunal Christi venerimus, nec Job, nec Daniel, nec Noe, rogare posse pro quoquam, sed unumquemque portare onus suum (Ezech. XIV).
Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat in omnibus bonis. Sensus itaque iste est, quia superius spiritalibus praeceperat, ut eos qui praeoccupati fuerant in aliquo delicto, instruerent in spiritu lenitatis, et alter alterius onera portarent, adimplentes legem Christi: nunc e contrario his qui adhuc imbecilliores, et discipuli, et carnales erant imperat ut quomodo ipsi a magistris spiritalia metunt, sic (0906B)magistris carnalia praebeant, qui totos se divinae eruditioni, et studio tradentes, vitae hujus necessariis indigent, et fiat illud quod de manna scriptum est, qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit (II Cor. VIII). Bona autem in praesenti loco, juxta vulgi consuetudinem moremque communem, victum et vestitum, caeteraque quae homines inter bona numerant, appellavit. Habentes enim victum et vestitum, his contenti simus (II Tim. X). Nec mirum si Paulus ea quae erant corpori necessaria boni appellatione signavit: cum etiam Salvator noster ad eos qui necdum ad virtutum culmen ascenderant, sed adhuc humilius incedebant, et sibi addi poscebant fidem, dixerit. Si ergo vos, cum mali sitis, scitis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater (0906C)coelestis dabit bona petentibus se (Matth. VII)!
Nolite errare, Deus non irridetur: quae enim seminaverit homo, haec et metet. Praevidens in spiritu, eos qui docentur, et debent magistris sumptus et vitae necessaria ministrare, posse obtendere paupertatem et dicere: Ager meus hoc anno aruit siccitate, Vineam grando contrivit, Redditus, qui esse poterant, tributa rapuerunt, Non habeo unde tribuam quod jubetur; adjecit, Nolite errare, Deus non irridetur. Scit, inquit, corda vestra; non ignorat facultates. Excusatio verisimilis homini potest utcunque placere, Deum non potest fallere. Et simul cohortatur ad id quod praeceptum est exhibendum, semen nominans, ne putet perditum quod multiplicato fenore recepturus est.(0906D) Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem. Hoc dicit de amatoribus voluptatum magis quam Dei. In carne enim sua seminat, qui omnia quae fecit, etiamsi bona videantur, propterea tamen facit ut carnaliter ei bene sit.
Qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Seminatio in spiritu est ex fide cum charitate servire justitiae, et non obedire desideriis peccati, quamvis de mortali carne existentibus. Messis autem vitae aeternae cum inimica novissime destruetur mors, et absorbebitur mortale a vita, et corruptibile hoc induet incorruptionem. In hoc ergo tertio gradu, quo sub gratia sumus, seminare debemus opera bona quae supra jam dicta sunt. Aliter: (0907A)Qui legem carnaliter intelligit, repromissiones quoque carnales, et quae in praesenti saeculo corrumpuntur, exspectat. Qui autem spiritalis auditor est, seminat in spiritu, et de spiritu metet vitam aeternam. Simul notandus ordo sermonis, et cum superioribus copulandus, quod homo vocatur in spiritu seminans, qui quando coeperit vitam metere sempiternam homo fortasse esse desistet. Illud etiam pariter observandum quod qui seminat in carne cum additamento suae carnis ponitur. Qui autem seminat in spiritu non dicitur in spiritu suo, sed simpliciter in spiritu. Qui enim bona seminat non in suo quopiam, sed in Dei spiritu seminat, de quo et vitam est messurus aeternam.
Bonum autem facientes, non deficiamus. Indeficientem (0907B)ergo justitiam indeficiens praemium subsequetur. Cohortatur eos ad studium perseverantiae, qui in hac vita mercedem boni operis exspectant, nescientes quia sicut in semine aliud sationis, aliud messis est tempus: sic et in praesenti vita sementis est opera, quae nunc vel in spiritu vel in carne seruntur. Messis vero operum futurum judicium: et qualitate sementis [sic et in praesenti vita sementem esse opera quae vel in spiritu vel in carne metantur, messem vero futurum judicium, et pro qualitate vel diversitate sementis, etc.] diversas nos facere mensuras, centesimum, sexagesimum, et tricesimum fructum: quam segetem nemo potest metere deficiens. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Quale est autem, ut cum (0907C)peccatores quotidie in malis operibus augeantur, nos in bono opere lassemur?
Tempore enim suo metemus, non deficientes. Nunc tempus seminandi est, non metendi. Non ergo hic nostram mercedem quaeramus accipere, ne hieme tenera herba dimissa in praesenti, ut acerba non prosit, et non sit quod in futuro metatur. Dicetur enim nobis, Recepistis bona vestra in vita vestra. Et iterum, receperunt mercedem suam (Luc. XVI, Matth. V).
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Tempus sementis, ut diximus, tempus est praesens, et vita quam currimus: in hac licet nobis quod volumus seminare; cum ista vita transierit, operandi tempus auferetur. Unde et salvator ait: Operamini (0907D)dum dies est, veniet nox, quando jam nullus poterit operari (Joan. XI).
Maxime autem ad domesticos fidei. Quos hic credendum est, nisi Christianos significari? Nam omnibus hominibus et Judaeis, et paganis, atque Christianis, et bonis, et malis, misericordiae opus impendere debemus: ne eis quod Deus non negat nos negare videamur: maxime tamen his qui peculiarem nobiscum Deo fidem exhibent famulatum. Omnibus enim pari dilectione vita aeterna optanda est, sed non omnibus eadem possunt exhiberi dilectionis officia. Videtur mihi locus iste posse et superioribus cohaerere, ut domesticos fidei magistros nominet, quibus supra omnia quae putantur bona ab auditoribus suis (0908A)jusserat ministrari. Deinde cum docuissent opera ipsa legis, quae salubria sunt et ad bonos mores pertinent, dilectione fidei posse tantummodo impleri, non timore servili, redit ad illud, unde tota causa agitur.
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Hi qui circumcidi Galatas volebant, disseminaverant alia Paulum facere, alia praedicare, et suo opere destruere sermonem, quod qui legem assereret abolitam, ipse inveniretur in lege. Hanc opinionem quia non poterat Paulus apud omnes praesens ipse subvertere (prohibebatur quippe vinculis, quae ob Christi martyrium sustinebat), seipsum per litteras repraesentat, et ne aliqua suppositae Epistolae suspicio nasceretur, ab hoc loco usque ad finem manu sua ipse (0908B)perscripsit, ostendens superiora ab alio exarata. Quod autem sub nomine ejus a falsis doctoribus epistolae mitterentur, ad Thessalonicenses quoque demonstrat scribens: Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per Epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini, ne quis vos seducat ullo modo (II Thes. II). Et ut totam Epistolam quam mittebat a suspicione erueret falsitatis, manu sua in fine subscripsit dicens: Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni Epistola. Id est, quod apposui mea manu, intelligite quam fiducialiter scripserim, et neminem pertimuerim, qui litteras (0908C)mea manu scripsi. Sive opera intelligamus in manibus, quam ob causam crebro et in prophetis dicitur, Sermo Domini qui factus est in manu Jeremiae, sive Aggaei: ut ad hanc similitudinem in manu quoque Pauli factum Dei sciamus esse sermonem.
Quicunque enim volunt placere in carne, hi cogant vos circumcidi: tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. Multum persequebantur Judaei eos qui videbantur deserere traditas homini observationes, quos ipse quam timeat satis ostendit, cum tales litteras etiam sua manu scribere voluit. Docet ergo timorem adhuc in istis operari, tanquam sub lege constitutis, qui ad circumcisionem gentes cogerent. Et ideo superius jam ostendit ex quo loco sua (0908D)subscripserit manu, et nunc quid subscripserit replicat. Caius Caesar, et Octavianus Augustus, et Tiberius successor Augusti leges promulgaverunt ut Judaei qui erant in toto Romani imperii orbe dispersi proprio ritu viverent, et Patrum caeremoniis deservirent. Quicunque igitur circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Judaeus habebatur a gentibus. Qui vero absque circumcisione se non esse Judaeum praeputio praeferebat, persecutionibus tam gentilium quam Judaeorum fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones hi qui Galatas depravarant declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant, quam nunc Apostolus confidentiam in carne vocat, quod scilicet tam gentibus, quos (0909A)timebant, quam Judaeis, quibus volebant placere, circumcisionem in persecutione proponerent. Nam nec Judaei prosequi eos poterant, nec gentiles, quos videbant et proselytos circumcidere, et ipsos legis praecepta servare.
Neque enim qui circumciduntur legem custodiunt; sed volunt vos circumcidi. Vel si circumcisio legem faceret custodiri, aliquid videretur habere rationis ista persuasio, sed propter terrenam felicitatem, vel cupiditate adipiscendi, vel amore amittendi. Et ideo non vere custodiunt: quoniam carnalis cupiditas, qua peccator mutatur potius quam augetur, cupiditate alia non sanatur: quia facit eos carnalis timor et cupiditas servos qui carnaliter cuncta observare se credunt. Unde hoc est omne quod student, (0909B)quod agunt, quod nituntur, ut apud Judaeos de vestra carnis injuria glorientur et jactitent suo gentes magisterio circumcisos. Hoc autem totum faciunt ut Judaeis placeant, et expugnante legis invidia conquiescant [et expugnatae legis invidia conquiescant]. Sive aliter:
Neque enim qui circumciduntur legem custodiunt. Illam enim dicit custoditionem legis, non occidere, non moechari, non falsum testimonium dicere, et si qua homini ad bonos mores pertinere manifestum est; quia nisi charitate et spe bonorum aeternorum quae per fidem accipiuntur, impleri non posse jam dictum est.
Ut in carne vestra glorientur. Id est, ut non solum non patiantur persecutionem a Judaeis, qui nullo (0909C)modo ferebant incircumcisis legem prodi, sed etiam glorientur apud eos, quod tam multos proselytos fecerint. Ut enim unum proselytum facerent Judaei, mare et terram eos circuire solere Dominus dixit (Matth. XXIII).
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Non in propria justitia, vel doctrina, sed in fide crucis per quam mihi omnia peccata dimissa sunt. Ut ego mundo morerer, ut eum non teneam, id est, ut neque mundus mihi nocere possit, neque ego de mundo aliquid cupiam. Qui autem in cruce Christi gloriatur, non vult placere in carne, quia persecutiones carnalium non timet, quas prior, ut crucifigeretur, ille sustinuit, ut vestigia (0909D)sua sectantibus praeberet exemplum. Sive aliter mundus ei crucifixus fuerat, quia hunc cordi suo jam mortuum non amabat: sed et se ipsum mundo crucifixerat, quia talem se ei exhibere studuit, ut ab eo quasi mortuus concupisci non possit. Si enim uno in loco sint mortuus et vivens, et si mortuus vivum non videt, vivus tamen mortuum videt. Si vero utrique sunt mortui, alter alterum nequaquam videt. Ita qui jam mundum non amat, sed tamen ab illo non videns amatur, et ipse velut mortuus mundum non videt: hunc tamen mundus adhuc mortuus videt. Si vero nec ipse in amore mundum retinet, nec rursum a mundi amore retinetur, vicissim sibi uterque exstincti sunt, quia dum alter alterum (0910A)non appetit, quasi mortuus mortuum non attendit. Quia igitur nec Paulus mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur, et se mundo et mundum sibi crucifixum esse gloriatur. Quod quia multi appetunt, sed tamen usque ad culmen exstinctionis omnimodae non assurgunt, ideo ait:
In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium. Hoc tempore neque circumcisio prodest, neque praeputium nocet, sed hoc solum prodest: Si quis renatus nova circumcisione utatur. Servat hoc loco Apostolus usque in finem illam indifferentiam, ne quis eum putaret vel in Timothei circumcisione simulate aliquid egisse, vel in cujusquam agere, si forte aliqua talis causa exstitisset. (0910B)Ostendit enim non ipsam circumcisionem obesse aliquid credentibus, sed spem salutis in talibus observationibus constituta. Nam et Actibus apostolorum hoc modo inveniuntur illi circumcisionem persuadere, ut aliter eos qui ex gentibus crediderant, salvos fieri negent posse. Non ergo ipsius operis, sed hujus erroris perniciem refellit Apostolus, cum dicit: Neque circumcisio aliquid est, neque praeputium.
Sed nova creatura. Novam creaturam dicit vitam novam per fidem Jesu Christi, in qua nova creatura transfigurabitur corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis Christi, cum vetera transierint, et facta fuerint omnia nova.
Et quicunque hanc regulam sequuntur, pax super (0910C)illos, et misericordia, et super Israel Dei. Id est, eos qui vere ad visionem Dei praeparantur, non qui vocantur hoc nomine et carnali caecitate videre Deum nolunt, quando gratiam ejus respuentes, servi esse temporum cupiunt. Dei vero Israel dictus est ad distinctionem ejus qui Dei Israel esse cessavit. Dicunt enim se esse Judaeos, et non sunt: sed mentiuntur, cum sint de synagoga Satanae. Nec mirandum est si ad distinctionem spiritalis Israel carnalis Israel dicitur, qui nec pacem habeat, nec misericordiam, de quo et ad Corinthios scribitur: Videte Israel secundum carnem (I Cor. X).
De caetero nemo mihi molestus sit. Nemo me amplius interroget, quasi dubitans: omnem enim jam exposui veritatem. Idcirco hoc dicit quia non vult (0910D)per turbulentas contentiones taedium sibi fieri debere quantum satis erat exposita materia cum jam in Epistola quam ad Romanos scripsit, tum in hac ipsa.
Ego enim stigmata Jesu in corpore meo porto. Id est, ego signa et characteres, non circumcisionis, sed crucis per passionem in corpore meo circumfero, et plagas vel flagella, quae propter Christum sustineo, et habeo alios conflictus, et certamina cum carne mea, quae in persecutionibus quas patior mecum dimicant. Stigmata enim dicuntur notae quaedam poenarum servilium, ut si quis verbi gratia servus in compedibus fuerit propter noxam, id est, propter culpam, vel hujusmodi aliquid passus fuerit, (0911A)stigmata habere dicatur. Et ideo in jure manumissionis inferioris est ordinis. Nunc ergo Apostolus stigmata voluit appellare, quasi notas poenarum de persecutionibus quas patiebatur. Propter culpam enim persecutionis qua persecutus erat Ecclesias Christi, haec sibi retribui cognoverat, sicut ab ipso Domino dictum est Ananiae, cum idem illum Ananias tanquam persecutorem Christianorum formidaret. Ego illi ostendam, inquit, quae oporteat eum pati pro nomine meo. Verumtamen propter remissionem peccatorum, in qua baptizatus erat, omnes illae tribulationes (0912A)non ei valebant ad perniciem, sed ad coronam victoriae proficiebant. Conclusio Epistolae tanquam subscriptio manifesta est. Nam et in nonnullis aliis Epistolis hac ita utitur:
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, Amen. Subscriptio Pauli talis est. Optat autem ut gratia cum eis Domini, non legis opera, comitetur. Cum spiritu, inquit, non cum carne: in cujus circumcisione gloriantur carnales. Vos autem spiritaliter circumcisi estis, et spiritaliter conversamini.
(no appa