Jump to content

Enarratio super Deuteronomium (Rabanus Maurus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Enarratio super Deuteronomium
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 108

Documenta Catholica Omnia pdf

salutem.

Decursis igitur, tuis parendo praeceptis, prioribus libris legis, novissime ad Deuteronomium Moysi considerandum perveni, quatenus inde aliqua tuae 108.0838D| sanctae voluntati consentiens, sacramenta spiritaliter rimarer atque in unum volumen majorum dicta colligerem. Sed quia in hunc librum cujuspiam explanationem proprie non inveni, necesse habui ut perfectis anteriorum librorum expositionibus, inde 108.0839A| ad hujus libri enodandas quaestiones assumerem facultatem. Haec autem quae noviter a legislatore inserta reperi, divina gratia largiente, pro modulo nostri ingenioli, quantulumcunque explanare curavi. Deuteronomium quoque, ut beatus Hieronymus in quadam epistola sua ad amicum ait, secunda est lex, et evangelicae legis praefiguratio; sicque ea habet quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia. Quapropter haec res operosa indiget solutione: scilicet quod ita historialiter ordinentur vetera, ut spiritaliter omnia demonstrentur nova, et legis per figuram patefecit littera quae sacer Evangelii textus in se continet sacramenta. Unde, sancte frater, tuo de hoc maxime indigemus adjutorio: quatenus apud omnipotentem Patrem precibus assiduis impetres ut 108.0839B| quod nos jubes inertes ad tuam et ad tuorum utilitatem facere, ejus opitulatione nobis conferatur, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; quique in Evangelio fidelibus suis promisit dicens: « Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. » Idcirco autem postulationes imploro tuas, quia meritis sacris illas Deo acceptissimas credo. Caeterum autem nos pro hoc ipso precibus licet non condignis, tamen humillimis insistimus, postulantes ut supernus arbiter qui in altis habitat, et humilia 108.0840A| respicit in coelo et in terra, suscitatque de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, aliquam particulam donorum suorum muneris sui largitate nobis concedere dignetur, ut ejus servitium in Ecclesia sancta sua ad ipsius laudem et nostram salutem explere possimus. Ecce habes Pentateuchum Moysi, ut petisti, cum mysteriis suis spiritali calamo aliquantulum explicatum: quibus quinque verbis, loqui se Apostolus in ecclesia gloriatur (I Cor. XIV). Esto pius scrutator legis, et devotus exsecutor praeceptorum Altissimi: ut sicut in ordine consors, ita et cooperator sis sanctorum apostolorum. Memor esto doctoris gentium et hortationis qua discipulum instruens ait: « Praecipe haec et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum esto 108.0840B| fidelium in verbo, in conversatione, in charitate in fide, in castitate. Dum venio attende lectioni et hortationi doctrinae. Noli negligere gratiam quae in te est, quanta est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyteri. Haec meditare, in istis esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae, insta in illis. Hoc enim faciens, et te ipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. » Haec te facere et perficere ad tuam et ad multorum salutem concedat Altissimus. Vale, sancte Pater, Maurique tui in sacris orationibus semper memor esto.

INCIPIT ENARRATIO SUPER DEUTERONOMIUM. LIBER PRIMUS.

f PRIMUM. Verba Moysi quae locutus est ad Israel trans Jordanem in solitudine campestri, post interfectionem Seon et Og, regum Amorrhaeorum. 108.0839|

(CAP. I.) « Haec sunt verba quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Jordanem, in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel, et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum, undecim diebus de Horeb per viam montis Seir, usque ad Cadesbarne, quadragesimo anno, undecimo mense, primo die mensis. » Pricipium ergo istius libri quodammodo titulus videtur esse atque index totius operis, quia personam indicat factoris et opus factum, simulque locum et tempus quo hoc factum sit comprehendit. Unde non solum 108.0839D| ipsum nomen libri, sed etiam principium Novi Testamenti gratia demonstrat. Nam Deuteronomium, quod secunda lex Latine interpretatur, significat Evangelium, quod post conditionem Veteris Testamenti eadem sacramenta secundum spiritalem intellectum omnia mystice exponit atque explanat. Liber ergo Deuteronomii repetitio est praecedentium 108.0840C| quatuor librorum legis; nam dum in se proprias illi continent causas, iste tamen replicat omnia. Habet autem et ipse proprie innumerabilia sacramenta, e quibus ea quae divina gratia secundum praecedentium Patrum dicta nos posse concesserit, pro exercitio lectoris explanare disposuimus. « Haec sunt verba, inquit, quae locutus est Moyses ad omnem Israel. » Hic quidam quaerendum aestimant, cum Moyses conditor istius libri dignoscitur, quomodo de se quasi de altero referat: dicit enim ipsum Moysen locutum esse verba haec. Sed sciendum est quod moris est scriptorum sacrae historiae de semetipsis quasi de altero referre. Unde in libro Numerorum idem Moyses ita scripsit: Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur 108.0840D| in terra. Sic et in libro Job ipse Job in principio operis sui dicit, « Vir erat in terra Hus nomine Job. Et erat vir ille simplex ac rectus et timens Deum, et recedens a malo. » (Job. I.) Hinc et Joannes in Evangelio suo de se ait: « Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec, et scimus quia verum est testimonium ejus. » (Joan. ult.) Sed 108.0841A| haec cum se ita habeant, videamus quid significet Moyses, qui ad omnem Israel trans Jordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum, in locis qui consequenter notati sunt, locutus est. Moysen enim typum legis veteris habere omnibus manifestum est, qui trans Jordanem in solitudine campestri populum docuit. Jordanis enim, pro eo quod Salvator in illo baptizatus est, typum tenet baptismatis. Et Moyses trans Jordanem Israel docuit, quia ante constitutionem baptismatis et Novi Testamenti gratiam lex priorem populum de mandatis Dei instruit et hoc in solitudine campestri, hoc est, in sterilitate carnalis plebis, quae spiritalem virtutum fructum gignere nesciebat. Contra videlicet mare Rubrum, quia dura mens reproborum ablutionem peccatorum 108.0841B| in sanguine Christi fieri nullo modo credidit. « Inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth. » Haec quatuor loca per nominis interpretationem mysteria divina significant. Pharan autem interpretatur auctus. Tophel insulsitas. Laban dealbatio, et Haseroth atria. Ipse ergo populus cui lex divina exposita est, auctus fuit tam in multitudine hominum, quam etiam in collatione legis et prophetarum, quae eis divina clementia impendit. Sed insulsus fuit, quia salem spiritalis sapientiae non amavit. Dealbatus quoque in caeremoniis legis et vanis munditiis, quae se ex praecepto legis habere credebat. Sed et atria merito, id est, populus dici potest, quia per Scripturas divinas ad introitum fidei paratus fuit. Unde plurimi eorum in Salvatoris nostri adventu a lege docti, et ex 108.0841C| prophetarum oraculis instructi, eo facilius ad credulitatem ejusdem mediatoris Dei et hominum pervenire potuerunt, quoniam eum ante praedictum sacris litteris agnoverant. Unde Philippus in Evangelio ad Nathanael ait: « Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide (Joan. I). » Quod autem dicitur ibi auri esse plurimum ubi legis repetitio facta est, significat multiplicia mysteria et thesaurum spiritalem sapientiae divinae inesse libris legis et prophetarum, quod pie quaerentibus et rite intelligentibus liquido patet. Sed hoc quod undecim diebus lex ipsa per Moysen explanata est, quid significat, nisi Judaicae plebis lapsum 108.0841D| per transgressionem mandatorum Decalogi, a monte videlicet Horeb, per viam montis Seir, usque Cadesbarne: quia lex ab Horeb, hoc est a monte Dei, incipiebat, per Seir, id est, pilosum et sordidum omnibus vitiis populum Judaeorum, transiens ad Cades usque barne pervenit. Cades enim barne, commutatus vel electus vel notabilis interpretatur, significans legis veteris carnalem usum in spiritalem observantiam per Evangelium esse nobiliter commutatum. « Omnia enim, ut ait Apostolus, in figura contingebant illis. Scripta sunt autem ad correctionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). » Et Salvator in Evangelio ait: « Non veni solvere legem, sed adimplere; Iota enim unum, 108.0842A| aut unus apex, non praeteribit a lege donec omnia fiant (Matth. V). » Quid autem per figuram innuant quadraginta anni, quibus laboriose peractis, filii Israel ad repromissionis terram transierunt? Dicemus quippe per hos quadraginta annos totum saeculi tempus significatum, in quo vivit Ecclesia sub laboribus tentationibusque periculosis, sperando quod non videt per patientiam, quousque ad promissam aeternae felicitatis perveniat patriam. Ideo et Dominus quadraginta diebus jejunavit, et quadraginta noctibus tentatus est in eremo. Corpus enim ejus, quod est Ecclesia, necesse est tentationes laboresque patiatur in hoc saeculo, quousque adveniat illud tempus ubi post tentationes suscipiat consolationes. « Undecimo, inquit, mense, prima die mensis locutus est 108.0842B| Moyses ad filios Israel omnia quae praeceperat ei Dominus ut diceret eis. » Quid autem significat undernarius numerus, jam supradictum est. Sed hoc considerandum, quid innuat mystice quod dicit ejusdem mensis undecimi prima die locutum fuisse Moysen contra Israel. Sicut enim in undecimo mense expressa est legis transgressio, sic et in prima die mensis pervigil ad docendum demonstrata est legislatoris intentio: quia ex quo inobediens populus accipiendo transgredi praecepta non timuit, statim per lucem praedicationis et correctionis voluntatem Domini illi insinuare studuit, et eos corrigere atque ad meliora provocare verbis atque exemplis nullo modo cessavit. « Postquam percussit Seon regem Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui 108.0842C| mansit in Astaroth, et in Edrai trans Jordanem in terra Moab. » Notandum quoque quod, interfectis duobus regibus Amorrhaeorum, Seon videlicet rege qui habitavit in Hesebon, et Og rege Basan, lex recapitulatur et populus instruitur. Quare motis scandalis universis, atque superatis vitiorum turbis, competenter doctrinae insistitur, et fidei lumen digne desiderantibus aperitur. In his regibus licet et res gesta agnoscatur, tamen per conditiones virtutesque nominum spiritalis significatio est subjecta. Seon namque interpretatur germen inutile, vel tentatio oculorum, per quam figuratur diabolus, qui transfigurat se velut angelum lucis et per haeresim vel schisma veri mentitur, ut fallat incautos. Hunc Amorrhaei, id est amaricantes, habent regem. Nisi 108.0842D| enim quaedam simulatio veritatis praecedat, non sunt haeredes amaricantes, non schismata exacerbantium in Ecclesia. Iste ergo rex occiditur in unoquoque homine quando quisque damnat simulationem, et diligit veritatem. Og vero rex interpretatur conclusio. Basan confusio. Id enim agit diabolus semper, ut concludat viam ad Dominum, opponendo idola sua, ne credatur in Christum. Conclusio enim praecedit ut rex, confusio sequitur tanquam plebs. Quia quos modo conclusit, ne credant in Christum, quando apparuerit Christus omnes confundentur. Habitasse dicitur autem Seon in Hesebon, quia diabolus, radix omnium vitiorum, cogitationibus se intermiscet humanis, et mente cingit sollicitudinibus superfluis, 108.0843A| ne verba proferat veritatis, et opera exerceat pietatis. Interpretatur autem Hesebon cogitatio vel cingulum moeroris. Sic quoque et Og regem Basan manere in Haseroth, et in Edrai Scriptura commemorat. Et quid Haseroth interpretatur, nisi vestibula? sive Achia et Edrai, hoc est, mundatio malorum significant, nisi infidelitatem cum pravis operibus? Inde enim certat diabolus, ut omnes quorum ipse est rex nunquam fidei januam intrent, sed foris manentes in infidelitate, operibus semper insistant iniquis. « Coepitque Moyses explanare legem, et dicere: »

CAPUT II. Commemoratio sermonum Dei, quibus Israel jubet ire in terram Chanaan, et de praelatione septuaginta seniorum in populo.

(IBID.) « Dominus Deus noster locutus est ad nos 108.0843B| in Oreb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis. Revertimini et venite ad montem Amorrhaeorum, et ad caetera, quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et juxta littus maris, terram Chananaeorum et Libani usque ad flumen magnum Euphraten, etc. » In libro ergo Numerorum de profectione filiorum Israel de deserto Sinai narrat, sed praeceptum Domini ad Moysen narrat de eodem transitu. Quin potius narrat de nube quae tabernaculum tegebat, ac quando proficiscendum fuit, recedebat de tabernaculo; et praecedens eos, donec venirent ad locum castrorum ubi figenda erant tabernacula, ibi supra stetit. Sic enim scriptum est: « Anno secundo, mense secundo, vigesimo die mensis, elevata est 108.0843C| nubes de tabernaculo foederis. Profectique sunt filii Israel per turmas suas, de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. » Sed manifestum est omnem transitum illum praecepto divino dispositum esse, licet ibi non commemoretur, ubi de eodem transitu narrat. Praesens quoque liber Moyse narrante per omnia ita factum esse manifestat. Nec non liber Numerorum alio loco idem demonstrat, ubi ita scriptum est: « Ad imperium quidem Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant (Num. IX). » « Dixique vobis in illo tempore: Non possum solus sustinere vos, quid Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae coeli plurimi. Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa 108.0843D| millia, et benedicat vobis sicut locutus est. Non valeo solus vestra negotia sustinere, et pondus ac jurgia. Date ex vobis sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in vestris tribubus, ut ponam eos vobis principes, et reliqua. » De hac enim subdivisione potestatum in Exodo antequam ad montem Sinai pervenirent Israelitae scriptum est, et quod Jethro sacerdos Madian cognatus Moysi ipsi hoc in consilium dederit narratur. Unde quaeri potest quomodo sibi conveniant, tam modo quam etiam tempore. Quod sic solvi posse reor: ut hoc quod hic scriptum est dixisse Moysen in illo tempore ad populum, « Non possum solus sustinere vos, » non illud tempus exprimat quo de Choreb proficiscebantur, 108.0844A| sed totum tempus quo profecti de Aegypto in solitudine morabantur; et Moysen non ex sua inventione, sed cognati sui consilio accepto, populo persuaserit quae hic asserit illis persuasisse. Unde considerari oportet, quam sit observandum, quod ait Scriptura: « Fili, ne in multis sint actus tui, satis et hic apparet (Eccli. XI). » Deinde verba Jethro dantis consilium Moysi, consideranda sunt. Dicit enim: « Nunc itaque audi me, et consilium dabo tibi, et Deus erit tecum (Exod. XVIII). » Ubi mihi videtur significari nimis intentum humanis actibus animum, Deo quodammodo vacuari, quod fit tanto plenius, quanto in superna atque aeterna liberius extenditur.

CAPUT III. De duodecim explorataribus missis ad terram Chanaan, et de indignatione Domini contra Israel.

(IBID.) « Et accessistis ad me omnes atque dixistis: Mittamus viros qui considerent terram, et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas civitates pergere. Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus singulis. » In libro quoque Numerorum scriptum est quod Dominus ad Moysen dixerit ut mitterent viros qui considerarent terram Chanaan. Sed licet diversa videantur inter se esse quod hic in Deuteronomio, et illud quod in libro Numerorum super hac re scriptum legitur, sensus tamen facilis est ut intelligamus populum ad Moysen primum esse locutum de exploratibus mittendis, et 108.0844C| sic Moyses ad Domini consilium causam referens, praeceptum ab eo acceperit, quatenus mitteret viros qui explorarent terram Chanaan. « Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt usque ad vallem Botri. Et considerata terra, sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos atque dixerunt: Bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis. Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri, murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: Odit nos Dominus; et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manus Amorrhaei, atque deleret, et reliqua » Duodecim missi sunt inspectatores ex filiis Israel, ad considerandam terram quae eis fuerat repromissa. 108.0844D| Hique, post quadraginta dies reversi, diversa renuntiant. Nam decem ex his in desperationem mittunt populum, ita ut velint abjecto Moyse eligere alium ducem, et reverti in Aegyptum. Alii vero duo bona nuntiant, et cohortantur populum permanere in fide dicentes: « Si diligit nos Deus, introducet ad terram hanc (Deut. XVIII). » Sed populus infidelitatis desperatione praeceps agitur, et ad lapidandos eos qui bona nuntiant prosilit. Majestas vero Domini protegit eos in nubibus, et dixit Dominus ad Moysen: « Feriam eos morte et interimam eos; et faciam te et domum patris tui in gentem magnam et multam, magis quam haec est (Num. XIV). » Fit haec tanta comminatio a Domino, 108.0845A| non ut passibilis et iracundiae vitio subjacens ostendatur divina natura, sed ut per haec et Moysi charitas quam erga populum habebat, et Dei bonitas, quae superat omnem mentem, innotesceret. Mystice autem duodecim exploratores missi ad explorandam terram uberem, qui terruerunt populum, ne crederet posse accipere a Domino terram repromissam, Scribarum et Pharisaeorum praetulerunt indicium. Sicut enim illi per Moysen missi sunt, ut soli fecunditatem sollicita consideratione tractarent, ita et isti per legem et prophetas missi sunt, ut per Scripturarum investigationem Dominicum specularentur adventum. In quo erat terra, id est, caro sancta, in qua regnum Dei et ubertatem fructuum spiritalium, et vitam aeternam consequi possent. 108.0845B| Sed sicut illi desperatione terruerunt populum ne de Dei promissione considerent, ita et isti scribae et Pharisaei suaserunt populo Judaeorum ne crederent Christum, ad Aegyptum saeculi hujus redire cupientes, repudiantes manna fidei, quaerentes ollas peccatorum nigras, et cepas blasphemiarum putridas, et pepones, vitiorum ac libidinum corruptione marcescentes. Ille autem botrus uvae, quem in ligno de terra repromissionis duo advexere vectores, botrus pendens e ligno, utique Christus ex ligno crucis promissus gentibus de terra genitricis Mariae, terrenae stirpis secundum carnem visceribus effusus. Duo bajuli qui sub onere botri illius incedebant, populus est uterque cujus prior Judaicus caecus et aversus, ignarus pendentis gratiae, et pressus 108.0845C| onere suspensi, cui subjicitur judicanti: de quibus dicitur: « Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXVIII). » Qui vero posterior veniebat, populi gentium gerebat figuram, qui credens et Christum ante oculos habens, semper eum portans videt; et quasi servus dominum et discipulus magistrum sequitur, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: « Si quis vult post me venire, tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVIII). » Hic est autem botrus qui effusum in salutem nostram vinum sanguinis sui crucis contritione perfudit, atque expressum passionis suae calicem Ecclesiae propinavit. Hic est botrus quem malogranata socia humeris secuta est gratia. Nam scilicet Ecclesia mater habens intra 108.0845D| se per granorum numerum multitudinem populorum, ruborem sanguinis Christi signaculo habentem etiam intus distincta grana, sicut Apostolus ait, diversa charismata, et dona spiritus gratia distributa. Quibus omnibus indignos se increduli judicantes, terram carnis Christi fluentem lacte et melle accipere non meruerunt, quam per fidem servi ejus, id est Christiani populi consecuti sunt, de cujus doctrina quotidie dicit Ecclesia: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo! » Ficum autem, quem cum botro de terra repromissionis attulerunt, imaginem legis attulisse, evangelcis edocemur exemplis. Sicut et botrum constat figuram Salvatoris ostendere, quemadmodum 108.0846A| in Canticis canticorum Ecclesia de Christo dicit: « Frater meus ut botrus cypri (Cant. I). » Quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo esse poterit. « Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc, sed Josue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora: et ipse terram sorte dividet Israel, etc. » Quaeri potest quomodo Moyses dicat ad Israel propter eos iratum sibi Dominum dixisse: « Nec tu ingredieris illuc, » hoc est, in terram repromissionis, cum in libro Numerorum ita legatur: « Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis 108.0846B| (Num. XXVII). » Sed sequens sententia quodammodo videtur hanc absolvere quaestionem. « Haec, inquit, est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis. » Jurgium enim atque rebellio populi causa fuit irae Domini atque vindictae, tam in populum quam etiam in Moysen et Aaron prolatae. Videtur mihi in Maria prophetia mortua; in Moyse et Aaron legi et sacerdotio Judaeorum finis impositus, quia nec ipsi ad terram repromissionis ascendere volebant, nec credentem populum de solitudine hujus saeculi educere, nisi solus Jesus, id est Salvator noster Dei filius. In trigesima autem et tertia mansione propter aquas contradictionis Moyses offendit Dominum, prohibetur transire Jordanem. Perturbatus enim 108.0846C| murmure populi, dubitanter petram virga percussit, quasi illud non posset Deus facere ut aqua de petra proflueret, quod ante jam fecerat. Quid ergo hic fides Moysi insinuat, quae aquam de petra ejiciendam titubaverat, nisi ut hanc etiam prophetiam fuisse de Christo recte intelligamus? Dum enim Moyses in Scripturis sacris aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat, nunc tamen populi Judaeorum sub lege positi personam gerebat, eumque prophetica pronuntiatione figurabat. Nam sicut Moyses petram virga percutiens, de Dei virtute dubitavit, ita ille populus qui sub lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis affigens, eum virtutem Dei esse non credidit; sed sicut percussa petra manavit aquam sitientibus, sic plaga Dominicae 108.0846D| passionis effecta est vita credentibus. Habemus enim de hac re praeclarissimam et fidelissimam vocem apostolicam, cum inde loqueretur dicens: « Petra autem erat Christus (I Cor. X). » Hanc ergo carnem de Christi nativitate desperationem in ipsius Christi altitudine Deus mori jubet, cum mortem carnis Moysi, in monte imperat fieri. Sicut enim petra Christus, ita et mons Christus. Petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo: quia sicut Apostolus ait, « Petra autem erat Christus, » ita ipse Dominus: « Non potest, inquit, civitas abscondi super montem posita (Matth. V), » se scilicet montem appellans, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos, asserens civitatem. Prudentia 108.0847A| enim carnis vivit, cum tanquam petra percussa, Christi humilitas in cruce contemnitur. Christus crucifixus Judaeis scandalum est, gentibus autem stultitia. Et prudentia carnis moritur, cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur. Ipsis enim vocatis Judaeis et Graecis, Christus Dei virtus, et Dei sapientia est.

CAPUT IV. De hoc, quod prohibiti sunt pugnare Israelitae contra Moabitas et Idumaeos.

(IBID.) « Cumque instructi armis pergeretis in montem, ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis. Non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris. Locutus sum et audistis: sed adversantes imperio 108.0847B| Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem. Itaque Amorrhaeus egressus, qui habitabat in montibus et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidistis de Seir usque Horma, etc. » Haec sententia humanam percutit superbiam, quae de suis viribus praesumit, et non in Dei confidit potentia. Amorrhaei ergo, qui interpretantur, ut superius diximus, amaricantes, hostes sunt spiritales, qui habitant in montibus superbiae, et praesumptuosos necant. De Seir usque Horma, hoc est, quia squalore vitiorum sordibus non metuit pollui, hunc necesse est pro pristinis meritis, gehennae ignibus tradi. Coelestes enim nequitiae quae interitum nostrum desiderant, et terrenis cupiditatibus nos implicare volunt, si perseveraverimus 108.0847C| in peccatis et in montibus superbiae ascendere non desistimus, concident nos ignitis jaculis, atque anathema perpetuum perducent. Unde non, secundum Pelagianistas, de nostra sine gratia Dei praesumere debemus potentia, sed infirmitatem nostram considerantes, id quod Domini ore decernitur, obediendum et sequendum per omnia nobis humiliter credamus, sicque nobis hostes cuncti inferiores existunt, et ad coelestis patriae gaudia, quae nobis promissa sunt, pervenire per Domini misericordiam praevalebimus. (CAP. II.) « Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos praelium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem. Emim in primis fuerunt 108.0847D| habitatores ejus, populus magnus et validus, et tam excelsus, ut de Enacim stirpe quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitae appellant eos Emim. » Ar metropolis est Moabitarum super ripam Arnon posita, possessa olim agente veterrima Emim, et postea retenta a filiis Loth, id est a Moabitis, cum accolas subvertissent; et ostenditur usque hodie in vertice montis ipsius. Sed et torrens per abrupta descendens, in mare Mortuum fluit. Interpretatur autem Ar, suscitavit et Emim terribiles, significantque hostes spiritales, qui semper lites et contentiones suscitant, et tela nequitiae contra Dei servos parant. Nec non et Enacim, qui de stirpe Enak procreati 108.0848A| sunt, et gigantibus proceritate coaequabantur, similiter significant spiritales nequitias, sicut nomen eorum testatur. Nam monile in collo sublimi interpretatur. Hostes enim spiritales superbiae fastu elati, omnem paraturam malitiae suae propriae virtuti ascribunt. Et ideo facile superantur ab his qui non in sua, sed in Dei virtute confidunt, qui cum Psalmista dicere possunt: « Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem (Psal. CXVII). » In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit ei Deus. Seir mons est in terra Edom, in quo habitavit Esau in regione Gebabena, quae ex eo quod Esau pilosus esset et hispidus, Seir, hoc est pilosi, nomen accepit; 108.0848B| in quibus locis ante habitavit Chorraeus, quem interfecit Chodorlaomor. Meminit montis Seir et Isaias in visione Idumaeae. Chorraei enim isti et gentes caeterae, quas superaverunt illi qui de patriarcharum semine descenderunt, mystice significant malignos spiritus, vel vitia diversa quae illi rite superare possunt, qui sanctorum Patrum vestigiis, doctrinis atque exemplis insistunt, et malitiam spiritalem sub rege Christo veraciter agunt: de qualibus dicit Apostolus: « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). »

CAPUT V. Commemoratio itineris de Cadesbarne usque ad transitum Zared, hoc est triginta octo annorum.

(IBID.) « Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum. Tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit; donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: cujus manus fuit adversus eos, ut interirent de medio castrorum. » Cadesbarne est locus in deserto qui conjungitur civitati Petrae in Arabia, ubi occubuit Maria et Moyses, ubi, rupe percussa, aquam sitienti populo dedit. Monstratur ibidem usque in praesentem diem sepulcrum Mariae. Sed et principes Amalec ibi a Chodorlaomor caesi sunt. Quod autem secundo 108.0848D| anno egressionis filiorum Israel de Aegypto idem populus in desertum Pharan, quod est Cades, venerit, ubi reversis exploratoribus, et de fructibus terrae Chanaan secum renuntiantibus quaeque viderunt, murmuraverunt contra Moysen et Aaron, et ob hoc longi itineris confecti taedio, mortalitateque percussi interierunt, iste locus Scripturae manifestum indicium dabit. Ubi notandum quod castra scilicet vel mansiones quadraginta duae, per quas filii Israel de Aegypto migrantes usque Jordanem habuere, trium tantummodo congruere curriculis annorum videntur, primi videlicet, secundi et quadragesimi egressionis ex Aegypto. Primus continet annus mansiones certa distinctione duodecim. Primam Ramesse 108.0849A| decima quinta primi mensis ingressam, ultimam solitudinem Sinai prima die tertii mensis addita et per undecim menses continuos construendi tabernaculi, et docendae legis gratia minime relictam: quarum videlicet duodecim mansionum, novem solummodo liber Exodi nominatim exprimens, caeteras tres sub deserti Sin, quod esse dicitur inter Elim et Sinai, vocabulo indiscrete praeteriit. Secundus annus complectitur mansiones viginti et unam, quibus in ordine historiae cunctis indifferenter sub solitudinis Pharan nomine comprehensis, prima solum et secunda et ultima, hoc est sepulcra concupiscentiae, Haseroth et Cades, suo distinguuntur ex nomine; sed in catalogo mansionum pariter omnes quot numero fuerint, vel quo nomine, diligenter ostenditur. 108.0849B| Quarum prima mansio, hoc est sepulcra concupiscentiae, secundo mense ejusdem secundi anni vicesimo secundo die mensis introita. « Anno enim secundo, ut Scriptura dicit, mense secundo, vicesimo die mensis, moverunt castra de deserto Sinai: et recubuit, inquit, nubes in solitudine Pharan. Profectique sunt de monte Domini, viam trium dierum, donec venirent ad locum mansionis, quae populi carnes Aegyptias desiderantis, sepulcrorum concupiscentiae nomen accepit (Num. X). » Ultima autem harum mansio, id est Cades quoto die vel mense ejusdem anni sit ingressa, non dicitur; sed tamen quia et ipsa in solitudine Pharan sita, quia eodem anno addita fuerit, non tacetur. Scriptum est enim: « Et populus non est motus de 108.0849C| loco illo, donec revocata est Maria. Profectusque est de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan, ubi locutus est Dominus dicens: Mitte viros qui considerent terram Chanaan (Num. XII). » Quod ne proxima post Haseroth mansione jussum factumque putetur, sed potius intelligatur in ultima, quae sub Pharan solitudinis nomine continetur impletum, videamus quod infra scriptum est. Reversique exploratores terrae post quadraginta dies omnem regionem circuitam, venerunt ad Moysen et Aaron, et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Sed in Deuteronomio Moyses ipse loquitur populo: « Cumque venissetis in Cadesbarne, dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhaei, quem Dominus Deus vester daturus est vobis. Vide 108.0849D| terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, ascende et posside eam. Et accessistis ad me omnes atque dixistis: Mitte viros qui considerent terram, etc. » Quod autem eamdem mansionem secundo anno egressionis de Aegypto adierint, a qua tamen peccato murmurationis retro reverti, ac multo tempore per desertum vagi errare et passim cadere meruerunt, testatur Moyses in consequentibus dicens (IBID.): « Sedistis in Cadesbarne multo tempore. Profectique inde, venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus. Et circuivimus montem Seir longo tempore. » Et infra: « Tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad torrentem Zared triginta octo annorum 108.0850A| fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus. » Zared autem nomen non est mansionis, de illis dico quadraginta duabus, sed nomen torrentis, ad quem, sicut in Numerorum volumine legitur, trangressa vicesima octava mansione nomine Jeabarim venerunt. Quem relinquentes, inquit, castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei: quod quadragesimo anno gestum fuisse non latet. Quid videlicet annus quadragesimus, id est, et ultimus, longissimae per desertum viae mansiones continet Numerorum. Quarum prima mansio magno est labore repetita, eadem ipsa Cades deserti Sin, quam ante triginta octo annos, ut dictum est, culpa praevaricationis exigente, post se 108.0850B| reversi reliquerant; de qua ita scriptum est: « Veneruntque filii Israel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo: et mansit populus in Cades, mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret populus aqua, coierunt adversum Moysen et Aaron, etc., » usque ad id, quod scriptum est: « Haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis (Num. XX). » Notandumque quod eamdem Cades et in deserto Pharan esse, et in deserto Sin Scriptura sitam refert: unde conjectio datur, in consueto more locorum partem semi Pharan, ubi Cades est, specialiter Sin appellatam; Sin autem, non ipsa est Cades quam mox transgresso mari Rubro inter Elim et Sinai pertransiere, sed alia prorsus aliisque apud 108.0850C| Hebraeos scripta elementis. Secunda vero ejusdem quadragesimi anni mota est in monte Hor, in quo occubuit Aaron prima die quinti mensis, ultra campestria Moab, super Jordanem contra Jericho, ubi Deuteronomium meditantes manserunt, usque dum post mortem Moysi, Josue duce, prima die mensis decimi, sicca fluvii Jordanis profunda transierunt. Fiunt ergo omnes mansiones primi anni duodecim; secundi, viginti et una; ultimi, et ipsa vicesima prima, quae est Cades; et aliae novem, id est, simul omnes, quadraginta duae.

CAPUT VI. Recapitulatio, quomodo Moyses miserit nuntios ad Seon regem Esebon, et Og regem Basan.

(IBID.) « Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth, 108.0850D| ad Sehon regem Hesebon, verbis pacificis dicens: Transibimus per terram tuam, publica gradiemur via. Non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur. Aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum, sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae qui morantur in Ar, et reliqua » Diximus ergo superius quod Sehon significaret diabolum, qui est germen inutile, vel arbor infructuosa, sive elatus. Israel ergo, qui per ejus terram transire volebat, significat plebem Christianam, quae per viam mundi vult transire. Transire volumus per hunc mundum, ut pervenire possimus ad terram sanctam, 108.0849A| decima quinta primi mensis ingressam, ultimam solitudinem Sinai prima die tertii mensis addita et per undecim menses continuos construendi tabernaculi, et docendae legis gratia minime relictam: quarum videlicet duodecim mansionum, novem solummodo liber Exodi nominatim exprimens, caeteras tres sub deserti Sin, quod esse dicitur inter Elim et Sinai, vocabulo indiscrete praeteriit. Secundus annus complectitur mansiones viginti et unam, quibus in ordine historiae cunctis indifferenter sub solitudinis Pharan nomine comprehensis, prima solum et secunda et ultima, hoc est sepulcra concupiscentiae, Haseroth et Cades, suo distinguuntur ex nomine; sed in catalogo mansionum pariter omnes quot numero fuerint, vel quo nomine, diligenter ostenditur. 108.0849B| Quarum prima mansio, hoc est sepulcra concupiscentiae, secundo mense ejusdem secundi anni vicesimo secundo die mensis introita. « Anno enim secundo, ut Scriptura dicit, mense secundo, vicesimo die mensis, moverunt castra de deserto Sinai: et recubuit, inquit, nubes in solitudine Pharan. Profectique sunt de monte Domini, viam trium dierum, donec venirent ad locum mansionis, quae populi carnes Aegyptias desiderantis, sepulcrorum concupiscentiae nomen accepit (Num. X). » Ultima autem harum mansio, id est Cades quoto die vel mense ejusdem anni sit ingressa, non dicitur; sed tamen quia et ipsa in solitudine Pharan sita, quia eodem anno addita fuerit, non tacetur. Scriptum est enim: « Et populus non est motus de 108.0849C| loco illo, donec revocata est Maria. Profectusque est de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan, ubi locutus est Dominus dicens: Mitte viros qui considerent terram Chanaan (Num. XII). » Quod ne proxima post Haseroth mansione jussum factumque putetur, sed potius intelligatur in ultima, quae sub Pharan solitudinis nomine continetur impletum, videamus quod infra scriptum est. Reversique exploratores terrae post quadraginta dies omnem regionem circuitam, venerunt ad Moysen et Aaron, et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Sed in Deuteronomio Moyses ipse loquitur populo: « Cumque venissetis in Cadesbarne, dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhaei, quem Dominus Deus vester daturus est vobis. Vide 108.0849D| terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, ascende et posside eam. Et accessistis ad me omnes atque dixistis: Mitte viros qui considerent terram, etc. » Quod autem eamdem mansionem secundo anno egressionis de Aegypto adierint, a qua tamen peccato murmurationis retro reverti, ac multo tempore per desertum vagi errare et passim cadere meruerunt, testatur Moyses in consequentibus dicens (IBID.): « Sedistis in Cadesbarne multo tempore. Profectique inde, venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus. Et circuivimus montem Seir longo tempore. » Et infra: « Tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad torrentem Zared triginta octo annorum 108.0850A| fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus. » Zared autem nomen non est mansionis, de illis dico quadraginta duabus, sed nomen torrentis, ad quem, sicut in Numerorum volumine legitur, trangressa vicesima octava mansione nomine Jeabarim venerunt. Quem relinquentes, inquit, castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei: quod quadragesimo anno gestum fuisse non latet. Qui videlicet annus quadragesimus, id est, et ultimus, longissimae per desertum viae mansiones continet Numerorum. Quarum prima mansio magno est labore repetita, eadem ipsa Cades deserti Sin, quam ante triginta octo annos, ut dictum est, culpa praevaricationis exigente, post se 108.0850B| reversi reliquerant; de qua ita scriptum est: « Veneruntque filii Israel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo: et mansit populus in Cades, mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret populus aqua, coierunt adversum Moysen et Aaron, etc., » usque ad id, quod scriptum est: « Haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis (Num. XX). » Notandumque quod eamdem Cades et in deserto Pharan esse, et in deserto Sin Scriptura sitam refert: unde conjectio datur, in consueto more locorum partem semi Pharan, ubi Cades est, specialiter Sin appellatam; Sin autem, non ipsa est Cades quam mox transgresso mari Rubro inter Elim et Sinai pertransiere, sed alia prorsus aliisque apud 108.0850C| Hebraeos scripta elementis. Secunda vero ejusdem quadragesimi anni mota est in monte Hor, in quo occubuit Aaron prima die quinti mensis, ultra campestria Moab, super Jordanem contra Jericho, ubi Deuteronomium meditantes manserunt, usque dum post mortem Moysi, Josue duce, prima die mensis decimi, sicca fluvii Jordanis profunda transierunt. Fiunt ergo omnes mansiones primi anni duodecim; secundi, viginti et una; ultimi, et ipsa vicesima prima, quae est Cades; et aliae novem, id est, simul omnes, quadraginta duae.

CAPUT VI. Recapitulatio, quomodo Moyses miserit nuntios ad Seon regem Esebon, et Og regem Basan.

(IBID.) « Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth, 108.0850D| ad Sehon regem Hesebon, verbis pacificis dicens: Transibimus per terram tuam, publica gradiemur via. Non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur. Aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum, sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae qui morantur in Ar, et reliqua » Diximus ergo superius quod Sehon significaret diabolum, qui est germen inutile, vel arbor infructuosa, sive elatus. Israel ergo, qui per ejus terram transire volebat, significat plebem Christianam, quae per viam mundi vult transire. Transire volumus per hunc mundum, ut pervenire possimus ad terram sanctam, 108.0851A| quae repromissa est sanctis; et mittimus verbis pacificis ad Sehon, promittentes non nos abituros in terram ejus, nec moraturos cum eo, sed transituros tantummodo, et incessuros via regali; nec declinaturos usquam, neque in agrum, neque in vineam, sed de lacu bibituros aquam. Videamus ergo quando nos promisimus ista, quando haec verba diabolo denuntiavimus. Recordetur unusquisque fidelium, cum primum venit ad aquas baptismi, cum signacula fidei prima suscepit, et ad fontem salutaris accessit, quibus ibi tunc usus sit verbis et quid denuntiaverit diabolo: non se usurum pompis ejus, nec operibus ejus, neque ullis omnino servitiis ejus, nec voluntatibus pariturum. Et hoc est quod in his legis sermonibus adumbratur, quia non declinet Israel neque 108.0851B| in agrum ejus, neque in vineam ejus; sed neque de lacu ejus aquam pollicetur se esse potaturum. Non enim ultra studium disciplinae diabolicae, non astrologiae, non magiae, non ullius omnino doctrinae quae contra Dei pietatem aliquid doceat, populum sumet. Fidelis enim habet suos fontes, et bibit de fontibus Israel, bibit de fontibus salutaribus. Non bibit aquam de lacu Sehon, nec relinquens fontem aquae vivae, congregat sibi lacus confractos. Sed et via regali incessurum se profitetur. Quae est via regalis? Illa sine dubio quae dicit: « Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). » Et merito regalis; ipse enim est de quo Propheta ait: « Deus, judicium tuum regi da (Psal. LXXI). » Via regali ergo incedendum est, nec declinandum usquam, neque in agrum ejus, neque 108.0851C| in vineam ejus, id est, neque ad opera, neque ad sensus diabolicos declinare ultra mens fidelium debet. Quomodo ergo volumus fines Amorrhaeorum cum pace transire? Amorrhaei, infidelium qui sunt in hoc mundo pars accipi potest. Sed ipsi interpretantur, ut supra diximus, loquentes, vel in amaritudinem addentes. Et quomodo in amaritudinem quidem adducant Deum infideles et increduli, expositione non indiget. Quod autem ait loquentes, ad illam partem trahi potest, quia infideles quique et sub principe diabolo agentes, loqui norunt tantummodo, sed loquuntur inania. Verbi causa, ut poetae eorum, ut astrologi, ut nonnulli etiam philosophorum, qui inania loquuntur et vana. Fidelium autem regnum, quod a Deo est, non in sermone est, sed in virtute. 108.0851D| Volumus ergo nos pacifice transire per mundum: sed hoc ipsum magis incitat principem mundi quod dicimus nos nolle permanere cum illo nec morari, nec aliquid ejus velle contingere. Inde magis exacerbatur, inde extollitur et irascitur, et commovet nobis persecutiones, pericula suscitat, cruciatus intentat. Et ideo dicit: « Congregavit iniquus Sehon populum suum, et exiit confligere adversum Israel. » Quis est omnis populus Sehon, quem concitat contra Israel? Principes ac judices mundi, cunctique nequitiae ministri, qui impugnant semper et persequuntur populum Dei. Sed quid facit Israel? « Venit, inquit, in Jasa, » quod interpretatur mandati adimpletio. Si ergo veniamus et nos ad locum istum, id 108.0852A| est, ad impletionem mandatorum, etiamsi cum omni exercitu adversum nos veniat Sehon iste elatus, et superbus diabolus, et confligat adversum nos, si omnes suos contra nos concitet daemones, superamus eum, si Dei mandata complemus. Complere enim mandata, hoc est diabolum et omnes ejus exercitus superare, et tunc complebitur in nobis Apostoli oratio, qui ait: « Deus autem conteret Satanan sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI). » Et aliud, quod Dominus ait: « Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit (Luc. X). » Nihil enim nocere poterunt ista omnia, si veniamus in Jasa, id est, si mandata et praecepta Domini Dei nostri Jesu Christi servemus. « Noluitque Sehon rex 108.0852B| Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides, etc. » Haec dicens Moyses, dum populum alloquitur, tale aliquid commemorat quale dicebatur in Exodo: « Ego induravi cor Pharaonis. » Et quod in psalmis legitur: « Convertit cor eorum, ut odissent populum ejus. » Nec tacetur hic causa indurationis hujus, cum dicitur: « Ut traderetur in manus tuas, » sicut in hac die, id est, ut vinceretur a te, quod non fieret nisi resisteret: non autem resisteret nisi corde obdurato. Cujus rei justitiam si quaesierimus, inscrutabilia sunt judicia Dei. Iniquitas autem non est apud eum. Sane notandum est confortatum cor posse dici et in malo. « Percussimusque eum cum filiis et 108.0852C| omni populo suo, cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus ac parvulis. Non reliquimus in eis quidquam absque jumentis, quae in partes venere praedantium, et spoliis urbium quas cepimus. Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est usque Galaad, non fuit vicus atque civitas quae nostras effugeret manus, etc. » Hic est Israel qui in Christo Israel est, qui non in carne Israel nec in manifesto Judaeus est, ipse habitat in omnibus civitatibus Amorrhaeorum, cum in omni orbe terrarum Christi Ecclesiae propagantur. Sed et unusquisque nostrum prius civitas fuit regis Sehon, regis elati. Regnabat enim in nobis stultitia, superbia, impietas, et omnia quae sunt ex 108.0852D| parte diaboli; sed ubi expugnatur et devictus est fortis, et vasa ejus direpta sunt, effecti sumus civitates Israel, et haereditas sanctorum, si tamen penitus excisa est in nobis potestas illa quae prius dominabatur nobis, et excisa est arbor infructuosa, et dejectus est rex elatus, et sumus sub eo rege qui dicit: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). » Sed et ipsa nomina locorum huic sensui cum interpretationibus suis favent. Aroer ergo interpretatur sublevans. Arnon acervus justitiae, et Galaad acervus testimonii. Ab Aroer ergo, quae super ripam torrentis Arnon, oppidum quod in valle situm est usque Galaad, non fuit vicus et civitas quae Israelitarum effugeret manus: quia omnis persona, 108.0853A| cujuslibet sit dignitatis, fastu superbiae vel pompa confidens mundana, cum persecutoribus Christianorum, qui variis eos tribulationibus angustant, usque ad haereticorum conciliabula, qui testimoniis sanctarum Scripturarum secundum suum sensum depravatis contra Ecclesiam belligerant, catholicae veritati a doctoribus sanctis resistere nullo modo praevalent; sed in victorum cedentes manus, cum omnibus habitaculis suis atque munitionibus in dominium spiritalis rediguntur Israelis

CAPUT VII. Quod nulla urbs aut oppidum in regno Og effugerit quod non vastatum sit; eorumque terra data sit Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse.

108.0853B| (CAP. III.) « Itaque conversi, ascendimus per iter Basan. Egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo, ad bellandum in Edrai. Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum, quia in manu tua traditus est, cum omni populo ac terra sua. Faciesque sicut fecisti Sehon regi Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon. Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum ejus: percussimusque eos ad internecionem, vastantes cunctas civitates illius uno tempore. » Postea enim quam obtinuerunt filii Israel civitates Amorrhaeorum, ascenderunt etiam viam quae ducit in Basan, ubi erat Og rex Basan. Sed ad hunc neque legatos mittere dignantur, neque petere ab eo ut per terram 108.0853C| ejus transeant, sed continuo confligunt cum eo, et superant tam ipsum quam populum ejus. Videamus ergo quae est Basan. Basan interpretatur turpitudo. Merito ergo legati mittuntur ad istam gentem, nec transitus per terram ejus poscitur. Nullus enim nobis transitus debet esse, nullus accessus ad turpitudinem, sed ab initio statim expugnanda et omnimodis cavenda est. Og autem, qui rex dicitur Basan, interclusio interpretatur. Potest hic figuram habere omnium carnalium et materialium rerum, quarum amore et desiderio detenta anima excluditur et separatur a Deo. Adversus hos ergo ita praecipitur bellum gerendum, ut non relinquatur ex eo vivens. Nullum enim a filiis Israel oportet relinqui in turpitudinis regno, et Deo viventem; sed decet Israeliticam 108.0853D| virtutem excidere et resecare turpia, et pia quaeque in animo reaedificare atque honesta ac religiosa plantare. De regno Sehon non est scriptum ut nullus vivus relinquatur, nec de regno Moab. Forte enim ex illis opus habemus aliquibus, et nonnullis eorum pro vitae hujus agonibus et exercitibus indigemus. Alioquin debuissemus de hoc mundo exisse. De Basan enim, hoc est, de turpitudine, nullo penitus indigemus; nihil ex eo relinquamus, excidenda omnia, subvertenda sunt opera fortitudinis, in nullo enim potest honestum esse quod turpe est. Quod autem subjungitur: « Non fuit autem oppidum quod nos effugeret, sexaginta urbes vastantes, omnem regionem Argob regni Og in Basan, etc. » Superiorem 108.0854A| sensum confirmat. Sexagenarius enim numerus, sicut et senarius, perfectionem cujuslibet regis significat. Et bene sexaginta urbes vastatas esse refert in regno Og regis Basan, hoc est, diaboli turpitudinis amatore, quia perfecte omnem delectationem vitiorum faciendam esse significat. Argob quoque maledicta sublimitas interpretatur, per quam terrena superbia, quae in filiis irae dominatur, exprimitur.

Destructis ergo civitatibus cunctis, viros ac mulieres et parvulos pariter describit interfectos. Jumenta autem et spolia urbium direpta indicant nobis, munitione diaboli superata, quidquid rebelle ac lascivum in carne nostra sentimus, simul cum parvulis cogitationibus, zelo Dei conterendum; quidquid 108.0854B| autem ad servitium Dei in simplicitate puri sensus sive inornata verborum invenire possumus virtutum, sui reservandum. « Terramque possedimus in tempore illo ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad: et civitates illius dedi Ruben et Galaad. Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og tradidi dimidiae tribui Manasse, » etc. Haec omnia plenius in libro Numerorum explicata sunt. Sed quia hic, hoc est in Deuteronomio, recapitulata sunt, quid mystice significent ostendemus. Sunt multi in Ecclesia qui parvuli esse despiciunt, etiam humilitatis immunes apud se esse minime desistunt. Hos plerumque videas honoribus extolli, voluptatibus perfrui, rerum multiplicitate 108.0854C| dilatari. Hi saepe nihil praecipue nisi praeesse caeteris appetunt, a multis timeri gratulantur, recte vivere negligunt, et rectae vitae famam habere concupiscunt, adulationes quaerunt, favoribus intumescunt: et quia rebus sibi copiose praesentibus prompti sunt, ventura gaudia non requirunt. Cumque eos multiplex actio occupat, etiam a semetipsis alienos demonstrat. Et tamen si qua fidei tentatio exsurgat, quia in ea saltem specie tenus continentur, hanc verbis, hanc clamoribus defendunt, et coelestem patriam vindicant, nec tamen amant. Quos bene apud Moysen filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse exprimunt, qui multa pecora et jumenta possidentes, dum extra Jordanem ea quae viderunt campestria concupiscunt, in repromissionis terra 108.0854D| haereditatem habere noluerunt, dicentes: « Terra quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regionis uberrima est ad pastum animalium. Et nos servi tui habemus jumenta plurima; precamurque, si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. » Qui igitur jumenta plurima possident, Jordanem transire refugiunt: quia quos multa mundi implicamenta occupant, habitationem cordis patriae non requirunt: sed ipsa eos, quam specie tenus tenuerint, fides increpat, ne otii delectatione torpescant atque exemplo suo alios a laboris tolerantia et studio longanimitatis frangant, « Nunquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos 108.0855A| hic residebitis? Cur subvertitis mentes filiorum Israel? » Sed quia erubescunt non defendere quod confitentur, pro eadem fide quam professi sunt ad certamen properant, eamque non sibi, sed proximis vindicant. « Unde et ad Moysen dicunt: Caulas ovium fabricavimus, et stabula jumentorum, parvulis nostris urbes munitas. Nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium filiorum Israel. » Qui mox fortes pro aliis veniunt et repromissionis terram ab hostibus liberant et relinquunt, atque ad pascenda armenta extra Jordanem pergunt, quia contra fidem baptismatis tota mente omnique desiderio rebus perituris inserviunt. Qui tamen, ut diximus, cum fidei tentatio oritur, defensionum armis accinguntur, hostes fidei trucidando superant, et haereditatem 108.0855B| terrae repromissionis, id est, fructum fidei non amant; sicque pro illa pugnant, ut tamen sua pignora extra illam deponant. Quia enim parvulos foris habent, effectum in ejus habitatione non habent. Unde ad campestria redeunt, quia ab altis cacuminibus montium, quasi a spe coelestium delabuntur, et extra repromissionis terram bruta animalia nutriunt: quia ad pascendos vanis desideriis irrationabiles animi motus elaborant, quia aeternae lucis quanta sit claritas non noscunt, quia transituris occupationibus obcaecantur, et dum terrenis rebus superbiunt, coelestis sibi luminis aditum claudunt. Quod et aliter intelligi potest. Ruben namque primogenitus Jacob est. Licet contaminaverit thorum patris, primogenitus tamen est. Manasses quoque, 108.0855C| cujus dimidia tribus extra Jordanem consequitur, et ipse licet de Aegyptia natus est, primogenitus tamen est. Omnes ergo isti primogeniti sunt, et ideo priorem populum designant, qui non per Dominum nostrum Jesum Christum, sed per Moysen extra Jordanem sortem haereditatis accipiunt. Considera autem diligentius etiam causam qua et prior est et extra Jordanem, et sequestratim a caeteris, consequitur haereditatem. Jumenta, inquit, et pecora multa sunt nobis. Haec ergo causa est qua prior populus ad haereditatem terrae illius quae lacte fluit, quae melle abundat, quae favus mellis est prae omni terra, non potuit pervenire, nec Verbum carnem potuit agnoscere, quia multa jumenta habebat et multa pecora. Animalis enim non potuit percipere 108.0855D| quae sunt spiritus Dei, nec spiritualiter dijudicare; quia homo cum in honore esset, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est his. Pro quibus haereditatem suam extra Jordanis fluenta percepit, et a terra se sancta fecit alienum. Ille ergo populus accepit haereditatem per Moysen, accepit terram duorum regum tantummodo. Non enim amplius potuit Moyses interficere nis duos reges, quorum terram divideret populis multa animalia multaque pecora habentibus. Illis vero qui Jordanem transeunt Jesus dividit terram, quamvis habeant etiam ipsi animalia, habeant pecora, non tamen tanta quae eos excludant ne Jordanem transeant. Sed cum ipsis et mulieribus et cum infantibus 108.0856A| suis, contendunt transire Jordanem et ad patrum pervenire promissa.

CAPUT VIII. Exhortatio Moysi ad Israel ut custodiant praecepta atque judicia Domini.

(CAP. IV.) « Et nunc, Israel, audi praecepta et judicia quae ego doceo te; ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. Non addetis ad verbum quod vobis loquor, neque auferetis ex eo. Custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis, etc. » Docet normam aequitatis, et omnem haeresim hac sententia percutit: quia addere quid aliunde ad rectam doctrinam ex inventionibus pravis vetat, et de his quae secundum veritatem 108.0856B| rectae fidei prolata sunt avertere aliquid prohibet. Via enim regia incedendum est: nec licet sive ad dexteram sive ad sinistram alicui declinare, quia non habebit insontem Dominus, qui deserit viam rectam, et declinat in semitas pravas. Recte enim sunt viae Domini, et justi ambulant in eis. Tale quid et in Apocalypsi Joannis legimus, « Beatus, inquit, qui custodit verba prophetiae hujus libri (Apoc. I). » Et paulo post: Contestor, ait, ego omni audienti verba prophetiae hujus libri, si quis apposuerit ad haec, apponet super illum Deus plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis prophetiae hujus libri, auferet Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto. Haec est enim vera sapientia 108.0856C| et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec, dicant: « En populus sapiens et intelligens, gens magna, nec est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris, » etc. Grandem dicit nationem, dignitate donorum, non multitudine populorum. Nec enim gens Judaeorum numero vincebat alias gentes, aut potentia excellebat: sed praerogativa patrum divina dignatio eos exaltabat, sicut idem Moyses in subsequentibus testatur dicens: « Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores, sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum quod juraverat patribus vestris. »

CAPUT IX. De eo quod prohibuerit facturam simulacrorum omnium animantium atque jumentorum quae sunt super terram.

(IBID.). « Custodite ergo sollicite animas vestras. Nunquid vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis? ne forte decepti, faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi aut feminae. » (Ex Augustino.) Quid intersit inter similitudinem et imaginem quaeri solet. Sed hic non video quid interesse voluerit, nisi aut duobus istis vocabulis unam rem significaverit, aut similitudinem dixerit si, verbi gratia, fiat statua vel simulacrum habens effigiem 108.0857A| humanam, non tamen alicujus hominis exprimantur lineamenta, sicut pictores vel statuarii faciunt, intuentes eos quos pingunt vel fingunt. Hanc enim imaginem dici nemo dubitaverit, secundum distinctionem qua omnis imago etiam similitudo est, non omnis similitudo etiam imago. Unde si gemini inter se similes sunt, similitudo dici potest alterius cujuslibet in altero, non imago. Si autem patri filius similis sit, etiam imago recte dicitur, ut sit pater totius unde illa imago expressa videatur: quarum aliae sunt ejusdem substantiae, sicut filius, aliae non ejusdem, sicut pictura. Unde illud quod in Genesi scriptum est: « Fecit Deus hominem ad imaginem suam (Gen. I), » manifestum est ita dictum, ut non ejusdem substantiae sit imago quae facta est. Si enim 108.0857B| ejusdem esset, non facta, sed genita diceretur. Sed quod non addidit, et similitudinem, cum superius dictum esset, « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, » quibusdam visum est similitudinem aliquid amplius esse quam imaginem, quod homini reformando per Christi gratiam postea reservaretur. Miror autem si non propterea postea imaginem solam voluit commemorare, quia ubi imago, et similitudo est. Unde et hic Moyses similitudinem et imaginem fieri vetat, secundum eam formam vel fortasse eam rationem quam diximus. In decalogo autem generaliter dicitur nullam fieri debere similitudinem, nec imago commemoratur. Cum enim nulla similitudo fit, procul dubio nec imago fit, quoniam si imago, utique et similitudo. Non 108.0857C| autem si fit similitudo, continuo fit et imago; tamen si nulla similitudo, sequitur ut nulla imago. Denique ubi prohibuit similitudinem et imaginem, hominis intelligi voluit, ubi et similitudo fieri potest, non hujus aut illius, sed cujuslibet hominis; et imago, id est, hujus proprie vel illius hominis. Cum vero de pecoribus diceretur atque irrationabilibus animantibus, solam similitudinem dixit. Quis enim reperiri potest qui sibi unum constituat canem, vel quid ejusmodi, quem intuens ejus imaginem aut pingat aut fingat? Quod de hominibus usitatissimum est. « Similitudinem omnium jumentorum quae sunt super terram, vel avium sub coelo volantium, atque reptilium quae moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis. » Quid est autem 108.0857D| quod ait, « similitudinem omnis piscis quicunque sunt in aquis sub terra? » An et aquam propter tractabilem corpulentiam terram intelligi voluit? et secundum hoc quod in eo scriptum est, « fecit Deus coelum et terram, » aquas debemus accipere. Assidue Scriptura quippe his duabus partibus commemoratis, universum mundum vult intelligi, secundum illud: « Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX), » et innumerabilia ejusmodi. An ideo dictum est « sub terra, » quod terra nisi superior aquis esset, habitari utique ab hominibus et animalia terrena habere non posset? « Ne forte oculis elevatis ad coelum, videas solem et lunam, et omnia astra coeli; et errore deceptus, adores ea et colas, quae 108.0858A| creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub coelo sunt, quia distribuit Dominus Deus tuus ea omnibus gentibus quae sub coelo sunt. » Non ita dictum est tanquam Deus praeceperit ea coli a gentibus, a solo autem populo suo non coli. Sed aut ita dictum est tanquam praescierit gentes culturam exhibituras his coelestibus, et tamen hoc praesciens creaverit ea; cum vero populum suum esse praesciverit qui ista non coleret, aut « distribuit » dictum est, ut intelligatur usus, qui commendatur in Genesi, « ut sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis. » Quem usum in eis communem habet populus Dei cum omnibus gentibus, non autem cultum quem habent aliae gentes. « Cave ne aliquando obliviscaris pacti Domini Dei 108.0858B| nostri quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem illorum quae fieri Dominus prohibuit: quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator, etc. » Hic certe generaliter loquens, similitudinem posuit, imaginem tacuit, quoniam si nulla sit similitudo profecto nec imago: quia ubi imago, continuo similitudo, quamvis non ubi similitudo, continuo imago. « Novissimo autem tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus, quia misericors Deus et Dominus tuus, etc. » Hic conversionem Israeliticae gentis ad fidem Christi praenuntiat, quando secundum apostoli Pauli sententiam, « postquam plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus erit (Rom. XI). »

108.0858C| « Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te, ex die qua creavit Deus hominem super terram, a summo coeli usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujusmodi res, aut unquam cognitum est, ut audiret populus vocem Domini loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vidisti, etc. » Quaerendum quomodo dictum sit, « interrogate dies priores, qui fuerint priores te, ex die qua creavit Deus hominem super terram, a summo coeli usque ad summum ejus, subauditur enim, interrogate. Videtur enim significare totum orbem terrarum. Sed cur a summo coeli usque ad summum coeli dicat, non a summo terrae usque ad summum terrae, non est facile dignoscere. Talis enim quaedam locutio est in Evangelio cum Dominus ait quod congregabuntur 108.0858D| electi ejus « a summis coelorum usque ad terminos eorum. » Nisi forte hic, nec in hominibus nec in angelis auditum esse vult intelligi, quod in hoc populo factum singulare commendat. Hoc enim sequitur: « Si factum est secundum verbum magnum hoc, si auditum est tale quid; si audivit gens vocem Domini viventis, loquentis e medio ignis, quemadmodum audisti tu et vidisti. » Quod si ita est ut nec in hominibus nec in angelis, hoc dicat auditum; quid est ergo illud in Evangelio, « a summis coelorum usque ad terminos eorum, » cum sine dubio Dominus ait hoc cum de novissima electorum suorum congregatione loqueretur. (CAP. V.) « Vocavitque Moyses omnem Israel, et dixit ad eum: Audi, Israel, 108.0859A| caeremonias atque judicia quae ego loquor in auribus vestris hodie. Discite ea et ore complete. Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb. Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum, qui in praesentiarum sumus et vivimus. Facie ad faciem locutus est nobis de monte in medio ignis. » Quid est quod ait, Dominus Deus noster disposuit ad nos testamentum in Horeb? Non cum patribus nostris disposuit Dominus testamentum hoc, sed ad vos: vos hic omnes, qui viventes hodie estis. Facie ad faciem locutus est Dominus ad vos in monte e medio ignis. An quia illi qui non ingrediuntur terram repromissionis (mortui enim sunt omnes) non pertinent ad hoc testamentum, quorum tunc recognitio facta est, cum a viginti annis 108.0859B| aetatis et supra numerarentur, usque ad quinquaginta annos habiles ad bellum? Quomodo ergo illis locutus est Dominus, qui hodie vivunt? An quia ex viginti annis et infra potuerunt multi tunc esse, qui hoc bene meminissent, alieni ab illa poena quam Deus illis constituit qui tunc numerati sunt, non intrare in terram repromissionis? Et hos utique appellat, qui quamvis viginti annorum et supra non essent, quando Deus in monte loquebatur, ut numerari tunc possent, potuerunt tamen esse decem et novem, et infra usque ad puerilem aetatem, quae posset illa quae facta sunt, et videre et audire, et memoria retinere. Sed quid est quod ait, « Facie ad faciem locutus est ad vos, » quos paulo ante maxime admonere curavit quod nullam similitudinem 108.0859C| viderint, sed solam vocem de medio ignis audierint? An propter rerum evidentiam, et quodammodo praesentiam manifestatae divinitatis, de qua dubitare nemo posset, his verbis usus est? Quod si ita est, quid prohibet de ipso Moyse hoc intelligi, in eo quod de illo dictum est, quod facie ad faciem locutus sit cum eo Dominus, ut nec ipse aliquid oculis viderit praeter ignem? An aliquid amplius vidisse intelligitur, quia scriptum est eum intrasse in nebulam vel nimbum ubi erat Deus? Sed et si aliquid amplius vidit quam illi, non eum tamen mortalibus oculis vidisse Dei substantiam ex illis ejus verbis intelligi potest, quibus ait Deo: « Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum, ut videam te. » Neque enim arbitrandum est hunc populum, cui 108.0859D| Moyses loquebatur, sic tunc vidisse Deum facie ad faciem quando in monte loquebatur e medio ignis, quemadmodum Apostolus dicit, in fine nos esse visuros, ubi ait: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. » Quid autem hoc et quantum esset, consequenter aperuit dicens: « Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII). » Quod etiam ipsum caute accipiendum est, ne tantam putetur habiturus homo cognitionem Dei quantam nunc habet hominis Deus; sed pro suo modo ita perfectam, ut ei nihil exspectetur addendum: ut quam perfecte nunc Deus novit hominem, sed tamen sicut Deus hominem, ita nunc perfecte noverit homo Deum, sed 108.0860A| tamen sicut homo Deum. Neque enim, quia dictum est, « Estote perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est, » ideo aequalitatem Patris, quam Verbum habet unigenitum, sperare debemus; quamvis non defuerint qui et hoc futurum putaverint, nisi forte quid dicant parum intelligimus.

CAPUT X. De eo quod se dicit Moyses sequestrum et judicem inter Dominum et Israel in monte Sinai.

« Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus. Timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. » Quid est quod ait, « et ego sequester, et medius fui inter vos et Dominum, sive, ut alia editio habet: » Et ego stabam inter Dominum et inter vos 108.0860B| in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini dicens? Tanquam in loco esset Dominus, hoc est in monte unde illi voces audiebant. Quod sic accipiendum est, ut nec ex hoc suspicemur Dei substantiam in ullo aliquo esse corporali loco, qui est ubique totus, nec per locorum intervalla propinquat aut recedit; sed demonstrationes ejus in ea creatura, quae non est quod ipse est, non aliter humanis sensibus exhibentur. Unde Dominus volens auferre hujusmodi suspicionem mentibus nostris, quibus putatur Deus loco aliquo contineri. « Veniet, inquit, hora quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est. Sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt 108.0860C| Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit qui adorant eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. XLI). » Medium se dixit Moyses, non inter substantiam et populum intervallo aliquo loci, sed quia per eum placuit populo audire caetera verba Dei, posteaquam vehementer territus est, audiens de medio ignis vocem Dei dicentis decalogum legis.

Sed merito quaeritur quomodo accipiantur haec verba Deuteronomii, dicente Moyse: « Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare verba Domini, quoniam timuistis a facie ignis Domini, et non ascendistis in montem, dicens: Ego sum Dominus Deus tuus, » etc. Quae etiam verba Dei sunt quae decalogus continet. Quid ergo vult quod 108.0860D| addidit, « dicens? » Si enim putaverimus hyperbaton, ut ordo verborum sit: « Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini dicens: Ego sum Dominus Deus tuus, » non erit verum. Non enim haec verba per Moysen populus, sed de medio ignis audivit; quod cum sustinere non posset audito decalogo, postulavit ut per Moysen caetera audiret. Restat ergo ut quod positum est, « dicens, » pro eo positum intelligamus, ac si esset, ut diceret; ut iste sit sensus: « Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini dicens: Quoniam timuistis a facie ignis, et non ascendistis in montem, cum diceret Ego sum Dominus Deus tuus, » ut subaudiatur, cum 108.0861A| diceret, utique Dominus. Cum enim haec verba diceret Dominus, quae consequenter ex decalogo cuncta commemorat, tunc timuit populus a facie ignis, et non ascendit in montem, et rogavit ut per Moysen potius verba: Domini audiret: quae verba Moyses commemorat in Deuteronomio dicta sibi a populo, cum audire jam nollent vocem Dei, sed per eum peterent sibi dici quae dicebat Deus, id est, « Ecce ostendit Dominus Deus noster nobis gloriam suam; et vocem ejus audivimus e medio ignis, » etc. Non eadem prorsus leguntur in Exodo, ubi primum narrata sunt quae modo repetuntur, ut intelligamus, quod aliquoties jam commemoravi, non esse in mendacio deputandum, si aliis quibuslibet verbis eadem voluntas manifestatur, propter evangelistarum etiam 108.0861B| verba, quae ab imperitis et calumniosis tanquam repugnantia reprehenduntur. Neque enim erat magnum Moysi attendere quae in Exodo scripserat, et eisdem omnino verbis illa repetere, nisi pertineret ad sanctos doctores nostros hoc ipsum insinuare discentibus, ut nihil aliud in verbis loquentium quaerant, nisi voluntatem, propter quam enuntiandam verba instituta sunt. Et ait: (IBID.) « Ego sum Dominus Deus « tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis Deos alienos in conspectu meo. Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium quae in coelo sunt desuper, et quae in terra deorsum, et quae versantur in aquis sub terra. Non adorabis deos alienos: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super 108.0861C| filios, in tertiam et quartam generationem, his qui oderunt me: et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me et custodientibus praecepta mea. » Sunt qui hoc quod scriptum est in lege, « Reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem, » ita edisserant, ut ad animam humanam sententiam vertant: patrem, in nobis levem sensuum punctum et incentiva vitiorum esse dicentes; filium vero, si cogitatio peccatum conceperit; nepotem, si quod cogitaveris atque conceperis, opere perpetraveris; pronepotem autem esse quartam generationem, si non solum feceris quod malum est et scelestum, sed intus sceleribus glorieris, secundum illud quod scriptum est: « Impius cum in profundum malorum venerit, contemnit 108.0861D| (Prov. XVIII). » Et signanter addidit, « his qui oderunt me, » hoc est, illis qui haereditario utique malo et impietate Deum oderunt, poena peccati servabitur. Aliter enim iniquum atque perversum est peccata patrum filiis ac nepotibus imputari non peccantibus, maxime cum per Ezechielem Dominus dicit: « Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Pater non portabit iniquitatem filii. Justitia justi super cum erit, et impietas impii super eum erit (Ezech. XVIII). Potest et aliter haec sententia intelligi qua dicit: « Reddens iniquitatem patrum super filios in vertiam et quartam generationem, » ut non sit signum truculentiae, sed misericordiae, poenam differre. Quando enim scriptum est, « Dominus Deus miserator 108.0862A| et misericors, patiens et multae miserationis, » et infertur: « Reddens iniquitatem patrum super filios et filias, » hoc indicat quod tantae misericordiae sit, ut non statim puniat, sed sententiam differat puniendi. Si autem vindicta peccantium differtur in tertiam et quartam generationem, quid agitur cum justis et sanctis viris? Illud utique quod subjungitur: « Servat justitiam et misericordiam in multa millia his qui diligunt illum, et custodiunt praecepta ejus. »

CAPUT XI. De decem mandatis legis in monte Sinai datis, in duabus tabulis conscriptis.

(IBID.) « Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus qui super re vana 108.0862B| nomen ejus assumpserit. Observa diem sabbati ut sanctifices eum, sicut praecepit Dominus Deus tuus. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua; septimus dies est sabbati, id est requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis, tu et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu. Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus, in manu forti et brachio extento. Idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati. Honora patrem tuum, et matrem tuam, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est 108.0862C| tibi. Non occides. Non moechaberis. Furtumque non facies. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non concupisces uxorem proximi tui, non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quae illius sunt. » Primum decalogi mandatum ad Deum Patrem pertinet, dum dicit in sequentibus: « Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est; » utique ut haec audiens, unum Deum Patrem colas, et in multos fictos deos fornicationem tuam non effundas. Secundum praeceptum pertinet ad Filium, dum dicit: « Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Id est, ne aestimes creaturam esse Filium Dei, quoniam omnis creatura vanitati subjecta est, sed credas eum aequalem esse Patri: Deum deorum, Verbum apud 108.0862D| Deum, per quem omnia facta sunt. Tertium mandatum de sabbato ad Spiritum sanctum pertinet, cujus dono requies sempiterna promittitur nobis. Nam quia Spiritus sanctus dicitur, propterea et septimum diem sanctificavit Deus. In aliis enim diebus operum, non est nominata sanctificatio, nisi in sabbato, ubi dicitur, « requievit Deus. » Proinde igitur hoc mandatum pertinet ad Spiritum sanctum, tam propter nomen sanctificationis, quam propter aeternam requiem, ad domum sancti Spiritus pertinentem. Dicitur enim ibi: « Memento ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies opera tua; septimus autem dies sabbatum est Domini Dei tui, non facies omne opus. » In sex dierum opere, sex millium 108.0863A| annorum operatio continetur. In septimo vero requies beati illius regni tempus ostenditur, quod carnaliter Judaei celebrantes peccant. Et ut hoc non nos ad fidem fallentes mendacii aptemus, clamat Dominus per prophetam, dicens: « Neomenias et sabbata vestra odivit anima mea. » Quomodo ergo sanctificata erunt sabbata illa quae odivit Deus? Illud ergo sabbatum sanctificatum est, ubi post bona hujus vitae opera, requies nobis aeterna promittitur. Ideoque quidquid agimus, si propter futuri saeculi requiem facimus, veraciter observamus sabbatum. Post haec, tria praecepta. Septenarius enim praecedit numerus mandatorum ad dilectionem pertinens proximi, et incipit ab honore parentum, quod tamen in ordine quartum est: « Honora patrem tuum et matrem 108.0863B| tuam. » A parentibus enim suis aperit homo oculos, et haec vita ab eorum dilectione sumit exordium. Inde hoc mandatum primum est in septem, sicut et Dominus in Evangelio ait: « Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum (Matth. XV). » Sed quomodo primum, quia quartum? nisi quia, ut dictum est, in septenario numero, qui pertinet ad dilectionem proximi, primum est in altera tabula. Nam ideo duae tabulae legis datae sunt. Jubetur ergo in hoc praecepto filiis honorare parentes, neque contumeliosos illis existere, sed officio pietatis debitam reverentiam praestare. Nam qui parentibus honorem deferre non novit, quibus parcere potest qui suos odit? Quintum: « Non moechaberis, » id est, ne quisquam praeter matrimonii foedera aliis 108.0863C| feminis misceatur, ad implendam libidinem. Nam specialiter adulterium facit, qui, praeter suam, ad alteram accedit. Sextum: « Non occides. » Non enim solum opere perpetrans homicidium facit, sed etiam qui et incurrit in esurientem et nudum, qui mori possit nisi indumentum cibumque porrigendo subveniat, et idem homicida tenebitur. Septimum: « Non furtum facies, » quod est rapacitatis. Octavum: « Non falsum testimonium dices, » quod est crimen mendacii et falsitatis. Nonum: « Non concupisces uxorem proximi tui. » In hoc praecepto vetat intentionem adulterinae cogitationis. Nam aliud est facere tale aliquid praeter uxorem: aliud appetere alienam uxorem. Ideo duo praecepta sunt, Non moechaberis. Non concupisces uxorem proximi tui. Decimum: 108.0863D| « Non concupisces rem proximi tui; » in quo praecepto damnat ambitionem saeculi, et refrenat concupiscentiam rerum. Itaque horum primum prohibet subreptionem, secundum errorem, tertium interficit saeculi amorem, quartum impietatem, quintum allidit fornicationem, sextum crudelitatem, septimum rapacitatem, octavum perimit falsitatem, nonum adulterii cogitationem, decimum mundi cupiditatem. Et notandum quia sicut decem plagis percutiuntur Aegyptii, sic decem praeceptis conscribuntur tabulae, quibus reguntur populi Dei, et daemones occiduntur.

« Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte in medio ignis et nubis 108.0864A| et caliginis voce magna, nihil addens amplius; et scripsit ea tabulis duabus lapideis, quas tradidit mihi Deus, etc. » Cur ego in duabus tabulis scripta est lex, nisi aut propter duo Testamenta significanda, aut propter duo illa praecepta dilectionis Dei et proximi, « in quibus tota lex pendet et prophetae? » Haec enim in singulis tabulis explicata sunt. In una enim tria praecepta ad Dei pertinentia charitatem, in alia vero, septem pertinentia ad proximi societatem. Sed cur lapideae eaedem tabulae fuerunt, nisi ad significandum cor lapideum Judaeorum? Per lapidis enim insensibilitatem duram eorum mentis signat soliditatem, de qua propheta dicit: « Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XI). » Unde et Apostolus ait: 108.0864B| « Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carneis (II Cor. III). » Neque enim hoc tabulae carnales volunt, ut carnaliter sapiamus; sed quia in comparatione lapidis, qui sine sensu est, caro sentit, idcirco per lapidis duritiam cor non intelligens, et per carnis sensibilitatem significatum est cor intelligens.

« Quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, ut possit vivere? Tu magis accede, et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea. Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audi vocem verborum populi hujus, quae locuti sunt tibi: Bene omnia sunt tibi locuti. Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa 108.0864C| mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum, usque in sempiternum, et reliqua. » Quid est quod ait Moyses dictum sibi esse a Domino de populo Hebraeo: « Quis det esse sic cor eorum, ut timeant me, et custodiant mandata mea? » An hic clam vult intelligi gratia sua concedi hoc beneficium, ut sit in hominibus ex fide justitia Dei, non quasi propria velut ex lege? Hoc enim per prophetam significat dicens: « Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum (Ezech. XI); » quod propter sensum dictum est, quem caro habet, et lapis non habet, verbo utique translato. Hoc et ipsum alibi dicit: « Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel, et super domum Juda testamentum novum: non secundum testamentum, quod disposui 108.0864D| ad patres eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, quoniam hoc est testamentum, quod disposui ad eos, post dies illos: dans leges meas in cor eorum, et in mente eorum superscribam eas, et iniquitatum eorum et peccatorum eorum non memor ero amplius (Jerem. XIII). » Hoc enim discrevit Novum Testamentum a Veteri, quod Veteri data est lex in tabulis lapideis, in Novo autem in cordibus, quod fit per gratiam. Unde et Apostolus ait: « Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. » Et alio loco: « Idoneos nos, inquit, fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu (II Cor. III). » « Audi, Israel, Dominus Deus noster Deus unus est. 108.0865A| Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. » Animae rationali quae memoria constat, intellectu et amore, sanctae Trinitatis fides commendatur in eo quod dicit: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua. » Sed haec perfectio charitatis in specie decoris est Dei ubi conditorem nostrum videbimus sicuti est. Nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus: castigando corpus nostrum et servituti subjiciendo, et eleemosynis dandis, et dimittendis quae in nobis sunt commissa peccatis, hilariter et ex corde et orationibus indesinenter instando, et haec faciendo in doctrina sana, qua aedificatur fides recta, spes firma, charitas pura. Haec est nunc et spei. Nam res ipsa non 108.0865B| quae credatur et speretur, sed quae videatur teneaturque, succedit; charitas autem, quae in his tribus major est, non auferatur, sed augeatur et impleatur: contemplata quod credebat, et quod sperabat adepta: in qua plenitudine charitatis, praeceptum illud implebitur: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. » Nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentiae quod vel continendo frenetur, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Non enim caro sine anima concupiscit, quamvis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter concupiscit anima. Tunc erit justus sine ullo omnino peccato, quia nulla lex erit in membris ejus repugnans legi mentis ejus; sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente diligit Deum, 108.0865C| quod est primum summumque praeceptum. Cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita non habeat? Non enim recte curritur, si quo currendum est, nesciatur. Quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur. Sic curramus ergo, ut comprehendamus. Omnes enim qui recte current, comprehendent; non sicut in agone theatrico, omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam. Curramus corpus castigando et eleemosynis in bonis dandis, malisque ignoscendis hilariter et ex corde faciendo, et currentium vires ut adjuventur orando; et sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere negligamus ad plenitudinem charitatis.

CAPUT XII. De diligendo Deo ex tota anima, et ex tota fortitudine, et de alligandis mandatis Dei in cordibus hominum et praedicandis eis soboli suae, in omnes generationes.

(CAP. VI.) « Diliges, inquit, Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ex ex tota mente tua; et diliges proximum tuum sicut teipsum. » In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Finis itaque praecepti est dilectio. Et ea geminata, id est Dei et proximi: quod facis, si te totum intelligas, id est anima et corpus ejus, et proximum tuum, id est animam et corpus: homo enim ex anima constat et corpore. Nullum rerum diligendarum genus in his duobus praetermissum 108.0866A| est. Cum enim praecurrat dilectio Dei, ejus dilectionis modus praescriptus appareat, ita ut caetera in illum confluant. De dilectione tua nihil dictum videtur; sed cum dictum est: « Diliges proximum tuum tanquam te ipsum, » simul et tui abs te dilectio non praetermissa est. Ille autem juste et sancte vivit, qui rerum integer aestimator est. Ipse autem qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod est diligendum, aut amplius diligat quod minus diligendum est, aut aeque diligat quod vel minus vel amplius diligendum est. Omnis peccator in quantum peccator non est diligendus. Et omnis homo in quantum homo est diligendus est propter Deum: Deus vero propter seipsum. Et si Deus omni homine diligendus 108.0866B| est amplius, amplius quisque diligere debet eum quam seipsum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt. Et potest nobis cum aliis homo Deo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam vivit, qua fruimur Deo. Omnes autem aeque diligendi sunt. Sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum, vel quarumlibet rerum oportunitatibus, constrictius tibi quasi quadam sorte junguntur. « Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi, in corde tuo hodie, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque 108.0866C| et movebuntur inter oculos tuos, scribisque ea in limine et ostiis domus tuae, etc. » Istius ergo loci talis est sensus. Praecepta mea sint in manu tua, ut opere compleantur, sint ante oculos tuos ut die ac nocte mediteris in eis. Haec Pharisaei male interpretantes, ut Evangelium testis est, scribebant in membranulis decalogum Moysi, id est decem verba legis, et complicantes ea et ligantes ea in fronte, et quasi coronam capiti facientes, ut semper ante oculos moveantur. Quod usque hodie Babylonii faciunt, et qui hoc habuerit, quasi religiosus in populis judicatur. Quia ergo Dominus disputationem contra Pharisaeos habens, dixerat ad discipulos suos: « Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus, » quod generaliter 108.0866D| accusaverat, nunc in partes dividit. Puta scioli decalogi, phylacteria vocabant: quod quicunque habuissent ea, quasi ad custodiam et nutrimentum sui habuerint, Pharisaeis non intelligentibus, quod haec in corde portanda sint, non in corpore. Alioquin et armaria et arcae habent libros, et Dei notitiam non habent.

« Dominum Deum tuum timebis, et ipsi servies, ac per nomen illius jurabis, et reliqua » Quod ait de Domino, « Et in nomine ejus jurabis, » non ita praeceptum accipiendum est, quasi jurare jusserit, sed in alterius alicujus Dei nomine jurare prohibuit. Melius autem fit, si secundum Evangelium non juraveris. Non quia mala est juratio vera, sed ne in perjurium incidatur facilitate jurandi. Qui enim jurat, 108.0867A| non solum verum, sed etiam falsum potest jurare. Qui autem omnino non jurat, a perjurio longe ambulat.

CAPUT XIII. De ejiciendis septem gentibus Chananaeorum de terra repromissionis, ac paulatim comminuendis.

(CAP. VII.) « Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Ethaeum, et Gergesaeum, et Amorrhaeum, Chananaeum, et Pherezaeum, et Evaeum, et Jebusaeum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te, tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus, nec misereberis earum. » Septem istae gentes septem 108.0867B| sunt principalia vitia, quae per gratiam Dei unusquisque spiritalis miles exsuperans, exterminare penitus admonetur. Quod vero majoris numeri esse dicuntur, haec ratio est quia plura sunt vitia quam virtutes. Et ideo quidem in catalogo dinumerantur septem nationes: in expugnatione vero earum, sine numeri ascriptione ponuntur. Ita enim dicitur: « Et deleverit gentes multas coram te. » Numerosior est enim quam Israel carnalium passionum populus, qui de hoc septenario fomite vitiorum ac radice procedit. De gastrimargia namque nascuntur comessationes, ebrietates. De fornicatione, turpiloquia, scurrilitas, ludicra atque stultiloquia. De philargyria, mendacia, fraudatio, facta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentiae, immanitas ac 108.0867C| rapacitas. De ira, homicidia, clamor et indignatio. De tristitia, rancor, pusillanimitas, amaritudo, desperatio. De acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo, praevaricatio, instabilitas mentis et corporis, verbositas et curiositas. De cenodoxia, contentiones, haereses, jactantia ac praesumptio novitatum. De superbia, contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio, aliaque quam plurima similia. Quae cum sint multo majoris numeri quam virtutes, devictis tamen illis septem principalibus vitiis, ex quorum natura ista procedunt, omnes protinus conquiescunt, ac pariter perpetua cum his intentione delentur. Quod autem hae pestes etiam robustiores sunt, manifeste naturae ipsius impugnatione sentimus. Fortius enim militat 108.0867D| in membris nostris oblectatio carnalium passionum quam studia virtutum: quae nisi summa contritione cordis et corporis non acquiruntur. Quod vero istarum perniciosarum gentium regiones salubriter possidere praecipimur, ita intelligitur. Habet enim unumquodcunque vitium in corde nostro stationem propriam. Sed si cum Israelis populo, id est virtutibus contra se dimicantibus fuerint vitia superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae vel fornicationis spiritus retentabat, deinceps castitas obtinebit. Quem furor ceperat, patientia vindicabit. Quem tristitia mortem operans occupaverat, salutaris ex pleno gaudio laetitia possidebit. Quem acedia vastabat, incipit excolere fortitudo. Quem superbia 108.0868A| vastabat, incipit excolere humilitas. Et ita singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est animae, vident Deum. Illud vero quod cum Abraham de visuris Deum loqueretur, non septem gentes legitur dinumerasse, sed decem quarum terra semini ejus danda promittitur. Qui numerus adjecta idololatria gentium, blasphemia Judaeorum, errore haereticorum, evidentissime adimpletur. Quibus ante notitiam Dei, et gratiam baptismi, vel impia gentilium, vel blasphema Judaeorum multitudo subjecta est, donec intellectuali Aegypto commemoratur. Si autem abrenuntians quis, egressus ex inde, per Dei gratiam ad eremum pervenerit spiritalem, de impugnatione trium gentium liberatus, contra septem tantum, quae per Moysen dinumerantur, bella suscipiet.

108.0868B| « Noli timere, sed recordare quae fecerit Dominus Deus Pharaoni, et cunctis Aegyptiis plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam et brachium extentum, ut educeret te Dominus Deus tuus. Sic faciet cunctis populis quos metuis. Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat. » Non legitur alicubi in historia Veteris Testamenti, quod crabrones vel vespas miserit Dominus ante filios Israel in hostes eorum, sed per haec animalia, quae aculeis pugnant, designat timoris compunctiones eorum in hostes, quo terrebantur atque fugabantur.

« Deus magnus atque terribilis, ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per 108.0868C| partes. Non poteris eas delere pariter, ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae; dabitque eas Dominus Deus tuus in conspectu tuo, et interficiet illos donec penitus deleantur. » Deus, inquit, magnus et terribilis. Magnum Deum et terribilem dicit. Magnus est, quia omnipotens est in suos liberando, et terribilis in adversarios juste judicando. Ipse consumet nationes has, quia veraciter victoria ascribit illi soli, quando hostes superantur universi. Quodve dicit de gentibus non delendis pariter, ne forte bestiae multiplicarentur contra illos, cavendum esse nobis ostendit, ne forte expulsis peccatis a carne nostra, et repente superans accedant contra nos bestiae spiritales, hoc est jactantia aut superbia, vel certe vana gloria, quae subrepserint, 108.0868D| majori labore extirpabuntur, quia carnalia vitia. Loth enim in monte positus, concubitu nefario pollutus erat, qui in Sodomis habitans, continuit se ut non peccaret. At per hoc quodcunque vitium expulerimus, statim in loco illius plantetur virtus, ne forte expulsus spiritus, iterum revertens, inveniat domum nostram vacantem. Sciendum tamen quod plerumque omnipotentis Dei dispensatione contingit, ut quibus majora dona praestat, quaedam minora non tribuat, ut semper eorum animus habeat unde seipsum reprehendat, quatenus dum appetant perfecti esse et non possunt, et laborant in hoc quod non acceperant, nec tamen elaborando praevalent, ut in his quae accepta habent se minime extollant, 108.0869A| sed dicant quia a semetipsis majora bona non ha beni, qui in semetipsis vitia parva atque extrema vincere non possunt. Hinc enim est quod perducto Dominus ad terram repromissionis Israel, cunctos fortes atque praeponentes adversarios ejus exstinguens, Philistaeos autem atque Chananaeos diutius reservavit, ut, sicut scriptum est, in eo experiretur Israel. Quia nonnunquam, ut dictum est, eis etiam quibus magna tribuit, parva quaedam reprehensibilia relinquit, ut semper habeant contra quos bellum gerant, et devictis magnis hostibus mentem non erigant, quando eos adhuc adversarii minimi fatigant. Quid itaque est, nisi ut miro modo una eadem mens et virtute polleat, et ex infirmitate lassescat. Quatenus ex parte constructa, et ex parte conspiciat se non esse constructam, 108.0869B| ut per bonum quod quaerit et habere non valet, illud servet humiliter quod habet. Sed quid mirum quod de homine dicimus, quando illa superna regio in civibus suis ex parte damna pertulit, et ex parte consistit fortiter, ut electi angelorum spiritus, dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, ipsi tanto robustius quanto humilius starent? Illi ergo regionis profecerunt etiam detrimento, quae ad aeternitatis statum ex parte destructionis est solidius constructa. Sic ergo in unaquaque anima agitur in humilitatis custodia, aliquando, ut ad lucra maxima ex minimo damno servetur.

(CAP. VIII.) « Omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere et multiplicemini, ingressique possideatis 108.0869C| terram pro qua juravit Dominus patribus vestris; et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quae in animo tuo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. » Hic apertius dictum est, quod alibi genere locutionis obscurum est, ubi legitur: « Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum. » Intelligitur enim positum esse, ut sciat pro eo quod est, ut sciri faciat, quomodo dilucide dictum est, ut tentaret te et cognita faceret quae in corde tuo sunt. Non enim ait, Ut et cognosceret. Quod quidem si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.

CAPUT XIV. De cibo manna dato Israelitis, et ducatu eorum in solitudine.

(IBID.) « Afflixit te penuria, et dedit tibi manna cibum, quem ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Domini. Vestimentum tuum quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit: et pes tuus non est subtritus, etc. » Hic jam nobis spiritalis commendatur cibus, unde animae in aeternum victurae satiantur. Manna enim de coelo datum significat carnem Christi. « Ego sum, inquit, panis vitae, qui de coelo descendit (Joan. VI). Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Qui manducat, inquit 108.0870A| ipsa Veritas, carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam (Joan. VI). » Hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat, nec istum sanguinem bibit. Nam temporalem vitam sine ulla utcunque homines in hoc saeculo, qui non sunt, per fidem in corpore ejus habere possunt, aeternam autem nunquam, quae sanctis promittitur. Aliter: Illud quod dicit: « Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV), » significat geminam naturae nostrae substantiam. Homo enim ex corpore et anima constat; unde hoc quod ex terra est, terreno alitur cibo: anima non vivit nisi verbo Dei. Spiritum enim hominis vivificat Spiritus Dei qui in eo habitat; si tamen ipse est homo in corpore Christi, et in fide vivit Filii Dei. 108.0870B| Et ideo dicit vestimentum vetustate non deficere, quia novi hominis conversatio in novitate vitae debet emanare, cujus pes non erit subtritus, quando gressus bonorum operum servatur illaesus, quia Scriptura teste: « Novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit (Psal. I). »

« Observa et cave, ne aliquando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia, et caeremonias quas ego praecipio tibi hodie, etc. » Inter mandata et judicia atque caeremonias, quidam hanc distantiam esse voluerunt, ut mandata nominentur decem verba legis quae in duabus tabulis lapideis scripta fuerant; judicia vero, quae post datam legem propter observantiam justitiae Dominus per Moysen diversis temporibus populo Judaico, loquendo 108.0870C| ac praecipiendo constituit, quae in libro Exodi justificationes appellantur. Caeremoniae autem circumcisio, ac varia festa legis, divinique ritus sacrificiorum. Unde beatus Pater Ambrosius, in expositione Epistolae Pauli apostoli ad Romanos, ita dicit: « Triplex quidem lex est, ita ut prima pars de sacramento divinitatis sit Dei, secunda autem quae congruit legi naturali, quae interdicit peccatum. Tertia vero legis factorum, id est sabbata, neomeniae, etc. »

« Qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio ac dipsas, et nullae omnino aquae, etc. » Dipsas genus aspidis est, quae Latine situla dicitur, quia quem momorderit, siti perit. Hujus serpentis 108.0870D| tanta exiguitas esse fertur, ut cum calcatur, non videatur, cujus venenum ante exstinguit quam sentiatur, ut citius praeventa morte nec tristitiam inducat morituro. Significant autem hi varii serpentes diversas schismaticorum haereses, quae diversae quidem inter se sunt, sed omnes mortiferae, et quemcunque invadunt, exstinguunt.

(CAP. IX.) « Scito igitur, quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam possessionem, cum durissimae cervicis sis populus. Memento et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaris Dominum Deum tuum in solitudine; ex eo die quo egressus es ex Aegypto, usque ad locum istum, semper adversus 108.0871A| Dominum contendisti, et reliqua » Certe isti sunt qui propterea non meruerunt perire in deserto, quia nescierunt dexteram aut sinistram. Ecce jam dura cervice appellantur. Unde illud videndum est in sacramento esse dictum, quod non istorum merita commendata sunt. Nam ne quis existimet subito istos vituperabiles factos qui merito fuissent ante laudati, paulo post dicitur: « Memor esto et ne obliviscaris, quod exacerbasti Dominum Deum tuum in deserto; ex qua die existi de terra Aegypti, donec venisti in hunc locum, incredulus perseverabas in his quae ad Dominum pertinent. » Quod si quidam eorum tales erant, quidam vero fideles et boni, sic non utique illis datur terra promissionis, qui nesciunt dexteram aut sinistram, ut hoc sic intelligamus, 108.0871B| quando offenderint Dominum. Nam et Patres eorum qui mortui sunt, nec in eamdem terram intrare permissi sunt, tales inveniuntur fuisse, ut inessent quidam etiam boni: propter quod Apostolus, non omnes, sed quosdam eorum dicit offendisse, in quibus eorum peccata commemorat: « Similes quippe estis parentibus vestris. » Ita evidentius docet, ut ista scriptura Deuteronomii quod consequenter adjungit et dicit: « Et in Choreb exacerbastis Dominum. » Ubi certe illi exacerbaverunt, qui propterea de malo merito suo non sunt in terram promissionis introducti.

CAPUT XV. Commemoratio quomodo Moyses, quadraginta diebus jejunans in monte Sinai, adeptus est tabulas legis.

(IBID.) « Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis, quando concio populi congregata est. Cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas legis foederis, dixitque mihi: Surge et descende hinc cito, quia populus quem eduxisti de Aegypto, deseruerunt viam velociter quam demonstrasti eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem, et reliqua. » Commemorat ergo hic Moyses quomodo tabulas legis scriptas decem mandatis a Domino acceperit, et inde narrat quomodo ob peccatum populi eas contriverit, et qualiter iterum jejunans atque orans 108.0871D| impetraverit alias tabulas conscriptas. Sed hic nascitur non contemnenda quaestio. Scriptum est enim sic: (CAP. X.) « In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt, et ascende in montem ad me; faciesque arcam ligneam, et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti, ponesque eas in arca. Feci igitur arcam de lignis Sethim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus, scripsitque in tabulis juxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est; et dedit mihi eas, etc. » Nec immerito 108.0872A| quaeritur quomodo in Deuteronomio haec dicantur Moyse recolente ac repetente quae gesta sunt, cum in Exodo ubi primum haec dicta narrantur, ita scriptum sit: « Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec. Etenim in verbis his, posui tibi testamentum et Israel. Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. Panem non manducavit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba testamenti decem (Exod. XXXIV). » Cum ergo in Exodo ipse Moyses decem legis verba in tabulis, eadem verba scripsisse recolitur; denique illud quod in Exodo cum transeunter tractaremus, et quid nobis in ea differentia visum fuerit litteris mandaremus cur priores tabulae quae contritae sunt digito Dei scriptae 108.0872B| referantur, secundam tamen in arca tabernaculoque mansuram, ipse Moyses scripsisse dicatur. Itaque per hanc differentiam duo Testamenta significata esse ut diximus: ut in Veteri Testamento lex commendaretur tanquam opus Dei, ubi homo nihil fecerit, eo quod lex timore non posset impleri: quoniam cum vere fit opus legis, per charitatem justitiae fit, non timore: quae charitas gratia est Testamenti Novi. Ideo in secundis tabulis homo legitur scripsisse verba Dei, quia homo potest facere opus legis per charitatem justitiae, quod non potest per timorem poenae. Nunc ergo cum legitur in Deuteronomio de secundis tabulis, ita dictum est: « Et excidi duas tabulas lapideas sicut priores, et ascendi in montem, et duae tabulae in manibus meis, et scripsit in tabulis 108.0872C| secundum priorem scripturam, decem verba. » Non enim ait, et scripsi, sed scripsit: hoc est, Deus, sicut paulo ante dixerat, verba Dei sibi dicta: Excide tibi duas tabulas quemadmodum priores, et ascende ad me in montem, et facies tibi arcam ligneam, et scribam in tabulis verba quae erant in tabulis prioribus. Discutienda nascitur quaestio, quod utrasque tabulas, id est, priores et secundas, Deus hic legitur scripsisse, non homo. Sed si ipso quoque in Exodo verba Dei legantur, ubi jubet easdem tabulas secundas excidi a Moyse, nihil aliud invenitur, quam ipsum Deum se easdem promisisse scripturum. Nam ita scriptum est Exodi XXXIV: « Et dixit Dominus ad Moysen: Excide duas tabulas tibi sicut et priores, et ascende in montem; et scribam in tabulis verba, 108.0872D| quae erant in tabulis prioribus quas contrivisti. » Excepto itaque libro Deuteronomii, quaestionem utique etiam istam solus liber Exodi continet, quoniam dixerit Dominus: « Et scribam in tabulis verba quae erant in tabulis prioribus, » cum paulo post legitur. « Scribe tibi verba haec. Etenim in verbis his, posui tibi testamentum et Israel. Et erat ibi Moyses in conspectu Domini, quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. Panem non manducavit, et aquam non bibit. Et scripsit in tabulis verba testamenti decem. » Si enim superius, quod dictum est, « Scribe tibi verba haec. Etenim in verbis his posui tibi testamentum et Israel, » ad superiora pertinet, quod Dominus ista praecipiebat, ut non in duabus tabulis 108.0873A| lapideis scriberentur, sed in illo libro legis, ubi multa conscripta sunt. Certe illud quod sequitur, « Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. Panem non manducavit, et aquam non bibit. Et scripsit in tabulis verba testamenti decem, » satis manifeste dicit eumdem Moysen in tabulis haec decem verba scripsisse, non Deum: nisi forte violenter quidem, sed certa necessitate compellimur, ubi dictum est, « Et scripsit in tabulis verba testamenti decem, » non Moysen subaudire, sed Deum. Supra enim positum est: « Et erat ibi Moyses in conspectu Domini, » ut a Domino in cujus conspectu erat Moyses, « quadraginta diebus, et quadraginta noctibus panem non manducans et aquam non bibens, » scripta intelligantur 108.0873B| haec decem verba in tabulis, sicut ante promiserat. Quod si ita quidem est, illa differentia duorum testamentorum, quae nobis visa est in his verbis, commendari potest, quando priores et secundas tabulas scripsit non homo, sed Deus. Verumtamen illa certe distantia non habet dubitationem, quod priores tabulas et Dominus fecit, et Dominus scripsit. Non enim tunc dictum est ad Moysen: « Excide tibi duas tabulas, » sed ita potius dicitur: « Et conversus Moyses, descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus ejus. » Tabulae opus Dei erant et scriptura Dei est culpa in tabulis. Jam enim superius dixerat easdem tabulas scriptas digito Dei sic loquens: « Et dedit Moysi, statim ut cessavit loqui ad eum in monte Sina, duas lapideas tabulas testimonii 108.0873C| scriptas digito Dei. » Ubi ergo et tabulae opus Dei erant, et scriptura earum digito Dei facta. Secundas tabulas ipse Moyses jubetur excidere, ut ipsae certe opere humano intelligantur excisae, quamvis eas Deus ipse scripserat sicut promisit cum juberet excidi. Porro autem, si diligentius attendamus, ideo utrumque dictum esse in secundis tabulis, quia et Deus facit per gratiam suam opus legis in homine; et homo per fidem suscipiens gratiam Dei, pertinens ad testamentum novum, cooperator est adjuvantis Dei. Ideo autem in primis solum opus Dei commemoratur, quia infideles non cooperantur adjutorio gratiae; sed ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Unde illis lex ad condemnationem valet: quod significat 108.0873D| contritio tabularum. Profecto non cogimur violento intellectu subaudire, quod Deus scripserit, ubi Scriptura dicit: « Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Panem non manducavit, et aquam non bibit. Et scripsit in tabulis verba testamenti, » ibi valde sonat scripsisse Moysen. Sed ideo superius Deus se promisit scripturum, et in Deuteronomio non solum ita promisisse, verum etiam ipse scripsisse narratur, ut significetur, quod-ait Apostolus: « Deus est enim qui operatus est in nobis et velle et operari pro bona voluntate » (Phil. II), hoc est, in eis qui ex fide gratiam suscipiunt, et non suam justitiam volunt exstruere, sed justitiae Dei subjecti esse, 108.0874A| ut ipsi sint in Christo justitia Dei. Nam et illic Apostolus utrumque dicit, et Deum operari, et ipsos. Nam si ipsi non operabantur, quomodo eis dicebat: « Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini? » Operatur ergo ille, cooperamur nos. Non enim offert, sed adjuvat bonae voluntatis arbitrium.

CAPUT XVI. Transitus filiorum Israel ex Beroth in Musra, ubi Aaron mortuus est et sepultus.

(CAP. X.) « Filii autem Israel castra moverunt ex Beroth filiorum Jacan in Musra, ubi mortuus est Aaron ac sepultus. Pro quo sacerdotio functus est filius ejus Eleazar. Inde venerunt in Gadgad. De quo loco profecti, castra metati sunt in Jothabatha 108.0874B| terra aquarum atque torrentium, et reliqua. » Quaeri potest quomodo dicatur in Deuteronomio Aaron in Musra mortuus atque sepultus, cum in Or monte in Numerorum libro, describatur esse defunctus (Num. XXXIII). Sed forsitan idem locus duo nomina habuit. Beroth enim filiorum Jachim in deserto est locus, sicut Musra quo obiit Aaron, ut in libris locorum legimus, usque hodie in decimo lapide urbis Petrae in montis vertice. Cui non dissimilia sentit Josephus, in Antiquitatum libro quarto ita scribens (cap. 3): Duxit, inquit, Moyses populum per desertum et per Arabiam, venitque ad locum quem Arabes metropolim suam putant, primo quidem Archim nominatum, quae nunc Petra vocitatur. Hic itaque cum esset excelsus mons, ascendens in 108.0874C| eum Aaron, Moyse manifestante quia moriturus erat vidente cuncto exercitu (erat enim e diverso locus, ubi erat populus constitutus), exutus pontificali stola, tradens eam Eleazaro filio, ad quam propter aetatem pontificatus advenit, mortuus est populo eum vidente, ipso quidem anno quo soror videbatur esse defuncta, cum vixisset annis tribus et viginti et centum, etc. Defunctus est autem secunda luna, initio mensis, qui apud Athenienses quidem Ἐκατομβαίων, apud Macedones autem Lochos, apud Hebraeos vero Sedebath, apud Romanos, nuncupatur Augustus. Cumque luctus super eum populi triginta diebus fuisset expletus, post haec cessavit. Sumens igitur Moyses exinde exercitum, venit ad fluvium Arnon, qui de montibus Arabiae descendens, et per 108.0874D| totum desertum fluens, in stagnum Asphaltiten erumpit, dividens Moabitida et Ammonitida. Haec autem terra est fructifera, et hominum multitudinem ibi nascentium alere copiosa.

« Quamobrem non habuit partem Levi, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit Dominus Deus tuus, etc. » Nisi per hanc tribum universum regale sacerdotium, quod ad novum pertinet testamentum, nullo modo visus esset dicere homo qui ex eadem tribu non erat, Pars mea Dominus. Et in alio Psalmo: Dominus pars hereditatis meae (Psal. XV).

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. Praeceptum de circumcidendis praeputiis cordis, et commendatione pupillorum ac viduarum, atque peregrinorum. 108.0875|

(IBID.) « Circumcidite igitur praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius, quia Dominus Deus vester, ipse est Dominus dominorum, et Dominus dominantium. » Hic tam per legislatorem, tam spiritalis circumcisio quam veritas Evangelii nobis commendata, exprimitur: hoc est, custodia mentis et abstinentia rerum illicitarum. Quid ergo praeputii per hanc circumcisionem significatur, nisi aperte dicere: Postquam luxuriam a carne exstinguitis, etiam superfluas cogitationes amputate? Nemo sane cum circumcisionem praedicare audierit, unius solum membri audierit continentiam 108.0875B| imperari, quasi vel a fornicatione tutum, vel licito matrimonio temperanter utentem, vel virginitate gloriosum existere, absque aliarum virtutum allectione sufficiat, et non omnium potius quos corde vel corpore gestamus sensuum castigationem praecipi. Nam et Moyses, mundissima Dei verba suscipiens, incircumcisum se labiis querebatur. Et Stephanus Judaeis non credentibus: « Incircumcisi, inquit, cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. » (Act. VII.) Ille itaque vera circumcisione mundatus est, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum; qui custodit vias suas ne delinquat in lingua sua, et attendit sibi ne gravetur cor ejus in crapula 108.0875C| et ebrietate. Qui donec superest halitus in eo, et spiritus Dei in naribus ejus, non loquetur labiis iniquitatem; qui lavat inter innocentes manus suas, et ab omni via mala prohibuit pedes suos; qui super omnia castigat corpus suum, et servituti subjicit, omnique custodia servat cor suum, quoniam ex ipso vita procedit. Sed et ipsa bona actio sua quae in abscondito est, circumcisione non minus indiget, ut cum jejuno, oro, eleemosynam facio, gloriam intrinsecus quaeram. Nam si in angulis platearum sto, faciem demolior, tuba ante me cano, ut videar et lauder ab hominibus, foris quidem circumcisus appareo; sed immundus in corde permanens, poenas insuper simulatae aequitatis incurro. In exemplum videlicet Sichemitarum, qui cum patriarcharum circumcisionem 108.0875D| viderentur imitari, quia non ob Domini testamentum, sed ob causam fecere luxuriae, non modo acquisiere mercedes, verum tertia die quando gravis vulnerum dolor est, inter suae civitatis periere ruinas. Tales namque obliti propheticae admonitionis. Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, ubi tempus resurrectionis ingruerit, evacuatis quibus confidebunt virtutibus, sed in mortem mittentur aeternam. Quapropter et Apostolus absconditam corde circumcisionem 108.0876A| sedulo commendat, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

« Deus magnus et potens, terribilis, qui non accipit personam nec munera. Facit judicium pupillo et viduae, amat peregrinum, et dat ei victum et vestitum. Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti, et reliqua. » Duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet et proximi. Per amorem proximi amor Dei gignitur. Et per amorem Dei amor proximi gignitur. Nam qui amorem Dei negligit, profecto diligere proximum negligit. Et tunc plenius in ejus dilectione proficimus, si in ejusdem dilectionis gremio, prius proximi charitate lactamur. Quia amor Dei amorem proximi generat. Dicturus per legem Dominus: « Diliges 108.0876B| proximum, » praemisit dicens: « Diliges Dominum Deum tuum; » ut videlicet in terra pectoris nostri, prius amoris sui radicem figeret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Et rursum, quia amor Dei et proximi amore calescat, testatur Joannes, qui increpat dicens: « Qui non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? » (I Joan. III.) Quae tamen divina dilectio per timorem nascitur, sed in affectu crescendo permutatur. Saepe vero omnipotens Deus ut quantum quisque a charitate ejus ac proximi longe sit, vel in ea quantum profecerit innotescat, miro ordine cuncta dispensans, alios flagellis deprimit, alios successibus fulcit. Et cum quosdam temporaliter deserit, in quorumdam cordibus 108.0876C| quod malum lateat, ostendit. Nam plerumque ipsi vos miseros insequuntur, qui felices sine comparatione coluerunt. Cum enim quis positus in prosperitate diligitur, incertum valde est utrum prosperitas an persona diligatur. Amissio autem felicitatis interrogat vim dilectionis. Unde bene quidam sapiens dixit: Non agnoscitur in bonis amicus, et non agnoscitur in malis inimicus. Non prosperitas quippe amicum indicat, nec adversitas inimicum celat. Quia et ille saepe prosperitatis nostrae reverentia tegitur; et iste ex confidentia charitatis aperitur.

CAPUT II. Quod terra promissionis non est sicut terra Aegypti, plana atque irrigua, sed montosa ac aspera, de coelo exspectans pluviam.

108.0876D| (CAP. XI.) « Terra ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Aegypti de qua existi: ubi jacto semine, et in hortorum more aquam ducunt irriguam; sed montosa est et campestris, de coelo exspectans pluviam, quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi ejus in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus. » Quid ergo terra Aegypti significat, nisi praesentis vitae prosperitatem, quae in imo jacet, cum superna nullo modo appetit? Illic 108.0877A| ergo in hortorum more aquam ducit irriguam, quia carnales quique, qui praesentem felicitatem habere ante omnia appetunt, in hoc laborant, in hoc tanto nisu certantes student, ut copiam rerum in hoc mundo cum deliciis possideant. Sed spiritalis Israelita, qui per ducatum Moysi egressus est de Aegypto, hoc est, per magisterium legis, didicit deserere cupiditatem terrenarum voluptatum, ac per dispensationem Jesu Christi, terram repromissionis, aeternae videlicet vitae beatitudinem, habiturum se credit, montosam et campestrem regionem ingreditur, sanctam videlicet Ecclesiam, ubi altitudo virtutum, et munditia bonorum existit. Quae terra de coelo semper pluviam exspectat, quia desursum gratiam desiderat habere divinam; quam Dominus Deus semper invisit, 108.0877B| quia coelesti illam munere replet. Et oculi illius sunt in ea a principio anni usque ad finem ejus, quia propitiatio ejus ab initio bonae voluntatis usque ad perfectionem boni operis usum vitae semper dirigit. Unde Psalmista ait: « Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum (Psal. XXXIII). » Tale enim donum percipere cum ingenti desiderio, idem propheta postulat dicens: « Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII). » Et item: « Misericordia, inquit, ejus subsequatur me, omnibus diebus vitae meae, ut inhabitem in domo Domini, in longitudine dierum (Psal. XXII). » Et item: « Unam petii, ait, a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini, in longitudine dierum (Psal. XXVI). » Hinc et Apostolus ait: « Deus enim qui operatur in nobis, et velle et 108.0877C| perficere pro bona voluntate (Phil. II). »

« Si ergo obedieritis mandatis meis, quae ego hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra, dabit pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum. » Quid hoc loco per pluviam, nisi verba sacrae praedicationis accipimus? sicut de sanctis doctoribus ab offensa Judaea praedicatione suspensis, scriptum est: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem temporaneam, quia potu sanctae praedicationis irrigamur, cum vera humilitate ariditatem nostri cordis agnoscimus. Unde recte per Psalmistam Deo dicitur: « Anima mea, sicut terra sine aqua, tibi (Isa. LV). » His doctrinae fluentis infundi 108.0877D| Propheta admonet dicens: « Sitientes, venite ad aquas. » Qui dum extrema in parte saeculi verba sanctae praedicationis accipimus, quasi pluvia serotina irrigamur. Qui nimirum serotinae praedicatio ad nos pervenit ex ejus sacrificio, qui per Psalmistam ait: « Elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum. » Quia enim Redemptor noster juxta mundi finem vim persequentium pertulit, semetipsum pro nobis sacrificium dedit. Populo ergo repromissionis terram intraturo, pluvia temporanea et serotina promittitur, quod nos factum spiritaliter jam videmus. Temporaneam quippe pluviam dedit, quia electis suis priore tempore legis intellectum contulit. Serotinam quoque pluviam tribuit, quia praedicari diebus 108.0878A| ultimis incarnationis suae mysterium facit. « Quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris, scribes ea super postes et januas in domo tua, ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum, in terra quam juravit Dominus patribus tuis, etc. » Quid est quod praecepit Moyses commendans verba Domini, et ait: « Scribetis super limina domorum vestrarum » cum hoc secundum proprietatem nemo fecisse Israelitarum commemoratur vel legatur? Quia nec quisquam potest, nisi forte dividat ea per multas partes domus suae? An hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur?

CAPUT III. De eo quod prohibet holocausta in omni loco Domino offerri, primitias, decimasque comedi, sed tantummodo in loco quem elegerit Dominus.

(CAP. XII.) « Cave ne offeras holocausta in omni loco quem videris, sed in eo quem elegerit Dominus. In una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quaecunque praecipio tibi, et reliqua. » Quid autem est quod lex Israelitas vetat in omni loco holocausta offerre, sed in eo quem elegerit Dominus? nisi ut per hoc amputet occasionem idolis sacrificandi. Ideo enim eis praecepit in templo et in altare Domini hostias offerre, ut ubi religio integra existebat, ibi et cultus congruus exhiberetur. Mystice autem innuit nobis nullum sacrificium, nullum munus Deo acceptabile fore extra Ecclesiam catholicam, quia ipse est locus quem elegit Dominus, ut ponat 108.0878C| nomen suum ibi, et habitet in eo. Unde et sequitur: « Non poteris comedere in oppidis decimam frumenti et vini et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quae voveris, et primitias manuum tuarum; sed coram Domino Deo tuo comedes ea, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, et tu et filius tuus, et filia tua, servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis; et laetaberis, et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam. » Secundum tropologiam contradicit nobis sacra Scriptura, ne comedamus in oppidis nostris decimam frumenti et vini et olei, quia valde indignum est ut dona quae ex divina largitate percepta, Domino Deo universorum offerimus, ea nostris viribus vel benevolentiae 108.0878D| ascribamus. Offert ergo decimam frumenti vel vini, vel olei in oppidis suis, qui vel bonam voluntatem, vel gratiam spiritalem, vel virtutum opem suis meritis, vel propriae virtuti deputat, et inde graviter Deum offendit, cum suam non Dei laudem quaerit. Ille ergo in loco Deo electo vota sua rite et ordinate exsolvit, qui quod in se boni agnoscit, hoc divinae pietati non suae virtuti tribuit. Affectus enim verae humilitatis atque innocentiae, absque dubio locus est quem elegit Dominus. Et qui in eo bonis operibus studet, nimirum Deo per gratum munus exhibet. Inde lex jubet filium ac filiam, servum ac famulam, atque Levitam, coram Domino laetari atque reficere, quia generaliter hoc praeceptum omnibus 108.0879A| constitutum est, ut humilitatis et mansuetudinis virtutem coram Deo, hoc est in sinceritate et puritate mentis, ac sine simulatione conservent, atque in eo, quae bona possint, agant. Homo enim videt in facie, Deus autem intuetur cor. Illeque vere laetatur, qui spiritali atque superno gaudio reficitur. Unde et doctor gentium nos hortatur, dicens: « Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus (Philip. IV). » Et iterum: « Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur (I Cor. I). » Humilitas autem quam necessaria nobis sit, Scriptura demonstrat, dicens: « Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccles. III). » Et Apostolus: « Gratia, inquit, Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed gratia ejus 108.0879B| semper in me manet (I Corin. I). » Hinc Petrus ait: « Humiliamini, inquit, sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis, omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. » Hinc et ipsa Veritas discipulos admonet dicens: « Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). » Et item: « Omnis qui se exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur. Cave ne derelinquas Levitam, omni tempore quo versaris in terra, et reliqua (Luc. XIV). » Hac quidem sententia lex Domini verbi ministros nobis commendat, quatenus procuremus ejus solatia debita, quia sicut Levitae in Veteri Testamento decimis, atque primitiis, atque donariis quae Domino populus 108.0879C| offerebat, congrue nutriebantur, sic decet, ut in Novo Testamento boni subditi his qui sibi in Domino praesunt omni devotione deserviant: sicut et Apostolus Thessalonicensibus scribens ait: « Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino; et monent vos, ut habeatis illos abundantius in charitate propter opus illorum. Pacem habete cum eis (I Thess. V). » Et alibi: « Communicet, inquit, is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat in omnibus bonis (Gal. VI). » Unde et Dominus ordinavit his qui Evangelium nuntiant, de verbo et Evangelio vivere.

CAPUT IV. Commendatio Levitarum et interdictio esus sanguinis.

(IBID.) « Et si volueris carnibus vesci quas desiderat 108.0879D| anima vestra, occides de armentis et pecoribus quae habueris sicut praecepit tibi; et comedes in oppidis tuis ut tibi placet, sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis; et mundus et immundus in commune vescentur. Hoc solum cave, ne sanguinem comedas. » Ego oportet mandati hujus etiam litteraturam custodire, et nullatenus comedere sanguinem. Hoc enim et Apostolos invenies praecepisse, quando de quibusdam Judaicis observationibus contentione in Antiochensi Ecclesia facta, ad eos relata est quaestio, qui legem posuerunt, solventes quaestionem hanc et definientes: « Visum est ergo Spiritui sancto et nobis, nihil amplius imponere vobis oneris quam haec necessaria: ut abstineatis ab 108.0880A| immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato et fornicatione (Act. XV). » Praeterea sanguinem quidem, proprie homicidium, omnem sanguinem, omne fraternum odium intelligamus: quia qui odit fratrem suum, homicida est, sicut Joannes scripsit. Dicimus ergo omnem sanguinem, injustitiam dolosorum. « Virum enim sanguinum et dolosum abominabitur Dominus, » et quaecunque proximorum nocet vitae per insidias quaslibet, ita ut homicidio sanguis comparetur, et propterea ab omni sanguine abstinere oportet, scientes quia super animas, quae talem sanguinem comedunt, de quibus dicebat David, « Qui devorant plebem meam sicut escam panis (Psal. XIII), » faciem suam obfirmat Deus, videlicet Christus. « Ipse est enim imago Dei Patris, » quia qui 108.0880B| vidit Filium vidit et Patrem. Ipse etiam judex est. « Sanguis enim eorum pro anima est; et idcirco non debes animam comedere cum carnibus, sed super terram fundes quasi aquam: ut sit tibi bene et filiis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini. » Ergo ideo sanguis dicitur anima esse carnis, quia vitale aliquid est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne vivitur, cum in omnes venas per corporis cuncta diffunditur. Ipsam videlicet vitam corporis, vocavit animam, non vitam quae migrat ex corpore, sed quae morte finitur. Cum ergo Domini praecepto constet carnem brutorum animalium ad esum hominibus esse concessum, sanguinis vero edulium interdictum, salva veritate historiae, secundum mysticum sensum nobis innuitur, ut quando 108.0880C| carnales homines a pristina conversatione interemptos, ad unitatem fidei et bonorum operum nobis consentiemus, nullo modo prioris vitae errores in usum nostrum convertamus, sed super terram illos effundamus, id est, per confessionem prolatos, terrenae fragilitati deputantes, quasi indignos viris spiritalibus abjiciamus. Unde et Apostolus ait ad Ephesios scribens: « Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut jam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum; alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum, qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis et avaritiae. Vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, 108.0880D| et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu: deponere vos secundum pristinam conversationem, veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. »

CAPUT V. De probandis prophetis: ne facile credendum his qui vana prophetant, aut falsa somniant; et de non incidenda carne, nec calvitio faciendo super mortuo.

(CAP. XIII.) « Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit, quod locutus 108.0881A| est, et dixerit tibi: Eamus et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis: non audias verba prophetae illius aut somniatoris, quia vos tentat Dominus vester, et ut palam faciat, utrum diligatis eum annon in toto corde vestro, et in tota anima vestra. Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, Mandata illius custodite, et audite vocem ejus. Ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis, etc. » In editione autem LXX ita habetur: « Si autem surrexerit in te propheta seu somniator somnians, et dederit tibi signum vel prodigium, quod locutus est dicens: Eamus et serviamus diis alienis, quos nescitis; non audietis verba prophetae illius, et somniantis somnium illud quod tentat vos Dominus Deus vester vos scire, an diligatis 108.0881B| Dominum Deum vestrum, ex toto corde vestro, et « ex tota anima vestra. » Hoc quidem interpretes Latini non ita posuerunt, scire an diligatis, quamvis eadem sententia videatur. Verum illud quod dictum est, scire, facilius ad illos refertur, ut sic accipiamus: Tentat vos scire, ac si diceretur: Tentando vos facit scire. Ubi sane etiam voluit illa quae a divinantibus non secundum Deum dicuntur, si acciderint quae dicunt, non accipienda sicut fiant, quae praecipiuntur ab eis, quae coluntur ab eis; nec praeter suam potestatem Deus ostendit esse, quod ita ista contingunt, sed quasi quaereretur cur ea permitteret fieri, causam tentationis exposuit, ad cognoscendam eorum dilectionem, utrum eam habeant erga Deum suum, ad cognoscendam vero ab ipsis 108.0881C| potius quam ab illo, qui scit omnia antequam fiant. Per totum enim istud capitulum, legislator contra idololatras agit, et maxime contra haereticos, praecipiens unicuique fidelium ut caveat a deceptionibus gentilium, atque seductionibus haereticorum observet, et ut se separet a talibus, memor Dominici praecepti quo ait: « Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te. Et si manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et projice abs te. Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam (Matth. V). » Unde praedicit poenam eis quae superveniet incorrectis et impoenitentibus; quomodo eos gladius extremae ultionis interficiat, consumatque ignis perpetuus omnem supellectilem eorum, hoc est, studia 108.0881D| et opera eorum. Civitas enim illa, quae errore rebellis contra Dominum et aversa esse describitur, urbs est diaboli: Babylon videlicet magna, cum qua reges terrae fornicati sunt, et de cujus fornicatione biberunt omnes gentes; in qua est habitatio daemonum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volueris immundae et odibilis. Ad quam civitatem pertinent omnes reprobi; cujus subversio per Joannem in Apocalypsi ita scribitur: « Vae, vae, civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum, et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam, quoniam merces illorum nemo emet amplius, merces auri et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, 108.0882A| et serici, et coccini, et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa ex lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore, et cynamomum, et amomum, et odoramentum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similae, et tritici, et jumentorum et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum, et hominum. Et poma desiderii animae tuae discesserunt a te: et omnia pinguia et clara perierunt a te (Apoc. XVIII). » Cunctas mundi pompas, et ea quae vel sensibus corporis suavia, vel externis sunt usibus commoda, deficere lugent. Species enim metallorum ad visum, odoramenta ad olfactum, unguenta ad tactum: vinum, triticum et oleum, ad gustum pertinent. Jumentorum porro et mancipiorum vocabulo caetera humanitatis auxilia 108.0882B| perire quaeruntur, duplici genere, ut dixi: quod deficiunt ista mundo moriente, vel quod miseri superstites eorum interitum, qui mundi gaudia morte reliquerant, quasi suae civitatis ruinas deplorent. « Filii estote Domini Dei vestri. Non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo, quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo. » Carnem incidere et calvitium super mortuo, indicia fuerunt luctus: in quo luctu nonnullae gentes habent consuetudinem secare corpora sua. Hoc Deus his quos in filiorum nomine censuit, facere prohibuit. Sic enim affligi super mortuos oportet, ut nec in faciem laedat, nec corpus corrumpat, a quibus nos Paulus prohibens ait: « Nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent (I Thes. 108.0882C| IV). » Nam quodlibet eorum, quae praedicta sunt agere, non est spem habere resurrectionis mortuorum, quia tanquam illis corruptis, semetipsos dissipant atque corrumpunt. Spiritaliter enim capilli capitis omnes numerati sunt. Ipsi enim judici ut patet et corda scrutanti, numeratae sunt omnes cogitationes nostrae. Non oportet ergo eas agitare quempiam vel concutere, sed nec offerte diabolo, quod faciunt quidam, et de sensibus, id est, capillis crinem offerentes, sicut superius diximus.

CAPUT VI. De mundis et immundis animalibus, et quae vesci vel non vesci licitum est.

(CAP. XIV.) « Non comedatis quae immunda sunt. Hoc est, animal quod comedere debetis. Bovem et 108.0882D| ovem, et capram, cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalim. Omne animal, quod in duas partes ungulam findit et ruminat, comedetis, etc. » Primum enim sciendum est quidquid a Deo institutum est mundum esse, et in ipsa institutionis auctoritate purgatum. Quid ergo est? In animalibus igitur mores pinguntur humani, et actus et voluntates, ex quibus ipsi fiunt mundi vel immundi. Haec itaque munda esse dicit. « Omne, inquit, quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. » Quod cum diceret, non pecora, sed mores hominum discernebat. Denique hi homines mundi sunt qui ruminant, qui in ore semper portant quasi cibum praecepta divina. 108.0883A| Hi et ungulam findunt, quia duo Testamenta legis et Evangeliorum credentes, se firmo gressu innocentiae, justitiaeque statuunt. Item Judaei ruminant quidem verba legis, sed ungulam non findunt, hoc est, quod nec duo Testamenta legis recipiunt, nec in Patrem et Filium fidei suae gressum statuunt, propterea immundi habentur. Haeretici quoque licet ungulam findunt in Patrem et Filium credentes, et duo Testamenta recipientes, sed quia doctrinam veritatis in ore non ruminant, nihilominus immundi sunt. « De his autem quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, choerogryllum. Quae quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, 108.0883B| immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. » (Ex Hesychio.) Camelus est Judaeus tumens per superbiam: quales Scribae sunt et Pharisaei, ad quos dicebat Dominus: « Liquantes culicem, camelum glutientes (Matth. XXIII). » Ergo Scribae et Pharisaei ruminantem comedunt, quia in legis litterae gloriantur meditatione, et in cultu sabbati purificationisque, et sacrificiorum, aliorumque similium. Ungulam autem non dividunt ea quae ab eis comeduntur, neque discernunt a spiritu litteram: et propterea eorum scientia immunda est. Tales sunt et qui leporem comedunt, et qui choerogryllum. Ruminant enim et ipsa, sed ungulam non dividunt. In populari autem multitudine Judaeorum, utrumque accipitur. Debilia quippe esse 108.0883C| animalia haec dicuntur, testante David et Salomone utrorumque animalium debilitate. Sed Salomon quidem cum ait: « Lepusculus plebs invalida posuit in petra cubile sibi (Prov. XXX). » David vero: « Petra retugium erinaciis sive choerogryllis. » Quorum unum est velox et timidum cum infirmitate, id est lepus; aliud autem debile quidem sed rapax, atque bestiale, atque mortiferum dicunt, id est choerogryllus. Quod omni quidem plebeio, maxime autem Judaeorum est in populo. De quibus dixit David: « Veloces pedes eorum, ad effundendum sanguinem (Psal. XIII). » Timidi autem quantum et infirmi filii Judaeorum sint, vox divina ostendit cum dicit: « Vae cordibus trepidis, et manibus remissis. » Injustitia autem quanta et feritas apud eos erat, audi 108.0883D| Isaiam dicentem: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena judicii? Justitia autem habitavit in ea: nunc autem homicidae (Isa. I). » Post hos suem dicit esse immundam, quia dividit ungulam et non ruminat. Qui ergo sint qui aemulentur, ac propterea illum comedere dicuntur. Petrum expositorem et magistrum suscipe: eum quippe qui habet scientiam divinorum, sed non illa bene utitur, actionibus incongruis eam polluit, vitaeque immundae semetipsum tradidit, suem etiam ipse appellavit dicens: « Melius fuisset eis non cognoscere viam justitiae quam, cognita ea, retro reverti a tradito sibi sancto mandato (II Petr. II). » Contigit enim illis res veri Proverbii: « Canis reversus ad vomitum suum, et 108.0884A| sus lota in volutabro coeni. » Sed quod hic quae dicta sunt addidit. Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis, nec camelum, nec leporem, nec choerogryllum, nec suem inter munda judicavit. Nam camelus Scribarum et Pharisaeorum, ut diximus, personam gestat, qui per superbiam stultitiae vitio notabiles sunt quae contraria est sapientiae. Stultorum quippe est proprium superbire. Lepus ut timidus, fortitudini contrarius est; choerogryllus ut rapax justitiae; sus, vita sordida vivens et immunda, castitati contraria est. Horum carnes nec comedamus, id est, nec quam videntur habere virtutem, sequamur. In hypocrisi enim illam et non in veritate sectantur; multo magis autem morticina eorum tangenda non 108.0884B| sunt, nec malis eorum communicandum est actionibus. Ipsa enim hujusmodi procul dubio morticina vera sunt. « Haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis; quae habent pennulas et squamas comedite; quae absque pennulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt. » Intelliguntur per haec hi qui in gentibus salvati sunt, ut pote regenerationem habentes in aqua baptismatis. De quibus et Isaias dicit: « Ecce gentes quasi stilla situlae (Isa. XL); » sive, ut Septuaginta, « sicut aquae multae, gentes multae. » Unde et eis conveniunt quae sequuntur: Omne quod habet pennulas aut squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. Eadem etiam his quae ex gentibus sunt de meditatione legis aliis praecepit praedicari verbis. Vult enim 108.0884C| eos habere in meditatione legis pennulas vitamque sublimem atque coelestem, sed expositionem legis huic similem. Propter quod non pennulam habet, sed pennulas eos vult habere. Quia autem ignorantia divinae Scripturae gentes obtinuerat (non enim susceperant legem neque prophetas, nec alia in eis scientia divina subtilior), ne ergo hoc morbo permanenti et perpetuo laborarent, squamas eos habere vult, quae facile auferuntur. Quia autem squamae temporalem, et quia facile careatur ignorantiam significant, demonstrans ea quae de Paulo scripta sunt in apostolorum Actibus. Cum enim zelo judaico Ecclesiam persequeretur, facile caruit zelo propter ignorantiam, postquam cognovit quem 108.0884D| persequeretur vocatus a Christo, et postquam ei ab Anania evangelizatum est: « Nam squamae ceciderunt ab oculis ejus, et mox vidit. » Ergo in modum squamarum superjacebant instantes ei temporales ignorantiae. Unde etiam consequenter legislator subdidit:

« Quidquid autem pennulas aut squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis erit et exsecrandum. » Sunt enim quaedam piscium genera, testam pro pelle habentia, quorum squama auferri non potest. Tales sunt qui nec squamas ignorantiae verbo Dei deponere, nec culmen spiritus suscipere patiuntur. Hi et si in mari inveniantur baptismatis, et si in fluminibus poenitentiae abominabiles sunt, in omnibus quae 108.0885A| moventur in aquis et vivunt. Et cum vitam sortiti sunt in baptismate, vocationem tamen generationemque corruperunt, dum pennulas et squamas non habent, sublimem videlicet vitam, cognitionemque divinorum, quae coelestis, sed cor caecum in ignorantia detinent, et propterea in his quae squamas habent, non adnumerantur. Intende autem quanta sublimitate sermonum, ut videlicet maxima per eos mysteria et admirabilia significans legislator, utatur. Pennulas enim et squamas conjunxit, quia quemadmodum piscibus quibus sunt squamae, his sunt omnimodo et pennulae, sic quibus temporalis est squama. Et quapropter cito ea careri possit. His et cognitio sublimis, et vita coelestis adjicitur. Horum, qui non sunt tales, nec carnes comedere, sed nec 108.0885B| morticina tangere, nec aliquam conjunctionem omnino cum eis habere oportet. Quod testatur Paulus, dicens: « Si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumite (I Cor. V). » Adulter, aut avarus, aut ebriosus, aut detractor, non habet pennulas, aut vitam videlicet habens sordidam et immundam. Idolorum autem cultor, qui squamas non habet, non computatur. Duram quippe et in morem testae atque insanabilem habere videtur divinorum ignorantiam. Alias nequaquam postquam Deo conjunctus est, ultra serviret idolis. Praeterea notandum est, quod pisces, qui pennulas squamarum habent, dare saltus etiam super aquas solent. Quid ergo pennatis piscibus, 108.0885C| nisi electae animae significantur, quae profecto solae in coelestis Ecclesiae corpus transeunt? Quae modo virtutum pennulis fultae, saltus dare per coeleste desiderium sciunt, ut supernam contemplationem appetant, quamvis in se ipsis iterum ex mortali carne relabantur. Soli ergo in electorum corpore quasi cibus electus transeunt, qui in eo quod in imis deserviunt, aliquando ad superna conscendere saltibus mentis sciunt ne semper in profundis curarum lateant, et nulla eas amoris summi, quasi liberi aeris aura contingat. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad inferiora refugiunt, cum nequaquam foras perturbationum strepitus diligunt, se apud semetipsos intus tranquillitatis in sinu requiescunt.

108.0885D| « Omnes aves mundas comedite, immundas ne comedatis. Aquilam scilicet et gryphem, et haliaetum, ixion et vulturem, ac milvum, juxta genus suum, et omne corvini generis. Struthionem, et noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum; herodium, et cygnum, et ibin, ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo. Upupam quoque et vespertilionem, et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, nec comedetur. » Nec eorum qui ad contemplativam vacant vitam, in hoc legislator indiscussam reliquit; sed quemadmodum in oblatione sacrificiorum proprium eis legis capitulum deputat, ita et in inquisitione 108.0886A| ciborum, fines eis proprios dedit. Quos perducens et terribiliores faciens, non sicut de pecoribus et piscibus, etiam de his sciant. Ibi enim ait: « Haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae; » et rursus: « Haec sunt quae gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Hoc autem sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda vobis. » Vere abominatione dignum est, et valde inter illicita atque nimis evitanda connumerandum, contemplationi vacantem quempiam, sponte tales habere maculas, quales per dinumeratas aves legislator significat. Ait enim: Aquilam et gryphem, haliaetum, et milvum juxta genus suum. Rapaces et cibum alienum male sectantes, quaestibus injustis gaudentes, per praedicta significat. Quia 108.0886B| enim quidam inveniuntur in Ecclesia inter eos qui putantur contemplationi operam dare, qui non quemadmodum debent ad hoc vacant, sed frustra inflantur, audi Paulum dicentem: « Si quis alia docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictiones hominum mente corruptorum, et qui a veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem (I Tim. VI). » Hos igitur significant ea quae nunc dinumerata sunt animalia, victum ex rapina conquirentia. Quaedam autem ex his alias aves invadunt, et ex venationibus 108.0886C| earum nutriuntur. Alia vero in domos ingredientia, diripiunt quae repererunt, ne quidem gerentium obsoniis parcentia: quibus sunt similes quidam qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis; quos Paulus arguit. Vultur rixis et bellis gaudet propter cadavera praeliorum, intantum ut etiam sequatur exercitum. Non ergo oportet aliorum casibus pasci atque nutriri eum qui contemplationi dat operam. Corvini generis ergo animalia sunt affectionis expertia: quod manifestum est ex eo quod emissus a Noe, ex prima eum corvus avolatione transgressus est. Cui similis Judas circa suum magistrum et Dominum fuit. Struthio quaedam est avis, sed volare non potest, totamque vitam suam circa terram occupat: quales Deo militantes 108.0886D| et saeculi se negotiis implicantes. Noctuam vero LXX glaucum dixerunt. Hanc asserunt in nocte acuti esse visus, sole autem apparente, minus utilitate oculorum frui. Tales sunt qui legis gloriantur contemplatione et scientia, lucem evangelicae conversationis capere non valentes. Larus animal est in utroque vivens, id est, aqua et terra. Qui sicut avis volans quidem, ut aquatile autem natat. Cui non male comparantur hi qui simul circumcisionem venerantur et baptisma. Ad quos Paulus dicit: « Si circumcidimini, Christus vobis nihil prodest (Galat. V). » Accipiter, inter rapaces aves est, habet autem quiddam aliud propter quod a legislatore positus est. Mansuescit quippe et cooperatur ad rapacitatem; 108.0887A| quem imitantur hi qui mansueti quidem videntur esse, et sensu tranquilli: sunt autem cum potentibus et avaris atque rapacibus. Nycticorax animal est quod in nocte tantummodo repit atque operatur, sicut sunt gentes, intelligibiles noctis operibus, quae sunt fornicatio, immunditia, spurcitia, idolorum cultus, et his similia. Ibis et porphyrio, quem LXX nominant pellicanum, cygnus et charadrius, longi esse colli, trahereque cibum ex altitudine terrae atque aquarum, dicuntur. Quae animalia imitari non debemus, nec de inferioribus evellere cibum, sed de coelestibus. Ille siquidem contemplationi vacat, qui ad superiora mente contendit, et non solum intelligibilem cibum a Domino exspectat. Unde ait Dominus: « Nolite solliciti esse animae 108.0887B| vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini. Scit enim Pater vester coelestis, quia his omnibus indigetis (Matth. VI). » Upupa lugubre animal est amans quod luctuosum est. Saeculi autem tristitia mortem operatur. Propter quod oportet eum qui diligit Dominum, semper gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere, quia gaudium fructus est spiritus. Vespertiliones circa terram volant, ita ut pennis pro pedibus utantur quando ambulant: quod tamen indignum est in eis qui contemplationi dant operam. Quorum enim est volatus circa terram, horum etiam procul dubio mens terrenis occupatur. Non incredibilis ergo sis nec dubites, quod etiam haec, quae nunc dinumerata sunt animalia, ad ostensionem, figuram eorum a quibus 108.0887C| abstinere debent contemplationi vacantes, posuit legislator. Sed inquies: Quomodo horum animalium non cibus, sed imitatio prohibetur, cum scriptum sit: « Similis factus sum pelicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio? (Psal. CI.) » Per aquilam autem Moyses ipsum significat Dominum dicentem ad Israel: Quomodo portaverim vos super alam aquilarum. Nam et prophetae leonem Christum appellant. Leonem autem e diverso esse Petrus apostolus dicit diabolum. Nec tamen secundum hoc leo Christus, secundum quod diabolus dicitur. Absit a nobis, absit ista impietas. Sed quia simul regnum nec non rapax atque immite animal est. Cumque dignitatem laudabilem, vituperabilem tantum operationem gerat, quod quidem 108.0887D| laudabile habet, hoc in Christo accipitur; quod autem vituperabile habet in diabolo, rapacitas, immansuetudo: quod et in aquila considerantes, sine aliqua dubietate reperimus. Propter altitudinem enim volatus ejus in Dominum, Moyses sumpsit. Propheta autem David lugens hominem in peccato constitutum, nycticoraci hunc sicut in nocte viventem comparavit. Per pelicanum autem ut pote per animal amans solitudinem, figuravit eum qui forsan amicis desolatus est, ac cognatis aliorumque similium societate destitutus.

« Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, nec comedetur. » Ab omni mundos esse peccato atque actione sordida eos qui contemplativam 108.0888A| vitam pollicentur praecepit; et propterea quicunque quidem volatilibus similes sunt, supernorum videlicet assequi contemplationem promittentes, quae ducit ad coelos, sed reptilibus comparantur terrae, et concupiscentiis operam dant, etiam si in quatuor pedes ambulant, id est si evangelicam simulat, quae dicit: « Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam; » et, « Non habent necesse sani medicum, sed qui male habent (Luc. V): » a quo latro salvatus et adultera justificata est; qui plus debebant, plus diligere innocentem dicuntur, sed tamen, quia non secundum veritatem, socialem amplectuntur vitam, abutuntur autem compassione praedicationis, pro suis voluptatibus immundi sunt atque abominales, ut pote qui in tali 108.0888B| conversatione et in tanta scientia, turpem quamdam ingrediuntur, et vitam immundam.

« Omne quod mundum est, comedite; quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende, quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. » Omne mundum comedere praecepit, quia actionibus bonis et moribus honestis uti concedit. Morticinum edi vero prohibet, quia a mortuorum operibus abstinere nos jubet. Quin potius peregrino dari consentit, quia a pagano et haeretico, qui a Christiana religione alieni et extorres sunt, quasi immundis et immunda projicit, cum a sorde eos peccatorum abstinere nolle, conspicit. Unde dicit Apostolus. « Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil mundum (Tit. 108.0888C| I). » Hinc Salvator in Evangelio ejectos daemones ab hominibus permisit ire in porcos. Et discipulo pro sepultura patris petenti respondit: « Sine mortuos sepelire mortuos suos: tu autem vade et annuntia regnum Dei (Matth. VIII). »

CAPUT VII. De non coquendo haedo in lacte matris: et de decimis dandis, nec tonderi oportere primogenita ovium.

(IBID.) « Non coques haedum in lacte matris suae. » Haedus hic sub peccatoris figura inducitur. Proinde peccans non est coquendus in lacte matris, id est, non est purgandus mediocribus tenerrimisque disciplinis Ecclesiae, sed austerioribus praeceptis ejus sunt excoquenda peccata, cujus magna sunt crimina: ut qui per lasciviae blandimenta se perdidit, 108.0888D| fortiori disciplina se redimat.

« Decimam partem separabis a cunctis frugibus suis, quae nascuntur per annos singulos in conspectu Domini Dei tui, in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur; decimam frumenti, vini et olei; primogenita de armentis et de ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum in omni tempore. Cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, ne potueris ad eum cuncta haec portare, vendes omnia, et in pretium redigens, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus, et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, etc. » Quid est 108.0889A| quod vendere jubet his qui longius positi erant a loco, in quo tabernaculum vel templum Dei fuerat constitutum, decimam frumenti, vini et olei, primogenita quoque boum et ovium, nisi quod instruat eos, qui in incolatu hujus mundi conversantur, et longe sunt a perfectione sanctorum, nec possunt ascendere cultum virtutum, neque vacare divinae contemplationi, ut bona, quae per divinam gratiam possint, devote ac humiliter agant, quatenus ex rebus terrenis atque caducis, mercentur sibi praemia aeterna, et thesauros coelestes. Unde Dominus dicit in Evangelio: « Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo, nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur (Matth. VI). » Et alibi: « Facite vobis, ait, amicos de mammona iniquitatis, 108.0889B| ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). » Ibi enim epulandum est, ibi laetandum cum amicis, hoc est cum sanctis et electis et angelis, ubi coepta non cessabunt gaudia, sed in beatitudine permanent perpetua. « Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas; venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus, et pupillus, ac vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus, in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris. » In LXX autem editione, ita habetur: « Post tres annos produces omnem decimam fructuum tuorum. In illo anno pones illud 108.0889C| in civitatibus tuis. Et veniet Levita, quia pars ejus non est tecum neque sors, et adveniet pupillus et vidua quae est in civitatibus tuis: et manducabunt et saturabuntur, ut benedicat te Dominus Deus tuus omnibus operibus tuis quaecunque feceris. » Ex ista decima non dixit ut ipse manducet cum suis, ac per hos Levitis et pupillis, et advenis, et viduis jussit eam impendi, sed obscure positum est, quia non est distincta ista decima ab ea quam voluit cum Levitis in eo loco manducari, quem Dominus elegisset in templo suo. Sed in ea interpretatione, quae est ex Hebraeo, apertius hoc distinctum reperimus. Ait enim: « Anno tertio separabis aliam decimam, ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas; venietque 108.0889D| Levites, qui non habet aliam partem nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt: et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris. » Primo ipsum hoc plenius est quod ait, « Anno tertio. » Intelligitur enim uno anno interposito. In Septuaginta autem quod post tres annos dixit, incertum est utrum eos medios esse voluerit, ut quotoquoque anno fieret. Deinde cum ait: « Et separabis aliam decimam, » satis ostendit extra illam esse, quam voluit eum ipsum qui offert manducare cum suis et Levitis in eo loco quem elegit Dominus. Et hanc enim aliam decimam intra januas suas eum ponere 108.0890A| praecepit, non ad eum locum referre ubi Dominus se voluit invocari. « Et veniet, inquit, Levites, qui non habet partes nec possessionem tecum, et peregrinus, et pupillus, et vidua, quae intra portas tuas est, et comedet. » Hinc certe manifeste verum est, nec istam decimam Domini fieri voluisse communem ei qui offert et his quibus impendenda est, sed illis solis erogari eam jussit qui nihil aliud haberent in quibus praecipue Levitem posuit.

CAPUT VIII. De remissione anni septimi, et de servo cui auris subula perforatur.

(CAP. XV.) « Septimo anno facies remissionem, quae hoc ordine celebrabitur: Cui debetur aliquid ab amico, vel proximo ac fratre suo, repetere non 108.0890B| poterit, quia annus remissionis est Domini. » In hoc namque capitulo, pietas atque dilectio nobis maxime commendatur, ubi jubemur, per septimi anni remissionem, misericordiam et charitatem ostendere in proximis nostris pauperibus, quare futuram remunerationem sperare debemus a Domino. Unde et Apostolus nos hortatur dicens: « Bonum autem facientes, non deficiamus. Tempore enim suo non deficientes, metemus. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime ad domesticos fidei (Gal. VI). » Hinc ad discipulum scribens ait: « Exerce teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae (I Tim. IV). » Hinc 108.0890C| quoque ipsa Veritas in Evangelio ait: « Dimittite et dimittetur vobis; date et dabitur vobis. Mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis (Luc. VI). » A peregrino et advena exiges: a propinquo repetendi non habebis potestatem, etc. Peregrinum et advenam appellat eum qui extra Ecclesiam est et extra religionem Christianam. Cui est et propinquus, qui noster frater est, et intra Ecclesiam constitutus nobiscum unum Dominum colit. Inter peregrinum ergo et civem ideo distantiam facit, ut intelligamus eum nobis propinquiorem esse in unitate fidei qui nobiscum manet quam illum qui alienus cultu et ritu est a Christo. Et licet erga omnes homines justitiam observare debemus, erga proximos tamen affectum mitiorem habere debemus; 108.0890D| profecto quia membra nostra sunt et in unitate corporis nostri et Christi nobiscum consistunt. Unde eos ut nosmetipsos diligere debemus. Ideo subjungitur: « Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos, ut benedicat tibi Dominus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem. » Proximis ergo nostris quantum possibile est, in necessitatibus ut nobismetipsis consulere debemus, quia exhibitio operis, probatio est dilectionis. Unde Joannes ait: « Qui habuerit substantiam mundi hujus, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua: sed opere et veritate (I Joan. III). »

108.0891A| « Cave ne forte tibi subrepat impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis; et avertas oculos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. Sed dabis ei, nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, etc. » LXX: « Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum in corde tuo iniquitas dicens: Appropriat annus septimus, annus remissionis, et malignetur oculus tuus in fratrem tuum egenum, et non tribuas ei. Et exclamabit adversum te ad Dominum, et erit in te peccatum magnum. » Magnifice occultum verbum hoc dixit, quod nemo audet hoc dicere, qui potuerit cogitare, ideo non esse mutuum dandum indigenti, 108.0891B| quoniam appropinquet annus remissionis, cum Deus propter misericordiam utrumque praeceperit, et commodari cum quisque indiget, et remitti anno remissionis. Quomodo ergo misericorditer remissurus est illo anno quo remittendum est, si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est? « Cum ergo venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum. » Hos emptos non eo anno remitti voluit, quem septimum quemque observari oportebat ab omnibus; sed anno septimo emptionis ejus, quotocunque anno illorum septimus iste annus occurreret. « Sin autem dixerit: Nolo egredi, eo quod diligat te et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat, assumes subulam, 108.0891C| et perforabis aurem ejus in janua domus tuae, et serviet tibi usque in sempiternum, etc. » Quae de servo Hebraeo praecipiuntur, ut sex annis serviat, et dimittatur liber gratis, ne servi Christiani hoc flagitarent a dominis suis, apostolica auctoritas jubet servos dominis suis esse subditos, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. Illud enim ex hoc satis constat in mysterio praeceptum, quia et pertundi subula ejus aurem ad postem praecepit Deus, qui libertatem illam recusaret. Praecipitur enim ut Hebraeus puer, si forte in servitutem deveherit, sex annis deserviat, septimo anno vero liber limittatur. Quod si egredi a servitute noluerit propter uxorem et filios, perforabitur auricula ejus, et erit servus in saeculum. Hoc de praesenti saeculo 108.0891D| non dicitur, sed de futuro: quia in sex aetatibus hujus saeculi servientes, septimo die aeterno sabbato liberamur, si tamen noluerimus esse liberi dum adhuc in saeculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur nobis auricula in testimonium inobedientiae, et cum uxore et filiis nostris quos praetulimus libertati, id est, cum carne et operibus ejus, jugiter peccati servi erimus in aeternum. Sed et aliter hoc intelligi potest. (Ex Gregorio.) Nempe sciendum est quia cum activa vel contemplativa vita ex Dei sint gratia, una nobis in necessitate est, altera in voluntate. Quis enim cognoscens Dominum, non ejus regnum ingreditur, nisi prius operetur bene? Sine contemplativa ergo vita intrare non possunt 108.0892A| si negligunt bona operari quae possunt. Illa ergo in necessitate, haec in voluntate est, unde ad Moysen dicitur: « Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi: septimo anno egredietur liber gratis, » et reliqua quae sequuntur. Hebraeus transiens interpretatur. Et servus Hebraeus emitur, quando unusquisque, qui jam ab hoc saeculo mente transiit, servitio omnipotentis Dei subditur. Ille etenim Deo vero servire appetit, qui ab hoc saeculo mente transire didicerit. Sic « Moyses transivit, ut videret visum (Exod. III). » Sic David cum « videret impium exaltatum super cedros Libani, transivit et non erat (Psal. XXXVI); » quia iniquorum potentiam esse magnum aliquid fortasse credimus, nisi ad permanens saeculum mente transeamus. Servus vero Hebraeus 108.0892B| emptus sex annis servire praecipitur, ita ut in septimo liber exeat gratis. Quid enim per senarium numerum, nisi activae vitae perfectio designatur? Quid per septenarium, nisi contemplativa vita exprimitur? Sex annis servit, et septimo egreditur liber, qui per activam quam perfecte exhibuerit, ad contemplativae vitae libertatem transit. Et notandum quod gratis liber egreditur, quia hi postquam omnia fecerint, dicunt se inutiles servos. Eis procul dubio sicut ipsa activa vita fuit ex munere, ita erit ex gratia etiam contemplativa. « Cum quali veste intraverit, cum tali exeat. » Quia omnino necesse est, ut unusquisque nostrum in hoc quod incipit perseveret, atque usque ad finem operis in ea qua inchoavit intentione perduret: ille quippe qui ad contemplativam 108.0892C| vitam transit, qui in activa vita intentionis suae vestem non mutaverit. Et sunt nonnulli qui priusquam omnipotentis Dei servitio socientur, jam bona operari diligunt. Sunt vero alii qui bona opera, postquam ad servitium omnipotentis Dei venerint, discunt. Qui ergo operationem bonam, et priusquam ad Dei servitium veniret habere studuit. Hebraeus servus cum uxore emptus est. Et plerumque is qui talis est, potest ad contemplativam vitam transire, et tamen activam vitam non deserere. Unde et illic subditur: « Si habens uxorem, et uxor egrediatur simul. » Cum eo enim et uxor ad libertatem egreditur, quando is qui ad contemplationem pervenerit, etiam foris actionem boni operis qua prodesse possit aliis, non relinquit. « Si autem dederit dominus illi 108.0892D| uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi ejus erunt domini sui: ipse vero exibit cum vestitu suo. » Servo empto dat dominus uxorem, cum praedicator quisque quem jure omnipotenti Deo mancipaverit, bonae actioni conjungit. Nam et praedicatores domini vocantur, sicut Elisaeo prophetae de praedicatore suo dicitur: « Scis quod dominus tuus tollatur a te? Uxor vero emptitii servi filios et filias pariet, quando ei bona fortes vel tenores fructus generat. Sed mulier quae a domino data est, eidem domino cum filiis remanet; ipse vero servus exit cum vestitu suo, quia bona actio vel ejusdem bonae actionis fructus, praedicatoris mercedi reputantur. Ipse vero in desiderii sui intentione perdurans, per supernam 108.0893A| gratiam ad contemplationem liber egreditur.

« Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber. » Servus dominum suum diligit, quando praedicatoris verba sollicita mente custodit. Uxorem quoque amans et liberos liber egredi recusat, quando activam vitam ejusque fructus diligens, transire ad contemplativam non vult, quia bona se opera habere in ministerii sui servitute considerans, ad libertatis quietem renuit transire. « Sed offerat eum dominus diis, et applicetur ad ostium et postes; et perforet ejus aurem subula, ut sit et servus in saeculum. » Dominus enim qui in activa disposuit vita perdurare, a domino diis offertur, quando a praedicatore suo antiquorum Patrum dictis imbuitur, qui 108.0893B| nobis in via omnipotentis Dei sacerdotes fuerunt; atque ad ostium tabernaculi ducitur, ut de ingressu aeterni tabernaculi aliquid audiat, et tremendi judicii diem subtiliter agnoscat, ne per bona opera quae facit, placere hominibus appetat, sicque auris ejus subula perforatur, dum mens illius timoris Dei subtilitate percutitur, et verbi acumine transfixa per omne quod agit, noverit ingressum regni semper attendere, et quasi ab ostio et poste tabernaculi perforatam aurem portare. Qui erit servus in saeculum, ut esse post saeculum liber possit. In saeculum enim servus est, qui per activam vitam hominibus servire disposuit, ut post praesens saeculum ad libertatem veram valeat pervenire, de qua per Paulum dicitur. « Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute 108.0893C| corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII). » Tunc enim vera in nobis libertas erit, cum ad gloriam filiorum Dei adoptio nostra pervenerit. Nunc ergo non solum activa in servitute est, sed etiam contemplatio qua super nos rapimur, libertatem mentis non obtinet, sed imitatur; quia illa quies intima in aenigmate videtur.

CAPUT IX. De primogenitis sacrificandis Domino: nec operari debere in primogenito bovis.

(IBID.) « De primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. » Primogenita sanctificare Domino jubemur, cum primordia bonae voluntatis ac bonorum operum Deo omnium bonorum 108.0893D| datori applicare praecipimur non nobis, quia quidquid in nobis est boni, ejus nobis hoc donum non nostrum contulit studium; unde per Jacobum dicitur: « Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est descendens a patre luminum (Jacob. I); » hinc et Paulus ait: « Deus enim qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II). » Si quid autem leve est in nostra cogitatione aut maculam habet in conversatione atque sermone, vel claudum fuit in progressu operationis, vel caecum in ignorantia mentis, aut aliqua parte deforme vel debile, non hoc immolare Deo, id est non illi imputare, sed nostrae debemus 108.0894A| infirmitati: quia proprium est hominis corruptibilis et fragilis peccare; unde scriptum est: « Non est homo super terram, qui faciat bonum, et non peccet. » De domo autem diem, quod possimus nos a peccatis coercere. Quaerendum est utrum quod Graeci dicunt πρωτότοκα, nec Latine dici nisi primogenita potuerunt, in his tantum intelligenda sunt, quae nascuntur ex matribus. Ipsa enim proprie pariuntur potius quam gignuntur. Parere quippe est τείκτειν, quod est femina: unde πρωτότοκον dicitur. Gignere autem est γεννᾷν, unde dicitur proprie Latine primogenitus. Ex feminis autem dabantur primitiva, id est, quae prima pariebantur. Namque gignebantur prima a viris, si forte ex viduis, quae jam pepererant, gignerentur. Non enim aliter essent quae aperirent 108.0894B| vulvam: quod proprie voluit esse lex eorum, quae primo nata Domino debebantur. Si ergo in his verbis distinctio, non frustra Dominus non dicitur a patre, μονότοκος, sed μονογενὴς, id est, unigenitus, quod unicus. A mortuis autem primogenitus quidem Latine dicitur: quia non potuit Latinum verbum ita componi secundum loquendi consuetudinem; Graece πρωτότοκος dicitur, non πρωτογενὴς: tanquam pater genuerit sibi aequalem, creatura vero pepererit. Nam quod dicitur primogenitus omnis creaturae, quae ibi πρωτοτόκος Graece legitur, potest ita intelligi secundum novam creaturam, de qua dicit Apostolus: « Si qua igitur nova creatura in Christo, ex qua ille primitivus est, quia primitivus ita resurrexit, ut jam non moriatur, nec mors ei ultra dominetur (II Cor. 108.0894C| V). » Quod novae creaturae, quae in illo est futurum in fine promittitur, sed ista distinctio non temere affirmanda, sed in Scripturis diligentius perscrutanda est. Movet enim quomodo dici potuit in Proverbiis, « Primogenite, tibi dico, fili, » id est, ex cujus persona dictum intelligatur. Si enim Dei Patris persona ad Christum dicitur, cui sententiae utrum sequentia consonent, vix asserere eumdem dici primogenitum quem unigenitum, quia etiam nos filii Dei sumus. Unigenitum vero, quoniam solus ille de substantia Patris, et Patri coaequalis atque coaeternus est. Mirum est autem utrum parere et gignere evidentissimis documentis sacra Scriptura distinguat. « Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. » Quid per exhibitionis 108.0894D| hujus exemplum nisi vitam bene inchoantium Moyses humanis occupationibus exercere prohibuit. In primogenito ergo bovis arare, est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. Ovium quoque primogenita tondere, est ab occultationis suae tegmine humanis oculis inchoantia bona nostra denudare. In primogenito bovis operari prohibemur, atque a primogenitis ovium detondendis compescimur, quia et si quid bonum atque robustum incepimus exercere, hoc in apertum citius non debemus proferre, et cum vita nostra simplex quidem atque innocuum inchoare dignum est, ut secreti sui velamina relinquat, ne hoc humanis oculis quasi 108.0895A| subducto vellere ostendat. Ad sola ergo divina sacrificia boum primogenita oviumque proficiant, ut quidquid forte simplex innocuumque incipimus, hoc ad honorem intimi judicis in ara cordis immolamus. Quod ab illo procul dubio tanto libentius accipitur, quanto ab hominibus occultatum, nulla laudis appetitione maculatur. Saepe enim novae conversationis primordia adhuc ex carnali sunt vita commista, et idcirco innotescere citius non debent, ne cum laudantur bona quae placent, deceptus laude sua animus, deprehendere in eis nequeat mala quae non placent. Primogenitum bovis accipimus in infirma aetate primi nostri temporis, bonam operationem, in qua tamen arandum non est, quia cum prima sunt adolescentiae vel juventutis nostrae tempora, nobis adhuc a praedicatione 108.0895B| cessandum est, ut vomer linguae nostrae proscindere non audeat terram cordis alieni. Quoadusque enim infirmi sumus, continere nosmetipsos intra nos debemus, ne dum tenera bona citius ostendimus, amittamus: quia et arbusta plantata, si prius in terra radicata non fuerint, manu tecta citius arescant. At si semel radicem fixerint, manus tangit, nec tamen officit. Venti impellunt, nec tamen impellentes laedunt, et constructi parietes, si tamen impellantur, eruuntur, nisi a suo prius fuerint humore siccati. Mens itaque linguae, quousque ab humore pravitatis suae perfecte non fuerit exsiccata, alienae linguae manu tangi non debet, ne prius quam plene percipiat, perdat soliditatem suam, ne impulsa ruat, ne velut arbustum sine radicibus, plus quam tolerare 108.0895C| valet, flatibus concutiatur et arescat. Ad exemplum ergo non sunt ostendenda, nisi quae firma sunt. Prius etenim convalescere debet mens, atque ad utilitatem proximorum postmodum demonstrari, cum jam nec per laudem elevata corruat, nec per vituperationem percussa contabescat. Nam et si Timotheo dicitur: « Praecipe haec et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV), » sciendum, quia adolescentia ejus jam in annis, non in moribus fuit, quamvis in sacro eloquio nonnunquam adolescentia, juventus vocatur. Unde scriptum est: « Laetare, juvenis, in adolescentia tua (Eccl. XI). »

CAPUT X. Praeceptum de faciendo Phase Domino, in mense novarum frugum.

108.0895D| (CAP. XVI.) « Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus ex Aegypto nocte, immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut inhabitet nomen ejus ibi. » Mensem novarum frugum appellat primum mensem Hebraeorum, qui apud eos appellatur Nisan, apud Graecos ξαντικὸς, et apud Latinos Aprilis. Ideo autem mensis novarum frugum dicitur, quia in eo manipuli spicarum, hoc est, primitiae mensis, a messore per sacerdotem Domino offerebantur: sicut in Levitico legitur Dominum praecepisse filiis Israel: « Cum, inquit, ingressi fueritis terram quam 108.0896A| ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae ad sacerdotem. Qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis (Levit. XXIII). » Ideo quoque facere phase, hoc est, pascha a Domino jubentur, ut redemptionem eorum de Aegypto festivitate congrua celebrent: sic et nos per hoc exemplum instruimur, ut qui per gratiam Dei de spiritali Aegypto liberati sumus, novum hominem induti, deinceps in novitate vitae ambulemus, consecrantes Deo primitias bonorum operum, ac religiosae vitae gratum munus illi semper exhibentes, simusque semper memores, unde appellata sit illa solemnitas phase, quod nos transitum possumus vocare; scilicet ut de pejoribus ad meliora pergentes, tenebrosam Aegyptum 108.0896B| derelinquamus, et ad terram repromissionis feliciter pervenire contendamus. Quod sibi hoc vult quod addidit, boves, cum immolationem phase vel paschae, de ove tantummodo commendaverit, quam jussit accipi ex ovibus, ex haedis vel capris? Quod mystice accipitur propter Christum, cujus ex justis et peccatoribus, est origo carnalis. Non enim ait ex ovibus aut capris, licet proprie non possint intelligi oves ex capris, sed ne forte Judaei subaudiendum putarent caprum, si dictum esset, aut ex capris.

Dictum est autem « ex ovibus et capris. » Quid ergo hic sibi volunt, boves? An propter alia sacrificia, quae ipsis diebus azymorum sunt immolanda? « Non apparebit termentum in omnibus terminis tuis, septem diebus. » Hoc et a nobis modis omnibus, si 108.0896C| fieri potest, elaborandum est, ut exeuntes a saeculi hujus illecebris, non ambulemus in fermento veteris malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis, quod est nova conversatio hominis, relicto pristino homine cum sociis suis. Et illis quidem septem diebus mundus peragitur, istis qui semper in suo ordine revolvuntur, et quotidie nobis agnus occiditur, et pascha quotidie celebratur, si fermentum malitiae et nequitiae non habemus, si innovati nihil ex corruptionis veteris malitia delectemur. Nam quid est aliud fermentum nisi corruptio naturae, quod et ipsum prius a naturali dulcedine recedens, adulterino rancore corruptum est? « Et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere, in die primo usque ad mane. » Quia dicta majestatis 108.0896D| divinae atque mysteria magna sunt sollicitudine discutienda, quatenus prius quam dies resurrectionis appareat, in hac praesentis vitae vocatione, omnia mandata illius discutiendo et intelligendo, et operando penetremus. Sed quia valde est difficile, ut omne agni eloquium possit intelligi, et omne ejus mysterium penetrari, recte in Exodo legitur: « Sed si quid remanserit, igni comburetis (Exod. XII). » Quod ex agno remanet, igni comburemus, quando hoc de mysterio, quod incarnationis ejus intelligere non possumus et penetrare, potestate Spiritus sancti humiliter reservamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere vel denuntiare quod non intelligit. Sed haec igni cum tradat, Spiritui sancto reservat. 108.0897A| « Non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum, sed in urbe quam Dominus Deus tuus elegerit, yut inhabitet nomen ejus ibi. Immolabis autem phase vespere ad solis occasum, quando egressus de Aegypto es; et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus: maneque consurgens, vades in tabernacula tua. » In una domo agnus paschalis edi jubetur, et in uno loco immolari phase similiter praecipitur, hoc est, in una Ecclesia catholica. Extra illam autem nemo recte pascha facere potest. Et ideo vetat legislator in qualibet urbium pascha facere, quia omnes congregationes, quae extra Ecclesiam sunt, hoc est Judaeorum, haereticorum, atque gentilium, omni modo detestandae sunt. Vespere ergo, hoc est in novissima aetate saeculi, quando verus Sol in passione occubuit, et quando 108.0897B| Aegyptiaca captivitas per Redemptorem nostrum destructa est, pascha legitimum et Deo gratissimum factum esse, ejusque sanctionem omnes fideles tempore praesentis vitae fideliter debent observare: « quia pascha nostrum, Paulo testante, immolatus est Christus (I Cor. V). » Et ideo debemus non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis illud tempore mortalitatis nostrae condigne celebrare. Quod autem dicit, « mane consurgens vades in tabernacula tua, » demonstrat post peractum divinum servitium, in labore praesentis vitae, mane resurrectionis futurae, in tabernacula aeterna nobis migrandum esse, et ibi quiescendum esse ab omni opere solummodo, ubi laetandum est de percepta retributione. Unde sequitur: 108.0897C| « Sex diebus comedes azyma, et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus. » Septenarius ergo numerus propter sabbatum significat futuram requiem, ubi jam nec tempus, nec locus, nec ratio est operandi, sed in laudibus et contemplatione conditoris, dignis quibusque perpetualiter vacandi.

CAPUT XI. De Pentecostes celebratione ejusque caeremoniis.

(IBID.) « Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris, et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui, etc. » Quaerendum quomodo praecepit observari, quod ait: 108.0897D| Septem septimanas dinumerabis tibimetipsi inchoare falcem injicere in segetem. Incipies numerare septem septimanas; et facies diem festum septimanarum Domino Deo tuo, offeresque ut valet manus tua quaecunque tibi Dominus dederit, secundum quod benedicet te Dominus Deus tuus, et epulaberis in conspectu Domini Dei tui. Si enim ab universo populo haec pentecoste visa est observari, nunquid omnes uno die credendum est falces jussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est universo populo. Illa vero una est, quae computatur ab immolatione paschae usque in diem datae legis in Sina. Sed hujus pentecostes, neque 108.0898A| tempus neque numerus a populo Judaeorum custoditur, a nobis autem cum contemplatione et ad litteram custoditur. Planius enim legislator intentionem suam demonstrare volens, ab altero die sabbati in Levitico numerari praecepit quinquaginta dies, Dominicum diem procul dubio volens intelligi. Hoc enim altera dies sabbati. In hac enim resurrectio facta est, quae hebdomades numerantur septem, usque ad alterum diem expletionis hebdomadae. Dominica rursus die Pentecostes celebramus festivitatem, in qua sancti Spiritus adventum meruimus: non frustra eos septem hebdomadarum adventum custodientes, sed ut nos cognosceremus quia vetus lex nihil saeculare, nihil Deus agere praecepit corruptioni veteri proximum his qui eum cupiunt percipere, sed 108.0898B| novum sacrificium Domino tunc offerri jussit. Adveniens namque Spiritus totam nostram vitam renovavit, quando confirmavit Christi traditionem, et stabilivit conversationem, quam in illis perfecit. Ait enim: « De meo accipiet, ut annuntiet vobis. » Propter quod non in alia hebdomadis die advenit, sed qua resurrectio facta est. Et manipulus intelligibilis oblatus est, ut et hoc probaret, quia nova conversatio quae nos reformavit liberando a corruptione vetustatis, resurrectione Christi et sancti Spiritus adventu correcta est. Manifestat autem oblatio etiam ipsa speciem hostiae, quam praecepit fieri, sicut aperte scriptum reperimus. « Et sic, inquit, offeretis sacrificium novum Domino, ex omnibus habitationibus vestris. Panes primitiarum duos ex duabus decimis 108.0898C| similae fermentatae, quas coquetis in primitias Domino, et sic offeretis cum panibus septem agnos immaculatos, anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos. » Novum sacrificium dicens, legis sacrificia et vetera exclusit, evangelica autem pro illis introduxit; deinde addens, « de habitationibus vestris, » Ecclesiam significavit, eique offerri, quae dicta sunt optavit. Neque enim dixit, ex omnibus habitaculis, sed « ex habitaculis vestris omnibus, » ut absolute aliquod habitaculum praecipuum ostenderet, de quo ait David: « Beati qui habitant in domo tua (Psal. LXXXIII). » Et rursum: « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI). » Et panes quidem primitiarum duos, id 108.0898D| est, legem et Evangelium. Panes enim sunt cibum animarum fidelium continentes. Sunt autem et primitiarum, sive, ut Septuaginta, separati: quoniam omnia quidem sapientia sunt praeputii: ab ea autem quae exterior est, separati et conjuncti. Sunt ergo ex duabus decimis similae fermentatae, ex doctrina quae perfectam Dei divinitatem et perfectam humanitatem tradit. Nec aliter coqui, nisi per talem doctrinam possunt, sed primitiarum sunt Domino. Primum enim Dominus legem perfecit, et Evangelium post hoc docuit. « Audite, quia dictum est antiquis: Non occides. Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur fratri suo sine causa, erit reus judicio (Matth. V). » 108.0899A| Conjunxit enim hic legem Evangelio, propter quod ejus primitiae dicuntur. Quod et Lucas affirmans, primitias veras nobis ostendens, scripsit: « Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere (Act. I). » Offerre autem eis septem agnos anniculos, immaculatos praecepit, dona significans quae sunt Spiritus. De quibus Salomon in Proverbiis dicebat: « Sapientia aedificavit sibi domum, erexit columnas (Prov. IX). » Planius autem Isaias tradidit: « Et requiescit super eum spiritus Domini. » Nec tacuit, quae vel cujus numeri essent dona. Subintulit enim, « Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et veritatis, et implevit eum spiritus Domini. » Agnos autem, haec appellat dona, ad ostentionem, 108.0899B| quia Spiritus sanctus unum est cum Christo, de quo dictum est: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Unde nemo potest dicere Christus Jesus, nisi in Spiritu sancto (Joan. I). » Ergo non extra rationem cum septem agnis, vitulum ex armento praesens continet oblatio, sed evidenter significat illum ex armento, Abraham, Isaac, et Jacob, et David secundum carnem factum. Huic arietes duos immaculatos conjunxit, excellentia mandata et virtutes, quas velut alias oves, oportet in his, ut pote intelligibilem inimicum ventilantibus, munimen et indemnitatem habere. Quae sunt autem haec? « Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. X). » Maximum quippe mandatum vendere quae habet, et 108.0899C| dare pauperibus. Maximum etiam sequi Christum, ut cum despectu quippe possidendi, etiam omnia agere secundum voluntatem Domini studeamus, hoc enim sequi. Haec ergo mandata et propter immaculatam vitam et perfectam conscientiam, arietes appellantur. Quia arietes omni grege excellentiores sunt, horum sacrificia et libatio, scientia videlicet et correctio, odor suavitatis Domino illi, de qua Paulus dicebat: « Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem scientiae manifestat per nos, quia Christi bonus odor sumus (II Cor. II). »

CAPUT XII. De observatione mensis septimi, et de solemnitate tabernaculorum; et quod tribus vicibus per annum omne masculinum in conspectu Domini praesentandum est.

108.0899D| (IBID.) « Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area tua et torculari fruges tuas; et epulaberis in festivitate tua, tu et filius tuus et filia, et servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, et pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt. Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis, in loco quem elegerit Dominus, etc. » Septem ergo diebus festivitatem tabernaculorum appellavit. Quicunque enim, ut tabernaculo praesente mundo utitur, hic festivitatem in eo habere et laetari, propter futuri exspectationem potest. Et quicunque scit quia si terrena domus habitationis hujus dissolvatur, aedificatio non manufacta eum in coelis suscipit, hic superare 108.0900A| sapientiam saeculi poterit, et transitorium ejus nosse et temporale. Intelligendum quoque est non solum hoc legislatorem significare, sed et oportere oculum habere ad saeculum futurum. Hoc ergo et per numerum, et per tabernacula sine aliqua dubitatione invenies figuratum. Quintadecima siquidem die, sicut in Levitico scriptum est, inchoari festivitatem praecipitur. Ex septem autem et octo, hic est numerus compositus, quorum unus quidem praesens saeculum, alter autem figurat futurum. Unde et festivitatem septem diebus consummari praecipiens, alios rursus dies celeberrimos atque sanctissimos commemoravit, et nec eam cum septem posuit sed sequentem, et semotam aliis sicut futurum saeculum. Sequitur quidem praesens, sed aliud hoc est. Post finitam ergo 108.0900B| messem omnium fructum, solemnitatem tabernaculorum praecepit agendam, et epulandum cum filiis et filiabus, cum servis et ancillis, cum Levitis et advenis, pupillis ac viduis, quia post finitum bonorum operum actum, et post virtutum plurimorum collectum, laetandum tunc cum amicis et gaudendum esse designat. Tunc vere quisque exsultabit de percepta retributione, qui hic reminiscatur se largum fuisse in munere. Tunc vere solemnitas agitur tabernaculorum, cum non mutabilium, sed aeternarum possessio conceditur mansionum. De quibus Salvator in Evangelio ait: « In domo Patris mei multae mansiones sunt (Joan. XIV). » Et iterum: « Facite, inquit, vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula 108.0900C| (Joan. XVI). » « Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui, in loco quem elegerit. In solemnitate azymorum, et in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. » Quid est quod, feminis tacitis, de masculis lex mandat in conspectu Domini praesentandis, nisi quia Creator noster, quidquid molle, quidquid fragile et infirmum in nostra conversatione reprobans, fortia virtutum opera a nobis exquirit? Nam si in fide Patris et Filii et Spiritus sancti, pro aeternae mercedis adeptu, tempore vitae praesentis bonis operibus studium impendamus, masculinum nostrum sine dubio ante conspectum Domini digne constituimus. « Non apparebis ante Dominum vacuus; sed offeret unusquisque secundum 108.0900D| quod habuerit, juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei. » In conspectu Domini vacuus apparet, qui nihil secum de fructu sui laboris portat. Alius namque adipiscendis honoribus exsudat; alius multiplicandis facultatibus aestuat; alius promerendis anhelat divitiis. Sed quia cuncta haec quisquis moriens deserit, ante Dominum vacuus apparet, quia secum ante judicem nihil tulit. Hinc ergo per legem salubriter admonetur dicentem: « Non apparebis in conspectu Domini vacuus. » Qui enim promerendae vitae mercedem bene agendo non providit, in conspectu Domini vacuus apparet. Hinc per Psalmistam dicitur justis: « Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos 108.0901A| suos (Psal. CXXV). » Ad examen quippe judicii portantes manipulos veniunt, qui in semetipsis recta opera quibus mereantur vitam, ostendunt.

CAPUT XIII. De constituendis magistris atque judicibus in portis, et non accipiendis personis atque muneribus, et justis judiciis faciendis.

(IBID.) « Judices et magistros constituas in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas. » Ut advenientes undique, statim in introitu civitatis judices et magistros paratos inveniant, a quibus justa judicia accipiant. Mystice autem Ecclesiarum principes admonet, ut in portis, hoc est, apostolorum et in prophetarum dictis consistant, judiciaque justa secundum divinae 108.0901B| legis instituta singulis quibusque impendant, veritatem observent, avaritiam caveant, ne forte, si per mendacium aut cupiditatem ipsi a vero deviaverint, abominabiles coram oculis Dei fiant. Unde sequitur: « Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum. » Non hoc dicit quod veraciter sapientes et justi per munerum cupiditatem subvertantur, sed quod illi, qui videntur sibi esse sapientes et justi, saepius corruant. Ad quos propheta loquens ait: « Vae, qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isa. V). » Hinc per sapientiam dicitur: « Sunt viae quae videntur ab hominibus justae: novissima autem eorum deducunt usque ad profundum inferni (Prov. IV). » Hinc Salvator in Evangelio talibus 108.0901C| loquitur dicens: « Vae vobis, qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra (Luc. XVI). » Nam qui vere sunt sapientes et justi, nunquam praeponunt res caducas veritati atque justitiae, sed in omni tempore student in aequitate permanere. « Juste quod justum est persequeris, ut vivas et possideas terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. » Injuste quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiae non virtutis aemulatione, sed amore praemii temporalis excitatur. Injuste quod justum est exsequitur, qui ipsam, quam praetendit justitiam, vendere minime veretur. Juste ergo justum exsequi, est in assertione justitiae eamdem ipsam justitiam quaerere.

CAPUT XIV. De non plantando luco juxta altare Domini, nec statuis constituendis, nec maculosis animantibus immolandis.

(IBID.) « Non plantabis lucum et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui; nec facias sibi atque constituas statuam, quae odit Dominus Deus tuus. » Per haec Duo Testamenta amputat occasionem idololatriae, quam gentes solebant agere, in lucis et delubris simulacra sibi constituentes, et idola adorantes. Mystice autem juxta altare fidei prohibet omnem infructuositatem otiosi sermonis, seu pravorum operum, et obscuritatem ignorantiae statuere; nec fictionem aliquam falsitatis atque erroris permittit veritati fidei catholicae associare. Interdicitur ne nemus 108.0902A| plantetur in templo. Nemus frondentes arbores et infructuosae sunt, sola delectatione visus plantatae. Tales sunt et gentiles, qui rationem suam verborum decore componunt, ut non convertant a viis, sed delectent, atque istiusmodi seductione persuadeant. Nos autem secundum praeceptum Dei juxta altare nemus non plantamus, sed circa Dominicam fidem nihil infructuosis verbis, nihil audientiae saecularis illecebrarum componimus, sed sola puritate veritatis scientiam praedicationis tenemus. Hoc nemus in praedicatione sapientiae plantare vitabat Apostolus, cum dicebat: « Et loquimur non in doctis sapientiae humanae verbis, sed in doctrina spiritus et virtute. Non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem, in quo est macula, aut quidpiam vitii: quia abominatio 108.0902B| est Domino Deo tuo (I Cor. I). » Omnem maculam intellige omne peccatum, quod ubicunque fuerit inventum, deformitatem parit. Et ideo oblatio Domini, sive in quolibet fortiter operanti, quem significat bos, sive in simplicitate ambulanti, quem designat ovis, bonum est, ut sine peccati contagio fiat, quia omne peccatum contrarium est veritati, et ejus societas non placebit justitiae.

CAPUT XV. De apostatis qui, Deum relinquentes, servierunt diis alienis; et duobus vel tribus testibus in causa singulorum adhibendis semper.

(IBID.) « Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu 108.0902C| Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, ut vadant et serviant diis alienis, et adorent eos, et lunam et omnem militiam coeli, quae non praecepi, etc. » Tota lex Domini errorem et idololatriam maxime detestatur, et ubique eam evertit: quia maximum scelus est divinum honorem impendere creaturae, quod faciunt gentiles, sive etiam mali catholici, qui licet credulitate ab unitate Ecclesiae non recedant, tamen vitiis variis dediti, magis inveniuntur per cupiditatem terrenam servire diabolo quam per bonorum operum abundantiam militare Deo. Hos enim lapidibus obrui praecipit, quia districta sententia damnandos esse praevidit: « In ore duorum vel trium testium, peribit, qui interficietur. » 108.0902D| Quid est quod in ore duorum vel trium testium perire dicitur, qui noxius est, nisi quia attestationem legis et prophetarum atque evangeliorum esse convincitur, qui divinae culturae indevotus esse reperitur. Unde Salvator in Evangelio ait: « Sermo quem locutus sum vobis, ipse judicabit eum in novissimo die. »

CAPUT XVI. Quod judicia difficilia ad sacerdotes referenda sint, et quod inobedientes morte multandi sint.

(CAP. XVII.) « Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et non lepram, et judicum intra portas tuas videris verba variari, surge et ascende ad locum quem elegerit 108.0903A| Dominus Deus tuus; veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo in tempore; quaeresque ab eis qui indicabunt tibi judicii veritatem; et facies quodcunque dixerit, qui praesunt loco quem elegerit Dominus, et docuerunt te juxta legem ejus, etc. » Hac sententia legislator ritum docet ecclesiastici ministerii, ut sacerdotes et praesules Ecclesiarum Dei, judicia ecclesiastica secundum potestatem sibi datam a Deo reverenter agant justeque discernant causas et actus singulorum. Hoc maxime commendat, ut ipsa judicia non secundum sua libera quisque, sed secundum legis Domini agere studeat decreta; nec ob gratiam sive injuriam cujuslibet suscipiendo personam mutet sententiam, sed in omnibus rebus legis Domini 108.0903B| observet justitiam. Et quia necesse est ut subditi quoque magistrorum consentiant disciplinae, inobedientibus ac superbientibus mox quae eos obsequatur poena, demonstrat dicens: « Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, decreto judicis morietur ille: et auferes malum de medio tui, et reliqua. » Morietur, inquit, homo, qui obedire noluerit sacerdotis imperio: ipsius videlicet sacerdotis imperio, qui secundum ordinem Melchisedech sacerdos factus in aeternum, pastores, hoc est, vicarios suos constituit regere Ecclesiam quam acquisivit sanguine suo, ut pro ipso legatione functi Evangelium in toto orbe praedicarent. Qui quantae auctoritatis sint ipse demonstrat dicens: « Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui me misit (Luc. X). » Dignum est ergo, ut suae damnationis accipiat sententiam, qui non metuit contemnere Divinitatis potentiam.

CAPUT XVII. De constituendo rege super Israelitas a propriis et non ab externis, et jure regis legitimo.

(IBID.) « Cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes, eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus. » Quaeri potest cur displicuerit populus 108.0903D| Deo, quando regem desideravit, cum hic inveniatur esse permissus. Sed magis hic intelligendum est merito, non fuisse secundum voluntatem Dei, quia fieri hoc non praecepit, sed desiderantibus permisit; verumtamen praecepit, ne fieret alienus, sed frater, id est, ex eodem populo indigena, non alienigena. Quod non poteris, intelligendum est: non debebis. « Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus, praesertim cum praeceperit vobis, ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini. Non habebit uxores plurimas, quae illiciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera, etc. » De rege cum loqueretur 108.0904A| ait: Non multiplicabit sibi uxores, ut non discedat cor ejus; et argentum et aurum non multiplicabit sibi valde. Unde quaeritur utrum David contra hoc praeceptum non fecerit, non enim unam habuit uxorem. Nam de Salomone manifestum est quod transgressus fuerit hoc praeceptum, et in feminis, et in auro, et in argento. Sed hinc potius intelligitur permissum fuisse regibus, ut plures haberent quam unam. Multiplicare enim prohibiti sunt; quae prohibitio non habet transgressionem, si paucae fuerint, sicut David fuerunt, non autem multae sicut Salomon: quamvis cum addidit, « ut non discedat cor ejus, » hoc magis videtur praecepisse, ne multiplicando perveniat ad alienigenas feminas, per quas factum est in Salomone, ut discederet cor ejus a Deo. Multiplicatio 108.0904B| tamen generaliter ita prohibita est, ut etiam si ex Hebraeis solis eas multiplicasset, contra hoc praeceptum fecisse merito argui posset. Quod autem utique Deuteronomium ei scribi jubet, et legi omnibus diebus, ostendit eum non superbiendo sua sequi debere libita, sed humiliter divina servare praecepta.

CAPUT XVIII. De sacerdotibus et Levitis, quod non debeant habere possessiones ac sortes suas inter caeteras tribus, sed dilatationibus Domini sustentari.

(CAP. XVIII.) « Non habebunt sacerdotes et Levitae omnes, qui de eadem tribu sunt, partem et haereditatem cum reliquo Israel, quia sacrificia Domini et oblationes ejus comedent, et nihil aliud accipient 108.0904C| de possessione fratrum suorum. Dominus enim ipse est haereditas eorum, sicut locutus est illis. » Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris et servitoribus templi Domini mandatum est, de oblationum largitate et decimarum dato nutrimentum habere, nec terrenis possessionibus concessum est eis adipiscendis, ullo modo inhiare. Unde Dominus in Evangelio apostolis et praedicatoribus Evangelii praecepit, dicens: « Euntes autem praedicate dicentes, quia appropinquavit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite: gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum et argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam. Dignus 108.0904D| est enim operarius mercede sua, vel cibo suo (Matth. X). » Hinc Paulus Corinthiis loquens: « Nescitis, inquit, quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt? et qui altari deserviunt, cum altari participantur? Ita et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. » Hinc et ad Timotheum scribens ait: « Nemo militans Deo, implicet se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit. Laborantem enim agricolam oportet primum de fructibus accipere (II Tim. II). » Nec conveniens enim est, ut ille quam oportet semper astare divino, quod acquirendo occupetur terreno lucro. Dominus enim ipse est 108.0905A| haereditas, qui sibi devote et instanter deserviunt, nec aliquid illi deesse potest, qui omnia possidentem possidet. « Hoc erit judicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas, sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum et ventriculum, primitias frumenti, vini et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. » Scriptum est in Levitico, dicente Domino: « Pectusculum elevationis, et armum separationis tuli a filiis Israel de hostiis pacificis, et dedi Aaron sacerdoti ac filiis ejus lege perpetua, ab omni populo Israel. » Per pectusculum autem fidem designans, et confidentiam quam offerri Domino vult ab eo qui desiderat salvari, quia sine fide impossibile est placere Deo. Armus quoque dexter de pacificorum hostiis, cadit in primitiis sacerdotis. 108.0905B| Armus dexter actiones bonae sunt. Ergo et fidem et actiones offerre oportet eum qui salvari vult. Sed pectusculum filiis Aaron deputavit, qui sublimes vita sunt; armum autem dextrum sacerdoti, qui imaginem tenet Christi: propter quod solus sacerdos hoc sacrificium perficere potest, offerri apte legislator ostendit; quia quidem credere et proponere bona, nostrum est ex Dei dono, sed incipere opera aut perficere, et ad finem perducere ea quae sunt coepta, hoc divinae est gratiae: propter quod dixit Paulus apostolus: « Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX). » Dei enim solius est dirigere actiones, propter quod et brachium ipse Dei nominatur. Primitias frumenti, vini et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione, jutemur 108.0905C| sacerdotibus dare, quia sive in corporalibus solatiis, sive in spiritalium rerum emolumentis, humiliter ac devote spiritalibus solatiis doctoribus nostris semper communicare debemus: hoc ipsum etiam exhortante apostolo Paulo atque dicente: « Communicet is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis (Gal. VI). » « Si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel in qua habitat, et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus, ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus. Levitae stabunt eo tempore coram Domino. Partem ciborum eamdem accipiet quam et caeteri, excepto eo quod in urbe sua ex patria ei successione debetur. Si autem supervenerit Levites ex civitatum tuarum 108.0905D| una, ex omnibus filiis Israel, ubi ipse incolit, secundum quod cupit anima ejus, in locum quem elegerit Dominus, etc. » Id est, si desideraverit ire ad locum ubi Dominus invocatur, et ministrare nomini Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus, Levitae qui astant coram Domino, partem partitam edent, praeter venditionem quae est secundum familiam. Quam dicat venditionem obscurum est, nisi forte, quia decimationes et primogenita praecepit vendi ab eis qui in longinquo habitarent, ne multa cogerentur portare ad locum invocationis Domini, vel pecora ducere, ut illic ab eis denuo emerentur ex eodem pretio; et jusserat ibi partem habere Levitam, qui maneret in ea civitate, unde illae decimationes 108.0906A| et primogenita debebantur. Et ideo dixit secundum familiam hoc deberi Levitae, quoniam ex successione qua succedit parentibus suis, hoc circa eum servari oportet quod parentibus exhibitum est.

CAPUT XIX. De malitiis cunctis prohibendis, et de propheta qui ad similitudinem Moysi in gente Judaeorum suscitandus erat.

(IBID.) « Quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis laquo;abominationes gentium illarum nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam suam ducat per ignem, et ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria. Ne sit maleficus, nec incantator, nec pythones quis consulat neque divinos, 108.0906B| ut quaerat a mortuis veritatem, etc. » Quoniam portentorum inspectores prohibet esse in populo Dei, quaerendum est quomodo ista portenta, quae inspici prohibentur, discernantur ab eis quae divinitus ita dantur ut quid significent dici debeat sicut omnia miracula quae in Scripturis reperiuntur significantia, quod pertineat ad regulam fidei. Sicut dicimus, quod significaverit vellus in area compluta siccum, vel in sicca area complutum, ut virga Aaron quae floruit et nuces attulit, et caetera hujusmodi. Sicut autem discernuntur divinationes, quas consequenter prohibet a praedicationibus vel annuntiationibus prophetarum, sic illae inspectiones prodigiorum a significationibus divinorum miraculorum discernendae sunt. « Prophetam autem de gente 108.0906C| tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus. Ipsum audies, ut petisti a Domino Deo tuo in Oreb, quando concio congregata est atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. Et ait mihi Dominus: Bene omnia sunt locuti. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus. Loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi. Qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo audire noluerit, ego ultor existam, etc. » Licet quidam secundum historiam in hac sententia accipere velint prophetas omnes sanctos qui spiritu Dei repleti prophetaverunt in filiis Israel, quos ita Moyses ut se audiendos dixit 108.0906D| esse, quia eodem spiritu, quo ipse plenus legem descripsit, hoc etiam illi prophetias suas ore veridico protulerunt, tamen nullum melius quam ipsum Dominum prophetarum, hoc est, Jesum Christum hic denotatum intelligere possumus, quem etiam libri Veteris Testamenti verum prophetam et evangelium prophetae nomine nuncupat. Unde turbae ab ipso satiatae, videntes signum quod fecerat, intra se dicebant: « Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum (Joan. VI). » Et alibi quando suscitavit filium viduae idem mediator Dei et hominum, « Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam (Luc. 108.0907A| VII). » Hunc ergo prophetam suscitavit Dominus Israelitis de medio fratrum suorum, hoc est, de semine David similem Moysi, quia non venit Jesus solvere legem, sed adimplere; et posuit verba in ore ejus, cujus verba, quae loquetur in nomine Domini, qui audire noluerit, ipse Dominus ultor existit, cum perpetua poena illum cruciandum mancipaverit.

CAPUT XX. De urbibus refugii decernendis his qui non sponte homicidium faciunt.

(CAP. XIX.) « Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam, habitaverisque cum ea in urbibus ejus et in aedibus, tres civitates separabis tibi 108.0907B| in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem, sternens diligenter viam, et in tres partes aequaliter totam terrae tuae provinciam divides, ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere, et reliqua. » Tres civitates refugii ultra Jordanem Moyses constituit homicidis, his qui non sponte homicidium commiserunt, et tres alias contra Jordanem in terra repromissionis jubet Josue eisdem decerni: mystice insinuans quod ante perceptionem baptismatis, omnis qui vult a peccatis salvari et ab hostibus spiritalibus liberari, sanctae Trinitatis fidem debet sincera mente confiteri, et post ablutionem sacri fontis, in fide, et spe, et charitate utiliter operari; sicque religiose in hoc mundo conversans, qui senario 108.0907C| numero conditus pollet, post perfectionem bonorum operum, requiem aeternam exspectet, in quiete felici sanctarum animarum. Quod autem dicit sterni oportere diligenter viam, et in tres aequaliter partes totam terrae provinciam dividi, quatenus salvandus facilius hostes possit evadere, demonstrat praedicatores plebium, omni diligentia, verbo, exemplis, consulere debere saluti aegrotantium, et aequaliter in tota terra Ecclesiae sanctae eamdem fidem omnibus insinuare, quatenus viam veritatis ac portam credulitatis sibi patere singuli agnoscant. Et si intrare noluerint, se merito damnandos esse praesciant. « Haec erit lex homicidae fugientis, cujus vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens, et qui nudiustertius et heri nullum contra 108.0907D| eum habuisse odium comprobatur, sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manum, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet: ne forte proximus ejus cujus est effusus sanguis, dolore stimulatus persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat animam ejus qui non est reus mortis: quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur. » Ad silvam cum amico imus, quoties cum quolibet proximo ad intuenda delicta nostra convertimur, et simplicitate ligna succidimus, cum delinquentium vitia pia intentione 108.0908A| resecamus. Sed securis fugit manum, cum sese increpatio plus quam necesse est in asperitate protrahit; ferrumque de manubrio prosiliit, cum de correptione sermo durior excedit, et amicum percutiens occidit, quia auditorem suum prolata contumelia ab spiritu dilectionis interficit Correpti namque mens repente ad odium proruit, sed hanc immoderata increpatio plus quam debuit, addicit. Sed hic qui incaute lignum percutit et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut munimine earum defensus, vivat, quia si ad poenitentiae lamenta conversus in unitate sacramenti, sub spe, fide et charitate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur, eumque exstincti proximus cum invenerit, non occidit, quia cum districtus judex 108.0908B| venerit, qui sese nobis per naturae nostrae consortium junxit, ab eo procul dubio vindictam de culpae reatu non expetit, quem ejus venia, spes, fides, charitas, abscondit. Ejus ergo culpa dimittitur, quae nequaquam malitiae studio perpetratur. « Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut juravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est, si tamen custodieris mandata ejus, et feceris quae hodie praecipio tibi, diligas Dominum Deum tuum, et ambulaveris in viis ejus omni tempore, addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis, ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, nec sis sanguinis reus, 108.0908C| etc. » Hoc quomodo factum sit, liber qui dicitur Jesu Nave, manifestat, cum commemorat Josue Domino jubente sex civitates refugii decernere homicidis, qui homicidium non sponte fecerunt, hoc est, Cades in Galilaea montis Nephthalim, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe: ipsa est Hebron in monte Juda; trans Jordanem contra occidentalem plagam Jericho, urbem Bosor, quae sita est in regione campestri, in solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basam, de tribu Manasse. Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel, et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum 108.0908D| expositurus causam suam. Mystice autem, si quis per invidiam aut odium mucrone malitiae aliquem percusserit, et in mortem animae seduxerit, aeternae morti ipse obnoxius erit. Unde ipsa Veritas ait: « Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut mola asinaria addatur collo ejus, et demergatur in profundum (Matth. XVIII). » Et Joannes ait: « Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. III). » Hic talis ab altari Domini evelli jubetur, quia indignus sacramentis Dominicis, a participatione sacri altaris merito removetur, nec revocari ad veniam nisi per condignam poenitentiam ullo modo 108.0909A| meretur. Qui autem non voto malitiae, sed per incuriam aut ignorantiam aliquem laeserit, habet urbes refugii, Ecclesiam videlicet catholicam, ubi se angustia poenitentiae coarctans, per omne tempus praesentis vitae bonis operibus studium impendens maneat; et si spem suam in morte pontificis summi, Redemptoris videlicet sui, posuerit, hic sine dubio in aeternum salvabitur.

CAPUT XXI. De testibus falsis non recipiendis, sed si inventi fuerint, rite puniendis.

(IBID.) « Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati et facinoris fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. » Licet et historialiter haec sit divina servanda 108.0909B| sententia, tamen et cum contra quoslibet impios vel haereticos agimus, necesse nobis est Scripturas sanctas in testimonium vocare. Sensus quippe nostri et attestatio sine his testibus non habent fidem. Unde magis convenit ad probationem, ut cum affirmem verbum intellectus mei, adhibeo duos testes, Novum et Vetus Testamentum. Adhibeo etiam tres, Evangelium, Prophetam et Apostolum: sic stabit omne verbum. « Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit; et auferes malum de medio tui, ut audientes timorem caeteri habeant, et nequaquam talia audeant facere. Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, 108.0909C| dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. » De hoc et in Levitico scriptum est: « Qui occiderit et percusserit hominem, morte moriatur. Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit fiat ei: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet. Qualem infixerit maculam, talem sustinere cogatur. Qui percusserit sive occiderit hominem, sive, secundum Septuaginta, qui percusserit animam hominis, morte moriatur (Levit. XXIV). » Et quis hominis animam percutit, nisi qui eum illicitat ad impietatem, qui eum ad blasphemos trahit sermones, in quibus meretur pessima peccati morte mori, quae vera est 108.0909D| mors animae? Propter quod morte mori hunc, qui talis est, praecipit. Hic tamen animam dicens hominis, animalem maxime hominem dicit, id est, eum tui non potest intelligere quae sunt spiritus. De quo ut apostolus Paulus: « Animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus. Stultitia enim illi est, et non potest intelligere, quia spiritaliter examinatur (I Cor. II). » Quem qui percusserit, morte moratur. Sed et si percusserit animal, videlicet eum tui modo pecoris vivit. De quo ait David: « Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII). » Reddet vicarium, id est, animam pro anima. Nec enim quia peccatorem aut popularem, 108.0910A| et non habentem discretionem subtilem de Deo, errare fecit, quasi venia omnino dignus est. Si autem percussit, non sic ut perfecte eum ad impietatem deduceret, et ex toto eum errare faceret a Deo, omnino autem quaedam ea dixerit aut egerit, et maculam peccati irrogavit, secundum hoc et poenam sustinebit. Ait enim: « Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, ei fiat. Fracturam pro fractura: sive, ut Septuaginta, contritionem pro contritione, oculum pro oculo, dentem pro dente. » Sive enim virtutem quam habuit, cujus sive proximus ille mala docens aut suadens, aut scandalizans, aut detrahens aut calumnians contrivit, sive oculum ejus videlicet scientiarum, unum quodlibet praedictorum agens caecavit; aut dentem, verborum 108.0910B| virtutem. Dentes enim pro verbis Scriptura accipere solet, quod ostendit David dicens: « Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI), » vel machaera acuta. De Christo autem Jacob patriarcha in benedictionibus dicebat: « Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes lacte candidiores (Gen. XLVI). » Clari enim et aperti evangelici Christi sermones sunt, super lac legales. Necessarie ergo eorum quae dicta sunt aliquid nocens, similem et ipse sustinet maculam, in judicio videlicet futuro. Si enim alterius virtuti nocuit aut contrivit, ipsius conteretur. Scientiam obscuravit, ejus scientia pro nullo habetur. Si verbis doctoralibus nocuit, et ejus sermones infructuosos ei atque inutiles judex efficiet.

CAPUT XXII. De ordinando jure belli; et de formidolosis, et caeteris inhabilibus personis ad bellandum, remissis.

(CAP. XX.) « Audi, Israel: Vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis: non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos, quia Dominus Deus vester in medio vestrum est, et pro vobis contra inimicos vestros dimicabit, ut eruat vos de periculo. » In Septuaginta quoque haec sententia ita legitur: « Quoniam Dominus Deus vester qui praecedet vobiscum, simul debellabit vobiscum inimicos vestros, et salvos faciet vos. » Ecce quemadmodum et in spiritalibus conflictibus sperandum est et petendum est 108.0910D| adjutorium Dei, non ut nos nihil faciamus, sed ut adjuti cooperemur. Sic enim ait: « Debellabit vobiscum, » ut etiam ipsos acturos quid agendum esset, ostenderet. « Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui aedificavit domum novam, et non dedicavit illam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio. Quis homo qui desponsavit uxorem, et non accepit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam, » etc. Possunt movere ista, quasi meliore conditione moriantur in bello, qui jam dedicaverunt aedificia sua, jamque epulati sunt 108.0911A| de novellis, duxerunt sponsas suas, quam qui nondum. Sed quoniam his rebus tenetur humanus affectus et magni aestimantur haec ab hominibus, intelligendum est ad hoc ista dici in bellum procedentibus, ut quisquis animo his tenetur, appareat cum revertitur, ne propter hoc minus fortiter agat, dum timet ne ante moriatur quam domum dedicaverit; aut de novella sua biberit, aut sponsam duxerit. Nam utique, quantum ad feminam pertinet, melius alteri nubit intacta quam vidua. Sed, ut dixi, haec instituta sunt propter virorum animos explorandos. « Quis est homo formidolosus et corde pavido? Vadat et revertatur in domum suam: ne pavere corda fratrum suorum faciat, sicut et ipse timore perterritus est. » Quibus verbis 108.0911B| edocet non posse quemquam professionem contemplationis vel spiritalis militiae arripere exercitum, qui adhuc nudari terrenis operibus pertimescit: ne rursus infirmitate mentis revertatur, suoque exemplo alios ab evangelica perfectione revocet et infideli terrore infirmet. Jubentur itaque tales ut, discedentes a pugna, revertantur in domum suam, quia non possunt duplici corde bella Domini praeliari. « Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis (Jac. I). » Tales quippe oportet ut ne initium quidem renuntiationis arripiant, quibus melius est in activa vita consistant quam tepide contemplationem exsequentes, majori discrimini semetipsos involvant. « Melius est enim non vovere, quam vovere et non reddere (Eccl. V). » Similiter et ille 108.0911C| a tali militia prohibetur, qui uxorem duxerit, qui plantaverit vineam, velut propagines filiorum. Non enim potest servire divinae militiae servus uxoris: nec potest assequi studium contemplationis, qui adhuc in delectatione figitur carnis. « Nemo, inquit Apostolus, militans Deo, implicet se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. »

CAPUT XXIII. De offerenda pace primum hostibus: et si foedus inire noluerint, funditus evertendis; et de pomiferis arboribus non excidendis.

(IBID.) « Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem. Si receperit et aperuerit tibi portas, cunctus populus qui in ea est salvabitur, et serviet tibi sub tributo. Sin 108.0911D| autem foedus inire noluerint et coeperint contra te bellum, oppugnabis eam. Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea masculini generis est in ore gladii, absque mulieribus, et infantibus, et jumentis, et caeteris quae in civitate sunt. Omnem praedam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum quae Dominus Deus tuus dederit tibi. » Civitas ergo quam expugnaturi Israelitae accedunt, significat, juxta allegoriam, conventicula haereticorum; vel, generaliter, mundum, qui idololatriae deditus, obsistit religioni Christianae: sive etiam, secundum tropologiam, exteriorem hominem nostrum, qui corrumpitur secundum desideria erroris 108.0912A| et adversatur spiritui. Quando autem catholicus quis, qui est utique verus Jerosolymita, hujuscemodi susceperit bellum, primum pacem jubetur offerre, hoc est, Christum ad credendum praedicare. « Ipse est enim, juxta Pauli vocem, pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II). » Qui autem receperit verbum Filii Dei, et aperuerit illi portas interioris cordis, ut accipiat in se hospitem Christum, salvabitur cum totis sensibus animi et affectibus illius: et per devotionem rectam solvendo censum bonorum actuum, salutem animae suae conquirit perpetuam. Hinc Salvator in Evangelio apostolis ait: « In quamcunque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit: et ibi manete, donec exeatis. Intrantes autem 108.0912B| domum, salutate eam dicentes: Pax huic domui. Et siquidem non fuerit domus digna, pax vestra ad vos revertetur (Matth. X). » Qui autem foedus pacis inire noluerit, sed coeperit e contrario praeliari, oppugnari debet, quia nulli vitio, nulli errori nullique nequitiae consentiendum est: nec foedus cum eis ineundum, sed magis omnem vigorem eorum, quod significat masculinum genus, in ore gladii spiritalis, quod est verbum Dei, decet esse mulctandum. Si qui vero cedunt increpationibus, ac de pravis actibus suis poenitentiam agunt (hoc enim persona mulierum et infantium atque jumentorum notatur), in praedam salutiferam militum Christi feliciter perveniunt, atque in possessionem sanctae Ecclesiae salubriter rediguntur. Quod autem 108.0912C| subjunxit: « De his civitatibus quae dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere, sed interficies in ore gladii: Hethaeum videlicet et Amorrhaeum, et Chananaeum, Pherezaeum, Hethaeum et Jebusaeum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus: ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt in diis suis, » significat nulli vitio in nostra conversatione esse parcendum, sed magis zelo divino resistendum, ne forte si hostibus spiritalibus parcamus, ipsi coram oculis ejus in voluptatibus nostris corrupti, et abominabiles facti, viles appareamus; et ob hoc ab ipso deserti, in gaudium veniamus inimicis nostris, ut exsultantes de ruina nostra, dicant in cordibus suis: « Euge, euge animae nostrae, absorbuimus 108.0912D| eam (Psal. XXXIV). » « Quando obsederis civitatem aliquam multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores de quibus vesci potest; nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est et non homo, nec potest contra te bellantium augere numerum. Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et inter caeteros apta usus, succide et exstrue machinas, donec capias civitatem quae contra te dimicat. » Quid est quod prohibet arbones pomiferas succidi, de quibus vesci potest, agrestia autem praecidi ad machinas construendas, vel ad varios usus, nisi quod illis personis aliquo modo in discretione judicandi parcendum 108.0913A| est, quae habiles sunt ad scientiae germina et ad virtutum fructus proferendos, ne forte per incautelam judicii nimium laedantur, ita ut futuri germinis usus penitus ab eis abscindatur. Unde Apostolus admonens nos instruit dicens: « Fratres, si occupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis: considerans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate: et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI). » Qui autem agrestes habet sensus et mores inordinatos atque incompositos, ita ut nulli usui virtutum conveniant, ab hac intentione prava et studio nefando evelli debent, atque in meliorem usum converti. Unde idem Apostolus quosdam peccantes jubet tradi Satanae in interitum 108.0913B| carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini, nec cum hujusmodi cibum sumere, neque in aliquo communicare, ut confusi poenitentiam agant.

CAPUT XXIV. De cadavere hominis occisi invento.

(CAP. XXI.) « Quando fuerit inventum in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignoratur caedis reus, egredientur majores natu et judices tui, et metientur a loco cadaveris, singularum per circuitum spatia civitatum, et quam viciniorem caeteris esse prospexerint, seniores civitatis ejus tollent vitulam de armento quae non traxit jugum nec terram excidit vomere, et ducent eam ad vallem saxosam atque asperam, quae nunquam arata est, 108.0913C| nec sementem recepit: et caedent in ea cervices vitulae: accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum, omne negotium, et quidquid immundum est vel mundum, judicetur. Et venient omnes majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est, et dicent: Manus nostrae non effoderunt hunc sanguinem, nec oculi viderunt. Propitius esto populo tuo Israel quem redemisti, Domine, et non aquo;reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel, et auferetur ab eis reatus sanguinis, » et caetera. Hoc capitulum, si secundum litteram inspiciatur, vilem habet sensum; si autem secundum 108.0913D| spiritalem intellectum, magnum habet sacramentum: « Quando, inquit, inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi, et ignoratur caedis reus. » Notandum vero quod alii hunc hominem occisum, Adam primum hominem intelligere voluerunt. Sed mihi videtur congruentius competere hanc figuram ad Adam secundum, hoc est, Redemptorem nostrum, qui a populo Judaeorum in terra possessionis tuae mortis sententiam accepit, et salutarem universo mundo pertulit crucem. Cujus caedis reus ignoratur, diabolus videlicet, qui proditionis ejus auctor est. Qui non ideo ignorari dicitur quod nesciatur, cum manifeste 108.0914A| Evangelium dicat, « quod ante diem festum paschae sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae (Joan. XIII), » et caetera; sed quod natura invisibilis hominum conspectibus non appareat, majores natu et judices egredi jubentur, ut metiantur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum, quatenus explorent quae de illis . ., sit occisio cadaveri. Unde apostoli et doctores sancti, qui in judicum nomine et majorum natu designantur, sacrarum Scripturarum attestatione perceperunt quod nulla gens, nulla natio sic prompta ac sic prona fuit unquam 108.0914B| ad caedem innocentium conficiendam quam gens Judeaeorum, quae non solum prophetarum, sed et ipsius Domini sanguinem maculatis manibus fudisse dignoscitur. Unde ad complendum mysterium sumi mandatur vitula de armento, quae non traxit jugum nec terram vomere scidit. Vitula quippe haec significat carnem Redemptoris nostri, de armento patriarcharum et prophetarum progenitam, quae nunquam traxit jugum peccati, nec de virili coitu ullo modo edita est, sed de virgineis visceribus fecundante Spiritu sancto, sine ullo peccati contagio, ad Redemptorem humani generis vitae salutaris in mundum processit. Haec quoque per seniores civitatis, hoc est per apostolos et apostolicos viros, pro expiatione nostrorum peccatorum crucifixa praedicatur. 108.0914C| « Et ducent, inquit; in vallem eam asperam atque saxosam, quae nunquam arata est, nec sementem recepit, et caedent in ea cervices vitulae. » Quae est ergo vallis ista aspera atque saxosa, nisi Jerusalem terrestris, quam Isaias propheta vallem visionis nuncupavit? Sed haec vallis aspera atque saxosa esse legitur: quia dura et indomita semper erat, ac spinetis vitiorum asperrima; « quae nunquam arata est, » quia nunquam doctrinis sanctis perfecte cessit, nec recepit sementem Evangelii, sed pro frugibus spinas, et pro uvis gignebat labruscas. Unde Salvator in Evangelio ad ipsam ait: « Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos 108.0914D| sub alas, et noluisti! » et caetera (Luc. XIII). Ibi enim caedebant cervices vitulae, quia ibi crucifixerunt carnem Salvatoris. Sequitur: « Accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum vel immundum est judicetur: et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam quae percussa est in valle, et dicent: Manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi viderunt. Propitius esto populo tuo Israel quem redemisti, Domine, et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. » Qui sunt 108.0915A| ergo sacerdotes isti ac majores natu, quibus tale negotium et tale ministerium injungitur, nisi sancti apostoli et praedicatores Evangelii, quibus omnem ordinem ecclesiasticum regere Dominus ipse commendat? Hi ergo super carnes vitulae manus lavant, cum in passione Christi sua munda demonstrant esse opera. Quia licet ejusdem passionis sacramenta in oblatione quotidie imitentur mystica, tamen ab omni fraude et dolo Judaeorum corda et opera retinent mundissima; ipsi secundum suum ministerium pacem semper optant atque deposcunt populo Christiano, quatenus eis non vindicta pro scelere, sed pro fide salus dono conferatur divino, qui parati sunt omni tempore Christi obedire Evangelio.

CAPUT XXV. De captiva muliere pulchra.

(IBID.) « Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris, et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, introduces eam in domum tuam. Quae radet caesariem, et circumcidet ungues, et deponet vestem in qua capta est, sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense; et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua, » et caetera. Dicant Judaei quomodo apud eos ista servantur; quid causae, quid rationis est decalvari mulierem et ungulas eidem abscindi? Verbi causa, ponamus quod ita invenerit eam is qui dicitur invenisse, 108.0915C| ut neque capillos, neque ungulas habeat, quid habuit quod secundum legem demere jubetur? Nobis vero quibus militia spiritalis est, et arma non carnalia sed potentia Deo, si decoram mulierem, id est, animam, quae a Deo pulchra creata est, in gentili conversatione invenerimus, et sociare voluerimus eam corpori Christi, deposito idololatriae cultu, induitur lugubribus poenitentiae indumentis; deplorabitque patrem et matrem, hoc est, omnem memoriam mundi ejusque carnales illecebras. Deinde novacula verbi Dei et doctrina, omne peccatum infidelitatis ejus, quod mortuum et inane est, abscinditur (hoc enim sunt capilli capitis et ungulae mulieris), atque demum salutari lavacro mundata et purificata conjungitur sanctis Dei, scilicet cum jam nihil in 108.0915D| capite mortuum, nihil in manibus ex illis quae per infidelitatem mortis dicuntur, habuerit, ut neque sensibus neque actibus immundum aliquid aut mortuum gerat. Quod vero post triginta dies jubet eam duci uxorem, ternario namque ac denario numero fides opusque significatur. Per fidem ergo Trinitatis atque opus legis recte sociatur quaecunque anima vero Israelitae, corpori scilicet Christi, adhaerens illi sine macula sinceritatis fidei et actuum puritate. Alii putaverunt hanc mulierem decoratam specie rationabilem aliquam disciplinam significare, quae sapienter dicta invenitur apud gentiles. Hanc igitur a nobis repertam, oportet de ea primum auferre et resecare omnem superstitionis ejus immunditiam, et 108.0916A| sic eam in studio veritatis assumere. Nihil enim mundum habent disciplinae gentilium, quia nulla apud infideles sapientia est cui immunditia aliqua vel superstitio non sit admista.

CAPUT XXVI. De duabus uxoribus, una dilecta, et altera odiosa.

« (IBID.) Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam et alteram odiosam, genueritque ex ea liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus: volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum, et praeferre filio odiosae, sed filium odiosae agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quae habuerit, cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. » Interdum 108.0916B| Scriptura cum allegoriam dicit, alia ad speciem Synagogae, alia ad Ecclesiam refert, alia ad animam, alia ad verbi mysterium, alia ad diversas species et qualitates animarum quae discernit, quae judicat spiritu. Unde sequenti capitulo legis, non duas animas, sed diversas qualitates unius animae comprehensas arbitreris. Est enim amabilis species animae, quae concupiscit voluptaria, quae laborem fugit, compunctiones declinat, judicium Dei negligit. Ideo amabilis, quia dulcis et suavis ad tempus videtur; quae mentem non afficiat, sed oblectet. At illa altera tristior, quae zelo Dei conficiatur: sicut uxor severa scortari comparem suum nolit, non patiatur, non sinat, nihil indulgeat corpori; nihil voluptati et delectationi relaxet, abdicet occulta dedecoris, dura laborum sequatur, 108.0916C| gravia periculorum. Si igitur pepererint ei ambae, non poterit, inquit, primitivum filium amabilis in haereditatis institutione praeponere primitivo filio odibilis, cum sciat odibilis filium primitivum esse. In quo non tam praelationem simpliciter significari puto, quasi inter primitivos duos, quam expressionem solum odibilis filium primitivi habere praerogativam. Primitivus enim primogenitus est: sancti autem primogeniti sunt, « quia omnis masculus adaperiens vulvam, sanctus Domino vocabitur (Luc. II). » Non tamen omnis sanctus primogenitus. Denique habes in Numeris: « Ecce tuli Levitas pro primogenitis omnibus, de medio filiorum Israel, qui aperiunt vulvam a filiis Israel. Mihi enim in quo die percussi omne primogenitum Aegypti, sanctificavi 108.0916D| omne primogenitum Israel. » Ergo pro primogenitis Levitas quasi sanctos. Sanctos enim primogenitos esse cognoscimus ex Epistola ad Hebraeos scripta, in qua habemus: « Sed appropinquastis monti Sion, et civitati Jerusalem, et sanctorum millibus angelorum Ecclesiae primitivorum (Hebr. XII). » Ergo sicut primogeniti Ecclesiae sancti, sic et Levitae, quoniam ipsi quoque primogeniti. Non enim nascendi ordine sancti, sed sanctificationis munere. Levi enim tertius filius fuit Liae, non primus utique. Qui autem sanctificatur, ipse aperit vulvam. Quam vulvam? Audi dicentem: « Erraverunt peccatores ab utero (Psal. LVII). » Quia intellexisti primogenitum qui aperit vulvam, intellige uterum bonae matris, a quo non 108.0917A| errant sancti sed peccatores. Levitae autem auferuntur de medio Israel, quia nihil habent commune cum populo, cujus primogenita saecularia distrahuntur. Primogeniti enim saeculi alterius matris sunt, a cujus utero segregatus est Paulus, cum ad gratiam vocaretur Dei; et ideo de medio populi segregatus verbum recepit, quod est medium in corde nostro. Unde illud dictum est: « Medius autem vestrum stat quem vos non videtis (Joan. I). » Non otiosus itaque nobis a lege in legem excursus fuit: ut primogenitum non esse amabilis illius, id est, remissioris et voluptariae, filium doceremus, quamvis praefati capituli verba hoc exprimant, dicente Scriptura: « Non poteris filium amabilis primitivum ponere, cum scias filium odibilis primitivum esse. » Ille est vere primitivus 108.0917B| qui sanctae matris sanctus est pater; sicut illa vera mater a cujus utero non erant veri filii, sed peccatores. Ergo ille non verae matris filius, non primitivus verus, sed quasi primitivus juvatur sumptu ne egeat; non ut dives sit, honoratur. Hic autem dupla ex omnibus accepit, ut abundet: sicut etiam in Genesi habes patriarchas a fratre suo Joseph gemina singula stola donatos munere, cum remitterentur ad patrem ut significarent fratrem repertum Joseph, quem defunctum esse crediderat pater. Primogenitus itaque haereditatis accepit praerogativam, dicente Scriptura: « Hic est initium filiorum, et huic debentur primogenita. » A primogenito igitur Dei Filio, primogeniti sancti; et ab illo initio, quia ipse est initium et finis, initium sanctus nuncupatur. 108.0917C| Initium filius, cui debetur primitiarum praerogativa, secundum illud ad Abraham dictum: « Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI). » Quod magis ad haereditatem virtutum quam pecuniae spectare divino oraculo docemur, dicente Domino: « Omnia quaecunque dixerit tibi Sara, audi vocem ejus, quoniam in Isaac vocabitur tibi semen (Ibid.) » Quae erat alia in Isaac nisi haereditas sanctitatis, quae nobilitaret patrem? Et filium quidem ancillae super nationes fecit, quasi simplicia conferens patrimonii. Filio autem Sarae dupla dedit, cum non solum temporalia, sed etiam superna et perpetua collata sunt. Item, secundum allegoriam, homo hic qui duas uxores habere dicitur, figurare potest Dominum Christum, 108.0917D| qui duas plebes, hoc est, Judaeorum ac gentilium, sibi conjugii nomine copulavit. Sed odiosa potest dici Synagoga Judaeorum, quae secundum legislatoris attestationem, semper contentiose agebat contra Dominum, et cui Stephanus in Actibus apostolorum exprobrat dicens: « Duri cervice, et incircumcisis cordibus et auribus: vos semper Spiritui sancto restitistis; sicut patres vestri, ita et vos (Act. VII). » Dilecta autem Ecclesia est de gentibus. Sed non potest hic homo filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae, quia non vult Dominus Christus Ecclesiam de gentibus praeferre primitivae ecclesiae suae quae fuit in Jerusalem, ex qua fuerunt apostoli et primi doctores nostri. Sed agnoscet filium 108.0918A| odiosae primogenitum, dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia: quia primo illi dedit populo legem et prophetas, et notitiam nominis sui; et de eo idem Salvator natus, tempore incarnationis suae, praecipue Evangelium ibi praedicavit: iste enim est primogenitus liberorum ejus, et huic debentur primogenita. Qui autem plenius haec nosse desiderat, legat Epistolam beati Pauli apostoli ad Romanos, et tunc cognoscet per omnia vera esse quae dicuntur.

CAPUT XXVII. De filio contumace atque protervo; de homine adjudicato morti, in patibulo suspendendo, sed tamen in eadem die sepeliendo.

« (IBID.) Si genuerit homo filium contumacem et 108.0918B| protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coercitus obedire contempserit, apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat et luxuriae atque conviviis: lapidibus obruet eum populus civitatis et morietur, et auferetis malum de medio vestri, ut universus Israel audiens, pertimescat. » Quod obedientia semper Deo placuerit, atque contumacia et protervitas semper displicuerit, testantur libri Veteris Testamenti et Novi, unde scriptum est: « Melior est obedientia quam victima (Eccle. IV), » et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum hariolandi 108.0918C| est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Inobedientem ergo filium et vitiosum vetus lex obrui lapidibus jubet ut moriatur. Sed et Evangelium non parcit incorrectis, imo duris increpationibus atque castigationibus, quod significant lapides, per magistros arguere mandat delinquentes: quia nullo modo parcit vitiis, sed favet virtutibus: « Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo, non permanebit cadaver ejus in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. » Hic homo unusquisque baptizatus potest intelligi, qui quando peccaverit, adjudicandus est morti, hoc est reatui, pro quo morte tormentorum plectendus 108.0918D| est. Suspensus enim erit in patibulo, cujus scelus per vindictam manifestatur in populo. Unde Apostolus peccantes coram omnibus jubet arguere, ut et caeteri metum habeant. Quod autem dicit, « Non permanebit cadaver ejus in ligno, sed sepelietur in eadem die, significat quod non est de die in diem differenda poenitentia peccatorum, sed post peccatum mox agenda, ut ante finem vitae praesentis per confessionem ac poenitentiam atque bona opera studeat abscondere coram oculis Dei delictum suum: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno, hoc est, in peccato qui perseverat. Ligni enim nomine peccatum potest intelligi, quia in ligno protoplastus noster primum peccavit. Et nequaquam, inquit, contaminabis 108.0919A| terram tuam. » Ergo quia terra carnis nostrae foedatur sordibus peccatorum, omnimodis studere debemus, ut eam mundemus per poenitentiam et effusionem lacrymarum, ne foeditas ejus aliis scandalum, et nobis pariat in fine cruciatum. Sed oritur hic difficillima quaestio in eo quod dicit, « Maledictus a Deo omnis qui pendet in ligno. » Quia quidam haeretici ad calumniam passionis Christi hanc sententiam tranferre voluerint, non intelligentes quod mors hominis ex poena peccati est, unde et ipsa peccatum dicitur: non quia peccat homo dum moritur, sed quia ex peccato factum est quod moriatur. Sicut alio modo dicitur lingua proprie caro quae intra dentes sub palato movetur; et alio modo dicitur lingua, quod per linguam fit: secundum 108.0919B| quem modum dicitur lingua Graeca, alia Latina. Et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum quod movendum est ad operandum, et alio modo manus dicitur scriptura quae fit per manum. Dicimus enim, Probata est manus ejus, Habeo enim manum tuam, Recipe manum tuam: manus utique proprie membrum est hominis. Non autem opinor illam scripturam esse hominis, et tamen dicitur manus, eo quod manifesta sit. Sic et peccatum, non tantum opus ipsum malum quod poena dignum est; sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellata est. Illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus; illud autem alterum, id est, mortem quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro 108.0919C| nobis. Hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen: ubi mors damnata est ne regnaret, et maledicta est ut periret. Quapropter per Christi tale peccatum damnatum est nostrum peccatum, ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus. Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis in Christo factam? Ex Adam quippe corpus assumpsit, quia ex Adam virgo Maria quae peperit Christum. Dixerat autem Deus in paradiso: « Qua die tetigeritis, morte moriemini (Gen. II). » Hoc est maledictum quod pependit in ligno. Ille negat Christum maledictum, qui negat et mortuum. Qui autem confitetur mortuum, 108.0919D| et negare non potest mortem de peccato esse, et ob hoc etiam ipsum peccatum vocari, audiat Apostolum dicentem: « Quoniam vetus homo noster simul cum illo crucifixus est (Gal. III), » et intelligat quem maledictum esse Moyses dixerit. Ideoque secutus Apostolus ait de Christo: Factus pro nobis maledictus (Ibid.); sicut non timuit dicere « pro omnibus mortuus est, » quod est maledictus, quia mors ipsa ex maledicto est, et maledictum est omne peccatum, sive ipsum quod fit, ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium, quod alio modo vocatur peccatum, quod fit ex peccato. Suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solveret beatum nostrum, ut fieret supplicium nostrum. Ex 108.0920A| ingenio meo ista dixerim, si non Apostolus toties hoc inculcat, ut et dormientes excitet, et calumniantes suffocet. « Misit Deus, inquit, Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom. VIII). » Non ergo erat, illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum venerat. Sed tamen quia de peccato est mors, illa caro, quamvis ex virgine, mortalis tamen fuit: eo ipso quo mortalis erat similitudinem carnis peccati habebat. Hoc appellat etiam peccatum consequenter dicens: « Ut de peccato damnaret peccatum in carne. » Item in alio loco: « Eum, inquit, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos essemus justitia Dei in ipso (II Cor. V). » Cur ergo timeret Moyses dicere 108.0920B| « maledictum, » quod Paulus « peccatum » non timuit dicere? Plane hoc propheta et praevidere debuit et praedicere, paratus ab haereticis cum Apostolo reprehendi. Quisquis enim reprehenderit prophetam dixisse « maledictum, » cogetur reprehendere Apostolum dixisse « peccatum: » nam utique maledictum comes est peccati. Nec ideo major invidia est quod addiderit « Deo, » ut diceret: « Maledictus Deo omnis qui pependerit in ligno. » Nisi enim Deus odisset peccatum et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam Filium suum mitteret. Quid ergo mirum si maledictum est Deo quod odit Deus? Tanto enim libentius nobis donat immortalitatem, quae futura est Christo veniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in 108.0920C| ligno pependit Christo moriente. Quod autem additum est, « omnis, » ut videretur « maledictus omnis qui in ligno pependit, » non sane Moyses minus praevidet etiam justos in cruce futuros, sed bene praevidet haereticos veram mortem Domini negaturos, et ideo volentes ab hoc maledicto Christum sejungere, ut a mortis etiam veritate sejungerent. Si enim illa vera mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec crucifixus est vere. Sed contra longe futuros haereticos, quam de longe clamat Moyses: « Sine causa tergiversamini, » quibus displicet veritas mortis Christi, « Maledictus omnis qui pependit in ligno. » Non ille aut ille, sed omnis omnino! Etiamne et Filius Dei? Etiam prorsus. Nam hoc est quod non vultis: inde satagitis, 108.0920D| inde seducitis. Displicet enim vobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis. Tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. Cum vero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum quod mortem comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus etiam ille Filius Dei, semper vivus in sua justitia, mortuus autem propter delicta nostra in carne suscepta ex poena nostra. Sic et semper benedictus in sua justitia, maledictus autem propter delicta nostra, in morte suscepta ex poena nostra. Ac per hoc additum est, « omnis, » ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto quod morti conjunctum est, insipienti honorificentia 108.0921A| separaretur. Qui autem ex veritate evangelica fidelis est, intelligat tamen non esse contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum dixit maledictum, non ex divinitate majestatis suae, sed ex conditione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est; quia non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua veram mortem pateretur: quia ex illo prophetico maledicto laus intelligitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen objicitur falsitatis. Si ergo negas maledictum, negas mortuum: si negas mortuum, non jam contra Moysen, sed contra Apostolum dimicas. Si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. Jam vero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede 108.0921B| venientem, aut ex maledictione: si ex benedictione venit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per divinae sententiae justitiam ex maledictione venisse. Confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis; nec aliud significare voluisse Moysen cum diceret: Maledictus omnis qui in ligno pependerit, nisi, Mortalis omnis et moriens omnis qui in ligno pependerit. Poterat enim dicere: Maledictus omnis mortalis, aut, Maledictus omnis moriens: sed hoc est quod asserit propheta, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram, et futuros haereticos qui dicerent: Pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut vere moreretur. Clamando ergo, « Maledictus, » nihil 108.0921C| aliud clamavit, nisi quia vere mortuus est, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto venientem quo dictum est: « Si tetigeritis, morte moriemini (Gen. III). » Ad hoc serpens ille pertinet in ligno suspensus, quo significatur non falsam mortem Christum finxisse, sed illam veram in ligno passionis suae suspendisse, in qua serpens ille male suadendo hominem dejecit. Quam veram mortem nolunt isti conspicere, et ideo non sanantur a veneno serpentis, sicut in eremo quicunque illum attenderent sanabantur. Itaque fatemur ab imperitis dici aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. Si enim quidam putant solvendam esse istam quaestionem, ut Judam dicant a Moyse maledictum qui laqueo se suspendit, quasi primo 108.0921D| noverint utrum ex ligno an ex lapide ille se suspenderit.

CAPUT XXVIII. De non praeteriendo bove atque ove errante, sed fratri suo reducendo; similiter de asino et vestimento.

(CAP. XXII.) « Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem et praeteribis, sed reduces fratri tuo, etiam si non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te, quandiu quaerat ea frater tuus et recipiat. » Haec sententia, secundum litteram, aequitatem atque benignitatem, docet ut unusquisque commodum quod sibi ab alio impendi oportet, alteri impendere non deneget, secundum illam sententiam Salvatoris qua 108.0922A| praecepit dicens: « Omnia quae vultis ut faciant vobis homines, haec eadem et vos facite illis (Matth. VII). » Secundum allegoriam vero mysterium venerandum ostendit. Frater enim noster secundum naturae susceptionem Christus est, qui in Evangelio, post resurrectionem suam, per mulieres mandavit discipulis suis dicens: « Ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt (Matth. XXVIII). » Hujus autem fratris bos aut ovis errat, cum quis de legis jugo ad fidem convocatus, vel simplex quilibet catholicus per haereticos in errorem inducitur. Sed haec animalia jubemur in domum nostram introducere, hoc est in sollicitudinem atque curam nostram suscipere, et in domo Ecclesiae per unitatem fidei et pacis nobiscum servare, donec 108.0922B| praedictus frater noster ad judicium veniens, eum repetiverit, a quo recedendo aberravit prius. Quod autem sequitur: « Similiter de asino, et de omni vestimento, et de omni re fratris tui quae perierit, si inveneris eam, non negligas quasi alienam. Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. » Asinus hic gentilem hominem significat, cujus vilitatem atque immunditiam non debemus despicere, sed, quantum possumus, ad fidem eum ac religionem communem potius provocare. Vestimentum autem exteriora opera sunt, quae si viderimus in aliquo a rectitudinis tramite deviare, in viam justitiae dirigere debemus. Hoc enim ante omnia nobis cavendum est ne quoslibet fratres nostros errantes aut 108.0922C| delinquentes per fastum superbiae despiciamus, sed eorum casui mente pia magis condoleamus, atque per Dei gratiam melius eos, quantum valemus, restaurare certemus. Denique si videris quemlibet ex Judaeis, sive ex gentibus, indoctum lege seu hebetem sensu, repentino casu in via praesentis vitae in peccatum corruere, per compassionem illi atque misericordiam subvenire debemus, quamvis gratiam Christi per poenitentiam ac studium bonum iterum adipisci mereamur. Hinc enim instruit nos apostolus Paulus dicens: « Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI). »

CAPUT XXIX. Quod mulieres non debent veste virili uti, nec viri veste feminea.

(IBID.) « Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum est qui facit haec. » Alia editio haec habet sic: « Non erunt vasa viri super mulierem. » Vasa bellica vult intelligi, id est, arma. Nam quidam etiam hoc interpretati sunt. Mystice autem quod dicit, « non induatur mulier veste virili, » ostendit illud quod Apostolus ait: « Non permitto mulieri docere in Ecclesia (I Cor. XIV). » Neque enim sacerdotium neque doctrina feminis in Ecclesia conceditur. Sed nec vir indui debet veste feminea. 108.0923A| Qui enim vir est et principatum gerit Ecclesiae, non debet aliquid femineum vel molle in sua doctrina habere. Moraliter autem docet quod unumquemque sexum induit natura indumentis ad usus diversos diversis: utrique sexui diversus color, motus, incessus, vires diversae. « Docere autem, inquit, mulieri non permitto, neque dominari in virum. » Quam deforme autem virum facere opera muliebria! Ergo et pariant, ergo parturiant, qui crispant comam sicut et feminae: et tamen illae velantur, isti belligerantur. Verum habebant excusationem qui patrios sequuntur usus, sed tamen barbaros, ut Persae, ut Gothi, ut Armenii. Major quidem est natura quam patria. Quid de aliis dicimus, qui hoc ad luxuriam derivandum putant, ut calamistratos 108.0923B| et torquatos habeant in ministerio, ipsi prolixa barba, illos remissa coma? Merito illic non servatur castimonia, ubi non tenetur sexus distinctio; in quo evidentia naturae magisteria sunt dicente Apostolo: « Dedecet mulierem non velatam orare Deum: anne ipsa natura hoc docet vos, quod vir quidem si comam habeat, ignominia est illi? mulier vero si capillos habeat, gloria est illi, quoniam quidem pro velamine sunt (I Cor. II). »

CAPUT XXX. De pullis et avibus, et ovis, in nido inventis.

(IBID.) « Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel 108.0923C| ovis desuper incubantem, non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris, captos tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. » Per viam imus quando per praesentem vitam pergimus, et nidus avis in arbore vel in terra est, quando verba historiae aut in contemplativa sunt, aut in activa vita: nam praecepta activae, avis nidus in terra est: praecepta contemplativae, nidus in arbore. Mater vero pullis vel ovis incubat, quando ipsa historia intellectum spiritalem fovet: et quaedam plano eloquio quasi pullos profert, quaedam vero ita insinuans, ut ex eis adhuc legentis animum ad altiora perducat, quasi adhuc sub se ova continet ex quibus pullos producat. Ova enim idcirco pariuntur ut ex eis pulli debeant duci. Et sunt quaedam contemplativae 108.0923D| vitae quae per quasdam modo imagines videntur, ut postmodum sicut sunt ipsa sua virtute et natura videantur. Nam Paulus ait: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). » Et caecus cum per impositionem manuum Redemptoris jam lumen recipere coepisset, requisitus est quid videret et dixit: « Video homines velut arbores ambulantes (Matth. XVIII). » Homo quippe natura rationalis est, arbor autem nec sensibilis nec vivens. Et quid iste illuminatus caecus significat, nisi genus humanum? cui cum Dominus contemplationis oculos aperit, prius quaedam in aenigmate conspicit, ut postmodum illa vera et rationabilia coelestium agmina sicut sunt possit aspicere. Unde et illic subditur: 108.0924A| « Deinde posuit iterum manus super oculos ejus, et coepit videre: et restitutus est, ita ut videret clare omnia. » Prius itaque per speculum vidit ex similitudine, ut postmodum videret clare ex perfectione. Ad contemplativam ergo vitam in his verbis mater ovis incubat, quia sacra historia hoc incipiendo in aenigmate insinuat per quod aliquid fortius postmodum demonstrans, pullos viventes producat. Paulus quoque apostolus, cum quosdam incontinenter vivere cognovisset, admonuit dicens: « Propter fornicationem itaque unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat (I Cor. VII). » Et cum uxor habenda non sit, nisi liberorum procreandorum gratia, ne quis in fornicationis culpa laberetur, concessit conjugibus aliquid, 108.0924B| unde adhuc surgere ad meliora potuissent. Qui ergo concessit unde animus conjugum usque ad legalem copiam perduci potuisset, quasi mater avis in terra, id est, historia, in activa vita posuit ova. Ipsi quoque praedicatores sancti plus volunt Deum diligere quam timere; sed si timorem non insinuant, ad amorem minime perducunt. Unde prius terribilia et postmodum dulcia loqui solent, sicut per Psalmistam dicitur: « Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt (Psal. CXLIV). » Ac deinde subjungitur: « Memoriam abun dantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt (Ibid.). » Quando ergo ideo terrent ut ad amorem provocent, ova ponunt. « Perfecta ergo charitas foras mittit timorem (I Joan. IV). » Et tunc 108.0924C| pulli vivere incipiunt, quando jam formidini non succumbunt. Ipsa quoque lex ova posuit cum dicit: « Oculum pro oculo, dentem pro dente (Levit. XXIV). » Sed pullos produxit postmodum, cum dicit: « Nec quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. » Sed notandum quod de hac matre pullorum dicitur: « Non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris, captos tenens filios, quia scilicet in quibusdam locis praetermittenda est historia, ut soli hujus matris pulli, id est, spiritalis intelligentiae nobis sensus in esum veniat; nec nos mater, sed spiritalis intellectus sensibus satiet. Cum enim legimus aurum et argentum Aegyptiorum ab Jerosolymitico populo petitione deceptoria subreptum, et rursum cum legimus carnalia sacrificia omnipotenti 108.0924D| Deo subjecta, quid in hoc verborum nido, nisi mater dimittenda est, et filii tenendi? Nos enim cum a quibusdam saecularibus vigilantiam ingenii in defensione veritatis trahimus, et eorum eloquium in usum rectitudinis vertimus, quid aliud quam ab Aegyptiis aurum et argentum tollimus, ut ex eo et nos divites effici, et illi valeant pauperes ostendi? sicut scriptum est: In captivitatem redigentes omnem intellectum, in obsequium Christi (II Cor. X). » Et cum nostra corpora abstinentia domamus, quid aliud quam carnalia sacrificia omnipotenti Deo exhibemus? Sicut rursum per Paulum dicitur: « Ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem (Rom. XII). » Matrem igitur dimittentes, pullos edimus, cum historiae 108.0925A| exempla dimittimus, sed ex ea allegoriarum sensus in mente retinemus. Quia longo tempore ille 108.0926A| vivit qui per spiritalem intelligentiam aeternitatis annos apprehendit.

LIBER TERTIUS.

CAPUT PRIMUM. De aedificatione domus novae, ut murus per circuitum tecti ponatur, ne effundatur sanguis labente aliquo et in praeceps ruente. 108.0925|

(IBID.) « Cum aedificaveris domum tuam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio et in praeceps ruente. » Hujusmodi autem fabricae in templi 108.0925B| aedificatione mentio facta est, ubi ita scriptum est: « Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis (III Reg. VI). » Luriculas significans quae in supremo domus tecto per circuitum erant factae, ne quis ad altiora perveniens, repente laberetur ad ima. Mystice autem insinuat in omni tempore nostro munimine rectae fidei ac protectione divina nos erigere, et quantum ex nobis est, custodiam humilitatis docet habere: ne si aliquas virtutum species in aedificio conversationis nostrae, vel in praedicationem aliorum congregare videmur, per incuriam atque desidiam nostram dispereant; quia, ut quidam sapiens dixit, Quasi in ventum pulverem portat, qui sine humilitate virtutes congregat. Quisquis ergo fidei munimentum in doctrina 108.0925C| sua vel in exemplis ponere neglexerit, omnium qui inde periclitantur sanguine hoc est, vita reus est, quia eos quos servare potuit per suam negligentiam perdidit.

CAPUT II. De non serenda vinea altero semine, nec in bove et asino simul arando.

(IBID.) « Non seres vineam tuam altero semine, ne et sementis quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. » Vineam hic doctrinam possumus intelligere, sive plebem doctoribus commissam, ubi vinum gratiae spiritalis gigni debet. Sed illic alterum semen serere prohibet, quia haeresim interponere omnino non consentit. Semen enim bonum est verbum Dei. Semen autem nequam, error 108.0925D| quem inimicus homo seminavit in agro Dominico, sicut in Evangelio legitur (Matth. XI). Sed cavendum est omni modo ne aliquid intermistum in doctrina sua inveniatur erroris, ne forte corrumpatur vitio nostro id quod ex dono nobis collatum est divino. « Non arabis in bove simul et asino. » In bovis nomine populus ex circumcisione, positus sub jugo legis, accipitur; in asino autem, populus gentium pertinens ad Evangelium. In bove quippe simul et asino arat, qui sic recipit Evangelium ut Judaicarum superstitionum, quae in umbra et imagine praecesserant, caeremonias non derelinquat. Item, nonnunquam in bove bene operantium vita, in asino stultorum vecordia figuratur. Quid est ergo, « Non arabis in bove simul et asino? » Ac si diceret: 108.0926A| Fatuum sapienti in praedicatione non socies, ne per eum qui rem implere non valet, et illi qui praevalet obsistas. Bovem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis jungit: sapientem vero et stultum, non ut unus praecipiat et alter obtemperet, sed ut pariter aequali potestate annuntient verbum Dei, sine scandalo quisque comites facit.

CAPUT III De non induendo vestimento ex lana linoque contexto; et de funiculis in fimbriis per quatuor angulos pallii faciendis

(IBID.) « Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est. » Per lanam quippe simplicitas, per linum vero subtilitas designatur. Et nimirum vestis quae ex lino lanaque conficitur, linum interius celat, in superficie lanam demonstrat. Vestem ergo ex lana linoque contextam induit, qui sub locutione innocentiae intus subtilitatem celat malitiae. Hoc secundum moralem sensum. Caeterum, juxta allegoriam, lineis vestibus misceri lanam vel purpuram, et linea laneaque veste indui, est inordinate vivere, et diversi generis professiones velle miscere: ut vel 108.0926C| sancta monialis habeat ornamenta nuptiarum; aut ea quae se non continens nupsit, speciem virginis gerat: omni modo hoc peccatum est. Et si quid inconvenienter ex diverso genere vel regione in vita cujusque contexitur. Verum illud tunc figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus. « Funiculos in fimbriis facies, per quatuor angulos pallii tui quo operiris. » Jusserat quoque Moyses ut in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent ad Israel populum dignoscendum; ut quomodo in corporibus circumcisio gentis Judaicae signum daret, ita et vestis aliquam haberet differentiam. Sed et in Evangelio arguuntur superstitiosi magistri, quod captantes auram popularem, atque ex mulierculis sectantes lucra, faciebant grandes fimbrias, et 108.0926D| acutissimas in eis spinas ligabant: ut videlicet ambulantes et sedentes, interdum pungerentur, et quasi hac commonitione, retraherentur ad officia Dei et ministeria servitutis ejus.

CAPUT IV. De eo qui vituperat uxorem suam objiciendo ei nomen pessimum fornicationis ante nuptias caeptas.

« (IBID.) Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit, quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam, non inveni virginem; tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt, et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem. Quam quia odit, imponit 108.0927A| ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni virginem familiam tuam, et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis, apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt eum, condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel, habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere omni tempore vitae suae. Quod si verum est quod objicit, et non est inventa in puella virginitas, ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis ejus, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui, et auferes malum de medio tui. » Satis hinc apparet quemadmodum 108.0927B| subditas feminas viris et pene famulas lex voluerit esse uxores: quod dicens adversus uxorem vir testimonium unde lapidaretur illa si hoc verum esse demonstraretur, ipse tamen non vicissim lapidatur si hoc falsum esse constiterit, sed tantummodo castigatur et damnificatur, eique perpetuo jubetur adhaerere qua carere voluerat. In aliis autem causis eum qui testimonio falso cuiquam nocuerit, si probaretur, jussit occidi, et eadem poena plecti jubet, qua fuerat, si verum esset, iste plectendus. Secundum allegoriam autem hunc sensum in hoc loco tenere possumus, ut si quis doctor accipiat plebem sub cura ac regimine suo, et postea propter avaritiam atque ambitionem majoris principatus, seu qualibet illicita occasione, ecclesiam sibi commissam deserere 108.0927C| voluerit, illique nomen pessimum sive haeresis, seu inobedientiae falso imposuerit, quod illam non invenerit in ea virginitate qua Apostolus despondisse se dixit Corinthiorum ecclesiam, « uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI), » pater puellae vestimentum coram senioribus civitatis ad probamentum virginitatis filiae suae expandit, cum ex collatione divinorum Testamentorum, opera et fides plebis, apud magistros Ecclesiae dijudicatur. Deus enim pater universorum est, cujus indicio occulta manifestantur. Et cum repererit ex judicio divinorum librorum doctorem illum invidia aut avaritia magis corruptum quam verum dixisse de subjectorum moribus ac fide, Ecclesiae auctoritate corripiatur, atque redarguatur ab omnibus; centumque siclos argenti 108.0927D| puellae, hoc est, perfectionem doctrinae atque sollicitudinis impendere plebi susceptae cogatur. Nec unquam dimittere poterit, quia secundum canonicam sanctionem non licet ei de sua ecclesia ad aliam sine synodali auctoritate convolare. Si autem plebs illa stuprata seu vitiis corrupta inventa fuerit, ne postea per emendationem corrigere voluerit, extra fores domus Patris summi, hoc est, extra limina Ecclesiae sanctae episcoporum sententia pulsa, lapidibus duri anathematis obruatur, quia fidem catholicam corrumpere non timuit, nec postea poenitentiam de concepta nequitia agere, nec se corrigere voluit.

CAPUT V. De adultero, sive adultera; et de eo qui alterius sponsam rapuerit.

« (IBID.) Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera; et auferes malum de Israel. » Hac sententia quantum ad historiam pertinet, legislator persequitur Israel adulterium. Mystice autem insinuat, quod non licet Judaeo sive haeretico corrumpere Ecclesiam Christi, quae sponsa et uxor esse intelligitur, quia fidei et dilectionis jure sibi associata est. Si autem adulterium hujuscemodi perpetratum sit, corruptor et corrupta simul, sive per poenitentiam mori debent peccato, seu per vindictam impoenitentes, aeterno deputabuntur tormento. « Si puellam virginem desponderit vir, 108.0928B| et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, educes utrumque ad portam illius, et lapidibus obruetur: puella, quia non clamavit cum esset in civitate; vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. Sin autem in agro repererit vir puellam quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus. Puella nihil patietur, nec est rea mortis, quoniam sicut latro contra fratrem suum consurgit et occidit animam, ita et puella perpessa est. Sola erat in agro, clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam. » In isto enim capite et in sequentibus duobus, similiter corporalem fornicationem lex damnat, sicut et in duobus prioribus fecit. Secundum mysterium autem spiritalis hic fornicatio 108.0928C| demonstrari valet. Puella ergo ista, vel plebem significat ecclesiasticam, vel animam Christianam divino verbo maritatam. Quam si quis Judaeus, vel haereticus, sive schismaticus, seu paganus, invenerit in civitate Ecclesiae catholicae constitutam, et ibidem errore maculaverit, ipsaque ei consensum erroris praebuerit, nec eum aliis manifestaverit, quatenus pro erratu suo corripiatur, ambo rei sunt mortis. Si autem Christiana effecta est illa persona nec in societatem sanctorum suscepta, sed tantum foris Ecclesiam per catechismum vera imbuta fide, et ibidem a quolibet erroneo fuerit corrupta, ac per falsitatem seducta, seductor ille per anathema puniri debet, illa autem ad fidem inceptam revocari, ac per gratiam baptismatis ab hostibus liberari.

CAPUT VI. De eo qui cum puella nondum desponsata concubuerit.

« (IBID.) Si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum ea, et res ad judicium devenerit, dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit eam; non poterit eam dimittere cunctis diebus vitae suae. » Si autem invenerit aliquis puellam virginem, quae sponsata non est, et vim faciens ei dormierit cum ea, dabit patri quinquaginta didrachma argenti, et ipsius erit uxor, quia humiliavit eam; non poterit dimittere per omne tempus. Merito quaeritur utrum ista poena sit ut non possit eam 108.0929A| dimittere per omne tempus, quam inordinate atque illicite violavit. Si enim ob hoc intelligere voluerimus eam non posse, id est, non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurret illud quod permisit Moyses, dare libellum repudii et dimittere (Deut. XXIV). In his autem quae illicite vitiant, noluit licere, ne ad ludibrium fecisse videatur, ut potius finxisset quod eam uxorem duxerit, quam vere placitoque duxisse. Hoc et de illa jussum est, cui fuerit vir calumniatus, de virginalibus non inventis. « Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus. » Pater noster secundum conditionem qua nos creavit Christus est; uxor est ejus Ecclesia. Non licet homini dignitatem sponsi istius transferre in se, nec violare sponsam 108.0929B| ejus. Violat enim, si amorem quem ipse sponso servare debuit, commutat in se, quando ex dono percepto virtutis sive praedicationis propriam laudem quaerit, non Dei. Hoc enim studere debet unusquisque doctor ut totum amorem plebis sibi commissae convertat in Deum, ejusque gloriam et honorem quaerat, cujus dono percepit id quod aliis largitur dicens Domino cum propheta: « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam, super misericordiam tuam et veritatem tuam (Psal. CXIII). »

CAPUT VII. De eunuchis atque mazeribus; et de Ammonitis atque Moabitis, decretum legis.

« (CAP. XXIII.) Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam 108.0929C| Domini. » Quod autem dicitur, non intrabit eunuchus attritis et amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini, ostendit quod omnes qui molliter vivunt, nec exercent opus virile, non possunt permanere in congregatione sanctorum, nec digni habentur in introitu regni coelorum: maxime cum ipsa Veritas in Evangelio ait: « Regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI). » « Non ingredietur mazer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem. » Quis est qui de scorto natus est, nisi qui degener sensu et moribus est, vel quem haereticorum pravitas in susceptione sacramentorum degenerem fecit, sive qui gentilitati seu judaismi ritu commaculatus est? Is enim tunc recipiendus 108.0929D| est intra Ecclesiam, cum per fidei integritatem decalogum legis secundum sancti Evangelii institutionem spiritaliter observaverit, et carnalem conversationem Spiritu sancto rite abdicaverit. Unde Salvator de sua salute quaerenti respondit dicens: « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Matth. XIX). » Et item: « Ego sum, inquit, ostium. Per me si quis introierit, salvabitur, et pascua inveniet (Joan. X). » « Ammonites et Moabites, etiam per decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum, quia noluerant vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriae, ut malediceret 108.0930A| tibi, et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. Ne facias cum eis pacem, nec quaeras eis bona, cunctis diebus vitae tuae in sempiternum. » Alia editio sic habet: « Non intrabit Ammonites et Moabites in ecclesiam Domini, usque in sempiternum. » Quaestio est quomodo intraverit Ruth, quae Moabitis fuit, de qua etiam caro Domini originem accepit vel duxit, nisi forte istam mystice prophetaverit intraturam cum ait, « usque ad decimam generationem. » Computantur enim generationes ex Abraham et Loth, qui genuit Moabitas ex filiabus: et inveniuntur cum ipso Abraham compleri decem generationes, usque ad Salmon, qui genuit Booz, qui maritus secundus 108.0930B| fuit Ruth. Sunt enim istae: Abraham, Isaac, Jacob, Judas, Phares, Esrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon. Salmon quippe genuit Booz, qui viduam duxit Ruth: ac per hoc videtur post decimam generationem genus fecisse in ecclesia Domini, pariendo filios, ipse BOOZ. Sed cur additum sit, et usque in aeternum, » merito adhuc quaeritur. An quia deinceps nulla anima de Ammonitis et Moabitis intrabit in illam ecclesiam populi Hebraeorum, postea quam ista generatione decima prophetia completa est? An potius ita dictum est, « et usque ad decimam generationem, » ut omnino semper intelligi voluerit per denarium numerum quamdam universitatem, ut hoc exposuerit quodammodo addendo et dicendo, « et usque in aeternum? » Quod si ita est, Ruth contra 108.0930C| praeceptum vetitum videtur admissa? An Ammonitas prohibuit admitti, non Ammonitidas, id est, viros inde, non feminas, maxime quia cum evertissent Israelitae ipsi gentes, omnes viros occidere jussi sunt, feminas autem non nisi eas quae noverant concubitum viri, quoniam ipsae in fornicationem seduxerant populum; virgines autem salvas esse voluerunt, non eis imputantes culpam, qua everti illa gens meruit? quam etiam hic commemoravit, velut quaereretur cur Moabitas et Ammonitas admitti noluerint in Ecclesiam Domini, subjunxit: « Eo quod non obviaverint vobis cum panibus et aqua in via cum exiretis de Aegypto, et quia conduxerunt adversum te Balaam filium Beor de Mesopotamia, ut malediceret te. » Has culpas ne tunc quando illa gens debellata est, feminis 108.0930D| imputaverunt, quas salvas conservare voluerunt. Quod vero Ammonites et Moabites non permittuntur in aeternum intrare in Ecclesiam, significat haereticos ab Ecclesia semper esse repellendos. « Haereticum enim, inquit, hominem, post unam et alteram correptionem, devita (Tit. III). »

CAPUT VIII. De non abominando Idumaeo neque Aegyptio.

« (IBID.) Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra ejus. Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt Ecclesiam Domini. » Per Aegyptium et Idumaeum significatur praesens vita, cui quamvis renuntiantes Aegyptiam terram, id est, 108.0931A| pristinam conversationem, et mundi concupiscentiam declinemus, tamen dum hujus mundi necessitatibus subdimur, quasi Aegyptiam nationem nequaquam exstinguimus, licet ab ipsa quadam discretione separemur: non de superfluis cogitantes, sed sumus, secundum Apostolum, victu quotidiano indumentoque contenti (I Tim. VI). Quod autem dicitur, « Qui autem nati fuerint ex illis, tertia generatione intrabunt in Ecclesiam Domini, » significat, quod tunc saecularis quisque potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte crediderit in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, vel cum spe et charitate sit ornatus. « Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. » Hac sententia legislator instruit maxime spiritales milites Christi, 108.0931B| quatenus se observent ab omni peccato et vitio, quibus contra spiritales semper hostes est dimicandum. Unde et Paulus apostolus hujuscemodi verba ad auditores suos protulit dicens: « Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam, etc. »

CAPUT IX. De eo qui nocturno pollutus fuerit somnio, et de digestione ciborum.

« (IBID.) Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum, regredietur in castra. » Multa lex ponit in sacramentis et umbris futurorum. 108.0931C| Quaedam ergo in semine materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est vitae informis et ineruditae. A qua informitate, quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in hujus rei signum, illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. Neque enim et in somnis peccatum fit, et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. Aut et si hoc peccatum quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo hujusmodi desiderio, quod procul dubio falsum est, nunquid et solita mensium peccata sunt feminarum? A quibus tamen easdem legis vetustas praecepit expiari, non nisi propter ipsam materialem informitatem, quae, foetu concepto, tanquam in aedificationem corporis additur, ac per hoc cum fluit informiter, 108.0931D| significari per illam lex voluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis jubet purificare. Postremo, nunquid et mori peccatum est? Aut mortuum sepelire, non etiam bonum opus humanitatis est? Et tamen purificatio exinde mandata est, quia et mortuum corpus vita deserente non peccatum est, sed peccatum significat animae desertae a justitia. Quid hoc loco per nocturnum somnium, nisi tentatio occulta signatur? Per quam tenebrosa cogitatione turpe aliquid corde concipitur, quod tamen corporis opere non expletur. Sed somnio nocturno pollutus, egredi praecipitur, quia videlicet dignum est ut qui immunda 108.0932A| cogitatione polluitur, indignum se cunctorum fidelium societatibus arbitretur, culpae suae meritum ante oculos ponat, ex bonorum se aestimatione despiciat. Pollutum ergo extra castra exire est turpi impugnatione laborantem, sese ex continentium comparatione despicere, quia ad vesperam lotus aqua, cum defectum suum despiciens, ad lamenta poenitentiae convertitur uti fletibus deleat omne peccatum quod animo occulta inquinatio accusat. Sed post occasum solis ad castra redeat, quia, defervescente tentationis ardore, necesse est ut iterum fiduciam erga societatem sumat bonorum. Postea quippe occumbente sole ad castra revertitur, qui post lamenta poenitentiae, frigescentem flammam cogitationis illicitae, ad fidelium merita praesumenda reparatur: ut etiam se a 108.0932B| caeteris longe esse non aestimet, qui mundum se per obitum intimi ardoris gaudet. « Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae, gerens paxillum in balteo. Cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies quo relevatus es. Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos, ut sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis, ne derelinquat te. » Naturae corruptibilis pondere gravatae, a mentis nostrae utero, quaedam cogitationum superflua quasi ventris gravamina erumpunt. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut videlicet apprehendendos nosmetipsos semper accincti, acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, qui incessanter terram 108.0932C| mentis nostrae, poenitentiae dolore confodiat, et hoc a nobis fetidum erumpat et abscondat. Ventris quippe egestio fossa humo per paxillum tegitur, cum mentis nostrae superfluitas, subtili redargutione discussa, ante Dei oculos per compunctionis suae stimulum celatur

CAPUT X. De non tradendo servo fugitivo domino suo.

(IBID.) « Non tradas servum domino suo qui ad te confugerit. Habitabit tecum in loco qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet, ne contristes eum. » Non tradas puerum domino tuo, qui appositus est tibi a domino suo. Non quod dominis ejus eum apposuerit, id est, commendaverit. Potius enim depositum diceret; sed appositum dixit a 108.0932D| domino suo, id est, huic adjunctum cum ab illo abscessisset. Non ergo suscipi, sed reddi potius prohibet fugitivos. Hoc quid sit dubitari potest, nisi intelligamus genti et populo ista dici; non uni homini. Ex alia itaque gente refugientem ad istam gentem, cui loquebatur, hominem a domino suo, id est, a rege suo, reddi prohibuit. Quod etiam alienigena servavit Amam rex Geth, quando ad eum refugit David a facie domini sui, hoc est, regis Saul. Apertissime autem hoc explanat cum dicit de ipso: « Refuga in vobis habitabit, in omni loco ubi placuerit ei. » Mystice autem hoc mandat coetui praedicator, ut eum qui a servitute diabolica, hoc est, ab infidelitate seu a pondere peccatorum ad poenitentiam 108.0933A| ac fidem Christi confugerit, nunquam Domino priori qui eum inhianter repetere voluerit, tradat respuendo scilicet atque in desperationem illum mittendo, sed magis eum collocet sub munimine fidei catholicae, ac sub tutela sanctae Ecclesiae, ut ibi veraciter requiescat, nec ultra ad servitium pristinum redeat.

CAPUT XI. Quod non meretrix neque scortator de filiis Israel esse debet, nec mercedem prostibuli, nec pretium canis oportet in domum Domini offerri.

(IBID.) « Non erit meretrix ex Israel, et non erit fornicans a filiis Israel. » Ecce ubi manifeste prohibuit fornicari, et viros et feminas etiam cum alienis conjugibus peccatum esse demonstrans, misceri 108.0933B| conjugibus non suis, quando et meretrices esse, et ad meretrices accedere prohibet, quarum publice est venalis turpitudo. In decalogo moechi nomine non videtur hoc aperte prohibuisse, quoniam moechia non nisi adulterium intelligi solet. Unde quid nobis videretur, ibi tractabamus. Spiritaliter autem innuit, quod nullo modo liceat animae Christianae erroribus haereticorum se commiscere; nec eum qui filius adoptivus est Dei Patris, impudicitiae atque libidini se tradere, neque cum diabolo foedus nefandum inire; unde et doctor gentium ait: « Fugite fornicationem: non enim vocavit nos Deus in immunditia, sed in sanctificatione. Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Aut quae 108.0933C| societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quod inhabitabo cum illis, et ambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus: et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI). »

« Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domum Domini Dei tui, quidquid illud est quod voverint: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. » Non offeres mercedem meretricis, neque communicationem canis in 108.0933D| domum Domini Dei tui ad omne votum: quoniam abominatio Domino Deo tuo est, et hoc non unum horum, sed utrumque. De cane quippe vetat fieri commutationem primogenitorum, quam jubet fieri de aliis immundis animalibus, id est, equis et asinis; et si quid eorum est quae adjuvant hominem: et Latine a juvando jumenta dicuntur. De cane autem noluit, utrum et de porco? Et quare noluerit requirendum est, et si de omnibus talibus noluit, quare solum canem isto loco exceptum fecerit? De mercede autem meretricis ut diceret, videtur ea esse causa, quia superius prohibuit esse meretricem de filiabus Israel, aut nequaquam filiorum Israel uti meretrice; et ne subrepat cogitationi expiari posse 108.0934A| hoc peccatum, si aliquid inde offerretur in templium, dicendum fuit quod sit abominatio Domino. Moraliter autem ostenditur quod sicut merces prostibuli abominatio est Domino, sic et donum rapacitatis. Canes enim rapaces significant. Non enim placere Deo potest oblatio quae offertur ex rapina; unde per Sapientiam dicitur: « Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccl. XXXIV). »

CAPUT XII. Usuram vetat et uvas de vineis proximi offerri; similiter et falce segetem proximi meti prohibet.

(IBID.) « Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, 108.0934B| nec fruges, nec quamlibet aliam rem, sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quod indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, in terra ad quam ingredieris possidendam. » Benignitatem atque justitiam hac sententia legislator docet, quia usuras per fraudem atque avaritiam nos colligere prohibuit, et indigenti charitatem impendere jubet. Frater autem noster unusquisque catholicus est, cui secundum spiritalem sensum, frugem verbi, gratis impendere debemus, quatenus nobiscum utatur cibo coelesti. Alienus infidelis quilibet est atque scelestus, cui ad usuram pecuniam damus, quando pro expenso praedicationis verbo, poenitentiam peccatorum, et insuper 108.0934C| fidem cum operibus bonis ab eo postulamus. Duobus modis in Scripturis sacris pecunia probatur intelligi. Una est ista metallica, quae ad usuram dari omnino prohibetur, quoniam vitium cupiditatis est exigere velle quod te nescias commodasse. Hanc pecuniam quidem habuit Dominus Jesus Christus, quam Judae tradidit pauperibus erogandam, quam non dedit ad usuram, quando illam indigentibus ad informandos nos pia largitate concessit. Altera vero est quam ad usuram dari, Evangelio dicente, suademur, id est, praedicationes sanctissimas et instituta divina. Ait enim: « Sciebas me hominem durum et austerum. Nonne oportuerat te committere pecuniam meam nummulariis, et ego veniens exegissem utique cum usuris quod meum est? » Sic enim istud aequivocum 108.0934D| verbum pro locorum qualitate suscipitur. « Ingressus vineam proximi tui, comede uvas quantum tibi placuerit; foras autem ne efferas tecum. » Vineam hoc loco vel Scripturas sacras, ubi gratia spiritalis reperitur, vel Ecclesiam catholicam, quam in parabola Evangelii expressam vineae nomine legimus, accipere possumus. Proximus autem noster cujus ipsa vinea est, Redemptor humani generis est. Quisquis hanc vineam ingreditur, uvas ei comedere, hoc est incarnationem Christi credere, et sacramentis ejus in ea participare licet. Foras autem, hoc est extra Ecclesiam, hanc gratiam nullo modo efferri licebit, quia in una domo carnes agni edi jubentur. « Si intraveris segetem amici tui, franges spicas et 108.0935A| manu conteres, falce autem non metes. » Quid est enim segetem amici intrare, nisi legem Christi, qui verus amicus noster est, pie meditari? Ubi frangere spicas et manu conterere, hoc est litteram legis in opportunis locis ad spiritalem sensum redigere, nobis conceditur; falce autem metere, hoc est omnes Scripturas in malum sensum vertere, penitus interdicitur. Sunt ergo quaedam loca in Testamentis divinis, quae historialiter fidem imbuunt; quaedam vero quae moraliter ad sanctam conversationem instituunt; quaedam etiam quae non secundum historiam, sed secundum allegoriam veneranda mysteria ostendunt: at ideo ubique diligenti lectori summa discretione opus est, ut in praedicta segete Domini, per cautelam pastum sibi salubrem quaerat, ne tamen 108.0935B| per temeritatem in judicium laesae messis incidat.

CAPUT XIII. De dimittenda uxore odiosa cum libello repudii.

(CAP. XXIV.) « Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu ejus, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino, etc. » Istum locum plenius Salvator exponit, quod Moyses libellum repudii dari jusserit, propter duritiam cordis meritorum, 108.0935C| non discidium concedens, homicidium (Matth. XIX). Multo enim melius licet lugubrem evenire discordiam quam per odium sanguinem fundi. Multae erant in veteri lege causae uxores dimittendi. Dominus autem in Evangelio solam causam fornicationis excepit: caeteras vero molestias universas, si quae forte exstiterint, jubet pro fide conjugali, et pro castitate, fortiter sustinere. Et moechum dicit etiam virum qui eam duxerat quae soluta est viro: cui rei apostolus Paulus terminum ostendit, quia tandiu observandum dicit, quandiu vir ejus vivit, illo autem mortuo, dat nubendi licentiam (I Cor. VII). Hanc etiam regulam ipse tenuit, et in ea non solum consilium, sicut et in nonnullis monitis, sed praeceptum Domini jubentis ostendit cum dicit: 108.0935D| « Eis autem quae nupta sunt praecipio, non ego sed Dominus, mulierem a viro non discedere (Ibid.). »

« Quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem ne dimittat. » Credo simili forma, ut si dimiserit, non ducat aliam, aut reconcilietur uxori. Fieri enim potest ut dimitteret uxorem causa fornicationis, quam Dominus exceptam esse voluit. Jam vero si nec illi jubere concederetur, vivo viro a quo recesserit, neque huic alteram ducere viva uxore quam dimisit, multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere. Beatiora sane conjugia judicanda sunt, quae sive filiis procreandis, sive etiam ista terrena prole 108.0936A| contempta, continentiam inter se pari consensu servare potuerunt: quia neque contra illud praeceptum fit, quo Dominus dimitti conjugem vetat. Non enim dimittit qui cum ea non carnaliter, sed spiritaliter vivit, et illud servatur, quod per Apostolum dicitur: « Reliquum est, ut qui habent uxores, quasi non habentes sint (Ibid.) » Mystice autem homo hic Christum demonstrat, qui accepit uxorem, cum associare sibi voluit synagogam, quam etiam dudum desponsabat, quando ei legem dedit in justitia, et judicio, et misericordia, sicut in Moyse scriptum est. Sed illa non invenit gratiam ante oculos ejus propter increduiitatem suam et foeditatem idololatriae. Unde ei scripsit libellum repudii, condendo videlicet Evangelium, ubi manifestissime declaratur, 108.0936B| quod ipsa indigna fuit spiritalis hujus consortii, cum Christum persequendo, tradidit ad crucem, et magis elegit sibi dari Barabban latronem, quam Dominum Salvatorem. Datus est libellus repudii in manus illius, cum potestas illi data est Redemptorem crucifigi: unde juste meruit abjici, et dimissa est a domo sua, cum a sancta ejecta est Ecclesia. Hinc quoque in Evangelio ipse Dominus praeferens illis fidem centurionis, ait: « Multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac et Jacob in regno coelorum: filii autem regni hujus ejicientur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII). » Quod autem sequitur: « Cumque egressa, alterum maritum duxerit, et ille propter foeditatem suam oderit eam, dederitque ei 108.0936C| libellum repudii, quia dimiserit de domo sua, non poterit prior maritus recipere eam, quia polluta est et abominabilis facta, » significat quod, licet apostoli post passionem et resurrectionem Christi synagogam ad poenitentiam et ad fidem catholicam suis praedicationibus provocaverint, eamque vellent spiritalibus nuptiis copulari, tamen indigna fuit prioris mariti consortio, quia polluta errore, et in voluptatibus suis abominabilis facta, in foeditate pristina permansit. Unde legitur quia apostoli Christi Paulus et Barnabas in Antiochia, excusso pulvere pedum in Judaeos, dixerunt: « Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis vitae aeternae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). » Tropoligice autem 108.0936D| homo uxorem accipit, cum actionis terrenae suscipit curam, cujus cum foeditatem cognoverit, dat libellum repudii, et dimittit eam de domo sua, quia saepe ipsa terrena actio, quae prius quam haberetur fortiter amabatur, cum habita fuerit, cujus sit foeditatis agnoscitur, cum esse polluta per peccata videtur. Dimittat ergo vir eam de domo sua, ut amorem ejus abjiciat a mente sua. Quae egressa alterum virum accipiat, quia terrenam actionem quam tu deseris, alius concupiscit. Sed fortasse et ipsi in odium quandoque ventura est, ut eam utiliter dimittat. Bene autem dicitur, « Dimiserit eam, vel certe mortuus fuerit, » quia unusquisque terrenam curam aut dimittit, 108.0937A| aut moritur, id est, aut non ei ex animo succumbet, aut per eam funditus in animae vita succumbet. Sive ergo eam sequens maritus dimiserit, sive mortuus fuerit, maritus prior non poterit eam in uxorem recipere, quia polluta est. Ut videlicet is qui semel curam terrenam atque praesentis vitae intentionem reliquerit, ad eam ultra nullo modo redeat, quoniam ipse suo judicio jam eam polluit, qui eam prius ideo deseruit, quia pollutam esse cognovit. Unde recte subjungitur: « Ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam. » Polluet enim terram suam, qui carnalibus desideriis et concupiscentiis hujus mundi coinquinat corpus suum; ideo necessarium valde est, ut ambitionem vitae praesentis edomare fortiter festinet, ne 108.0937B| forte ipsa valeat dominari. Et cum terrena actio semel fuerit repulsa, non est iterum repetenda, ne post tergum respiciat, qui super aratrum manum posuisse videbatur (Luc. IX).

CAPUT XIV. De eo qui nuper nupsit, quod nulla necessitas publice ei injungenda est.

(IBID.) « Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quidpiam necessitatis injungatur publice, sed vacabit absque culpa domni suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua. » Quid autem per hanc sententiam nobis innuitur, nisi ut quicunque carnalibus desideriis se obligant, ad regimen Ecclesiae atque spiritalem intelligentiam se inhabilem esse cognoscant? Unde Paulus apostolus 108.0937C| discipulo praecepit dicens: « Nemini cito manum imposueris » (I Tim. V). Et item: « Nemo, inquit, militans Deo, implicet se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit » (II Tim. II). « Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam, quia animam suam apposuit tibi » Accipere namque aliquando dicimus auferre. Unde et aves illae quae ad rapiendum sunt avidae, accipitres vocantur; unde et Paulus apostolus dicit: « Sustinetis enim si quis devorat, si quis accipit » (II Cor. XI). Ac si diceret, « si quis rapit. » Pignus vero debitoris est confessio peccatoris. A debitore enim pignus accipitur, cum a peccatore jam peccati confessio tenetur. Superior autem et inferior est mola, spes et timor. Spes quippe ad alta subvehit, timor autem cor inferius 108.0937D| premit. Sed mola inferior et superior ita sibi necessario junguntur, ut una sine altera inutiliter non habeatur. In peccatoris itaque pectore incessanter debet spes et formido conjungi, quia incassum misericordiam sperat, si non etiam timet justitiam; incassum justitiam metuit, si non etiam in misericordia confidit. Loco autem pignoris mola superior aut inferior tolli prohibetur, quia qui praedicat peccatori, tanta dispensatione componere praedicationem debet, ut nec derelicta spe timorem subtrahat, nec subtracta, in solo eum timore derelinquat. Tollit enim superiorem molam, si flenti peccatum dicat non habendam veniam de commissis. Tollit inferiorem, si peccantem deceptione palpet ac dicat: Age 108.0938A| malum in quantum potes absque metu: nam Deus pius est, et ad indulgendum paratus. Sed utiliter tunc mola utraque habetur, si et spes sit cum emendante formidine, et formido fuerit cum spe.

CAPUT XV. De eo qui sollicitans fratrem suum vendiderit, et cautela leprae.

(IBID.) « Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israel, et vendito eo acceperit pretium, interficietur: et auferes malum de medio tui. » Assidue hoc dicit Scriptura, cum jubet occidi malos: qua locutione usus est etiam Apostolus cum diceret: « Quid enim mihi de his qui foris sunt, judicare? Nonne de his qui intus sunt, vos judicatis? Auferte malum ex vobis ipsis » (I Cor. 108.0938B| V). Nam Graecus habet τὸν πονηρὸν: quod etiam hic scriptum est. Hoc autem potius malignum solet interpretari quam malum. Nec ait, τὸ πονηρὸν, id est, malignum. Ex quo apparet eum voluisse intelligi, qui aliquid tale commisit, ut excommunicatione dignus sit. Hoc enim nunc agit in Ecclesia excommunicatio, quod agebat tunc interfectio. Quamvis aliter illud apostolicum possit intelligi ut unusquisque malum vel malignum, ex seipso sit jussus auferre. Quis sensus acceptabilior esset, si hoc malum vel hoc malignum, non autem hunc malignum in Graeco inveniretur? Nunc vero credibilius de homine dictum quam de vitio. Quanquam possit eleganter intelligi etiam homo auferre a se malum hominem, quemadmodum dictum est. « Exuite vos veterem 108.0938C| hominem » (Ephes. IV). Quod exponens ait: « Qui furabatur, jam non furetur. »

« Observa diligenter ne incurras plagam leprae, sed facias quaecunque docent te sacerdotes Levitici generis, juxta quod praecepi eis, imple sollicite. » Hic apparet omnem sacerdotem Levitam fuisse, quamvis non omnis Levites sacerdos fuerit. Typice autem docet nos Scriptura, quatenus cauti simus, ne per lepram erroris maculemur, neque haereticorum astutia seducamur. « Sermo enim eorum, juxta Pauli vocem, ut cancer serpit » (II Tim. II): et si permittitur, totam conversationem nostram contaminat, atque animum in infernum praecipitat.

CAPUT XVI. De non repetendo pignore, et de non neganda mercede indigentis et pauperis.

(IBID.) « Cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingredieris in domum ejus ut pignus auferas, sed stabis foris, et ille proferet tibi quod habuerit. Si autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, sed statim reddes ei ante solis occasum, ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. » Non immerito videtur ad opus misericordiae pertinere, ut non intret pignerator in domum, ne fiat perturbatio debitori, sed ex hoc etiam ipsum debitorem admonet pignus foras proferre creditori. Quod vero jubet egenti pignus eodem die restitui, ut in eo dormiat, qui non habet ubi dormiat, 108.0939A| merito movet ut requiratur, cur non potius creditori praeceperit ut non auferat pignus quod eodem die oportet restitui. Quod si ad compellendum debitorem fieri voluerit, quomodo se urgeat ad reddendum, cum sciat pignus eodem die se recepturum? An forte hoc fieri voluerit propter memoriam, ne obliviscatur reddere, et tunc non reddat, si vere non habuerit? maxime quia creditoris sui misericordia vincitur, cui esse non debet ingratus si pignus recepit in quo dormiat; simul et creditor, cum ille non reddiderit, debet eum credere non habere, qui hac eget misericordia, ut pignus ei propterea restituatur, quod aliud non habet ubi dormiat.

« Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advena, qui tecum moratur in 108.0939B| terra, et intra portas tuas est, sed eadem die reddes et pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam, ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. » Secundum historiam lex commendat nobis misericordiae affectum, et aequitatis operis erga indigentes et pauperes. Juxta allegoriam vero instruit plebem, qualiter erga praedicatores suos debeant esse solliciti. Ipsi enim sunt pauperes spiritu, quibus Dominus in Evangelio praecepit, « ut neque sacculum, neque peram, neque calceamenta portarent in via, neque duas tunicas haberent, sed neque in zonis aes » (Luc. X). Unde autem sperare deberent necessaria, subjunxit dicens: « Dignus est operarius mercede sua. » Hinc et Paulus ait: « Laborantem 108.0939C| agricolam oportet de fructibus percipere » (II Tim. II). Unde et Dominus ordinavit, « his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. » Et item: « Si seminavimus vobis, inquit, spiritalia, magnum est si vestra metamus carnalia? » (I Cor. IX.) Ante solis ergo occasum pretium laboris sui a subjectis, ipsis doctoribus reddendum est, quia in praesenti vita eis necessaria praeberi oportet, salva mercede futura, quam in aeterna vita a largitore omnium bonorum accepturi sunt.

CAPUT XVII De non occidendis patribus pro filiis, nec filiis pro patribus; et non pervertendis judiciis advenae et pupilli.

(IBID.) « Non occidentur patres pro filiis, nec filii 108.0939D| pro patribus, sed unusquisque in suo peccato morietur. » Ecce non solum prophetae hoc dixerunt, verum etiam lex dicit sua culpa quemque interimendum; non autem patris sui aut filii sui. Quid est ergo quod Deus dicitur reddens peccata patrum in filios, in tertiam et quartam generationem? An de filiis nondum natis intelligitur, propter originale peccatum, quod etiam ex Adam traxit genus humanum? Hic autem jam natis facta distinctio, ut unusquisque in suo peccato proximo moriatur. Non enim trahit aliquid ex patre, qui jam natus erat, quando pater ejus peccavit. Sed cum ibi dicit: His qui oderunt me, manifestum est etiam illam conditionem mutari posse, si filii parentum suorum facta non 108.0940A| fuerint imitati. Nam et illud ex Adam temporaliter redditur, quia omnes propter hoc moriuntur, non autem in aeternum eis qui fuerint per gratiam spiritalem regenerati, in eaque permanserint usque in finem. Quamvis et illud merito quaeri possit, si redduntur peccata patrum in filios his qui oderunt Deum, cur in tertiam et quartam generationem vel praetermissa prima et secunda, vel non etiam in caeteras permanente impietate et imitatione malorum parentum? An per hunc numerum, quoniam septenarius numerus intelligitur, universitatem significare voluit? Et ideo non ipsum potius septenarium posuit, ut diceret, « in septimam generationem. » Ac sic omnis intelligeretur, quia causam perfectionis hujus numeri hoc modo potius intimavit. Ideo 108.0940B| namque perhibetur perfectus, quia ex his duobus constat: ternario scilicet primo impari toto, et quaternario primo pari toto. Unde et illud esse propheticum existimo, quod assidue repetitur: « In tribus et quatuor impietatibus non aversabor. » Per quod voluit impietates universas, potius quam tres vel quatuor intelligi.

« Non pervertes judicium advenae vel pupilli, nec auferes pignoris loco vestimentum viduae. » Non declinabis judicium advenae, et orphani, et viduae, et non pignorabis vestimentum eorum? Quae enim causa est, ut trium istorum judicium declinare vetuerit, pignus autem auferri vestimentum solius viduae, non et illorum, nisi quia judicia omnium facienda propterea commendavit, quia non habent a 108.0940C| quibus defendantur: sive advena, quia in terra aliena est; sive orphanus, id est, pupillus, quia parentibus caret; sive vidua, quia maritum non habet? Pignus vero cum prohibet vestimentum auferre viduae, puto quod satis diligenter admonet eas vere dicendas esse viduas, quae etiam pauperes sunt. Id enim et Apostolus evidenter ostendit, ubi ait: « Si qua autem vidua filios et nepotes habet, discat primum domum suam pie tractare, et mutuam vicem parentibus reddere, hoc est enim acceptum coram Domino. Quae autem vere vidua est et desolata, sperabit in Dominum: et persistet in orationibus nocte et die » (I Tim. V). Hanc veram viduam dixit, quae non habet a quibus sustentetur: quia non solum a viro, sed etiam a posteris atque omni ope destituta 108.0940D| est. Divitem quippe, non diceret desolatam. Pauperi itaque non est auferendum pignus vestimentum. Porro si occurrerit animo, quid si multa habeat vestimenta non necessaria, sed superflua, quomodo intelligitur vere vidua? Hoc est non solum non desolata, verum etiam quia in deliciis agit, quam subjecit dicens: « Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est » (Ibid.). Et hanc quippe opposuit, tanquam e contrario vere viduae, tanquam talis non sit vidua. Quaecunque autem divites alias nuptias experiri noluerunt, continentia in eis laudatur, non desolatio commendatur. Hae quippe tantum maritis viduatae sunt, non aliis rebus.

CAPUT XVIII. De manipulo in messe relinquendo, et de reliquiis olivarum atque arboribus.

(IBID.) « Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris ut tollas eum, sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus in omni opere manuum tuarum. Si frages colliges olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas, etc. » Quod admonet ut in messe oblitum manipulum nemo colligat, et olivam vel uvam relictam nemo repetat, diligentius neglecta colligere, et dicit egentibus dimittenda, occurrit forsitan cogitationi quid si haec quae ab agrorum dominis dimittuntur, non egentes sed improbi colligunt? 108.0941B| Sed considerandum primo illum misericordiam facere, qui hoc animo dimittit, ut egentes habeant quod dimittitur. Deinde cum haec populo dimittuntur, simul admonentur hi qui non indigent ista non quaerere. Quod si quaesierint, quid aliud quam res alienas, et, quod est gravius, pauperum invadere judicandi sunt? Utrique ergo commemorantur his praeceptis, et quorum agri sunt, ut misericorditer ea relinquant; et qui indigentes non sunt, ut inde se abstineant, quando utrumque dicitur, et a quibus dimittenda sint, et quibus dimittenda sunt.

CAPUT XIX. De corripiendis peccantibus per flagella: et ut bovi trituranti in arca fruges non ligetur os.

108.0941C| (CAP. XXV.) « Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices: quem justum esse perspexerint, illi justitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt impietatis. Sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis, prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus: ita duntaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne foede laceratus, ante oculos tuos jaceat frater tuus. » Si fuerit altercatio inter homines, et ascenderint ad judicium, et judicaverint et justificaverint justum, judices intelligendi sunt judicare, non illi qui dicti sunt altercationem habere. Deinde sequitur: Et reprehenderint impium. Et erit si dignus fuerit plagis qui impie egit, constitues eum in conspectu judicum, 108.0941D| et flagellabunt eum secundum impietatem ejus ante se, numero quadraginta flagellabunt eum, et non apponent. Si autem apposuerint flagellare eum per has plagas plures, deturpabitur frater tuus coram te valde. Advertendum est cum ea peccata plagis emendanda praeceperit, quae non digna sunt mortis supplicio vindicari, et hoc tam paucis plagis, eum tamen qui caeditur, appellavit impium vel impie agentem: ut noverimus, non sicut plurimi loquuntur, locutas esse Scripturas: quas incuriosius legimus, cum putamus adulterium non esse impietatem, quia in hominem videntur peccasse, qui hoc fecerint, cum illud peccatum morte plecti lex jubeat; et his peccatis graviores diximus esse impietates, cum sint 108.0942A| earum quaedam, quae per flagella plagis quadraginta puniuntur. Est itaque levis impietas, quae verbere digna est; et gravior, quae morte digna est. Ita etiam illa peccata quae non in Deum, sed in hominem videntur admitti, sunt morte digna quaedam, sunt alia correptione seu verbere, seu venia [poena] faciliore. Ita enim locutos esse Septuaginta interpretes constant, ut etiam illius qui plagis dignus est, impietatem vocaverint. Quod autem pro mensura peccati, quadraginta flagellis delinquentes argui jussit, jam praedictum quod per quadragenarium numerum figura significetur hujus temporis, in quo Ecclesia per quatuor mundi partes diffusa, sub decalogo legis vivit. Quadragenario ergo numero delinquentes caedimur, si in hoc tempore poenitentiae verberibus flagellamur. 108.0942B| Debet ergo quisque peccator temporalibus flagellis atteri, quatenus in judicio purgatus valeat inveniri. Beatus homo qui corripitur a Domino. Nulla enim in aeternum animi adversio affligere potuit, quos hic poenitentiae disciplina percussit. Si enim pro peccatis caedimur, illic sine peccato invenimur. « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas. » Non alligabis os bovis triturantis, dictum est quod in bovis nomine vita uniuscujusque operantis exprimitur. Dicit quodam in loco apostolus Paulus reprehendens et dolens quod nemo illi communicaverit in ratione dati et accepti, quod ipse alio in loco aperte exposuit, dicens: « Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est ut vestra carnalia metamus? (I Cor. IX.) Hoc significat, quod non alligabis 108.0942C| os bovi trituranti. Unde et idem apostolus dicit alio loco: « Dignus est operarius mercede sua » (I Tim. V). Vult ergo Scriptura doctoribus praestare carnalia, a quibus spiritalia consequuntur. Quia praedicatores occupantur in doctrina, necessaria sibi providere non possunt.

CAPUT XX. De eo qui sine liberis moritur, ut frater defuncti accipiat ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.

(IBID.) « Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui, et primogenitum ex ea filium, nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israel. Sin autem noluerit accipere 108.0942D| uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare semen fratris sui in Israel, nec me in conjugem sumere. Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit, Nolo eam uxorem accipere, accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem ejus et dicet: Sic fiet homini, qui non aedificat domum fratris sui, et vocabitur nomen illius in Israel, Domus discalceati. » « Si autem habitaverint fratres in unum, et mortuus fuerit unus ex eis, semen autem non fuerit ei, uxor defuncti foris non appropianti, frater viri ejus intrabit ad eam, et accipiet 108.0943A| sibi uxorem eam, et cohabitabit ei, et erit, infans quicunque natus fuerit constituetur ex defuncti nomine, et non delebitur nomen ejus ex Israel, et nomen defuncti. » Videtur hoc praecepisse lex de fratris uxore ducenda non ob aliud, nisi ut semen suscitet fratris qui sine liberis defunctus est. Quod autem ait, « Constituetur ex defuncti nomine, et non delebitur nomen ejus ex Israel, » id est, defuncti nomen ex hoc videtur dictum, ut ille qui nascitur, hoc nomine appelletur quo appellabatur defunctus, cui quodam modo propagatur. Unde nobis visum est magis secundum adoptionis morem solvere in Evangelio quaestionem de duobus patribus Joseph, quorum unum commemorat Matthaeus, eum scilicet qui genuit Joseph; alterum Lucas, eum cujus erat filius 108.0943B| Joseph: quoniam nullus eorum Joseph nomen accepit. Nisi forte hoc dictum est: « Constituetur ex defuncti nomine, » non ut ejus nomen accipiat, sed ut ex ejus nomine, id est, tanquam filius, non ejus cujus semine genitus est, sed illius defuncti, cui est semen suscitatum haeres constituatur. Quod enim additum est, « Et non delebitur nomen ejus ex Israel, » potest ita intelligi, non quod nomen ejus puer consequenter accipiat, sed quod ille sine posteritate mortuus esse videbitur, et ideo permanet nomen ejus, hoc est memoria. Neque enim etiam si ipse filium genuisset, nomen ei suum fuerat impositurus, ut nomen ejus non deleretur ex Israel; sed ex hoc utique non deleretur, quia non sine liberis ex hac vita emigraret; et hoc jubetur ex ejus uxore frater ejus implere quod ille 108.0943C| non potuit. Nam etsi frater non fuisset, et propinquus ducebat uxorem ejus qui sine filiis mortuus esset, ad suscitandum semen fratri suo; sicut Booz fecit ducendo Ruth, ut semen suscitaret propinquo suo, cujus fuerat illa uxor, nec de illo pepererat; et tamen qui de illa natus est, ex nomine quidem defuncti constitutus est, quia filius ejus dictus est atque ita factum est, ut nomen defuncti non deleretur ex Israel, nec tamen ejus nomine appellatus est, Quae cum ita sint, abundantius duobus modis solvi potest evangelica quaestio, ut unus eorum quos diversos commemorant Matthaeus et Lucas, ita fuerit propinquus alteri ad ducendam ejus uxorem, ut alios etiam sursum versus parentes atque majores iste, alios ille habere potuerit. Nam si fratrum filii 108.0943D| fuissent, unum habuissent avum: quod non ita est. Nam secundum Matthaeum Matthan est avus Joseph; secundum Lucam vero, non Mathan, sed Mathat. Quod si quispiam putat esse tantam similitudinem nominis, ut ab scriptoribus in una littera erratum sit, ut fieret tam parva et pene nulla diversitas, quid de istorum patribus dicturus est? Nam secundum Lucam Mathat fuit filius Levi; secundum Matthaeum autem, Mathan ex Eleazar genitus invenitur: atque ita inde sursum versus diversi sunt patres et avi; et deinde majores usque ad Zorobabel, qui fere est vicesimus sursum versus a Joseph apud Lucam, apud Matthaeum vero undecimus. Qui propterea idem ipse esse creditur, quia pater ejus apud utrumque 108.0944A| evangelistam Salathiel invenitur: quamvis fieri potuit, ut alius fuerit eodem nomine, habens ejusdem nominis patrem, cujus et ille habuit. Nam et inde sursum versus diversi sunt. Alium quippe habet Zorobabel avum apud Lucam, qui est Neeri; alium apud Matthaeum, qui est Jechonias; atque inde superius nusquam est consonantia, quousque veniatur ad David, apud Matthaeum per Salomonem, apud Lucam per Nathan. Difficillimum autem videtur non fuisse aliquem propinquiorem qui duceret uxorem fratris sui, quam eum qui ex David esset consanguineus tam longinquo gradu, non aliqua infra propinquitate conjunctus; cum sit apud Lucam pene quadragesimus a Joseph, apud Matthaeum autem ferme vicesimus septimus. Aut si propinqui ad uxores 108.0944B| defunctorum ducendas etiam illi quaerebantur, qui ex feminarum sanguine propinquabant, fieri potuit ut esset aliquis ita propinquans, qui Joseph genuerit de uxore propinqui sui, qui sine liberis decessit, ac sic ei esset alter ex natura pater, alter ex lege; in quorum patribus et avis, et deinde majoribus ideo propinquitas nulla apparet, quod non maribus, sed ex feminis propinquarent. Verumtamen si ita esset, nec David aliquando unus pater occurreret. Aut si quisquam potuisse contendit, ubi ponimus quod consuetudo Scripturae non est feminas in genealogia pro maribus ponere, sicut eas nullas nullus evangelista interposuit? Ubi enim commemorantur matres, non ponuntur nisi cum patribus. Ac per hoc aut ita propinquior defuit ad uxorem defuncti 108.0944C| sibi copulandam, ut origo cognationis repeteretur a David; aut adoptio fecit alterum patrem, quem posset habere Joseph. (Ex Gregorio.) Typice autem frater defunctus est ille, qui post resurrectionis apparens gloriam, dixit: « Ite, nuntiate fratribus meis » (Matth. XXVIII). Qui quasi sine filiis abiit, qui adhuc electorum suorum numerum non implevit. Hujus scilicet uxorem superstes frater sortiri praecipitur, quia dignum est profecto ut cura sanctae Ecclesiae ei, qui hanc bene regere praevalet, imponatur. Cui nolenti in faciem mulier exspuit, quia quisquis ex muneribus quae percipit aliis prodesse non curat, bonis quoque ejus sancta Ecclesia exprobrans ei, quasi in faciem salivam mittit vel jactat. Cui ex uno pede calceamentum tollitur ut Discalceati 108.0944D| domus vocetur. Scriptum quippe est « :Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis » (Ephes. VI). Si ergo ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem per calceamentum munimus. Qui vero suam cogitans utilitatem, proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum, cum dedecore amittit.

CAPUT XXI. De duobus jurgantibus et uxore procaci; et quod non oportet habere in sacculo diversa pondera.

(IBID.) « Si habuerint inter se jurgium viri, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miserit manum et apprehenderit verenda 108.0945A| « ejus, abscindes manum illius, nec flecteris super « illam misericordia. » Quid per istos duos viros rixantes, nisi dissensio inter catholicum et haereticum exprimitur? Ibi enim necessaria est contentio, ubi dispar duorum fit intentio. Alter enim importunus sectator est erroris, alter studiosus defensor veritatis. Nec oportet ullo modo veritatem succedere, sed resistere fortiter errori, secundum illud Sapientiae: « Responde, inquit, stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur » (Prov. XXVI). Unde et Paulus gloriatur se hujuscemodi hominibus nec ad horam cedere. Uxor autem illa quae impudenti manu defendendo virum suum, alterius qui fortior est apprehenderit verenda, nulla, ni fallor, aptius intelligi potest quam subjectorum persona 108.0945B| quae subjugata est haereticis. Haec vero, si per aliquam ignominiam falsam, aut per actionem turpem voluerit catholici maculare conversationem, sive diffamare doctrinam, omni modo tale machinamentum abscindendum est, nec ulla miseretur misericordia, quae tantum abominando sprevit justitiam.

« Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus; nec erit in domo tua modius major et minor. Pondus habebis justum et verum, et modius aequalis et verus erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. Abominabitur enim Dominus eum qui facit haec, et adversatur omnem justitiam. » Hoc etenim idem legislator etiam in Levitico interdicit. Salomone quoque parem desuper sententiam proferente: 108.0945C| « Pondus magnum et pusillum, et mensurae duplices, immunda sunt utraque ante Dominum. Et qui facit eam, in adinventionibus suis compedietur » (Prov. XX). Proinde non solum illo corporali, sed etiam spiritali modo studendum est nobis, ut nec diversa pondera in cordibus nostris, nec in domo conscientiae nostrae mensuras duplices habeamus, id est, nec ipsi ea quae distinctionis regulam molliunt, remissiore indulgentia praesumentes; eos quibus verbum Domini praedicamus, districtioribus praeceptis et gravioribus, quam ipsi perferre possumus, ponderibus obruamus. Quod cum facimus, quid nisi diverso pondere atque mensura praeceptorum mercedem Domini frugemque, vel appendimus vel metimur? Si enim aliter ea nobis, aliter nostris 108.0945D| fratribus dispensemus, recte increpamur a Domino, eo quod stateras diversas vel mensuras duplices habeamus secundum illam sententiam Salomonis, qua dicitur: « Abominatio est Domino pondus duplex; et statera dolosa non est bona in conspectu ejus » (Prov. XXI).

CAPUT XXII. De delendo Amalech sub coelo.

(IBID.) « Memento quae fecerit tibi Amalech in via, quando egrediebaris de Aegypto, quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi resederant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timueris Deum. Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit 108.0946A| cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est, delebis nomen ejus sub coelo: cave ne obliviscaris. » In Amalech ergo nomine, qui lingens sanguinem interpretatur, spiritualium nequitiarum exprimitur figura: quae nobis per baptismum egredientibus, de spiritali Aegypto, aversantur: et quoscunque viderint in itinere virtutum lassari per peccatum, potius student subvertere. Hos ergo populos omnibus modis, cum Dominus dederit facultatem, debemus subvertere; et quantum possibile est, de sede animae nostrae suggestiones eorum ejicere atque delere, ne forte si aliquas reliquias eorum juxta exemplum Saul in nostra mente reservaverimus, causa inobedientiae pariter cum eis subvertamur.

CAPUT XXIII. De primitiis frugum offerendis, et de decimis dandis Levitis.

(CAP. XXVI.) « Cum intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam atque habitaveris in illa, tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo; pergesque ad locum, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus; accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui. Et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur 108.0946C| patrem meum, qui descendit in Aegyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero. Crevitque in gentem magnam et robustam, et infinitae multitudinis, afflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt, imponentes onera gravissima. Et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: Qui exaudivit nos, et respexit nos et humilitatem nostram et laborem atque angustiam, et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis; et introduxit ad istum locum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem. Et idcirco nunc offero primitias frugum terrae, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui 108.0946D| adorato Domino Deo tuo; et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae, tu et Levites et advena, qui tecum est. » Per haec verba, quibus instruebantur Israelitae, quomodo in terra possessionis suae primitias in cartallo offerrent Domino per gratiarum actionem, eo quod erepti sunt de Aegypto, instituimur et nos, ut intrantes per spiritalem Jordanem, hoc est, per baptismum et fidem sanctae Trinitatis in terram Ecclesiae; ponamusque in cartallo conversationis nostrae primitias bonorum omnium, et deferamus Deo in altare fidei catholicae: quatenus ea ibi suscipiat sacerdos noster, ille utique qui secundum ordinem Melchisedech a Deo factus est nobis pontifex. Ibique confiteamur Domino dicamusque ei, 108.0947A| quod Syrus spiritalis, qui interpretatur sublimis vel humectans, persequeretur patrem nostrum, protoplastum videlicet parentem nostrum, ita ut deciperet eum per superbiam et gulam; et transgressorem faciens, privaret possessione paradisi. Unde incola factus est in Aegypto istius mundi, ubi peregrinatus est in paucissimo numero, quia multis idololatriam sequentibus pauci permanserunt fideles. Sed postquam per legis conditionem plures excreverunt, qui scientiam et credulitatem unius Dei percepere, afflixerunt eos Aegyptii spiritales, maligni scilicet spiritus, qui imponentes onera gravissima peccatorum, oppresserunt genus humanum. Sed Deus omnipotens, conditor et creator noster, respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam, misitque 108.0947B| unigenitum Filium suum, qui manus Dei et brachium dicitur, ut eriperet nos de potestate tenebrarum, et transferret in locum pacis, quatenus filii lucis efficeremur; tradiditque nobis terram lacte et melle manantem, Ecclesiam videlicet praesentem, ubi et lac est innocentis et facilis doctrinae, unde nutriantur sensu parvuli, et mel suave atque multiplicis scientiae unde satientur intellectu perfecti. Qui ergo hujuscemodi dona Deo offert, convivium spiritale in domo Dei cum Levitis veris et advenis potest facere, quia cum ministris Dei et fratribus suis, atque cum omnibus qui se rite intelligunt in hoc mundo advenas esse et peregrinos, dapibus virtutum et scientiae spiritalis feliciter reficietur atque implebitur.

108.0947C| « Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitae et advenae, et pupillo ac viduae, ut comedant infra portas tuas, et saturentur. Loquerisque in conspectu Domini Dei tui: Attuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitae et advenae et pupillo ac viduae, sicut jussisti mihi. Non praeterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui. Nec comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex eis quidquam in re funebri. » Quid est quod inter illa quod jubet dicere hominem, qui in dandis decimis, et quaecunque dare vel impendere jussum est, omnia mandata complevit, etiam hoc cum laude et commendatione sua dicere jubetur, « Non dedi ex 108.0947D| eis mortuo? » An per hoc prohibet parentalia, quae observare gentes solent?

CAPUT XXIV. De lapidibus erigendis in monte Ebal et calce levigandis; et de aedificando altari ex saxis informibus et politis; holocaustoque super illud offerendo.

(CAP. XXVII.) « Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod praecepi vobis. Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce levigabis eos, ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus Jordane transmisso, ut introeas in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, 108.0948A| terram lacte et melle manantem sicut juravit patribus tuis. Quando ergo transieris Jordanem, erige lapides quos ego hodie praecipio tibi in monte Ebal, et levigabis calce, et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit, et de saxis informibus et impolitis; et offeres super eo holocaustum Domino Deo tuo, et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo; et scribes super lapides omnia verba legis hujus, plane et lucide, etc. » Hoc quomodo factum fuerit, in libro Jesu Nave plenius enarratur. Superatis igitur hostibus, aedificavit Jesus altare Deo excelso ex lapidibus integris, in quibus non erat injectum ferrum sicut praeceperat Moyses, et immolavit sacrificium, 108.0948B| et scripsit in lapidibus Deuteronomium legis Moysi. Videamus itaque, qui sint isti lapides, ex quibus aedificatur altare. Omnes ergo qui in Christum Jesum credunt, lapides dicuntur vivi. De quibus ait Apostolus: « Vos estis lapides vivi aedificati, domus spiritalis » (I Petr. II). His non est injectum ferrum, quia incorrupti et immaculati carne et spiritu sunt, et jacula maligni ignita non receperunt. Hi unum altare faciunt, unitate fidei vel concordia charitatis. In his quoque Deuteronomium, id est, secundam Evangelii legem, Jesus Dominus noster rescripsit. Audiamus itaque eum dicentem: « Dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis, si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo » (Matth. 108.0948C| V). Hanc igitur Jesus legem notat in cordibus credentium; hanc scripsit in eorum mentibus qui altaris constructione digni sunt.

CAPUT XXV. De his qui stabunt ad benedicendum super montem Garizim; necnon et de illis qui super montem Ebal stabunt ad maledicendum, et maledictionibus sive benedictionibus ibi recitatis.

(IBID.) « Praecepitque Moyses populo in die illo, dicens: Hi stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Isachar, Joseph et Benjamin. Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad et Aser, Zabulon et Dan, et Nephtalim. Et pronuntiabunt Levitae ad 108.0948D| omnes viros Israel excelsa voce, etc. » Hoc ergo ita factum est temporibus Josue. Steteruntque sicut praeceperat Moyses in Deuteronomio, sex tribus in monte Garizim, ut benedicerent populum, et ipsae tribus, quae nobiliores sunt, id est, Simeon, Levi, Judas, Isachar, Joseph, Benjamin. Filii vero ignobiliores sex, steterunt e regione in monte Ebal, ut maledicerent: inter quos et Ruben, qui maculaverat thorum parentis, et Zabulon ultimus filiae Liae, et ancillarum filii. Et haec quidem veteris historiae referunt gesta. Sed inspiciendum quid in narratione mysticae intelligentiae referatur. Qui sunt ergo isti qui incedunt juxta montem Garizim, et qui sunt qui incedunt juxta montem Ebal? Illi itaque, qui in hoc 108.0949A| loco juxta montem Garizim incedunt ad benedicendum, eos figuraliter indicant, qui non metu poenae, sed coelestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem. Illi vero dimidii, qui juxta montem Ebal incedunt, in quo maledictiones prolatae sunt, illos indicant, qui non amore benedictionum vel promissionum, sed futurorum suppliciorum timore complent quae in lege scripta sunt, ut perveniant ad salutem.

Omnes autem circa arcam incedunt, qui ab Ecclesiae sinu non recedunt. Sed nobiliores esse illos novimus qui, boni ipsius desiderio, aeternae benedictionis amore, quod bonum est agunt, quam illos qui pro malis bonum sectantur. Solus ergo Jesus potest ex omnibus populis hujusmodi mentes animosque congregare, et alios quidem statuere in montem 108.0949B| Garizim ad benedicendum; alios vero in montem Ebal statuere ad maledictionem: non ut maledictiones accipiant, sed ut, metuentes, praescriptas maledictiones et poenas peccatoribus constitutas incurrere caveant, ac semetipsos timoris supplicio corrigant, « Et pronuntiabunt, inquit, Levitae, dicentque ad omnes viros Israel, excelsa voce. » Quid est quod Levitis praecepit ut ad viros Israel loquantur excelsa voce, nisi quia ostendere vult sacerdotibus Christi quod non segniter, sed instanter debent Dei verbum populis praedicare? Ut sciant, si praeterierint Dei mandata, quae eis immineant pericula; si autem obedierint praeceptis Dei, quae eos sequantur beneficia: cum in praesenti vita solatium, et in futura praemium promittitur aeternum. Maledictiones 108.0949C| ergo, sive benedictiones quas liber Deuteronomii continet, et historialiter intelligi possunt ad eos pertinere, qui terrenam felicitatem amabant, vel qui terrena damna sibi evenire metuebant. Sed multo magis est Christianis cavendum, ne propter inobedientiam spiritalium rerum et virtutum potius patiantur penuriam quam terrenarum indigentiam rerum. Quia saepius legimus perfectos viros praesentium rerum indigentiam pati, sed tamen virtutum copia repleri; sicut apostolus Paulus sibi et cooperatoribus suis saepissime evenire testatur dicens: « Usque ad hanc horam esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus, operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus, persecutionem patimur, et sustinemus; 108.0949D| blasphemamur, et obsecramus: tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus omnium peripsema » (I Cor, IV). Et item: « Libenter, inquit, igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in angustiis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum (II Cor. II). » Peccantibus autem maledictiones hujusmodi indictae sunt: « Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini: opus manuum artificum, ponetque in abscondito illud. Et respondebit omnis populus, Amen. » Hoc enim capitulo non solum idololatria quae in simulacris fit contradicitur, sed omnis error 108.0950A| haereticorum (ipsi sunt artifices vanitatis atque superstitiosorum dogmatum qui carmina et incantationes agunt) abdicatur. Quicunque enim errorem pro veritate in occulto seu in manifesto sequitur, profecto idolorum cultor designatur, tam de ordine praelatorum, quam etiam subditorum. Quia omnes pariter et bona laudare et mala detestari oportet. « Maledictus qui non honorat patrem suum, » et reliqua. Convenit ergo unicuique patrem suum terrenum et matrem venerari. Sed multo magis universorum Patrem Deum et matrem Ecclesiam omni veneratione ac religiositate ab universis decet coli atque honorari: ubi et magistrorum spiritalium reverentia pariter comprehenditur, quia Dominus discipulis suis ait: « Qui vos honorat, me honorat; 108.0950B| et qui vos spernit, me spernit. Maledictus, qui transfert terminos proximi sui. » Hoc testimonio vetat avaritiam, haeresimque detestatur. Transfert ergo terminos proximi sui, qui non contentus erit orthodoxorum fide atque doctrina, sed superstitiones ac sectas superbiendo noviter introducit. Qui enim haec agit, procul dubio aeterna maledictione reus erit. Unde sequitur: « Maledictus qui facit errare caecum in via. » Caecum in itinere facit errare qui simplicem atque imprudentem per doctrinam falsam in itinere Scripturarum facit a veritatis tramite deviare. Hoc ergo quam perniciosum sit Apostolus ostendit dicens: « Si quis non amat Dominum Jesum Christum, sit anathema maranatha » (I Cor. V). Et alias: « Quicunque, ait, hanc regulam 108.0950C| secuti fuerint, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei » (Gal. VI). « Maledictus, qui pervertit judicium advenae, pupilli et viduae. » Injustum judicium nemini secundum historiam facere licet, sed nec secundum allegoriam advenam spiritalem, pupillum atque viduam, injuste opprimere decet: pupillum utique, de quo in psalmo est scriptum: « Tibi, Domine, derelictus est pauper: orphano tu eris adjutor » (Psal. IX). Viduam autem, de qua idem Propheta ex persona Domini ait: « Viduam ejus benedicens benedicam » (Psal. CXXXI). « Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum ejus. » Manifestum est enim quod omnis incestus abominatio est apud Deum. Sed tamen hac sententia legislator, secundum allegoriam, 108.0950D| haereticos atque schismaticos percutit, qui sponsam Christi, qui universorum pater est quia omnium creator, aliquo modo per errorem corruperint. Secundum vero tropologiam, hoc prohibet ne quis actionem patris sui pravam, quam ille male gessit, iste nequiter imitando diffamet; nec ignominiam spargat super nomen patris, si iteret in facto unde ille reprehensus est merito. « Maledictus qui dormit cum omni jumento. » Juxta historiam maxima stultitia est cum brutis animalibus moechari; imo ignominia est gentilium stultitiam sequi. Cum ergo vir aut mulier ad alienigenas voluptates in tantum incumbit, ut nec quidem per desidiam ab eis capiatur, sed imo valde eis cohaereat et cum eis 108.0951A| coeat, ita ut commixtionem cum eis diuturnam et perseverantem habeat, reus est mortis. « Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui sive matris suae. » Sororem suam spiritaliter maculat, qui alterius animam per errorum doctrinam vel prava exempla commaculat. Pater enim noster unus est Deus, et mater sancta Ecclesia. Nos autem fratres sive sorores sumus. « Maledictus qui dormit cum socru sua. » Typice autem socrus foede actionis nostrae mala est concupiscentia, quia omnis peccati mater concupiscentia est. Oportet hoc diligenter attendi: ut si qua nobis peccati concupiscentia fit, ei resistamus et non conjungamur ei actione; quia ut in Levitico de hoc scelere sancitum est, igne vivus debet comburi qui hoc perpetraverit, 108.0951B| quia reus est gehennae ignis si non poenitentiae igne se ab hac macula diluerit. « Maledictus qui clam percusserit proximum suum. Et dicet omnis populus, Amen. » In aperto et in occulto occidere hominem peccatum est. Unde mirum cur eum tantum maledictum scripserit, qui clam percusserit proximum, nisi forte dicamus eum clam percutere proximum, qui eum in corde suo oderit. Dicit enim Joannes apostolus: « Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem » (I Joan. III). Hinc et in Levitico scriptum est: « Ne oderis fratrem tuum in corde tuo: sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum (Levit. XIX). Maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis 108.0951C| innocentis. Quicunque reminiscitur Judae factum, qui propter pecuniam prodidit magistrum, quam perniciosum sit intelligere potest avaritiae malum. « Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit. Haec sententia gravior eo caeteris esse videtur, quo generaliter et ea quae praemissa sunt, et illa quae nondum prolata sunt, omnia simul comprehendit. Quis est enim qui in universis sermonibus legis sine transgressione permanere possit, cum Paulus dicat? Quicunque ex operibus sunt legis sub maledicto sunt, quoniam in lege nemo justificabitur apud Deum (Gal. III). Nec hujus maledictionis damnum ullus evadere potuit: etiam nec ipse legislator, nisi per gratiam Domini nostri Jesu Christi inde liberaretur. Unde praedictus 108.0951D| apostolus ait: « Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: « Maledictus omnis qui pendet in ligno. » Ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu. Hinc Petrus ait: « Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis: ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu (I Petr. III).

(CAP. XXVIII.) « Sin autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quae ego hodie praecipio tibi, faciet te Dominus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra: venientque super te universae benedictiones istae, et apprehendent te, si tamen praecepta 108.0952A| ejus audieris. » Sicut in obedientibus praedixit maledictiones et poenas futuras, sic et obedientibus deinceps promittit benedictiones et praemia. « Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro. » Juxta historiam facilis est intellectus, ubi Judaeis pro obedientia intus forisque praenuntiat prospera, et fructuum atque animalium spondet abundantiam. Secundum allegoriam autem, populo Christiano propria devotione non tam felicitatem aeternam quam beatitudinem promittit perpetuam. Benedictus erit in civitate qui in Ecclesia sancta vacat divinae contemplationi. Benedictus in agro, qui boni operis laborat exercitio. Per has duas species conversationis unusquisque fidelis gratus erit Deo. « Benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae. » Per fructus 108.0952B| ventris internas ostendit cogitationes mentis et consilia: per fructum terrae, corporis forinsecus utiles actiones. His enim duabus vitae speciebus, hoc est, contemplativae et activae, sancta nobiliter in hoc conversatur mundo Ecclesia, et inde in futuro possessuram se sperat cum Christo coelestia regna. « Benedictus fructus jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulae ovium tuarum. » Per species animalium ordines demonstrat subditorum, quia alii sunt in Ecclesia qui a doctoribus instructi, bonis suis solatia praebent, cum spiritalia ab eis accipientes, corporalia eis ministrant alimenta. Alii laborare possunt, secundum quod eis jussum fuerat. Alii autem simplicitate sua tantum contenti, per innocentiam vitae student placere Deo. Unusquisque 108.0952C| enim proprium habet ex Deo donum, alius sic, alius vero sic. Qui autem donum perceptum juxta possibilitatem suam secundum mandata Dei multiplicare studuerit, placebit Deo, et probatus est hominibus. « Benedicta horrea tua, et benedictae reliquiae tuae. » In horreis significatur custodia virtutum; in reliquiis, bonae voluntatis intentio. Secundum id enim quod quisque pro possibilitate sua laborat, conservabitur sibi praemium et bona voluntas; licet aliquando non habeat effectum, tamen justum non perdet praemium, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, et in terra pax erit hominibus bonae voluntatis. « Benedictus eris ingrediens et egrediens. » Hoc est, quod Salvator in Evangelio ait: « Ego sum ostium. Per me, si quis introierit, 108.0952D| salvabitur, et pascua inveniet (Joan. X). » Quia hic ad fidem ingrediens sapientiae cibum et pascua accipiet virtutum, et egrediens de praesenti vita, certam mercedem accipiet bonorum actuum. Ingreditur et ille per illud ostium, qui aliquid per fidem catholicam interius juxta voluntatem Dei meditatur et tractat. Egreditur, quando secundum ipsam fidem, etiam foris coram hominibus ad laudem Dei aliqua bene operando, ad exemplum praeparat.

« Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo. Per unam viam venient ad te, et per septem fugient a te. » Qui enim custodit mandata Dei, malignorum spirituum aciem proturbat, virtutem dissipat. Et qui 108.0953A| adunati ad nocendum venerant, territi, per diversa fugere tentant. « Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra quam acceperis. » Cellaria benedicet, cum in cordis secreta gratiam Spiritus sui infundit. Benedicet opera manuum, cum studiis bonis facultatem tribuit virtutum. Benedicet in terra, et suscitabit Dominus sibi populum, quando sanctos suos in terra Ecclesiae abundare faciet gratia coelestium donorum. Unde et sequitur: « Si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus, videbunt omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te, et abundare te faciet Dominus omnibus bonis. » Timent hostes populum Ecclesiae, 108.0953B| cum maligni spiritus, quando nomen Christi in electis Dei intus in fide et foris in operibus coruscare conspiciunt, verendo fugiunt: nec eis resistere nequitia sua poterunt. Unde scriptum est: « Resistite diabolo, et fugiet a vobis » (Jacob. IV). Et Petrus in Epistola sua ait: « Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit, quaerens quem devoret. Cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri » (I Petr. V). Abundare faciet Dominus sanctos suos omnibus bonis, quando hic bonis auget meritis, et in futuro coelestibus remunerabit praemiis. « Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, coelum: ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo. » Coelum 108.0953C| hic prophetas, vel apostolos, sive praedicatores verbi Dei, possumus intelligere, de quibus scriptum est: « Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. » Quos tunc Dominus aperit ut tribuat pluviam, quando eos per donum Spiritus sancti concedit doctrinam proferre divinam, ut carnalium corda, hoc imbre irrigata, germen bonorum operum possint proferre. « Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies. » Fenerabit Ecclesia gentibus multis, quando charismata divinationibus expendit singulis. Nec fenus ab ulla illarum accipit, quia non praesentem, sed futuram remunerationem inquirit. Excellit omnibus enim dono Dei, et caput est totius orbis, non cauda; et semper supra, nec unquam subter: quia 108.0953D| licet pressuras et persecutiones malorum in mundo patiatur, tamen fortior est adversariis, ac fide et virtute eminet universis. Sequitur:

« Constituet te Dominus in caput et non in caudam: et eris semper supra et non subter, si audieris mandata Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris, ac non declinaveris ab eis, nec ad dexteram nec ad sinistram: nec secutus fueris deos alienos, nec colueris eos. Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra, ire post deos alienos, servire illis. Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui et custodias et facias omnia mandata ejus et ceremonias quas ego praecipio 108.0954A| tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae, » etc. Cum dextera in laude ponatur, non ibi ea reprehenduntur quae dextra sunt, sed ille qui declinat in ea, id est, qui sibi arrogat quae Dei sunt. Ideo dicitur in Proverbiis: « Ne declines in dextera aut sinistra. Vias enim quae a dextris sunt novit Dominus. Perversae autem sunt quae a sinistris sunt » (Prov. IV). Ergo bonae sunt dextrae quas novit Dominus. « Novit » ergo « Dominus vias justorum, et iter impiorum peribit, » sicut in psalmo legitur (Psal. I). Cur ergo dictum sit, « ne declines in dexteram, » consequenter ostendit addendo: « Ipse enim rectos faciet cursus tuos. » Absit autem ut dextras quas novit Dominus negemus esse rectas: sed, ut dixi, declinare in eas, est non illius gratiae, 108.0954B| sed sibi tribuere velle quod rectum est. Denique, ut dixi, adjungit et dicit: « Ipse enim rectos faciet cursus tuos, et omnia itinera tua in pace producet. »

Quapropter quod isto loco Deuteronomii dictum est, « Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie, dextra aut sinistra, ire post deos alienos, servire illis, » non ideo dictum est quia dii possint etiam in dextris accipi: sed aut terrena loca significata sunt, quia in dextra aut in sinistra habebant gentes alios deos colentes, aut hoc de diis aliis separatim pronuntiandum est, ut duo sint sensus: unus videlicet: Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego tibi mando, dextra aut sinistra, secundum scilicet illum intellectum quem supra exposui, alius autem sit sensus: ire post deos alios, 108.0954C| servire illis, ut et hic subaudiatur. Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie. Quem totum sensum si dicere velimus, superiora verba, quae utique sensui sunt communia, repetituri sumus; ut quomodo illic dicitur. Non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra, sic et istic repetatur: Non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie, ire post deos alienos, servire illis. Praetereundo enim a verbis quae mandata sunt, etiam hoc fit ut eatur post deos alios: non enim hoc solum mandatum est. Aut solum hoc praeterire Deus non vult quod mandavit ne post deos alienos eatur, sed omnia quae mandavit. Hoc tamen ita praecipue, ut post generalitatem praecepti, quo admonuit non esse praetereundum ab omnibus 108.0954D| verbis mandatorum suorum, etiam hoc seorsum commendare voluerit. Potest hoc quod ait, « dextera aut sinistra, » etiam sic intelligi. Haec eorum causa quae propter felicitatem appetuntur, nec eorum quae propter infelicitatem fugiuntur, ire mandaverunt post deos alienos, id est, nec pro his quae amantur, nec contra ea quae odio habentur, a diis aliis auxilium poscendum esse; aut certe illo modo ut concilientur quo prosint, vel placentur ne noceant. Nam et de quibusdam scriptum est in psalmo: « Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis » (Psal. CXLIII). Ideo quia his rebus opinantur fieri hominem beatum, quas et boni et mali possunt habere, et ideo dextera 108.0955A| est iniquitatis, quia iniqui sunt qui eam dexteram putant. Non enim est vera dextera, sed dextera eorum quorum os locutum est vanitatem. Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Cum potius, sicut mox adjungit et dicit, beatus sit populus cujus Dominus Deus ipsius, haec est vera dextera aequitatis, non iniquitatis. Non est ergo eundum post deos alienos. Neque in dextera, ut existimet homo ex ipsis se fieri beatum. Neque in sinistra, ut existimando ipsis adversantibus se fieri miserum, ad hoc eos colat ut avertat. Aut certe si dexteram intelligimus aeterna, sinistram vero, temporalia bona; nec propter illa nec propter ista eos colendos sancta Scriptura hoc loco admonuisse credatur.

« Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, 108.0955B| ut custodias et facias omnia mandata ejus et ceremonias quas ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae, et apprehendent te. Maledictus eris in civitate, et maledictus in agro, » etc. Sicut his qui custodierint mandata Dei promisit benedictiones et beatitudinem perpetuam, sic e contrario per easdem species quas ante in benedictionibus enumeravit, illis qui servare divina praecepta noluerunt maledictiones et ignem praenuntiat perpetuum: quia sicut boni perceptio beatificat accipientes, sic et privatio ipsius condemnat peccatores. « Mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies, donec conterat te et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me. » Famem 108.0955C| dicit non panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini; et sterilitatem virtutum, quam impii merito suae perversitatis patiuntur, quia digni non sunt ad percipiendum gratiam divinam. Unde scriptum est dicente Domino: « Mandabo nubibus meis ne pluant super eos imbrem » (Isa. V). Verum merito suae perversitatis pestilentiam hoc est perturbationem virtutum et malignorum spirituum tolerant tempestatem, quoadusque de terra Ecclesiae in novissimo per angelorum ministeria evellentur, et inferni carceribus puniendi tradentur. Hactenus enim sagena Domini trahit bonos pisces et malos, donec perveniat ad littus, et tunc colligentur boni in vasa, mali autem mittentur foras. « Percutiet te Dominus egestate, febri et frigore, et ardore et aestu, 108.0955D| et aere corrupto, ac rubigine: et persequetur donec pereas. » Percutiet Dominus peccatores febre, quando eos justo judicio deserit frigus infidelitatis et ardorem carnalium desideriorum pati. Aerem corruptum dabit, cum vitam pollutam ducere reprobos permittit. Ex aere enim bene vita carnalis exprimitur, quia ex aeris spiramine humanum corpus vivificatur. Quod autem subjungitur, « et sequetur te donec pereas, » non est ita sentiendum quasi Deus aliquem persequendo interire faciat, qui neminem tentat (ipse autem intentator malorum est), qui omnes homines salvos vult fieri et ad agnitionem veritatis venire; sed ejus facere aliquando permittere intelligendum est, quia nihil in rebus fit nisi jubente 108.0956A| aut permittente Domino, nec est aliquid in terra sine causa. Quis porro tam impie desipiat ut dicat Deum malas voluntates hominum, quas voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit; cum autem non facit, per judicium non facit. Quia cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. « Coelum quod super te est, aeneum; et terra quam calcas, erit ferrea. » Elementa quibus universi fructus nutriuntur, comparat durissimis metallis, quia peccata hominum faciunt ut rerum ordo permutetur, et quae ad solatium condita sunt humano generi, ad correptionem eorum vertantur. Unde scriptum est: « Pugnat pro eo orbis terrarum contra insensatos » (Sap. V). Juxta allegoriam autem coelum erit aeneum praevaricatoribus legis Dei, cum 108.0956B| nullam a sanctis doctoribus merentur invenire clementiam, sed durissimam sentient disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum nec mollem animum, sed cor lapideum et ferream mentem habere voluerunt. Unde lex vetus duro Judaeorum populo in lapide conscripta dabatur, ut ex collato munere manifestaretur quales fuerint ejus acceptores. « Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem: et de coelo descendat super te cinis, donec conteraris. » Ergo sicut pulvis et cinis non sunt frugifera, ita doctrina quae tibi impenditur non excitabit in te germina virtutum, sed aeternum incorrecto praenuntiabit interitum. Per pulverem enim possumus designatam sentire bonorum operum sterilitatem, et per cinerem ignis aeterni combustionem, quia paleae peccatorum comburuntur 108.0956C| igne inexstinguibili infernorum. « Tradet te Dominus « corruentem ante hostes tuos. Per unam egredieris viam contra eos, et per septem fugies: et dispergeris per omnia regna terrae. » Sicut Judaei propter caecitatem cordis sui non meruerunt a Domino ab inimicis suis defendi, sed in totam mundi latitudinem ab hostibus dispergi, ita omnes inimici qui per poenitentiam ad Dominum nolunt reverti, certum est quod a potestate malignorum spirituum non merentur eripi, sed in diversas poenas pariter cum illis demergi. Unde scriptum est: « Ecce inimici tui, Domine, peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem » (Psal. XCI). « Sitque cadaver tuum in escas volatilibus coeli et bestiis terrae, et non sit qui abigat, » In cadavere futura poena post 108.0956D| mortem insinuatur. Tunc enim bestiae terrae et volatilia coeli, quae non alia quam aeris potestates intelligimus, diversis poenis eos lacerant qui mandata Dei contempserunt. Et non est qui abigat, quia nullus est qui inde eos eruat, cum Dominus eos spernat. Unde Psalmista ad Dominum ait: « Non est qui memor sit tui in morte. In inferno autem quis confitebitur tibi? » (Psal. VI.) « Percutiet te Dominus ulcere Aegypti, et partem corporis per quam stercora digeruntur, scabie quoque et prurigine, ita ut curari nequeas, etc. » Ulcera Aegypti vulnera fuerunt et vesicae turgentes. Philisthiim autem dolorem patiebantur in posterioribus, quando computre scebant animae eorum. Quae digne plagae infidelibus et 108.0957A| contemptoribus ingeruntur cum retributio condigna meritis eorum impenditur. Aliter, in ulceribus dolosa hujus saeculi et purulenta malitia; in vesicis, tumens et inflata superbia; in scabie et prurigine, fervor irae ac furoris insania exprimitur. Haec ergo ex inimici factione peccatoribus merito in praesenti vita infliguntur. Caeterum post finem vitae, quae significant posteriora, foeditatem suorum scelerum aeternis cruciatibus sustinebunt. « Percutiat te Dominus amentia et caecitate, ut palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris, et non dirigas vias tuas. » Amentia percussi sunt Judaei, quando Filium Dei, qui in virtute Spiritus sancti signa et miracula faciebat, in Beelzebub principe daemoniorum ejecisse daemonia calumniabantur. Palpabant in meridie 108.0957B| sicut caecus in tenebris, quando sexta hora diei Salvatorem mundi reum esse vociferabant, et crucifigi postulabant. Unde eis tenebrae, quas illi intus in animo habebant, per obscuritatem luminarium forinsecus in ipsa hora passionis Domini demonstrabantur. Sed caeci cordibus non dirigebant vias suas, quia nec poenitentiam agere de peccatis suis nec veritati credere volebant. Ideo omni tempore calumniam sustinebunt, et oppressi violentiis non habebunt liberatorem. Similiter et omnes haeretici et schismatici percutiuntur amentia, et palpant in meridie velut caeci quando clarescente Evangelio in toto orbe terrarum, ipsi errorum tenebris involuti, animam suam in hoc ostendunt quod catholicae fidei in dogmatibus suis concordare nolunt. Idcirco omni tempore 108.0957C| calumniam sustinebunt, quia in vacuum laborant. Ecclesia enim Christi contemnit malignas suggestiones, « nec portae inferi praevalebunt adversus eam » (Matth. XVI). « Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum aedifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo, » etc. Propter praevaricationem qua praevaricati sunt Israelitae in mandatis Dei, terram possessionis suae relinquebant, et animalium suorum damna sentiebant. Sic et avari quique et facinoribus irretiti, licet in praesenti multum laborent, tantum perdunt laborem, quia in fine eorum simul cum eis destruentur opera illorum. In uxore enim potest accipi plebs, haereticorum perfidiae sociata, quam diabolus fornicatione 108.0957D| spiritali corrumpit quando eam in errorem seducit. Sic et in animalium nomine subjecta persona designatur, quae nunc ab haereticis evellentur quando ipsi et vita et doctrina pariter privabuntur. Possunt et haec ad Judaeorum populum transferri: quia ea quae ille sibi scribendo atque docendo figuraliter praeparaverat, omnia nunc in usum spiritaliter convertuntur Ecclesiae. « Filii tui et filiae tuae tradentur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus a conspectu eorum tota die: et non sit fortitudo in manu tua. » In filiorum et filiarum nomine discipulos designat, quos sive Judaei sive haeretici nutrierant. Tradentur alteri populo, cum populo mancipantur Christiano, ut ibi discant veritatem quam 108.0958A| antea per magistros priores nullo modo discere potuerunt. Hoc quippe videntes Judaei atque haeretici, deficient oculis, quia intentionem suam, quam in dogmatis sui commendatione exercent, nequaquam ad effectum perducere valent. « Fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras, » etc. Quidquid prior populus in libris vel in ceremoniis laborat legis, totum Ecclesiae populo ad instructionem spiritalem collatum est. Ipseque fruetur abundantia, dum illi deficient vanitate; et implebitur illud quod per Isaiam prophetam Dominus ait: « Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis 108.0958B| prae dolore cordis, et prae contritione ululabitis: et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis, et interficiet te Dominus; et servos suos vocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Domino. » « Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et suris: sanarique non possis, a planta pedis usque ad verticem tuum. » In genibus et in suris vel robur tollendum, vel stabilitatem loci significat. Igitur quia Judaei vel haeretici ab initio voluntatis suae usque ad perfectionem operis malitiam suam exercuerunt, merito dicitur de eis quod a planta pedis usque ad verticem sunt percussi. Unde et Isaias talibus comminans ait: « Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. Dereliquerunt 108.0958C| Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Super quo percutiam vos ultra, addentes praevaricationem? omne caput languidum, et omne cor moerens. A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas, » etc. (Isa. I). Per metaphoram docet quod a principibus usque ad extremam plebem, a doctoribus usque ad imperitum vulgus, in nullo sit sanitas, sed omnes in impietate pari ardore consentiant. Ergo hoc quod dicit, « non est in eo sanitas, » ad extremam refert captivitatem, quando post Titum et Vespasianum, et ultimam eversionem Jerusalem sub Aelio Adriano, usque ad praesens tempus, nullum remedium est, impleturque quod scriptum est: « Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non 108.0958D| est usque ad unum » (Psal. XIII). Quodque infertur, « non est in eo sanitas, » vel in populo intellige, vel in corpore, vel in capite.

« Ducet te Dominus, et regem quem constitueris super te, in gentes quas ignoras tu et patres tui: servies ibi diis alienis, ligno et lapidi, et eris perditus in proverbium et fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus. » Duxit Dominus gentem antiquam Israelitarum propter peccata sua in captivitatem cum rege suo, sicut factum est in Osee rege Samariae, quem Salmanassar rex Assyriorum duxit cum decem tribubus in captivitatem. Similiter et gentem Judaeorum Nabuchodonosor rex Babylonis introduxit in Chaldaeam, cum Joachim et 108.0959A| Sedecia regibus Judae. Sed et nunc in tempore Novi Testamenti quicunque aberrant a fide haeretici, vel mali catholici spernunt praecepta Dei et obedire nolunt Evangelio Christi, per malignos spiritus variis vitiis captivantur: et ad extremum, si non se correxerint, in barathrum inferni demergentur. Nec est distantia inter dominum et servum, militem et regem, magistrum et discipulum; sed justum judicium Dei unicuique secundum propria reddet merita. Unde scriptum est: « Disperdet Dominus ab Israel virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum ejus » (Malach. II). « Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Aegypti salvans, eos secundo qui non crediderunt perdidit. Angelos vero, qui non servaverunt suum 108.0959B| principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium Dei magni vinculis aeternis sub caligine reservavi » (Jud. V). « Sementem multam jacies in terram et modicum congregabis, quia locustae omnia devorabunt. Vineam plantabis et fodies eam, et non bibes vinum, nec colliges ex ea quidpiam, quoniam vastabitur vermibus. Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo, quia defluent et peribunt, etc. » Nota, lector, quod sementem devorant locustae, vineam devastant vermes, olivae defluunt et pereunt: et cautus esto ne forte gratiam, quam divino munere percepisti, locustae et vermes spiritales exedant, devastent atque a te auferant, et quae tibi in augmentum salutis tuae collata sunt, propter incuriam 108.0959C| tuam ad detrimentum perveniant. Dicit enim Psalmista: « Dedisti laetitiam in corde meo: a tempore frumenti, vini et olei » (Psal. IV). « Panis hominis cor confirmat; vinum laetificat cor hominis, faciem oleum exhilarat » (Psal. CIII). Et, beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet.

« Advena qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior. Tu autem descendes, et eris inferior. Ipse fenerabit tibi, et tu non fenerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam. Et venient super te omnes maledictiones istae, et persequentes apprehendent te donec intereas, quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti 108.0959D| mandata ejus et ceremonias quas praecepit tibi Dominus. » Manifeste hoc capitulo describitur Israelitarum abjectio et gentium electio: quia secundum Veritatis vocem, qua ad ipsos Judaeos ait: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus; sic erunt primi novissimi, et novissimi primi » (Matth. XXI); et secundum Annae prophetiam: « Sterilis peperit plurimos: et quae multos habebat filios, infirmata est, eo quod non audivit vocem Domini Dei sui, et mandata ejus non servavit » (Matth. XX); ruinam populi illius Dominus praevidens, miserando ac saepius monendo eos convertere voluit, primum per legem, secundo per prophetas, tertio per sacerdotes ac doctores, novissime per Filium suum unigenitum et per apostolos 108.0960A| ejus. Unde legitur, quod « cum appropinquaret Jesus Jerusalem, videns civitatem, flevit super illam et dixit: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia venient dies in te, et circumdabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt: et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae » (Luc. XIX). Creator quippe omnium per incarnationis suae mysterium hanc visitare dignatus est, sed ipsa timoris illius et amoris recordata non est. Unde etiam per prophetam in increpatione cordis humani aves coeli in testimonium deducuntur: « Milvus, inquit, in coelo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia, custodierunt 108.0960B| tempus adventus sui. Populus autem meus non cognovit judicium Domini » (Jer. VIII). Inde gentibus frequenter ad depraedandum dati, novissime autem Romanis principibus ad subversionem perpetuam sunt traditi, veneruntque eis omnia genera maledictionum quae in libro legis conscripta sunt. Similiter et his qui gratiam ingrate Dei accipiunt certa est damnatio. Quia, secundum Pauli vocem, irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus aut tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est, et spirituali gratiae contumeliam fecerit. Scimus enim, qui dixit: « Mihi vindicta, ego reddam » (Psal. CXXXIV). Et iterum: 108.0960C| « Quia judicabit Dominus populum suum. Horrendum quoque est incidere in manum Dei viventis. » Et ideo bonum est praecavere, ne peccantem et impoenitentem aeterna perditio subsequatur. « Dabit enim tibi Dominus cor pavidum, et deficientes oculos, et animam moerore consumptam. » Propter perfidiam suam datum est Judaeis cor pavidum; unde scriptum est: « Illic trepidaverunt timore ubi non erat timor » (Psal. LII). Dicebant autem sacerdotes eorum ad eos: « Videtis quia nihil proficimus. Ecce mundus totus post ipsum abiit. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem » (Joan. XI). Hoc eis evenit quod verebantur, sed inde unde non arbitrabantur. Illi aestimabant de fide Christi venire 108.0960D| sibi damnum, cum hoc magis de perfidia sua et de persecutione in Christum et apostolos ejus, illis evenit. « Et erit vita tua quasi pendens ante te, timebis nocte et die, et non credes vitae tuae. » Quasi vero quidquam sit pejus inter maledicta quae Judaeis pro merito superbiae et impietatis acciderunt quam videre vitam suam, id est, Filium Dei pendentem, et non credere vitae suae. Maledicta enim cum ex prophetia dicuntur, non sunt de malo voto imprecantis, sed e praescio spiritu praenuntiantis. Nam illa quae malo voto sunt, prohibentur cum dicitur: « Benedicite et nolite maledicere. » Haec autem saepe inveniuntur in sermone sanctorum, sicut apostolus Paulus ait: « Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit: 108.0961A| reddat illi Dominus secundum opera sua » (II Tim. IV). Nam illud tanquam stomachatus et indignatus etiam male optasse videtur Apostolus: « Utinam et abscindantur qui vos conturbant » (Gal. V). Quod utique si consideres personam scribentis, magis eam elegantissimo ambiguo bene optasse intelliges. Sunt enim spadones qui se ipsos abscindunt propter regnum coelorum. Quod in his quoque verbis Faustus rapuisset, si pium palatum ad escas Dominicas attulisset. Sic enim sonuit fortasse Judaeis quod dictum est: « Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae, » ut inter minas vel dolos hostium suorum vitam suam videntes ex incerto pendere, victores se esse non crederent. Sed filius Evangelii cum audit, « Ille enim de me scripsit, » in hac ipsa 108.0961B| ambiguitate scientiae videt quid prophetiae portis projiciant, quid hominibus innuant; statimque occurrit illi vita hominum Christus pendens, eique non credentes Judaei ob hoc ipsum quia pendentem vident. Et alius quidem aliquis cito diceret inter caetera maledicta illa quae lectione ad aliquid de Christo intelligendum non pertinent, hoc solum ibi esse de Christo quod scriptum est: « Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae. » Neque enim fieri posset, ut inter diversa maledicta quae impio populo prophetiae imputabant, hoc quoque poneretur. Sed ego, et qui mecum aliquanto attentius cogitant evangelicam illam Dominicamque sententiam, quia non ait: « Ille enim et de me scripsit, » ut alia quae ad Christum non pertinent scripsisse crederetur, sed 108.0961C| ait: « De me enim ille scripsit, » ut omnem Scripturae intentionem non nisi ad intelligendum Christi gratiam perscrutando consuleremus, etiam caetera in ista lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus.

CAPUT XXVI. Commemoratio quomodo eduxit Dominus filios Israel per desertum quadraginta annis, nec sunt vestimenta eorum attrita neque calceamenta vetustate consumpta.

(CAP. XXIX.) « Haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter testamentum quod testatus est in Horeb. » Septuaginta: « Haec verba testamenti quod mandavit Dominus Moysi statuere filiis Israel in terra 108.0961D| Moab, praeter testamentum quod testatus est eis in Horeb. » Ostendit unde appellatus sit liber Deuteronomii quasi secunda lex; ubi magis illius fit repetitio quam aliquid aliud: pauca enim sunt quae ibi non sint in eo quod primum datum est. Nec tamen haec appellantur duo Testamenta, quamvis ita haec verba sonare videantur. Utrumque enim unum est Testamentum, quod in Ecclesia dicitur Vetus. Nam si propter haec verba duo Testamenta dicenda essent, jam non duo, sed plura essent, excepto Novo. Multis enim locis Scriptura dicit Testamentum: sicut illud quod factum est ad Abraham de circumcisione, vel illud superius ad Noe.

« Vos vidistis universa quae fecit Dominus coram 108.0962A| vobis in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis ejus: universaeque terrae illius tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia. » Septuaginta: « Et vos vidistis omnia quaecunque fecit Dominus Deus vester in terra Aegypti coram vobis, Pharaoni et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius, tentationes magnas quas viderunt oculi tui; signa et prodigia illa magna, et manum validam: et non dedit Dominus vobis cor scire, et oculos videre, et audire aures usque in diem istam. » Quomodo ergo ait superius: « Vos vidistis tentationes magnas quas viderunt oculi tui, » si non dedit eis Dominus oculos videre, et aures audire, nisi quia viderunt corpore, et corde non viderunt? quia oculi dicuntur et cordis; propterea 108.0962B| inde coepit: « Et non dedit Dominus Deus vobis cor scire. » Ad hoc pertinent duo quae sequuntur, « et oculos videre, et aures audire, » id est, intelligere et obtemperare. Quod vero dicit, « et non dedit vobis Dominus Deus, » nullo modo increpans et arguens hoc diceret, nisi ad eorum culpam quoque pertinere vellet intelligi, ne quisquam se ex hoc excusabilem putet. Simul enim ostendit et sine adjutorio Domini Dei eos intelligere et obedire non posse oculis cordis et auribus cordis; et tamen si adjutorium Domini desit, non ideo esse excusabile hominis vitium, quoniam judicia Dei, quamvis occulta, tamen justa sunt.

« Adduxi vos quadraginta annis per desertum. Non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta 108.0962C| pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester, » etc. Hinc apparet tantum vini in suis impedimentis potuisse portare Israelitas, quando exierunt de Aegypto, quod possent cito consumere. Nam si omnino nihil secum tulissent, unde esset illud quod dictum est: « Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere? » Non enim hoc de aqua diceretur, cum et ipsius Moysi manifestissima verba sint, non fuisse illam vocem principium belli, sed principium vini (Exod. XXXII).

(IBID.) « Vos enim nostis ut habitaverimus in terra Aegypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes, vidistis abominationes 108.0962D| et sordes idolorum, liguum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant. Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus cujus cor aversum est hodie a Domino Deo vestro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei. Et assumat ebria sitientem, et Dominus non ignoscat ei. » Septuaginta: « Nunquid aliquis est inter vos vir aut mulier, vel familia vel tribus, cujus mens declinavit a Domino Deo vestro, ire servire diis illarum gentium? neque est in eo radix sursum germinans in felle et amaritudine? 108.0963A| Et erit, cum audierit verba maledictionis hujus, et opinabitur in corde ejus dicens: Sancta mihi fiant, quoniam in errore cordis mei incedo, ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est; nolet Deus propitiari ei, sed tunc incendetur ira Domini et zelus ejus in homine illo, et adhaerebunt in eo maledicta omnia Testamenti hujus, quae scripta sunt in libro legis hujus. » Ita dictum est: « Nunquid in vobis est? » ut tanquam requirentem intelligamus, ne forte sit. Si quis esset autem, terruit eum vehementer, ne quisquam forte diceret in corde suo, audiens illa maledicta: « Sancta mihi sunt, » id est, maledicta sancta mihi sint: « quoniam in errore cordis mei incedo, » id est, absit ut mihi eveniant, non mihi sint haec mala, sed sancta, 108.0963B| id est, propitia et innoxia, « quoniam in errore cordis mei incedo, » eundo scilicet post deos gentium, et eis tanquam impune serviendo. Non, inquit, erit sic. « Non perdat simul peccator eum qui sine peccato est. » Tanquam diceret: Cavete ne cui vestrum talia persuadeat, qui talia cogitat. « Nolet Deus propitiari ei, » sive talia cogitanti, sive illi cui talia fuerint persuasa, sicut ipse opinatus est dicendo: « Sancta mihi sint, » et quasi hoc modo avertendo a se vim illius maledicti. « Sed tunc accendetur ira Domini, et zelus ejus in homine illo, » quando putabit eam a se avertere ista in corde suo dicendo: « Et adhaerebunt in eo omnia maledicta testamenti hujus, quae scripta sunt in libro legis hujus. » Non possunt quidem omnia evenire uni homini: non enim 108.0963C| etiam toties mori potest, quot genera mortis hic dicta sunt; sed « omnia » dixit pro quibuslibet, ut non sit immunis ab omnibus, cui evenerint aliqua eorum quibus pereat. Quod autem ait, « Ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est; » quod Graecus habet ἀναμάρτητον, non sic accipiendum est tanquam ab omni prorsus peccato mundum et immunem hoc dixerit ἀναμάρτητον, hoc est, sine peccato; sed eum qui sine isto peccato esset de quo loquebatur, sicut dicit Dominus in Evangelio: « Si non venissem, et locutus non fuissem eis, peccatum non haberent » (Joan. XV); non utique omne, sed hoc peccatum quo non crediderunt in eum. Dicit etiam Deus ad Abimelech de Sara uxore Abrahae: « Scio quia mundo corde fecisti hoc » (Gen. XX). 108.0963D| Non utique mundum cor illius ita voluit intelligi, ut similis eis esset de quibus dictum est: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » (Matth. V); sed ab illo peccato de quo agebatur, mundum cor habebat, quoniam ad ipsum quantum pertinebat, non concupiverat conjugem alienam. Quod autem ait, « Assumat ebria sitientem, et Dominus non ignoscat ei, » idem est quod alia editio habet, « Non perdat peccator eum qui sine peccato est. » Ac si diceret: Cavendum est, ne ille qui ebrius est malitia atque idololatria seducat eum in errorem, qui habet votum discendi atque sciendi veritatem; quia hujusmodi delictum non facilem habet veniam: in qua maxime sententia percutiuntur haeretici qui, pleni 108.0964A| dolo atque fallacia, seducunt et seducuntur; quorum finis etiam certum habet interitum.

(CAP. XXX.) « Reducet Dominus Deus captivitatem tuam ac miserebitur tui: et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. Si ad cardines coeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus, et assumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui, et obtinebis eam. Et benedicens tibi, majoris numeri esse faciet te quam fuerunt patres tui. Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum, in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere. » Septuaginta: Et circumpurgabit Dominus cor tuum, et cor seminis tui, diligere Dominum Deum tuum 108.0964B| ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ut vivas tu. » Evidens pollicitatio gratiae. Promittit enim Dominus se esse facturum quod solet juvare [ Al., jubere] ut fiat.

CAPUT XXVII. Quod mandatum Domini non sit procul positum, sed juxta.

(IBID.) « Mandatum quod ego praecipio tibi hodie non supra te est neque procul positum, nec in coelo situm, ut possis dicere: Quis nostrum ad coelum valet conscendere, ut deferat illud ad nos et audiamus, atque opere compleamus? Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: Quis ex nobis transfretare poterit mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum 108.0964C| est? sed juxta te est sermo valde in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum, » et reliqua. Septuaginta: « Quia mandatum hoc quod ego mando tibi hodie non est supra modum, neque longe abs te est: non in coelo est, dicens, id est, ut dicas, Quis ascendet nobis in coelum, et accipiet illud nobis, et audientes illud faciemus? Neque trans mare est, dicens, id est, ut dicas: Quis transfretabit nobis trans mare, et accipiet illud nobis, et audientes illud faciemus? Prope est verbum hoc valde in ore tuo, et in manibus tuis facere illud. » Hoc est verbum fidei, dicit Apostolus, quod ad Novum pertinet Testamentum. Sed quaeri potest cur ea superius mandata dixerit, quae scripta sunt in libro legis hujus, nisi quia his omnibus spiritalia significantur, 108.0964D| ad Novum Testamentum pertinentia, si bene intelligantur. Item quaeri potest cur hoc quod hic positum est, « Neque trans mare est, ut dicas: Quis transfretabit nobis trans mare, et accipiet nobis illud? » Apostolus dixerit, « Aut quis descendet in abyssum? » atque id exponens adjunxerit, « Hoc est Christum a mortuis reducere; » nisi quia mare appellavit totam in hoc saeculo vitam, quae morte transitur, ut quodammodo mare finiatur, et mors ipsa trans mare appelletur, velut trans istam vitam, quae maris vocabulo significatur. Deinde quod hic additum est, « et in manibus tuis, » non ait Apostolus, nisi « in ore tuo et in corde tuo. » Et hoc usque ad finem exsecutus est dicens: « Corde creditur ad justitiam, 108.0965A| ore autem confessio fit ad salutem » (Rom. X). Merito quod ex Hebraeo translatum est, quantum a nobis inspici potuit, non habet « in manibus tuis » . Nec frustra tamen hoc a Septuaginta interpretibus additum existimo, nisi quia intelligi voluerunt etiam ipsas manus, quibus significantur opera, in corde accipi debere, ubi est fides quae per dilectionem operatur. Nam si forinsecus ea quae Deus jubet, manibus fiant, et in corde non fiant, nemo est tam insulsus qui praecepta arbitretur impleri. Porro si charitas, quae plenitudo legis est, habitet in corde, etiamsi manibus corporis quisquam non possit operari, pax illi est, utique cum hominibus bonae voluntatis.

CAPUT XXVIII. De eo quod Moyses praedixit Josue ducatum Israelis; et quod ipse Moyses scripsit legem et tradidit sacerdotibus filiis Levi custodiendam.

(CAP. XXXI.) « Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israel: Confortare et esto robustus. Tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum juravit Dominus: et tu eam sorte divides: et Dominus, qui ductor vester est, ipse erit tecum, et non dimittet te, nec derelinquet, » etc. Ergo verba Moysi ad Josue exprimunt testificationem legis de Domino nostro Jesu Christo: quia hoc manifeste lex et prophetae testantur, quod Redemptor noster terram futurae patriae singulis secundum propria distribuat merita, et omnia promissa Dei impleturus ipse sit. Unde 108.0965C| Psalmista de ipsa terra testatur, dicens. « Credo videre bona Domini in terra viventium. Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum » (Psal. XXVI). Ipse enim introducet populum Dei in terram quam daturum se patribus eorum juravit Dominus: quia procul dubio omnes qui ad coelestis regni gaudia perventuri sunt, per illius ducatum illuc pervenient. Ait enim ipsa Veritas: « Nemo venit ad Patrem, nisi per me » (Joan. XIV). « Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo » (Joan. III). » Qui enim unitur Christo per fidem, illam scilicet quae per dilectionem operatur, simul cum capite gaudebit se regnaturum perpetim. Quod autem dicitur: « Ipse erit tecum, et non dimittet te, 108.0965D| neque derelinquet te, » manifeste designat unitatem Patris et Filii. Hinc quoque ipse Dominus in Evangelio ait: « Qui me misit, mecum est: et non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt illi, facio semper » (Joan VIII). Et item : « Pater, inquit, in me manens, 108.0966A| ipse facit opera » (Joan. XIV). Pater quoque nunquam deserit Filium, quia nunquam separatus est a Filio, cum quo et Spiritu sancto unus et solus est semper Deus.

« Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israel, praecepitque eis dicens: Post septem annos anno remissionis in solemnitate tabernaculorum, convenientibus cunctis ex Israel ut appareant in conspectu Domini Dei sui, in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram Israel, audientibus eis, et in unum omni populo congregato, » etc. Moyses sacerdotibus legem dedit, ut ostenderet Christi sacerdotibus legis divinae sanctionem maxime 108.0966B| ipsis commendatam esse ad insinuandum populo quia in gradu suo non terrestris dignitas, sed coelestis militiae jus illis confertur. « Post septem, inquit, annos, anno remissionis in solemnitate tabernaculorum, leges verba legis hujus coram omni Israel. » Quid per septem annos, nisi praesens vita, quae per septenarium dierum numerum currit, designatur? sive per septem annos tempus veteris legis propter sabbatum exprimitur. Post ergo septem annos, in anno remissionis, lex in conventu populi legi praecipitur, quia post completum veteris observantiae modum jam successit spiritalis ritus Novi Testamenti. « Postquam enim venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, et adoptionem 108.0966C| filiorum Dei reciperemus » (Gal. IV). Et quid in anno remissionis nisi annus gratiae, quem Salvator ipse, legens in synagoga ex Isaiae prophetia, annum Domini acceptum et diem retributionis esse manifestavit, insinuatur? Sic et solemnitas tabernaculorum non alia esse quam status praesentis Ecclesiae, ubi in tabernaculis incolatus nostri, sub umbraculo fructiferarum arborum, hoc est, sanctorum virorum, doctrinis et exemplis elegimus, et protectionis divinae subsidio maxime indigemus. Tunc enim legenda lex est in loco quem elegit Dominus, quia tunc praecipue doctrinae insistendum est in Ecclesia Christi. Ipse quoque locus est quem elegit Dominus, ut habitet nomen ejus ibi. Quando autem pervenerimus in terram possessionis nostrae, jam non in tabernaculis, 108.0966D| sed in civitate superni regis, hoc est, Jerusalem coelesti, semper et in aeternum manebimus gaudentes, atque illud Psalmistae dicentes: « Sicut audivimus ita et vidimus in civitate Dei nostri, Deus fundavit eam in aeternum. »

LIBER QUARTUS.

CAPUT PRIMUM. Quod scripsit Moyses verba legis in volumine atque complevit, praecepitque Levitis, ut illud poneretur in arca foederis Domini, ut ibi esset contra eos in testimonium. 108.0965|

(IBID.) « Postquam ergo scripsit Moyses verba legis 108.0966D| hujus in volumine atque complevit, praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens: Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri, ut sit ibi contra te in testimonium, » etc. Moyses Deuteronomium 108.0967A| scribens, Levitis commendavit ut ponerent illud in latere arcae Domini, quatenus fieret ibi in testimonium. Spiritaliter ostendit quod Evangelium Christi, cujus Deuteronomium typus est, per sacerdotum fidelium, hoc est, verorum Levitarum ministerium, in memoria recondendum sit Ecclesiae, quae veraciter est arca Domini, quia ibi thesauri coelestes reconduntur. Ibi ergo duae tabulae testamenti, hoc est, libri legis Evangelii reservantur. Ibi est urna quae continet manna, quia ibi incarnatio Christi, continens cibum vitae aeternae, custoditur. Ibi virga Aaron quae fronduerat, quia ibi Christi sacerdotium perpetualiter manens locatur. « Ut sit ibi, inquit, contra te in testimonium. » Verba legis Dei reservantibus, ea fiunt ad salutem et ad remedium 108.0967B| animarum suarum, contemptoribus autem et incredulis erunt in testimonium pertinaciae suae et in opprobrium inobedientiae. Unde Salvator in Evangelio ait: « Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud » (Matth. VII). » Et item: Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram, et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit. Fundata enim erat supra petram. Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto qui aedificavit domum super arenam, et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam et cecidit: et fuit ruina ejus magna. » Et iterum: « Amen, 108.0967C| amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam; et in judicium non veniet, sed transiet a morte in vitam. » E contrario autem incredulis et contemptoribus ait: « Nolite putare quia accusaturus ego sim vos apud Patrem. Est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit. Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? » Et alibi: « Ego, inquit, non judico quemquam, sed est qui judicat. Sermo quem locutus sum vobis, ipse judicabit eum in novissimo die » (Joan. XII).

« Locutus est ergo Moyses audiente universo coetu Israel, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit. » Carmen istud quod Moyses in testimonium 108.0967D| Israel decantavit, non simplicem tantummodo historiam sonat, sed spiritali intelligentia plenissimum est. Partim enim secundum historiam, Israelitarum pro beneficiis opulentissime sibi a Domino collatis, exprobrat perfidiam. Partim per allegoriam, de mysteriis coelestibus sanctam instruit Ecclesiam. Partim autem ad honestatem morum unumquemque fidelium provocat per tropologiam. Unde sobrium lectorem decet, ut in historia servet Scripturae veritatem; in allegoria vero consideret mysteriorum coelestium rationem; et in tropologia, bonarum disciplinarum ediscat utilitatem: quatenus tripartita hac distinctione edoctus ad illam coelestem theoriam, hoc est, ad inspectionem secretarum rerum, 108.0968A| et ad contemplationis divinae provehatur sublimitatem. Nec non et illud diligenter inspiciendum est, quod dicitur loqui Moyses verba carminis et ad finem usque complesse, si forte hoc admoneat, ut qui ore Deum laudare studeat, operibus non contradicat. Non est enim pulchra datio in ore peccatoris. Ideo ipse Dominus in Evangelio ait: « Qui solverit unum de his mandatis meis minimis, minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum » (Matth. V). Principium autem hujus carminis tale est.

CAPUT II. Canticum Moysi praesagium futurorum et Christi mysteriis plenissimum.

108.0968B| (CAP. XXXII.) « Audite, coeli, quae loquar; audiat terra verba oris mei. » Juxta primordium Isaiae prophetae, ita scriptum est: « Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est (Isaiae I). Supra ergo in eodem libro quis propheta, cujus filius, quod contra Judam et Jerusalem, sive per Judam et Jerusalem, et quo tempore viderit, titulo demonstratum est. Nunc coelum et terram ad audiendum provocat: in coelo supernas significans angelicasque virtutes; in terra mortalium genus, μετωνυμικῶς ab his quae continent, ea quae continentur ostendens. Nam quia per Moysen testes vocaverat Dominus coelum et terram, dans populo Israel legem suam et dixerat: « Attende, coelum, et loquar, audiat terra verba oris mei, » post praevaricationem populi, 108.0968C| eosdem rursum in testimonium vocat, ut cuncta elementa cognoscant, juste Deum in ultionem mandatorum suorum ad iracundiam concitatum. Pro coelo Hebraicum coelos sonat plurali numero, maxime cum audire, dixerit, id est, quod plurali effertur numero, non singulari. Sed quidam volunt pluraliter quidem dici coelos, sed singulariter intelligi, juxta illud quod singulas civitates Thebas et Athenas vocamus. Estque Hebraici characteris idioma, ut omnia quae in syllaba im finiuntur, in masculina sint et pluralia, ut cherubim et seraphim. Et quae in oth, feminina pluralia, ut sabaoth. Et notandum quod coelis dicitur per Isaiam, « Audite, terrae, auribus percipe. » Ea enim quae excelsa sunt, majorem habent intelligentiam; quae humiliora, terrenis 108.0968D| sensibus involvuntur. Unde Salvator in Evangelio ait: « Qui habet aures audiendi, audiat » (Matth. XI). Si quis igitur est coelum et habet municipatum in coelestibus, audiat mystice quae dicuntur. Si quis terrenus, simplicem sequatur historiam. Quidam coelum et terram, quasi animantia ad audiendum provocare putant, juxta illud quod de terra in alio loco dicitur: « Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes et fumigant » (Psal. CIII): cum hoc potestatis Dei sit, non intelligentiae terrenae.

« Concrescat in pluviam doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum: quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina: quia nomen Domini 108.0969A| invocabo. » Eloquium legis Dei comparat pluviae attritae ac rori, quia germina spiritalium fructuum a fidelium cordibus expetit. Ipsa enim sunt ager et vinea Domini, unde ille fructum sibi amabilem, hoc est bonorum operum expetit. Huic similem comparationem, et Isaiae prophetae invenimus. « Quomodo, inquit, descendit imber et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti, sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo. Non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud (Isa. LV). » Verum quia Moyses doctrinam suam in pluviam concrescere dixit, ut patenter quae haec pluvia esset demonstraret, subjunxit 108.0969B| dicens: « Quia nomen Domini invocabo. » Nomen ergo Domini invocare est Evangelium Christi praedicare: quod qui audit et facit boni operis fructum, coelos sine dubio possidebit. « Date magnificentiam Deo nostro: Dei enim perfecta sunt opera, et omnes viae ejus judicia. » Magnificare Dominum est majestatem Salvatoris corde credulo, ore pio, simul cum bonis actibus praedicare. Unde Maria mater Domini in Cantico ait: « Magnificat anima mea Dominum: et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo (Luc. I). » Dei, inquit, perfecta sunt opera. Quae ergo illa sunt opera? audi Moysen in Geneseos libro dicentem: « Igitur perfecti sunt coeli et terra, et omnis ornatus eorum. Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat; et 108.0969C| requievit die septimo ab universo opere suo, quod patrarat (Gen. II). » Opus ergo Dei redemptio est humani generis: quam quando perfecit spiritale sabbatum, in sepulcro requiescens nobis ostendit. Omnes viae ejus judicia, quia omnia mandata ejus vera. Unde Psalmista ait: « Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis (Psal. XVIII). » Et item: « Judicia, inquit, Dei vera, justificata in semetipsa. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. Nam et servus tuus custodit ea, in custodiendis illis retributio multa. » Et alibi: « In labiis, inquit, meis, pronuntiavi omnia judicia oris tui. Deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus. » Fidelis, 108.0969D| quia quod promisit procul dubio implevit. Absque ulla iniquitate, quia aequitas summa, iniquitatis consortia nullo modo recepit. Justus, quia peccantibus non poenitentibus pro malis suis retribuet poenam. Rectus, quia digne operantibus et bene poenitentibus, vitam perpetuam. « Peccaverunt ei, non filii ejus in sordibus. » Quomodo non filii Dei, nisi quia non ex fide? « Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatam filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I). » Unde Dominus Judaeis fidem ejus recipere nolentibus, et doctrinam ejus spernentibus, ait: « Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida fuit ab initio et latro (Joan. VIII). » Et Stephanus ad eosdem 108.0970A| Judaeos ait: « Patres vestri quem prophetarum non sunt persecuti? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu justi hujus. Cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis, qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis (Act. VII). » Qui ergo incorrigibiliter peccat, se filium Dei non esse probat. Illa autem editio quam Septuaginta interpretes ediderunt, ita habet. « Peccaverunt non ei filii vituperabiles, » quod est in Graeco, τέκνα μωμήτα. Quidam interpretati sunt hoc, id est, filii vituperabiles; quidam filii commaculati; quidam filii vitiosi. Unde non magna quaestio, imo nulla est. Sed illud merito ad quaerendum movet, si generaliter dictum est, « peccaverunt non ei, » quoniam qui peccat, non Deo peccat, id est, non Deo nocet, 108.0970B| sed sibi, quomodo intelligendum sit quod in Psalmo legitur. « Tibi soli peccavi (Psal. L). » Et in Jeremia: « Tibi peccavimus, patientia Israel, Domine. » Et iterum in Psalmo: « Sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL). » Et utrum hoc sit peccare Deo, quod peccare in Deum. Unde Heli sacerdos, « si in Deum peccaverit, quis orabit pro eo? (I Reg. II.) » Dicam ergo interim, quid in praesentia mihi videatur. Intelligunt fortasse aliquid melius qui melius haec sapiunt; aut etiam nos alio tempore, quando adjuverit Dominus. Peccare in Deum, est in his, quae ad Dei cultum pertinent. Nam hoc quod commemoravi, nihil aliud indicat. Sic enim peccabant filii Heli, quibus haec Pater eorum dixit. Sic enim existimandum est, peccari etiam in homines qui pertinent ad Deum. 108.0970C| Nam hoc Deus legitur dixisse ad Abimelech de Sara: « Propterea peperci tibi ne peccares in me (Gen. XX). » Peccare autem Domino, vel potius peccasse Domino, nisi forte alicubi scriptum occurrat, quod huic sensui resistat, hi mihi videntur non immerito dici, qui poenitentiam piam peccati sui non agunt, ut glorificetur ignoscens Dominus. Causam quippe reddens David cui dixerit: « Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, » subjecit et ait: « Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L). » Sive cum dicit Deus: « Judicate inter me et vineam meam (Isa. V). » Sive de Domino Jesu Christo intelligatur, qui solus verissime dicere potuit: « Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). » Id est, quidquam 108.0970D| peccati quod morte sit dignum. « Sed ut cognoscat mundus, quia diligo patrem; et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. » Tanquam diceret: Etiam si levissima peccata mortis supplicio persequatur, princeps mundi in me non habet quidquam. Sed surgite, eamus hinc, id est ut patiar. Quia in eo quod patior, voluntatem impleo Patris mei, non poenam solvo peccati mei. Et quod Jeremias ait: « Tibi peccavimus, patientia Israel, Domine (Jerem. XIV): » utique suppliciter dicitur in poenitentia cum spe salutis ex venia, et quod dictum est: « Sana animam meam quoniam peccavi tibi (Psal. XL); » hoc idem agitur, ut Deus ignoscendo glorificetur. Quia magna est ejus misericordia, 108.0971A| ut redeant ad eum qui dicit se nolle mortem peccatoris, tantum ut revertatur et vivat. Hinc et ipse David non solum in Psalmo, verum etiam cum Dominus argueret eum per prophetam, non sine spe propitiationis Domini respondit: « Peccavi Domino (II Reg. XII). » Medico enim vulneratus videtur quodammodo, qui ut sanetur, subdit se manibus medici, ut in eo opus medicinae impleatur. In hoc autem cantico providebat propheta futuros quosdam, qui sic erant peccaturi Domino, offendendo magnis iniquitatibus suis, ut nec poenitentiam agere vellent, et ad Dominum redire, ut sanarentur. De quibus etiam dicitur: « Quoniam caro sunt, et spiritus ambulans et non revertens (Psal. LXXVII). » Potest etiam sic intelligi, peccaverunt non ei secundum id 108.0971B| quod non nocuerunt peccato suo, sed sibi. « Generatio prava atque perversa, haeccine reddis Domino? » Simili elogio eorum perfidiam Salvator in Evangelio denotavit, qui tentantibus et signum a se quaerentibus respondit dicens: « Generatio prava atque perversa signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae (Matth. XII). » Sic et Joannes Baptista turbis Judaeorum ad se venientibus, ait: « Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae: et ne velitis dicere, Patrem habemus Abraham. Potest enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III). » Generatio quippe Judaeorum prava atque perversa semper fuit, quae ingrata beneficiis Dei exstitit; e contrario semper transgressiones varias, idolorum 108.0971C| sordes atque irritationes rependebat. « Popule stulte et insipiens, nunquid non ipse est pater tuus, qui possedit et fecit et creavit te? » Pater universorum et conditor secundum naturae potentiam Deus est unus, « quia ab ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. » Creavit ergo Deus hominem quando materiam unde formari posset, condidit. Fecit quando illum ad imaginem et similitudinem suam formavit. Possedit, quando expulsis erroribus per fidem et gratiam suam vindicavit. Populus ergo stultus et insipiens fuit Judaeorum gens, quae nec creatorem suum et factorem quem lex manifestissime sibi ostendit, digno cultu venerabatur: nec ejus beneficii memor, quo illum in Aegypto per miracula atque prodigia de manu inimicorum eruens, specialiter possedit, dans 108.0971D| illi de coelo manna, et ducatum in mari Rubro atque in deserto per angelicum ministerium praebens, idola sibi fabricavit; atque illis divinum honorem contulit, et sacrificia stultissime impendit dicens: « Hi sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas. Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Exod. XXXII). » In memoriam eis reducit facta antiqua, jubens eos interrogare patres et ab eis discere qualiter divina sunt ope liberati, atque saepius ab inimicis protecti, quatenus vel hoc modo ad poenitentiam peccatorum provocarentur, et ab omni errore se exuendo, ad veritatem appropinquare ocius meditarentur: Patres 108.0972A| hic non quilibet hebetes et stulti, sed doctores legis et praedicatores Evangelii intelligendi sunt; quorum doctrinis et exemplis potest homo ad intelligentiam divinam proficere. Unde Apostolus ad Corinthios scribens ait: « Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium, ipse vos genui (I Cor. IV). » Et ad Hebraeos: « Patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos: non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est, in recipiendo sanctificationem ejus (Hebr. XII). »

« Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat 108.0972B| filios Adam: Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel: Pars autem Domini, populus ejus; Jacob funiculus haereditatis ejus. » Historiae ordinationem dat de humani generis distributione: quia cum multitudo hominum tanta sit, ut eorum numerositas humana computatione comprehendi non possit, solos filios Israel de tanta multitudine in suam haereditatem Dominus elegit, ut nomen suum et potentiam suam notam faceret, et voluntatis suae secreta per legis judicia et prophetarum scripta manifestaret: sicut superius in praesenti libro manifestavit dicens: « Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris, de cunctis populis qui sunt super terram (Deut. VII). » Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis 108.0972C| junctus est Dominus et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores, sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum quod juravit patribus vestris, et eduxit vos in manu forti, et redemit vos de manu Pharaonis regis Aegypti, et scies quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus tuus, fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his, qui custodiunt praeceptum ejus, in mille generationes; et reddens odientibus se, statim ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur. Custodi ergo praecepta et caeremonias atque judicia, quae ego mando tibi hodie ut facias. Secundum aliam autem editionem ubi legitur: « Statuit ei terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. » Et in Danielis visione, ubi angelus 108.0972D| de principe Persarum sibi resistente narravit, videtur aliud nobis insinuare (Dan. VIII). Angelorum enim ministeria super gentes singulas et super homines singulos ordinata creduntur, quatenus sub eorum regimine atque defensione humana natura juxta dispositionem omnipotentis Dei subjiciatur, atque ab inimicis tueatur. Unde Dominus de parvulis in Evangelio non scandalizandis docens, mox subjunxit dicens: « Angeli eorum in coelis, semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Matth. XVIII). » Quia enim superna illa civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantum credimus hominum genus conscendere, quatenus illic contigit, electos angelos remansisse, sicut scriptum est: « Statuit terminos gentium, 108.0973A| secundum numerum angelorum Dei. » Debemus et nos aliquid ex illis distinctionibus supernorum civium ad usum nostrae conversationis trahere, nosque ipsos ad incrementa virtutum bonis studiis inflammare. Quia enim illuc ascensura tanta creditur multitudo hominum, quanta multitudo remansit angelorum, superest, ut ipsi quoque homines, qui ad coelestem patriam redeunt, ex eis agminibus aliquid illuc revertentes imitentur. Distinctae namque conversationes hominum singulorum agminum ordinibus congruunt, et in eorum sortem per conversationis deputantur similitudinem. Pars autem Domini spiritualis Jacob, « et funiculus haereditatis ejus. » Israel verus, Ecclesia videlicet catholica, de qua per Psalmistam dicitur: « Funes ceciderunt mihi in 108.0973B| praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi (Psal. XV). » Per funes Scriptura sacra aliquando dimensionum sortes, aliquando peccata, aliquando autem fidem designare consuevit. Nam propter haereditarias dimensionum sortes, dicitur: « Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi. » Funes quippe in praeclaris cadant dum per humilitatem vitae, sortes nos patriae melioris excipiunt. Rursum quia fune peccata signantur, per prophetam dicitur: « Vae, qui trahitis vanitates in funiculis iniquitatis (Isa. V). » Iniquitas namque in funiculis vanitatis trahitur, dum per augmentum culpa protelatur. Unde per Psalmistam dicitur: « Funes peccatorum circumplexi sunt me. » Quia enim funis addendo torquetur ut crescat, non 108.0973C| immerito peccatum fune figuratur, quod perverso corde saepe dum defenditur, multiplicatur. Rursum fune fides exprimitur, Salomone attestante, qui ait; « Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccl. IV). » Quia videlicet fides, quae de cognitione Trinitatis ab ore praedicantium texitur, fortis in electis permanens, in solo reproborum corde dissipatur. « Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et vastae solitudinis. Circumduxit eum et docuit, et custodivit quasi pupillam oculi sui. » Invenit Dominus Israel in loco horroris et vastae solitudinis, et in monte Sina legem dans, pactum cum eo iniit, manna de coelo illis tribuit, et aquam de petra produxit, coturnicum carnes dedit et in eadem eremo, quadraginta annis eos circumducendo, praecepta docuit 108.0973D| sua. Sed illud quaerit merito, quomodo dicit eos protexisse sicut pupillam oculi sui, cum plurimi eorum prostrati sunt in solitudine? Nisi forte dicamus eos tandiu protectos ac custoditos esse quandiu mandata servaverunt Dei. Cum autem ea transgressi sunt statim plagis percussit, atque ab inimicis devastati sunt. Mystice autem Dominus Israel in terra deserta invenit, cum Ecclesiam de mundi errore tulit, ubi horror idololatriae, et nulla mentio Dei fuit. Circumducit ergo Ecclesiam Dominus, cum in universis mundi partibus eam dilatando, in viam mandaterum suorum dirigit, et per Spiritum sanctum voluntatem suam ei indicans, ubique eam plena custodia, quod per pupillam oculi designatur, 108.0974A| contra haereticos atque persecutores servat. Sequitur alia comparatio. « Sicut aquila, provocans ad volandum pullos suos, et si per eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eos, atque portavit in humeris suis. » Narrant physici quod aquila, quae ab acumine est oculorum dicta, tam acuti intuitus sit, ut cum super maria immobili penna feratur, nec ab humanis obtutibus videatur, de tanta sublimitate pisciculos natare in aqua videat, et tormenti instar descendens raptam praedam, pennis ad littus pertrahat. Nam et contra radium solis, fertur obtutum suum flectere. Unde et pullos suos ungue suspensos radiis solis objicit, et quos viderit immobilem tenere aciem, ut dignos genere conservat. Si quos vero obtutum inflectere videt, quasi degeneres abjicit. Dicuntur 108.0974B| et aquilae pullos suos, cum vident in nidis plumescere, alis percutere, et ad volandum eos de nido provocare. Nidificant autem in petris et arboribus in quarum nido lapis aetites invenitur, quem aliqui vocaverunt gagatem: qui ad multa remedia utilis est, nihil igne deperdens. Narrant autem inde naturae inquisitores, quod aquilae non tam obeant senio quam fame, in tantum superiore crescente rostro, ut aduncitas aperiri non queat. Sed cum inde viderit sibi periculum imminere, obtundit rostrum in petra durissima, donec iterum in pristinum usum revertatur: et inde mystico sermone in Psalmo scriptum est dicente propheta ad animam fidelem: « Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII). » Per aquilae similitudinem secundum litteram ostenditur, 108.0974C| quod Dominus populum suum provocando ad terram Chanaan bellis possidendam, juvit; et adjuvando, ab inimicis protexit. Secundum mysticum vero sensum, aquila haec Dominum Salvatorem significat, qui aquilae similitudinem in eo tenet, quod praedam ab hoste maligno morte sua eripuit, et post resurrectionem suam carnem, quam pro humani generis redemptione suscepit, ad alta coelorum provexit: nos dictis atque exemplis exhortans, quatenus illuc sequamur fide tendamusque devotione, ubi ipse ascendit in corpore. Unde et in Evangelio ait: « Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. XVII). » Alia etiam exempla, quae de aquila diximus, possunt similiter ad ipsum et ad filios ejus, figuraliter transferri. Nam sicut aquila acuti intuitus 108.0974D| est, ita ut super maria immobili penna sublata, nec humanis apparens aspectibus pisciculos de tanta sublimitate natantes videns in pelago, praedando rapit et ad littus pertrahit; sic Redemptor noster super omnes coelos exaltatus, et ab humanis aspectibus corporaliter sublatus, in pelago tamen istius mundi, majestatis suae intuitu videt quos per praedam salutiferam eruat, atque ad littus aeternae beatitudinis, amoris sui fune attrahat. Unde et ipse in Evangelio ait: « Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia ad me ipsum traham (Joan. XII). » Pullos suos, hoc est, filios per gratiam baptismatis sibi renatos, radiis solis aeterni per contemplationem objicit, et quos viderit constantem intuendo habere aciem mentis, 108.0975A| seu dignos suo genere perpetualiter servat. Si quos vero ad ima et carnalia desideria obtutum mentis reflectere conspicit, hos quasi degeneres abjicit. In petris autem et arboribus haec aquila nidificat, quia quos firmos fide et fructificantes virtutis aspicit, in eis spiritalis germinis fecunditatem parit, ibique gemma illa atque margarita pretiosissima nascitur, quam sacer Evangelii textus narrat, negotiatorem spiritalem omnibus pecuniis suis venditis, sibimet comparare (Matth. XV). Quod autem aliqua superfluum rostrum in petra tundit, atque ita ad priorem modum reducit, significat quod sancti viri quidquid in conversatione sua superfluum ac sibi noxium conspiciunt, allidendo ad petram Christum, confringunt, atque semet per gratiam Dei et per studium bonum 108.0975B| renovantes, ad pristinum officium habiles reddunt. Dominus solus dux fuit ejus, et non erat cum eo Deus alienus. Manifestum est quod unus et solus Deus, Israel de Aegypto liberavit, et non idola falsa, quae coluerunt Aegyptii. Sic et in ereptione nostra de spiritali Aegypto, non alius est quam idem Deus, qui olim Israelitas eripuit: Pater videlicet et Filius et Spiritus sanctus, unus et trinus, magnus et omnipotens Deus, qui per incarnationem Domini nostri Jesu Christi, salutis nostrae effecit mysterium. Unde agnoscant haeretici quam miserabiliter a vera fide errent deviantes, cum se per schisma ab Ecclesia catholica sequestrant, qui quot erroribus, tot idolis obnoxii sunt. « Constituit eum super excelsam terram, ut comedat fructus agrorum. » Excelsam 108.0975C| terram Palaestinam vocat: quia ad comparationem terrae Aegypti, quae plana et irrigua est, montosa et aspera videtur. Aliter, excelsa terra, Ecclesia sancta, quae virtutibus et scientia sublimis est valde. Ibi fideles quique constituti, comedunt fructus agrorum spiritalium, quia ibi germinat bonum semen verbum Dei, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum fructum: ut unusquisque pro capacitate sua, cibum sufficientem sibi inveniat. « Ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. » Alia autem editio sic habet: « Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra. » Sed nusquam tale aliquid juxta historiam legitur, si tota Testamenti series Veteris recenseatur. Nusquam de petra mel, nusquam oleum populus ille suxit. Sed quia juxta 108.0975D| Pauli vocem, petra erat Christus, mel de petra suxerunt, qui ejusdem Redemptoris nostri facta et miracula viderunt. Oleum vero de firma petra suxerunt, qui effusione sancti Spiritus post resurrectionem ejus ungi meruerunt. Quasi ergo in firma petra mel dedit, quando adhuc mortalis Dominus miraculorum suorum dulcedinem discipulis ostendit. Sed firma petra oleum fudit, quia post resurrectionem suam factus jam impassibilis, per afflationem Spiritus, donum sanctae unctionis emanavit. De hoc oleo per prophetam dicitur: « Computrescet jugum a facie olei (Isa. X). » Sub jugo quippe tenebamur daemoniacae dominationis; sed uncti sumus oleo Spiritus sancti, et quia nos gratia libertatis unxit, 108.0976A| dominationis jugum putruit. « Butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum, filiorum Basan, et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvae. » Haec licet juxta historiam fertilitatem terrae Chanaan insinuent, tamen altiori sensu gratiae demonstrat abundantiam, quam sancta Ecclesia munere largitoris sui accepit. Butyrum de armento tulerunt, qui plenitudinem fidei de exemplis patriarcharum didicerunt. Lac de ovibus ceperunt, qui simplicitatem mentis sive facultatem doctrinae, de innocenti vita patrum, ad aedificationem sui sumpserunt, et haec cum adipe agnorum et arietum, hoc est, cum pinguedine apostolorum charitatis, et eorum quos ipsi ad fidem imbuerant, ad refectionem mentis suae perceperunt. Arietum enim nomine apostoli 108.0976B| et apostolicae dignitatis viri designantur quia ipsi duces sunt gregis Dei. Unde dicitur in Psalmo: « Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII). » Quod autem subjungitur, « filiorum Basan, » ad eumdem pertinet sensum: quia Basan pinguedo interpretatur; filii enim pinguedinis sunt, qui disciplinis Novi Testamenti sunt instituti, ubi scientiae multitudo et virtutum magnitudo consistit. Nec sufficiebant haec dona, nisi adderentur et hirci. Hirci enim figuram poenitentium habent, quia pro peccato in lege offerebantur. Non enim satis est dona virtutum habere fidelibus, nisi poenitentiam habeant pro suis excessibus. Unde ille qui rex simul et propheta fuit, et cui de incarnatione Christi promissum est, quod ex ejus semine nasceretur, pro 108.0976C| suis delictis Dominum deprecatur dicens: « Amplius lava me, Domine, ab injustitia mea, et a delicto meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et delictum meum contra me est semper (Psal. L); » et ut haec omnia beneficia quae praedicta sunt, eminentiore dono accumularentur, addidit, « medullam tritici et sanguinem uvae. » Quid enim per medullam tritici, nisi corpus Christi? Et quid per sanguinem uvae, nisi calix Novi Testamenti, in sanguine Christi figuratur? Plurimis enim donis ex pietate Dei ecclesiastico populo concessis, hoc inter omnia excellit, quod corporis et sanguinis sui sacramenta, in panis et vini confectione, ad salutem aeternam illi ministravit. Sequitur: « Biberent meracissimum. » Quia universa dona Dei sine faece 108.0976D| alicujus nequitiae seu improperii credentibus et digne de eis sentientibus, conferuntur. Sed sicut carnales quondam Israelitae donis Dei abusi sunt, et ex beneficiis largissimis pejores facti, ad idololatriam prolapsi sunt, ita proh dolor! non pauci populi ingrati beneficiis Dei, ad vitia relabuntur; et hoc quod sibi ad salutem collatum est, in perditionem suam convertunt. Unde subjungitur: « Incrassatus est et recalcitravit dilectus. Incrassatus, impinguatus, dilatatus. Dereliquit Dominum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus suis ad iracundiam concitaverunt. Immolaverunt daemoniis et non Deo, diis quos ignorabant. Novi recentesque 108.0977A| venerunt, quos non coluerunt patres eorum. » Hoc veteres Israelitae historialiter fecerunt, sicut in eorum libris sufficienter expressum est. Sed et nunc spiritales Israelitae, quando dona Dei in scientia et virtutibus, sibi ad divinum obsequium concessa, ad haeresim sive hypocrisim convertunt, idolis et non Deo servire probantur, daemoniis utique cultum exhibendo et non Deo: quod Patres nostri, hoc est, patriarchae, et prophetae, et apostoli atque evangelistae, nequaquam fecerunt. Inde evenit istis idololatris, quod clementissimum Dominum malis suis irritantes, quem propitium habere possent, severum atque destrictum perpensuri sunt: « Deum, qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. » Genuit Dominus quodammodo Israelitas per legem 108.0977B| et circumcisionem. Genuit et Israeliticum populum per baptismi gratiam et sanctificationem Spiritus sancti. Sed qui oblivisci non timet, juste sibi iratum Dominum per vindictam sentiet. Unde subjungitur: Vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiae. Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum. » Nihil gravius est in poenis quam praesentia et visione Dei privari. Unde psalmista Dominum deprecatur dicens: « Ne projicias me a facie tua (Psal. L). » Et item: Ne avertas, inquit, faciem tuam a me. Hinc et Job ad Dominum loquitur dicens: « A facie tua non abscondar (Job. XIII). » Quia ergo filii et filiae, hoc est, utriusque sexus homines irritantes eum pro malis suis, quae 108.0977C| faciunt, ejus misericordiam non merentur, sed ab illo deserti, in novissimis eorum probabitur, quando poenas sustinent, quod Deum habent iratum, hoc est enim considerare novissima eorum, manifestari tormenta illorum.

« Generatio enim perversa est et infideles filii. Ipsi provocaverunt me in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. » Quia ergo Israelitae derelicto Deo idola coluerunt, deserentes verum et unum Deum, deservierunt vanitati, gentibus, qui populi Dei nomine necdum eo tempore vocari meruerunt, in direptionem traditi sunt. Similiter ecclesiastici, qui deserta veritate ad errorem declinaverunt, si pro malis suis non poenituerint, malignis spiritibus, qui superbiendo perdiderunt angelicam 108.0977D| dignitatem, ad puniendum, inferni carceribus tradentur. Bene ergo daemones gens stulta dici possunt, quia odiunt justitiam, et amant iniquitatem. « Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. » De his quos damnant flagella et non liberant, scriptum est: « Percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et non renuerunt accipere disciplinam (Jerem. V). » His flagella ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Hinc enim per Moysen dicitur: « Ignis exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum. » Quantum ad praesentem etenim percussionem spectat, recte dicitur: « Ignis exarsit ab ira mea. » Quantum vero ad aeternam damnationem, 108.0978A| apte hoc subditur. « Et ardebit usque ad inferos deorsum. » Licet a quibusdam solet dici illud quod scriptum est: « Non vindicabit Deus bis in idipsum (Nahum. I), qui tamen hoc, quod ad prophetam dicitur de iniquis, non attendunt. Et, « duplici contritione contere eos, » et id quod alias scriptum est: « Jesus populum de terra salvans Aegypti, secundo eos qui non crediderunt perdidit. Quibus tamen si consensum praebeamus, quamlibet culpam bis ferre non posse hoc peccato percussis, atque in peccato suo morientibus, debet aestimari, quia eorum percussio hic coepta, illic finitur: ut in incorrectis unum flagellum sit, quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consumatur, quatenus eis qui omnino corrigi renuunt, jam praesentium flagellorum 108.0978B| percussio, sequentium sit initium tormentorum. Sequitur: « Comedit terram et nascentia ejus. » Terram comedit et nascentia ejus, cum carnem peccatricem propter opera libidinis, flamma aeternae ultionis comburit. Nascentia enim carnis, proprie opera sunt concupiscentiae carnalis, « quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitiae, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia. Quae qui agunt, ut Paulus testatur, regnum Dei non consequentur (Gal. V). » « Et montium fundamenta comburet. » Cum superborum iniqua consilia quibus se impune posse peccare credebant, aeternis cruciatibus consument. « Congregabo super eos 108.0978C| mala. » Quando non solum mala opera, sed et cogitationes atque prava pro quibus puniantur in memoriam adducet verba. Sagittas suas in eis complebit, quando iram indignationis suae per varia tormenta ostendit: « Consumuntur fame. » Hoc est, nec cibi, nec potus, sed perpetua bonorum operum sterilitate, « et devorabunt eos aves morsu amarissimo: » maligni videlicet spiritus peccata praeterita improperantes, ore lacerant saevissimo. « Dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram atque serpentium. » Bestiae atque serpentes, maligni spiritus sunt. Qui bestiae dicuntur propter ferocitatem, serpentes propter calliditatem. Trahunt bestiae atque serpentes reprobos dentibus super terram cum furore, quando hoc quod prius 108.0978D| blandiendo carnalibus persuaserant ut seducerent, postmodum furibundo animo a peccatoribus expetunt, ut crucient. « Foris vastabit eos gladius, et intus pavor. » Foris vastabit impios gladius, et intus pavor, quando in extrema ultione, undique corpus, ignis aeterni torquet exustio, et intus mentem angustiae opprimit magnitudo. Unde scriptum est: « Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur. Juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene (Isa. LXVI). » Enumeratis universis aetatibus, ostendit nulli aetati in exerta ultione esse parcendum, quos idem idololatriae foedaverat cultus. Allegorice autem in juvene, lascivum et libidinosum; in virgine, a bonis operibus sterilem; in 108.0979A| lactente, hebetem; in sene pigrum et inutilem ostendit. Hos ergo omnes juxta vindictam Dei in extrema ultione consumet, quos nunc admonitio et correptio a peccatis non cohibet. « Et dixit: Ubinam sunt? Cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. » Interrogatio Dei non est ignorantia, sed correptio. Hujus sententiae expletionem facile dignoscere potest, qui Judaeos videt a terra repromissionis ejectos et per totum orbem dispersos. Generaliter autem omnibus peccatoribus, et impoenitentibus, hoc futurum imminet, quod de sanctorum terra tollentur, et memoria eorum in coetu electorum non numeretur. Unde per Psalmistam in quinquagesimo primo psalmo, capiti omnium iniquorum, simul cum toto corpore poena praedicitur futura, cum supputatis 108.0979B| singulis speciebus vitiorum subinfertur: « Propter ea destruet te Deus in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. »

« Sed propter iram inimicorum distuli, ne forte superbirent hostes eorum et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Deus fecit haec omnia. » Ideo enim Dominus saepe priorem populum tolerando sustinuit, ne gentes eis confines, nomen et potentiam ejus blasphemarent. Unde et Moyses ad Dominum pro peccato Israel indignantem, et eos disperdere volentem ait: « Ne, quaeso, Domine, dicant Aegyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra. Requiescat ira tua, et esto placabilis super nequitiam populi tui. Recordare 108.0979C| Abraham, Isaac et Israel, servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas coeli; et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. Placatusque est Dominus ne faceret malum, quod locutus fuerat ad universum populum suum (Exod. XXXII). » Similiter et nos quando peccaverimus, propter magnam potentiam suam et longanimitatem sustinet, nolens perire quemquam; sed omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire. Juxta illud Apostoli, quod ad Romanos scribens ait: « Existimas autem, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam 108.0979D| benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, et caetera (Rom. II). Ac ne forte maligni spiritus glorietur in perditione nostra de fortitudine sua, quasi victoriam viribus suis percepissent, cum hoc semper certent, ut sententiam Altissimi pervertant, qui homines decrevit locum perditorum spirituum in coelis possidere. « Gens Judaeorum absque consilio est et sine prudentia: utinam saperent ac novissima providerent. » Gens Judaeorum nec non et impiorum sine consilio salutis est, quia in futurum sibi providere nesciunt, quatenus imminentem pro peccatis suis evadant vindictam, et infernalium poenarum 108.0980A| aeternum effugiant cruciatum. « Quomodo persequebatur unus mille, et duo fugarent decem millia. Nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? » Quicunque magnitudinem Dei veraciter agnoscit, interitum suum non ex infirmitate potentiae ipsius, ex permissione justi judicii ejus evenire manifeste probabit: quia nullo modo fieri posset, quod unus persequeretur mille, et duo fugarent decem millia, nisi Dominus eos tradidisset, et exosos projiciendo in manus inimicorum concluderet. « Non est enim Deus noster ut Deus eorum: et inimici nostri sunt judices. » Dominus enim Deus noster verax et justus est, idola autem gentium, falsa et inutilia. Quod etiam non solum nostri, verum etiam nostrorum approbant adversarii. 108.0980B| Unde saepius legitur, quod hostibus Judaei traditi pro infidelitate atque injustitia sua merito ab eis arguerentur, sicut Jeremias in Lamentationibus suis dicit: « Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus (Thre. I). » Hinc enim nobis summopere cavendum est, ne hostes nostris malis nostris provocati, in blasphemiam contra Deum erumpant, cum viderint nos superatos, et ad nihilum propter peccata nostra redactos, hoc virtuti suae asserant, quod non sua potentia, sed judicio Domini redactum est. « De vinea enim Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhae. Uvae eorum uva fellis, et botrus amarissimus. » Saepe in Scripturis sacris Synagoga vel Jerusalem Sodomae et Gomorrhae comparantur, quia sicut male illae abusae sunt donis Dei, sic et istae 108.0980C| beneficiis semper exstiterunt ingratae. Unde Isaias de illis ait: « Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus: et quasi Gomorrha similes fuissemus. Audite verbum Domini principes Sodomorum, auribus percipe legem Domini nostri populus Gomorrhae, etc. (Isa. I). » Vinea enim Domini, sicut in eodem propheta scriptum est, domus Israel fuit: quae tunc in fellis amaritudinem conversa est, quando mortem Christi meditabatur. Unde et ipsi in cruce pendenti, acetum felle mistum, arundine porrexerunt, ut in eo demonstraretur scientia legis, quam ipsi rectam acceperunt, felle malitiae suae habere corruptam, cum datorem legis ad se venientem recipere noluerunt, insuper irritaverunt et afflixerunt. Aliter, hac sententia et haereticorum 108.0980D| nequitia percutitur, qui licet gratiae spiritalis a sanctis praedicatoribus purum dogma primitus acceperint, ipsi tamen erroribus suis illud maculare non pertimescebant, et ideo doctrina eorum tota in fellis et absinthii amaritudinem conversa est. « Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. » Aperte Judaeorum perfidia et haereticorum versutia draconum felli et aspidum veneno comparantur, quia sicut serpentes amaritudinem et venenum in se occultant, quatenus incautos improvise laedant, sic et Judaei et haeretici malitiam suam dolo et fraudibus velant, quatenus imprudentes, facilius exstinguant. Bene ergo dicitur venenum aspidum insanabile, quia haereticorum error, quaecunque invaserit, 108.0981A| nisi se inde liberaverit, sine dubio in aeternum perimit. « Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? » Moris est humani generis, ut praeterita cito obliviscantur, et quae aliquando grandia videbantur, spatio temporis labente, simul ipsa in recordatione deficiant. Sed non ita est apud Deum, ubi praeteritum et futurum non est, sed praesens semper adest. Quae enim nobis praetereunt ibi reservantur, nec oblivioni tradentur. Inde necesse est, ut peccata, quae dudum commisimus, instanti poenitentia delere coram oculis Dei studeamus: ne forte in futuro quando tempus vindictae erit, reputet nobis debita nostra et dicat. « Haec fecisti et tacui. Existimasti inique quod essem tibi similis; arguam te et statuam illa contra faciem tuam. 108.0981B| Mea est ultio et ego retribuam eis in tempore, ut « labatur pes eorum. » Certa sunt apud Dominum, et tempus et modus vindictae. Sed quia multae miserationes ejus sunt, « praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Humiliemus in jejunio animas nostras; » vigilemus et oremus, « quoniam quis scit, si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. » Juxta est unicuique dies ultionis, quia certus est, nec diuturnum esse potest quod aliquando finitur. Quidquid enim temporale ut est hominis aetas, vel mundi cursus, ad aeternitatem comparatur, parvum fit in ejus comparatione. Ideo dicitur, « et adesse festinant tempora, » quia cito finiuntur temporalia. Secundum 108.0981C| historiam autem, Israelitarum vindicta appropiavit; quia ex quo rebellare coeperunt, nunquam perfecte destiterunt, donec regni locum et vitae prosperitatem, pariter perdiderunt. Nam postquam prophetas occiderunt, et Salvatorem crucifixerunt, seditionibus antiquis nova superadjicientes, Romanos rebellando in se provocaverunt, qui urbe destructa, templo succenso, populo fame et gladio necato, reliquias eorum per totum orbem disperserunt, ubi incertis sedibus vagando, spe futurorum manent incerti. « Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur. » Judicabit ergo Dominus populum suum, quando electos suos a reprobis secernit. Nam judicare aliquando pro discernere, aliquando vero pro damnare accipitur. Unde in psalmo Propheta ad 108.0981D| Dominum dixit: « Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso eripe (Psal. XLII). » Hic judicare pro discretione ponitur. Alibi autem Propheta ad Dominum clamans ait: « Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me (Psal. XXXIV). » Sed hic judicium pro damnatione positum est. Judicabit Dominus sanctos suos, quando eos in die judicii segregans a peccatoribus collocabit in dextera sua. Hostem autem eorum et persecutores a sinistris statuet, ut damnationem certam cum diabolo et angelis ejus, in inferno recipiant, et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. Tunc perfectum erit, quod in praedicto versu subsequitur: « Et in 108.0982A| servis suis miserebitur. » Quia in coelesti beatitudine fidelibus suis misericordiam praestabit aeternam. Potest et iste versus ad Judaeorum conversationem ultimam referri, quando miserante Deo populum suum, post plenitudinem gentium subintrantem ad fidem, omnis Israel per gratiam divinam ad eamdem fidem conversus, salvus fiet.

« Videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt: residuique consumpti sunt. Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? Ex quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum. Surgant et opitulentur vobis, et in necessitatibus vos protegant. » Videbit, inquit, quod infirmata sit manus, cum videri fecerit quod opera malorum, quae fecerunt in 108.0982B| idololatria vel caeteris transgressionibus, infirma fuerint, quando ad nihilum redacta, nihil eis, qui ea fecerant, profuerint. Et clausi quoque defecerunt. Hoc est, sive Judaei ad captivitatem ab inimicis ducti, ibidem consumpti sunt, vel omnes impii in potestatem daemonum traditi, ultra non praevalebunt. Residuique consumpti sunt, quia ab hac vita exeuntes, non habebunt ulterius potestatem atque facultatem aliquid faciendi. Idcirco in Ecclesiaste scriptum est: « Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia, erunt apud inferos, quo tu properas (Eccles. IX). » Quod autem subjungitur, « ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam, » et reliqua, significat, quod idololatrae nullum adjutorium 108.0982C| in die necessitatis habeant ab idolis, quibus antea cultum exhibuerant. Sed nec mundi amatores, qui per avaritiam, quae est idolorum servitus, pecunias in mundo congregabant, qui deliciis atque luxuriae deserviebant, quorum Deus venter erat, et gloria in confusione eorum qui terrena sapiebant, nihil secum conferunt de universo labore suo, quando pro peccatis suis ad tartarum a malignis spiritibus pertrahuntur.

« Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me. » Haec admonitio generaliter ad omnes homines pertinet, ut relicta falsitate idolorum, atque deceptione haereticorum, nec non et omnium iniquitatum sordibus, ad unum et solum Deum Patrem et Spiritum sanctum, per fidem catholicam 108.0982D| colendum convertantur, eumque ex toto corde, tota anima, totaque virtute diligant, et mandata ejus atque judicia diligenter conservent, quatenus regni coelestis haeredes effici mereantur. « Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo, et non est, qui de manu mea possit eruere. » Duobus modis omnipotens Deus vulnerat, quos reducere ad salutem curat. Aliquando enim carnem percutit, et mentis duritia in suo pavore tabescit. Vulnerando ergo ad salutem revocat, cum electos suos affligit exterius et interius vivificat. Recte per Moysen loquitur: « Ego occidam et vivere faciam; percutiam et ego sanabo. » Occidit enim ut vivificet, percutit ut sanct; quia idcirco foras admonet, ut intus vulnera 108.0983A| non infligat. Quia mentis nostrae duritiam suo desiderio percutit, sed percutiendo sanat, quia terroris sui jaculo transfixos ad sensum nos rectitudinis revocat. Corda enim malesana sunt cum nullo Dei amore satiantur; cum peregrinationis suae aerumnam non sentiunt; cum erga infirmitatem proximi sui nec quolibet minimo affectu languescunt, sed vulnerantur; cum amoris sui spiculis mentes Deus insensibiles percutit, moxque has sensibiles per amorem charitatis reddit. « Levabo ad coelum manum meam: dicam, Vivo ego in aeternum. » Alia autem editio sic habet: « Quia tollam in coelum manum meam, et jurabo per dexteram meam, et dicam: Vivo ego in aeternum. » In coelum manum levare sive attollere, est potentiam aeternitatis suae super 108.0983B| omnia excellentem ostendere. Jurare per dexteram, est per Filium, qui dextera Dei nominatur, promissa ipsius in conspectu hominum confirmare, et aeternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare: quia potestas ejus potestas est aeterna, et regnum ejus quod non corrumpetur. « Si exacuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis, et qui oderunt me retribuam. » Exacuere ut fulgur gladium Dei est repentinam vindictam in hostibus exercere. Et arripere judicium manus divinae, est per justam retributionem singulis secundum propria merita reddere, sicut scriptum est: « Filius enim hominis est in gloria Patris sui cum angelis suis; et tunc reddet unicuique secundum opera ejus (Marc. 108.0983C| VIII). » Et Apostolus: « Omnes, inquit, stabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum (Rom. XIV). » Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes. Sagitta enim hominem dum non attendit, percutit; et dum illa non praevidetur, subito interimit. Sagittae Domini sunt celeres vindictae: quae licet modo occultae sunt coram oculis iniquorum, subito tamen manifestabuntur in damnatione perditorum, et Dei gladius carnes comedit, quia in extremo judicio ejus sententia eos, qui carnaliter sapiunt. occidit.

« De cruore occisorum, et de captivitate nudati inimicorum capitis. » Ad hoc quod dicit, de cruore inimicorum, subauditur illud quod praemissum est, 108.0983D| « Inebriabo sagittas meas sanguine. » Inebriat Dominus sagittas suas in cruore occisorum quando ultionem exercet in turba inimicorum. Tuncque nudabuntur consilia iniquarum mentium, quibus se impune peccare confidebant. Possunt et capita iniquorum magistri accipi errantium, in quos ultio novissima redundat, quia qui fuerunt causa peccatorum, sentient damna in retributione poenarum. Unde in Apocalypsi scriptum est: « Et exiit sanguis de lacu, usque ad frenos equorum (Apoc. XIV). » Hoc est, processit ultio tormentorum, usque ad rectores populorum. Usque enim ad diabolum et ejus angelos, novissimo certamine exiet ultio sanguinis sanctorum effusi, sicut scriptum est: In 108.0984A| sanguine peccasti, et sanguis te persequetur. « Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum. » Laudabunt omnes gentes populum Dei, quando viderint gloriosam apparere in conspectu conditoris sui Ecclesiam Dei, et persecutores ejus pro effuso sanguine a se martyrum, et malis omnibus quae in hac vita gesserunt, per malignorum spirituum ministerium recludi, in gehennam ignis aeterni. Tunc enim et boni bonum quod vident laudabunt, quia praemium placet quod habent; et impii in poenis constituti, dicent intra se poenitentiam agentes: « Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, 108.0984B| et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est? Et propitius erit Dominus terrae populi sui (Sap. V). » Quando Ecclesiam sanctam, quam hactenus regebat in adversis, perpetualiter collocabit in prosperis, in regno videlicet coelesti, ubi sine fine gaudebit, et laudes Domino simul cum sanctis angelis in aeternum cantabit. « Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens: Ascende in montem istum Abarim, (id est transitum), in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho; et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obediendam, et morere in monte. Quem conscendens, jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater 108.0984C| tuus in monte Hor, et appositus populis suis: quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel, et ad aquas contradictionis, et caetera. » Abarim mons est, in quo mortuus est Moyses, et interpretatur transitus; et Nebo interpretatur inclusio. Dicitur autem et mons esse Nebo in terra Moab contra Jericho supra Jordanem, in supercilio Phasga, ostenditurque ascendentibus de Libya de urbe: antiquumque habens vocabulum juxta montem Phogor, nomen pristinum retinentem, a quo circa eum regio, usque nunc appellatur Phasga. Moyses ergo in Abarim et in monte Nebo contra Jericho contra Jordanem moritur, quia lex et circumcisio usque ad Christi adventum et baptismi sacramentum processit, ibique conclusa est, 108.0984D| quia finis legis est Christus, ad justitiam omni credenti. Vidit Moyses terram repromissionis, sed non ingressus est in eam, quia praevidit in spiritum, et in lege praedixit Christi gratiam futuram, sed non usque ad illam in corpore exspectavit, ut videret eam praesentem, quod apostolis Christi concessum est; et ideo ipsi beati ipsius veritatis voce esse testantur, quia quod multi justi et prophetae videre et audire voluerunt, hoc ipsis praesentialiter cernere gloriosissime concessum est (Matth. XIII).

CAPUT III. De benedictionibus Moysi super singulas tribus.

(CAP. XXXIII.) « Haec est benedictio qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israel ante mortem suam, 108.0985A| et ait. » Bene et rationabiliter ordo iste dispositionis sibi convenit, qua Moyses finiens Deuteronomium suum, novissimam partem illius benedictione conclusit: praefigurans quod Christus post completionem evangelii sui, et passione atque resurrectione illius perpetrata, novissime quando ascensurus erat in coelum, elevatis manibus suis in discipulos suos benedixit eis: « Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum (Luc. XXIV). » Nam benedictio ista, qua filii Israel in Deuteronomio, quod est secunda lex, benedicuntur, manifeste ad gratiam pertinet Novi Testamenti in quo et priscae legis mysteria reserantur, et veri Israelitae, benedictionem, quae per Moysen hominem Dei prophetata est, consequuntur per hominem Dominum Jesum Christum. 108.0985B| Unde ait Apostolus: « Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in coelestibus in Christo (II Cor. I). » Et bene imminente Moysi morte, filii Israel spirituali benedictione ditantur, quia dum legis umbra, quae terrestria pollicebatur, destruitur, donorum coelestium veritas aperitur. Praevidet itaque Moyses spiritu prophetico nostri Salvatoris adventum, et futuram gratiam Novi Testamenti qui praeteritam narrans, ex voce primitivae Ecclesiae laetabundus prosequitur dicens: « Dominus in Sina veniet et de Seir ortuslest nobis. » Per nomina locorum demonstrat effectus rerum. Sina interpretatur amphora mea, vel mensura mea, sive mandatum. Seir pilosus, sive hispidus. Pharan ferocitas eorum, 108.0985C| sive frugifer. Sina igitur figuram tenet Veteris Testamenti, quod certam mensuram mandatorum juxta decalogi decretum tenens, jubere novit, sed juvare non novit, sed sectatores suos per spiritum dilectionis liberat, sed per timorem poenae servili conditione subditos ligat. Unde et doctor gentium scribendo ad Galatas, per duas uxores et per duos filios Abrahae, duorum testamentorum ac duorum populorum per allegoriam expressit figuram dicens: « Scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem: quae sunt per allegoriam dicta (Galat. IV). Haec enim sunt duo Testamenta. Unum quidem a monte Sina in servitutem generans, 108.0985D| quae est Agar (Sina autem mons est in Arabia qui conjunctus est ei, quae nunc est Jerusalem), et servit cum filiis suis, etc. Dominus ergo Jesus Christus de Sina venit, quia ex lectione legis et prophetarum, credentibus innotuit. Inde enim venit, cum eum ibi qui intelligit invenit. « Unde et ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur discipulis ad quorum cor per fidem venire cupiebat, in omnibus Scripturis, quae de ipso erant (Luc. XXIV.). » De Seir etiam ortus: quia ex Judaico malitiae et incredulitatis suae spinetis asperrimo, secundum carnem genitus, novae lucis exortu, mentes credentium illuminavit, tanquam verus sol justitiae, de quo Dominus per prophetam dicit: « Vobis autem timentibus nomen meum, 108.0986A| orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malac. IV). » Et de quo per Balaam dicitur: « Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Israel (Num. XXIV). » Bene autem de Seir qui aliis nominibus, Edom sive Esau dicitur, Judaeorum populus designatur, quia carnalium oblectamenta sectatus, qui per lentis edulium primatus sui gloriam perdidit, et promissae sibi benedictionis gratiam, fide populi junioris supplantatus, amisit. De monte Pharan Dominus Christus apparuit, quia quo magis contra eum ferocitas populi infidelis saeviit, eo eminentius ac largius divinitatis ejus notitia excrevit. Tradendo quippe eum ad mortem, et crucem ejus violentis vocibus flagitando, nomen ejus delere voluit. Sed unde humiliter inter passionum contumelias latuit, inde excellentius 108.0986B| per virtutem resurrectionis effulsit, et ipsos etiam ferocissimos interfectores suos edomita incredulitatis duritia, fidei suae jugo subegit, quorum una die tria millia, et inde quinque millia, et deinceps innumera crediderunt. Et quem prius quasi Samaritanum et daemonia habentem aversati fuerant, ei postmodum inseparabili fidei et charitatis glutino adhaeserunt. De quibus hic dicitur: « Et cum eo sanctorum millia. » Sequitur: « In dextera ejus ignea lex. » Dextera autem Dei appellantur electi. In dextera ergo Dei lex ignea est, quia electi mandata coelestia nequaquam frigido corde audiunt; sed ad haec amoris intimi facibus inardescunt. Sermo ad aurem ducitur, et mens sibimet irata, ex internae dulcedinis flamma concrematur. Aliter: Dextera Domini nostri 108.0986C| Jesu Christi evangelica praedicatio est, per quam non temporalis felicitas, quae in leva designari solet, sicut in lege, sed aeterna beatitudo promittitur. De qua sponsa loquitur in Cantico canticorum. « Et dextera illius amplexabitur me (Cant. II) » In hac vero dextera, lex ignea est, dilectio videlicet per donum Spiritus sancti, in electorum cordibus diffusa. De qua Apostolus ait: « Plenitudo ergo legis est dilectio (Rom. XIII). » Haec namque in Evangelio singulariter commendatur, dicente Domino: « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). » Quae per Spiritum sanctum in igne apparentem, decima post ascensionem die, in apostolos effusa, omnem 108.0986D| legis plenitudinem tanquam digito Dei in eorum mente descripsit, cunctosque electos fervente Spiritu, lucentes operatione facit. Verum quia haec lex non uni populo ut lex Moysi, sed universis per Christum gentibus promulgata est, mox adjungitur: « Dilexit populos. » Legem igitur charitatis, quam nos servare jussit, primus ipse implevit, diligendo videlicet populos utrosque, circumcisionis et praeputii; et veniens evangelizando pacem nobis qui longe eramus, et pacem his qui prope, quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. Hanc autem dilectionem commendat misericordissima ejus passio, quam pro totius mundi salute suscepit, de qua ipse ait: « Majorem hac dilectionem nemo habet, 108.0987A| quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV). » Ad hujus nos charitatis imitationem, quando ad perfectam scilicet legis observantiam, apostolus accendit dicens: « Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Omnes sancti in manu illius sunt (Eph. V). » Non est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente, quae timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi. « Omnes sancti in manu illius sunt. » Quia, quicunque justificati sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri, et audiunt jubentem Dominum: « Sancti estote, quia et ego sanctus sum, » ab omni malo ipsius potentia 108.0987B| proteguntur. De quibus ipse sub figura omnium loquitur in Evangelio: « Et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam in aeternum de manu mea (Joan. X). » Ex omnium itaque concordissima multitudine sanctorum unum Christi gloriosissimum efficitur regnum. Cui per Isaiam dicitur: « Et erit corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Et qui appropinquant pedibus ejus, accipient doctrinam illius (Isa. LXII). » Pedes Domini Jesu Christi, sancti apostoli et evangelistae sunt, quorum doctrina in universo orbe discurrit de quibus scriptum est: « Quam pulchri super montes pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X). » Quicunque ergo his pedibus fidei, pietatis et obedientiae devotione reverenter 108.0987C| appropiant, non contristentur, quod ipsum Christum docentem in carne non viderunt; non metuant, ne forte ab hominibus quasi homines decipiantur. Per eorum namque os loquitur Christus, et per pedes doctrina capitis auditur. Unde ipse ait: « Qui vos audit, me audit (Luc. X). » Et Paulus clamat: « An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? » (II Cor. XIII.) Ab illo igitur omnes docentur, etiam per ora sanctorum praedicatorum, cujus manu Ecclesia regitur omnium electorum. Vel certe, qui appropinquant pedibus ejus accipient doctrinam illius, quia illis prae caeteris scientiae Christi arcana revelantur, qui spiritali desiderio flagrantes, in evangelicis atque apostolicis scriptis die noctuque meditantur. Verum, quia haec de 108.0987D| lege evangelica dicta sunt, sequuntur hi, ex quorum voce Moyses loquitur, de lege Mosaica, et dicunt: « Legem praecepit nobis Moyses, haereditatem multitudinis Jacob. » Haec enim fuit tota legis utilitas, ut juberet juste vivere, injustitiam declinare, et haereditatem semini Abrahae repromissam, fideliter exspectare; sed jubendo non etiam adjuvando, nequaquam a peccatis justificavit; sed peccatores etiam praevaricatores fecit. Unde Apostolus ait: « Ubi autem non est lex, nec praevaricatio; » et iterum: « Lex autem subintravit, ut abundaret delictum (Rom. IV). » Videlicet ut agnoscentibus hominibus infirmitatem suam, et ob hoc mediatoris auxilium ardentius desiderantibus, veniente Christo superabundaret 108.0988A| gratia, per quam multitudo illa Jacob, de qua scriptum est: « Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, in semine Abrahae, quod est Christus (Act. IV), » haereditatem regni coelestis acciperet. Quae quoniam de maledicto legis redempta, benedictionem gratiae consecuta est, pulchre sub Jacob nomine designatur, cui de Christo manifeste promittitur. « Erit apud rectissimum, congregatis principibus populi, cum tribubus Israel. » Jacob namque postquam ab angelo cui praevaluit benedictus est, continuo Israelis nomen accepit: quod proprie juxta Hebraeos, rectus Dei dicitur. Vir autem videns Deum, non in elementis, sed in sono vocis est. Sic ergo et Judaicus populus ad fidem Christi conversus, et ab eo post resurrectionem benedictus, cui in passione 108.0988B| praevaluisse jussum est, novam nominis accepit dignitatem, ut ob justitiae perfectionem Israel, id est, rectissimus appelletur: cui etiam per Isaiam Deus loquitur: « Audi, Jacob, serve meus, et rectissime quem elegi (Isa. XLIV). » Apud hunc itaque rectissimum rex Christus, qui in Psalmo loquitur; « Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, » futurus esse promittitur, habitans videlicet per fidem in corde ejus, eumque sibi regnum inclytum efficiens, sicut per Moysen ante promiserat. « Vos autem, inquiens, eritis mihi regnum sacerdotale, et gens sancta (Exod. XIX). » Et Michaeas praedixerat: « Et veniet potestas prima regnum filiae Sion (Mich. IV). » Cujus regni concors plenitudo ostenditur verbis subsequentibus, cum infertur: 108.0988C| « Congregatis videlicet in unitatem fidei principibus populi, » id est, sanctis apostolis, de quibus scriptum est: « Constitues eos principes super omnem terram (Psal. XVIII), » cum tribubus Israel, ex quibus omnibus innumera multitudo in Christum Dominum credidit. Unde et Jacob duodecim tribubus, quae erant in dispersione, scribit Epistolam. Pulchreque principes populi prius, et deinde tribus congregandae prophetantur, quia videlicet primi apostoli ad fidem vocati sunt, et postea per eos universae tribus collectae Quod ut supra diximus, ex parte in primo Salvatoris adventu impletum est. Perfecte autem implebitur, cum juxta apostolum, « subintrante gentium plenitudine, omnis Israel salvus fiet (Rom. XI) » Verum quia pater Augustinus 108.0988D| de hac eadem benedictione in libro quaestionum Deuteronomii, unde multa supra posuimus, aliqua protulit, haec in hoc loco ponenda esse censuimus. Et quia Septuaginta interpretum editionem secutus est, ita incipit. « Haec est benedicto qua benedixit Moyses homo Dei filios Israel, priusquam defungeretur. Et dixit: Dominus ex Sina venit, et illuxit ex Seir nobis; festinavit ex monte Pharan cum multis millibus Cades. Ad dexteram ejus angeli cum eo, et pepercit populo suo; et omnes sanctificasti sub manus tuas, et hi sub te sunt; et accepit de verbis ipsius legem, quam mandavit nobis Moyses haereditatem congregationibus Jacob; et erit in dilecto princeps congregatis principibus 108.0989A| populorum, simul tribus Israel. » Non negligenda est ista prophetia. Apparet quippe ista benedictio ad novum populum pertinere, quem Dominus Christus sanctificavit, ex cujus persona ista dicuntur a Moyse, non ex persona ipsius Moysi, quod in sequentibus evidenter apparet. Nam si propterea dictum est, « Dominus ex Sina venit, » quia in monte Sina lex data est, quid sibi vult, quod sequitur: « Et alluxit ex Seir nobis, » cum Seir mons Idumaeae sit, ubi regnavit Esau? Deinde Moyses filios Israel benedicat his verbis, sicut Scriptura praedixit, quomodo idem dicit. « Et accepit de verbis ipsius legem, quam mandavit nobis Moyses. » Nimirum ergo prophetia est, ut diximus, populum novum Christi gratia sanctificatum praenuntians, ideo sub nomine filiorum 108.0989B| Israel, quia semen est Abraham, hoc est, filii sunt promissionis, et interpretatio ejus est, videns Deum. Dominus ergo, quia ex Sina venit, Christus intelligendus est, quoniam Sina interpretatur tentatio. Venit ergo ex tentatione passionis, crucis, mortis. « Et alluxit ex Seir. » Seir interpretatur pilosus, quod significat peccatorem. Sic enim natus est Esau odio habitus. Sed quoniam, qui sedebant in tenebris et in umbra mortis, lux orta est eis, ideo alluxit ex Seir. Simul etiam non absurde intelligitur esse praedictum ex gentibus, quae significantur per nomen Seir, quia mons est pertinens ad Esau, venturam gratiam Christi populo Israel. Unde dicit Apostolus: « Ita et hi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. » Ipsi 108.0989C| ergo dicunt, « Alluxit ex Seir nobis, et festinavit ex monte Pharan, » id est, ex monte fructifero: id enim interpretatur Pharan, quod significat Ecclesia. Cum multis millibus Cades. Et mutata interpretatur Cades et sanctitudo. Mutata sunt ergo multa millia et sanctificata per gratiam, cum quibus venit Christus ad Israelitas postea colligendos. Sequitur et dicit: « Ad dexteram ejus angeli cum eo: » hoc non indiget expositione. « Et pepercit, inquit, populo suo, » donans remissionem peccatorum. Inde ad ipsum convertit sermonem, et ait « Et omnes sanctificati sub manus tuas, et hi sub te sunt. » Non utique superbientes et suam justitiam volentes constituere, agnoscentes gratiam, et justitiae Dei subjiciuntur. « Et accepit, inquit, de verbis ejus » : accepit legem 108.0989D| quam mandavit, inquit, nobis Moyses, hoc est populus ejus. De verbis ejus accepit legem, quia de doctrina ejus intellexerunt legem meam, ipsam quan mandavit nobis Moyses. Ipse quoque ait in Evangelio: « Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V) » Non enim accepit legem ille populus, quam non intellexit; sed tunc accepit, quando intellexit, de verbis ejus, carens velamine veteri. Conversus ad Dominum, hanc dicit haereditatem congregationis Jacob, quae intelligenda est non terrena, sed coelestis; non temporalis, sed aeterna. « Et erit, inquit, in dilecto princeps. » Ipse utique in dilecto populo erit princeps Dominus Jesus, congregatis principibus populorum, id est, 108.0990A| gentium simul cum tribubus Israel, ut impleatur quod supra dictum est: « Laetamini, gentes, simul cum populo ejus. » Quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret: « Vivat Ruben et non moriatur, et sit parvus in numero. » Praecedenti sermone salutem primitivae Ecclesiae, quae ex Judaeis electa est, specialiter prophetaverat; nunc singulis tribubus proprias benedictiones tribuens, veros Israelitas ex utroque populo designat: et nunc de Christo, nunc de apostolis, nunc de primitiva Ecclesia ex Judaeis, nunc generaliter de cuncta simul Ecclesia vaticinatur. Quod autem populus electorum ex duodecim spiritalibus constet tribubus, Joannes dilectus Domini in mystica Apocalypsi describit: 108.0990B| « Vivat, inquit, Ruben, et non moriatur. » Ruben interpretatur visionis filius, dicente matre: « Vidit Deus humilitatem meam. » Et est primogenitus patriarchae Jacob. Significat itaque electum populum ex Judaeis, cui divina miseratio contulit ut qui Deum negando et crucifigendo aeternae morti seipsum addixerat, compunctus ad praedicationem sanctorum apostolorum, erroris sui poenitentiam ageret: et credens in Christum ex fide viveret, qui ipsa jam infidelitate mortuus erat. Unde et visionis filius recte dicitur, quia respectu misericordiae divinae salvatur. De qua Psalmista exorat: « Vide humilitatem et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea (Psal. XLII). Et ad Ezechiam Dominus loquitur: « Audivi orationem tuam, vidi lacrymas tuas. » Hic autem 108.0990C| populus, quantum ad comparationem infidelium gentis suae, exstitit parvus numero, tantum fide maximus et gloriosus fuit. Quod Propheta non maledicentis voto, sed futuram populi illius caecitatem praevidens, cum sententia divini judicii praedicit: « Haec est Judae benedictio. Audi, Domine, vocem Judae, et ad populum suum introduc eum. » Per Judam, qui interpretatur confessio, universalis Ecclesia designatur, in qua verae fidei et laudis Dei confessio est. Confessio enim hic pro laude et gratiarum actione accipitur, dicente matre: « Modo confitebor Domino. » Illa ergo est vera Christi sponsa quae de cunctis virtutibus quibus adornatur in omnibus, non se extollit, sed sponso suo laudes et gratias agit. Pro hac Propheta exorat ut vox fidei et sancti desiderii ejus 108.0990D| a Domino exaudiatur; de qua alibi eadem loquitur: « Voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo (Psal. III). » Et ut ad apostolum suum, id est ad patriarchas, et prophetas, et apostolos, per quos in Christo genita est, introducatur in regnum coeleste, impleto hoc quod in Evangelio praedictum est: « Quoniam multi ab Oriente et ab Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII). » De hac introductione fideli servo dicitur: « Intra in gaudium Domini tui. »

« Manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius « contra adversarios ejus erit. » Supra ad Dominum precem fuderat, nunc ipsi Judae Domini auxilium 108.0991A| pollicetur. Non ergo praesumat Judas de viribus suis, ne ipsa elatione cadat coram inimicis suis, sicut de superbis scriptum est: « Expulsi sunt, nec potuerunt stare (Psal. XXXV); » sed in illius semper virtute confidat qui ait: « Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI). » Hujus enim manus pro eo in crucis patibulo contra spiritales nequitias pugnaverunt ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium; et contra omnes adversarios et persecutores ei adjutor existit, ut adepta de hostibus victoria, exsultet et dicat: « Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem (Abac. III). » Et aliud: « Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V). » Ipse enim vicit in nobis, et pro victoria sua nos in misericordia et miserationibus 108.0991B| coronat. « Levi quoque ait: Perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo. » Choro apostolico, et universorum martyrum exercitui, omnique ordini perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis morientes pro Domino impleverunt, et abrenuntiantes omnibus culmen doctrinae evangelicae assecuti sunt, tanquam veri Levitae non habentes partem in terra, sed cum Propheta dicentes: « Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV); » et item: « Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam (Psal. CXVIII). » Hanc vero admirabilem perfectionem Levi ab illo didicit et accepit qui in Evangelio ait: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX). » Et iterum: « Qui perdiderit 108.0991C| animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam (Joan. XII). » Ipse est enim vir sanctus qui haec universa fecit et docuit, sicut Evangelista de illo ait: « Quae coepit Jesus facere et docere. » Unde et vir sanctus ipsius Levi dicitur, ut pote singulari et divinae sanctitati ex nimio amore adhaeserit, imitans illum usque ad sanguinem pro veritate certando. Unde et de passione ejus mox subditur: « Quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. » Quod videlicet per apostropham ad Patrem dicitur. « Tentatus est enim iste vir sanctus, ut Apostolus ait, per omnia secundum similitudinem excepto peccato (Hebr. IV). » Sed maximam tentationem et tunc diabolus intulit, cum in ejus necem Judaeorum animas tanta obstinatione excitavit, ut 108.0991D| omnes una voce dicerent: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). » Consummata quippe omni tentatione quam post jejunium quadraginta dierum protulit, sicut evangelista scribit, « discessit ab eo diabolus ad tempus (Luc. IV). » Instante autem passione, Christus Dominus et illius imminentem tentationem, et suam probatissimam dilectionem atque obedientiam exponens, ait: « Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc (Joan. XIV). » Et surrexit ad passionem, in qua contradicentium turbas populorum, quasi aquarum inundantium impetum, toleravit; et 108.0992A| arbitrio Dei Patris, qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, morti adjudicatus, passionem crucis excepit. Unde et judici suo ipse dicebat: « Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi data esset desuper (Joan. XIX). » Et nota quod qui probatur et judicatur vir sit, quia Dominus majestatis haec omnia in vera humilitate sustinuit, sed divinitate impassibilis mansit Sequitur adhuc de perfectione Levi spiritalis: « Qui dixerunt patri suo et matri suae, Nescio vos; et fratribus suis, Ignoro illos, et nescierunt filios suos: hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel. » Haec enim omnia sancti apostoli et martyres et perfecti quique impleverunt, qui nulli 108.0992B| cedentes affectui, patres et matres, fratres et filios, propositum suum impedire cupientes quia animo ab eis disjuncti erant, quasi alienos et extraneos despexerunt: atque ideo prae cunctis fidelibus specialis virtutis privilegio, eloquium et pactum Christi servasse et judicia legemque veri Jacob et Israel custodisse, laudantur. Populus quippe electus merito Jacob et Israel appellatur, quia et in hoc saeculo supplantatorum vitiorum et in futuro Dei visione perfruetur. Cujus judicia et lex specialiter praecepta Christi et doctrina Evangelii est. Ille scire Deum familiarius appetit, qui prae amore pietatis ejus nescire se desiderat quos carnaliter scivit. Gravi etenim damno scientia divina minuetur, si cum carnis notitia partitur. Extra cognatos ergo quisque ac proximos debet 108.0992C| fieri, si vult parenti omnium verius jungi: quatenus eosdem quos propter Deum utiliter negligit, tanto solidius diligat, quanto in eis affectum solubilem copulae carnalis ignorat. Debemus quidem et temporaliter his quibus vicinius jungimur plus caeteris prodesse, quia et flamma admotis rebus incendium porrigit, sed hoc ipsum prius ubi nascitur incendit. Debemus copulam terrenae cognationis agnoscere, sed tamen hanc, cum cursum mentis praepedit, ignorare: quatenus fidelis animus in divino studio accensus, nec ea quae sibi sunt in infimis conjuncta despiciat, et haec apud semetipsum recte ordinans, summo cum amore transcendat. Solerti ergo cura studendum est ne carnis gratia subrepat, atque a recto itinere cordis gressum, deflectat, ne donum 108.0992D| superni amoris impediat et surgentem mentem superimposito pondere deorsum premat. Sic enim quisque propinquorum debet necessitatibus compati ut tamen per compassionem non sinat vim suae intentionis impedire, ut affectus quidem mentis viscera repleat, sed tamen a spiritali proposito non avertat. Neque enim sancti viri ad impendenda necessaria propinquos carnis non diligunt, sed amore spiritalium ipsam in se dilectionem vincunt, quatenus sic eam discretionis moderamine temperent ut per hanc in parvo saltem ac minimo a recto itinere non declinent. Quos bene nobis per significationem vaccae innuunt, quae sub arca Domini ad montana tendentes, affectu simul et rigido sensu gradiuntur. Quorum 108.0993A| dum vitulos clausissent domi, ut scriptum est, pergentes et mugientes, dantes quidem ab intimis mugitibus, sed tamen accepto itinere non deflectentes gressus. « Ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. » Sicut Aaron historialiter in libro Numerorum fecisse legitur, quando propter seditionem factam in populo propter Core, Dathan et Abiron, currens ad mediam multitudinem quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama; et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. Aliter, per sanctorum orationes, quod est incensum suavissimum Domino, vindicta juste imminens populo peccanti mitigatur. Quo enim purius talium mens omni terrenae cupiditatis contactu defoecata est et solis coelestis desideriis 108.0993B| ignita, eo efficacius eorum oratio iram Dei mitigat: quae more thymiamatis in conspectu Dei flagrat, et instar mundissimi holocausti, ab ara pii cordis flamma sanctae devotionis in coelum subvolat. Hoc autem praecipue sanctis apostolis et martyribus congruit, quorum orationibus saepe propitiatur Deus peccatis populi sui; quique semetipsos super altare Dei, id est, pro fide Christi, totos holocaustum Domino obtulerunt. Unde et de ipsis Scriptura dicit: « Tanquam aurum in fornace probavit illos, et sicut holocausti hostiam accepit illos (Sap. XVII). » Istud est altare Dei sub quo animas interfectorum propter verbum Dei et testimonium Jesu, Joannes clamantes in Apocalypsi vidit (Cap. VI), de quibus subditur: « Benedic, Domine. fortitudini ejus: et 108.0993C| opera manuum illius suscipe. » Fortitudini quippe sanctorum martyrum benedicitur, cum eorum invicta patientia coelesti gloria remuneratur. Quod verbis aliis repetisse videtur addendo, « et opera manuum illius suscipe. » Dantur eis nunc singulae stolae albae, sicut in Apocalypsi legimus, beata scilicet animarum laetitia; et in judicio futuro, receptis immortalibus ac praeclaris ex resurrectione corporibus fulgebunt, ut Scriptura dicit, « et tanquam scintillae in arundineto discurrent (Sap. III). » Exurentes videlicet vacuos mente et infructuosos opere adversarios suos, de quorum poena mox sequitur: « Percute dorsa inimicorum ejus, et qui oderunt eum, non consurgant. » Videbantur enim sibi impune tot sanctorum martyrum sanguinem fundere; sed eis 108.0993D| quasi per dorsum poena, quam praevidere non noverant, parabatur, damnatio videlicet sempiterna, in quam ruentes ultra surgere non valerent. Tali percussione feriuntur, de quibus Salomon ait: « Et virga in dorso imprudentium. » Quae tunc percussorum oculis praesentabitur cum juxta librum Sapientiae, in inferno positi, et sanctorum martyrum, quos hic exosos habuerant, gloriam contuentes, sera atque infructuosa poenitudine dicturi sunt: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum et similitudinem improperii; nos, insensati, vitam illorum putabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? et caetera. « Et Benjamin 108.0994A| ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo. » Legitur enim in Geneseos libro dixisse Judam ad Joseph in Aegypto de Benjamin: Pater tenere diligit eum. Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et ille defuerit, cum anima illius ex hujus anima pendeat, videritque eum non esse nobiscum, morietur. Videtur quidem secundum historiam tangere quod Benjamin a patriarcha simul et propheta spiritu Dei pleno, videlicet patre suo Jacob, amaretur; et quod per dispensationem Dei locus ille, in quo cultus ejus maxime futurus erat, tribui ejusdem decerneretur, hoc est Jerusalem, ubi templum et altare Dei construebatur. Atque ideo subjungitur: « Quasi in thalamo tota die morabitur. » Quia Jerusalem fuit eo 108.0994B| tempore locus quem elegit Dominus ut esset nomen ejus ibi. Allegorice autem Dominus noster Jesus Christus ipse amantissimus est Dei Patris, de quo dixit: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III). » Hic in virtute Patris manet, quia in dextera virtutis sedet, et regnat in excelsis. Sed et de humanitate ejus intelligi potest, quia in ea divinitas habitat confidenter, quam sibi conjunxit in unitate personae. Quod autem dicit, « in thalamo morabitur, et inter humeros illius requiescet, » significat quod in utero virginis coelestis sponso conjuncta est Ecclesia, quae in fortitudine potentiae Christi et in operibus ejus maximam fiduciam ac requiem mentis habet. Aliter: per Benjamin, qui ex filio doloris in filium dexterae versus est, beatus Paulus 108.0994C| designatur, qui de persecutore in apostolum repente mutatus, vas electionis Christo effectus est. Ipse enim se ex hac tribu fuisse testatur, de qua hic spiritu prophetali nasciturus esse praenoscitur. Dignum quippe fuit ut quemadmodum Joannis Baptistae praecursoria, imo angelica dignitas ante praedicta est, ita et magistri gentium in fide et veritate universo mundo pro futura gratia inter magna Ecclesiae mysteria prophetaretur, quia Domino insigni amore dilectus, subito ex persecutore praedicator effectus est: Evangelium per revelationem Christi didicit; ad coelum usque tertium raptus est: in paradiso arcana verba, quae nequaquam hominibus loqui licet, audivit. In cujus mente tanta fidei confidentia Christus habitavit, ut ipse inter innumera pericula coram 108.0994D| gentibus et regibus et filiis Israel constanter eum praedicans, clamet: « Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I). » Et iterum: « In omni fiducia sicut semper, ita et nunc glorificatur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem (Ibid.). » De cujus adhuc omni virtutum flore, speciosissima et dilectissima Christo anima, dicitur: « Quasi in thalamo tota die morabitur. » Vel ipsius scilicet spirituali connubio mira semper oblectatione perfruens, eamque divinorum sensuum prole fecundans, et nullius vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens. Vel certe in eo quasi in pulcherrimo thalamo residens, et virgineas credentium mentes, imo diversorum populorum Ecclesias 108.0995A| tanquam sponsus speciosus forma prae filiis hominum per praedicationem ejus suis jungens amplexibus. De quibus Psalmista canit: « Adducentur regi virgines post eam, proxime ejus afferentur tibi (Psal. XLIV). » Et quarum uni ipse loquebatur: « Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI). » Cujus gloriosissimi labores quibus in doctrina evangelica desudavit, quantum Christo accepti essent, verbis sequentibus declaratur, dum de ipso adhuc subditur: « Et inter humeros illius requiescet. » Per humeros quippe, quibus onera bajulamus, robustissima ejus patientia designatur, per quam tanto libentius Christus in illo requievit, quanto ipse inter durissimos etiam labores se pro Christo pati omnia gloriabatur. Tanto ab 108.0995B| illo arctius complecti meruit, quanto a complexu ejus nullus hunc labor, nulla tribulatio separabat. Qui enumerans diversa pericula aiebat: « Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos (Rom. VIII); » ac si diceret: Idcirco cuncta adversantia pro Christo vincimus, quia mens nostra a dilectionis ejus brachio non recedit.

« Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis coeli, et rore atque abysso subjacente De pomis fructuum solis ac lunae, de vertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum, et de frugibus terrae, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem Nazaraei, inter fratres suos. Quasi primogeniti tauri pulchritudo 108.0995C| ejus: cornua rhinocerotis, cornua illius. In ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae, » etc. Secundum historiam, in benedictione terrae Joseph significat fertilitatem terrae, quam duae tribus ex Joseph genitae, hoc est, Ephraim et Manasses, habuere: sive in ubertate frugum atque pomorum, sive in pastu pecorum. Quod autem comparat cornua Joseph cornibus rhinocerotis, significat futurum quod tribus Ephraim principatum habitura sit inter decem tribus quae separatae sunt a domo David temporibus Roboam filii Salomonis, et regnaverunt in Samaria. Spiritaliter autem, terra Joseph, qui interpretatur auctus, Ecclesia est Domini Jesu Christi, de qua Psalmista canit: « Benedixisti, Domine, terram tuam (Psal. LXXXIV). » Quae in fide ejus 108.0995D| stabili firmitate fundata, non propria virtute, sed benedictione Domini virtutum divitiis adimpletur, dicente Paulo: « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo. » Haec in Evangelio accepta semente verbi Dei, centesimum in virginibus, sexagesimum in continentibus, trigesimum in castitate conjugii fructum offerre monstratur. Joseph enim Christum significat, qui a Judaeis quasi fratribus suis abjectus, in tota Aegypto hujus saeculi princeps factus est, et universum genus humanum ab aeterna famis penuria, evangelici frumenti erogatione liberavit. Nomenque illud, quod Joseph fuerat immutatum in se probavit 108.0996A| veraciter adimpletum, ut ab omnibus agnoscatur quia hic est vere Salvator mundi. « De pomis coeli et rore atque abysso subjacente. » Coelum propter unitatem fidei atque doctrinae, de qua dicit Apostolus: « Sive enim ego, sive illi, hoc est sancti apostoli et evangelistae, sic praedicamus, et sic credidistis. De quibus alibi pluraliter dicitur: « Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII). » In ipsis enim sublimi vita et contemplatione fulgentibus, tanquam in coelo suo habitans Deus, tonat terrores, pluit consolationes, coruscat miraculis. Et de hoc coelo scriptum est: « Coelum coeli Domino (Psal. CXIII); » quia non humano magisterio, sed solo Dei spiritu, claritate supernae sapientiae illustratur. Cujus poma sunt odoriferi 108.0996B| ac suavissimi virtutum fructus, quibus copiosissime terra sanctae Ecclesiae, dum eorum contemplatione proficit, locupletatur. De quibus pomis et fructibus, eis a Domino dictum est: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. XV). » Ros vero ex hoc coelo descendens, coelestis est praedicatio mirae subtilitatis et gratiae, qua credentium corda, ne tentationum aestu arescant, sed immarcescibili virtutum viriditate polleant, medullitus irrorantur. De hoc rore mystice in benedictione Jacob dicitur: « Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam frumenti, vini et olei (Gen. XXVII). » Sed terra Joseph nostri in pinguiori fertilitate viget, cum internae gratiae nobis datae, 108.0996C| quasi de abysso subjacente, humorem vitalem trahit, et fonte vitae inde ascendente, sicut paradisus Domini irrigatur, dicente Scriptura: « Fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae (Gen. II). » De hac abysso super Salvatore in Ecclesiastico dicitur: « A mari enim abundavit sensus ejus, et cogitatus illius de abysso magna (Eccl. XXIV). » Frustra enim quemlibet exterius sermo doctoris irrorat, nisi interius adsit irrigans gratia conditoris. Unde adhuc subditur: « De pomis fructuum solis ac lunae. » Sol etenim justitiae Dominus Jesus Christus est, qui in Evangelio de seipso ait: « Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Marc. XII). » Quod exponens Joannes, ait: « Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus 108.0996D| eum, sicuti est (I Joan. III). » Hujus igitur solis fructus dona sunt spiritualium charismatum, quos enumerans Apostolus ait: « Fructus autem Spiritus, charitas est, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, mansuetudo, fides, modestia, patientia, castitas (Gal. V). Fructibus autem solis sui luna declaratur, cum per subministrationem Spiritus Jesu Christi, sancta Ecclesia donorum spiritualium dote ditatur. Unde ait Apostolus: « Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV), » id est, ita sunt fructus solis ac lunae: illius dando, hujus accipiendo. Semper ergo luna solem suum plena devotione respiciat, ne si ab illo per superbiam avertatur, ejus radiis illustrari 108.0997A| non mereatur. De hac luna in Cantico canticorum dicitur: « Quae est ista, quae progreditur sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, etc. (Cant. VI). » « De vertice montium antiquorum, de pomis aeternorum collium. » Montes, antiqui sunt patriarchae; sunt et prophetae vita celsi, et ad contemplanda Dei mysteria sublimiter erecti. Colles aeterni, caeteri justi Veteris Testamenti, tanquam pii et humiles filii, in eorum fide, immobili firmitate fundati. De his montibus et collibus Isaias excellentiam Domini contemplatus ait: « Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles (Isa. II). » Quorum pomis terra Joseph benedicitur, cum Ecclesia Christi doctrina prophetiae, et exemplo virtutis eorum in fide Christi, 108.0997B| promptiori pietate fructificat. Et intuendum quia supra in pomis et rore coeli doctrina evangelica, hic in virtute antiquorum montium, et pomis aeternorum collium, doctrina legalis et prophetia designatur, et utrisque terra Joseph locupletatur, quia sancta Ecclesia utriusque Testamenti paginis instruitur, et novorum et veterum patrum virtutibus, ad sanctae conversationis studia informatur. Unde eidem sponso in Cantico canticorum dicitur: « Omnia poma, dilecte mi, nova et vetera servavi tibi (Cant. VII). » Et ipse in Evangelio: « Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII). » Merito itaque Manichaei et Judaei, dum illi vetus recipiunt, isti vetus non recipiunt testamentum, in 108.0997C| terra hac opulentissima haereditatem accipere nequiverunt; de cujus opulentia adhuc subditur: « Et de frugibus terrae et de plenitudine ejus. » In quibus verbis satis ostenditur, quod haec terra, cui tanta rerum copia promittitur, non in illa possessionis sorte, quam in terra Chanaan filii Joseph acceperunt, carnaliter cogitari, sed in universo orbe spiritaliter intelligi debeat. Profecto ergo ipsa est Ecclesia Christi, in toto mundo multiplici justitiae fruge fecunda, et spiritualium charismatum largitate a Joseph suo repleta, qui in Evangelio legitur, « plenus gratiae et veritatis: et de cujus plenitudine nos omnes accepimus (Joan. I). » Unde et sequitur: « Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat super verticem Nazaraei inter fratres suos. » Totus 108.0997D| enim Joseph, hoc est caput et corpus ejus, benedictione repletus est. Unde ait Apostolus: « Qui est caput corporis Ecclesiae (Col. I); » et iterum: « Multi enim unum corpus sumus in Christo: singuli autem alter alterius membra (Rom. XII). » Sed totius benedictionis plenitudo tribuitur capiti ut ab ipso in totum corpus et in membra singula juxta mensuram donationis ejus descendat. Unde sub specie Aaron sacerdotis, de ipso in Psalmo canitur: « Sicut unguentum in capite, quod descendit in oram vestimenti ejus, etc. (Psal. CXXXII). » Qui incomparabilis gratiae praerogativa cunctis fratribus, id est fidelibus, supereminens septiformis Spiritus gratia, quasi verus 108.0998A| Samson ex utero genitricis Nazaraeus, id est Deo consecratus, velut septem intactis crinibus, insignis effulget. Quod autem benedictio illius qui apparens in rubo, Moysi ait: « Ego sum Deus Abraham, et Deus Jacob, et Deus Isaac (Exod. III), » in caput Joseph ventura praedicitur illud profecto ostendit, quod promissio Dei ad eosdem patriarchas facta, in Christo esset explenda: videlicet ut in semine ipsorum demonstraretur, id est, ut in eo benedicerentur omnes gentes terrae de cujus futura passione et mox sequente resurrectionis gloria, subinfertur: « Quasi primogenita tauri pulchritudo ejus. » Ipse est enim taurus et vitulus saginatus quem velut ex electis bobus patriarcharum stirpe secundum carnem progenitum, filio poenitenti pater clementissimus 108.0998B| immolavit. Sed die tertia a mortuis resuscitatus, discipulis suis gloriosus apparuit; de quo Joannes in Apocalypsi loquitur: « Primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae (Apoc. I). » Et Paulus dicit: « Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium (I Cor. XVIII). » Praemissa vero resurrectionis gloria, confestim de virtute passionis adjungit: « Cornua rhinocerotis cornua illius. Crucis quippe cornua significantur: de quibus et Habacuc dicit: « Cornua in manibus ejus; ibi abscondita est fortitudo ejus (Habac. III). » Quod exponens Apostolus ait: « Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). » Quamvis ergo per infirmitatem carnis, velut aries, illudentium spinis ac sentibus coronatus, his cornibus haeserit, 108.0998C| ipsius tamen passionis incomparabili fortitudine unicornis exstitit, victor scilicet mortis, et per mortem destruens eum, qui habebat mortis imperium. Unde et Paulus dicit: « Et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I). » Et iterum: « Delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis; et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, spolians principatus et potestates, traduxit palam, triumphans eos in semetipso (Col. II). Sequitur ergo adhuc de victoriosissimae crucis cornibus. In ipsis ventilabit gentes, usque ad terminos terrae. Nam per praedicationem crucis, universum orbem, et omnes mundi terminos, fidei suae subjecit occulto judicio, discernens paleas a frumento, incredulos a credentibus, dum passionis 108.0998D| ejus praeconium, aliis damnatio, aliis salus est dicente Apostolo: « Christi bonus odor sumus Domino; et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt: aliis quidem odor vitae, in vitam; aliis vero odor mortis, in mortem (II Cor. II). » Et iterum: « Verbum enim crucis, pereuntibus quidem stultitia est: his autem, qui salvantur, id est nobis virtus Domini est (I Cor. I). » Et alibi: « Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (Ibid.).