Jump to content

Enarrationes in Epistolas Beati Pauli (Rabanus Maurus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolas Beati Pauli
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 111

Documenta Catholica Omnia pdf

Enarrationes in Epistolas Beati Pauli (Rabanus Maurus), J. P. Migne 111.1616C

PRAEFATIO AD SAMUELEM EPISCOPUM.

111.1273A| Domino sancto et merito venerabili SAMUELI episcopo, RABANUS, minimus servorum Dei, in Christo salutem.

Ex quo vos primum vidi, et cognovi ingenii vestri excellentiam, morumque temperantiam sensi, semper vos cordis intentione amare studui, et dulcissimos amicos habere elegi; ideo aliquoties verbis, aliquoties etiam scriptis de divinarum Scripturarum studiis, quarum lectio semper mihi dulcis erat, collationem vobiscum habui. Nunc autem quia audivi quamdam partem laboris mei, quem in expositionem sacrarum Scripturarum, prout potui, elaboravi, vos habere velle, et maxime in Epistolas beati Pauli apostoli: transmisi sanctitati vestrae quemdam collectarium de sanctorum Patrum opusculis in easdem 111.1273B| Epistolas, quem nuper, rogante Lupo monacho atque tunc diacono, confeci, ut vestro desiderio satisfacerem, et aliorum utilitatibus, qui volunt nostri laboris participes esse, consulerem. Nec vobis taedium prolixitas operis facere debet, quod in triginta libris consummatum est, quia non aliter praedictorum Patrum sensus ad purum explicare volui, nisi eorum dicta, prout ab ipsis edita sunt, integra ponerem, ne forte, si quid indiscrete abstraherem, sensus eorum intelligentiam confunderem. Accipite ergo fenus vobis commissum, et per scriptores strenuos jubete illud citius in membrana excipi, ut, si quid vobis utilitatis possit inde conferri, in promptu 111.1274A| habeatis; et nobis, quod nostrum est, ocius restituatis: ne aliis optatum cibum edentibus nostri apostolicorum dapium inedia diutius jejuni remaneant. Parata enim sunt vobis nostra omnia, ut quaecunque inde vultis accipere, vel quocunque tempore ea desideretis habere, absque retractatione, prout possibilitas sinit, vestrae per omnia obtemperent voluntati. Tantum adsit nobis vestra provisio, ut ea a nobis exquirantur, quae possibilitas nos praestare posse censeat, et impossibilitas aliqua conferre non contradicat. De caetero autem nolo vos ignorare quod in praesenti anno valida aegritudine laborabam, ex qua et jam adhuc penitus absolutus non sum. Unde obsecro dilectionem vestram ut adjuvetis me sacris orationibus apud omnipotentem 111.1274B| medicum, qui vulnerat et sanat, mortificat et vivificat, ut non me secundum mea merita poenis afficiat debitis; sed secundum magnam misericordiam suam me, remissis omnibus delictis, faciat dono gratiae suae in suis gaudere beneficiis, et sub ejus dispensatione vitam praesentem ita transigere, qualiter aeternae vitae, quae in conspectu gloriae ejus est, particeps existam: optimum enim mihi sit omnibus diebus vitae meae hic et in futuro, nunc et semper, sub ejus gubernatione vivere, et ipsius voluntati in omnibus deservire. Opto vos bene valere semper, et in sacris virtutibus quotidie proficere; sancte pater, memor esto nostri.

PRAEFATIO ALTERA. AD LUPUM MONACHUM ET DIACONUM. 111.1273|

111.1273C| Venerando fratri et commilitoni LUPO Christi ministro RABANUS, servus servorum Dei, in Domino salutem.

Postquam desiderabili praesentia tua corporaliter 111.1274C| carui, in animo, crede mihi, dilectione tua nunquam vacuus fui, sed sedulo revolvens studium quod habebas in meditatione divinae legis, et modestiam morum quibus, inter nos conversans, non parum 111.1275A| multis amabilis eras, petitionis tuae, nec non et sponsionis meae memor, collectarium in Epistolas Pauli apostoli, prout potui, confeci. In quo quantum mihi licuit, et possibilitas sivit, adjuvantibus etiam consortibus lectionis nostrae, ex sanctorum Patrum dictis in unum collegi quod illi in diversis opusculis suis, prout opportunitas tractatus postulabat, posuere. Quorum scripta, quia juxta copiosam facundiam eorum latam expositionem habuerunt, brevitati studens, excerpsi inde quae necessaria putavi: ut si cui hoc opus nostrum legere voluntas esset, diversorum doctorum sensus continuatim positos inveniret; cui autem displicuisset, ipse de purissimis fontibus catholicorum expositorum in suis locis, quae que vellet, hauriret. Nemo enim eum nostri laboris 111.1275B| usum habere cogitur invitus, quia studiosis tantum laboravi, non fastidiosis: melius enim mihi videtur ut sine invidia nominis mei et despectu operis, absque rancore tranquilla mente legat ea quaesibi prodesse credit, quam cum reprehensione atque irrisione alieni operis crimen detractionis incurrat atque animae suae peccati mortem Deum offendendo inde acquirat: illum autem qui lectione nostra uti elegit, admoneo ut ubicunque conspexerit auctorum nomina, quorum dicta ex libris suis excerpsi, forinsecus in pagina singulis litteris, aut binis, seu etiam ternis praenotata, non pigeat eum in legendo coram 111.1276A| aliis illa pronuntiare, ne forte auditorem confundat cum nescierit quis hoc vel illud ediderit, et alterius scripta arbitretur quam se veritas habet. Sunt enim eorum sensus in aliquibus concordantes, in aliquibus vero discrepantes. Unde necessarium reor ut intentus auditor per lectorem primum recitata singulorum auctorum nomina ante scripta sua audiat, quatenus sciat quid in lectione apostolica unusquisque senserit, sicque in mentem suam plurima coacervans, potest de singulis judicare quid sibi utile sit inde sumere: doctores enim ipsi omnes catholici fuerunt, excepto Origene, cujus tamen sententias tantummodo, quas catholico sensu prolatas credidi, sumpsi; caeteras autem praetermisi. Nec ex meo sensu in hoc opere plura protuli, sicut in aliis 111.1276B| opusculis meis feci, credens sobrio lectori sufficere quod in Patrum sententiis editum repererit.

De caetero quoque amabilem charitatem tuam deprecor ut tu ipse pro peccatis meis Dominum intercedas, idipsumque fraterno tibi amore conjunctos facere horteris, quatenus per vestra suffragia veniam delictorum meorum apud divinam clementiam accipere merear, et in futura vita cum electis Dei requiem sempiternam. Beatitudinem tuam, sancte frater, aeterna Christi majestas sacris virtutibus pollentem in aeternum conservare dignetur.

PROLOGUS. 111.1275|

111.1275C| Primum quaeritur quare post Evangelia, quae supplementum Legis sunt, et in quibus nobis exempla et praecepta vivendi plenissima digesta sunt, voluerit Apostolus has Epistolas ad singulas quasque Ecclesias destinare; hac autem causa id factum videtur, ut scilicet initia nascentis Ecclesiae, novis causis existentibus, praemuniret, et ut praesentia atque orientia resecaret vitia: et post futuras excluderet quaestiones exemplo prophetarum, qui post editam Legem Moysi, in qua omnia Dei mandata legebantur, nihilominus tamen doctrina sua rediviva semper populi compressere peccata et propter exemplum libris ad nostram etiam memoriam transmiserunt. Deinde quaeritur cur non amplius quam decem Epistolas ad Ecclesias scripserit: decem sunt enim cum 111.1275D| illa quae dicitur ad Hebraeos; nam reliquae quatuor ad discipulos specialiter sunt porrectae: et [scilicet] ut ostenderet Novum non discrepare a Veteri Testamento, et se contra Legem non facere Moysi, ad numerum primorum Decalogi mandatorum suas Epistolas ordinavit; et quot ille praeceptis a Pharaone instituit liberatos, totidem hic Epistolis a diaboli et idololatriae servitute edocet acquisitos: nam et duas tabulas lapideas duorum Testamentorum figuram habuisse viri eruditissimi tradiderunt. Movet etiam quosdam quare Romanorum exempla in prima sint posita, cum eam non primam scriptam ratio manifestet: 111.1276C| nam hanc se proficiscente Hierosolymam scripsisse testatur; cum Corinthios et alios, ante jam ut [etiam quam] ministerium, quod secum portaturus erat, colligerent, litteris adhortatus sit. Unde intelligi quidam volunt ita omnes Epistolas ordinatas, ut prima poneretur, quamvis posterior fuerit destinata, ut per singulas Epistolas quibusdam quasi gradibus ad perfectionem veniretur. Romanorum namque plerique tam rudes erant, ut non intelligerent Dei se gratia, non suis meritis esse salvatos, et ob hoc duo inter se populi conflictarent; idcirco illos indigere asserit confirmari, vitia gentilitatis priora commemorans; Corinthiis autem jam dicit scientiae gratiam esse concessam, et non tam omnes increpat, quam cur peccantes non increpaverint, 111.1276D| reprehendit, sicut ait: Auditur inter vos fornicatio (I Cor. V); et iterum: Congregatis vobis cum meo spiritu, tradere hujusmodi hominem Satanae (Ibid.). In secunda vero laudantur, et ut magis ac magis proficiant admonentur. Galatae jam nullius criminis arguuntur, nisi hoc tantum quod callidissimis apostolis crediderunt. Ephesii sane nulla reprehensione, sed multa laude sunt digni, quia fidem apostolicam servaverunt. Philippenses etiam multo magis collaudantur, qui nec audire quidem falsos apostolos voluerunt. Colossenses autem tales erant, ut cum apostolo visi corporaliter non fuissent, hac laude digni 111.1277A| haberentur. Et si corpore absens sum, sed spiritu vobiscum, gaudens et videns ordinem vestrum (Col. II). Thessalonicenses nihilominus in duabus Epistolis omni laude prosequitur, eo quod non solum fidem inconcussam servaverint veritatis, sed etiam in persecutione civium fuerint constantes inventi. De Hebraeis vero quid dicendum est, quorum Thessalonicenses, qui plurimum laudati sunt, imitatores facti 111.1278A| esse dicuntur? sicut ipse ait: Et vos fratres mei imitatores facti estis Ecclesiarum Dei quae sunt in Judaea: eadem enim passi estis et vos a contributibus vestris, quae et illi a Judaeis (I Thess. II). Apud ipsos quoque Hebraeos eadem commemorat, dicens: Nam et vincti compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam (Hebr. X).

LIBER PRIMUS. EXPOSITIO IN EPISTOLAM AD ROMANOS. ARGUMENTUM. 111.1277B|

(Ambr.) Ut rerum notitia habeatur plenior, principia earum requirenda sunt prius: tunc enim potest facilius causae ratio declarari, si ejus origo discatur. Cum enim Epistolae datae modum et rationem ostenderimus, potest verum videri quod dicimus. (Hieron.) Romani, qui ex Judaeis gentilibusque crediderunt, hi superba contentione volebant se alterutrum superponere. Nam Judaei dicebant: Nos sumus populus Dei, quos ab initio dilexit et fovit; nos circumcisi ex genere Abraham, ex stirpe sancta descendimus, et notus retro apud Judaeam tantum Deus (Psal. LXXV); nos de Aegypto Dei signis et virtutibus liberati mare sicco transivimus pede, cum inimicos nostros gravissimi fluctus involverent: nobis manna 111.1277C| pluit Dominus in deserto, et quasi filiis suis coeleste pabulum ministravit; nos die noctuque in columna nubis ignisque praecessit, ut nobis in invio iter ostenderet (Exod. XII, XIII, XIV et seqq.): atque ut caetera ejus circa nos immensa beneficia taceamus, nos soli digni fuimus Dei legem accipere, et vocem Dei loquentis audire, ejusque cognoscere voluntatem, in qua lege nobis promissus est Christus, ad quos etiam ipse se venisse testatus est, dicens: Non veni nisi ad oves, quae perierunt, domus Irael (Matth. XV), cum vos canes potius quam homines appellaverit. Aequum ne ergo est ut hodie idola deserentes, qui bus ab initio deservistis, nobis comparemini, et non potius in proselytorum loco ex legis auctoritate et consuetudine deputemini; et hoc ipsum non merebamini, 111.1277D| nisi quia larga Dei semper clementia voluit vos ad nostram imitationem admittere. Gentes etiam e contrario respondebant: Quanto majora erga vos Dei beneficia narraveritis, tanto majoris vos criminis esse reos monstrabitis, semper enim his omnibus exstitistis ingrati. Nam ipsis pedibus quibus aridum mare transistis, ludebatis ante idola quae fecistis; et ipso ore quo paulo ante ob necem adversarii Domino cantaveratis, simulacra vobis fieri poposcistis. Illis oculis veneranda quibus Domini in nube et igne conspicere solebatis. Manna quoque vobis fastidio fuit, et semper in deserto contra Dominum murmurastis, ad Aegyptum, unde 111.1278B| vos manu valida ejecerat, redire cupientes. Quid plura? ita Patres vestri creba provocatione Dominum irritaverunt, ut omnes in eremo morerentur, nec plures ex senioribus eorum quam duo homines terram promissionis intrarent. Sed quid antiqua replicamus, cum etiam, si illa minime fecissetis, de hoc solo vos nemo dignos veniae judicaret quod Dominum Christum prophetarum semper vobis vocibus repromissum, non solum suscipere noluistis, sed etiam morte pessima peremistis: quem nos ut cognovimus, statim credidimus, cum nobis de eo non fuerit ante praedicatum. Unde probatur quod si idolis servivimus, non obstinationi mentis, sed ignorantiae deputandum. Qui enim agnitum illico sequimur, olim utique sequeremur, si ante cognovissemus. 111.1278C| Sic autem vos de generis nobilitate jactatis, quasi non morum imitatio magis quam carnalis nativitas vos faciat filios esse sanctorum. Denique Esau et Ismael, cum ex Abrahae stirpe sint, minime in filios reputantur. His taliter altercantibus Apostolus se medium interponens, ita partium dirimit quaestiones, ut neutrum eorum sua justitia salutem meruisse ostendat; ambos vero populos et sciente et graviter deliquisse: Judaeos, quod per praevaricationem legis Deum inhonoraverint, gentes vero, quod cum cognitum de creatura creatorem ut Deum debuerint venerari, gloriam ejus in manu facta simulacra immutaverint: utrosque etiam similiter veniam consecutos, aequales esse verissima ratione demonstrat, praesertim cum in eadem lege praedictum 111.1278D| sit et Judaeos et gentes ad Christi fidem vocandos; quamobrem vicissim eos humilians, ad pacem et concordiam cohortatur. (Ambr.) Constat itaque temporibus apostolorum Judaeos propterea quod sub regno Romano agerent, Romae habitasse; ex quibus hi qui crediderant, tradiderunt Romanis, ut Christum profitentes legem servarent; Romani autem, audita fama virtutum Christi, faciles ad credendum fuerunt, ut pote prudentes; nec immerito prudentes, qui male inducti statim correcti sunt, et permanserunt in eo: hi ergo ex Judaeis credentes Christo, ut datur intelligi, non accipiebant Dominum esse de Deo, putantes uni Deo adversum; quamobrem negat 111.1279A| illos spiritalem Dei gratiam consecutos, ac per hoc confirmationem eis deesse. Hi sunt qui et Galatas subverterant, ut a traditione apostolorum recederent, quibus ideo irascitur Apostolus, quia docti bene, facile transducti fuerant; Romanis autem irasci non debuit, sed et laudare fidem illorum, quia nulla insignia virtutum videntes nec aliquem apostolorum, susceperant fidem Christi, ritu licet Judaico, in verbis potius quam in sensu. Non enim expositum illis fuerat mysterium crucis Christi; propterea quibusdam advenientibus qui recte crediderant, de edenda carne et non edenda quaestiones fiebant, et utrumnam spes quae in Christo est sufficeret, aut et lex servanda esset. Quatuor igitur modis scribit Romanis, arguens ab initio genus hominum physica 111.1279B| ratione; hi enim caput sunt omnium gentium, ut in his discant caeteri universique gentiles. Primus modus est quo se ostendit quid sit, et quid fuerit, et cujus sit, quo et haereses percutit. Secundus modus est quo arguit quod naturae ratione non se subjecerint uni Deo, et quae inhonesta et turpia egerint invicem, despecti ob hoc adeo ut gratulentur credentes. Tertius modus est, quod legem datam spreverint, unde anteponit Graecis Judaeos. Quartus modus est quod docet Judaeos exorbitasse a lege et promissione Dei in causa Christi, factosque similes gentilibus ut utrique indigeant misericordia Dei; non per legem salutem sperando, sed per fidem Christi Jesu; hinc est unde omni industria id agit, ut a lege eos tollat, quia Lex et prophetae usque ad 111.1279C| Joannem (Luc. XVI), et in sola illos fide Christi constituat, et quasi contra legem Evangelium vindicat; non destruens legem, sed praeferens Christianismum. Asserit autem sic Christum promissum ut praedicato eo cessaret lex, non tota, quia abbreviatio facta legis est, quae compendio daret salutem; multa enim veteribus tradita sunt propter duritiam cordis illorum, ut oneri esset, quae misericordia Dei abbreviavit per Christum data praeteritorum remissione. Ingratus est ergo misericordiae Dei, qui vult esse sub lege; nam dixerat Moyses: Sic timentes facietis, filii Israel, ut quacunque se verterent, legem haberent, ut sine sollicitudine omnino non essent. Igitur ut in Christo sine lege spem vitae salutisque 111.1279D| ponendam tradat, et Dominum ipsum esse omnium doceat, sic incipit: Paulus servus Jesu Christi, etc.

CAPUT PRIMUM. Ostendit Apostolus charitatem se habere ad Romanos, et vitia eorum redarguit, qui sequuntur desideria sua.

Paulus servus Jesu Christi. Prima nobis quaestio de nomine ipsius Pauli videtur exsurgere, cur is qui Saulus dictus est in Actibus apostolorum, nunc Paulus dicatur; invenimus in Scripturis divinis quibusdam veterum commutata vocabula, ut ex Abram vocitatus sit Abraham, et ex Sara Sarai, et ex Jacob Israel; in Evangeliis quoque ex Simone Petrus, et filii Zebedaei Filii tonitrui nuncupati sunt. Sed haec ex praecepto Dei legimus facta; nusquam 111.1280A| vero erga Paulum invenimus tale aliquid gestum. De qua re quibusdam visum est quod Pauli proconsulis, quem apud Cyprum Christi fidei subjecerat, vocabulum sibi Apostolus sumpserit, ut sicut reges solent devictis, verbi gratia, Parthis Parthici, et Gothis Gothici nominari, ita et Apostolus, subjugato Paulo, Paulus fuerit appellatus. Quod ne nos quidem usquequaque evacuandum putamus; tamen quia nulla talis in Scripturis divinis consuetudo deprehenditur, magis ex his quae in exemplo nostri sunt absolutionem quaeramus. Invenimus igitur in Scripturis aliquantos binis, alios etiam ternis usos esse nominibus, ut Salomonem eumdemque Idida, Eliachim eumdemque Joachim, Oziam eumdemque Zachariam, aliosque plurimos in regnorum vel in 111.1280B| Judicum libris, binis nominibus invenies vocitatos. Sed ne Evangelia quidem hunc eumdem renuunt morem. Nam Matthaeus semetipsum appellat in Evangelio suo Matthaeum, quem Lucas in Evangelio suo nuncupat Levi; sed et idem Matthaeus in Catalogo apostolorum dicit post multos: Matthaeus publicanus, et Jacob Alphaei et Lebbaeus, et Simon Cananaeus; Marcus vero refert: Matthaeus Publicanus et Thomas, et Jacobus Alphaei et Thaddaeus: hunc eumdem quem Matthaeus Lebbaeum, et Marcus Thaddaeum posuit: Lucas vero ita posuit: Matthaeus, Thomas, Jacobus, Judas Jacobi. Igitur eumdem quem Matthaeus Lebbaeum, et Marcus Thaddaeum dixit, Lucas Judam Jacobi scripsit. Certum est autem Evangelistas non errasse in nominibus Apostolorum, 111.1280C| sed quia moris erat, binis vel ternis nominibus uti Hebraeos, unius ejusdemque viri diversa singuli vocabula posuere. Secundum hanc ergo consuetudinem videtur nobis et Paulus duplici usus esse vocabulo, et donec quidem genti proprie ministrabat, Saulus esse vocatus, quod et magis appellationi patriae vernaculum videbatur, Paulus autem appellatus esse, cum Graecis et gentibus leges ac praecepta conscribit. Potest et hoc aliter intelligi. (Ambr.) Apud veteres ergo nostros ratione nomina componebantur, ut Isaac propter risum et Jacob propter calcaneum, ita et iste propter inquietudinem Saulus est nuncupatus; postquam autem credidit, ex Saulo Paulum se dicit, hoc est, immutatum, et quia Saulus secundum 111.1280D| supra dictum sensum, inquietudo seu tentatio interpretatur, hic cum ad fidem Christi accessit Paulum se dicit, id est, quasi ex tentatore factum quietum, humilemque vel parvulum. Servus, inquit, Christi Jesu. Servum autem Jesu Christi profitens se, a lege se exutum ostendit, et ideo utrumque posuit, id est Jesu Christi, ut et Dei et hominis personam signaret, quia in utroque est Dominus, sicut et Petrus apostolus testatur dicens, hic est omnium Dominus; quia ergo et Dominus, et Deus est, sicut David dicit, quia Dominus ipse est Deus (Psal. XCIX), quod haereses negant. Marcioni enim videtur odio Legis Christum et corpus ejus negare, Jesum profiteri: Judaeis autem et Photino propter zelum Legis Jesum negare, quod Deus sit. Nam quotiescunque 111.1281A| aut Jesum dicit aut Christum, aliquando Deum, aliquando hominem significat, sicut hoc loco inter caetera, et unus, inquit, Dominus Jesus per quem omnia (I Cor. VIII), quod utique ad Dei filium pertinet, juxta quod Deus est; et alio loco: Jesus autem inquit, proficiebat aetate et sapientia (Luc. II), quod utique homini competit. (Greg.) Quaeritur quid sit quod magister Christus in alio loco apostolos non dixerit servos, sed amicos (Joan. XV); et ejusdem magistri discipulus, imo Apostolus, in quo Christus loquebatur, nominavit se servum, et dum utrumque a Christo dictum est, quomodo intelligi debeat, solerter intuendum est, maxime cum idem Dominus ac Salvator noster ad eosdem apostolos secundum Lucam dixerit: Dicite: Servi inutiles sumus, quia quod 111.1281B| debuimus facere fecimus (Luc. XVII); et iterum: Beatus ille servus quem cum venerit Dominus ejus invenerit sic facientem (Luc. XII); et iterum: Euge, serve bone et fidelis (Luc. XIX). Sine praejudicio alterius sententiae melioris sciendum est, duo esse genera bonae servitutis, unum timoris, aliud dilectionis; unum timentium ancillarum et servorum, aliud diligentium et placentium filiorum: timet enim ancilla ne flagelletur, timet matrona ne offendat animum viri sui, sed servitutis timorem, qui habet poenam, foras mittit perfecta charitas, perfectus autem servitutis timor non solum non habet poenam, sed ad ipsum pervenit per laetitiam, Psalmista hortando testante, qui ait: Laetetur cor meum ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV); et iterum: Timor Domini 111.1281C| sanctus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII). Hunc namque timorem habent et sancti angeli, quem profecto habuerunt et sancti apostoli per adventum scilicet Spiritus sancti per quem descendit charitas in cordibus nostris, idcirco et a Domino non dicti sunt servi, sed amici, qui tamen et a semetipsis et a Domino dicti sunt servi, nimirum non ex timore, sed amore Deo placendi.

Vocatus apostolus. (Orig.) Nomen hoc, id est, vocatus, quia ad omnes pertinet, qui in Christo credunt, generale potest videri, sed unusquisque secundum id quod in eo praevidet et elegit Deus, aut apostolus vocatur, aut propheta, aut magister, aut liber ab uxore, aut servus in conjuge, et pro diversitate gratiae completur illud quod scriptum est: 111.1281D| Multi sunt vocati, pauci autem electi (Matth. XX). Sciendum tamen est, quod possibile est aliquem esse vocatum apostolum, aut vocatum prophetam, aut vocatum magistrum, et si neglexerit vocationis suae gratiam, decidere ex ea, sicut et Judas, quia apostolus vocatus est, et negligens vocationis suae gratiam, ex apostolo effectus est proditor, et fuit quidem vocatus apostolus: sed non fuit electus apostolus, sed et ille propheta, qui in tertio Regnorum libro (III Reg. XIII) refertur prophetasse de Hieroboam, vocatus propheta fuit, si autem et electus ipse, discutitur, quoniam quidem prohibitus panem manducare, in Israel manducavit, et interemptus est a leone. Sunt et multi vocati magistri per 111.1282A| omnes Ecclesias Dei, et vocati ministri; sed nescio qui in his electi magistri sint, et electi ministri, sic et puto esse, quosdam vocatos quidem, ut patiantur pro Christo, non tamen electos, id est, vocatos martyres, sed non electos martyres, ut sunt illi qui post tormentorum agones, et carcerum, non usque ad finem in confessionis tolerantia perdurarunt; est et vocata virgo, sed non electa virgo, quae scilicet non fuerit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII); et est vocatus pastor, sed non electus pastor (Ezech. XLIII), qui praeest quidem gregi, et lacte ejus utitur, et lanis ejus operitur, sed infirmum non requirit, et claudum non colligit, et fortem circumscribit in labore, ita est et vocatus abstinens, sed non electus abstinens, scilicet qui jejunat tristis exterminans 111.1282B| faciem suam, ut hominibus placeat (Matth. VI), sed et per singulos gratiarum gradus similiter invenies multos quidem vocatos, paucos autem electos (Matth. XX).

Segregatus in Evangelium Dei. (Greg.) Segregatus, inquit, in Evangelium Dei; et secundum Joannem: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum (Joan. XVII), et dum se sanctus Paulus unum effectum esse cum servatis credidit, quid est, quod segregatum se esse fatetur? Nam dicitur segregatus quasi a grege separatus, maxime cum Dominus dixerit, et erit unus grex et unus pastor (Joan. X), et Spiritus sanctus in Actibus apostolorum imperando locutus est: Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus, ad quod vocavi eos 111.1282C| (Act. XIII). Sciendum profecto in primis est, quod ista testimonia non solum a semetipsis non discrepant; verum etiam sibimetipsis in unitate concordant. Nam Paulus et Barnabas a grege non erant separati, sed segregati, hoc est, ad opus apostolatus fuerant electi; quibus enim cor unum et anima una (Act. IV) cum grege erat, nulla separatio usquam esse poterat; attamen a grege segregati fuerant, qui ad apostolatum electi erant. Nam et manus ad operandum porriguntur, sed tamen ab unitate corporis non separantur. (Ambr.) Segregatum se dicit in Evangelium Dei. Evangelium est Dei bonus nuntius, quo peccatores ad indulgentiam convocantur. Apostolus autem quoniam in Judaismo locum doctoris habebat, ut pote Pharisaeus, ideo a Judaismi 111.1282D| praedicatione segregatum se dicit in Evangelium Dei, ut a lege dissimulans Christum praedicaret, qui, quod lex non poterat, potuit credentes in se justificare; sed non contra legem, sed pro lege est, ipsa enim hoc dicit futurum, dicente Isaia propheta: « Veniet ex Sion, qui eripiat et avertat captivitatem ab Jacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum. »

Quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis. Ut probet ratam et integram fidei spem esse in Christo: jam prius Evangelium ejus dicit a Deo promissum, ut ex eo idoneum illum sponsorem vitae doceret, priusquam veniret testimonium ei datum ostendit, attestante Petro apostolo: Nec enim 111.1283A| aliud datum est, inquit, nomen sub coelo, in quo oportet salvos fieri (Act. IV).-- Per prophetas suos, ut manifestius salutarem esse adventum Christi significaret, et jam personas, per quas promissionem signaverit, demonstravit, ut quam vera et magnifica sit promissio ex his videretur. Nemo enim rem vilem magnis praecursoribus nuntiat. In Scripturis sanctis. Hoc ad cumulum verae protestationis adjecit, ut majorem fiduciam credentibus faceret et legem commendaret: sanctae enim sunt Scripturae, quae vitia damnant, et sacramentum illic unius Dei et incarnationis continetur filii Dei, pro salute humana, testibus signorum prodigiis.

De Filio, inquit, suo. Dignum fuit, ut quia Deus Filium suum proprium mundo promittebat, per praeclaros 111.1283B| viros illum promitteret, ut ex his quam potentissimus esset, qui praedicabatur, posset sciri, ut Scripturis sanctis adventum ejus futurum insereret, et ut falsum non posset videri, quod a sanctis praedicatum est Scripturis. (Orig.) Sed utrum simpliciter accipi debeat, Evangelium per scripturas propheticas a Deo repromissum, an ad distinctionem alterius Evangelii, quod aeternum dicit Joannis Apocalypsis, quod tunc revelandum est, cum umbra transierit, et veritas venerit, et cum mors fuerit absorpta, et aeternitas restituta, considerato et jam tu, qui legis, cui aeterno Evangelio convenire videbuntur etiam illi aeterni anni, de quibus Propheta dicit: Et annos aeternos in mente habui (Psal. LXXVI), eique adjungi potest et ille liber vitae, in quo sanctorum 111.1283C| nomina scripta dicuntur (Apoc. III). Sed et illi libri qui apud Danielem cum judicium consedisset aperti sunt (Dan. VII), vel qui apud Ezechielem prophetam de intus et de foris dicuntur inscripti (Ezech. II), quae omnia non atramento, sed spiritu Dei vivi scripta memorantur. De quibus quamvis periculosum videatur cartulis committere sermonem, tamen non otiose praetereunda sunt dicta sapientium, et aenigmata, sed subtili admodum mentis acie, in quantum res patitur, velut per quoddam speculum contemplanda, ne forte is qui Verbum caro factus apparuit, positus in carne, sicut Apostolus ait, quia manifestatus est in carne, justificatus in spiritu, apparuit angelis (I Tim. III), in hoc quod apparuit angelis non eis absque Evangelio apparuit, sicut ne 111.1283D| nobis quidem hominibus ad quos missum se dicit evangelizare pauperibus, dimittere captivos in remissionem, et annuntiare annum Domini acceptum (Isa. LXI). Si ergo cum apparuerit nobis hominibus non sine Evangelio apparuit, consequenter videtur ostendere, quod etiam angelico ordini non sine Evangelio apparuerit, illo fortassis quod aeternum Evangelium ab Joanne memoratum supra edocuimus. De Filio suo qui factus est ei ex semine David secundum carnem. (Ambr.) Eum qui erat Filius Dei secundum Spiritum sanctum, id est, secundum Deum, quia Deus Spiritus est, et sine dubio sanctus est, factum dicit juxta carnem Dei Filium ex semine David juxta illud, et Verbum caro factum est, ut jam 111.1284A| unus sit Dei et hominis filius Christus Jesus. Qui enim ex aeterno Dei Filius erat, ignorabatur autem a creatura, dum vult manifestari pro humana salute, visibilis debuit et corporeus fieri, quia et cognosci se voluit per virtutem et hominem peccatis abluere in carne, morte devicta, et ideo ex semine David fit, ut sicut de Deo rex ante saecula natus est, ita et secundum carnem ex rege ortum regium caperet, factus opere Spiritus sancti de virgine, hoc est natus, ut reverentia ei reservata ex hoc ultra hominem cognosceretur, quod ab humanae legis nativitate distaret, sicut praedictum fuerat ab Isaia propheta: Ecce virgo in utero concipiet, etc. (Isa. VII), ut cum novum factum videretur et laude dignum, providentia quaedam Dei circa visitationem humani generis futura cognosceretur. 111.1284B| (Aug.) Frustra, Manichaee, conaris adversari prophetis; ecce Apostolus dicit, de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Quod prophetae praedixerunt, hoc apostoli viderunt et praedicaverunt, qui erat, factus est; qui erat, quid factus est? Verbum erat, caro factus est; Filius Dei erat, filius hominis factus est; Deus erat, homo factus est: suscepit humanitatem, non amisit divinitatem. Quaeritis quomodo Paulus hic dicat de Christo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, et e contrario quomodo alibi dicat (II Cor. V): Si novimus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus; ubi considerandum est, quomodo utraque sententia stare possit. Sed hoc ita solvi potest, quod filius Dei ex semine David homo natus est, 111.1284C| nec idem Apostolus uno loco dicit, et sanctae Scripturae apertissime praedicant, quod vero dicit, etsi noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus, ea ipsa circumstantia Scripturae loci ejus satis ostendit quid loquitur Apostolus, suo quippe more vitam nostram in futuram, quae jam in ipso homine mediatore Christo Jesu capite nostro resurgente complexa est, ita spe certa mediatatur, tanquam jam adsit praesens quae teneatur, quae utique vita non erit secundum carnem, sicut jam Christi vita non est secundum carnem; carnem quippe hoc loco appellat, id est, carnalem corruptionis qualitatem, quae tunc jam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. Noveramus ergo Christum secundum carnem, id est, secundum carnis mortalitatem, 111.1284D| antequam resurgeret; sed nunc jam non novimus, quia sicut dicit idem Apostolus, Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, et reliqua (Rom. VI). Ergo utrumque in nullo sibi repugnari videtur, quod Apostolus dixit, quia et antequam Christus resurgeret, carnem eum noverat habuisse mortalem, et postquam resurrexit, nulla eum attingi credidit mortis corruptione.

Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. (Ambr.) Filium Dei dicens, Patrem significavit Deum; addito autem spiritu sanctificationis, ostendit mysterium Trinitatis. Hic ergo qui incarnatus quid esset latebat, tunc 111.1285A| praedestinatus est secundum spiritum sanctificationis, in virtute manifestari Filius Dei cum resurgit a mortuis, sicut scriptum est in psalmo LXXXIV: Veritas de terra orta est, omnis enim ambiguitas, et diffidentia resurrectione ejus calcata est et compressa, siquidem adhuc in cruce posito, centurio videns magnalia, Dei Filium confitetur (Matth. XXVII), nam et discipuli in morte ejus dubitaverunt, dicente Cleopa et Emmau: Nos putabamus quia ipse erat qui incipiebat liberare Israel (Luc. XXIV); ipse enim Dominus ait: Cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ipse ego sum (Joan. VIII); et iterum: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII), id est, tunc cognoscar omnium esse Dominus. Ideo autem non dixit, ex resurrectione Jesu 111.1285B| Christi, sed ex mortuorum, quia resurrectio Christi generalem tribuit resurrectionem; haec enim major videtur virtus in Christo et victoria ut ea potestate operaretur mortuus, qua operatus fuerat et vivus, quo facto apparuit induisse mortem ut redimeret nos. (Aug.) Quod autem ait, secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, id est, quia Spiritus donum acceperunt: post ejus resurrectionem mortuorum resurrectionem commemorat, quia in ipso omnes crucifigimur et resurgimus. (Orig.) Notandum autem juxta quosdam quod quamvis in Latinis exemplaribus praedestinatus soleat inveniri, tamen secundum quod interpretationis veritas habet, destinatus scriptum est, non praedestinatus; destinatur enim ille qui est, praedestinatur 111.1285C| vero ille qui nondum est, sicut de his quibus dicit Apostolus, quos autem praescivit, illos et praedestinavit (Rom. VIII): praesciri et praedestinari possunt illi qui nondum sunt; ille autem qui est et semper est, non praedestinatur, sed destinatur. Haec a nobis dicta sint propter eos, qui in unigenitum Filium Dei impietatem loquuntur, et ignorantes differentiam destinati et praedestinati, putant eum inter eos qui, cum ante non fuerint, praedestinati sunt, ut essent, numerandum, qui nunquam praedestinatus est, ut filius esset, sed semper fuit sicut Pater; qui ergo semper est, destinatur, ut diximus, non praedestinatur: qui autem praedestinatur nondum erat tunc, cum praedestinaretur, sed coepit ex tempore. Necessaria igitur distinctione Apostolus utitur, eum, qui ex semine 111.1285D| David secundum carnem est, factum dicens, eum vero, quem Filium Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis nominat, destinatum: etenim cum dixisset Filium Dei, non superfluo addidit in virtute, indicans per hoc quod substantia Filius sit secundum spiritum sanctificationis, Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia dicitur, quae et vapor virtutis Dei, et manatio gloriae omnipotentis purissima, et splendor lucis aeternae et imago bonitatis Dei appellatur (Hebr. I). Sed requiritur si id quod de semine David nascitur, secundum carnem est, quod vero in virtute destinatur secundum spiritum sanctificationis filius Dei, et in substantia Dei est, quomodo accipiendum est de anima Jesu quae hic nequaquam cum 111.1286A| carne et spiritus sanctificationis vel divinae virtutis substantia nominatur, de qua alibi ipse Salvator dicit, quia tristis est anima mea usque ad mortem, et nunc anima mea turbata est (Matth. XXVI; Joan. XII), quam a semetipso ponit, imo quae usque ad infernum descendit, de qua dicitur: Non derelinques animam meam in inferno. Certum est enim quia haec non de semine David generata sit; dicit enim quia quod factum est ex semine David secundum carnem est, quia ergo neque in eo quod secundum carnem est, videtur annumerari, neque in eo ubi destinatur Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis, puto quod consuetudine sua Apostolus utatur, etiam in hoc loco, sciens mediam semper esse animam inter spiritum et carnem, ut aut jungere se 111.1286B| carni et effici unum cum carne, seu spiritui, et esse unum cum spiritu, ex quo siquidem cum carne sit, carnales homines fiant; si vero cum spiritu, spiritales, et idcirco extrinsecus eam non nominat, sed carnem tamen vel spiritum, scit enim alteri horum necessario animam cohaerere, sicut et in his ad quos dicit: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII); et: Qui se jungit meretrici, unum corpus est (I Cor. VI), meretricem hic carnem vel corpus vocans: Qui autem se jungit Domino, unus spiritus est cum eo (Ibid.). Ita ergo etiam nunc sciens de anima Jesu, quia sociata Domino et cohaerens ei unus cum ipso factus sit spiritus sanctificationis, non eam nominavit extrinsecus, ne solveret Jesum; quod enim Deus conjunxit homo non separet 111.1286C| (Marc. X); sanctificationis vero spiritus dicitur secundum hoc quod praebet omnibus sanctitatem, sicut et alibi de eo scriptum est: Qui factus est sapientia nobis a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I).

Per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus. (Ambr.) Post resurrectionem manifestatur Filius Dei in virtute, gratiam dedit, justificans peccatores, et apostolos nominavit, quorum se hic socium dicit, ut apostolatus cum gratia esset doni Dei. (Orig.) Gratia ad laborum patientiam referenda est, apostolatus ad praedicationis auctoritatem, quia et ipse Christus Apostolus dicitur, id est, missus a Patre, quippe qui ad evangelizandum pauperibus missum se dicit, 111.1286D| omnia ergo quae sua sunt dat etiam discipulis suis, gratia dicitur diffusa in labiis ejus (Psal. XLIV), dat et apostolis suis gratiam cum qua laborantes dicant: Abundantius vero quam omnes illi laboravi, non autem ego sed gratia Dei mecum (I Cor. XV), et quia de eo dictum est, « habentes igitur pontificem et Apostolum confessionis nostrae Christum, » dat discipulis suis apostolatus dignationem, ut et ipsi efficiantur apostoli Dei; neque enim gentes, quae erant alienae a testamento Dei et conversatione Israel, credere poterant Evangelio, nisi per gratiam quae Apostolis fuerat data, per quam praedicantibus Apostolis in fidem obedire dicitur, et in omnem terram de nomine Christi sonus gratiae eorum commemoratur 111.1287A| exisse (Psal. XIV), ita ut ad eos qui Romae sunt perveniret, ad quos ait Apostolus: In quibus estis et vos vocati Jesu Christi Domini nostri. (Ambr.) Hoc est, legatione nobis fungentibus in omnibus gentibus pro nomine Jesu Christi, inter quos estis et vos vocati, quia donum Dei omnibus missum est, ut cum audiunt se inter caeteros vocatos, scirent se sub lege agere non debere, quia sine lege Moysi susceperunt caeterae gentes legem Christi. Omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Quamvis Romanis scribat, illis tamen scribere se significat qui in charitate Dei sunt. Qui sunt hi, nisi qui de Filio Dei recte sentiunt? Isti sancti sunt, et vocati dicuntur, sub lege enim agentes male intelligunt Christum et injuriam Deo Patri faciunt, cum an in Christo 111.1287B| perfecta spes salutis sit, dubitant, ideo sancti non sunt, neque vocati dicuntur. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratiam et pacem cum his dicit esse, qui recte credunt. Gratia est, quia a peccatis absoluti sunt, pax vero quia ex impiis reconciliati sunt creatori, sicut dicit Dominus: In quamcunque domum intraveritis et receperint vos, dicite: Pax huic domui (Matth. X), et ut sine Christo nullam esse pacem et spem doceret, adjecit, gratiam et pacem non solum a Deo Patre esse, sed et a Christo Jesu. Deum Patrem nostrum dicit propter originem, quia ab ipso sunt omnia: Christum autem Dominum dicit, quia ejus sanguine redempti facti sumus filii Dei. (Orig.) Benedictio autem pacis et gratiae quam dat dilectis Dei ad quos scribit apostolus 111.1287C| Paulus, puto quod non sit minor, quam fuit benedictio Noe in Sem, et in Japhet (Gen. IX), quae per spiritum impleta est erga eos, qui fuerant benedicti, similiter et ea, in qua benedictus est Abraham a Melchisedech, et Jacob a patre suo Isaac (Gen. XIV), et duodecim patriarchae, qua benedicuntur a patre suo Israel (Gen. XLIX), vel benedictio Moysi, qua benedixit duodecim tribus Israel (Gen. XXXIII), non ergo his omnibus inferiorem duco hanc Apostoli benedictionem, qua benedixit Ecclesiis Christi, ait enim et ipse de se: Puto enim quia et ego spiritum Dei habeo (I Cor. VII). In spiritu ergo scribit Apostolus, et in spiritu benedicit, per ipsum ergo spiritum benedictiones capient hi qui benedicuntur ab Apostolo, si tamen digni inveniantur, super quos 111.1287D| veniat benedictio ejus, alioquin fiet illud quod scriptum est, « si fuerit ibi filius pacis, pax vestra veniet super eum, sin autem pax vestra ad vos revertetur. »

Primum quidem gratias ago Deo meo, per Jesum Christum, pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. (Amb.) Finita praefatione ante omnia gaudium suum esse testatur ut pote gentium Apostolus quod cum Romani regnent in mundo, subjecerint se fidei Christianae, quae prudentibus saeculi humilis et stulta videtur, cum ergo multa essent, ex quibus gauderet in Romanis; erant enim doctrinae memorabiles, et boni operis cupidi studiosique magis agendi bene, quam sermonis, quod non longe est a religione divina; in hoc tamen primum gaudere 111.1288A| se dicit quia fides illorum in omni loco currebat, quamvis non secundum regulam ab auctore traditae veritatis, tamen quia quod ab uno Deo erat, interposito nomine Christi, coeperant venerari, gratulatur, sciens illos posse proficere. Per quod etiam charitatem suam circa illos ostendit, quando congaudet bono coepto illorum, et hortatur ad profectum: gratias agere ergo se dicit Deo suo duntaxat, quia adhuc fides illorum non erat plena, quia ex ipso est omnis paternitas, et quia omnis dispositio salutis nostrae a Deo quidem, sed per Christum est, non per legem, neque per aliquem prophetam. (Orig.) Notandum autem quomodo ad quosdam apostolos dicit pro omnibus se gratias agere sicut et nunc ad Romanos. Ad alios vero scribens gratias quidem agit, 111.1288B| sed non addit pro omnibus, nam si observas, invenies quod ubi dicit se pro omnibus gratias agere, culpas aliquas graves, aut probra in eos non exaggerat; ubi autem notat aliquos vel arguit, non addit gratiarum actionem, quod pro omnibus gratias agat, sicut et ad Corinthios, vel ad Colossenses; ad Galatas vero omnino nec ponit actionem gratiarum, quod eos miratur tam cito transferri ab eo, qui vocavit eos, in aliud Evangelium. Prima ergo vox incipit a gratiarum actione; agere autem gratias, hoc est, sacrificium laudis offerre, et ideo addit per Jesum Christum velut per pontificem magnum, oportet enim scire eum qui vult offerre sacrificium Deo, quod per manus pontificis debet offerre, sed et hoc quod dixit, Deo meo, non est otiose accipiendum; non enim vox 111.1288C| ista potest esse, nisi sanctorum, quorum dicitur, sicut Deus Abraham, vel Isaac, vel Jacob; non potest Dominum Deum suum dicere is, cui Deus venter est, aut cui avaritia Deus est, aut cui gloria saeculi, et pompa mundi, aut potentia rerum caducarum Deus est: quidquid enim unusquisque supra caetera colit, hoc illi Deus est. Sed videamus quid est, pro quo Apostolus gratiam agit Deo suo, quoniam, inquit, fides vestra annuntiatur in universo mundo. In universo mundo si simpliciter accipiamus, hoc videtur designare quod in multis locis mundi, hoc est, terrae hujus, eorum, qui Romae sunt, fides et religio praedicetur; si vero ut in nonnullis, etiam in hoc loco, mundus designatur, qui ex coelo constat et terra, atque omnibus quae in his sunt, potest 111.1288D| etiam intelligi illud, quod virtutes, de quibus dicitur, quia gaudium habeant super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV), multo magis de conversione quoque et fide Romanorum laetentur, nuntiantibus sibi angelis illis, qui ascendunt et descendunt ad filium hominis; et ipsi enim mirantur de conversione gentium, et quia in omnem terram exiit sonus apostolorum Christi Jesu. Denique et agones ipsorum spectantes in hoc mundo laetantur, sicut Apostolus dicit, quia spectaculum sumus facti huic mundo, et angelis et hominibus. Potest tamen et ita intelligi, quod fides ista quam Romani habent ipsa eademque sit et non alia, quae in universo mundo annuntiatur, et creditur, quae non solum in terra, 111.1289A| sed et in coelis praedicatur, quia Jesus pacificavit per sanguinem suum non solum quae in terra sunt, sed et quae in coelis (Coloss. I), et in nomine ejus genu flectunt non solum terrestria, sed et coelestia et inferna (Phil. II), et hoc est in universo mundo fidem praedicari, per quam omnis mundus fit subditus Deo.

Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo, in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. (Orig.) Deus testis est sanctis suis, qui et ipsi testes sunt Dei, secundum quod dicit propheta: Eritis mihi testes, et ego testis, dicit Dominus (Isa. XLIII, XLIV). Sed et Salvator ad discipulos dicit: Eritis mihi testes in Hierusalem, et in Samaria, et in omnibus finibus terrae (Act. I), secundum illud quod scriptum 111.1289B| est: Qui confessus fuerit in me, et ego confitebor in eo coram Patre meo. (Aug., lib. de Sermone Domini in monte.) Sed tamen quoniam jurat qui adhibet testem Deum, diligenter considerandum est hoc capitulum, ne contra praeceptum Domini Apostolus fecisse videatur, qui saepe hoc modo juravit, cum dicit: Quae autem scribo vobis ecce coram Deo, quia non mentior (Gal. I); et iterum: Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quia non mentior (II Cor. XI; Philip. I); tale est etiam illud: Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quomodo sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis; nisi forte quis dicat tunc habendam esse jurationem, cum per aliquid dicitur, per quod juratur, 111.1289C| ut non juraverit, quia non dixit per Deum, sed dixit, Testis est Deus. Ridiculum est hoc putare; tamen propter contentiosos aut multum tardiores, ne aliquid interesse quis putet, sciat etiam hoc modo jurare Apostolum dicentem, Quotidie morior per vestram gloriam (I Cor. XV). Quapropter qui intelligit non in bonis, sed in necessariis jurationem habendam, refrenet se quantum potest, ut non ea utatur, nisi necessitate, cum videt pigros esse homines ad credendum quod eis utile est credere, nisi juratione firmentur. Ad hoc itaque pertinet quod sic dicitur: Sit autem sermo vester, est, est; non, non: hoc bonum est et appetendum. Quod autem amplius est, a malo est (Matth. V); si jurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum, quibus aliquid suadetur: 111.1289D| quae infirmitas utique malum est, unde nos quotidie liberari deprecamur, cum dicimus, libera nos a malo. Itaque non dixit: Quod autem amplius est, malum est. Tu enim non malum facis qui bene uteris juratione, quae, etsi non bona, tamen necessaria est, ut alteri persuadeas quod utiliter suades, sed a malo illius cujus infirmitate jurare cogeris. (Amb.) Ut suadeat charitatem, Deum testem dat, cui servit, ad quem et precem pro his facit, non in lege serviendo, sed in Evangelio Filii ejus, hoc est, non in eo quod Moyses servus tradidit, sed in eo quod Filius dilectissimus docuit; quantum enim distat servus a domino, tantum distat Evangelium a lege, non quod mala sit lex, sed quia melius est 111.1290A| Evangelium. Deo itaque servit in Evangelio Filii ejus, ut ostendat Dei esse voluntatem ut credatur in Christum. Cui et servio, quomodo? in spiritu meo, inquit, non in circumcisione manufacta, neque in neomeniis, et sabbato, et discretione escarum, sed in spiritu, id est in mente, quia Deus spiritus est, spiritu vel animo potius debet illi serviri; cui enim animo servitur, ex fide illi servitur. Haec et Dominus factus [fatus] est ad Samaritidem putantem quod in monte se adorari vellet, dicens: Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Etenim Pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus est Deus: adorantes ergo in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV). Et non locus adorationem commendat, sed devotus animus, hoc est, 111.1290B| in veritate adorare in Spiritu Deum Spiritum et Christum, unum ex quo omnia, et unum per quem omnia: hos quaerit adoratores Pater. Memorem ergo se illorum in orationibus suis flagitat, ut seminet in illis charitatem; facit enim illis desiderium sui. Quis enim non amet eum, quem audit memorem sui esse? Si enim ab his, qui missi non erant, libenter acceperant doctrinam sub nomine Christi, adulteratis verbis, quanto magis ab eo quem scirent esse Apostolum et cujus verba comitaretur virtus, desiderarent audire!

Obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. (Orig.) Quod sine intermissione pro his quibus scribit orare se dicit, mandati sui memor, complet opere 111.1290C| quod sermone praecepit; quod autem dicit obsecrare se, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeat, ut in voluntate Dei veniat ad Romanos, considerandum quod Apostolus Dei, ad opus sancti Evangelii proficiscens, exspectat donec obsecrationibus impetret non solum prosperum sibi iter fieri, sed in voluntate Dei prosperum fieri; unde et multo magis nobis, quibus non est vel operis tanta, vel meriti conscientia, cum aliquid agere disponimus, a Deo itineris prosperitas postulanda est. Puto tamen quod etiam hoc voluit intelligi Apostolus, quia non semper prosperitas itineris Dei voluntate perficitur. Denique et Balaam iter habuit prosperum eundi ad Balac, ut malediceret populo Israel (Num. XXII), sed non fuit illa ex voluntate divina prosperitas; et multi in rebus 111.1290D| saeculi prosperis utuntur successibus et exsultant in prosperitatibus suis, sed non est talis prosperitas ex voluntate Dei, nisi cum tale est opus itineris nostri, quale hic designat Apostolus.

Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritalis ad confirmandos vos. (Aug.) Quod autem dicit, ut gratiam vobis spiritalem impertiar, dilectionem scilicet Dei et proximi, ut per charitatem Christi gentibus in Evangelium vocatis minime inviderent. (Amb.) Confirmatio haec tres personas requirit, annuentis Dei, ministrantis Apostoli, accipientis populi. Nunc ergo desiderii sui voluntatem ostendit, quonam esset voto circa illos. Cum enim dicit, ut gratiam spiritalem vobis ministrem, 111.1291A| carnalem illos sensum assecutos significat, quia sub nomine Christi non illa, quae Christus docuerat, fuerant assecuti, sed ea quae fuerant a Judaeis tradita; se autem cupere citius venire, ut ab hac illos traditione abstraheret, et spiritale illis traderet donum, ut acquirat illos Deo, participes illos faciens gratiae spiritalis, ut in professione et fide sua essent perfecti, ideo desiderat ut praesens doctrinam evangelicam sensu quo scribit, his tradat, ne sub auctoritate litterarum ejus non auferretur error, sed firmaretur, quippe cum praesens quae verbis suadere non poterat, suaderet virtute, ut magis illis proficiat additis. (Orig.) Primo omnium discere debemus opus esse apostolicum desiderare fratres, sed non aliam ob causam, nisi ut conferamus eis aliquid doni spiritalis, 111.1291B| si possumus, vel si non possumus, ipsi ut accipiamus ab his; sine hoc enim non est probabile desiderium circumeundi fratres. Quod autem ait, ut aliquod tradam vobis donum spiritale, videtur indicare esse aliquid, quod donum quidem sit, non tamen spiritale. Nam donum fidei sine dubio spiritale est, et donum sapientiae, et scientiae, et virginitatis similiter; ubi autem dicit de nuptiis et virginitate loquens, Sed unusquisque proprium habet donum a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII). Donum quidem dicit esse etiam nuptias, quoniam, sicut scriptum a Deo, aptatur mulier viro, sed non istud donum spiritale. Possunt et alia multa dona Dei dici, ut divitiae et fortitudo corporis, ut formae decor, ut regnum terrestre; a Deo enim etiam haec donantur, sicut et Daniel dicit (Dan. II), quia 111.1291C| ipse facit reges et commutat: sed non sunt haec dona spiritalia. Beati sunt ergo illi, quibus spiritalem gratiam tradere vult Apostolus, ad confirmationem fidei, ut ultra jam non sint parvuli neque circumferantur omni vento doctrinae. Id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam. (Amb.) Consolari se dicit cum illis, si apprehendant spiritalia, quia quamvis congaudeat fidei illorum, dolet tamen, quia non rectam accipiebant fidem: hoc affectu fuit Apostolus, ut aliena vitia quasi sua doleret, ac per hoc consolemur, inquit, per unam atque eamdem fidem, ut cuncta [tunc] consolatio una sit, si unius fidei efficerentur in Christo, ut administratio gratiae spiritalis, evangelizante Apostolo, hunc praestaret effectum.

111.1291D| Non enim arbitror ignorare vos, fratres, quia saepe proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. Propositum et votum suum ostendit, quod quidem scire illos non ambigit per eos fratres qui ab Hierusalem vel confinibus civitatibus causa aliqua, sive religionis ad Urbem veniebant, sicut Aquila et Priscilla, votum ejus insinuantes Romanis; cum enim saepe vellet venire et prohiberetur, sic factum est, ut scriberet Epistolam, ne diu in mala exercitatione detenti, non facile corrigerentur; fratres eos vocat, non solum quia renati erant, sed quia erant inter eos, licet pauci, qui recte sentirent. Unde dicit, vocatis sanctis: quid tamen est vocatis sanctis? Si enim jam sancti sunt, quomodo vocantur ut sanctificentur? 111.1292A| Sed hoc ad Dei pertinet praescientiam, quia quos scit Deus futuros sanctos, jam apud illum sancti sunt, et vocati permanent. Prohibitum se tamen dicit usque ad tempus datae Epistolae a Deo utique, qui sciens adhuc imparatos illos, ad alias urbes direxit Apostolum, quae jam ad recipiendam veritatem essent capaces, quamvis sub nomine agerent Salvatoris, sed vitiis prohibebantur carnalibus, ne digni jam essent addiscere spiritalia. Denique volentes aliquando in Bithyniam ire, prohibiti sunt a sancto Spiritu Paulus et Silas (Act. XVI). Cur? nisi quia sciret adhuc affectum deesse: apud Corinthios autem commonetur Apostolus, dicente Domino: Loquere, ne tacueris, quia populus mihi multus est in hac civitate (Act. XVIII). Non ergo otiose prohibitum 111.1292B| se dicit, sed et causas morarum discrevit, et hos ut se praepararent adhortatus est, ut audientes gratiam sibi spiritalem ministrandam fore, dignos se efficerent, a vitiis carnalibus abstinentes ad excipiendam eam. Ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in caeteris gentibus. Pro utilitate communi cupidum se veniendi ad hos declaravit, ut hi salutis spiritalem gratiam consequerentur, ratam habentes fidei suae professionem, ut hic fructum habeat apud Deum ministerii sui, per quod lacessit illos ad fidem rectam, exemplo caeterarum gentium: promptior enim fit quis ad rem sibi traditam, si illi multos videat assentire. Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. (Orig.) Requirendum nunc est quomodo Apostolus Graecis et barbaris, sapientibus 111.1292C| et insipientibus debitor est; quid enim ab ipsis acceperat, unde eis debitor fieret? Arbitror diversis quidem gentibus inde eum effectum esse debitorem, quod omnium gentium linguis eloqui accepit per gratiam Spiritus sancti, sicut et ipse dicit, Omnium vestrum magis linguis loquor (I Cor. XIV), quia ergo linguarum notitiam non pro se quis, sed pro his quibus praedicandum est accipit, debitor omnibus illis efficitur, quorum accepit a Deo linguae notitiam; sapientibus autem efficitur debitor per hoc, quod accepit sapientiam in mysterio absconditam, quam perfectis et sapientibus loqueretur; similiter et insipientibus debitor est in quo patientiae gratiam et longanimitatis accepit; summae etenim patientiae est ferre insipientium motus. (Ambr.) Graecos enim 111.1292D| gentiles posuit, sed eos qui Romani dicuntur, sive natione, sive adoptione; barbaros vero eos qui Romani non sunt, quorum genus adversum est et non sunt gentiles. Sapientes autem illos dixit, qui mundanis rationibus eruditi, sapientes vocantur in saeculo, dum aut siderum speculatores sunt, aut mensuris, aut numeris, aut arti grammaticae student, aut rhetoricae, aut musicae; his omnibus ostendit nihil haec prodesse, nec vere sapientes esse, nisi credant in Christum: stultos vero hos dixit qui simplicitatem sequentes, harum rerum imperiti sunt: his omnibus missum se praedicare testatur. De Judaeis autem tacuit, quia magister gentium est, ac per hoc debitorem se profitetur, quia ad hoc percepit doctrinam ut tradat, 111.1293A| et cum tradiderit acquirat. (Greg.) Magister egregius sapientibus et insipientibus debitor est. Cum Hebraeorum quosdam sapientes, quosdam vero etiam tardiores admoneret, illis de completione Testamenti Veteris loquens, eorum sapientiam argumento superavit, dicens: Quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est (Hebr. VIII); cum vero solis exemplis, quosdam trahendos cerneret in eadem exempla, adjunxit: Sancti ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt (Hebr. XI); et rursum: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem (Ibid.), quatenus et illos victrix ratio frangeret, et istos ad majora conscendere 111.1293B| imitatio suaderet blanda.

Itaque quod in me est promptus sum et vobis, qui Romae estis, evangelizare. (Ambr.) Quamvis missum se praedicare omnibus dicat gentibus, promptum tamen se Romanis asserit tradere Evangelium gratiae Dei, apud quos regni Romani caput et sedes est. Ad membrorum enim utilitatem pertinet vel requiem, si caput inquietum non fuerit; ideo Romanorum optat pacem, ut non multum se jactet Satanas, et uberiores fructus habeat operis sui; promptum se esse testatur, qui et alibi dicit, Si volens hoc ago, mercedem habeo (I Cor. IX); promptus enim quis est et prudentibus loqui; de insipientibus vero sentiendum est illud, quod dicit: Si autem invitus, dispensatio mihi credita est, et vae enim mihi est, si non 111.1293C| evangelizavero (Ibid.).

Non enim erubesco Evangelium, virtus enim Dei est in salutem omni credenti. (Orig.) Multa enim probra adversus Evangelium in initio praedicationis exorta sunt, sed Paulus patientiam didicerat a prophetis dicentibus: Nolite vinci opprobriis eorum, neque cedatis spretionibus eorum (Isa. LI), et sciebat quod Evangelium praedicabat, non in suasoriis humanae sapientiae verbis, sed in virtute Spiritus. (Amb.) Illos tangat a quibus acceperant non rectam fidem, apostolorum tamen doctrinam virtus commendabat, ut quia incredibile videbatur quod praedicabatur, signa ac prodigia ab apostolis facta, testimonio essent, non diffidendum de his quae ab illis dicebantur, in quibus tanta virtus inesset. Nulli 111.1293D| enim dubium verba virtuti cedere, ac per hoc, quoniam illorum nulla visa erat potentia, praedicatio illorum sine virtute Dei erat, ideoque non se dicit erubescere Evangelium Dei, illos autem erubescere, quia quod illis tradiderat in reprehensionem veniebat, nec quoquam testimonio firmabatur, et discordabat a doctrina apostolica; virtus igitur Dei est, quae invitat ad fidem, et dat salutem omni credenti, dum peccata donat, et justificat, ut a secunda morte detineri non possit signatus mysterio crucis; praedicatio enim crucis Christi indicium est mortis evictae, dicente apostolo Joanne (I Joan. III): Ad hoc enim venit Filius Dei, ut solveret opera diaboli, ut omnis credens non teneatur a morte, quia signum 111.1294A| habet quod victa mors est. (Orig.) Definiens ergo quid sit Evangelium, pronuntiat:

Virtus enim, inquit, Dei in salutem omni credenti, Judaeo primum et Graeco. Quod dixit virtus Dei est in salutem, videtur ostendere quasi sit aliqua virtus Dei, quae non sit ad salutem, sed ad perditionem; scit quippe et in propheta scriptum esse, Et eruca virtus mea magna (Joel. II), et iterum in psalmis dici, In virtute tua disperde illos (Psal. LVIII), et ideo hic dicit virtus Dei in salutem. Videndum est, ne forte, per istas virtutum Dei differentias, dextra et sinistra in Deo appelletur, ut virtus in salutem dextera ejus, et virtus in qua disperdit, sinistra dicatur. Judaeo primum et Graeco (Amb.). Id est, huic qui ex genere est Abrahae, et huic qui ex gentibus; in Graeco enim 111.1294B| gentilem significat, in Judaeo vero eum qui ex genere sit Abrahae, nam Judaei ex tempore Judae Machabaei dici coeperunt, qui in causa cladis restitit sacrilegiis gentium, et fiducia Dei collegit populum, et defendit genus suum: fuit autem ex filiis Aaron. Quamvis ergo praeponat Judaeum causa Patrum, tamen similiter etiam ipsum indigere dicit dono Evangelii Christi. Si ergo et Judaeus non justificatur nisi per fidem Christi Jesu, quid opus est esse sub lege? (Orig.) Sed neque silendum est, quod Graeci primum duabus appellationibus omne hominum censuerunt genus, id est, vel Graecum dicentes esse unumquemque vel Barbarum, et distinctio eorum talis fuerat, ut omnis qui Graecus non esset, Barbarus haberetur; sed multo veriore distinctione utitur Paulus, Judaeos 111.1294C| primo dicens et postmodum Graecos, postremo Barbaros: cum enim Graeci, quia ipsi legibus utebantur, omnes reliquos tanquam sine legibus viventes Barbaros appellarunt, merito Judaei etiam ipsi Graecis ab Apostolo praeferuntur, quia et ante ipsos legibus vivere coeperunt, et leges eorum a Deo et non ab hominibus promulgatae sunt.

Justitia enim Dei in eo revelatur, ex fide in fidem. (Amb.) Hoc dicit quia in illo qui credit, sive Judaeus sit, sive Graecus, justitia Dei revelatur. Justitiam dicit, quia gratis justificat impium per fidem sine operibus legis (Gal. II), sicut alibi dicit, ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam quae ex fide est. Quae ex Deo est justitia in fide, ipsam justitiam dicit revelari in Evangelio, dum 111.1294D| donat homini fidem, per quam justificetur; ostenditur enim in eo veritas et justitia Dei, dum credit et profitetur: justitia est Dei, quia quod promisit dedit, ideo credens hoc esse se consecutum quod promiserat Deus per prophetas suos justum Deum probat, et testis justitia ejus. Ex fide in fidem, quid aliud est, ex fide in fidem, nisi quia fides Dei est in eo, quod de se esse repromisit. Et fides hominis qui credit promittenti, ut ex fide Dei promittentis, in fidem hominis credentis Dei justitia reveletur; in credente enim justus Deus apparet, in eo autem qui non credit, injustus videtur: negat enim veracem Deum, qui non credit Deum dedisse quod promisit. Hoc contra Judaeos loquitur, 111.1295A| qui negant hunc esse Christum quem promisit Deus. Sicut scriptum est, justus autem ex fide vivit. Propterea ad exemplum prophetae Habacuc (Habac. II) se convertit, ut declararet olim ostensum justum ex fide non ex lege vivere, hoc est, non justificari hominem apud Deum per legem, sed per fidem: vita enim ex fide non haec praesens est, sed futura, quia justus ex fide vivit, sed apud Deum. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum horum qui veritatem Dei in injustitia detinent. Sicut enim in illo qui credit, justitia Dei revelatur, sicut supra memoravi, ita et in eo qui non credit, impietas et injustitia revelatur. Ex ipsa enim coeli fabrica iratus illis Deus videtur; idcirco enim tam pulchra astra coeli condidit, ut ex his quantus, 111.1295B| et quam admirabilis creator eorum est, possit agnosci et solus adorari, unde scriptum in psalmo octavo decimo: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Per naturalem ergo legem reum facit genus hominum; potuerunt enim id per legem naturae apprehendere, fabrica mundi testificante auctorem Deum solum diligendum, quod Moyses litteris tradidit. (Aug.) Quod autem dicit, revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem, ait et Salomon de sapientibus mundi (Sap. XIII): Si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum, quomodo ipsius mundi Dominum et creatorem non facilius invenerunt? Sed quos arguit Salomon, quod non cognoverunt per creaturam Creatorem, hos etiam arguit Apostolus, non quia non cognoverunt, sed 111.1295C| gratias non egerunt, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et ad colenda simulacra deciderunt. Nam sapientes gentium quod invenerint Creatorem manifeste idem Apostolus, cum Atheniensibus loqueretur, ostendit; cum enim dixisset, quia in ipso vivimus et movemur et sumus (Act. XVII), addidit: Sicut et quidam secundum vos dixerunt. Hac autem intentione prius arguit impietatem gentium, ut ex hoc probet etiam ad gratiam posse pertingere conversos; injustum est enim ut poenam subeant impietatis, et praemium fidei non accipiant. (Orig.) De ira Dei plenius a nobis in aliis locis dictum est, paucis tamen etiam in praesenti dicetur. Igitur ira Dei nunc revelari dicitur non in parte aliqua, sed in omnem impietatem et iniquitatem, nec tantum in omnes homines, sed 111.1295D| in illos solos qui veritatem Dei in iniquitate detinent. Detinent quidem, sed in injustitia detinent; quibus etiam dicit manifestum esse id quod notum est Dei, ostendens esse aliquid Dei quod notum sit, et aliquid ejus quod ignotum sit; dicit ergo revelari iram Dei his qui veritatem in iniquitate detinent. Quae revelantur de obscuris et reconditis, ad notitiam proferuntur; quia ergo et his non ignorantibus veritatem, sed tenentibus eam, licet male tenentibus, ira Dei de coelo dicitur revelari, videtur quod rationem et scientiam ut iram Dei manifestatam dicat esse his quibus veritas nota est, licet eam in iniquitate detineant; quod quidem, ut ex consequentibus declaratur, 111.1296A| de sapientibus hujus mundi, et eruditis vel philosophis dici intelligitur.

Quia quod notum est Dei manifestum est in illis. (Amb.) Notitia Dei manifestata est ex mundi fabrica. Ut enim Deus, qui natura invisibilis est, etiam visibilibus possit sciri, opus factum ab eo est, quod opificem visibilitate sua manifestaret, ut per certum incertum posset sciri, ut per hoc quod caeteris impossibile est, ille esse Deus omnium crederetur, qui hoc opus fecit. (Orig.) Ignotum autem Dei intelligendum est ratio substantiae ejus vel naturae, cujus quae sit proprietas, puto quod non solum nos homines, sed et omnem lateat creaturam, aut si aliquando tantus erit naturae rationabili profectus, ut in hanc quoque possit pervenire notitiam, Dei est nosse: tale enim aliquid mihi sperandum 111.1296B| videtur ex his quae a Salvatore dicuntur, quia Filium nemo novit nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. X), non enim addidisset, sed cui voluerit Filius revelare, nisi sciret aliquos esse quibus revelare velit. Deus enim illis manifestavit, hoc est, opus fecit, per quod possit agnosci fide. Invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. (Amb.) Idem sensus est, quem repetit, ut absolutius doceat quia cum per se potentia et majestas Dei creaturae oculis aspici non possint, opere mundi intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. (Aug.) Utique subaudimus, intellecta conspicitur. Cur enim attendat opera, et non quaerat artificem: attendis terram fructificantem, attendis mare plenum animalibus 111.1296C| suis, attendis aerem plenum volatilibus, attendis coelum fulgere stellis, et non quaeris tanti operis artificem? Sed dicis mihi: Ista video, illum non video. Ad ista videnda corporis oculos dedit, ad se videndum mentem. Neque enim et animam hominis vides. Sicut ergo ex moribus et administratione corporis animam, quam non vides, intelligis, sic ex administratione totius mundi et ex regimine ipsarum animarum intellige creatorem. Ita ut sint inexcusabiles. (Amb.) Ut omnino excusari impietas non possit, adjecit etiam virtutes Dei et divinitatem sempiternam cognitam esse ab hominibus; virtus ergo Dei, quae sempiterna est, et divinitas, quae nihilominus sempiterna est, ex conjecturis agnoscitur creaturae; virtus est qua regit omnia divinitas, qua replet 111.1296D| universa. Ex hoc ergo inexcusabiles fiunt. Aliter aeterna Dei virtus Christus est, quae instituit ea quae non erant, et in eo manent; cujus si dudum persona agnita non est, opera tamen manifesta sunt. Divinitas vero est, quia in opere sibi decreto perdurant elementa rerum. Ut sint inexcusabiles: multis enim modis, qui reus est, convincitur excusari non posse.

Quoniam cum cognovissent Deum, non sicut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. (Aug.) Quod autem dicit cognoscentes Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, hoc caput est peccati, de quo dictum est: Initium peccati superbia (Eccli. X). Qui si gratias egissent Deo, qui dederat hanc sapientiam, non sibi aliquid 111.1297A| tribuissent cogitationibus suis, quapropter in desideria cordis sui traditi sunt a Domino, ut facerent quae non oporteret, (Orig.) quia cum manifestante Deo, cognoverunt Deum, non ut dignum est coluerunt, aut gratias egerunt, sed per cogitationum suarum vanitatem, dum formas et imagines requirunt in Deo, in semetipsis imaginem Dei perdiderunt; et qui jactare se in luce sapientiae videbantur, in profundas stultitiae tenebras devoluti sunt; quid enim tam tetrum, tam obscurum, tamque tenebrosum, quam gloriam Dei ad corporalem et corruptibilem humanae formae effigiem vertere? ut moris est his qui simulacra venerantur, divinae majestatis eminentiam volucribus, et quadrupedibus, et serpentibus exaequare. Dicentes enim esse se sapientes, stulti facti sunt. 111.1297B| (Amb.) Sapientes enim se arbitrantur, quia rationes physicas investigasse putant, scrutantes cursum siderum, et qualitates elementorum, Dominum autem horum spernentes, ideo stulti sunt; nam si haec laudanda sint, quanto magis creator illorum! Solent tamen pudorem passi neglecti Dei misera uti excusatione, dicentes per istos posse ire ad Deum, sicut per comites pervenitur ad regem. Age, nunquid tam demens est aliquis, aut salutis suae immemor, ut honorificentiam regis vindicet comiti? Cum de hac re si qui etiam tractare fuerint inventi, jure ut rei damnentur majestatis, et isti se non putant reos qui honorem nominis Dei deferunt creaturae, et relicto Domino, conservos adorant, quasi sit aliquid plus, quod servetur Deo. Nam et ideo ad regem per tribunos, 111.1297C| aut per comites itur, quia homo utique est rex, et nescit quibus debeat rempublicam credere; ad Deum autem, quem utique nihil latet, omnium enim merita novit, promerendum, suffragatore non opus est, sed mente devota; ubicunque enim talis locutus ei fuerit, respondebit illi: Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Sic obcaecatum est cor illorum, ut majestatem invisibilis Dei, quem ex his factis agnoverant, non hominibus, sed, quod pejus est et inexcusabile crimen, in similitudinem hominum mutarent, ut forma corruptibilis hominis Deus ab his vocetur, hoc est simulacrum hominis, ut quos vivos hoc nomine donare non audent, mortuorum imagines in gloriam Dei recipiant. Quanta aegritudo, quanta stultitia, hoc sapientes 111.1297D| appellare ad suam damnationem, apud quos plus mortui possunt quam vivi, et mortui potiores sunt vivis! A vivo enim Deo recedentes mortuis favent, in quorum numero sunt, sicut scriptum est: Mortalis mortuum fingit manibus iniquis (Sap. XV); hoc de hujusmodi a Sapientia Salomonis dictum est. Et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. His subjectis cumulavit ad poenam hebetudinis, ut ultra stultitiam et vanitatem sint hujusmodi; sic enim majestatem Dei et gloriam minuerunt, ut horum, quae minima et parva sunt, similitudini Dei honorificentiam darent; primi enim Babylonii Deum vocaverunt figmentum Beli quondam hominis mortui, qui principatum in eos dicitur egisse; coluerunt et serpentem draconem, 111.1298A| quem occidit Daniel homo Dei (Dan. XIV), cujus similitudinem habent; Aegyptii autem colebant quadrupedem, quem dicebant Apin, in similitudinem vaccae, quod malum imitatus est Jeroboam, vaccas instruens in Samaria, quibus sacrificarent Judaei; et volucres, quia corocina sacra habent pagani: harum tamen omnium rerum quas memoravi, simulacra coluerunt Aegyptii, et alia quae nunc dicere non est necesse; haec ab illis facta sunt, qui se sapientes aestimaverunt in mundo: quia enim invisibilem Deum agnoscentes non honoraverunt ista faciendo, nec in his quae visibilia sunt sapere potuerunt; difficile enim in majoribus prudens in minoribus sapit.

Propter quod tradidit illos Deus in desiderium cordis illorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant 111.1298B| corpora sua in semetipsis. (Aug.) Quod autem dicit, traditi sunt, intelligitur dimisit in desideria cordis eorum; mercedem autem mutuam dicit recepisse de Deo, ut traderentur in concupiscentia cordis sui. (Amb.) Quomodo, inquit, ad injuriam Creatoris Dei figmenta, et similitudines rerum deificaverunt, traditi sunt illudendi, et traditi non ut illa agerent quae nolebant, sed ut illa perficerent quae desiderabant; et hic bonitas Dei est; cum enim dignum fuisset subjici illos, ut facerent quae nolebant et cruciarentur, quia licet bonum, si contra voluntatem fiat, amarum et malum est; isti autem avertentes se a Deo traditi sunt diabolo. Tradere autem est permittere, non incitare aut immittere, ut ea quae in desideriis conceperant, adjuti a diabolo explerent in 111.1298C| opere; nec enim possent hujusmodi bonum cogitatum habere. Traditi ergo sunt in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Cum praeterita recolat, etiam praesentis temporis mala significat, quia traduntur nunc usque, ut contumeliis afficiant corpora sua. Originis autem illius nunc usque sunt homines, qui dicuntur corpora sua dehonestare invicem. Cum cogitatio animae sit in crimine, corpora dicuntur dehonestari, quare? nisi quia macula corporis indicium est peccati animae; cum enim corpus contaminatur, nemo ambigit animae esse peccatum. (Cass.) Credere tamen inconcussa fide nos convenit, nihil sine Deo prorsum in hoc mundo geri; aut enim voluntate ejus aut permissu agi universa fatendum est, ut scilicet haec, quae bona sunt, voluntate Dei 111.1298D| perfici auxilioque credantur, quae autem contraria sunt, permissu, cum pro nequitiis ac duritia cordis nostri deserens nos divina protectio, diabolum nobis vel ignominiosas corporis passiones patitur dominari, quod etiam apostoli vocibus evidentissime perdocemur dicentis, propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominiae; et iterum, quia non crediderunt Deum habere notitiam, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt.

Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. (Amb.) Commutantes veritatem Dei in mendacium, id est, nomen 111.1299A| Dei qui verus est, dederunt his qui non sunt dii; lapidibus enim et lignis vel caeteris metallis auferentes quod sunt, dant illis quod non sunt, et hoc est immutare verum in falsum, non enim jam vocantur lapis aut lignum, sed Deus: hoc est servire creaturae potius quam Creatori. Non negant enim Deum, sed serviunt creaturae, quo non excusantur, sed magis incusantur, quia cognoscentes non honorant Deum, qui est benedictus in saecula. Amen. Hoc est verum, Deus vero benedictus ait in saecula, quia permanet Deus; diis autem gentium ad tempus impietatis dat honorem, ideo non est verum, in Deo autem manet veritas; hanc benedictionem idem Apostolus alio loco assignat inter caetera dicens: Et ex quibus Christus secundum carnem, qui est benedictus super omnia in 111.1299B| saecula. Amen (Rom. IX). Aut uterque ad Christum pertinens, aut eadem dixit de Filio, quae et de Patre. (Orig.) Frequenter in Scripturis invenimus et nobis saepe dissertum est, quod homo, spiritus et corpus, anima esse dicatur; verum cum dicitur, quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Gal. V), media procul dubio ponitur anima, quae vel desideriis spiritus acquiescat, vel carnis concupiscentiis inclinetur. Et si quidem se junxerit carni, unum cum ea corpus in libidine et concupiscentiis ejus efficitur; si vero se sociaverit spiritui, unus cum ea spiritus erit. Idcirco denique de his, quorum se animae ex integro cum carne junxerant, dicit Dominus in Scripturis: Jam non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt (Gen. VI); de 111.1299C| his autem quorum fuerat anima spiritui sociata, Apostolus dicit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII). Sunt praeterea, sicut in multis Scripturae locis invenimus, etiam utriusque partis vel utriusque viae fautores quidam et adjutores angeli, nam carnis concupiscentiae adversus spiritum favet diabolus, et angeli ejus et omnes spiritales nequitiae in coelestibus (Ephes. VI), cunctique adversum quos hominibus luctamen est, principatus et potestates, et mundi hujus rectores tenebrarum; e contrario vero spiritui adversus carnem decertanti animamque humanam, quae media est, ad se revocare conanti favent angeli hominum omnes illi, de quibus Dominus ait: quia angeli eorum vident faciem Patris vestri, qui in coelis est, de quibus Apostolus ad Hebraeos 111.1299D| dicit: Nonne omnes ministri sunt spiritus, ad ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I). Favet et ipse Dominus, qui etiam animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. X). Sed ex utraque parte favoris disciplina servatur, non enim vi res agitur, neque necessitate in alteram partem anima declinatur, alioquin nec culpa ei, nec virtus posset ascribi, nec boni electio praemium, nec declinatio mali supplicium mereretur, sed servatur ei in omnibus libertas arbitrii, ut in quod voluerit ipsa declinet, sicut scriptum est: Ecce posui ante faciem tuam vitam, et mortem, ignem et aquam (Eccli. XV); vita ergo Christus est, et mors novissimus inimicus, qui est diabolus. Habet ergo in arbitrio suo anima, 111.1300A| si velit eligere vitam Christum, aut in mortem diabolum declinare; quod si agnoscens anima Deum, Christum vitam suam amplexata non fuerit, nec sicut Deum magnificaverit aut gratias egerit, sed evanuerit in cogitationibus suis, et mutaverit gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum, et quadrupedum, et serpentium, et in his omnibus declinaverit ad carnem atque eos qui carnis desideriis favent, derelinquetur sine dubio et deseretur ab his qui eam favore suo ut spiritui jungeretur animabant, et concedent eam, vel tradent desideriis cordis sui, quibus carni sociatur et adhaeret; neque enim obsistentem eam ac reluctantem ad ea quae refugit ac respuit revocabunt: cujus rei imaginem, si adhuc videtur obscura, tali quadam 111.1300B| specie manifestiorem planioremque reddemus. Ponamus esse aliquod domicilium, in quo cum corpore et spiritu, velut cum duobus consiliariis habitet anima; pro foribus vero hujus domicilii astare pietatem, omnesque cum ea virtutes: ex alia vero parte impietatem, omnesque luxuriarum ac libidinum formas, et exspectare animae nutum, quem ex duobus pro foribus observantibus chorum introduci ad se desideret, quem repelli? Nonne si spiritui obtemperans, et meliori usa consiliario, pietatis et pudicitiae ad se evocaverit chorum, ille alius spretus repudiatusque discedet? Si vero carnis usa consiliis impietatis ad se et libidinis introduxerit turmam, omnis illa sanctitatis et pietatis corona, cui malorum anima consilium praetulit, justa cum indignatione recedet, relinquens 111.1300C| eam desideriis cordis sui, ut ignominia et contumeliis afficiat corpus suum in semetipsa, quae commutavit veritatem Dei in mendacio, et introducens ad se impietatem et infelicitatem colit et servit potius creaturae quam Creatori, qui est benedictus in saecula. (Aug.) Intelligite prudenter, aut simulacrum enim colunt, aut creaturam; qui simulacrum colit, convertit veritatem Dei in mendacium; nam mare veritas est, Neptunus autem mendacium, factum ab homine conversa veritate Dei in mendacium, quia Deus fecit mare, homo autem simulacrum Neptuni; sic Deus fecit et solem, homo autem simulacrum solis faciendo convertit veritatem Dei in mendacium. Sed ne dicant, non colo simulacrum, sed solem colo, ideo dixit: Coluerunt potius creaturam quam Creatorem. 111.1300D| Sed vae tibi, si amaveris condita, et deserueris Creatorem: pulchra tibi sunt, sed quanto ille est pulchrior, qui ista formavit? Intendat Charitas vestra, ne subrepat vobis Satanas dicens, quod solet dicere, Bene nobis sit in creatura Dei, quare illam fecit, nisi ut bene sit nobis, et inebriantur, et pereunt et obliviscuntur Creatorem suum, dum non temperant, sed cupide utuntur creatis, Creator contemnitur, de talibus dicit Apostolus, Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Non te prohibet Deus amare ista, sed non diligere ad beatitudinem, sed approbare et laudare, ut ames Creatorem; ergo dedit tibi Deus ista 111.1301A| omnia, ama illum, qui fecit, plus est quod tibi vult dare, id est, seipsum, qui ista fecit.

Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. (Ambr.) Haec irato Deo propter idololatriam humano generi provenisse testatur, ut mulier mulierem turpi desiderio ad usum appeteret, quod quidam aliter interpretantur, non perspicientes vim dicti. Quid est enim immutare naturalem usum in eum usum qui est contra naturam, nisi sublato concesso usu aliter uti, ut una atque eadem pars corporis uniuscujusque inter se invicem sexus aliter se ad usum praebeat quam concessum est? Nam si illa est pars corporis, quam putant, quomodo immutaverunt usum naturae, 111.1301B| cum non habeant hujusmodi usum datum a natura? Superius jam traditos dixerat in immunditiam, non tamen qualitates operis immunditiae ipsius ostenderat, pro quo nunc declarat: Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis invicem, masculi in masculos, turpitudinem operantes. Nunc manifestavit, quomodo superius de mulieribus, quod dixit, intelligi debeat, quando autem subjecit, similiter et masculi, dicens exarserunt in desiderium sui, ostendit apertum peccatum mulierum; et quid mirum, cum hodie, quae tales sunt, mulieres reperiantur, ut sicut illud a viris, ita et hoc a mulieribus sit inventum: denique mulieres inter se accusant, et viri similiter. Manifestum est ut qui jam veritatem Dei immutaverunt in mendacium, immutarent 111.1301C| et naturalem usum in eum usum, per quem dehonestarentur rei facti mortis secundae; quoniam aliam legem dare non potest Satanas, nihil enim habet, concessa et licita in alium ordinem versat, ut dum aliter fiunt, quam concessa sunt, sint peccatum. Et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Hanc dicit compensationem esse contempti Dei, id est, turpitudinem, et contaminationem: haec est enim prima causa peccati; quid enim pejus, quid deterius hoc peccato? Quantum enim idololatria perimpium et gravissimum delictum est, tantum et compensatio ejus horrenda et persordida passio est.

Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea 111.1301D| quae non conveniunt. (Aug.) Quod autem denuo dicit, tradidit illos Deus in reprobam mentem, etc., repletos omni iniquitate, datur intelligi, ad nocendum pertinere: ista quae nunc dicit, id est, facinora: superius autem dicebat, de corruptelis, quae flagitia nominantur, ex quibus ad facinora pervenitur, quoniam quisquis perniciosam dulcedinem flagitiorum sequens dum impedientis personae faciem removere conatur, pergit in facinus. Sic distinctus est etiam ille locus in Sapientia Salomonis (Sap. II), ubi cum enumerasset superiora flagitia, id est, circumveniamus pauperem justum, quoniam inutilis est nobis, etc. (Amb.) Propter errorem simulacrorum traditi sunt ad turpia facienda invicem, sicut dictum est, et quia impunitatem 111.1302A| horum aestimarunt incuriosum Deum judicantes, ac per hoc negligendum; hinc additum est, ut magis ac magis hebetati, ad omnia mala admittenda fierent promptiores, ut facta, quae hominibus non ambigerent displicere, Deum crederent non vindicare. Nunc enumerat omnia mala, quae illis superaddita sunt, ut vel sic conversi ad naturalem intellectum, intelligerent, irato Deo, haec sibi provenisse: (Greg.) quia enim Dominum glorificare noluerunt, quem cognoverunt, reprobo sensu, ad hoc relicti sunt, ut nescirent etiam pensare mala quae faciebant. Repletos, ait, omni iniquitate. (Amb.) Hic summatim locutus est, et subjecit membra iniquitatis. Malitia, fornicatione. Haec fornicatio habet in se et adulterium: si enim dixisset adulterium, videbatur excusare 111.1302B| fornicationem, sicut leges Romanae, ideo quod minus est posuit, ut quod majus inultum non possit credi, et caetera quae manifesta videntur.

Avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate, susurratores, detrectatores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes. Quanta autem insolentia arrepti sunt, ut nec parentes suos, quos auctores in nativitate habent, agnoscerent, quique se natos gauderent, illos per quos esse coeperant, contemnebant! hoc est, esse sine intellectu, sine charitate Dei: nam erat inter illos charitas carnis. Hi Dei justitiam cognoscentes per legem naturae, scierunt enim haec Deo displicere, sed haec in animo ponere noluerunt: quoniam qui haec agunt digni sunt morte, 111.1302C| et non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus; assensus enim participatio est. Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte. Haec omnia mala corpus est peccatorum, cui mancipati facti sunt potestatis ejusdem, ut faciant punienda; haec enim malorum causa a Sodomitis coepta est offensione Dei, sicut supra dictum est, et in omnem prope partem mundi ramos suos extendit, idololatriam irae Dei causam nuntians, quia prima pars est erroris et impietatis, quam primum condemnat, ut cum necata haec fuerit, facile corrigantur et morum vitia, sublato enim malitiae semine, nequitiae fructus arescent: non enim dat arbor fructus, cujus excisae sunt radices. Nam ideo et Moyses Sodomae et Gomorrhae 111.1302D| gesta memoravit (Gen. XIX), exitiumque non tacuit, ut timorem poneret hujus rei vitandae; non ergo hoc vitium, et contaminatio dehonestatae vitae ab hoc admittitur, qui in animo cogitat Deum. (Orig.) Considerandum ergo est quod tertio invenimus ab Apostolo positum, tradidit illos Deus, et primae quidem traditionis causas dedit, quia cum cognoverunt Deum, non sicut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt, usque et serpentium. Propterea, inquit, tradidit illos Deus, usque corpora sua. Secundae traditionis causam videtur praemittere, cum dicit, quia commutaverunt et veritatem Dei in mendacium, usque Creatori; propter hoc ait, tradidit illos Deus, in passiones ignominiae, quae tamen secunda traditio gravioribus 111.1303A| flagitiis videtur obnoxia; etenim feminae, inquit, eorum immutaverunt naturalem usum, usque, qui extra naturam est, similiter et masculi. Tertiae quoque traditionis causam videtur dare, cum dicit: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, repletos omni iniquitate et malitia caeterisque sceleribus, quae consequenter enumerat. Verum distinctiones istae causarum non mihi videntur satis congrue ad ea crimina, quae singulis quibusque subjecta sunt, aptari: quomodo enim turpioribus flagitiis traditur is qui creaturae servit magis quam ille qui gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum, et quadrupedum, et serpentium mutavit! 111.1303B| aut quomodo supra utrumque horum velut examini cuidam traduntur malorum hi qui non probaverunt Deum habere in notitiam? verum quia in his tribus universas impietatis species enumerasse videtur Apostolus, vel eorum qui idola colunt, vel eorum qui creaturae deserviunt potius quam Creatori, sed et eorum qui non probaverunt Deum habere in notitiam: in quorum primo titulo promiscue pagani, in alio sapientes eorum et philosophi designantur: puto quod in hoc tertio indicentur haeretici vel Creatorem suum Deum negantes, vel diversas blasphemias in Excelsum loquentes. Igitur si singuli quique horum, quos supra diximus in cultu divinitatis errare, talibus malorum titulis designantur, nos qui videmur in Ecclesia esse, et fidem rectam tenere, consideremus 111.1303C| nosmetipsos, et omni circumspectione pensemus, ne forte solo ab his veri cultus nomine separati, rebus eis atque actibus sociemur. Certum est enim quia qui, verbi causa, repletus est iniquitate, malitia, nequitia, avaritia, non probavit Deum habere in notitiam, et est de numero eorum quos tradidit Deus in reprobum sensum: et iterum, quorum feminae vel masculi, relicto naturali usu, accenduntur in eum usum, qui contra naturam est, certum est quia ex illorum numero sunt qui serviunt creaturae potius quam Creatori, et quos tradidit Deus in passiones ignominiae. Sed et si qui in immunditia contumeliis afficiant corpora sua, ex illis sunt qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, nisi quod graviori sacrilegio is qui jam fidelis est, templum Dei, 111.1303D| quam profanus adhuc templum contaminat idolorum. Non est sane praetereundus, ne iste quidem apostolicus sermo, in quo dicitur, quoniam commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis hominis: non solum eos qui idola colunt, arguere, sed et Anthropomorphitas intelligendus est confutare, qui in Ecclesia positi imaginem corpoream hominis, Dei esse imaginem dicunt, ignorantes illud quod in Genesi scriptum est, ad imaginem Dei factum esse hominem; de quo homine sentiendum sit ab Apostolo interpretatur cum dicit: Deponentes veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, qui secundum Deum creatus est (Colos. III); audis, quia novum hominem dicit secundum Deum 111.1304A| creatum? hunc autem eumdem novum hominem, alibi interiorem hominem vocat; corruptibilem vero hunc, cujus hic imaginem respuit, exteriorem hominem nominat, cum dicit, Nam et si is, qui foris est, homo noster corrumpatur, sed qui intus est renovatur (II Cor. IV).

Non solum autem qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. (Aug.) Quod autem dicit, non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, significat quia quaecunque fecerunt, non inulti fecerunt. Nam cum ad mala facta consentiunt, etiam illa quae non fecerunt approbant. Et ideo de perfectis jam peccatis dicit: Propterea inexcusabilis es, o homo, omnis qui judicas (Rom. II); omnis autem cum dicit subintrat jam, ut monstret 111.1304B| non solum gentilem, sed et jam Judaeum, qui secundum Legem volebat judicare de gentibus, sunt quidam qui se reos non putant, si non operentur quae mala sunt, assentiunt autem facientibus; assentire est autem, si, cum possit reprehendere, taceat, aut audiens has fabulas aduletur, sciens enim impurus et malignus non ignorari quae agit, et minime se vitari, sed et honori esse gloriatur forte se talem, nec confundi potest in his, quando videt faveri sibi, et obsecundari ab his qui non sunt tales. Et ita est, ut qui fomitem praebeant delictis illorum. Ideoque dignum est, ut pari crimine rei habeantur; sunt iterum alii, qui non solum faciunt mala, sed etiam qui consentiunt facientibus, ut non solum faciant, sed et talibus consentiant. Duplex ergo horum est nequitia, 111.1304C| non enim tam mali sunt, qui faciunt, et facientibus contradicunt, scientes enim nefaria, non illa vindicant, illi enim tam nequissimi sunt, qui faciunt et consentiunt facientibus, contradicunt, ut ne Deum timeant increscere cupientes mala, ideo haec non vindicant ut suadeant non illa esse vitanda.

CAPUT II. Redarguit Paulus vitia Judaeorum, dicens eos in culpa gentilibus similes, et quoad quaedam etiam pejores.

Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas. Quoniam facientes maligna et consentientes facientibus morte dignos 111.1304D| ostendit, ne forte hic, qui facit, et non consentit facientibus, excusare se posse putaret, docet hujusmodi inexcusabilem fore; non enim justum est, ut huic impune concedatur, quia per hypocrisin ostendit se non talem, cum pejor esse deprehendatur: fallit enim, ut dum puniendus sit, honore dignus appareat. Si ergo istos inexcusabiles dicit, qui invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspicere potuerunt, nec obedierunt tamen veritati, sed iniqui et impii permanserunt, quanto magis inexcusabiles sunt, qui ex lege ejus instructi, confidunt seipsos duces esse caecorum, et alios docentes seipsos non docent, qui praedicant non furandum, furantur, et caetera, quae de ipsis Apostolus loquitur, 111.1305A| eis in quippe dicit, propterea inexcusabilis es, o homo, omnis qui judicas. In quo enim alium judicas, teipsum condemnas, eadem enim agis quae judicas. Humana quippe superbia tanquam praesumens de viribus liberi arbitrii excusatam se putat, quando ignorantiae, non voluntatis, videtur quod peccat. Secundum hanc excusationem inexcusabiles dicit Scriptura divina quoscunque scientes peccare, convincit tamen Dei justum judicium, nec illis parcit qui non audierunt; quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege perierunt, et quamvis se ipsi excusare videntur, non admittit hanc excusationem, qui sciat se fecisse hominem rectum, eique obedientiae dedisse praeceptum, nec nisi ejus, quo male usus est libero voluntatis arbitrio et jam quod transiret in posteros, 111.1305B| manasse peccatum; neque enim damnantur, qui non peccaverunt, quando quidem illud ex uno in omnes transit, in quo ante propria in singulis quibusque peccata omnes communiter peccaverunt, ac per hoc inexcusabilis est omnis peccator, vel reatu originis, vel additamento etiam propriae voluntatis, sive qui novit, sive qui ignorat, sive qui judicat, quia et ipsa ignorantia in eis, qui intelligere noluerunt, sine dubitatione peccatum est; in eis autem, qui non potuerunt poena peccati. Ergo in utrisque non est justa excusatio, sed justa damnatio.

Scimus autem quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. Hoc est, non ignoramus Deum de his judicaturum in veritate, quando nos ipsi de his judicamus. Si enim nobis displicet, 111.1305C| quanto magis Deo, qui magis justus est, et opus suum zelatur? In veritate ergo cum dicit judicaturum Deum de his, terrorem incutit, ut quem hi incuriosum dicunt, iste malos secundum veritatem dicat judicaturum, hoc est verissime reddere secundum mensuram uniuscujusque, et non parcere. (Orig.) Sed illud est quod in hoc loco videtur ostendi, quia solius Dei sit secundum veritatem judicium; sunt enim quaedam quae committuntur opere quidem malo, animo autem non malo, ut si quis verbi causa homicidium non voluntate commiserit; et alia fiunt opere quidem bono, sed animo non bono, ut si quis misericordiam non propter mandata Dei, sed ut laudetur ab hominibus faciat. Alia vero sunt in quibus sive in bono, sive in malo, animus cum opere concordat; et quia 111.1305D| corda hominum nosse solius Dei est, et mentis secreta dignoscere, idcirco ipse solus est, qui secundum veritatem potest habere judicium. Sed requiritur, si erga eos, quorum remissae sunt iniquitates per baptismi gratiam, vel quorum tecta sunt peccata per poenitentiam, vel quibus imputandum non est peccatum per martyrii gloriam, secundum veritatem videatur Deus servare judicium. Veritas quippe judicii hoc postulat, ut malus mala; et bonus recipiat bona, et quamvis dona et largitio Dei nequaquam curiositatem discutientis admittant, tamen etiam in hoc, quanta sit judicii ejus veritas, ostendamus. Communis professio est bonum non debere puniri, nec malum consequi bona. Si quis ergo sit, verbi 111.1306A| gratia, qui egerit aliquando mala, certum est quia malus erat tunc, cum agebat mala; is vero si praeteritorum poenitens mentem suam corrigat ad bona, et bene agat, bene loquatur, bene cogitet, bene velit, qui haec agit non tibi videtur bonus et merito recipere bona? Similiter et si ex bono quis convertatur ad malum, non jam bonus quod fuit, et non est, sed malus judicabitur, quod est; actus enim sive boni, sive mali praetereunt, sed secundum sui qualitatem agentis mentem imaginantur et formant, eamque vel bonam relinquunt vel malam, seu poenae, seu praemiis destinandam.

Existimas autem hoc, o homo, qui judicas de his qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? (Ambr.) Hoc est, nunquid quia tibi examen 111.1306B| datum est potestatis judicandi de malis et de stupris, cum eadem agas, et non est qui te ad praesens judicet, effugies judicium Dei? Non utique, quia si judicium Dei in mundo evasisti, quia haec omnis potestas, et judicium a Deo est, in futurum non evades: per se enim judicaturus est Deus, apud quem cessat adulatio et personarum acceptio. Aut certe, si justum alicui videtur, ut hujusmodi immunis a poena sit, dicat. Quod si justum est ut non evadat, credat Deum judicaturum, ut et quod justum esse judicat, verum sit, et impleatur, et Deum conditorem mundi providenter et curiose operis sui merita requirere fateatur. Si enim fecit et negligit, malus opifex dicitur, quia per id quod negligit, non bona se fecisse quae fecit, ostendit; sed quia 111.1306C| bona fecisse negari non potest (indignum est enim et improbabile bonum mala fecisse), curam eorum necesse est ut dicatur agere, quia contumelia ejus erit et accusatio, si bonorum a se factorum negligens inducatur, quippe cum ejus nutu ac providentia vita ipsa sustentetur ministerio elementorum, sicut ipse Dominus dicit: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V). (Orig.) Si omnia, quae lex loquitur, his qui in lege sunt, loquitur, et quae Evangelium vel Apostolus loquitur, nec principibus saeculi, nec regibus, sed ecclesiarum rectoribus et principibus loquitur, his videlicet qui judicant eos, qui intus sunt, id est, episcopis, vel presbyteris et diaconibus, his ergo dicit, ne existiment se effugere judicium 111.1306D| Dei, si ea committant ipsi, de quibus alios judicant et condemnant: et ideo oportet unumquemque de sua prius conscientia judicare, et tunc ejus, quem judicat, gesta discutere. Quod si fieret, omnis penitus adeundi honoris ecclesiastici abscinderetur ambitio, si se judicandos potius, quam judicaturos hi qui praeesse volunt populis, cogitarent. Nemo ergo existimet quod effugere possit judicium Dei, sicut Propheta ait: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? (Psal. CXXXVIII.) Et quia haec ad eos maxime dicuntur, qui praesunt, et sunt judices populorum, idcirco et alibi dicit, quia de domo Dei incipiet judicium (I Petr. IV); et item alibi Dominus dicit: In his qui approximant mihi, sanctificabor 111.1307A| (Lev. X), sicut in Nadab et Abiu gestum est, cum alienum ignem, id est, non sacrum divinis altaribus obtulerunt: incipit ergo judicium a filiis prius; flagellat enim Deus omnem, quem in numerum recipit filiorum (Hebr. XI).

An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? (Ambr.) Haec dicit ut non jam se putet evasisse, si illum bonitas Dei patitur diu peccantem, nec patientiam ejus putet contemnendam, quasi non curantem res humanas. Intelligat autem ideo a se dissimulari, quia non in hac vita judicium Dei promissum est futurum, ut in ventura vita poeniteat illum judicem Deum non credidisse; in poena enim positus sine fructu poenitentiae 111.1307B| poenitebit, quia non credidit judicium Dei, quod videt verum; necesse est enim, ut acrius emendetur, imo poenis perennibus torqueatur, quem patientiae longanimitas non emendavit. Severissime loquitur, sciens malignam mentem non posse, nisi timore a vitiis facile revocari. (Orig.) Divitias bonitatis Dei ille agnoscere potest, qui considerat quanta in terris mala quotidie homines gerunt, et quomodo pene omnes declinantes, et simul inutiles facti (Psal. XIII) latam et spatiosam perditionis ambulant viam, angusto vitae itinere neglecto. Et tamen his omnibus Deum producentem solem suum quotidie, et pluvias ministrantem si qui considerant, quanti quotidie in Dominum blasphemant, et in coelum extendunt linguas suas? Jam quid de fraudibus, 111.1307C| de divitiis, de scelere, de sacrilegiis, et piaculis dicam? quibus tamen omnibus in hoc loco illi videntur in scelere praeferri, qui alios judicantes ipsi committunt, quae in caeteris puniunt: si quis ergo hanc bonitatem Dei, et sustentationem (ut quaedam exemplaria habent) et patientiam contemnit, ignorat quod per haec ad poenitentiam provocatur; sustentatio vero a patientia hoc videtur differre, quod qui infirmitate magis quam proposito delinquunt, sustentari dicuntur, qui vero pertinaci mente velut insultant in delictis suis, ferri patienter dicendi sunt; sed sicut omnia in mensura fecit Deus et pondere et numero (Sap. XI), ita etiam patientiae ejus certa mensura est, quam mensuram credendum est esse consummatam vel ab his qui diluvio 111.1307D| perierunt (Gen. VII), vel ab his qui in Sodomis coelesti igne vastati sunt (Gen. XIX). Unde et de Amorrhaeis dicitur: Nondum enim repleta sunt peccata Amorrhaeorum usque nunc (Gen. XV). Fert ergo Deus patienter, et exspectat uniuscujusque poenitentiam, sed non vos dissolvat hoc, et tardos ad conversionem faciat, quia rursus patientiae ejus et sustentationis certa mensura est.

Secundum duritiam autem tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revetationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Cor durum in Scripturis dici videtur, cum mens humana velut cera a frigore iniquitatis obstricta signaculum imaginis divinae non recipit. Hoc 111.1308A| idem alibi cor crassum appellatur, sicut cum dicit, Incrassatum est cor populi hujus (Matth. XIII; Act. XXVIII); contrarium vero est duro molle, quod in Scripturis cor carneum nominatur, et crasso, subtile vel tenue, quod Apostolus spiritalem hominem vocat cum, qui examinat omnia. Igitur cum quis scit quae bona sunt, et non agit bona, per duritiam cordis contemptum bonorum omnium habere credendus est; crassitudo vero cordis ejus est, ubi subtilis et spiritalis intelligentiae non recipitur sensus, et ita cor impoenitens effectum thesaurizat sibi ipsi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, dum bonum opus non agitur per duritiam, intellectus vero bonus per crassitudinem cordis excluditur. Pensate, fratres charissimi, quia conclusit Dei pietas 111.1308B| duritiam nostram, non est jam quid homo excusationis inveniat, Deus despicitur, exspectat, contemni se videt, et revocat, injuriam de contemptu suo suscipit, et tamen quandoque revertentibus praemia promittit. Sed nemo hanc ejus longanimitatem negligat, quia tanto districtiorem justitiam in judicio exerit, quanto longiorem patientiam ante judicium praerogavit. Hic etenim Paulus dicit: An ignoras, quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit, tu autem secundum duritiam tuam, et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. De benignitate ergo omnipotentis Dei iram sibi in die irae reprobi thesaurizant, quia dum ad poenitendum tempus accipitur, et ad peccatum exhibetur, ipsum remedium gratiae vertitur in augmentum 111.1308C| culpae, unde et omnipotens Deus, quia collata remedia conspicit ad culpae augmentum trahi, ipsam benignitatem quam contulit, in judicii districtionem vertit, ut inde amplius feriat, unde modo amplius exspectat, et quia homo deserere malum non vult, ut vivat, augeat unde moriatur. Necesse est enim severiori poena ut plectatur, imo flammis perennibus torqueatur, qui per longam Dei patientiam non solum emendare se non vult, sed adhuc addens ad contemptum exaggerat peccata; quod autem dicit, thesaurizas tibi iram, in die irae, iram Dei ubique loquitur, pro vindicta, idcirco ait, justi judicii Dei. Notandum autem quia ira Dei ponitur et in Novo Testamento, quod cum in Veteri legunt homines, qui veteri legi adversantur, culpandam 111.1308D| eam putant, cum Deus utique, sicut nos perturbationibus non subjaceat, dicente Salomone: Tu autem Dominus virtutum cum tranquillitate judicas (Sap. XII), sed ira, ut dictum est, in vindictae significatione ponitur. Thesaurizas tibi ipsi iram. (Orig.) Thesaurus appellatur, quo diversi generis opes et divitiae congregantur. Hujus in Scripturis significantiam triplicem invenimus; dicitur enim in Evangelio thesaurus esse quidam in terris, in quo prohibet Dominus thesaurizari, et alius thesaurus in coelo, in quo jubet fideles quosque opes suas recondere; et hic nunc Apostolus dicit irae thesauros: omnes ergo homines per haec quae agunt in hoc mundo, in uno aliquo ex 111.1309A| istis tribus congregant thesauros; aut enim infidelis est quis, et iniquus et per duritiam cordis et cor impoenitens in thesauros irae actus suos recondit; aut terrenus est, et de terra sapit, ac de terra loquitur, et cum ei attulerit ager fructus uberes, destruit horrea sua, et majora aedificat, et thesaurizat in terra, et ille quidem durus, hic autem stultus appellatur, dicitur enim ad eum: Stulte, hac nocte repetent abs te animam tuam, et quae parasti, cujus erunt? (Luc. XII.) Aut si sapiens est, in Deum dives, in terris ambulans, conversationem habet in coelis, atque omnia quae agit digna sunt regno coelorum, et iste talis divitiarum suarum thesauros condit in coelis. (Ambr.) Dies irae est peccatoribus, quo punientur, ideo ipsis est ira; quia sentiunt poenam 111.1309B| in die revelationis justi judicii Dei, revelabitur enim, id est, agnoscetur, quod modo futurum negatur, ideoque cum ostenditur, quod non esse creditur, revelatur; his enim ostenditur qui negant, quia credentibus manifestum est, ut confiteantur etiam inviti justum judicium Dei, cum unicuique reddet secundum opera sua. Nunquid enim non haec fatebuntur juste fieri, cum viderint mala, invicem facta ulcisci? (Orig.) Evidenter enim in sententiis prophetarum dies irae, vindictae dies et judicii designatur. Inde denique ad diem irae addit Apostolus, et revelationis, sic enim dicit, in die irae et revelationis justi judicii Dei. Revelanda namque omnia esse etiam in Evangelio designatur, cum dicitur: Nihil occultum, quod non manifestabitur; nec opertum, quod non revelabitur 111.1309C| (Matth. X). Requiretur sane a quibusdam cur dies hic, de quo superius bibliothecas propheticas movimus, in fine mundi statutus sit, ut omnes, qui ab initio saeculi usque in finem ipsius defuncti sunt, ad hunc ultimum diem judicandi reserventur? Cujus rei interiores causas certum est secretioribus mysteriis contegi: Mysterium vero regis abscondere bonum est (Tob. XII); tamen explanationis gratia dicemus, in quantum possibile est paginis verba committere. Multi sunt qui ex hac vita abeuntes vel bonorum, vel malorum post se quaedam semina reliquerunt; ex quibus, qui supersunt homines, occasiones vel salutis, vel perditionis, accipiunt, verbi gratia dixerim, ut sunt omnes, qui pravas sectas et alienas a Deo inter philosophos condiderunt, vel qui magica 111.1309D| sacrilegia, aut qui errores astrorum, et decreta finxerunt; vel certe, qui apud nos auctores haereticorum et pravorum dogmatum libris editis exstitere, vel etiam qui schismata in Ecclesiis, et scandala ac dissensiones operati sunt; e contrario vero apostolicarum litterarum opus profectusque per has universae Ecclesiae, et conversio ad Deum, atque emendatio totius mundi est; quorum omnium causae nonnisi cum ipsius mundi fine claudentur, et ideo non esset justum judicium Dei, donec de his singulis vel profectus, vel impedimenta penderent. Quod et Apostolus significare videtur, cum dicit, quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, quosdam autem subsequuntur (I Tim. 111.1310A| V); jam vero si etiam extra corpus positi, vel sancti, qui cum Christo sunt, agunt aliquid, et laborant pro nobis, ad similitudinem angelorum, qui salutis nostrae ministeria procurant, vel rursum peccatores etiam ipsi extra corpus positi agunt aliquid secundum propositum mentis suae, ad angelorum nihilominus similitudinem sinistrorum, cum quibus et in aeternum ignem mittendi dicuntur a Christo, habeatur hoc quoque inter occulta Dei, nec chartulae committendi mysteria sufficiunt ista de die irae et revelationis. Requiramus de justo judicio Dei, in quo reddit unicuique secundum opera sua, et primo quidem excluduntur haeretici, qui dicunt bonas, vel malas animarum naturas, et audiant; quia non pro natura unicuique Deus, sed pro operibus suis reddit, 111.1310B| secundo in loco aedificantur fideles, ne putent, sibi autem solum sufficere posse quod credunt, sed sciant justum judicium Dei, reddere unicuique secundum opera sua. Videbuntur nequaquam pro hoc sermone excludi posse gentiles, si forte et ipsi boni aliquid operentur et emendatius agant, sed et aliud, quod et in Ezechiele scriptum est, huic sententiae videtur adversari: dicit enim: Cum averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes iniquitates, quas fecit iniquus, omnes justitiae ejus, quas fecit, non commemorabuntur in lapsu ejus quo lapsus est, sed in peccatis suis, qui peccavit, in ipsis morietur (Ezech. XVIII). Dicent enim: Si nihil ex justitia justi, cum lapsus fuerit memorabitur, quomodo unicuique reddet Deus secundum opera 111.1310C| sua? Sed videamus, ne forte absolutionem sui in seipso sermo divinus inveniat. Si observemus quomodo scriptum est quod dicit: Cum aversus fuerit justus a justitia sua, et non sufficeret, cum diceret: Cum aversus fuerit a justitia sua, sed addidit, et fecerit omnem iniquitatem, secundum omnes iniquitates quas fecit iniquus, in quo videtur latenter hujusmodi inseruisse intellectum, ut si forte non secundum omnes iniquitates, quas fecit iniquus, fecerit justus, non omnes justitiae ejus de memoria auferantur; si vero omnes iniquitates fecerit quas iniquus, tunc demum omnes justitiae in lapsu ejus de memoria subtrahuntur. Haec quamvis occultaverit in Scripturis Spiritus sanctus propter hos qui divitias bonitatis et patientiae ejus contemnunt, non tamen penitus 111.1310D| abstulit, quia et thesaurus in agro absconditus (Matth. XIII) non quidem ab omnibus invenitur, ne facile diripiatur, et pereat; invenitur tamen a prudentibus, qui possint ire, et vendere omnia quae habent, et emere agrum illum. (Greg.) Illum in extremo examine justitia aeterni judicis salvat, quem hic ejus pietas ab immundis operibus liberat; sin vero ad hoc salvari quisque hic munditia manuum suarum creditur, ut suis viribus innocens fiat, procul dubio errat, quia si superna gratia nocentem non praevenit, nunquam profecto inveniet, quem remuneret innocentem. Unde et veridica Moysis voce dicitur: Nullusque apud te per se innocens est (Exod. XXXIV). Superna ergo pietas prius agit in nobis aliquid 111.1311A| quid sine nobis, ut subsequente quoque nostro libero arbitrio, bonum quod jam appetimus, agat nobiscum, quod tamen per impensam gratiam in extremo judicio ita remunerat in nobis, ac si solis processisset ex nobis; quia enim divina nos bonitas, ut innocentes faciat, praevenit. Paulus ait, gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV); et quia eamdem gratiam nostrum liberum arbitrium sequitur, adjungit: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi, qui dum se de se nihil esse conspiceret, ait: Non autem ego, et tamen, quod se esse aliquid cum gratia invenit, adjunxit, sed gratia Dei mecum; non enim diceret mecum, si cum praeveniente gratia subsequens liberum arbitrium non haberet. Ut ergo se sine gratia nihil esse ostenderet, ait, 111.1311B| non ego; ut vero se cum gratia operatum per liberum arbitrium demonstraret, adjungit, sed gratia Dei mecum. Munditia itaque manuum suarum innocens servabitur, quia qui hic praevenitur dono, ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur, ex merito remuneratur.

His qui secundum patientiam boni operis; gloriam et honorem, et incorruptionem, quaerentibus vitam aeternam. (Ambr.) Quoniam judicium Dei justum praedicat, quale autem bonis futurum est, declaravit: hos dicit, qui patientiam Dei scientes, partim ad correptionem, partim ad majorem ultionem non se corrigentium protelari, priorum operum poenitentes bene versantur, freti fiducia fidei, ne diu hic positi damnum incurrant promissae vitae; dabit ergo eis gloriam et honorem, et ne non hoc valde magnum 111.1311C| ad comparationem praesentis vitae videretur, quia et hic gloriosi videntur, et honorati, adjecit et incorruptionem, ut ex eo alia gloria et alter honor intelligeretur, quando incorruptio simul comitabitur. In praesenti enim honor vel gloria frequenter amittitur, quia corruptibilis est, qui dat, et quod dat, et qui accipit; in die enim judicii Dei incorruptibilis jam dabitur honor et gloria, ut sint tota vita aeterna, ipsa enim glorificabitur substantia quadam immutatione meritorum. Hi ergo quaerunt vitam aeternam, qui non solum bonae professionis sunt, sed et vitae. (Orig.) Igitur, quod dicit, patientiam boni operis, ostendit laborem quemdam et agones imminere his qui bonum opus facere volunt. Luctamen est enim, sicut et idem Apostolus dicit, non 111.1311D| adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, et mundi hujus rectores (Eph. VI); quae omnia bono operi adversantur, et ideo patientia necessaria est, quia scriptum: In vestra patientia acquiretis animas vestras. Videamus autem quod dicit opus bonum. Dominus in Evangelio, de ea muliere quae alabastrum unguenti effudit super caput ejus, pronuntiat quia opus bonum operata est in me (Joan. XII); designans quod qui verbo Dei unguentum se superfuderit, id est, qui opera cum verbo sociaverit, ille opus bonum operetur; odoratus namque efficitur omni unguentorum suavitate repletus, sermo cum fuerit opere et actibus exornatus. Nunc quid est gloriam et incorruptionem quaerere 111.1312A| requiramus. Est ergo quaedam gloria secundum Apostolum, quae non glorificatur, ut illa quae in vultu Moysi fuit, quae dicitur esse destructa, quae legis littera intelligi potest, habens quidem gloriam praeceptorum, sed quae glorificari non potest; est et alia gloria, quae permanet et glorificatur in Christo. Cum enim ascendisset in montem cum Petro et Jacobo et Joanne, transformatus esse in gloriam scribitur, et tunc apparuerunt, inquit, Moyses et Elias, colloquentes cum eo (Matth. XVII); per quod ostenditur quia legis et prophetarum gloria tunc apparuit, cum Christus fuisset transformatus in gloriam, ut illius gloria illuminata prophetia et lex amoto velamine litterae intelligatur in spiritu; illa in his putanda est Dei [dici] gloria, de qua Apostolus scribens 111.1312B| ad Hebraeos dicit de Filio (Hebr. I), quia sit splendor gloriae et imago expressa substantiae ejus, per quae declarat ipsum fontem gloriae Patrem dici, ex quo splendor gloriae Filius generatur, cujus participatione omnes creaturae gloriam habere dicuntur, sicut de his qui ex resurrectione sunt, scribitur: Alia gloria solis [ alia claritas solis, etc.], alia gloria lunae, alia gloria stellarum: stella ab stella differt in gloria (I Cor. XV). Verum quia de gloria, ut potuimus, discussimus, videamus quid et honor indicet, quia qui ad aeternam vitam festinant, non solum gloriam, sed et honorem quaerunt. Scriptum est enim quia homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII). Quaerit ergo illum honorem quem habebat 111.1312C| antequam compararetur jumentis insipientibus, id est, illum quem habebat in paradiso antequam peccaret, honorem quo Dei vocem merebatur audire, honorem quo paradisi fructibus et ligno vitae fruebatur; sed incorruptio quid indicet cito sciemus, si quod ei contrarium est, discutiamus. Incorruptio contrariam habet corruptionem; corruptio duobus ex modis accidere dicitur, corporaliter et spiritaliter: corporaliter accidit, cum evenerit illud quod scriptum est: Si quis templum Dei corruperit, corrumpet eum Deus (I Cor. III). Spiritaliter vero, cum illud acciderit quod nihilominus Apostolus dicit: Vereor autem ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic corrumpantur sensus vestri a simplicitate fidei, quae est in Christo Jesu (II Cor. II). Si quis ergo ab his quae supra diximus 111.1312D| manserit corpore et spiritu incorruptus, iste incorruptionem quaerere dicitur, quo scilicet per hanc observantiae incorruptionem, illam, quae ex resurrectione est, incorruptionem consequi mereatur. Quid autem detur haec quaerentibus videamus Vita, inquit, aeterna, illa de qua Salvator docet cum dicit: Haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII); per quod ostendit in agnitione Dei et Christi Jesu vitae aeternae manere substantiam. Agnitio vero Dei, quomodo haberi possit, docemur in Psalmis, cum dicitur: Vacate et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV).

His vero qui ex contentione, et qui diffidunt veritati, 111.1313A| obediunt iniquitati, ira et indignatio, tribulatio, et angustia. (Ambr.) Hoc est, iterata angustia, diffidentes de futuro Dei judicio per Christum, ac per hoc, et patientiam ejus contemnentes, contendunt evacuare illud, cum sit verum et stabile; credunt enim iniquitati, iniquitas est enim negare quod Deus futurum praedixit. Tria ergo alia posuit incredulitati condigna dicens, ira et indignatio et angustia, ira est non ei qui judicat, sed illi qui judicatur, dum fit reus: Irasci enim dicitur Deus, ut vindicaturus credatur. Nam Dei natura ab his passionibus immunis est; et ut non solum irasci, sed et vindicare credatur, adjecit, et indignatio. Indignatio est, quam addendo super iram injuriam suam Deum vindicaturum significat. Augustiae vero sunt, quibus sententia constrictus 111.1313B| tribulabitur in poena.

Super omnem animam hominis operantis malum. In hoc opere non solum facta significat, sed et perfidiae professionem: de incredulo enim dicit, et ideo super animam dixit, ut spiritalem poenam intelligas non corporalem, quia anima invisibilibus poenis arctabitur. (Orig.) Notandum vero quod Apostolus in enumerando poenas meritas peccatorum, non dixit iram et indignationem, ut et hoc referatur ad id, reddet, quod superius dixerat; sed ait, Ira et indignatio, tribulatio et angustia. Unde qui spiritalis est, et intelligit quid Spiritus loquatur in Paulo, dicit non haec Apostolum per imperitiam, sed per divinam peritiam conscripsisse, scilicet, ut per haec ostenderet ea quidem quae secundum patientiam boni operis quaerentibus 111.1313C| gloriam et incorruptionem reddenda sunt, per Deum reddi, id est, vitam aeternam: ea vero, quae consequentur eos, qui per contentionem diffidunt quidem veritati, obtemperant vero iniquitati, non a Deo dari, cujus dona utique permanentia et ipso digna sunt, sed ex consequentia gestorum suorum his qui operantur malum, ira et indignatio, tribulatio, et angustia erit, secundum ea, quae thesaurizaverunt sibiipsi; nam utique sicut ibi vitam aeternam casu accusativo protulerat, ita et hic iram et indignationem tribulationemque et angustiam casu accusativo protulisset, si id ad reddentis Dei personam ferre voluisset, quod et aliis Scripturae locis similiter intelligitur designari, sicut et in primo libro Regum, ubi dicit Dominus: Glorificantes me, glorificabo; 111.1313D| spernentes me spernentur (I Reg. II), in quo evidenter ostenditur quod dicit Dominus eos, qui glorificandi sunt, per se glorificandos, de his vero, qui spernendi sunt, non retulisse ad se, sed absolute dixisse, quia spernentur. Si enim, ut bona per semetipsum praestat, ita etiam mala per semetipsum retribueret Deus, consequens erat, ut quomodo dixit, Glorificantes me glorificabo, ita diceret, et spernentes me, spernam. Sed et in alio loco per prophetam simile quid videtur ostendi in eo, quod hi qui eunt in ignem, non a Deo, sed a semetipsis eum inveniant accensum, sicut dicit Isaias: Ite, illuminate ignes vestros, et flammam quam accendistis (Isa. I). Ut adhuc planior horum fiat dissertatio, addentur etiam 111.1314A| haec; si quis aegrotus contra praeceptum medici sumpserit malorum ciborum succos, et corporis turbata temperie in febres et in quoslibet hujuscemodi incurrerit morbos, certum est quod non per medicum, sed per intemperantiam pestem languoris acceperit: si vero medici praecepta custodiens, in sospitate perduret, utique per medicum dicetur habere gratiam sanitatis, hoc ergo modo consequenter videbitur Deus ipse per se reddere unicuique secundum opera sua, quae bona sunt, mala autem venire intelligentur non a Deo, sed ex pessimis intemperantiae succis et cruda pravitate gestorum. Verum et hoc ipsum, quod dixit, qui ex contentione diffidunt quidem veritati, obtemperant autem iniquitati, indiscussum non omittamus. In his enim singulis languores quidem 111.1314B| animae ab Apostolo designantur, quorum medelam nemo inveniet, nisi prius morborum cognoverit causas. Et ideo in divinis Scripturis, aegritudines animae numerantur, et remedia describuntur, ut hi, qui se apostolicis subdiderunt disciplinis, ex his quae scripta sunt agnitis languoribus suis curati, possint dicere: Lauda, anima mea, Dominum, qui sanat omnes languores tuos (Psal. CII). Unus ergo ex caeteris animae languor, et quidem pessimus, contentio esse intelligenda est, per quam omne opus pravum geritur; per hanc haereses nascuntur, per hanc schismata et omnia scandala in ecclesiis generantur, dum hi qui apud semetipsos prudentes sunt, et in conspectu suo sapientes, quidquid libuerit pro lege defendunt. Et inde fit, ut diffidatur quidem veritati, 111.1314C| obtemperetur autem iniquitati. Diffidere porro pro non credere vel non obtemperare solet in Scripturis sanctis inveniri, sicut et in hoc loco, quod forte aptius Latinus interpres posuisset, si dixisset, qui non obediunt veritati, sed obediunt iniquitati. Omnis ergo qui alienum a veritate iter ingreditur, nec sequitur eum qui dixit, Ego sum veritas, diffidit veritati, et inobediens est ei; sic qui non solum in actibus, sed et in sensibus et in fide errant, quod maxime ex contentione contingit. Sed et qui sapientiae obsistunt, et justitiae ac sanctificationi, diffidunt Christo, qui sicut veritas est, ita et sapientia, ita et sanctificatio est; non obtemperare autem Christo, qui justitia est, hoc est, obtemperare iniquitati, et his actibus quos sine dubio consequuntur illa quae scripta sunt, 111.1314D| Ira et indignatio, tribulatio et angustia. De ira jam saepe diximus quod interdum ipse, qui ex peccati conscientia animae incutitur cruciatus, ira appelletur. Indignatio autem ipsius irae tumor quidam significatur, et per singula quoque commotio, ut si, verbi gratia, vulnus aliquod pessimum iram ponamus; hujus autem tumor et distentio, indignatio vulneris appelletur. Tribulatio vero, quam subsequitur angustia, non similis putanda est illi tribulationi, de qua dicit Apostolus, quia tribulatio patientiam operatur; illa enim talis tribulatio angustiam non habet subsequentem, sicut et ipse Apostolus dicit: Tribulationem patimur, sed non angustiamur (II Cor. IV.) Imo vero non solum nullam angustiam tribulatio 111.1315A| illa sanctorum, sed latitudinem habet; denique sic dicit justus: In tribulatione dilatasti me (Psal. IV). In hac ergo sanctorum cordis latitudine non solum habitat, sed inambulat Deus. In peccatorum vero cordibus, ubi angustiae sunt, quia locum dederunt diabolo ingrediendi, ingreditur quidem, sed non ut habitet, neque ut inambulet, angustiae enim sunt, sed ut lateat, tanquam in caverna, est enim serpens: sic ergo in se infelix anima, quam pessimus hic anguis obsederit, serpentino frigore rigens attrahitur, et coarctatur, atque in omnes angustias cogitur.

Judaei primum et Graeci. (Ambr.) Semper Judaeum anteponit praerogativa Patrum, ut aut coronetur primus, aut damnetur; quia credens propter Abraham honorificentior est, diffidens autem pejus tractandus 111.1315B| est, quia donum promissum a Patribus refutavit.

Gloria autem et honor et pax, omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Quomodo incredulis tria poenalia posuit, sic et fidelibus tria magnifica, ut honorem habeant geminum, quasi filii Dei, gloria autem sit pro immutatione, pax vero, eo quod bene viventes quieti erunt in futuro nulla perturbatione commoti, quippe, quia omnis homo a contrariis se abstinens apud Judicem habet pacem.

Non enim personarum acceptio est apud Deum. Quoniam ostendit Judaeum sive Graecum non despici a Deo, si tamen credat in Christum, sed acceptam fieri ambobus justitiam fidei, sic iterum non credentes pariter reos esse, quia magis oberit circumcisio sine fide, et proderit praeputium per fidem, ac per 111.1315C| hoc docet personarum acceptorem Deum non esse. Nec enim praerogativam generis sequitur, ut suscipiat causa Patrum diffidentem, aut abjiciat a se propter indignitatem parentum credentem, sed unumquemque proprio merito aut remunerat, aut condemnat. Tres tamen mihi hoc in loco ordines fecisse videtur Apostolus; primo enim dicit de his, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem, et incorruptionem quaerunt, quod ipsis reddet Deus vitam aeternam: patientiam autem boni operis in illis esse certum est, qui agones et certamina perferunt pietatis, quod supra exposuimus evidenter de Christianis dici, apud quos martyres fiunt, probantur autom etiam per hoc, quod Dominus dicit ad apostolos, qui tribulationem habetis in hoc mundo, et, mundus gratulabitur, 111.1315D| vos autem legebitis (Joan. XVI), et addidit post pauca, in vestra patientia possidebitis animas vestras. Christianorum ergo est pressuram pati in hoc saeculo, et lugere, quorum est vita aeterna. Et vis scire, quod nullius est vita aeterna, nisi ejus qui credit in Christum, audi Salvatoris ipsius vocem evidenter in Evangeliis designantem: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Omnis ergo, qui non agnovit Patrem solum, et Filium ejus Jesum Christum, alienus est ab aeternitate vitae, haec est enim ipsa agnitio, et fides vita esse designatur aeterna. Est igitur plurimus hic Christianorum locus, quibus per patientiam boni operis, gloriam et honorem, 111.1316A| et incorruptionem quaerentibus, vita aeterna reddetur illa sine dubio quae dicit, Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XI); Christus autem, qui vita aeterna est, bonorum omnis est plenitudo. Secundo in loco ponuntur hi qui ex contentione, et qui diffidunt quidem veritati, obtemperant autem iniquitati, quibus ira et indignatio, tribulatio et angustia imminet, id est, omni in me operanti malum, Judaeo primum et Graeco, his autem eisdem etiam bonorum retributio. Tertio in loco pari cum distinctione promittitur, cum dicit: Gloria autem et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco: (Orig.) Quod, ut ego capere possum, de Judaeis et gentibus dicit, utrisque nondum credentibus; potest enim fieri, ut vel ex his, qui in lege sunt, si quis persuasione 111.1316B| quidem communi Christo non credit, operetur tantum quod bonum est, justitiam teneat, misericordiam diligat, castitatem et continentiam servet, modestiam lenitatemque custodiat, atque omne opus bonum operetur, hic, etiamsi vitam non habet aeternam, quod credens soli vero Deo, non credidit et Filio ejus Jesu Christo, quem misit; tamen operum gloria ejus, et honor, et pax poterit non perire. Sed et Graecus, id est gentilis, si cum legem non habeat, ipse sibi est lex, ostendens opus legis in corde suo et naturali ratione immotus (Rom. XIV), sicut videmus nonnullos in gentibus, vel justitiam teneat, vel castitatem servet, vel prudentiam, temperantiam, modestiamque custodiat: iste licet alienus a vita videatur aeterna, quia non credit Christo, et intrare non possit in regnum 111.1316C| coelorum, quia renatus non est ex aqua et Spiritu, videtur quod per haec quae dicuntur ab Apostolo, bonorum operum gloriam et honorem, et pacem perdere penitus non possit. Si enim secundum ea quae in superioribus disseruimus, videtur Apostolus condemnare gentiles ex eo quod naturali intelligentia cum cognovissent Deum, non sicut Deum magnificaverunt, quomodo non putamus quod etiam collaudare eos possit et debeat, si qui in his cognoscentes Deum magnificent? Dubitari igitur non puto quod is qui pro malo opere condemnari meruisset, si operatus esset opus bonum, remuneratione boni operis dignus haberetur. Vides enim dicentem Apostolum quia omnes nos stare oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum 111.1316D| (II Cor. V). Inde denique est quod et in hoc loco subjungit, non enim personarum acceptio est apud Deum. Quod si adhuc tibi dubium videtur, audi et Petrus quid in Actibus apostolorum pronuntiet, cum ad gentilem Cornelium fuisset ingressus: Compertum, inquit, habeo, quod Deus personarum acceptor non est, sed in omni loco, et in omni gente, qui facit voluntatem ejus, acceptus est ei (Act. X). Sed objici nobis potest illud quod Dominus in Evangelio dicit: Omnis qui credit in me non judicabitur; qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III). Sed videamus quomodo non judicamur qui credimus Christo, ut sciamus quo modo et ille judicatus sit, qui non credidit. Nunquidnam 111.1317A| putamus, qui crediderit in Christo, et post hoc homicidium vel adulterium commiserit, aut falsum testimonium dixerit, aut aliquid hujusmodi gesserit, quae nonnunquam videmus admittere etiam fideles, quia pro his jam non judicabitur, qui credidit in Christo? Certum est haec omnia venire ad judicium, et ideo sic intelligendus est Domini sermo, quem dicit, qui credit in me non judicabitur, quia secundum hoc quod credidit non judicabitur quasi incredulus et infidelis: de actibus vero suis sine dubio judicabitur; ita ergo et ille jam judicatus est, qui non credit; secundum hoc quod non credidit, et sicut credenti, si extrinsecus peccati aliquid commiserit, salva fide judicium manet; ita et non credenti, si quid boni operis egerit, excepta infidelitate, remuneratio non 111.1317B| peribit, nisi forte quis aliquid grave et intolerabile velit objicere, ut dicat eum qui peccat, computandum non esse inter credentes, quia si credat quis, non peccet, si vero peccat, ex hoc ipso arguatur quod non credat. Sed haec quam dura sit sententia, nulli ambiguum puto; quotus enim quisque invenietur in terris, qui ita vitam suam liberet, ut in nullo penitus delinquat? Sed et Joannes apostolus in Epistola sua, evidenter etiam opinionem hujusmodi notat, dum ait: Si quis dixerit, quia peccatum non habet, hic mendax est, et veritas in eo non est. Si confiteamur peccata nostra, habemus advocatum apud Patrem Jesum justum, qui exorat pro peccatis nostris (I Joan. I, II). Haec ergo a nobis in hoc loco, prout potuimus, discussa sunt considerantibus etiam illud, quod dicit 111.1317C| Apostolus, an Judaeorum Deus tantum, nonne et gentium? Imo et gentium, ut per haec evidentior fiat explanatio, quomodo Judaei primum, deinde Graeci ponuntur ab Apostolo, sed tantum in arbitrio legentis sit probare quae dicta sunt, nos autem plura adduximus in tractatum, ne quid de Apostoli sensu indiscussum relinquere videremur.

Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Quomodo potest sine lege peccari, cum omnes simul subditi simus legi naturali? Sed de Moysis lege dicit, cui Judaei obnoxii sunt, dum non credunt, nec non et gentiles, sed jamdudum; quia adjungere se illi noluerunt. Non credentes ergo gentiles duplici genere fiunt rei, quia neque legi datae per Moysen assenserunt, neque Christi gratiam receperunt, ideo 111.1317D| dignum est ut pereant. Igitur sicut qui sine lege peccat, peribit, ita et qui sine lege legem servaverit, justificabitur: justitiam naturaliter servans custos legis est; si enim justo non est lex posita (I Tim. I), sed injustis; qui non peccat, amicus legis est; huic sola fides deest, per quam fiat perfectus, quia nihil proderit illi apud Dominum abstinere a contrariis, nisi fidem in Deum acceperit, ut sit justus per utraque, quia illa temporis justitia est, haec aeternitatis. (Orig.) Quod vero graviore sententia percuti videtur is qui sine lege peccaverit, quoniam periturus pronuntiatur, cum utique et miseratione aliquis dignus videatur, qui adjutorio non usus est legis, videamus ne quid iterum, ut in caeteris docuimus, divinae 111.1318A| bonitatis hic lateat, quam semper abscondit timentibus se; fortassis enim, oblitus sibi propensiorem curam pro his qui pereunt, inesse ipse Dominus in Evangelio ostendit, cum dicit, quia venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX); et iterum dicit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X); et David dicit: Erravi sicut ovis perdita; require servum tuum, Domine (Psal. CXVIII). Sed et in Evangelio drachma quae perierat mundata domo invenitur a muliere, et gaudet pater super filio juniore poenitente, quia mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV); qui junior filius, ut ego arbitror, etiam ipse secundum naturalem jam fuerat legem, hoc enim videtur indicari in eo quod consumpsit partem paternae substantiae quae 111.1318B| eum contingebat vivendo luxuriose. Sed et in Ezechiele propheta (Ezech. XXXIV), pastoribus imputatur quod infirmum non colligaverunt, et quod perierat non quaesierunt, et per pauca ipse Dominus dicit: Et quod periit, inquit, ego requiram. Verumtamen observandum est quod in his omnibus nunquam Deus aliquem dicitur perdidisse, sed unusquisque ex se pati hoc quod periit, et in hoc ipso ait, sine lege peribunt, et venit Filius hominis quaerere quod perierat, non quod perdiderat, et ad oves perditas domus Israel non quas perdiderat, et cum ipse Dominus dicit: Omnes, inquit, quos dedisti mihi servavi, et nullus ex eis periit (Joan. XVII), non dixit nullum ex eis perdidi. Sane sicubi perdere Deus dicitur, pro reprobare magis, invenies dictum sicut cum dicit: Perdam 111.1318C| sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo. Quod autem dicit quia quotquot in lege peccaverunt, per legem judicabuntur, intuere, ne forte secundum vindictas has quae in lege scripta sunt, quibus agebantur judicia, ubi lapidari vel in ignem tradi, vel civitatem refugii adire vel alia hujusmodi pati jubebantur, ita sit et judicium futurum, quoniam quidem typo et umbrae coelestium deservire dicuntur hi, qui sub lege sunt, ne forte simili quadam ratione agatur et jam futurum judicium in eos qui praevaricati fuerint legem. (Orig.) Cum ergo diversas in Scripturis dici claruerit leges, si quis in tantum omnes has refugerit, ut etiam naturalis ipsa lex quae nulli fere deest, vel per duritiam vel per crassitudinem cordis obliterata in eo videatur, et 111.1318D| abolita, de isto potest videri dictum quod sine lege pereat; judicandus vero per legem dicatur is qui sub lege vivit, quia et Apostolus contestatur omnem circumcidentem se, quia debitor sit universae legis faciendae (Gal. V). (Aug.) Quis audeat dicere, Judaeos, qui in lege peccant non esse perituros, cum in Christum non crediderint, quandoquidem de illis dictum est, per legem judicabuntur ut pereant? Nam si pejor erit conditio nescientium quam scientium legem Dei, quoniam verum erit quod in Evangelio Dominus ait: Servus qui nescit voluntatem domini sui, et facit digna plagis vapulabit paucis (Luc. XII).

Et quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. (Ambr.) Quoniam Judaei legem habent, in 111.1319A| qua salus illis promissa est; non credentes, vel non recipientes promissum per legem judicabuntur, sub qua vixerunt: ipsa enim accusante, poenas exsolvent, nam prope gravior Judaeorum causa est apud eos ipsos quam gentilium. Sicut enim credentes praeferuntur, 111.1320A| ita et cum diffidunt, pejores inveniuntur, plus enim displicet qui quod habuit, amisit, quam qui quod non speravit, consequi non potuit; iste enim non intravit in regiam, ille foras missus est.

LIBER SECUNDUS.

SEQUITUR CAPUT II. 111.1319A|

Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. (Ambr.) Hoc dicit quia non hi justi sunt qui audiunt legem, sed qui credunt in Christum quem lex promisit, et hoc est facere 111.1319B| legem. Omnis autem non facit legem, qui non credit legi, dum non recipit cui lex testimonium perhibuit. Qui autem in lege videtur non esse, quia incircumcisus est carne, credit autem in Christum, hic fecisse legem dicitur, et ille qui se dicit in lege esse, id est Judaeus, auditor legis fit, non factor, quia non credit in Christum scriptum in lege, sicut dixit Philippus ad Nathanael (Joan. I): Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus Jesum. (Greg.) Illi duo discipuli in Evangelio (Luc. XXIV), qui post resurrectionem Domini cum eo in via comitabantur, ad hospitium illum invitant, mensam ponunt, cibos offerunt, et Deum quem in Scripturae sacrae expositione non cognoverunt, in panis fractione cognoscunt. Audiendo ergo praecepta Dei, illuminati 111.1319C| non sunt, faciendo illuminati sunt, quia scriptum est, non auditores legis justificabuntur apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Quisquis ergo vult audita intelligere, festinet ea quae jam intelligere potuit opere implere; ecce Dominus cognitus non est dum loqueretur, et dignatus est cognosci dum pascitur.

Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt. Gentes Christianos alio loco, vobis enim dico gentibus qui incircumcisi neque neomenias, neque sabbatum neque escarum legem servant, et duce natura, credunt in Deum et Christum, id est in Patrem et Filium, hoc est enim legem servare, dominum legis agnoscere. Prima enim sapientiae pars haec est, timete Deum Patrem ex quo 111.1319D| sunt omnia, et Dominum Jesum Filium ejus per quem sunt omnia: ipsa enim natura proprio judicio Creatorem suum agnoscit non per legem, sed per rationem naturae: opus enim opificem cernit in se.

Hi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Idem sensus, quia dum natura duce credunt, opus legis ostendunt, non per litteram, sed per conscientiam. Opus autem legis est fides, quam cum dictis exhibet Deo, naturali judicio ostendit semetipsum legem sibi esse, quia quod mandat, lex ultro facit, ut credat in Christum. (Orig.) Quod autem dicit, in cordibus, non est putandum quia in membro corporis quod cor appellatur, lex scripta dicatur, unde enim caro, aut tantos prudentiae sensus possit emittere, aut tanto memoriae 111.1320A| receptaculo continere? Sed sciendum est rationalem animae virtutem, cor solere nominari testimonia sanae conscientiae, ut Apostolus dicit eos qui descriptam continent in cordibus legem. Unde necessarium videtur discutere, quid istud sit quod 111.1320B| conscientiam Apostolus vocat, utrumne alia sit aliqua substantia quam cor vel anima, haec enim conscientia, et alibi dicitur, quia reprehendat, non reprebendatur, et judicet hominem, non ipsa judicetur sicut ait Joannes: Si conscientia, inquit, nostra non reprehendat nos, fiduciam habemus ad Deum (I Joan. III). Et iterum ipse Paulus alibi dicit, quia gloriatio nostra haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). Quia ergo tantam ejus video libertatem, quae in bonis quidem gestis gaudeat semper, et exsultet, in malis vero non arguatur, sed ipsam animam, cui cohaeret, reprehendat et arguat.

Testimonium reddente illis conscientia ipsorum. (Greg.) Quod autem dicit, contestante conscientia illorum secundum illum locum loquitur Joannis apostoli 111.1320C| quo ait: Dilectissimi, si cor nostrum nos non reprehendat, major est Deus conscientiae nostrae, etc. (Amb.) Teste interiore conscientia sua credunt, quia conscii sibi sunt convenire sibi quod credunt. Congruum est enim creaturae credere et venerari suum conditorem, nec absurdum esse ut dominum servus agnoscat.

Et inter se cogitationibus invicem accusantibus, aut etiam defendentibus in die qua judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum Dominum nostrum. Quoniam Judaeos diffidentes per legem dixit judicandos fore, lex enim illos accusabit, quoniam Christum illis promisit, quem venientem recipere noluerunt. Gentes autem quae legem utique non habent, per conscientiam judicabuntur 111.1320D| si credere noluerint. Primum quidem accusatores erunt gentiles credentes non credentium gentilium, sicut Judaeis non credentibus dicit Dominus de discipulis suis, ipsi judices erunt vestri (Matth. XII); quia perfidia Judaeorum judicabitur fide apostolorum, qui cum ex ipsis essent, illis diffidentibus, crediderunt. Deinde cogitationibus suis accusabuntur gentiles, si compuncti Creatoris fidem et virtutem noluerunt credere, et si stupore quodam non considerant, ut credant verbis et gestis Dominicis, defendentes se conscientia in die judicii, quia non cogitavit se debere credere; et judicetur non quasi malevolus, sed quasi ignorans: non tamen sine poena futuros, quia id non licet ignorare. Gentes enim duplici genere significat tam credentes quam 111.1321A| non credentes. Superius enim de gentibus credentibus dicit, postea autem subjecit etiam de his gentibus quae non credunt, ut sicut etiam per conscientiam suam laudantur credentes, ita et per conscientiam suam accusentur diffidentes. Puto etiam sic posse intelligi, si tota quaestio de gentibus credentibus dixisse credatur, quoniam quod ait: Quid mihi de his qui foris sunt judicare? (I Cor. V.) Et: Qui non crediderit, inquit, jam judicatus est (Joan. III), et quia non resurgent impii in judicio (Psal. I). Sine lege enim peccantes, sine lege et peribunt, ac per hoc ante tribunal Christi stare non poterunt, et reddere causas, quia resurgentes ducentur ad gehennam. Illi enim quos dicit invicem cogitationibus suis accusari aut defendi in die judicii Dei, Christiani 111.1321B| sunt hi qui discordant a fide Catholica, diverse sentientes de Christo, aut de sensu legis in traditione Ecclesiae, sive Cataphryges, sive Novatiani, sive Donatiani, aut caeteri haeretici: horum cogitationes invicem se accusabunt in die judicii. Si intellexit quis veram esse Catholicam fidem, et ne videretur emendatus sequi noluit, erubescens ab eo quod diu tenuit recedere, in die judicii cogitatione sua accusabitur. Duae etenim cogitationes in homine se invicem accusabunt, bona et mala. Bona accusat malam, quia contradixit veritati; mala iterum accusat bonam, quia non secuta est, ut sensit; et per haec constituitur reus, qui cogitavit sentiens bonam et veram esse Ecclesiam Catholicam, et permansit in haeresi vel schismate: ejus autem cogitationes se invicem, defendent, 111.1321C| qui semper hoc cogitavit, putans utile quod secutus est; dicturus est enim semper: In cogitationibus meis hoc putavi utile quod secutus sum, haec fuit fides mea. Hic leviorem habebit causam, `quamvis emendandum sit, quia conscientia sua non accusabitur in die judicii. Hoc modo judicabuntur occulta hominum in die judicii Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. (Orig.) Rectum judicium Dei esse quis dubitet, ubi accusatores, et defensores adhibentur, et testes? Et quidem de hoc justo judicio nos homines capiamus exemplum, nec putemus unquam sine accusante et defendente, et testibus justum haberi posse judicium. Deinde videndum est quomodo in illa die, cum judicabit Deus occulta hominum, cogitationes vel accusabunt animam vel defendent, 111.1321D| non utique illae cogitationes quae tunc erunt, sed istae quae nunc sunt in nobis. Cum enim sive bona sive mala cogitamus, velut in caeteris, ita in corde nostro tam bonarum quam malarum cogitationum notae quaedam et signacula relinquuntur, quae in occulto nunc pectoris sunt posita, in illa die revelari dicuntur a nullo alio nisi ab eo qui solus potest occulta hominum scire, quorum signorum vel quarum notarum causas non latere Deum, etiam nostra conscientia contestabitur. (Greg.) Ergo quia fidelis quisque cogitationes in judicio exquiri subtiliter non ignorat, semetipsum introrsus discutiens ante judicium vehementer examinat, ut districtus judex eo jam tranquillius veniat, quo eum quem 111.1322A| discutere appetit, jam pro culpa punitum cernit.

Si autem tu Judaeus cognominaris. (Ambr.) Cognomen Judaei est, quia ex praerogativa parentum est, ut dicantur Israelitae, et tamen si totum velimus quod ad causam pertinet, comprehendere, cognomen tripartito genere significatum debemus advertere. Primum quia filii sunt Abrahae, qui per fidei suae meritum pater positus est cunctarum gentium. Deinde propter Jacob, qui augmentandae fidei gratia Israel appellatus est: coepta enim patris dignitas nobilitatur in filiis. Tertio non magis propter Judam, sed propter Christum, quia ex Juda ortus est secundum carnem, Judaei cognominantur, quia in Juda hoc significatum est quod futurum erat in Christo. Dictum est enim: Judas erit dux vester; et: Juda, te collaudant 111.1322B| fratres tui (Gen. XLIX); quae laus data Judae non probatur, sed Christo, quem omnes quotidie laudant hi quos fratres suos dignatus est appellare; ipse enim dixit mulieribus: Ite et dicite fratribus meis, quia praecedo vos in Galilaeam (Matth. XXVIII). Quis enim non laudet eum, cujus beneficium [ Forte beneficio] vivit? Apostolus ergo sub hac significatione, quia posterior numero, sed perfectior merito est, totum voluit comprehendi: quod Judaei non intelligentes, nomen sibi carnalis Judae defendunt.

Et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora instructus per legem. Non magnum valde videri vult, si Judaeus credat; quippe cum sit instructus per legem: periculosum autem valde si non credat; ducem enim habet 111.1322C| legem. Sed ut praeponatur credens, meritum facit patrum, quia quamvis aliquis per se floreat, erubescit tamen in suis.

Confidisque te ipsum ducem esse caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem, formam scientiae et veritatis in lege. Vera sunt haec, quia legis documentum hoc est, erudire imperitos et Deo subjicere profanos, vel ab idololatriae cultura impios promissione, quae facta per legem est, ad melioris spei fiduciam provocare. Recte igitur gloriatur in his legis doctor, quia formam tradidit veritatis. Si autem non recepit eum quem lex promisit, frustra gloriatur de lege cui injuriam facit, dum Christum spernit promissum in lege, et nec jam eruditor erit insipientium, 111.1322D| nec magister infantium, nec lumen eorum qui intenebris sunt, sed dux omnium horum ad perditionem.

Qui ergo alium doces, teipsum non doces. Hoc est, tu qui gentiles arguis quod sine lege et Deo sunt, teipsum non arguis: diffidens enim de Christo in lege promisso, in eisdem quae arguis inveniris.

Qui praedicas non furandum furaris. Facis enim quod praedicas fieri non debere; dum enim fidem Christi per malam interpretationem subripis, negas Christum Dominum nostrum in lege promissum.

Qui dicis non maechandum, maecharis. Adulteras autem legem, quando veritatem Christi tollis, et mendacium ponis; unde alio loco dicit: Adulteratores verbi (II Cor. II).

111.1323A| Qui exsecraris idola sacrilegium facis. Sacrilegus es quando Christum, quem lex et propheticus sermo Deum significat, negas. Dicit enim Isaias: Quia in te est, et non est Deus praeter te: tu enim Deus es, et nesciebamus, Deus Israel Salvator (Isa. XLV). Nunquid Judaei de Deo Patre dicebant: Tu es enim Deus, et nesciebamus; cum tota lex Dei Patris auctoritatem praedicet, ex quo sunt omnia? Sed quia Filius Dei semper quidem apparuit, latebat autem quis esset, cum post resurrectionem cognoscitur diciturque ei in confessione: Tu es enim Deus, et nesciebamus. Qui enim putabantur in lege tantum angelus et dux exercitus Domini: at cum intelligitur esse Filius Dei, dicitur enim cum gratiarum actione: Tu es enim Deus, et nesciebamus. Per hoc ergo significat quia ipse esset, 111.1323B| qui apparuerat quidem patriarchis in Deum, et post incarnatus est, sed non fuerat intellectus ab omnibus.

Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. Praevaricator legis es, quando sensum legis, qui de incarnatione et divinitate Christi est, praeteris, et Deum non honoras, dum testimonium ejus, quod dedit de Filio suo, non recipis: ipse enim dixit: Hic est Filius meus dilectus.

Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est. Haec dicit Isaias propheta, quia nomen Dei blasphematur inter gentes, quando Judaeos pro noxiis suis traditos sibi non advertebant, sed idolis suis dabant glorias, quasi Judaeorum Deum vicissent in Judaeis; ita et tempore apostolorum Dei nomen blasphemabatur in Christo, quia Judaei 111.1323C| Christum Deum negando blasphemabant et Patrem, sicut dicit Dominus: Qui me recipit, non me recipit, sed eum qui me misit (Luc. IX); et ideo inter gentes blasphemabatur, quia credentibus gentilibus, Judaei suadere nitebantur Christum Deum non credendum, ut blasphemium gentium a Judaeis vel Photini auctoribus sit profectum. (Orig.) Verum haec Apostolus quidem ad eum qui nomine, non opere, Judaeus est, dicit: pertinere etiam tamen ad omnem hominem possunt, in quo tantum nomen religionis et pietatis est; opera autem et scientia, et fides deest, et ideo majore cura haec in nobis ipsis quam in ipsis his qui ad fidem Christi non veniunt, discutere debemus, ne quis nostrum, qui per fidem Christi et circumcisionem in baptismo datam verus Judaeus effectus est, et 111.1323D| in lege Christi requiescit, gloriatur quoque se, idolorum errore depulso, agnovisse Deum, et ejus sibi innotuisse voluntatem. Scit enim probare quod bonum et beneplacitum est et perfectum; et eo usque pervenit, ut esset dux et doctor Ecclesiae, ad illuminandos eos qui in scientia caeci sunt, et instruendos parvulos in Christo, ne is, inquam, talis alios quidem velit docere districtius, et de his quos instruit summam disciplinam castitatis exigere, ipse vero intemperantiae vitio et cupiditatis urgeatur, nonnunquam etiam flammis occultae libidinis aestuet. Ad hujusmodi ergo hominem apostolicus hic sermo competenter aptatur, dicens ei: Tu qui doces alium, teipsum non doces; qui praedicas non furandum, furaris; 111.1324A| qui dicis non moechandum, moecharis. Quod si etiam, ut nonnunquam fieri solet, munera oblata Deo, et stipem in usus pauperum datam, ad propria lucra converteret, recte ei dicitur: Qui abominaris idola, sacrilegium facis. Si vero etiam aperta incurrat opprobria, et de avaritia ejus atque iniquis judiciis et temulentia publicam jam teneat notam, dehonoratur Deus in actibus ejus; et cum doctor Ecclesiae talis esse, populis innotuerit, nomen Dei blasphematur in gentibus; certi sunt enim magistro similes esse discipulos. Possunt tamen haec eadem tertio loco, etiam haereticis aptari: et ipsi enim cognominantur Christiani, et nonnulli eorum etiam legem tenuere, per quam instructi, ductores se esse caeterorum et magistros infantium profitentur, probantur 111.1324B| utiliora quae latere ab ecclesiasticis dicunt. Sed isti quoniam furantur verba Dei, et intellectum eorum perversa expositione subripiunt, et adulterum fidei sensum ad sponsam Christi Ecclesiam in regios thalamos inducunt, recte ad eos dicitur: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non maechandum, maecharis; et qui abominantur idola, sacrilegium committunt, pretiosa vasa de templo Dei, id est, verae fidei margaritas in Scripturis sanctis furantes, per quos et nomen Dei blasphematur inter gentes, dum casta et honesta Ecclesiae dogmata, corruptis ac turpibus maculant haereticae pravitatis erroribus. Ex illis enim et infanticidii et incesti, caeterorumque similium scelerum probra ad invidiam sanctae religionis exorta sunt. Sciendum tamen est 111.1324C| haec Apostolum per ironiam dicere ad Judaeos: neque enim qui vere requiescit in lege, et gloriatur in Deo, et probat utiliora, haec quae enumerata sunt facere credendus est.

Circumcisio quidem prodest, si legem observes. (Ambr.) Potest dici e contra: Si prodest circumcisio, cur praetermittitur? Sed prodest si legem observes. Tenenda ergo circumcisio est, et ut possit prodesse, servanda est lex. Quid ergo prohibuit quod prodesse, si lex servetur, ostendit? Videtur ergo male prohibitum, quod non per se displicet, sed per alterius negligentiam frustrari dicitur.

Si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Hoc est quod dicit, quia si lex servata non fuerit, Judaeus gentilis efficitur. Sed circumcisionem 111.1324D| pro genere posuit Abrahae, quia ex Abraham circumcisio; nec enim poterat aedificare quae destruxerat. Hoc enim ait ut doceat tunc prodesse ex genere Abrahae esse, si lex servetur, id est, si in Christo credatur, qui promissus est Abrahae, quia et suum meritum habent justificati per fidem, et honore patrum sublimantur; omnis enim salus in lege de Christo est. Hic ergo servat legem, qui credit in Christo; si autem non credit, transgressor legis est, quia non recipit Christum, quem lex ad justificationem venturum cecinit, quam ipsa dare non potuit; et nihil illi proderit dici filium Abrahae, quia hic secundum meritum filius est Abrahae, qui fidem sequitur, per quam Deo dignus exstitit Abraham. 111.1325A| Unde ait: Circumcisio tua praeputium facta est, id est, gentili similis factus es, non credens in eum qui in signo circumcisionis filius promissus est Abrahae.

Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? Justitia legis fides est Christiana, sicut alio loco dicit: Finis legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X). Ideo manifestum est quia si gentilis credat in Christum, fit filius Abrahae, qui pater est fidei.

Et judicabit id quod ex natura est praeputium, et legem perficiens, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator es legis. Credens gentilis, duce natura, in Christum, condemnat Judaeum, cui lex promiserat Christum, et advenienti ei credere noluit. Quanta ergo gentilis dignus est gloria, qui per solam 111.1325B| naturam intellexit auctorem, sicut dicit Petrus apostolus: Auctorem vero vitae interfecistis (Act. III); tanto magis puniendus Judaeus est, qui neque per naturam, neque per legem Christum agnovit auctorem. (Orig.) Quae sit circumcisio, quam prodesse dicit Apostolus, vel quae prosit lex, si custodiatur, diligenter requirendum videtur, ut cum haec intellexerimus, possimus et circumcidi. Quippe si prodest circumcisio secundum verbum Apostoli dicentis quia circumcisio prodest, si legem custodias, ipse Apostolus in consequentibus docet, quia non illa quae in manifesto est in carne circumcisio, sed circumcisio cordis per spiritum, non per litteram facta, laudem non ab hominibus habet, sed ex Deo; et alibi dicit: Videte circumcisionem: nos enim sumus circumcisio, 111.1325C| qui spiritu Deo servimus, et non in carne confidimus. Haec, ut opinor, est circumcisio quam prodesse dicit Apostolus, si legem custodias: non legem litterae, cujus utique circumcisionem in carne non recipis, sed legem spiritus, secundum quam circumcideris corde; littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III), quia et lex Dei non refertur atramento scripta, sed digito Dei, qui est spiritus ejus, et non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis. Verum potest nobis objici, quasi Apostolus circumcisionem prodesse dicit. Quae utique non alia intelligitur esse, quam animae purgatio et abjectio vitiorum. Quomodo addit adhuc ita demum prodesse hujusmodi circumcisionem, si legem custodias, cum haec ipsa circumcisio non nisi ex legis observantia fieri videatur. 111.1325D| Sed intuere ne forte abscindere vitia, et cessare a malis circumcisionem significet: agere autem quae bona sunt, et efficere quae perfecta sunt, custodire sit legem; neque enim in eo perfectio est, si cessetur a malis, sed in eo si agantur bona, sicut in Psalmo evidentius perdocemur, cum dicitur: Declina a malo; et non hic stetit, sed addidit, et fac bonum (Psal. XXXVI). Similiter ergo et Apostolus, utpote in his imbutus, ita demum dicit prodesse circumcisionem et abjectionem malorum, si custodias legem bonorum; neque enim perfectus quis esse potest si nihil egerit mali, sed si aliquid egerit boni. Unde et ipsa circumcisio, quae fiebat in carne, non absque hujus intelligentiae quam nunc exponimus significabatur 111.1326A| imagine. Denique octava die parvulis dabatur qui nihil utique adhuc operis agerent. Quod si quis nobis proferat illud quod in principio libri Job de laude ejus positum est, ubi dicit: Et erat Job homo verax, sine querela justus Dei cultor, abstinens se ab omni re mala (Job. I), cur praecedente boni operis laude in ultimo mali continentia numeretur: illud quod arbitror judicari quod saepe fieri solet, quia plurimi hominum agunt quidem quae bona sunt, misceant tamen aliquid et operis mali; pauci vero sicut Job, qui ita veraces et irreprehensibiles, ita justi sunt et cultores Dei, ut haec omnia agentes abstineant se ab omni re mala. Si ergo, inquit, praevaricator sis legis, sicut supra exposuimus, non agendo quae bona sunt, circumcisio tua praeputium facta est, dum 111.1326B| et hoc tibi quod abstinere a malo visus es, opera fidei et justitiae non agenti ad infidelitatem reputatur; neque enim possibile est alicui carnalem circumcisionem rursum in praeputium verti, cum utique abscissa praeputii carne ultra redire non possit. Dignius ergo et evidentius intelligitur, quod continentia mali operis, quae per circumcisionem significatur, si opera fidei non habeat, ad immunditiam reputetur. Sed in Ecclesia, qui per gratiam baptismi circumciditur, si post haec praevaricator sit legis Christi, circumcisio baptismi ad infidelitatis ei praeputium reputabitur, quia et fides sine operibus mortua dicitur, et mali villici pars cum infidelibus ponitur; si autem praeputium justitias legis custodiat, nonne judicabit id quod ex natura est praeputium, legem perficiens, 111.1326C| te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator es legis? Superius dixit quia duos Judaeos et duas circumcisiones discutiit Apostolus, et nunc de carnali, nunc vero de spiritali commemorat. Videtur ergo in praesenti loco praeputium dicere gentes quae in praeputium carnis ad fidem Christi venerunt, quas legem spiritalem servantes componit et comparat Judaeis, qui per litteram et circumcisionem carnis praevaricatores sunt legis, quos et judicandos ab his dicit, in quibus non carnis circumcisio, sed legis observatio est. Possumus autem ex hac comparatione etiam nostros in Ecclesia commonere, verbi causa: si dicamus in praeputio adhuc esse catechumenos aut etiam gentiles, et circumcisos esse fideles per gratiam baptismi. Si ergo catechumenus, qui 111.1326D| nondum per gratiam lavacri circumcisus est, legem Christi servet, justitias et mandata custodiat, nonne ex comparatione judicat eum qui fidelis dicitur et praecepta non servat ac legem Christi et mandata contemnit? Denique et ipse Dominus dicebat: Regina Austri surget in judicio cum generatione hac, et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis (Matth. XII).

Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae palam in carne circumcisio, sed qui in occulto Judaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. (Aug.) Quod autem dicit, spiritu, non littera, hoc est ut secundum spiritum, non secundum quod habet littera, lex 111.1327A| intelligatur, quod contingit illis qui circumcisionem magis carnaliter quam spiritaliter acceperunt; quod autem dicit, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo, illi convenit quod ait, qui in secreto Judaeus est. (Ambr.) Non est obscurum, quia circumcisionem carnis negat laudem habere apud Deum (nec enim Abraham ideo justificatus est, quia circumcisus est, sed quia credidit justificatus est, postea autem circumcisus est), cordis autem circumcisionem laudabilem esse apud Deum. Circumcidere enim cor, amputato errore, agnoscere est Creatorem; et quia circumcisio cordis futura erat, primus Moyses ait: Circumcidite duritiam cordis vestri (Deut. X); et Jeremias similiter: Circumcidite praeputium cordis vestri (Jer. IV). Hoc dicit Judaeis idola sequentibus; velamen 111.1327B| est enim circa cor, quod conversus ad Dominum circumcidet, quia fides aufert nebulam erroris, et tribuit perfectam Dei cognitionem in mysterio sanctae Trinitatis, quod incognitum erat a saeculis. Hujus ergo circumcisionis laus ex Deo est, occulta hominibus; cordis enim meritum, quod aspicit Deus, non carnis. Nam Judaeorum laus ex hominibus est: gloriantur enim in carnis circumcisione, quod ex patribus sit; unde inter caetera ait: Et gloria in pudendis eorum qui terrena sapiunt (Phil. III), hoc est, qui circumcisionem carnis gloriam putant: terrena enim sapit qui in carne gloriatur; qui vero in spiritu gloriatur, hujus laus ex Deo est; spiritu enim non carne creditur.

CAPUT III Ostendit in quo Judaei erant gentilibus meliores, probans tam gentiles quam Judaeos indigere gratia Christi. 111.1327C|

Quid enim amplius est Judaeo, aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. (Ambr.) Quia cum multa sint quae ad honorificentiam et meritum pertineant seminis Abrahae, hoc tamen solum aperte memorat, quia maximae laudis eorum est, ut legem per quam addiscerent rectum a perverso distinguere, digni judicarentur accipere, ut post hoc primum caetera qualia sint, possint intelligi. Quoniam autem Judaeis carnalibus, id est incredulis, nihil proficere testimonium generis ostendit, ne omnes, id est, et credentes male tractasse videretur, docet 111.1327D| multum utile esse Judaeis credentibus, quia filii sunt Abrahae. His enim eloquia Dei sunt credita, dum legem, quae peccatis hominum obsoleverat, quasi impune peccaretur apud Deum, merito patrum reformatam accipiunt, et populus Dei vocantur. Aegyptus quoque propter injurias illorum diversis plagis percutitur, coelesti pane cibantur, omnibus gentibus terrori sunt, testante hoc Raab meretrice: quibus etiam Salvator Christus ad sanctificationem promissus est. Ideo ait, multum utile Judaeis per omnem modum, quia filii sunt Abrahae: anteponuntur enim gentibus, sed si credunt. (Orig.) Sed et hoc ipsum quod dicit, quia credita sunt illis eloquia Dei, considerandum est quia non dixerat litteras esse creditas, 111.1328A| sed eloquia Dei. Unde via nobis datur intelligendi, quod his qui legunt et non intelligunt, et legunt et non credunt, littera sola sit credita illa, de qua dicit Apostolus, quia littera occidit (II Cor. III); eloquia autem Dei illis sint credita, qui intelligentes et credentes his quae Moyses scripsit, credunt et Christo sicut et Dominus dicit: Quod si credidissetis et ipsi Moysi, crederetis utique et mihi: de me enim ille scripsit (Joan. V). Sed esto habeat amplius Judaeus in litteris, habeat aliqua in eloquiis Dei. Nunquid penitus reliquerunt, hi qui ex gentibus veniunt ad Christum, an et ipsis est ubi habitant aliquid amplius? Audi Dominum dicentem ad centurionem ex gentibus credentem: Amen dico vobis, quia nec in Israel tantam fidem inveni (Luc. VIII). Vide ergo ubi venitur 111.1328B| ad fidem, quantum amplius habeant gentes, de quibus alio loco Dominus dicit: Quia venient ab oriente, et occidente, et a quatuor ventis terrae, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno Dei; filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores (Matth. VI). Ubi ergo ad leges venitur et litteras, habent Judaei amplius multum per omnem modum: ubi vero venitur ad fidem, ut ex comparatione dixerim, habent amplius gentes multum per omnem modum. Requirendum sane est, si etiam Samaritis dicendum est primis credita esse eloquia Dei, quoniam quidem etiam apud ipsos lex Moysi servari videtur. Sed illis ego ne ipsam quidem litteram, quae occidere dicitur, creditam dixerim, dicit enim de eis propheta: Vae his qui spernunt montem Sion, et confidunt in monte 111.1328C| Samariae (Amos. VI). Ipsi quippe se alienos a litteris Dei faciunt repudiantes prophetas. Sed et haereticis qui iniquitatem loquuntur in excelsum, et qui impietate sua dividunt unitatem deitatis, et qui legem ab Evangeliis separant, non dixerim credita esse eloquia Dei, pro eo quod divina apud eos volumina relegi videntur. Sed quia nihil in his sentiunt spiritale, nihil Deo dignum, solam apud eos quae occidit haberi litteram dixerim. Verum si forte Judaei nollent recipere Apostoli nostri sententiam, quae dicit quia littera legis occidit, et injuriam putant legi fieri, si secundum litteram sperni videatur, revertamur ad ipsum Moysen, et videamus ipse quam magnam fecerit litteram legis, qui cum accepisset tabulas lapideas, inscriptas digito Dei, tantum honoris 111.1328D| detulit litterae legis, ut projiceret de manibus suis tabulas, et comminueret quidem digito Dei scriptas, nec tantum pro hoc impietatis culpa notatus sit. Vides ergo quod non solum Paulus spernit litteram legis, sed multo ante eum Moyses et sprevit, et abjecit, et contrivit litteras legis, hoc sine dubio jam tunc designans, quod honor et virtus legis non esset in litteris, sed in spiritu. Sed et Dominus in Evangelio, cum dicit ad Judaeos loquens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus, puto quod sensum legis regnum Dei dixerit, qui ablatus est a Judaeis, manentibus apud illos solis litteris legis, et datus est gentibus qui possent per fidem fructum spiritus facere.

111.1329A| Quid enim si quidam illorum non crediderunt? Nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? absit. (Ambr.) Non, inquit, quia aliqui Judaeorum credere noluerunt quae Deus promisit filiis Abrahae, idcirco praejudicabitur caeteris Judaeis ne digni dicantur accipere quod promisit Deus fidelibus, quippe cum facta sit promissio, ut credentibus proficeret. Igitur non indignatus Deus propter illorum perfidiam, id est, Judaeorum, dabit reliquis credentibus vitam aeternam, quam promisit futuram per fidem Christi; quia qui non crediderunt, ipsi se indignos fecerunt, sine praejudicio caeterorum. His dictis commendat credentes Judaeos, quia nihil obest iis, quia multi ex illis credere noluerunt. Fidem Dei vel eam intelligimus, quam fidem habet Deus his quibus 111.1329B| credit eloquia sua; vel eam fidem qua credunt Deo hi qui ab eo eloquia divina suscipiunt. Commonemur ergo, ut infidelitas eorum qui vel non accedunt ad fidem, vel decidunt ex ea, si forte irrideant nos opera fidei agentes, vel cum jejunamus, vel cum misericordias facimus, vel cum studiis et legi Dei operam damus vel etiam cum pro martyrio Christi tormenta sufferimus, meminerimus semper, quia infidelitas eorum fidem Dei quae in nobis est none vacuat.

Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas, cum judicaris. Ut firmaretur quod supra dixit, quod Deus in promissione sua fidelis est, et omnis homo mendax, exemplum propheticum subdit ex psalmo quinquagesimo, quo et Deum verbis suis 111.1329C| justificari, et hominem mendacem incredulitatis causa signavit. Utrumque enim legitur in libro Psalmorum, quia Deus justus et verax est, et omnis homo mendax. Mendacem hominem dicit dum non credit quod promisit Deus; negans enim daturum Deum quod promisit, mendax est; multis ex causis Deum mendacem pronuntiat, quando promissis ejus non credit. Igitur omnem hominem mendacem dicit, qui diffidit de promissis Dei. Maxime tamen ad Judaeos hoc pertinet, quorum causam tractat hoc loco Apostolus, qui videntes Christum, negaverunt hunc esse quem promisit Deus, ac per hoc mendaces pronuntiantur: Deus autem verax est, quia misit Christum sicut promisit. Et sic vincit cum judicatur, quia dabit quod daturus negatur: dum enim non ei creditur, 111.1329D| mendax judicatur. Ille autem cum dat quod judicatur non daturus, vincit, ostendens se veracem, illum autem mendacem, qui non credit verbis ejus. Videbit enim Dei Filium in majestate quem negat; videbit et carnis resurrectionem, et sciet victam esse perfidiam pollicitatione et veritate Dei [Forte, per fidem pollicitam et veritatem Dei]. Nam et Christus cum judicatus est, vicit: inique enim occisus est, et reum fecit diabolum quem jam non peccando superaverat, ut secundo victus amitteret, quos tenebat in inferis, hoc est, quia omnis homo mendax, Deus autem solus verax. Ergo si Deus verax et solus verax, omnis autem homo mendax, unde erit homo verax, nisi accesserit ad eum qui non est mendax? Denique hominibus 111.1330A| dicitur: Fuistis aliquando tenebrae (Ephes. V). Ecce omnis homo mendax; Deo autem dicitur: Apud te fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV); et quia solus Deus verax, quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae (Joan. I); homines tenebrae, Deus lux; homo mendax, Deus verax; quando erit homo verax, accedite ad eum et illuminamini (Psal. XXXIII). Hoc ergo voluit Scriptura monstrare, quia omnis homo, prorsus omnis, quantum ad ipsum hominem pertinet, mendax est; nam non est mendax, nisi de suo, nec habet aliquid de suo, nisi ut sit mendax: non quia non potest esse verax, sed quia non de suo erit verax, ideo ut sit verax: Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV), tolle illi credidi, omnis homo mendax. Cum enim recesserit 111.1330B| a veritate Dei, remanebit in mendacio suo, quoniam qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII). Dic ergo: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? (Psal. CXV.) In pavore enim meo dixi, et verum dixi, omnis homo mendax; sed retribuet mihi non poenam pro mendacio, sed bonum pro malo, et justificando impium, fecit de mendace veracem. Ego autem dixi in exstasi mea: Omnis homo mendax. Exstasin pavorem dicit, quem comminantibus persecutoribus, et impendentibus passionibus, humana infirmitas patitur. Hoc enim intelligimus, quia in isto psalmo vox martyrum apparet; nam et alio modo dicitur exstasis, cum mens non pavore alienata, sed aliqua inspiratione revelationis absumitur; conterritus enim, perspexit infirmitatem 111.1330C| suam, et vidit non de se sibi esse praesumendum. Quantum enim ad ipsum hominem pertinet mendax est, sed gratia Dei verax effectus est, ne pressuris inimicorum cedens, non loqueretur quod crediderat, sed negaret, sicut Petro accidit, quoniam de se praesumpserat. Proinde verissime dictum est: Omnis homo mendax. In tantum enim non erunt mendaces, in quantum non erunt homines, quoniam dii erunt et filii Altissimi. Ut justificeris, inquit, in sermonibus tuis, et vincas dum judicaris. Quid est hoc futurum judicem judicandum? Judicandum a peccatoribus justum et in eo vincentem: quia quid in illo judicaretur, non erat. Huic itaque nullum habenti peccatum dicit in praesentia propheta David: Tibi soli peccavi et malum coram te, etc. (Psal. L). Superas 111.1330D| enim omnes homines, omnes judices; et qui se putat justum coram te injustus est; vincis ergo cum judicaris; superas, quia plus es quam homines et per te facti sunt homines.

Si autem injustitia nostra Dei justitiam commendat, quid dicemus? Nunquid iniquus Deus, qui infert iram (secundum hominem dico). Absit. (Amb.) Hoc juxta sensum prophetae dicit Apostolus. David autem quando peccaverat causa Uriae Hethaei, sciens quia promissio peccatoribus dari non potest, exorat ut justificatio verborum in Dei vincat judicium quo judicantur hi qui peccant, et poenitentem reformet sanctificans, ut det ei quod justis se daturum promisit. Ac per hoc subjecit, Si autem injustitia nostra justitiam Dei 111.1331A| commendat, et reliqua. Id est, si quia nos peccatores sumus, Deus justificatur, iniquus erit si vindicet. Nam si injustitia nostra ei proficeret, sine dubio iniquus erat, si damnaret peccantes, quia injustitia nostra Deum facit justum, si peccantibus nobis det quod promisit sanctis: quia quamvis peccatores simus, reformamur tamen per poenitentiam, ut non jam peccatores, sed abluti promissionem mereamur accipere. Non ergo hic sensus est in verbis prophetae David, cum dicit: Tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris, qui malevolorum hominum prava interpretatione asseritur, ut peccata hominum et mali actus Dei justificatione proficiant, et per mala nostra bonus appareat, et injustitia nostra illum justum 111.1331B| ostendat. Quoniam itaque iniquus non est Deus, cum irrogat iram, jam non peccatis nostris justificatur: quia si peccatis nostris justificaretur, iniquus esset si vindicaret: sed quia non est iniquus cum vindicat, manifestum est quia injustitia nostra Dei justitiam non commendat. Si autem commendaret, non vindicaret, quia justus est. Ac propter hoc subjecit: Secundum hominem, inquit, dico. Absit, hoc est, absit, ne Deus iniquus dicatur, quia hoc homini competit quem constat et errare et falli, et fallere: nam Deus immutabilis perseverat, nec potest non amare quae fecit.

Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? In hoc loco mundum homines qui in mundo sunt dicit, sicut et alibi legimus quia omnis mundus in maligno 111.1331C| positus est (I Joan. V). Quod utique homines qui in hoc mundo habitant in malitia esse positos ostendit, verum est, quia non erat justum, ut judicaret Deus quasi peccatorem mundum, si peccata ejus ipsi proficerent, ut dum nutu ejus peccantes veniam sequuntur, Deus bonus videretur; ut si non peccarent, non videretur justus: si enim non peccet, non habendo cui remittat, non erat bonus. (Orig.) Per omnem namque Epistolae hujus textum dicere vult quae fuerit vel ante adventum Christi salus secundum legem viventibus, vel quomodo per Salvatoris adventum rursus et incredulitatem Israel salus gentibus conferatur; et rursum quod neque ex integro gentes, nisi qui crediderint, veniant ad salutem, neque ex integro abjiciatur Israel, sed reliquiae credentium 111.1331D| salvae fiant: et ideo confusus, ut dixi, videtur ordo dicendi, dum diversitates credentium et non credentium partis utriusque persequitur. In quibus necessario sermonem convertit et ad Deum, ut his omnibus assumptionum repulsionumque differentiis vera quidem et justi Dei doceat esse judicia. Multum autem in hominibus abundare mendacii, et ideo dicit: Sit autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L). Ad haec ergo nunc videns, posse sibi e contrario verisimiliter objici, quia si ut Deus verax sit, mendacem esse omnem hominem necesse est, et si justitia Dei per hominum injustitiam commendetur, injustus videbitur 111.1332A| Deus, qui iram hominibus inferat, cum per hominum injustitiam suam justitiam videat approbari. Si enim nostra, hoc est, hominum injustitia Dei justitiam commendat, non utique poena digni homines videbuntur, per quos justitia Dei probabilior habetur, et clarior. Sed absit, inquit, ut hoc ita recipiamus iniquum videri Deum qui judicat iram adversus homines; quomodo enim injustus putabitur, qui judicat mundum, cum in ipso nomine judicis ostendatur, nihil sine judicio facere? ubi autem judicium est, constat esse justitiam, a justitia namque et judex, et judicium nominatur. Si ergo ut injusti, inquit, nos affirmare confingunt, veritas Dei in mendacio abundavit, superflue ego tanquam peccator judicor. Sed illud magis videbitur in quo blasphemant 111.1332B| nos, inquit, quasi hoc videamur dicere, ut si veritas Dei in hominum mendacio magis ostenditur, et justitia ejus per hominum injustitiam comprobatur, faciamus ergo nos mala, ut ex malis eveniant bona, et mentiamur nos, ut ex nostro mendacio Dei veritas clarescat. Sed haec quidam de nobis confingunt blasphemantes nos, quod quasi ex ipsius assertionis nostrae consequentia haec vel dici vel consequi videantur, quod ratio dogmatis nostri omnino non recipit, qui justum et verum intelligimus judicem Deum; et idcirco fortassis non dixit Apostolus quod nos homines injusti commendemus justitiam Dei, sed ait: Si injustitia nostra Dei justitiam commendat, ut ostenderet non Deum hominibus, sed justitiam injustitiae esse contrariam: induci autem 111.1332C| hominibus iram pro eo quod in semetipsis locum injustitiae dederint. Non ergo injustus videbitur Deus, qui est justitia, cum irascitur adversus injustitiam, cui eum nec decet esse propitium; sed pervenit ira haec etiam in homines, qui se ministros injustitiae, cui Deus irascitur, praebuerunt. Neque enim in nullo potest subsistere injustitia vel justitia; sed sicut justitia effectus est justi rectique operis, quae primo in Deo, tum etiam in his qui imitantur eum, invenitur, ita et injustitia effectus est injusti pravique operis, quae primo in diabolo, tum etiam in his qui eum volunt imitari deprehenditur, et ideo digne eis ira memoratur inferri, quamvis ex injustitia eorum, velut ex contrario videatur Dei claruisse justitia. Poterant namque, sicut receperunt in se affectum 111.1332D| injusti pravique operis, multo magis recti justique recipere. Juste igitur a Deo ira super omnes homines induci dicitur.

Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tanquam peccator judicor? (Ambr.) Manifestum est quia si ad gloriam Dei proficit mendacium hominum, ut ille solus verus appareat, peccatores non sunt dicendi qui peccant; quia non voluntate, sed impulsu ejus videbuntur peccare: quod absit.

Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt nos quidam dicere, faciamus mala ut veniant bona. Nunc aperit quorum causa haec sollicite et cum reverentia disputat. A perversis enim hoc opponebatur, quasi 111.1333A| hic esset sensus praedicantium remissionem peccatorum, ut facerent mala et venirent bona, hoc est peccarent, ut remittendo illis Deus videretur bonus, secundum quae supra dicta sunt: quod blasphemiam appellat, et abjicit a sensu divinae doctrinae. Nec enim peccare debere fides tradidit, quippe cum judicaturum Deum praedicet; sed delinquentibus consulit, ut recuperata salute, sub Dei lege viventes jam non peccent. Ideoque subjecit, Quorum damnatio justa est. Id est, horum hominum qui aemulatione invidiae istud de nobis interpretantur, quod supra dictum est, damnatio justa est. Haec enim jactabant Judaei, ut doctrinam apostolicam criminarentur, dicentes quod cum remissionem peccatorum praedicant, peccandi fomitem praebeant, ut quasi securi homines de 111.1333B| promissione, prompte peccarent: cum constet post acceptam fidem periculosum esse peccare, et hoc praedici credentibus. (Aug.) Utique gratia id, quo, ut jam fiant bona ab eis qui fecerant mala, non ut perseverent in malis, et reddi sibi existiment bona. Non itaque debent dicere: Faciamus mala, ut veniant bona; sed: Fecimus mala, et venerunt bona, jam faciamus bona, ut in futuro saeculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc saeculo recipimus pro malis bona.

Quid ergo praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse. (Ambr.) Hoc est, quid adhuc immoramur latius loquentes? Ostendimus enim redditis causis tam Judaeos quam Graecos, id est gentiles, omnes reos 111.1333C| esse: ideoque frustra legem servare. (Greg.) Cum Paulus apostolus ad Romanos scribat Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse, quomodo idem in subsequentibus non omnes, sed multos, per inobedientiam unius hominis peccatores constitui, definit dicens: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V)? Peccatores quomodo multi et non omnes videantur, cum idem apostolus dicit: Quia omnes peccaverunt, debemus ostendere aliud peccasse, aliud peccatorem esse. Peccator dicitur is, qui multa delinquendo in consuetudinem et, ut ita dicam, studium peccandi jam venit; sicut e contrario justus non dicitur is qui semel 111.1333D| aut bis aliquid justitiae fecerit, sed ille qui semper juste agendo, usu et consuetudine justitiam habet. Nam si quis in caeteris fere hominibus injustus sit, semel autem vel bis aliquid justi operis gerit, iste in eo quidem opere in quo justitiam tenuit, juste egisse diceretur, non tamen ex hoc justus appellabitur; ita et justus peccasse quidem dicitur, si aliquid commiserit aliquando quod non licet; non tamen ex hoc peccator appellabitur, qui peccandi usum et consuetudinem non tenet. Sicut et medicus non ille dicitur, qui et leviter ruptae capitis cuti scit imponere araneam, aut qui tumorem vulneris aqua calida fovere, quamvis etiam hoc medicinae esse videatur; sed ille dicitur medicus, qui usum, studium et disciplinam habet medendi. Ex quibus omnibus 111.1334A| puto sufficienter ostendi quod aliud sit peccare, aliud peccatorem esse: ut potest enim fieri omnes peccaverint, etiamsi sancti fuerint: quia nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus. Quis enim est qui aut in facto, aut in verbo, aut qui cautissimus certe est, vel in cogitatione non peccaverit? et ideo dixit peccasse quidem merito omnes dicentur, peccatores autem facti non omnes, sed multi (Ambr.) Primum enim Graecos ostendit reos, juxta legem naturae, et quod neque legem naturae et quod neque legem Moysi receperint; quamobrem pessima eorum et pergravissima causa. Deinde etiam Judaeos ostendit reos, qui sub lege Dei vivere videntur, ac sibi merito patrum defenderint dignitatem, ex eo praecipue quod promissionem patrum 111.1334B| spreverint, Dei gratiam in irritum deducentes. Ad quam rem firmandam exemplum propheticum subdidit ex psalmo tertio decimo dicens:

Sicut scriptum est (Psal. XIII), quia non est justus quisquam. Ab injustitia coepit mala opera eorum enumerare, et partim pejora subjicere, ut manifestaret in his nullam spem videri, nisi implorent misericordiam Christi, qui peccata dimittat. Deinde adjecit: Non est intelligens. Verum est quia si daret operam intelligere, injustus non esset.

Non est requirens Dominum. Nec istud occultum est, quia si intelligeret quid prodesset, quaereret Deum: et non sicut Asaph rex Juda, qui post multa Dei beneficia sic depravatus est, ut infirmitatem pedum passus, propheta praesente, non quaereret 111.1334C| Deum (III Reg. XV).

Omnes declinaverunt simul, inutiles facti sunt. (Orig.) Quod autem dicit, mihi videtur quod non dicitur declinasse, nisi is qui aliquando in via recta stetit. Unde apparet primum illud naturae rationabilis opus, quod a Deo factum est, fuisse rectum, et in via recta Creatoris ipsius munere collocatum. Sed quia ab hac ad laevum peccati iter detorsit, merito nunc dicitur declinasse, sicut exemplo est primus homo Adam, qui de paradisi via recta malesuadi fraude serpentis ad pravas et tortuosas mortalis vitae semitas declinavit. (Ambr.) Nemini dubium quin omnes non quaerentes Deum, inclinentur, ut auxilium requirant a vanitate: vanitas autem 111.1334D| est idolum, ideo inutiles fiunt. Istos omnes et propheta Jeremias significat dicens inter caetera: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini, volentes occidere eum; et sequitur: Omnis autem populus non permisit illos (Jer. XXVI). Ergo omnes dicit, sed malos: et omnes, sed bonos; neque enim, quia dicit omnes declinaverunt, totam penitus plebem significat, sed hanc partem plebis sicut et memoratus propheta refert, in qua omnes mali se condiderunt: semper enim duo populi sunt in una plebe. Hic est ergo populus, quem increpat Dominus, sub nomine Jerusalem dicens: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas (Matth. XXIII); et alio loco: Generatio, ait, mala et adultera (Matth. XII), et natio viperarum. De hujusmodi queritur et jam propheta Isaias, dicens: 111.1335A| Vae genti peccatrici, semini pessimo [semini nequam ] (Isa. I). Per malam enim voluntatem, dum fructus malos faciunt, semen pessimum sunt, et quia si voluerint possunt converti, vox probat Apostoli in alia Epistola dicentis: Eramus et nos aliquando natura filii irae sicut et caeteri (Ephes. II).

Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Amb.) Quia neglecto Deo inutiles facti sunt, bonum utique facere non possunt; jam enim depravati proficiunt in pejus.

Sepulcrum patens est guttur eorum. Jam malis mancipati bonos, si posset fieri, devorare volebant, ut sicut sepulcrum patet ad recipienda cadavera, ita et adversus bonos guttur eorum. (Orig.) Videtur autem Paulus hoc in loco majus aliquid in istis, de quibus 111.1335B| sermo est, ostendere criminis, cum eos sepulcrum non tectum neque coopertum, sed patens appellat; clausa enim sepulcra dicuntur, quos aliquantulum pudor cohibet palam delinquere, et proferre ad publicum crimina sua: patens vero sepulcrum dicuntur hi qui immunditias suas et impuritates in propatulo habent; quibus assiduitas et usus scelerum, quod est in malis ultimum, etiam commissorum verecundiam sustulit, ut jam non aperiant os suum et proferant verbum Dei, verbum vivum, sed aperiant guttur eorum, et proferant verbum mortuum, verbum diaboli, non de corde, sed de sepulcro.

Linguis suis dolose agebant. (Ambr.) Qui tam malis operibus adsueverant, quae loquebantur, in fallacia erant. (Orig.) Dolus est cum aliud quis lingua loquitur, 111.1335C| et aliud volutat in corde: quod crimen nescio si vel justos quosque et electos relinquat immunes. Sed puto quod alius plus, alius minus, nemo tamen sit ab hoc ad perfectum purus, nisi ille solus de quo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Pet. II).

Venenum aspidum sub labiis eorum. (Ambr.) Hoc dicit, quia verba hujusmodi hominum muscipula sunt. Ad hoc enim loquuntur, ut decipiant, ut sicut per labia serpentis venenum infunditur, ita et per labia eorum dolus et circumventiones. (Orig.) Potest accipi hoc et de his qui calumniarum commentis circumveniunt homines; potest et de his qui per haereticam doctrinam veneno diaboli infectam animas 111.1335D| decipiunt simplicium.

Quorum os maledictione et amaritudine plenum est. (Ambr.) Manifestum est, quia contra bonos mali semper maledicta et amara proponunt in convicium illorum prorum pentes et detractionem. (Orig.) Maledictio. Huic tamen et amaritudo conjungitur, quia ex iracundiae felle depromitur: per iracundiam enim ac furorem ad maledicendum lingua compellitur.

Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. (Ambr.) Hoc de nece prophetarum dixit, quos occiderunt impigre, ad bonum segnes, ad parricidium veloces. Contritio et infelicitas in viis eorum. Quoniam citati erant ad malefaciendum, iter ipsorum vel gressum tribulatum et infelicem pronuntiant. Et viam pacis non cognoverunt. Via pacis lenis est 111.1336A| et inturbata; omnis enim bona vita tranquilla est et actus modesti isti sunt pacifici, et per istos itur ad Deum. Illi ergo haec nolentes scire, elegerunt viam tribulationum, per quam itur ad gehennam. (Orig.) Qui quolibet scandalo animam a Deo separant, viri sanguinum nominantur; sicut enim homicida dicitur ille qui corpus ab anima separat, qua vivificatur, ita et multo etiam verius ille homicida dicendus est, qui animam a vera vita separat, quae est Deus. Pedes autem hoc in loco illos intellige, de quibus dicit Propheta: Mei autem pene moti sunt pedes (Psal. LXXIII), hoc est consilium quo agimus iter vitae. Contritio, inquit, et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognorerunt. Unde dicit in psalmis: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. 111.1336B| L); sed illam dicit contritionem, qua peccatores dicuntur conterere jugum Domini et projicere a cervicibus suis. Similiter et infelicitas, vel sicut alibi legitur, miseria accipiendum est, qua miser effectus est homo et infelix, qui cum in honore esset, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est eis (Psal. XLVIII). Et viam pacis non cognoverunt. Pax nostra Christus est; via ergo pacis, via Christi est. Sed etsi accipiamus quod peccatores, dum vitiorum bellis semper urgentur, viam pacis ignorant, recte intelligimus. Dicit enim Propheta ad Dominum: Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). Sed et ille populus qui de Aegypto eductus est, viam pacis incessit, ut in terram repromissionis veniret, et habitaret 111.1336C| in Jerusalem, quae interpretatur visio pacis, sicut et Propheta dicit: Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV). Plenius autem viam pacis agnoscit, qui ad coelestis Jerusalem habitaculum tendit, ut ad sanctam civitatem Dei viventis ascendat. Non est timor Dei ante oculos eorum. Quoniam hujusmodi sine sensu sunt, Dei timorem non habent. Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I), dicit Salomon. Et non dixit timorem Dei hos non habere, sed non est, inquit, timor Dei ante oculos eorum: videntes enim tam maligna opera sua et non horrentes, timorem Dei dicuntur ante oculos non habere. (Aug.) Item alio modo: Non est, inquit, qui faciat bonum, non est usque ad unum. Usque ad unum, vel cum ipso uno potest intelligi, ut nullus 111.1336D| hominum intelligatur, vel praeter unum ut accipiatur Dominus Christus. Sicut dicimus: Iste ager usque ad mare est. Non utique simul computamus et mare. Et iste est melior intellectus, ut nemo intelligatur fecisse bonitatem usque ad Christum, quia non potest quisque hominum facere bonitatem, nisi ipse monstraverit; et illud verum est, quia usque quod quisque cognoscat unum Deum, non potest facere bonitatem. Sepulcrum patens est guttur eorum. Aut voracitas significatur inhiantis gulae, aut in allegoria quia occidunt, et quasi devorant interfectos eos, quibus suorum morum perversitatem persuadent: cui simile est econtrario, quod Petro dictum est, Macta et manduca (Act. X), ut in suam 111.1337A| fidem et bonos mores gentes converteret. Linguis suis dolose agebant. Comes est voracibus adulatio, et omnibus malis. Venenum aspidum sub labiis eorum. Venenum dolosum dicit. Aspidum autem, quia nolunt audire praecepta legis, sicut aspides nolunt audire verba incantantis: quod in alio psalmo evidentius dicitur, quorum os maledictione et amaritudine plenum est, hoc est, venenum aspidum: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem consuetudine malefaciendi: contritio et infelicitas in viis eorum; omnes enim malorum hominum viae plenae sunt laboribus et miseria. Ideo Dominus clamat: Venite ad me, qui laboratis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde: jugum enim meum suave est, et sarcina 111.1337B| mea levis est (Matth. XI). Et viam pacis non agnoverunt. Hanc utique quam Dominus, ut dixi, commemorat, in jugo suavi et sarcina levi. Non est timor Dei ante oculos eorum. Isti non dicunt, Non est Deus, sed tamen non timent Deum. (Orig.) Praediximus jam quod in hac Epistola Paulus, velut arbiter quidam inter eos qui ex circumcisione crediderunt, et eos qui ex gentibus, temperet sermonem semper et libret, et nunc hos, nunc illos, in quibusdam videatur arguere, et sursum per singulas partes certaque spe promissionis animae. Quia ergo visus fuerat in superioribus dicere, quoniam si praeputium justitiam legis custodiat, judicabit eum qui in circumcisione praevaricator est legis, rursum eos quos humiliaverat levare addidit: Quid ergo amplius 111.1337C| est Judaeo, aut quae utilitas circumcisionis? multum per omnem modum: primo quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. Post haec cum hic consequenter quaedam fuisset prosecutus addidit, nunc et dicit: Quid ergo tenemus amplius? causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse. Quod si omnes sub peccato sunt, non erit elationis causa uni adversum alium, cum uterque non ex sua justitia, sed ex Dei misericordia veniat ad salutem. Probavit ergo Graecos quidem, id est gentiles, esse sub peccato cum ait: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propter quod tradidit eos Dominus in reprobum sensum, et 111.1337D| reliqua. Judaeos vero cum dicit: Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et reliqua, quibus addidit: Qui ergo doces alium, teipsum non doces; qui praedicas non furandum, furaris, etc. Post haec ergo dicit, quia causati sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse. Post haec vero, ut ei moris est de Scripturis sanctis vult affirmare, quae dixerat simul et doctoribus Ecclesiae praebet exemplum, ut ea quae loquuntur ad populum non propriis praesumpta sententiis, sed divinis munita testimoniis proferant. Si enim ipse tantus ac talis Apostolus auctoritatem dictorum suorum sufficere posse non credit, nisi doceat in lege et prophetis scripta esse quae dicit, quanto magis nos minime hoc observare debemus, 111.1338A| ut non nostras cum docemus, sed sancti Spiritus sententias proferamus.

Scimus autem quoniam quaecunque lex loquitur his qui in lege sunt, loquitur. (Ambr.) Manifestum est quia hos increpat lex qui et primum non crediderunt duci suo Moysi, neque prophetis parentibus suis, quos et persequentes occiderunt, neque apostolis cognatis suis secundum carnem, quorum sanguinem effuderunt, semper impii et in Deum rebelles, ut per legem damnentur. Sicut enim omnium malorum una est causa in malo, ita et cunctorum bonorum in bono: in istis ergo omnium similium arguitur malum. Haec ad Judaeorum confusionem pertinent, qui sibi et parentibus suis testimonium ex lege ferebant.

111.1338B| Ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo. Hoc dicit, quia Judaeis in peccatis constrictis, omnis mundus subditus fit Deo. Nulli enim dubium est, quin pagani obruti sint delictis et impietatibus, ac per hoc totus mundus Deo prostratus sit, ut possit ad indulgentiam pervenire, quia omnis mundus Judaei erant et gentiles, a quibus segregati sunt fideles. Quando ergo Judaeos, qui legem acceperunt a Deo, et quibus facta promissio est, peccatis probat obnoxios, dubium non est omnes Graecos reos esse mortis. Quamobrem: Omne os obstruatur, ait, et subditus fiat omnis mundus Deo, dum omnes rei approbati indigent misericordia Dei, tam Judaei, quam etiam Graeci. (Orig.) Sed requiramus omnem mundum, hic quid appellaverit. Nunquidnam 111.1338C| putabitur omnis mundus ita terrenus hic debere intelligi locus, ut et arbores, et lapides et herbae, ac semina et plateae quae in ipso sunt pariter nominatae sint? partes enim mundi hujus esse singula videntur. Non arbitror ita quempiam ineptum inveniri ut haec possit asserere. Restat igitur ut omnem mundum, omne rationabile animal dicat, et sicut omne quod irrationabile est, excipitur ex hoc sensu, ita nulla mihi videtur ab hac conditione rationabilis creatura secerni: omnis ergo mundus obnoxius fit Deo per hoc quod legem naturalem inseruit omnibus, de quibus et in alio loco dicit (Philip. II), quod in nomine Jesu omne genu flectetur coelestium et terrestrium et infernorum. (Aug.) Conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex 111.1338D| fide Jesu Christi daretur credentibus: ita, Domine, ita fac, misericors Domine, impera quod non possit impleri; imo impera, quod non nisi per tuam gratiam possit impleri: ut cum homines per suas vires adimplere nequiverunt, omne os obstruatur, et nemo sibi magnus videatur, sint omnes parvuli, et reus fiat omnis mundus tibi, quia non justificabitur ex lege omnis caro coram te.

Quoniam quidem, non justificabitur ex operibus legis omnis caro coram Deo. Quod autem dicit quia non justificabitur in lege omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati, et caetera similia, quae quidam putant in contumeliam legis objicienda, sollicite satis legenda sunt, ut neque lex ab Apostolo 111.1339A| improbata videatur, neque homini arbitrium liberum sit ablatum. Itaque quatuor istos gradus hominum distinguamus, ante legem, sub lege, sub gratia, in pace. Ante legem, sequimur concupiscentiam carnis, sub lege trahimur ab ea, sub gratia nec sequimur eam nec trahimur ab ea, in pace nulla est concupiscentia carnis. Ante legem ergo non pugnamus, quia non solum concupiscimus et peccamus, sed etiam approbamus peccata; sub lege pugnamus, sed vincimur: fatemur enim mala esse cum utique nolumus facere; sed quia nondum est gratia, superamur. In isto gradu ostenditur nobis quomodo jaceamus, et dum surgere nolumus, et cadimus, gravius affligimur, inde hoc dicitur: Lex subintravit ut abundaret delictum (Rom. V). Inde et, quod non 111.1339B| positum est per legem cognitio peccati; non enim ablatio peccati est, quia per solam gratiam aufertur peccatum. Bona ergo lex, quia ea vetat quae vetanda sunt, et ea jubet quae jubenda sunt: sed cum quisquam illam viribus suis putat implere, non per gratiam liberatoris sui, nihil ei prodest illa praesumptio, imo etiam tantum nocet, ut vehementiori peccandi desiderio rapiatur, et in peccatis etiam praevaricator inveniatur: ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Sic ergo jacens cum se quisque cognoverit per seipsum surgere non valebat, imploret liberatoris auxilium. Venit ergo gratia quae donet peccata praeterita, et conantem adjuvet, et tribuat charitatem justitiae, et auferat metum. Quod cum fit, tametsi desideria quaedam carnis, dum in hac vita 111.1339C| sumus, adversus spiritum nostrum pugnant, ut eum ducant in peccatum, non tamen his desideriis consentiens spiritus, quoniam est fixus in gratia et charitate Dei, desinit peccare: non enim in ipso desiderio pravo, sed in nostra consensione peccamus: ad hoc valet quod dicit idem Apostolus: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum concupiscentiis ejus (Rom. VI). Hic enim ostendit esse desideria, quibus non obediendo peccatum in nobis regnare non sinimus; sed quoniam ita desideria carnis, de carnis mortalitate nascuntur, quam trahimus ex primo peccato primi hominis, unde carnaliter nascimur, non finientur haec nisi resurrectione corporis immutata, illa quae nobis promittuntur meruerimus ubi perfecta pax erit, quam in 111.1339D| quarto gradu constituimus. Ideo ait, perfecta pax, quia nihil nobis resistit, non resistentibus Deo, hoc est, quod dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est, propter justitiam. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit spiritum ejus, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII). Liberum ergo arbitrium perfecte fuit in primo homine. In nobis autem, ante gratiam non est liberum arbitrium ut non peccemus, sed tantum ut peccare nolimus; gratia vero efficit, ut non tantum velimus recte facere, sed etiam possimus, non viribus nostris, sed liberatoris auxilio, qui nobis etiam 111.1340A| perfectam pacem in resurrectione tribuit, quae pax perfecta bonam voluntatem consequitur. Gloria enim in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). [Amb.] Non ideo minime justificatos homines asserit apud Deum, quia legem justitiae non servaverunt in praeceptis, sed quia sacramentum mysterii Dei, quod est in Christo, credere noluerunt: per hoc enim decrevit Deus justificari hominem, non per legem, quia. lex ad tempus justificat, non apud Deum. Ideo legem servantes in tempore, justi dicuntur non apud Deum, quia fides per quam justificantur homines apud Deum, non est in eis. Major enim fides est quam lex, quia lex ad nos pertinet, fides ad Deum. Idcirco lex temporalem habet justitiam, fides aeternam. Nam omnem 111.1340B| carnem dicens omnem hominem significavit, sicut et propheta Isaias ait: Et videbit omnis caro salutare Dei (Isa. LI; Luc. III), id est, videbit omnis homo Christum Deum, in quo salus omnium continetur. Et idcirco in carne significantur quia peccatis obnoxii sunt: sicut enim justitia spiritales facit, ita et delicta carnales, ut ex actu nomen accipiat homo. Nam quia aliud est coram Deo justificari, aliud coram hominibus, hoc est, ad comparationem aliorum hominum, potest alius homo qui emendatius vixerit justus videri; ad comparationem autem Dei non solum homo non justificabitur, sed et sicut Job dixit: Stellae autem non sunt mundae coram ipso (Job. XXV), quae utique coram ipso nobis mundae sunt, hoc est, ad comparationem hominum 111.1340C| mundae habentur, ac sanctae: ad comparationem vero Dei mundae esse non possunt.

Per legem enim cognitio peccati (Ambr.). Per fidem autem abolitio; ideo sequenda fides est. Quae est haec lex per quam dicit cognitum esse peccatum, et cognitum quomodo? Videmus enim veteres non ignorasse peccatum, quia et Joseph in carcerem missus est, licet per calumniam, et pincerna et pistor Pharaonis causa peccati. Quomodo ergo latebant peccata? Triplex quidem lex est, ita ut prima pars, de Sacramento divinitatis sit Dei; secunda autem quae congruit legi naturali, quae interdicit peccatum; tertia vero factorum legis, id est sabbati, neomeniae, circumcisionis, etc. Haec ergo lex naturalis, quae per Moysem partim reformata, partim pro ejus 111.1340D| auctoritate firmata in vitiis cohibendis, cognitum fecit peccatum, non quod lateret, sicut dixi, sed ostendit peccata quae fiunt, non impune futura apud Deum, ne forte quis ad tempus evadens, legem illusisse putaretur. Hoc est quod lex ostendit.

Nunc vero sine lege justitia Dei manifestata est, testimonium habens a lege et prophetis. Apertum est quia justitia Dei sine lege apparuit, sed sine lege sabbati, et circumcisionis, et neomeniae, et vindictae, non tamen sine sacramento divinitatis Dei, quippe cum justitia Dei de sacramento Dei sit. Nam quando quos lex reos tenebat, justitia Dei ignovit illis, sine lege utique hoc fecit, quia in quos lex vindicatura erat, donavit illis peccatum. Et ne hoc forte 111.1341A| contra legem factum putaretur, adjecit justitiam Dei testimonium habere ex lege et prophetis, hoc est, quia ipsa lex ex alia parte olim istud futurum dixerat; quia venturus erat qui homines salvaret: quod legi concessum non erat; ut peccata donaret. Ideo autem justitia Dei dicta est, quae videtur esse misericordia; quia de promissione originem habet, et cum promissum Dei redditur, justitia Dei dicitur. Justitia est enim, quia redditum est quod promissum est; et cum suscipit confugientes ad se justitia, dicitur, quia non suscipere iniquitas est. (Aug.) Omnes praevaricantes gratia Salvatoris invenit, alios majus, alios minus: quanto enim legis major in quoquo cognitio, tanto minor peccati excusatio, tanto manifestior praevaricatio. Restabat ergo ut hominibus 111.1341B| non sua, sed Dei, id est, a Deo donata justitia subveniret. Unde ait Apostolus: Per legem cognitio peccati: non ergo oblatio, sed cognitio. Nunc autem sine lege, inquit, justitia Dei manifestata est, testificata per legem et prophetas. Proinde etiam iste subjunxit, propterea dilexi testimonia, tanquam diceret: Quoniam lex, sive in paradiso data, sive naturaliter insita, sive in litteris promulgata, praevaricantes fecit omnes peccatores terrae; propterea dilexi testimonia tua, quae sunt in lege tua de gratia tua, ut non sit in me justitia mea, sed tua, lex enim ad hoc prodest ut mittat ad gratiam. Non solum enim quod attestatur manifestanda justitia Dei, quae sine lege est, verum etiam hoc ipso, quod praevaricantes fecit, ita ut et etiam littera occidat; ad vivificantem Spiritum 111.1341C| confugere timorem compellit, per quem peccatorum deleatur universitas, et recte factorum charitas inspiretur. Per legem, inquit, agnitio peccati. (Orig.) Dum per legem Domini qui agendum sit, quid cavendum simul, et quid peccatum sit, et quid non sit, agnoscimus, non ergo, ut haeretici Deum legis accusant, mala radix est lex, et mala arbor, per quam peccati venit agnitio: quia non dixit ex lege agnitio peccati, sed per legem, ut scias non ex ipsa ortum, sed per ipsam agnitum esse peccatum, ut verbi gratia, si diceremus, per artem medicinae datur languoris agnitio, nunquidnam videretur tibi causa languoris esse medicina, quia per ipsam qualitas languoris agnoscitur? Sed sicut constat bonam esse medicinam, quae aegritudinis intelligentiam praestat, 111.1341D| qua possit vitari infirmitas, ita et lex bona est, per quam peccatum deprehenditur et agnoscitur. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est. Tale est ergo quod dicit, non sicut per legem agnitio peccati, ita et manifestatio justitiae Dei per legem fit, sed sine lege manifestatur justitia Dei; poterat enim naturae lex arguere peccati naturam, et notitiam ejus ostendere: justitia autem Dei supergreditur et supereminet hoc quodcunque mens humana solis naturalibus sensibus potest rimari. Neque enim sufficit ad intelligendam et considerandam non quamcunque humanam, sed ipsam Dei justitiam, et judicia quae ex ipsa descendunt, de quibus dicitur, quia sunt abyssus multa (Psal. XXXV), et quia 111.1342A| tam profunda sit justitia Dei et judicia, ut Apostolus dicit: Quam inscrutabilia sunt judicia Dei (Rom. XI)! Sed et Sapientia ita ad homines loquitur, quasi non possit justitia Dei naturae solius motibus sciri, sed per doctrinae studium quaeri; et ideo dicit: Discite justitiam, qui judicatis orbem (Sap. I). Quamobrem ad Dei justitiam cognoscendam nihil prorsus opitulabitur lex naturae, etiamsi videatur aliquid sentire de humana justitia. Illa enim lex potest sentire quid inter homines justum sit, ut quod ipse quis pati non vult, hoc ne proximo faciat. Nunquid naturaliter potest sentiri de illa justitia, quae dicit: Videte ne faciatis justitiam vestram coram hominibus, et ut nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua? (Matth. VI.) Haec et hujusmodi justa dictare non 111.1342B| potest lex naturae, et ideo dicit Apostolus: Nunc autem sine lege, naturae scilicet, justitia Dei manifestata est, testimonium habens legis Moysi et prophetarum, in quibus sanctus Spiritus multa per figuras et aenigmata de justitia Dei scripserat. Et nolo mireris quod unum vocabulum legis, secundo in eodem loco positum, diversa significet. Invenimus hanc esse Scripturae consuetudinem et in aliis locis, ut ibi: Nonne vos dicitis quia adhuc quatuor menses sunt, ut veniat messis? et elevate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt ad messem. (Joan. IV.) Nonne et hoc loco messis secundo nominata, primo ad corporalem messem refertur, secundo vero ad spiritalem? Ita in hoc loco Apostolus cum sine lege dicit justitiam manifestari, naturae lex intelligitur: cum 111.1342C| vero dicit, Testificata a lege et prophetis, Moysi legem designat. Haec ergo justitia Dei, quae est Christus, manifestatur sine lege quidem naturali, non tamen sine lege Moysi vel prophetis: dat enim ei testimonium lex, sicut et ipse dicit: Scrutamini Scripturas, et ipsae sunt quae testimonium reddunt de me (Joan. V). Nam lex quidem naturalis potest occasiones praebere et intellectum dare, ut diximus, vel ad ea quae inter omnes agi aequitas poscit, vel ad hoc ipsum, ut esse sentiat Deum. De Christo autem quia sit Filius Dei sentire naturaliter quis potest? Ideo ergo sine hac lege justitia Dei, quae est Christus, manifestata est, testificata ex lege Moysi et prophetis. Verum priusquam ad sequentia properemus, 111.1342D| omittenda non videtur ne haec quidem observatio, quod in peccato quidem agnitionem posui, in justitia vero manifestationem. Omne quod manifestatur lux est: et si quod manifestatur lux est, peccatum, quod lux non est, non manifestatur, sed agnoscitur. Ego sic accipio et illud: Nihil occultum quod non manifestetur, nec opertum, quod non reveletur. Sed ad propositum revertamur. Lex ergo et prophetae testes sunt justitiae Dei, quae justitia per fidem Jesu Christi manifestatur in omnes credentes, in quibus nulla est distinctio utrum ex Judaeis an ex gentibus credant. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi. (Ambr.) Quid enim aliud per fidem Jesu Christi, nisi quia ipsa Dei justitia manifestatio Christi est? Per fidem enim praedicationis Jesu Christi agnoscitur 111.1343A| donum dudum promissum a Deo, vel sumitur. In omnes et super omnes qui credunt. Hoc est, super omnes Judaeos et Graecos credentes videri Dei justitiam. Non enim est distinctio: omnes peecaverunt, et egent gloria Dei. Quia dixerat super omnes Judaeos et Graecos Dei esse justitiam, ut hoc probaret, adjecit: Omnes enim peccaverunt. Hoc generaliter accipiendum, ut intelligantur tam Judaei quam Graeci unde ait, non est distinctio; omnes enim hic comprehendit etiam et sanctos, ut ostenderet nihil profuisse legem sine fide; sic enim lex data est, ut fides esset in lege, quae futuram speraret salutem. Quamobrem mors Christi omnibus proficit, quia et hic in saeculo, quid credendum et observandum est, docuit, et de inferno omnes eripuit. Omnes enim peccaverunt: sed solus 111.1343B| sine peccato venit qui nos peccatores invenit. Hoc Apostolus: Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, ut ipse liberet, non tu, quia tu te liberare non potes; indiges liberatore, quid est quod te jactas? quid est quod de lege et de justitia praesumis? Vide ergo, attende eum qui dicit: Condelector enim lege Dei, secundum interiorem hominem, etc., usque dum ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII). Quare gratia? quia gratis datur. Quare gratis datur? quia merita tua non praecesserunt, sed beneficia Dei te praevenerunt. Illi ergo gloria qui nos liberat. Justificati gratis per gratiam ipsius. Justificati sunt gratis, quia nihil operantes, neque vicem reddentes, sola fide justificati sunt dono Dei. Per redemptionem, quae est in 111.1343C| Christo Jesu. Gratiam Dei in Christo esse testatur, quia voluntate Dei a Christo redempti sumus, ut manu missi justificaremur, sicut ad Galatas, dicit: Christus nos redemit, offerens se pro nobis. Permisit enim se diabolo saevienti, sed impraescio. Putans autem Christum se posse retinere, veluti accepit eum; sed quia virtutem ejus ferre non potuit, omnes quos tenebat simul cum illo amisit.

Quem proposuit Deus propitiatorem fidei. Hoc dicit quia in Christo proposuit Deus, id est, disposuit propitium se futurum humano generi, si credat. In sanguine ipsius. Ideo in sanguine ipsius, quia morte ejus liberati sumus, ut manifestaret illum mortuum, et mortem passione ejus damnaret. Ad ostensionem justitiae suae, hoc est ut promissum suum palam faceret, 111.1343D| quo nos a peccatis liberaret, sicut ante promiserat; quod tum cum implevit, justum se ostendit. Propter propositum praecedentium delictorum in patientia Dei. Sciens Deus propositum benignitatis suae quo censuit peccatoribus subvenire, tam his qui sunt apud superos, quam qui in inferno tenebantur, utrosque diutissime exspectavit, evacuans sententiam, qua justum videtur omnes damnari: ut ostenderet nobis, quod olim decreverat liberare genus humanum per Christum, sicut promisit per Jeremiam prophetam dicens: Propitius ero iniquitatibus illorum, et delictorum illorum non memorabor (Jer. XXXI). Et ne forte hoc donum solis Judaeis promisisse videretur, per Isaiam dicit: Domus mea, 111.1344A| domus orationis vocabitur in omnibus gentibus (Isa. LVI). Quamvis enim Judaismo facta promissio sit, sed praescius Deus eo quod donum ejus reprobaturi essent impii Judaei, gentes se ad percipiendam gratiam suam promisit admittere, quarum aemulatione in iram missi, cruciarentur impii Judaei. In hoc tempore, id est, tempore nostro quo dedit Deus, quod olim promiserat dandum tempore quo dedit.

Ut sit ipse justus, justificans eum qui ex fide est Jesu Christi. Recte ait, quia ut sit justus dedit quod promisit: hoc autem promisit justificare se credentes in Christo. Dicit autem in Habacue: Justus autem ex fide mea vivit (Habac. II), ut dum Dei fidem habet et Christi, sit justus. Fit ergo per repropitiationem sanguinis Christi remissio praecedentium delictorum 111.1344B| in sustentatione Dei ad ostensionem justitiae suae. Sustentatio Dei est ubi peccator non statim punitur ut peccat, sed secundum quod ibidem Apostolus dixit, per patientiam Dei adducitur ad poenitentiam: in hoc loco ostendere dicitur justitiam suam Deus. Bene autem addit in hoc tempore. Praesentis enim saeculi tempore in sustentatione est justitia Dei, futuri vero in retributione; justum namque apud Dominum visum est, ut quia futurum saeculum ad judicium statuerat, praesens sustentationi et patientiae deputaret; nam si puniret in hoc tempore peccatorem, justum non videretur iterum ad judicium quem punierat evocare; si vero sustentet et patiatur in praesenti saeculo, recte erit justus Judex in futuro. Justificat ergo eum qui ex fide est, sicut et de 111.1344C| Abraham scriptum, quia credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad justitiam; quia si Abraham credidit, ex fide justificatus est: consequens sine dubio erit, et ut nunc qui credidit Deo per fidem Jesu Christi justificetur cum fideli Abraham.

Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non, sed per legem fidei. Reddita ratione ad eos loquitur, qui agunt sub lege, quod sine causa gloriantur, blandientes sibi sub lege, et propterea quod genus sint Abrahae, videntes non justificari hominem apud Deum nisi per fidem. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. Gentilem dicit hominem pro certo haberi, quod justificetur credens, nulla faciens opera legis, id est, sine circumcisione, aut neomeniis, aut 111.1344D| veneratione sabbati. (Aug.) Nam erant quidem in lege qui de operibus legis gloriabantur, quae fortasse non dilectione, sed timore faciebant, et volebant se justos videri, et praeponi gentibus quae opus legis non fecerant. Apostolus autem praedicans fidem gentibus, cum eos qui accedebant ad Dominum videret justificatos ex fide, ut jam quia crediderant, bene operarentur, non quia bene operati sunt, credere mererentur, exclamavit securus, et ait: Quia potest justificari homo ex fide, sine operibus legis, ut illi magis non fuerint justi, qui quod faciebant, timore faciebant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiamsi foris non exit opere.

An Judaeorum tantum Deus? Nonne et gentium? 111.1345A| imo et gentium. (Ambr.) Sine dubio omnium Deus unus est. Nec enim soli Judaei possunt sibi vindicare, quod Deus illorum, non etiam gentium sit, cum relegant ab uno Adam omnium esse originem, et nullum advenam volentem ad legem accedere, prohiberi. Denique aliquanti exierunt cum illis in eremum de Aegyptiis, quos suscipere jubentur, tantum ut circumciderentur, et pariter cum illis ederent azyma vel pascha, nec non et Cornelium donum Dei accepisse gentilem (Act. X) non judaizantem, et quod justificatus sit divino testimonio comprobatum, sicut in Psalmis scriptum est: Viam iniquitatis amove a me (Psal. CXVIII); et quia lex factorum subintravit, ut abundaret delictum, sequitur, et dicit: Et de lege tua miserere mei. Qua lege nisi lege fidei? Audi 111.1345B| Apostolum: Ubi est gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. Haec est lex fidei qua credimus et oramus per gratiam nobis donari, ut faciamus quod per nosmetipsos implere non possumus, ne ignorantes Dei justitiam et nostram volentes constituere, justitiae Dei non simus subjecti. In lege itaque factorum est Dei jubentis justitia; in lege autem fidei subvenientis misericordia. (Orig.) Imminet igitur nobis qui integram esse scripturam Apostoli conamur asserere, et ordine suo cuncta constare, ut requiramus quis sine operibus sola fide justificatus sit. Quantum igitur ad exemplum pertinet, sufficere arbitror illum latronem qui cum Christo crucifixus clamavit: Domine Jesu, memento mei cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII). 111.1345C| Nec aliud quidquam describitur boni operis ejus in Evangeliis, sed pro hac sola fide ait ei Dominus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid.). Aptemus nunc causae hujus latronis verba apostoli Pauli, et dicamus ad Judaeum: Ubi est ergo gloriatio tua? Certum, quia exclusa est; exclusa est autem non per legem operum, sed per legem fidei; per fidem enim justificatus est hic latro sine operibus legis, quia super hoc Dominus non requisivit quid prius operatus esset, nec exspectavit quid operis, cum credidisset, expleret, sed sola confessione justificatum comitem sibi eum paradisum ingressurus assumpsit. Sola igitur justa gloriatio est in fide crucis Christi, quae excludit omnem illam gloriationem, quae descendit ex operibus legis. Haec autem 111.1345D| nobis dicta sunt pro eo quod tanquam interrogantis sermone dixit Apostolus: Ubi est ergo gloriatio tua? et ad haec sibi ipse respondit, exclusa est; et rursum quasi ipse interroget ait, Per quam legem? Operum; et respondit sibi ipsi, Non, sed per legem fidei. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. De his jam superius diximus. Quod vero etiam praesenti loco duarum legum facit iterum mentionem, et dicit legem operum et legem fidei, considera etiam ipse qui legis, utrum ad legem Moysi et legem naturalem sermo hic debeat inclinari, an ad legem litterae, et legem spiritus: quia lex litterae occidit, mortem operatur, lex autem spiritus vitae liberat a lege peccati et mortis. Unde 111.1346A| et convenienter in consequentibus ponit: An Judaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Imo et gentium. Quoniam quidem unus Deus, qui justificavit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. (Ambr.) In circumcisione Judaeos significat eo quod ex fide promissionis justificati sunt, credentes hunc esse Christum, quem in lege promiserat Deus; in praeputio vero gentes significat per fidem Christi justificatos apud Deum: tam enim gentiles quam Judaeos non aliter quam credentes justificavit; quia enim omnium unus est Deus, una ratione omnes justificavit. Quid ergo prodest carnis circumcisio, aut quid obest praeputium, quando dignitatem et meritum non facit nisi fides? (Orig.) Non enim mihi videtur superflua apud eum haberi ista praepositionis per 111.1346B| commutatio, quia invenimus ab eo et in aliis locis, non ut libet, sed observanter haec posita, et necessario differentiam distinctionis hujus esse servatam, sicut cum de Deo loquens, dicit: Quoniam ex ipso, et per ipsum et in ipso sunt omnia. Cum dicitur, ex ipso, principale aliquid hujus praepositionis indicio videtur ostendi; cum vero, per ipsum, dicitur, sequentis causae, id est ejus quae post principalem est, intelligentia designatur, ut verbi causa, dicamus quod ait, ex ipso, et per ipsum, et in ipso omnia. Ex ipso, primae creationis omnium, et hoc ipsum quod quae sunt, ex Deo esse coeperunt, significantiam dedit; per ipsum, quod ea quae prius facta fuerant, reguntur et dispensantur per eum a quo subsistendi initium subtrahunt; in ipso, quod hi qui jam correcti 111.1346C| et emendati sunt, in ipsius perfectione consistunt. Sic ergo haec plenissimae rationis tenere differentias edocentur, ut quod subsistimus, ex Deo habere dicamur; quod dispensamur et regimur, per ipsum fieri designetur; quod vero in summa perfectionis consistimus, in ipso esse declaretur. Potest in praesenti loco talis quidem obervari differentia, ut circumcisio quae velut primo loco et ordine justificatur, ex fide, et non per fidem justificanda memoretur: praeputium vero quod secundo loco ad justificationem trahitur, non ex fide, sed per fidem justificandum dicatur. Justificat ergo unus atque idem Deus circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Quod si requirat aliquis curiosius, hi qui ex fide justificantur, per quem justificentur; 111.1346D| et rursum, hi qui per fidem justificantur, ex quo justificentur: licet fortassis multa in hoc curiositas videatur, tamen convenienter dicere possumus, quod qui ex fide justificantur, initio ex fide sumpto per adimpletionem bonorum operum consummantur, et qui per fidem justificantur, a bonis operibus exorsi per fidem summam perfectionis accipiunt. Ita utrumque sibi adhaerens alterum ex altero consummatur. Et propterea, puto Apostolum statim in consequentibus posuisse.

Legem evacuamus per fidem? Absit: sed legem statuimus. (Aug.) Quod autem dicit legem evacuamus per fidem? absit, sed legem justificamus, id est, firmamus. Sed quem ad modum firmanda fuerat 111.1347A| lex nisi per justitiam? Justitia autem quae est ex fide, quia ea ipsa quae non poterant impleri, per fidem impleta sunt. (Orig.) Quoniam in superioribus ad fidem cuncta visus est revocare, ipse sibi quod ab alio proponi posset ostendit et dicit: Si per fidem justificatur homo, et non ex operibus legis, et si Deus circumcisionem ex fide justificat, et praeputium per fidem, legem ergo Moysi, o Paule, destruis per fidem? Sed ad hoc ipse respondens dicit: Absit, imo legem statuimus, hoc est confirmamus. Sed operae pretium est videre quomodo legem se confirmare pronuntiet, qui in superioribus dixerit, quia non justificetur homo ex operibus legis. Salvator noster in Evangelio dicit, quia Moyses de me scripsit. Qui ergo non credit Christo, de quo Moyses scripsit in lege, 111.1347B| destruit legem: qui autem credit Christo, de quo Moyses scripsit, legem confirmat per fidem, quia credit in Christum. Fidem autem dicimus in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum integram, plenam, perfectam, quae nihil diversum, nihil discrepans aut extraneum in Trinitate profitetur. Nam Marcion qui alium dicit Deum legis, alium Patrem Christi per fidem suam non statuit, neque confirmat, sed destruit legem. Hoc et Ebion facit; hoc et omnes, qui in fide Catholica aliquid corruptionis interserunt. Ego etiam illud convenienter adjiciam, quia omnis qui Christo credens bene agit, et continet se ab omni macula peccati, hic legem Dei recte vivendo confirmat; qui vero praeceps peccatorum vitiis agitur, et sine ullo poenitendi retinaculo assiduitate 111.1347C| scelerum maculatur, hic etiamsi credere Christo videatur, per fidem suam non statuit, sed destruit legem. Sed et illa nequaquam nobis praetereunda videtur objectio, quam proferre quis potest, et dicere quod contraria sibi scribere videatur Apostolus, cum in praesenti quidem loco dicit non destrui legem, sed confirmari; in secunda vero ad Corinthios ita scribit: Quod si ministerium mortis in litteris formatum in lapidibus, factum est in gloria, ita ut non possint intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quae destruitur; quomodo non magis ministerium Spiritus erit in gloria? (II Cor. III.) Et paulo post: Si enim quod destruitur per gloriam, multo magis, quod manet in gloria est (Ibid.). Dici ergo potest quia gloria 111.1347D| vultus Moysi quae destruitur, et hoc quod dicit: Si enim quod destruitur per gloriam est, contrarium huic sententiae, qua pronuntiat: Non destruimus legem per fidem, sed statuimus et confirmamus. Sed vide si possumus hoc modo, quod intentatur absolvere. Non est idem quod dixit, legem destruimus, et lex destruitur. Paulus ergo in praesenti loco hoc pronuntiat, quod legem ipse non destruat. Nam si destruitur lex per eam quae supereminet gloriam, et non per Paulum, neque per alium aliquem sanctorum destruitur. Unde et ipse Dominus dicebat: Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V). Nullus ergo sanctorum, nec ipse Dominus destruit legem, sed gloria ejus temporalis, et pertransiens a gloria 111.1348A| aeterna et permanente destruitur et superatur. (Ambr.) Non utique lex exinanitur per fidem, sed adimpletur: firmatur enim status ejus, quando quod futurum dixit, fides istud advenisse testatur. Hoc propter Judaeos qui putant fidem Christi legi esse inimicam, ignorantes sensum legis. Non ergo evacuat legem, cum illam cessare debere am docet, quia tempore suo recte illam datam asserit, sed jam agere non debere. In ipsa enim lege dictum est, tempore exsolutae promissionis legem cessare debere: angelus enim Gabriel Danieli prophetae desiderium hujus rei sciendae habenti ostendit, inter caetera dicens, adveniente Christo, chrisma, id est, unctionem regalem cessare, quae potestas intelligitur. Et judicium, ait, non erit amplius, quod est lex, et 111.1348B| tolletur sacrificium meum (Dan. IX, XI); ideo, inquit, meum, ut sciretur oblationem veterem cessaturam. Quem sensum adaperiens Salvator: Lex, ait, et prophetae usque ad Joannem; et quia lege Moysi cessante, meliora praecepta daturus erat Deus, Jeremias propheta cecinit, dicens: Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo domui Israel, et domui Juda Testamentum Novum, non secundum quod dedi patribus eorum (Jer. XXXI); his utique qui venientem Christum ex promissione receperunt. Ideo Salvator, Non veni, ait, solvere legem aut prophetas, sed adimplere; et quia domus Dei non tantum in sola Hierosolyma, sed et in caeteris locis futura erat, ait Zacharias propheta: Ponam Jerusalem in omnibus gentibus (Zach. XII), quae est Ecclesia.

CAPUT IV. Declarat Apostolus per exemplum Abrahae fidem requiri ad salutem, et legem veterem non sufficere. 111.1348C|

Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? (Ambr.) Postquam ostendit non posse per opera legis quemquam justificari apud Deum, adjecit nec Abraham potuisse aliquid mereri secundum carnem. Carnem dicens, circumcisionem posuit, quia nihil quaesivit Abraham per circumcisionem; ante enim justificatus est quam circumcideretur.

Si enim Abraham ex operibus legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. (Aug.) Quod autem ait: Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum, hoc est, quia Abraham sine lege, dum non ex operibus legis gloriam 111.1348D| conquirit, quasi suis viribus legem impleat. Cum autem adhuc lex ista data non esset, Dei illa gloria non sua est, non immeritus vitam quam ex operibus, sed Dei gratia fide justificatus est, hoc proponentis est. (Amb.) Nam Abraham ex fide justificatus est, quod nulli dubium est: ideo habet gloriam apud Deum. Sed quia qui legem servant sive Moysi, sive naturalem, justificantur ad praesens, ne rei sint in praesenti judicio, ideo ait. Ex operibus legis si Abraham justificatus est, non habet apud Deum gloriam, quia qui fecerit, inquit, legem, vivet in ea, id est, non morietur ut reus, nec tamen meritum ex hoc habebit apud Deum, sed fidei causa.

Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham 111.1349A| Deo; et reputatum est ei ad justitiam. Manifestavit non ideo Abraham gloriam apud Deum habere, quia circumcisus est, aut quia abstinuit se ab iniquitate; sed quia Deo credidit, hinc et justificatus est, laudis suae praemium in futuro consecuturus.

Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. (Aug.) Quod autem ait, Ei autem qui operatur merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum, dixitque quemadmodum homines hominibus reddant mercedem; nam Deus per gratiam dedit, quia peccatoribus dedit, ut per fidem juste viverent, id est, bene operarentur; quod ergo bene operamur, jam accepta gratia non nobis, sed illi tribuendum est, qui per gratiam nos justificavit. Nam si debitam mercedem 111.1349B| vellet reddere, et poenam redderet debitam peccatoribus, (Ambr.) absolutum est ei qui legi factorum, id est, Moysi subjectus est, aut naturali; non imputari meritum ad mercedem, ut gloriam habeat apud Deum. Debitor est enim facere legem, quia necessitas imposita est per legem, ut, velit nolit, faciat legem ne damnetur, sicut alio loco dicit (Rom. XIII): Qui autem contemnunt, ipsi sibi damnationem acquirunt, quia ad praesens rei sunt; credere autem aut non credere voluntatis est; neque enim quis cogi potest ad id quod manifestum non est, sed invitatur, quia non extorquetur, sed suadetur. Quamobrem adsentiens praemiis adficiendus est, sicut Abraham qui quod non vidit, credidit. (Orig.) Peromnem itaque hunc locum Apostolus hoc videtur ostendere, quod duae 111.1349C| quaedam sint justificationes, quarum unam ex operibus nominat, aliam vero ex fide. Et illam quidem quae ex operibus est, dicit habere quidem gloriam, sed in semetipsa, et non apud Deum; illam vero quae ex fide est, habere gloriam apud Deum, ut pote apud inspicientem corda hominum, et scientem quis est qui credit in occulto, et quis est qui non credit. Et ideo merito apud solum Deum habet gloriam, qui affectum fidei ejus pervidet in occultis: qui vero justificationem ex operibus sperat, potest fieri ut opera ejus etiam ab hominibus comprobentur. Palam namque est, et videri oculis potest quidquid opere manifestum est: et si fides in occulto est, opera autem palam sunt, conveniet in hoc assumi illud, quod scriptum est: Quae occulta sunt Domino Deo tuo; quae 111.1349D| autem manifesta sunt vobis et filiis vestris (Deut. XXIX). Sed et illud his aptare conveniet, quod scriptum est, quia justus ex fide mea vivit (Habac. II). Competenter igitur dicimus quia hi qui secundum interiorem hominem circumciduntur et in occulto Judaei sunt, spiritu, non littera, horum laus et gloria non apud homines, sed apud Deum est. Qui vero ex operibus justificantur, quoniam palam sunt et manifesta opera eorum, potest esse gloria eorum vel apud sanctos quosque et justos, qui accipiunt a Deo potestatem de humanis operibus visibilibus judicandi, vel etiam apud angelos caeterasque virtutum coelestium potestates, qui utique glorificare eum cujus opera probaverint possunt. Occulta vero cordis quoniam solius Dei est 111.1350A| noscere, ipse pervidet si in unoquoque fidei habitat affectus; et ideo qui ex fide justificatur, apud solum Deum habet gloriam, qui occultorum notitiam habet, et fidei solus inspector est. (Aug.) Multi ergo gloriantur de operibus, et invenis multos paganos propterea nolle fieri Christianos, quia quasi sufficiunt sibi de bona vita sua. Bene vivere opus est, ait, quid mihi praecepturus est Christus? Nullum homicidium, nullum furtum, nullam rapinam facio, res alienas non concupisco, nullo adulterio contaminor, non inveniatur aliquid in vita mea quod reprehendatur, et qui reprehenderit faciat Christianum, habet gloriam sed non ad Deum, non autem sic pater noster Abraham. Unde ergo dicit Scriptura justificatum Abraham? Credidit Abraham Deo et deputatum est illi ad 111.1350B| justitiam. Ergo fide justificatus est Abraham. Faciam ergo quidquid volo, quia etsi bona opera non habuero, et tantum credidero in Deum, deputatur mihi ad justitiam. Respondeo de ipso Abraham quod invenimus etiam in Epistola alterius apostoli, qui volebat corrigere homines qui male intellexerunt istum Apostolum, qui nolebant bene operari, et de sola fide praesumebant: ipsius Abrahae opera commendavit, cujus Paulus fidem. Dicit autem opus omnibus notum Abrahae filium suum immolandum Deo obtulit. Si autem hoc praeter fidem rectam faceret Abraham, nihil illi prodesset qualecunque illud opus esset. Rursum si sic teneret fidem Abraham, utrum ei Deus imperaret offerri filium immolandum, diceret apud semetipsum: Non facio et tamen credo, quia me etiam 111.1350C| contemnentem jussa liberat Deus: Fides sine opere mortua esset, et tanquam radix sine fructu sterilis atque arida remaneret.

Ei vero qui non operatur. (Ambr.) Id est, ei qui obnoxius est peccatis; qui non operatur quod mandat lex. Credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ad justitiam. (Aug.) Quod autem ait, qui justificat impium, hoc est, de impio pium facit, ut de caetero in ipsa pietate permaneat atque justitia, quia ideo justificatus est, ut justus sit, non ut peccare sibi licere arbitretur. (Ambr.) Hoc dicit, quia sine operibus legis credenti impio, id est, gentili, in Christum reputatur fides ejus ad justitiam, sicut Abrahae. Quomodo ergo Judaei per opera legis justificare se putant justificatione Abrahae, cum videant 111.1350D| Abraham non per opera legis, sed sola fide justificatum? Non ergo opus est lex, quando impius per solam fidem justificatur apud Deum. Secundum propositum gratiae Dei. Sic decretum dicit a Deo, ut cessante lege, sola fide gratiam Dei posceret ad salutem. Sicut et David dicit. Hoc ipsum munit exemplo Prophetae, beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operibus. Beatos dicit, de quibus hoc sanxit, ut sine labore et aliqua observatione sola fide justificentur apud Deum. Temporis ergo beatitudinem praedicat, quo natus est Christus, sicut ipse Dominus ait: Multi justi et prophetae cupierunt videre quae videtis, et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X).

Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum 111.1351A| tecta sunt peccata: beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Manifeste beati sunt, quibus sine labore aliquo remittuntur iniquitates et peccata teguntur, nulla ab his requisita poenitentiae opera, nisi tantum ut credant. Beatus etiam hic vir est cui non imputavit Dominus peccatum. Remittere et tegere et non imputare una ratio et unus est sensus; omnia enim uno modo obtinentur et donantur. Videtur autem quibusdam tripartita ratio in his dictis, quia diversis propheta verbis usus est, et quia a plurali numero ad singularem descendit; cum enim verba Dei in ubertatem gratiae, quia peccati nomina diversa sunt, per delictorum vocabula enumerare vult, latius locutus est; unius tamen significationis sunt verba, quia et cum tegit, remittit, et cum remittit, non imputat; 111.1351B| ad laudem gratiae Dei prolixius loquitur, ut amplificet gratiam. Tres enim gradus fecit, propter delictorum varietatem: quorum primus gradus iniquitas est vel impietas; dum non agnoscitur creator. Secundus in gravium peccatorum operibus. Tertius vero levium: hos tamen omnes in baptismate obliterari. Tribus his gradibus totius peccati corpus significavit. Quemadmodum autem ad poenitentiam personam potest pertinere, cum dicit, Beati, quorum tecta sunt peccata; cum constet poenitentes labore et gemitu remissionem peccatorum acquirere? aut quomodo martyrio congruit, quod dicit: Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, cum sciamus gloriam martyrii passionibus et pressuris acquiri? Propheta autem tempus felix praevidens in Salvatoris adventu, 111.1351C| beatos nuncupat, quibus sine labore vel aliquo opere per lavacrum remittuntur; et teguntur, et non imputantur peccata. Apostolus tamen propter plenitudinem temporum, et quia plus gratiae in apostolis est quam fuit in prophetis, majora protestatur quae ex dono baptismatis consequimur, quia non solum remissionem peccatorum accipere nos, sed et justificari, et filios Dei fieri profitetur, ut beatitudo haec perfectam habeat et securitatem et gloriam. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum, tecta sunt peccata. (Orig.) Iniquitas sane a peccato hanc habet differentiam, quod iniquitas in his dicitur quae est ista justitia fidei, de qua in superioribus scribitur, ut saepe jam diximus, quia credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, nec immerito legis 111.1351D| observantia poenam tantummodo effugit, fidei vero meritum spem repromissionis exspectat, et praeceptum servis ponitur, fides quaeritur ab amicis. Si enim qui ex lege, hi sunt haeredes. (Ambr.) Id est, si ii qui ex lege vel sub lege sunt, haeredes ex lege sunt, Evacuata est fides, abolita est promissio. Manifestum est quoniam si ex lege haereditas, promissio quae ex fide facta est Abraham in interitum venit. Sed non est per legem facta promissio, sed per justitiam fidei haereditas; ostendit enim Apostolus quid sit mali haereditatem sperare ex lege.

Lex enim iram operatur. Quod autem ait, lex enim iram operatur, vindictam significat: ad illum secundum gradum pertinet cum est quisque sub lege, 111.1352A| ut penitus ostendat non posse justificari hominem per legem apud Deum, neque promissionem per legem fieri potuisse. Lex, ait, iram operatur, ad hoc enim data est ut reos faceret delinquentes: fides autem donum est misericordiae Dei, ut per legem rei facti, veniam consequantur. Idcirco fides gaudium operatur, non contra legem loquitur, sed anteponit illi fidem, quia qui per legem salvi esse non poterant, gratia Dei salvantur per fidem. Non ergo lex ira est, sed iram operatur peccanti, id est, poenam, dum non ignoscit, sed vindicat. (Aug.) Poena enim per iram generatur. Ira autem nascitur ex peccato; ac per hoc relinqui vult legem, ut ad fidem confugiatur, quae delicta agnoscitur solvere. Destrueretur promissio, si ex lege quisquam justus esset; si 111.1352B| enim qui ex lege haeredes sunt, exinanita est fides, evacuata est promissio. Lex enim iram operatur ad hoc utique ad iram evadendam Dei gratia requiratur. Cur non attenditis, rogo, ideo non esse haeredes ex lege, quia lex iram operatur? ubi enim non est lex, nec praevaricatio: ideo autem ex promissione, quia Deus quod promisit ipse facit, qui enim praecepta legis implere se putat, per arbitrium proprie voluntatis sine spiritu gratiae, suam justitiam vult constituere, non justitiam Dei sumere. (Orig.) Verum ut in superioribus saepe jam diximus, diversas in hac Epistola leges Apostolus introducit, et nunc loquitur de Lege Moysi, nunc legem fidei nominat, sicut cum dicit: Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei; ducit 111.1352C| praeterea et alias leges de quibus dicit: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati (Rom. VII); et ita de una ad alteram legem transit, ut nisi sensus vigilans et intentus sit, deprehendere eum et sequi vix possit. Videndum est ergo ne forte illa lex quae est in membris nostris, et captivos nos ducit in lege peccati, ipsa sit lex quam Apostolus iram dicit operari; operatur enim sine dubio iram ei, quem captivum duxerit in lege peccati. Ubi autem lex ista non fuerit, certum est quod ibi nec praevaricatio erit. Qui vero sub ista lege fuerint, consequenter nec haeredes erunt. Quod etsi de lege Moysi commemorari quis velit, et dicere quia iram 111.1352D| operatur, pro eo fortassis solo hoc poterit affirmare, quod peccantem in se aut lapidari continuo, aut cremari ignibus jubet, vel si quod aliud peccantibus decernitur in lege supplicium, ut poena ipsa quae peccanti infertur ex lege, ira nunc ab Apostolo nominata videatur. Similiter et de praevaricatione, ut non omnem praevaricationem generaliter in hoc loco astruat appellatam, sed ejus qui in lege positus deliquerit, ut gravius delictum videatur ejus, qui per legem prohibitus peccat, quam ejus qui nulla fuerit lege commonitus.

Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. (Ambr.) Hoc dicit quia sublatis reis de potestate legis, data venia, praevaricatio nulla est: justificati enim sunt, qui per praevaricationem legis fuerant peccatores. 111.1353A| cessat enim factorum lex, id est, observatio sabbatorum, neomeniarum, circumcisionis, escarum discretio, animalis mortui, aut sanguinis mustelae observatio. (Orig.) Potest enim fieri ut sit lex et praevaricatio non sit: non potest tamen fieri, ut praevaricatio sit ubi lex non est. Nam et si Moysi legem ponamus, non continuo omnes qui sub lege Moysi vixerunt, in praevaricatione facti sunt: alioquin simul et prophetas et omnes justos videmur involvere, nisi forte dicat aliquis justos omnes et prophetas non tam sub lege quam sub fide vixisse, peccatores vero et injustos legis vinculis fuisse constrictos: sicut et Apostolus dicit, quia justo lex non est positia (I Tim. I), sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, scelestis et profanis, parricidis et matricidis, homicidis 111.1353B| fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiatoribus, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur. Quod si talibus lex posita est, non tibi muto meliores illi videbuntur, de quibus dicitur: Cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt, hujusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente eis conscientia. Et statuamus, si videtur, ante oculos aliquos, verbi gratia qui cum masculis non concubuerunt concubitu muliebri, unum ex his praecepto legis prohibitum, cujus si non metum habuisset, fortasse fecisset; et alium qui proprie mentis judicio hujusmodi contagione cogitationes quidem suas audire non permiserit: nonne multo illum praeferas, qui nulla legis 111.1353C| interminatione deterritus immunem se a flagitii contaminatione servavit. Similiter etiam de caeteris peccatis si habeatur examen; et ideo sive Moysi lex intelligatur, sive etiam ea quae in membris nostris est, et iram operatur, non possunt qui ex ipsa sunt haeredes esse, sed illi qui sunt ex lege fidei, fidei autem illius, ex qua justificatus est Abraham. Sed fortasse requirat aliquis quomodo is qui sub lege Moysi est, sub lege fidei non esse videatur, cum scriptum sit in Exodo: Credidit autem populus Deo et Moysi famulo ejus (Exod. XIV); et iterum Dominus in Evangelio dicat: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi, de me enim ille scripsit (Joan. V); videbitur enim sicut de se dixit, quia qui credit in me, credit et in eum qui me misit (Joan. XII), ita ut Moysi diceretur, 111.1353D| quod si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi. Ad quod respondebimus, quia illud quod dictum est in deserto, credidit populus Deo et Moysi famulo ejus, narratio est, quia ostenditur, quod per ministerium Moysi signa et mirabilia ministravit, populus credidit in hoc verbo. Ubi dicit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi, arguit infidelitatem eorum, qui dum sibi non credunt, ostendunt se nec Moysi litteris credere, in quibus de adventu Christi prophetali sermone, comprehensum est. Ubi vero dicit: Qui credit in me, credit in eum qui misit me, per spem credentium, elevatumque ad Dominum Patrem, ut sicut qui cum vidit Filium vidisse se 111.1354A| sciat et Patrem, ita cum credit Filio credisse se sciat et Patri.

Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. (Amb.) Firma esse non potest promissio omni semini, hoc est, omni homini ex omni gente, nisi fuerit ex fide, quia origo promissionis ex fide est, non ex lege, quia qui sub lege sunt, rei sunt: promissio autem reis. dari non potest, ac per hoc purificandi sunt prius per fidem, ut digni fiant dici filii Dei, et sit firma promissio. Si enim filios Dei se dicant, cum sint rei, hoc est, sub lege, non est firmum; quia filii Dei liberi sunt a peccato. Si ergo qui sub lege sunt, eruendi de sub lege sunt, ut promissionem mereantur accipere, quanto magis qui sub lege non sunt! Non ergo expedit ut se mittat sub 111.1354B| lege, ut possit compendio medelam vulneris invenire. (Orig.) Distinctionem dedit mercedis et gratiae dicens mercedem rem debiti esse; gratiam autem nullius esse debiti, sed benevolentiae beneficium. In praesenti ergo loco ostendere volens Deum haereditatem promissionum non ex debito sed per gratiam dare, dicit quia haereditas a Deo his qui credunt non ex mercedis debito, sed fidei munere concedatur. Sicut enim, ut exempli gratia dixerim, hoc quod subsisti mus non potest intelligi quasi ex operis nostri mer cede subsistamus, sed evidenter Dei munus est quod sumus, et gratia Conditoris qui esse nos voluit, ita etsi haereditatem promissionum Dei capiamus, divinae gratiae est, non alicujus debiti aut operis merces.

Non ei qui ex lege est tantum, sed ei qui ex fide est 111.1354C| Abrahae. (Amb.) Hoc est, quod supra dixit: Omni semini, tam Judaeorum, qui utique ex lege veniebant, quam gentilium qui fidem sequuntur Abrahae, quam gentilis habuit, ut esset justus. Sine lege enim credidit Abraham, ideoque magis gentilibus jungitur Abraham, ut firma sit eis promissio, credentibus ei, cui credidit ipse. (Aug.) Quod autem ait: ante Dominum cui credidisti, significavit fidem in interiorem hominem esse in conspectu Dei, non in ostentatione hominum sicuti est carnis circumcisio.

Qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est, quia patrem multarum gentium posui te. (Amb.) Confirmavit exemplo legis Abraham omnium patrem esse, sed eorum, qui credunt, et sic firmam esse promissionem, si fidei causa recedatur a lege, 111.1354D| quia promissio regni coelorum justis deputata est, non peccatoribus: et qui sub lege sunt, sub peccato sunt, quia omnes peccaverunt, nec posse aliquem et sub lege esse, et gratiam consequi, sicut et ad Galatas ait: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis (Gal. V).

Ante eum cui credidit Deum. (Orig.) Sed mihi videtur, quod dicit, Omni semim, non ei qui ex lege est tantum, sed ei qui ex fide est, legem hic, sicut saepe diximus, indicare, naturalem, et hoc asserere quod non his qui ex lege naturali solum veniunt firma sit promissio, sed his qui ex fide legi addiderint naturali eam fidem quam habuit Abraham pater noster, ut non duos populos, unum ex fide et 111.1355A| alium ex lege, indicare videatur, sed unum atque eumdem, qui non solum ex lege naturali qua omnes homines utuntur, sed ex fide cujus Abraham auctor existit, placeat Deo: quo scilicet ostendat quod si quis habeat integra omnia quae lex edocet naturalis, et in nullo eum peccati conscientia reprehendat, non tamen habeat etiam fidei gratiam, non posse eum justificari: fides enim est quae ad justitiam reputatur; et hoc modo habita distinctio clariorem intelligentiam tradit. Quae vero committuntur, contra legem committuntur: unde et Graecus sermo ἀνομίαν appellat iniquitatem, hoc est, quod committitur; peccatum vero etiam dici potest, si contra, quam natura docet et conscientia arguit, delinquatur: totum gratiae ejus imputatur non meritis 111.1355B| nostris. (Aug.) Cooperta sunt ergo peccata, tecta sunt et abolita: non in quibus non sunt inventa peccata, sed quorum tecta sunt peccata. Tecta ergo peccata quare dixit? Ut non viderentur. Quid enim erat Dei videre peccata, nisi punire peccata, ut noveris quia hoc est Dei videre peccata, quod punire peccata. Quid ei dicitur (Psal. L): Averte faciem tuam a peccatis meis? Peccata ergo tua non videat, ut te videat. Quomodo te videat? quomodo Nathanaelem: Cum esses sub arbore fici, vidi te. Umbra fici non impedivit oculos misericordiae Dei. (Greg.) Sed rursum cum scriptum sit: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Heb. IV), quomodo tegi possunt quae ejus oculis, cui cuncta nuda sunt, abscondi nequaquam possunt? sed quia hoc quod tegimus inferius 111.1355C| ponimus, atque haec unde tegimus nimirum superducimus, ut quod est superpositum tegamus, tegere peccata dicimur quae quasi subterponimus dum abdicamus, eisque aliud superducimus dum bonae actionis opus ad hoc post eligimus, ut praeferamus. Qui ergo priora mala deserit, et bona posterius facit, per hoc quod addit transactam nequitiam tegit, cui boni operis merita superducit.

Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? (Amb.) Id est, nunquid beatitudo ista Abrahae tantum filiis concessa est, an etiam his qui incircumcisi sunt? Si enim in illo tempore non prohibitae sunt gentes accedere ad legem et promissionem Abrahae, qui fieri poterat ut tempore Christi prohiberentur venientes ad gratiam, quando 111.1355D| Deus gratia plene incitavit? Dicimus enim, hoc est, si sensu legis loquimur, quia reputata est Abrahae fides ad justitiam. Ab origine incipit, ut omnem tergiversationem cavillationis excludat: qui a capite excluditur, non habet unde incipiat facere quaestionem.

Quomodo ergo reputata est? cum in circumcisione esset, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio. Et signum accepit circumcisionis signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium, ut reputetur et illis ad justitiam. Abraham cum esset in praeputio credidit Deo. Quid credidit? Semen se habiturum, id est, filium in quo omnes gentes justificarentur per fidem in praeputio, sicut et Abraham justificatus est. Nam circumcisionem signum accepit 111.1356A| justitiae fidei: credens enim filium se habiturum, hujus rei quam credidit, signum accepit; ut quia credens justificatus sit cerneretur. Non ergo circumcisio aliquid habet dignitatis, sed signum est tantum: quod signum accipiebant ideo filii Abrahae, ut scirentur ejus filii esse, qui credens Deo hoc signum acceperat, ut aemuli essent paternae fidei et crederent in Jesum qui promissus est Abrahae, cujus in figura natus est Isaac. Nec enim in Isaac omnes gentes benedicuntur, sed in Christo: Quia non est aliud nomen datum sub coelo, in quo oporteat salvos fieri (Act. IV), dicit Petrus apostolus.

Et sit pater circumcisionis non solum eorum qui ex circumcisione sunt, sed eorum qui sequuntur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri 111.1356B| Abrahae. Hoc dicit, quia credens Abraham, primus factus est pater circumcisionis, sed cordis, non tantum eorum qui sunt ex ejus origine, sed et eorum qui similiter credunt ex gentibus. Secundum carnem enim Judaeorum pater est, secundum fidem vero, omnium credentium. (MAURUS) Proponit nunc interrogationem, ex cujus responsione doceantur, et ex ipsa temporum ratione, quod beatitudo justificationis Abrahae non in circumcisione, sed adhuc in praeputio posito data est. (Orig.) Quod si Abraham, cum esset adhuc in praeputio, ex fide justificatus est, potest et omnis qui credit Deo justificari per fidem, etiamsi sit in praeputio, et pertinere etiam ad ipsum haec beatitudo, quae dicitur: Beatus cui non imputat Dominus peccatum. Ostendit ergo quia non cuilibet Dominus 111.1356C| non imputet peccatum, sed ei qui crediderit per fidem suam peccata non reputet. Sicut enim Abrahae reputata est fides ad justitiam, ita et omni credenti cum fides ad justitiam reputatur, peccatum utique non imputatur. Neque enim de justis dicit, quia reputatur eis fides ad justitiam. Quod si ita putetur, quae videbitur gratia justo reputari ad justitiam? Sed utique ille dixit fidem reputatam esse ad justitiam, qui antequam haberet hanc fidem, ad justitiam non habebat; et iste est utique beatus cui Deus accepto fert justitiam sine operibus, et cui non imputatur peccatum: cui etiam remissae sunt iniquitates, et obtecta, si qua antea fuerant, peccata. (Orig.) Sed repetamus adhuc quod dicit: Et signum 111.1356D| accipit circumcisionem, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio: ac profundam in his Pauli sapientiam contemplamur. Fortassis enim aliquibus eumdem sermonem secundo dicere videatur, id est, signum et signaculum. Sed mihi uterque sermo multam inter se videtur habere differentiam. Signum namque dicitur cum per hoc quod videtur aliud aliquid indicatur, sicut verbi gratia, cum dicit Dominus in Evangelio: Generatio autem signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, ita et Filium hominis oportet esse in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus (Matth. XII). Hoc est ergo signum ubi Jonas videbatur et Christus intelligebatur. Similiter et ipso Domino 111.1357A| in Evangelio dicitur: Ecce enim hic positus est in ruinam et in resurrectionem, multorum, et in signum cui contradicetur (Luc. II). Contradicebatur enim signo in quo Christus venerat, quia aliud in eo videbatur, et aliud intelligebatur. Caro cernebatur, et Deus credebatur. Sic ergo accipit et Abraham signum: et quod esse signum in consequentibus dicit. Circumcisionem, inquit: quae circumcisio esset signaculum justitiae fidei, quam habuit antequam circumcideretur. Bene ergo circumcisionem signum appellavit in Abraham, quia et ipsa aliud videbatur, et aliud intelligebatur: et ostendit quia jam tunc carnalis illa circumcisio signum erat circumcisionis spiritalis, quae non in carne suscipitur, sed in corde. Quod vero dixit signaculum, ita intelligendum 111.1357B| puto. Signaculum dicitur cum alicui rei servandae pro tempore custodia imponitur, quod nemo alius, nisi ipse qui impressit, debeat resignare. Per istud ergo signaculum, ut exponit Apostolus, justitia fidei quam in praeputio positus Abraham accipere meruit, indicatur, et pater esse multarum gentium: quod tunc credimus resignandum, cum plenitudo gentium introierit, et omnis Israel salvabitur (Rom. XI). Tunc enim fiet, quod dicit Apostolus, non solum gentium, sed etiam circumcisionis per fidem pater Abraham. Et adhuc apertius de signo et signaculo disseramus cum signum sit, ut diximus, ubi indicatur aliquid aliud per hoc quod videtur; signaculum vero concluditur pro tempore aliquid, et non patet. Potest enim ita intelligi, quod mysteria quae in lege et patriarchis 111.1357C| adumbrabantur hujusmodi erant, quae et signis indicanda essent et signaculis observanda. Quod ergo signis indicanda erant, in his qui credebant ex gentibus signum coepisse dicitur Abraham; quod vero his ex circumcisione non erant credituri, observanda erant et obtegenda. Signaculum dicitur accepisse: quod signaculum illo utique in tempore designabitur cum in novissimis diebus, postquam plenitudo, ut diximus, gentium introierit, omnis Israel salvabitur. Idcirco denique ante Abraham justificatur in fide, dum adhuc esset incircumcisus, et postea circumciditur, ut ostenderetur primo pater futurus multarum gentium, et postea eorum qui ex circumcisione credituri sunt. Neque enim hi qui secundum carnem nascuntur ex Abraham, filii 111.1357D| Abraham dicendi sunt, ni fidem et opera habeant Abrahae. Inde denique et Dominus in Evangelio dicit ad Judaeos qui se jactabant filios esse Abraham: Si filii Abraham essetis, opera utique Abrahae faceretis (Joan. VIII). Vis autem et ex veteri Scriptura perdoceri quod filius quis dicitur non tamen ejus de cujus carnali semine descendit, sed ejus cujus actus imitatur et opera? Audi Daniel quid dicat ad unum ex illis senioribus, quos arguit de adulterio: Semen, inquit, Chanaan et non Juda, species seduxit te, concupiscentia evertit cor tuum (Dan. XIII). Vides eum qui carnaliter de genere Juda descenderet negari filium esse Juda, sed Chanaan: ejus scilicet, cujus actus et opera sequebatur. Ita ergo et hi quia 111.1358A| de Abraham semine secundum carnem genus dicuntur non dicuntur filii Abraham, si ejus non habent fidem. Sic denique et propheta dicit ad eos: Pater tuus Amorrhaeus et mater tua Cethaea (Ezech. XVI), quibus utique non eos necessitudo generis, sed morum similitudo jungebat. Ut esset, inquit, Pater omnium credentium, per praeputium, ut reputetur illis ad justitiam; et pater circumcisionis, non his tamen qui sunt ex circumcisione, sed et illis qui sequuntur vestigia ejus, quae est in praeputio fidei patris nostri Abraham, in quo evidenter et utroque populo, sicut superius diximus, pronuntiat non carnis originem, sed nobilitatem fidei requirendam.

Non enim per legem promissio Abrahae aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sea per justitiam fidei. (Ambr.) 111.1358B| Manifestum est, quia neque adhuc lex data erat, neque jam erat circumcisio, quando promissio facta est Abrahae credenti, et semini ejus, quod est Christus, qui hominum peccata ablueret. Unde dicit Joannes Baptista: Ecce Agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Non ergo merito servatae legis haeres factus est mundi, sed fidei, haeres autem mundi haeres est terrae, quam in filiis consecutus est: Christus autem haeres est gentium, ut David canit: Et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Psal. I); ips enim moriemur, et vivemus cum eo. Non enim per legem promissio Abrahae aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. (Orig.) Hoc in loco mihi videtur de lege Moysi Apostolus disputare, et asserere 111.1358C| quod promissio quae facta est ad Abraham ut haereditatem mundi, id est, terrae totius acciperet ipse vel semen ejus, non ex Moysi lege constaret. Quae utique promissio ad Abraham ante facta est, quam per Moysen de legis observantia mandaretur. Sic ergo non est ex lege promissio Abrahae, neque semini ejus, ut haeres sit mundi, sed per justitiam fidei, intelligentiam planiorem, atque ea quae contraria putantur consona esse, et sibi invicem concordantia deprehenduntur. (Amb.) Ut unum Deum omnium doceat alloquitur gentiles Abraham ipsi Deo credidisse et justificatum esse ante eum, in quem et gentes credunt, ut justificentur, ut non sit distantia Judaei et Graeci in fide, quia sublata circumcisione et praeputio unum fiunt in Christo, quia 111.1358D| et Abraham in praeputio unum fiunt in Christo, quia et Abraham in praeputio credidit et justificatus est.

Qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. (Amb.) Hoc dicto ad fidem Abrahae gentes invitat; quia cum esset in praeputio credens Deo, cujus nunc fides praedicatur in Christo, justificatus est cum sua conjuge. Cum essent enim obsoleta aetate, seniores reviruerunt, ita ut non diffideret habiturum se ex Sara filium, quam sterilem sciebat, et in qua jam fluxus muliebris naturae defecerat; ut per haec non curent neque de praeputio, neque de circumcisione, et rupti [prompti] sint circa fidem: securi quia credunt ei qui vivificat mortuos, nec alium esse qui hanc habeat potestatem: et cum voluerit esse quod non sunt, statim ejus voluntate consistant. Ideo 111.1359A| Abraham cum pater adhuc non esset, vocatus est pater multarum gentium, et credidit securus de Dei potentia. Ut autem pater Christi idem esse Deus crederetur, cui credidit Abraham, tale signum datum est in Zacharia et Elizabeth (Luc. I), cum promissio redditur in mundo, imminente Christo, quale datum fuerat in Abraham et Sara, quando signata promissio est; ut simili genere emortua corpora senectute generarent sanctum Joannem, sicut natus fuerat et Isaac. (Orig.) Mortuos hinc secundum animae peccatum intelligimus, quoniam anima, inquit, quae peccat, morietur (Ezech. XVIII). Sicut enim in morte corporali pereunt sensus, ut ne quis ultra per corpus neque auditum, neque odorem, aut gustum recipiat, vel tactum, ita et qui spiritales sensus in anima perdiderit, 111.1359B| ut non videat Deum, neque audiat verbum Domini Dei, neque suavem odorem capiat Christi, neque gustet bonum Dei verbum, neque manus ejus pertractent de verbo vitae, hujusmodi homines merito mortui appellantur. Tales invenit nos adventus Christi, sed vivificavit per gratiam suam; sicut et alibi dicit idem Apostolus: Et nos cum mortui essemus delictis et peccatis nostris, simul cum illo resuscitavit nos (Eph. II). Sed et quod in consequentibus dicit, et vocat quae non sunt, tanquam ea quae sunt, quomodo intelligi debeat, videamus. Frequenter et in aliis exposuimus quod Deus solus est, qui dicit: Ego sum, qui sum: et una est illa Dei substantia, quae semper est: cui si quis se adjunxerit, unus fit cum eo spiritus, et per illum qui semper est, etiam ipse 111.1359C| esse dicetur. Qui vero longe est ab eo, participium ejus sumit, ne esse quidem dicitur, sicut eramus nos gentes priusquam ad agnitionem veritatis divinae veniremus: et ideo dicitur Deus vocare ea quae non sunt, tanquam quae sunt. Inter eos enim qui sunt, id est, qui participationem habent ejus qui est, Abraham, Isaac et Jacob, et caeteri sancti numerantur. Quod si Gentes credendo in fidem veniunt Abrahae, consequenter pronuntiat Apostolus quod Deus vocaverit ea quae non sunt tanquam quae sunt. Potest tamen etiam illud adverti, ut in hoc loco erga laudes Dei apostolus latius videatur effusus, et initium primae ejus creaturae cum admiratione memorasse, cum ex nihilo esse fecit universa, et ea quae non erant, virtute potentiae suae tanquam quae essent, et subsisterent 111.1359D| evocavit: et ita ei in creando nihil fuisse difficile, ut cum nihil existeret, omnia subito vocata ita affuissent tanquam quae semper exstiterint. Quod si quis nobis objiciat illum Apostoli sermonem, quem ad Corinthios scribit ubi dicit, quia contemptibilia mundi elegit Deus, quae non sunt, ut ea quae sunt destruat, ut non glorietur omnis caro coram Deo (I Cor. I), et dicat secundum hanc expositionem convenire, ut destrui dicantur quae sunt, cum ea quae non sunt electa sint, dicemus ad haec, quia in illo loco alios dixit eos qui sunt, et alios in hoc capite in Epistola ad Romanos. Declaravit enim ad Corinthios, quia de his diceret, quos supra enumeraverat. Dixit enim superius. Videte enim vocationem vestram, fratres, 111.1360A| quia non multi sapientes inter vos secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientiam, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Sicut ergo stulta mundi elegisse dicit Deum, hoc est, Gentes, ut confunderet sapientiam, sine dubio Judaeos, et infirma mundi, ut confunderet fortia. Eodem ordine in hoc loco dicit et de his quae non sunt, ut ea quae sunt destruat, et non esse Gentes, esse autem Judaeos ostendit, id est, qui in lege erant, sed legem non implebant ut destruerentur et induerentur illi qui non erant in lege, et Abrahae fidei credulitatis merito jungerentur. Qui contra spem in spem credidit. (Amb.) Manifestum est, quia cum spem non haberet generandi Abraham, credidit Deo, fidem habens contra 111.1360B| spem generare se, sed sciens omnia posse Deum.

Ut fieret pater multarum gentium, secundum id quod dictum est: Sic erit semen tuum. Hoc in Genesi: ostendens enim illi stellas coeli, dixit: Sic erit semen tuum: quod credens justificatus est. Credidit enim quod mundo impossibile videtur, dum in rerum naturam non cadit, ut possint senes generare, et tanta copia multiplicari semen eorum ut numerari non possit. Ideoque pretiosa est fides, quae contra id quod scit aut videt credit futurum: hac spe consolans se, quia Deus est qui permittit, de quo sentiri plus potest, quam humana imbecillitas capit.

Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae; in repromissione autem 111.1360C| Dei non haesitavit diffidentia, sed confirmatus est in fide dando gloriam Deo, certum habens, quia qui promisit potens est et reddere: ideoque reputatum est illi ad justitiam. (Aug.) Quod autem ait de Abraham: Dans gloriam Deo, adversus illos positum est, qui gloriam suam de operibus legis coram hominibus quaerebant. (Amb.) Hoc laude dignum praedicat Abraham, quia cum se sciret non posse, infirmitatem suam fide firmavit, ut crederet se posse per Deum, quod sciret fieri per mundi decreta non posse. Magni enim meriti est apud Deum, qui contra scientiam suam Deo credidit, non dubitans posse illum, ut pote Deum, quod scit secundum mundi rationem fieri non posse. Pro certo enim habet Deum ultra rationem mundi esse: nemo enim intra id esse dicendus est quod 111.1360D| creavit, ideo hujusmodi remunerandus est a Deo, qui auctori suo plus tribuit, quam ipse sapit. Quod quidem nullius pretii esset, si omnes aequa sentirent, sed multorum diffidentia commendatur fides credentium apud Deum. Hortatur ergo Gentes ad hanc fidei firmitatem, ut Dei promissionem et gratiam sine aliqua ambiguitate suscipiant, securi exemplo Abrahae, quia inde credenti laus crescit, si quod incredibile est, et mundo stultum videtur, credatur, quia quanto impossibile putatur, quod credatur, tanto magis honorabilion erit credens, et vere tamen stultum esset hoc credere, si sine Deo fieri diceretur. Et ideo tanto laudabilior est Abrahae fides caeterorum fide, quia nullis signorum prodigiis attractata 111.1361A| [attracta] est. Quia autem mundus certa lege et potestate gubernatur et regitur modo definito, homines autem amore carnis circa rationem studiosi Deum hujus opificem neglexerunt, Deus, ut errorem auferret, et Deum se omnium demonstraret, hoc se posse et fecisse praedicari voluit, quod mundo impossibile est, ut qui hoc crederent, damnatis his qui ratione mundi infiati Deum neglexerunt, discreti salvarentur Dei dominio mancipati. (Orig.) Merito autem et more sibi solito ubi de fide tractat, Apostolus conjungit et spem, sciens fidei spem inseparabiliter cohaerere, sicut et in Epistola ad Hebraeos idem docet dicens: Est autem fides sperandarum rerum substantia indicium non apparentium (Hebr. XI). Et iterum in hac eadem ad Romanos Epistola in posterioribus 111.1361B| dicit: Spe autem salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si vero quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. IX). Quod ait, Spe salvi facti sumus, hoc idem quod alibi dicit, quia per fidem salvati sumus; et, Fides tua te salvum fecit; et, Secundum fidem tuam contingat tibi. Quae utique illis dicuntur qui credentes in Jesum spem gesserunt ab eo se posse curari. Sicut autem Abraham contra spem in spem credidit, ita omnes qui per fidem filii sunt Abrahae contra spem in spem credunt de singulis quibusque quae credunt, sive de resurrectione mortuorum, sive de haereditate regni coelorum. Haec enim, quantum ad naturam humanam spectat, contra spem videntur: quantum autem ad potentiam 111.1361C| Dei, in spe creduntur; exemplo Abraham credentis, quia quaecunque promisit Deus, potens est et facere, si tamen his qui credunt maneat fides, spes, charitas. Et puto quod prima salutis initia et ipsa fundamenta fides est: profectus vero et augmenta aedificii spes est: profectio autem et culmen totius operis charitas: et ideo major omnium dicitur charitas. Igitur Abraham contra spem in spem credidit, ut pater fieret multarum gentium, quae futuri essent sicut stellae coeli, non solum multitudine, sed et charitate [claritate]: quique promittenti fideliter credens, non, inquit, infirmatus est fide. Quod dicit non infirmatus est fide, ostendere mihi videtur esse quamdam infirmitatem in fide. Quod si est infirmitas, est sine dubio et sanitas, sicut et alias ostendit cum 111.1361D| dicit: Increpa illos acriter, ut sani sint in fide (Tit. I). Beatus ergo est qui non infirmatur in fide. Si vero quis infirmatur, curam ejus describit Apostolus cum dicit: Infirmantem autem in fide assumite non in disceptationibus cogitationum. Nam alius credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olera manducet (Rom. XIV). Per quod utique designat verbi olera praebenda esse ei qui infirmatur in fide, ne plena fidei doctrina cunctantibus in ea et quodam modo aegrotantibus ingeratur. Sana autem fides dicitur quae perfecta est, et cui nihil deest: et ipsa est quae credit manducare omnia, id est, quae capere potest omnia: quam qui habet, spiritalis appellatur et dijudicat omnia, et in nullo sermone scandalizari potest. 111.1362A| Unde evidenter apparet esse augmenta quaedam profectus in fide, et aliquos habere partem fidei exiguam, alios magnam, alios vero habere omnem fidem. Unde et Apostolus dicebat: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam (I Cor. XIII). Sed et in Evangeliis discipuli dicunt ad Dominum quasi quibus nondum plena inesset fides, Auge nobis fidem. Considera sane, si secundum ea quae de fide dicimus, etiam de charitatis augmentis similiter possumus intelligere, ita ut dicamus de charitate sicut et ille dixit: Si habeam omnem fidem. Si habeam omnem charitatem: et illum habere omnem charitatem, qui omnia illa habuerit quae propria charitatis sunt, sicut Apostolus dicit: Charitas patiens est, benigna est, non inflatur, non aemulatur, non ambitiosa est, non perperam 111.1362B| agit, non irritatur, omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (I Cor. XIII), et caetera his similia. Quae si quis habeat, recte mihi videtur dici quod habeat omnem charitatem: quae charitas sine dubio ex his singulis ab Apostolo supra enumeratis partibus constat. Similiter autem et de misericordia et pietate caeterisque virtutibus arbitror dici posse. Et forte per haec singula, sicut de fide dictum, quia fides reputata est ad justitiam, ita et de charitate dici potest, quia reputata est charitas ei ad justitiam, aut pietas, aut misericordia. Sed videamus jam ea quae consequuntur: Et non, inquit, infirmatus est in fide, nec consideravit suum corpus emortuum, cum fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae: in remissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, 111.1362C| sed confortatus est fide. Quantum quidem ad simplicem pertinet intellectum, evidentem protulit rationem quod Abraham cum audisset sibi a Deo sobolem repromitti, non respexit ad emortuas centenarii corporis sui vires, de quo utique nequaquam sperari posset ulla successio: sed potentiam promittentis intuitus, nihil difficile esse credidit in his quae promittebat omnipotens: sed dedit, inquit, gloriam Deo, intelligens solius Dei esse munus, ubi humanae fecunditatis jura cessaverant. Merito igitur dedit gloriam Deo qui naturae fuerat desertus auxiliis. Haec, ut dixi, quantum ad simplicem intelligentiam pertinet, sufficienter dicta videbuntur. Si vero quis objiciat nobis: Quomodo poterit Abraham in centenario annorum numero positus emortui corporis dici, qui 111.1362D| posteaquam suscepisset Isaac, et defuncta esset Sara, quae eum nonagenaria conceperat et vixerat annis centum viginti septem; postea etiam quam annorum quadraginta factus Isaac accepit Rebeccam, post ista omnia scribitur: Et apponens Abraham accepit uxorem cui nomen Cethura: et peperit ei Jembram [ Zamram ] et Zexan [ Jecsan ] et Madan, et Madian, et Jesoc [ Jesboch ] et Soe [ Sue ]. Quomodo ergo videbitur emortui corporis, qui multo senior effectus quam tunc erat, et uxorem accipere, et sex liberos potuit procreare? Quas objectiones ut decenter possimus excludere, expositionem emortui corporis illo transferimus, ut dicamus Abraham non infirmitate humanae aetatis emortuum, sed secundum illam virtutem, 111.1363A| quam sancti in semetipsis primo implentes, etiam caeteris haberi monent, et dicunt: Mortificate membra vestra quae sunt super terram (Colos. III). Nam et absurdum puto si hoc bonum quod in se Paulus habuit (neque enim aliis imperaret, quod ipse non fecerat), si, inquam, hoc bonum quod Paulus habuit, Abraham tantum patriarcham, quem etiam suum patrem dicit Apostolus, non credamus habuisse? Fuit ergo etiam in illo mortificatio ista membrorum: non incitabatur luxuria, non urebatur libidine, sicut illi de quibus Apostolus dicit: Melius est nubere quam uri. Hoc idem erat et in Sara, quia defecerant Sarae fieri muliebria. Non enim erat in illa lascivia muliebris, aut incontinentiae dissolutio, neque in usum libidinis praecipitabantur inviti. Sed ubi audiunt 111.1363B| tantam posteritatis spem, et sobolis suae gloriam coelo et sideribus exaequandam, ubi haec audiunt, non aspiciunt ad propria bona, ad continentiae gratiam, ad membrorum mortificationem, sed haec omnia quae sibi lucra ducebant, arbitrantur detrimenta, ut Christum lucrifaciant. Velim ergo considerare, quid visum sit Paulo promittenti nobis, quia sicut Abrahae 111.1364A| reputatum est, credenti fides ad justitiam, ita et nobis reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Jesum Dominum nostrum a mortuis. In quo ego pro parvitate sensus mei illud adverto, quod multo sit magnificentius in laudibus Dei resuscitare Jesum Dominum nostrum a mortuis, quam fecisse coelum et terram, creasse angelos et coelestes condidisse virtutes. Aliud enim fuit facere quae non erant, hoc autem reparare, quae perierant; illud fuit nondum dilecta instituere, hoc jam dilecta restituere; illud denique jussione, hoc passione perfectum est. Sed hujus tanti tamque magnifici mysterii in fide Abraham patris nostri forma et imago praecesserat: illi enim crediderat, cum offerre unicum juberetur, quia et a mortuis eum suscitare potest Deus. Crediderat etiam 111.1364B| quod non illi tantum Isaac, res tunc gereretur, sed et semini ejus, qui est Christus, plena sacramenti veritas servaretur. Inde denique gaudens unicum offerebat, quod in eo non interitum posteritatis, sed reparationem mundi et innovationem totius creaturae quae per resurrectionem Domini restituta est cogitabat.

LIBER TERTIUS. SEQUITUR CAPUT IV. 111.1363C|

Non autem scriptum est propter ipsum solum, quia reputatum est illi ad justitiam, sed etiam propter nos quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter peccata nostra et surrexit propter justificationem nostram. (Amb.) In Abraham formam dicit datam Judaeis et gentibus, ut exemplo ejus credamus in Deum et in Christum, et in sanctum Spiritum, et reputetur nobis justitia. Quamvis differat quod nunc creditur, unum tamen donum habet fides. Hoc ergo consequimur quod credimus; credentes enim Christum Dei esse Filium a Deo adoptamur in filios: nihil enim ultra potuit donare credentibus, quam ut filii Dei dicantur perfidis abdicatis. Nos enim filii Dei vocamur, illi autem nec servi digni sunt nuncupari. Pro infinita 111.1363D| enim magnificentia sua Deus hoc donavit diligentibus se, quod sua dignum est majestate; non quod homines mereantur, quia in dono plus magis dantis quam accipientis consideratur sublimitas, et ex eo plus accipit laudis cum parvulis magna dona largitur per Christum, qui nostri causa occidi se passus est, ut nos data venia a secunda morte erueret, id est, a poena inferni, et surrexit, ut pro laetitia triumphi mortis evictae gratiam nobis justificationis donaret, ut digni essemus dici filii Dei. Ante passionem enim qui baptizati sunt solam remissionem acceperunt peccatorum, quorum zelo Satanas occidit Salvatorem; post resurrectionem vero tam hi, qui prius, quam isti qui postea baptizati sunt, omnes justificati sunt per datam formam fidei Trinitatis, acceptoque spiritu sancto, qui signum est credentium, quod sint filii Dei. Et ut ad cumulum nobis justificationis proficeret, resurgens praeceptis suis auctoritatem tribuit, 111.1364C| ut eorum aemulos nos eorum haec fiducia faceret, per quam justificemur, meritis nos augeremus, per quam gloriam adepti, clari appareamus in regno Dei, quia justificati a morte teneri non possumus. Passione enim Salvatoris victa mors, quae prius peccati causa dominabatur, justificatos ab eo retinere non audet. Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. (Aug.) Sicut morte ipsius seminamur, sic in resurrectione ipsius germinamur; etenim mors ipsius significat interitum veteris vitae nostrae, et resurrectio ipsius significat novitatem vitae nostrae. De hac re Apostolus: Consepulti, inquit, sumus Christo per baptismum in morte, ut quemadmodum resurrexit Christus a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI). Non dixit: Traditus est propter justificationem nostram, 111.1364D| et resurrexit propter delicta nostra. In ejus traditione delictum sonat, in ejus resurrectione justitia sonat; ergo moriatur delictum, et resurgat justitia. Commendat autem suam charitatem Deus in nobis: primo persuadendum erat homini quantum nos dilexerit Deus et quales dilexerit: quantum, ne desperemus; quales, ne superbiremus. Hunc locum Apostolus pernecessarium sic explicat: Commendat autem, inquit, suam charitatem Deus in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis justificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Etenim si consurrexerimus ei qui est justitia, et in novitate vitae ambulemus, et secundum justitiam vivamus, resurrexit nobis Christus ad justificationem nostram. Si vero nondum deposuimus veterem hominem cum actibus suis, sed in injustitia vivimus, audeo dicere quod nondum nobis resurrexit Christus ad justificationem 111.1365A| nostram, nec traditus est propter peccata nostra. Si enim hoc credo, quomodo illud amo pro quo ille pertulit mortem? Si hoc credo quod ille ad justificationem meam quomodo surrexit, mihi injustitia placet? Justificat ergo eos Christus tantummodo qui novitatem exemplo resurrectionis ipsius susceperunt, et vetusta injustitiae atque iniquitatis indumenta velut causam mortis abjiciunt. Sed illud velim requirere, si pro hoc solo dicit Apostolus, quia non propter Abraham solum scriptum est, sed et propter nos, quod dixit: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Putasne, hic sermo ex omnibus quae dicuntur de Abraham non solum propter illum, sed et propter nos scriptus est, an et alia aliqua videbuntur non propter illum solum, sed et 111.1365B| propter nos scripta? an certe omnia quae de ipso dicuntur non propter ipsum solum sed et pro nobis dicuntur, et non solum de Abraham? Sed vide ne forte haec eadem etiam de Isaac similiter accipienda sint, ut quae de ipso scripta sint, non ad ipsum solum, sed et nos aspiciant, similiter et de Jacob, et caeteris patriarchis. Namque ratio videbitur, et de Abraham quidem quae scripta sunt, etiam ad nos pertinere dicantur, non autem simili forma etiam de Isaac et de Jacob, et de Juda vel Joseph, etc. Quod si nihil rationis videbitur, cur de uno patriarcha hoc ita accipi debeat, et non etiam de caeteris, consequens erit ut de omnibus quae scripta sunt, non solum propter illos qui tunc erant, sed et propter nos scripta videantur, in quod me praecipue suadet 111.1365C| ita sentire ille Evangelii sermo, in quo Dominus et Salvator noster ad eos qui sibi dixerant: Quia Pater noster Abraham est, respondit, Si semen Abraham essetis, opera utique Abraham faceretis, nunc autem quaeritis me interficere hominem, qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi a Patre meo: hoc Abraham non fecit (Joan. VIII). Per quod utique ostendit quia qui faciunt opera Abraham, isti sunt filii Abrahae, et propter illos scripta sunt, quae de Abraham scripta sunt.

CAPUT V. Ostendit virtutem fidei in credentium justificatione, quoniam regnavit mors ab Adam usque ad Christum.

Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum. (Amb.). Pacem 111.1365D| cum Deo habere fides facit non lex: haec enim nos Deo reconciliat sublatis peccatis, quae nos Deo fecerant inimicos: et quia Dominus Jesus hujus gratiae minister est, per ipsum pacificati sumus Deo: major enim fides, quam lex est; lex enim nostra causa salutis est, fides Dei, et lex ad praesentem disciplinam pertinet, fides vero, ad salutem pertinet perpetuam. Sed qui de Christo non ita sentit ut debet, ad fidei praemia non poterit pervenire, quia fidei non tenet veritatem. (Orig.). Apertissime per hoc eum qui intellexit quid sit ex fide et non ex operibus justificari, ad pacem Dei quae superat omnem mentem, in qua et summa perfectionis consistit, invitat. Sed ut diligentius sensum perspiciamus Apostoli, quid 111.1366A| sibi velit pacis nomen, et ejus pacis quae per Dominum nostrum Jesum Christum est, perquiramus. Pax dicitur ubi nemo dissidet, nemo discordet, ubi nihil hostile, nihil barbarum geritur. Nos ergo qui aliquando fuimus inimici Dei, sequentes hostem et tyrannum diabolum, nunc si illius arma projicimus, et signum Christi et crucis ejus vexilla suscipimus, pacem utique habemus ad Deum, sed per Dominum nostrum Jesum Christum, qui nos per hostiam sanguinis sui reconciliavit Deo, sicut de eo scriptum est: Cum essemus inimici Dei, reconciliati sumus per sanguinem crucis Filii ejus (Rom. V). Et alibi idem Paulus addidit his, dicens: Rogamus pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. II). Si quis ergo habet pacem ad Deum, et reconciliatus est per sanguinem Christi, 111.1366B| ultra non contingat ea quae inimica sunt Deo. Vis autem audire quae sunt ista quae inimica sunt Deo? Paulus ipse te docet, qui ait, Sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta (Rom. VIII). Si ergo carnaliter sapias, vel vitam tuam cupiditatibus carnis exponas, et affluentia deliciarum resolvaris, aut si de legis intellectu carnaliter et non spiritaliter sentias, et haec assertionibus humana arte quaesitis magis quam spiritali gratia et intellectu subtiliore defendas, per sapientiam carnis inimicus efficeris Deo. Nec solus hoc Paulus in suis litteris scribit: audi et Jacobum fratrem Domini similia protestantem, cum dicit: Qui voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituetur (Jacob. IV). Sed et Joannes paria testatur: Filioli, nolite amare mundum neque 111.1366C| ea quae in mundo sunt, quoniam omne quod in mundo est concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae quae non est ex Deo (I Joan. II). Igitur in quo haec sunt, non potest habere pacem ad Deum, sed rursus inimicitias suscitat illas, pro quibus salvandis Christus advenit. (Aug.). Justificati, inquit, in sanguine ipsius. Justificati plane in eo quod a peccatis omnibus liberati: liberati autem a peccatis omnibus quoniam pro nobis est Dei Filius, qui nullum habebat peccatum, accisus: salvi ergo erimus ab ira per ipsum, ab ira utique Dei, quae nihil est aliud quam justa vindicta. Non enim sicut hominis animi perturbatio est ira Dei, sed illius ira est, cui dicit alio loco sancta Scriptura: Tu autem Dominus virtutum cum tranquillitate judicas (Sap. XII). Si ergo justa 111.1366D| divina vindicta tale nomen accepit, et jam reconciliatio Dei quomodo recte intelligitur, nisi cum talis ira finitur? Nec inimici eramus Deo nisi quemadmodum justitiae sunt inimica peccata, quibus remissis tales inimicitiae finiuntur, et reconciliantur justo, quos ipse justificat: quos tamen etiam inimicos utique dilexit, quando quidem Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus cum adhuc inimici essemus tradidit eum. Recte ergo Apostolus secutus adjunxit: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo, per mortem Filii ejus, per quam facta est illa remissio peccatorum, multo magis reconciliati salvi erimus, in vita ipsius (Rom. VIII), in vita salvi, qui per mortem reconciliati. Quis enim dubitet daturum amicis 111.1367A| vitam suam pro quibus inimicis dedit mortem suam.

Per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. (Amb.). Manifestum est per Christum nos aditum habere ad gratiam Dei: ipse est enim arbiter Dei et hominum qui nos doctrina sua erigens sperare fecit donum gratiae Dei stantes in fide ejus; ideo stantes, quia prius jacuimus: credentes autem erecti sumus, gloriantes in spe claritatis quam promisit Deus nobis. ( Orig. ) Quomodo accessum habemus ad gratiam per Dominum nostrum Jesum Christum, ipse Salvator dicit: Ego sum ostium, et nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. X). Per ipsum ergo qui ostium est accessum habemus ad gratiam. Sed videamus quale est ostium, ut sciamus quales esse debeant qui intrant 111.1367B| per ipsum, et accessum habeant ad gratiam. Istud ostium veritas est, et per ostium veritatis non possunt introire mendaces. Et rursum istud ostium justitia est, et per ostium justitiae non ingrediuntur injusti. Istud ostium dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Per ostium ergo humilitatis et mansuetudinis nec iracundus ingreditur, nec superbus. Si quis ita est qui secundum Apostoli verbum per Dominum nostrum Jesum Christum accessum vult habere in gratiam Domini, in qua Paulus, et si qui sunt similes ejus, stare se dicit, oportet eum ab his omnibus quae supra memoravimus esse purgatum. Alioquin, non patietur hoc ostium introire per se eos qui ea quae a se aliena sunt gerunt, sed continuo clauditur et transire per 111.1367C| se non sinit dissimiles sibi. Bene autem Apostolus Paulus in gratia stare se dicit, qui et alibi dixit: Abundantius autem quam omnes illi laboravi, non autem ego sed gratia Dei mecum (I Cor. XV). Unde si quis est alius qui laboraret abundantius, et qui glorietur in infirmitatibus suis, qui in periculis saepe versetur, periculis maris, periculis fluminum, periculis latronum, periculis in falsis fratribus (II Cor. XI), et in his omnibus stet semper in fide, iste similiter stare dicitur in gratia. Sed et quod sequitur, et gloriamur in spe gloriae Dei, quale sit videamus. Movet me cur non dixerit gloriari se in gloria Dei, sed in spe gloriae Dei: in quo deesse quidem aliquid elocutionis videtur, ita ut subaudiri debeat, in spe videndae gloriae Dei. Edocet autem nos per haec, sicut 111.1367D| et ipse alibi dicit (II Cor. IV), Quia quae sperantur aeterna sunt, quae autem videntur temporalia. Nam vidisse dicitur et Moyses gloriam Dei; vidisse dicitur et populus in consecratione domus Domini gloriam Dei Israel. Sed et de hujusmodi gloria quae videri potuit, ausus est Paulus, qui erat mysteriorum Dei gnarus, pronuntiare quod illa gloria destruetur, quae etiam in vultu Moysi videbatur. Haec autem gloria quae speratur, de qua dicit in spe gloriae Dei, nunquam destruetur. Est enim talis, de qua idem Apostolus dicit loquens de Christo: Qui est, inquit, splendor gloriae et figura expressa substantiae ejus (Heb. I). Hujus gloriae ergo videndae spem gerunt hi, de quibus dictum est: Beati mundo corde, 111.1368A| quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Tunc cum jam aufugerit dolor et tristitia et gemitus, et cum ea quae in speculo nunc videntur et in aenigmate, destruentur, et manebunt illa quae sunt facie ad faciem (I Cor. XIII). Quod si cui forte videbitur huic expositioni nostrae illud e contrario objici posse, quod ipse Apostolus dicit: Nos autem revelata facie Dei gloriam Domini speculantes eadem imagine reformemur a gloria in gloriam tanquam Domini spiritu (II Cor. III), et dicit, quomodo adhuc spem gloriae gerit qui revelata jam facie speculari se dicit gloriam Domini, et gloria in gloriam reformari. Vide si possumus hoc modo solvere, quod objectum est, differentias mihi Apostolus videtur ostendere gloriarum, et aliam fuisse gloriam, quae Moysi ministerio revelata est, 111.1368B| de qua jam in superioribus diximus, aliam fuisse quae in adventu carnali Salvatoris ministrata est, de qua dicit et Joannes in Evangelio: Et vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis (Joan. I), de qua gloria non possumus dicere quod ipsa sit, quae speranda est, hanc enim vidisse se dicunt apostoli, et vera est illa sententia, quae dicit: Quod enim videt quis, quid sperat (Rom. VIII). Illa vera gloria, quae speranda est, de qua etiam in praesenti loco dicit Apostolus glorificari se in spe gloriae Dei, potest ipsa intelligi, de qua dicit Salvator in Evangelio: Cum venerit filius hominis in gloria Patris et sanctorum angelorum (Marc. VIII). Quod autem dixit patris et sanctorum angelorum, non quod Dei Patris et angelorum unam esse 111.1368C| gloriam dicat, sed hoc mihi videtur ostendere, quod istae gloriae, quae vel per Moysen prioribus, vel nobis per adventum carnis Christi delatae sunt, non fuerunt angelorum, sed hominum: hominibus enim ministratae sunt et fuerunt ejus mensurae quas capere homines possint; illa vero in qua filius hominis ad judicium mundi venturus est gloria patris tanta erit, quae a solis angelis capi possit; si vero etiam sanctorum aliqui capaces illius gloriae exstiterint, illi nimirum erunt, de quibus dicitur, quia erunt sicut angeli Dei (Matth. XXII), et hoc modo recte de futura gloria quae speranda est, dictum videtur, quod filius hominis veniat in gloria patris et sanctorum angelorum, id est, quia non eam homines 111.1368D| terreni, sed sancti angeli capere mereantur: pro capacitate etenim mentium dispensat Deus etiam magnitudines gloriarum, sed sicut, istam gloriam quam vidisse se apostoli in Evangelio dicunt, gloriam tanquam unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.

Non solum, sed et gloriamur in tribulationibus nostris. (Aug.). Quod autem ait, non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, et caetera, gradatim perducit usque ad charitatem Dei, quam charitatem dicit nos habere per donum Spiritus. Monstrat illa omnia quae possumus nos tribuere Deo esse tribuenda, qui Spiritum sanctum per gratiam donare dignatus est, quoniam per tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XXIV), ideoque et in his gloriandum docet. Spei autem addita tribulatio 111.1369A| augmentum facit praemii: index enim fixae spei tribulatio est, quae testimonium perhibet ad coronam. Unde Dominus ait: Beati eritis cum vos persequentur et dicent omne malum adversum vos propter justitiam Dei; gaudete et exsultate, ecce enim copiosa est merces vestra in coelo (Matth. V). Contemnere enim praesentia, et quae oblectamento sunt, et in pressura non cedere spe futurorum, magni meriti est apud Deum. Ideoque in tribulatione gloriandum est, quia tanto plus accepturum se credit, quantum in tribulatione se viderit fortiorem. Scientes quod tribulatio patientiam operatur. (Ambr.) Hoc est, tribulationem, patientiam operari, si tribulatio ipsa motum non patiatur, infirmitatis aut dubitationis. Patientia autem probationem. Manifestum est, 111.1369B| quia patientia, si talis fuerit qualem diximus, firma videbitur probatio. Probatio autem spem. Spes in eo qui probatus videtur, non immerito dicitur. Dignus enim scietur, accepturus remunerationem in regno Dei. Spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Spes non confundit dum stulti et hebetes a perfidis judicamur, credentes quae mundana carent ratione: pignus enim charitatis Dei habemus in nobis Spiritum sanctum datum nobis: fidele enim esse promissum Dei probat Spiritus sanctus datus apostolis, et nobis, qui praestitit ut diversis linguis imperiti loquerentur, cum interpretationibus ad confirmandam spem, ut et charitatem Dei commendaret in nobis; ut quia charos 111.1369C| falli impossibile est, securos nos faceret de promissione, quia et Deus est, qui promisit, et his quos charos habere vult promisit. (Orig.) Primus statim sermo capituli hujus ambiguitatis aliquid continet: non enim habet in consequentibus ad quid referri debeat quod dixit, Non solum autem. Unde vide si possimus hoc modo ambiguitatem elocutionis absolvere. Quoniam in superioribus multa nobis per Dominum nostrum Jesum Christum praestita esse perdocuit, ut cum dicit justificatos nos esse ex fide per Dominum nostrum Jesum Christum, et per ipsum accessum habere in gratiam istam, per ipsum etiam gloriari in spe gloriae Dei; ad haec omnia quae dicta sunt, referri puto debere: Non solum autem, hoc est, Non solum hoc, quod supra dixi; sed et hoc quod 111.1369D| gloriamur in tribulationibus nostris, per Dominum nostrum Jesum Christum habemus. Caeteris etenim in tribulatione tristantibus, nos gloriae ipsius virtute roborati, in tribulationibus gloriamur. Didicimus namque novam ex eruditione ipsius disciplinam, ut per tribulationes bonum patientiae capiamus; habentes vero patientiae bonum, probabiles judicemur: et per patientiam multarum tribulationum probati, spem futurae a Deo remunerationis habeamus: quae spes, ia certa et vera est, non confundit sperantes. Fidem namque et spem consequitur charitas Dei, quae omnium major est, et non solum replet mentem nostram, sed et abundat ac diffunditur in cordibus nostris, pro eo quod non humana a nobis arte acquiritur, 111.1370A| sed per gratiam sancti Spiritus infunditur. Haec secundum sermonis ipsius vel litterae consequentiam pro adapertione apostolici eloquii explanata sint. Nunc jam quid interior sensus contineat requiramus. Et primo de gloriatione videamus, quod dixit, Gloriamur in tribulationibus nostris. Sermo enim gloriationis interdum laudabiliter in Scripturis, interdum culpabiliter ponitur. Etenim cum dicit Jeremias: Haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, neque glorietur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et agnoscere me, quia ego sum Dominus qui statuo misericordiam et judicium et justitiam super terram (Jer. IX), in uno eodemque capitulo gloriationem et laudabiliter et culpabiliter posuit. 111.1370B| Nam si quis, inquit, gloriatur vel in sapientia sua, vel in fortitudine, vel in divitiis, culpabiliter gloriatur; si quis vero in agnoscendo Dominum gloriatur, et intellectu judiciorum ejus, et misericordiae et justitiae, laudabiliter gloriatur. Cum ergo iste sermo ad utrumque respicit, requirendum nobis est in quibus recta gloriatio sit, et in quibus minus recta gloriatio. Quod ita demum poterimus agnoscere, si naturas rerum competenti distinctione teneamus. Quod autem dicimus, tale est. Omnia quae sunt vel aguntur, aut bona sunt, aut mala, aut indifferentia. De quibus quamvis latior haberi debeat disputatio, tamen quantum ad praesentem locum sufficit proferemus. Bona illa certum est proprie dici, quae ad virtutes animi pertinent; et mala ea sola definiri, quae ad malitiam 111.1370C| spectant, et contra legem Dei aguntur: caetera vero indifferentia esse, id est, neque bona, neque mala nominanda, ut sunt divitiae, species corporis, et fortitudo, vel proceritas, atque ea quae corporis usibus serviunt. Si quis igitur distinctionem diversitatis hujus ignorat, et gloriatur in his quae non sunt vere bona, nec ad virtutem animi pertinent, culpabiliter gloriatur. Paulus vero qui in his erat peritissimus, cum dixisset quia gloriamur in tribulationibus nostris, ne forte putaretur in rebus indifferentibus et mediis gloriari, reddit continuo rationem, et ostendit quod gloriatio sua, quam in tribulationibus habet, ad virtutes animi pertineat. Dicit enim, quia tribulatio, pro qua glorior, patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem, spes vero non confundit, 111.1370D| quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum: et in his edocet quod per succedentes sibi virtutes gloriatio tribulationum usque ad sancti Spiritus culmen ascendat. Quod in praesenti capitulo Apostolus dicit, quia tribulatio patientiam operatur, si patientiam unam esse ex animi virtutibus constat, tribulatio sine dubio quae virtutes animi parit, neque mala, neque indifferens, sed bona appellanda est. In tantum autem, sicut supra diximus, patientia virtus animi dicenda est, ut per patientiam dicat probationem nostri fieri, et per probationem spem dari: quae utique quoniam in Deo sita est, qui virtutum omnium pater est, non confundit sperantem. Simul enim cum spe et charitatis 111.1371A| abundantiam tenet, quae primo loco, quia major omnium est charitas, spiritui copulatur. Quod si quis nobis occurrat, et dicat medium esse et indifferens tribulationem, quoniam quidem invenimus etiam malos et impios tribulari, et non continuo, quia tribulantur pro malis actibus suis, virtus animi tribulatio eorum reputanda est: vide si possimus hoc modo respondere, quod tribulatio quidem proprie sanctorum est, impiorum autem et injustorum tribulatio flagella appellentur. Denique in psalmo sic dicit, Multae tribulationes justorum (Psal. XXIV); de istis autem ait, Multa flagella peccatoris (Psal. XXXI). Et fortassis propterea tribulatio et angustia ad sanctos pertinet, quia ipsi sunt qui arctam et angustam viam incedunt, et propterea tribulari dicuntur. Quod autem 111.1371B| dixit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, diligentius considerandum est in quorum cordibus Dei charitas diffundatur. Ego puto quod in illorum, qui jam non habent spiritum servitutis iterum in timore, sed et illorum in quibus perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV), et quibus spiritus adoptionis datur, qui clamet in cordibus eorum, Abba Pater. Non est ergo cujuscunque hominis nisi perfecti, et talis qualis erat Paulus, in cujus corde diffundatur charitas Dei per Spiritum sanctum. Sed et illud mihi considerandum videtur, utrumne hic charitatem illam dicat, qua nos diligimus Deum, an illam qua diligimur a Deo diffusam esse per Spiritum sanctum in cordibus nostris; et si quidem illa charitas qua Deum diligimus, intelligatur, 111.1371C| sermo iste assertione indiget: si vero, quia dixit effusam esse Dei charitatem in cordibus nostris, ista potius intelligenda sit, qua diligimur a Deo, certum est enim quod velut summum et maximum donum sancti Spiritus charitatem ponat, quod velit munere prius suscepto a Deo, per hoc ipsum diligere possumus Deum quod diligimur a Deo. (Cass.) Denique in tantum virtus charitatis extollitur ut eam beatus Joannes apostolus non solum Dei rem, sed etiam Deum esse pronuntiet dicens: Deus charitas est, qui manet in charitate in Deo manet et Deus in ipso (I Joan. IV). Nam usque adeo illam divinam esse perspicimus ut illud Apostoli manifestissime vigere sentiamus in nobis, quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. 111.1371D| Quod tale est, ac si dicat quod Deus diffusus est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis, qui etiam cum ignoremus quid dehemus orare, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quoniam secundum Deum postulat pro sanctis.

Utquid enim Christus, cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est: vix enim pro justo quis moritur; nam pro bono forsitan quis audeat mori. (Orig.) Plenius volens virtutes charitatis ostendere quam diffusam in cordibus nostris dixerat per Spiritum sanctum, quibus hoc causis intelligere deberemus exposuit, et docet nos quod Christus non pro piis sed pro impiis mortuus 111.1372A| est. Impii namque eramus antequam converteremur ad Deum; et Christus utique mortem pro nobis antequam crederemus excepit: quod procul dubio non fecisset, nisi nimiam erga nos habuisset, et abundantissimam charitatem, vel ipse Dominus noster Jesus Christus moriendo pro impiis, vel Deus Pater unigenitum suum pro impiorum redemptione tradendo. (Ambr.) Si pro incredulis ac Dei inimicis Christus ad tempus morti se dedit, ad tempus enim mortuus est, quia tertia die resurrexit, quanto magis cum in illum credimus auxiliis suis muniet nos? Ad hoc enim pro nobis mortuus est, ut et vitam et gloriam nobis acquireret: itaque si pro inimicis mortuus est, quantum praestet amicis, debet intelligi. Apud homines ergo, id est, secundum tempus mori 111.1372B| visus est: ille enim apud inferos pro salute animarum irreverentes, et nequam spiritus judicabat. Tempora in mundo sunt, ubi oritur et occidit sol, et luna incrementum et decrementum facit, et dies et nox in statu suo non perseverant: res enim quae tempori et aetati subjecta est: mutabilis semper est. Huic ergo tempori Christus mortuus est, dum excessit e corpore. Ubi autem tempus non est et aetas, ibi non solum vivus, sed et victor repertus est. Hinc voluit affectum Salvatoris erga nos commendare, cum dixit: Vix pro justo quis moritur: Christus autem pro impiis mortuus est, si enim pro justo vix aliquis moritur, pro impiis, quomodo potest fieri ut quis moriatur? et si pro bono uno forte audeat quis mori, aut forte non audeat, quia utrumque difficile 111.1372C| esse significat, quemadmodum potest videri, ut audeat aliquis pro multorum impietatibus mori; si quis enim pro justo, aut bono forte audeat mori, miseratione quadam illectus, aut affectu bonorum operum ejus; pro impiis vero non solum, quod suadeat mori deest, sed et quod in lacrymas provocet. Christus autem mortuus est pro impietatibus populi adhuc non sui, ut omnia quae mundus diffidit faceret credibilia. Duos ergo gradus fecit justi et boni, quamvis et justus et bonus dicendus sit, tamen genera ipsa posuit, justum in exercitio significans, bonum vero natura qui simplicitate innocens dicitur; unde quamvis melioris meriti sit, quantum ad locum istum pertinet, justus quam bonus, tamen « pro bono, inquit, forte aliquis audeat mori, » ut quia 111.1372D| miserabilior causa innocentiae est ad hoc cogi forte aliquem posse significat. Denique optant parentes pro bonis filiis mori, non dicam uxores pro bonis maritis: nam si velimus de bono et justo proponere, aliquando meliorem justum deprehendimus, aliquando praeponendum bonum; si enim juxta Dei legem qui justus est melior bono est, sed illo qui necdum secum laboravit, ut amplificaret se bonis, exercitio enim bonum naturae suae justus meliorabit. Si autem juxta mundum fuerit justus, praeponitur illi bonus propter innocentiam, quia hujusmodi non est sine impietate justitia. Itaque omnis natura bona est, justitia autem legis Dei fructus est competens naturae, ideoque justitia bonitas est, unde justi 111.1373A| semper appellantur et boni. Non tamen semper boni, justi: quia non propter opera vocantur boni, sed propter innocentiam: justitia enim perfecta est bonitas, dum explet opere naturae suae bona. (Hieron.) Duae haereses ex occasione hujus testimonii quod non intelligunt diverso quidem errore, sed pari impietate blasphemant. Marcion, qui justum Deum et creatorem legis facit et prophetarum, bonum autem Evangelii et apostolorum, cujus vult esse Filium Christum, duos introducit Deos, unum justum, alterum bonum: et pro justo asserit, vel nullos, vel paucos opetiisse mortem, pro bono autem, id est, patre Christi, innumerabiles martyres exstitisse. Porro Arius justum ad Christum refert, de quo dictum est: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam 111.1373B| filio regis (Psal. LXXI); et ipse de se in Evangelio: Non enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). Et: « ego sicut audio, ita judico. » Bonum autem Deum Patrem, de quo ipse Filius confitetur: Quid me dicis bonum? nemo est bonus nisi unus Deus Pater (Marc. X). Cumque huc usque blasphemiae suae devios calles potuerit invenire, in consequentibus impingit, et corruit. Quomodo enim pro Patre quis audet mori, et pro Filio vix moritur, cum propter nomen Christi tantus martyrum sanguis effusus sit? Qui igitur simpliciter hunc exponit locum, hoc potest dicere, quod in veteri lege, in qua justitia est, vix pauci inventi sint, qui suum fuderunt sanguinem, in novo autem instrumento, in quo bonitas est, atque clementia innumerabiles 111.1373C| extiterint martyres. Sed ex eo quod posuit, forsitan quis etiam audeat mori, et pendulo gradu sententiam temperavit, invenire posse nonnullos, qui audeant mori pro Evangelio, ostendit, non sic accipiendum, sed ex superioribus et inferioribus sensum loci hujus debere tractari; dicens enim Paulus apostolus se gloriari in tribulationibus, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio spem, spes vero non confundit, quae ex eo certam habeat promissionem, quia charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, secundum illud quod Deus dixerat per prophetam: Effundam de spiritu meo super omnem carnem (Isa. XLIV), miratur bonitatem Christi, quod pro infirmis et impiis, et peccatoribus 111.1373D| mori voluerit, et mori opportuno tempore, de quo ipse dicit: Tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui (II Cor. VI); et rursum: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (Ibid.); quando omnes peccaverunt, simul inutiles facti sunt, non fuit qui faceret bonum, non fuit usque ad unum (Psal. LII). Incredibilis ergo bonitas, et inaudita clementia mori pro impiis. Vix enim pro justo aliquem et bono suum sanguinem fundere, metu mortis cunctos terrente. Num inveniri interdum, ut aliquis pro justo et bono audeat mori. Charitas autem Dei quam in nobis habuit hinc maxime comprobatur quod, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, et sublata est de 111.1374A| terra vita ejus, et pro iniquitatibus populi ductus est ad mortem, et portavit peccata nostra, et tradita est in morte anima illius, et cum iniquis reputata est, ut nos impios et infirmos et peccatores, pios et robustos, et justos faceret. Nonnulli ita interpretantur, si ille pro nobis impiis mortuus est, et peccatoribus, quanto magis nos absque ulla dubitatione, pro justo et bono Christo debemus occumbere. Justum autem et bonum non putemus esse diversum, nec aliquam proprie significare personam, sed absolute justam rem. Interdum aliquis inveniri potest, qui suum sanguinem fundat. (Orig.) Est amor vitae hujus tantus, ut etiam cum justa causa mortis advenerit, vix unusquisque mortem patienter accipiat. Justa autem causa mortis videtur, cum naturae lege defertur: et quamvis 111.1374B| justum sit conditione mortalitatis, vix tamen amplectitur animus naturae legibus cedere. Commendat autem suam charitatem Deus in nobis. (Amb.) Sic commendat charitatem suam, dum adhuc inimicis benevolus est, et mittit qui salvet eos, cum utique non mereantur.

Quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis justificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Hoc dicit, quia si pro peccatoribus Filium suum Deus occidi permisit, quid faciet pro justificatis? nisi servet eos ab ira, id est, tutos illos praestet ab illusione diaboli, ut securi sint in die judicii cum coeperit perfidos ultio devastare: quoniam enim bonitas Dei nullum perire vult, mortem dignissimam dedit, ut intelligentibus Dei gratiam circa se adderet dignitatem et gloriam, ingratis 111.1374C| cumularet poenam. Ingrati hi sunt qui, Deo vocante, dissentiunt, Dei gratiam abnuentes, ut in proposito erroris et malignitatis permaneant. (Orig.) Non puto sane quod otiosa sit apud Paulum varietas ista verborum, quod aliquando infirmos, aliquando impios, aliquando peccatores nominat, pro quibus Christum mortuum dicit: et quamvis imperitum se fateatur in sermone, non tamen arbitror quod in his ille per imperitiam, sed potius per profundam scientiam variaverit. Per haec namque tria omne peccati colligitur genus. Aut enim ignorans Deum quis peccat in tenebris, et vocatur impius: aut volens servare mandatum, vincitur fragilitate carnis, et illecebris praesentis vitae decipitur, et infirmus appellatur; aut sciens volensque contemnit mandatum, 111.1374D| et odit disciplinam Dei, ac projicit sermones ejus post se, et peccator nominatur. Atque ita Paulus qui se imperitum, ut diximus, in sermone profitetur, in tribus his diversitatibus universa, pro quibus Christus praedicatur mortuus esse, complexus est. Quod si interdum etiam hi, qui sub lege sunt, et Deum colere videntur impii in Scripturis divinis nominantur, idcirco quod relinquentes Deum patrum suorum, deos gentium colunt. Quod vero Paulus se cum peccatoribus numerat, qui in aliis dicit: Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores (Gal. II), humilitatis ejus est virtus: imitatur enim illum, qui cum peccatum non fecisset, peccatum pro nobis factus est, et cum Deus esset, inter homines conversatus 111.1375A| est. Commendat ergo suam charitatem Deus in nobis. (Orig.) Hic commendat, vel confirmat intelligitur, vel amabilem facit pro beneficiis praestitis. Quod enim Christus, cum adhuc peccatores essemus, pro nobis mortuus est, spem nobis dat quod multo magis nos a peccato purgatos et justificatos, ab ira quae imminet peccatoribus salvabit per ipsum: et qui alienos et inimicos ita dilexit, ut pro nobis ad mortem unicum suum daret, multo magis suos effectos, et reconciliatos sibi aeternam salutem donabit. Multo ergo, inquit, magis justificati nunc in sanguine ejus, salvi erimus ab ira per ipsum. In superioribus quidem dixerat: Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum, et nunc dicit, Multo magis nunc justificati in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Ex quo ostendit 111.1375B| quod neque fides nostra sine Christi sanguine; neque sanguis Christi nos sine fide nostra justificat, ex utroque tamen multo magis sanguis Christi nos, quam fides nostra justificat. Et ideo mihi videtur, cum in superioribus simpliciter dixerit, Justificati ex fide, hic addidisse, Multo magis ergo nunc justificati in sanguine ejus, ut doceret, quia ab ira ventura etiamsi fides nostra nos salvet, etiamsi opera justitiae, super haec tamen omnia multo magis sanguis Christi salvos nos faciat ab ira ventura.

Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. (Ambr.) Manifestum est quia si, ut reconciliaret nos sibi, Deus Filium suum morti tradidit, quanto magis reconciliatos salvos 111.1375C| faciet in vita ipsius? Non enim poterit minime diligere amicos, qui prodest inimicis. Si enim mors Salvatoris profuit nobis adhuc impiis, quanto magis justificatis vita ipsius, cum resurgit a mortuis? quia sicut mors ejus a diabolo nos eruit, ita et vita ejus de die judicii Dei nos liberabit. (Aug.) Ergo Christus pro impiis mortuus est, et Christus Deus est, quomodo regnavit inventus in vita Dei justus, quando ne periret morte Dei quaesitus est impius? in vita enim Dei salvi erimus, quia in vita nostra perieramus. Sed cum audimus, et vitam Dei et mortem Dei, discernamus quid unde sit: vitam quippe attulit nobis, mortem vero accepit a nobis, nec tamen pro suo merito, sed pro nobis. Fuimus, inquit, et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II), in hac 111.1375D| ira, cum essent homines per originale peccatum, tanto gravius et perniciosius quanto majora vel plura insuper addiderunt, necessarius erat mediator, hoc est reconciliator, qui hanc iram sacrificii singularis cujus erant umbrae omnia sacrificia legis et prophetarum, oblatione placaret. Cum autem Deus irasci dicitur, non ejus significatur perturbatio, qualis est in animo irascentis hominis, sed ex humanis motibus translato vocabulo vindicta ejus, quae non nisi justa est, irae nomen accepit. Quod ergo per Mediatorem reconciliamur Deo, et accipimus Spiritum sanctum, ut ex inimicis efficiamur filii, quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII), haec est gratia Dei per Jesum 111.1376A| Christum Dominum nostrum. Si enim, inquit, cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius, et reliqua. (Orig.) Evidenter ostenditur nos esse aliquam substantiam, quae secundum diffinitionem Marcionis vel Valentini naturaliter inimica sit Deo: alioquin si quod inimicum est, naturae esset, et non voluntatis, reconciliationem utique non haberet. Ubi autem ex inimico quis amicus efficitur, certum est quod dum ea opera agit quae non amat Deus, inimicus est Dei, et unusquisque tam gravis et tam odibilis efficitur inimicus, quam multiplicaverit opera inimicitiis digna. Sunt ergo mensurae et gradus quidam in his peccatorum qualitate vel quantitate distincti, qui inimici sunt Deo. 111.1376B| Unde et ille qui supra omnes peccavit a Paulo ultimus inimicus destruendus esse memoratur: versa autem vice et ordine etiam eos qui reconciliati sunt per mortem filii ejus, in amicis haberi certum est; et esse aliquem ita amicum sicut Moyses amicus Dei appellatus est, esse quoque alios, quibus dicit Salvator. Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV), credo autem esse adhuc magis familiares aliquos in coelestibus amicos apud Deum, vel illos qui semper vident faciem Dei, vel eos qui semper adstant in conspectu Altissimi: ut sicut supra diximus esse quemdam novissimum inimicum, ita et ibi pro virtutum meritis habeantur summi aliqui amici. Cum ergo ita sint, nescio si is qui adhuc permanet in his operibus, quae odit Deus, et pro quibus inimicitiae 111.1376C| sunt inter Deum et homines, reconciliatus esse Deo per sanguinem Christi merito dicatur. Quomodo enim reconciliatus est, qui est inimicus? Paulus ergo merito et de se et sibi similibus dicit, quia cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per sanguinem Filii ejus. Grandis pudor est, ubi talis reconciliatio facta est, ubi inimicitias inter Deum et homines non sermo peccatoris, sed sanguis intercessoris absolvit, iterum nos converti ad inimicitias, et agere ea quae odit ille quem nobis non nisi effusio sanguinis sacri reconciliaverat.

Non solum autem hoc, sed et gloriamur in Deo, per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. (Ambr.) Non tantum pro accepta salute et securitate Deo gratias agendas 111.1376D| docet, sed et gloriandum per Jesum Christum in Deo, qui dignatus est ex impiis et inimicis dici nos suos amicos, ut omnia beneficia per Christum consecutos nos gaudeamus; ut quia per ipsum cognovimus Deum, gloriantes in eo, reddamus ei honorificentiam parem Deo Patri, ipso sibi idoneo teste praedicante: Ut honorificent, inquit, Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V). Post Dei ergo Patris providentiam, et donum quod dedit per Christum, ut personam Filii nobis gratam faceret, quia per Christum unum redempti sumus ab uno Deo Patre, adjecit: Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et sic in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Quoniam 111.1377A| superius Dei gratiam per Christum datam ostendit secundum ordinem veritatis, nunc ipsum ordinem unius Dei patris, per unum Christum Filium ejus declarat, ut quia Adam unus, id est, Eva, et ipsa enim Adam est, peccavit in omnibus, ita unus Christus Filius Dei peccatum vicit in omnibus: et quia propositum gratiae Dei erga genus humanum ostendit, ut ipsa primordia peccati ostenderet, ab Adam coepit, qui primum peccavit, ut providentiam unius Dei per unum reformasse doceret, quod per unum fuerat lapsum, et tractum in mortem. Hic ergo unus est, per quem salvati, hanc illi reverentiam, quam Deo Patri debemus, ipso volente. Dicit enim idem alio loco (Rom. XIV): Qui in his servit Christo, placet Deo; cum scriptum sit: Dominum Deum tuum 111.1377B| adorabis, et illi soli servies (Deut. VI). Si ergo soli Deo serviendum dicit, et Christo servire praecepit, in unitate Dei est Christus, nec dispar aut alter Deus, quando cum soli Deo serviendum lex commonet, Christo serviens Deo placere dicatur. (Orig.) Pro viribus convertamur, et primo videamus quomodo per unum hominem peccatum introivit in hunc mundum, et per peccatum mors. Fortassis enim requirat aliquis, si ante Adam mulier peccavit, de qua dicitur quia seducta in prevaricatione facta est; et rursum ante ipsum peccavit serpens; peccavit enim cum dixit mulieri: Ut quid hoc dixit Deus, ut non manducetis de omni ligno paradisi? et iterum peccavit, cum Deus dixerat, quia quacunque die manducaveritis ex eo, morte moriemini, et ille diceret ad 111.1377C| mulierem, Nequaquam morte moriemini, sed sciebat Deus, quia quacunque die manducaveritis ex eo aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum; si ergo ante Adam mulier peccavit, et ante mulierem serpens, et in alio loco dicit Apostolus, quia Adam non est seductus, mulier autem seducta est (I Tim. II), quomodo per unum hominem, et non magis per unam mulierem videbitur introisse peccatum? A muliere enim initium peccati, et ante mulierem a serpente, sive a diabolo, de quo dicitur in Evangelio, quia ille homicida erat ab initio (Joan. VIII). Sed vide in his Apostolum naturae ordinem tenuisse, et ideo quoniam de peccato loquebatur, ex quo mors in omnes homines pertransierat, successionem posteritatis humanae, quae huic morti 111.1377D| succubuit ex peccato venienti, non mulieri ascribit, sed viro. Non enim ex muliere posteritas, sed ex viro nominatur, sicut et ipse Apostolus in aliis dicit (I Cor. XI): Non enim est vir ex muliere, sed mulier ex viro; et iterum, Sicut enim mulier ex viro, ita et vir non ex muliere, sed per mulierem: et ob hoc mortalis posteritas, et corporalis successio, viro potius tanquam auctori, et non mulieri deputatur. Require sane quomodo per unum hominem in hunc mundum dicit introisse peccatum, et certum est, quod hic mundum terrenum hunc appellet locum, in quo homines habitant, si in nullo alio loco introivit peccatum, neque in illis locis invenitur, ubi spiritalia nequitiae in coelestibus nominantur; sed et illud 111.1378A| apud temetipsum pertractato, unde in hunc mundum introivit peccatum, aut ubi erat priusquam hic introiret? aut si omnino erat, vel si fuit ante illum, ad quem dicitur: Usquequo inventae sunt iniquitates in te, et propter hoc projeci te in terram (Ezech. XVIII). Nobis autem de his non est tutum plura disserere, cum videamus Apostolum vix de singulis haec perstrinxisse sermonibus, per unum hominem peccatum introivit in hunc mundum. Mundus autem, ut diximus, intelligendus est vel locus in quo habitant homines, vel terrena et corporalis vita, in qua mors habet locum, cui mundo, hoc est, terrenae vitae crucifixos se dicunt sancti, et mortuos. Et per peccatum, inquit, mors: illa sine dubio mors, de qua et Propheta dicit, quia anima quae peccaverit 111.1378B| ipsa morietur. Sed videamus quomodo in omnes homiues per transiit mors, in quo omnes, inquit, peccaverunt. Absoluta sententia pronuntiavit Apostolus in omnes homines pertransisse mortem peccati in eo in quo omnes peccarunt, sicut et alibi: Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei (Rom. III). Et ideo etiamsi Abel illum justum dixeris, non potest excusari. Sed non opus est cum ingenti periculo in his singulos quosque enumerare sanctorum, cum sufficiat et Apostoli sententia, quae mortem dicit in omnes homines pertransisse, et illius qui dixit: Nemo mundus a sorde etiamsi unus diei fuerit vita ejus. Sed ista mors peccati quae in omnes pertransiit, cum venisset ad Jesum, et tentasset eum perforare aculeo suo (aculeus enim mortis peccatum) repulsa 111.1378C| est, et confracta. Vita enim erat, et mors necessario exterminabatur a vita; et tunc ad eam dicitur: Ubi est mors aculeus tuus, ubi est mors victoria tua? (I Cor. XV.) Idcirco enim quia omne vicerat, hic dicitur ad eam, Ubi est mors victoria tua? Sed et quod peccatum quidem non dixit in omnes homines, sed in mundum introisse, mortem vero non in mundum, sed in omnes homines, et non introisse, sed pertransisse, non puto, quod frustra hac diversitate usus sit Paulus, arbitror quod mundum hic terrenos quosque, et in terrena conversatione permanentem designet: homines vero eos dicat, qui jam se incipiat agnoscere, et scire, quod ad imaginem Dei facti sunt. In illos ergo qui mundus appellantur, id est, terrenos, intrasse dicit peccatum, et nusquam esse 111.1378D| exitum ponit; in eos vero, quos jam homines vult intelligi, dicit pertransisse peccatum, id est, fuisse quidem, sed per poenitentiam conversionis depulsum esse, et pertransisse nec ultra in eis stetisse. Unde apparet in litteris Pauli ne unam quidem syllabam vacuam sentiri debere mysteriis. (Ambr.) Mors autem dissolutio corporis est, cum anima a corpore separatur. Est et alia mors, quae secunda dicitur, in gehenna, quam non peccato Adae patimur, sed ejus occasione propriis peccatis acquiritur, a qua boni immunes sunt, tantum quod in inferno erant, sed superiori quasi in libera [custodia], qui ad coelos ascendere non poterant. Sententia enim tenebantur data in Adam, quod chirographum in decretis morte Christi 111.1379A| deletum est. Sententiae autem decreti sunt, ut unius hominis corpus solveretur super terram, anima vero vinculis inferni detenta exitia pateretur.

Usque ad legem enim peccatum erat in hoc mundo: peccatum autem non imputabatur cum lex non esset. (Aug.) Quod autem ait, usque ad legem enim peccatum in mundo fuit, intelligendum est, quousque veniret gratia; contra eos dictum est, qui arbitrantur per legem auferri potuisse peccata. Dicit autem Apostolus manifesta esse peccata per legem, non autem ablata, cum dicit, peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. Non enim ait, non erat, sed non imputabatur; neque cum lex data est, ablatum est, sed deputari coepit, id est, apparere. Non ergo putemus usque ad legem ita dictum esse quasi jam 111.1379B| sub lege non esset peccatum, sed sic dictum est, usque ad legem, ut totum legis tempus annumeret usque ad finem legis, quod est Christus. (Ambr.) In Adam omnes dicit peccasse, sicut supra memoravi, et usque ad legem datam non imputatum esse peccatum, putabant enim se homines apud Deum impune peccare, sed non apud homines: nec enim lex naturalis penitus obtorpuerat, quia non ignorabant quia quod pati nolebant, aliis facere non debebant. Nam usque adeo non ignotum fuit peccatum inter homines, ut Jacob cum idola sua apud illum quaereret socer ejus Laban, in quo inventum fuisset furtum, morte dignum judicaret (Gen. XXXI): et Joseph, quamvis per calumniam, tamen quasi reus clausus in carcere est; et pistor et pincerna Pharaonis 111.1379C| ob delictum similiter passi sunt: et Moyses, occiso Aegyptio, atterritus lege est. Quomodo ergo non imputabatur peccatum cum lex non esset? aut quomodo vindicabatur, nisi lex sciretur? Lex naturalis semper est, nec ignorabatur aliquando, sed putabatur ad tempus tantum auctoritatem habere, nec et apud Deum reos facere: ignorabatur enim quia judicaturus est Deus genus humanum, ac per hoc non imputabatur peccatum, quasi peccatum non cognitum esset apud Deum, incuriosum Deum asserentes. At ubi autem lex data est per Moysen, manifestatum est curare Deum res humanas, et non impune futurum his, qui male facientes, quacunque ex causa in praesenti evadunt. Nam utique qui inter se, magistra justitia vel natura, peccata non inulta censebant, quanto magis Deum quem mundi 111.1379D| sciebant opificem, haec requisiturum non debuerant ignorare? Quippe cum Sodoma et Gomorrha per ignem adjudicatae sint deperire, quod oblivio texerat, Moyses autem ut firmaret Deum judicem fore, scribendo manifestavit. Sed cum praetermisso Deo figmenta coeperunt in honorem recipere, depravati mente, partem legis naturalis, quae prima est, calcaverunt. Quia lex naturalis tres habet partes, cujus prima haec est, ut agnitus honoretur creator, nec ejus claritas et majestas alicui de creaturis deputetur: secunda autem pars est moralis, hoc est, ut bene vivatur, modestia gubernante: congruit enim 111.1380A| homini habenti notitiam creatoris, vitam suam lege frenare, ne frustretur agnitio: tertia vero pars est docibilis, ut notitia Dei creatoris et exemplum morum caeteris tradantur, ut discant quemadmodum apud Creatorem meritum collocatur: haec est vera et Christiana prudentia.

Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri. (Aug.) Quod autem ait, sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in his, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae . . . ( Hic minus habet. ) Haec est futuri forma Adam, de qua superius loqui coeperat, et ejus aliquas differentias interponens distulerat ordinem, ad quem nunc redeundo conclusit 111.1380B| dicens: Itaque sicut per unius delictum in omnes homines, etc. (Ambr.) Quoniam non imputabatur peccatum antequam lex daretur per Moysen, sicut dixi, ipsa usurpationis impunitate regnabat mors, sciens sibi illos devotos. Regnabat ergo mors securitate dominationis suae, tam in hos qui ad tempus evadebant, quam in istos, qui etiam hic poenas dabant pro malis operibus suis. Omnes enim suos esse videbat; quia qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII); impune enim cedere putantes magis delinquebant, circa haec tamen peccata promptiores, quae mundus quasi licita nutriebat. Quo facto gaudebat satanas, securus quod causa Adae relictum a Deo hominem in possessionem habebat. Regnabat ergo mors in eos qui peccaverunt in similitudine praevaricationis 111.1380C| Adae, qui est forma futuri, quod in subjectis monstrabimus. Itaque non in omnes mortem regnasse manifestum est, quia non peccaverunt omnes in similitudinem praevaricationis Adae, id est, non omnes contempto Deo peccaverunt. Qui autem sunt qui, contempto Deo, peccaverunt, nisi qui neglecto creatore servierunt creaturae, deos sibi constituentes quos colerent ad injuriam Dei? Idcirco laetabatur in istis diabolus, quia videbat illos imitatores sui effectos. Nam et Thare pater Abrahae, et Nachor, et Laban proprios deos sibi vindicabant (Gen. XI; Gen. XXXV). Et peccatum Adae non longe est ab idololatria: praevaricavit enim putans se hominem futurum Deum. Aestimavit enim hoc magis profuturum quod diabolus suasit, quam quod Deus 111.1380D| jussit, in loco Dei diabolum statuens: unde et subjectus est diabolo. Similiter et hi transgresso Deo, dum creaturae serviunt, peccant simili modo, non eodem; quia similitudo solet habere aliquid dissimile. Nec enim potest dici, quia et hi qui praeceptum acceperunt non edendi de arbore, sicut Adam fuerunt, qui peccaverunt non praevaricato Deo, sed in lege naturali. Qui enim intellexit, sive ex traduce, sive indicio naturali, et veneratus est Deum, nulli honorificentiam nominis ac majestatis ejus impertiens, si peccavit, quia impossibile est non peccare, sub Deo peccavit, non in Deum, quem 111.1381A| judicem sensit: ideoque in hujusmodi mors non regnavit: in hos autem sicut dixi regnavit, qui sub specie idolorum servierunt diabolo. Propterea quod ex in auctoritate non erat promulgata, judicem Deum praesentire nequiverunt. Maxima pars mundi Deum fore esse judicem ignorabat, perpauci autem in quos non regnavit mors; in quos autem regnavit, post istam mortem, quae prima dicitur, a secunda excepti sunt ad poenam et perditionem futuram: in quos autem non regnavit, quia non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, sub spe reservati sunt adventui Salvatoris in liberationem: sicut tegitur de Abraham, quia quamvis apud inferos fuerit, discretus tamen longo intervallo est, ita ut chaos esset ingens inter justos et peccatores (Luc. XVI). Si 111.1381B| inter justos et peccatores chaos ingens erat, quanto magis inter impios, ut justis esset refrigerium et peccatoribus aestus, impiis vero ardor, ut ante judicium quid unicuique dignum esset non lateret? Ac per hoc regnabat in eos mors, quia videbat opera subtilitatis suae profecisse eis ad poenam quasi inimicis. Non enim tatuit illum ad hoc factum hominem in mundo, ut imperium unius Dei praedicaret, quod praevaricatus est Satanas. Ac si in Graeco non ita cautum dicatur: sic enim dicitur scriptum, etiam in eos regnasse mortem, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Totum enim hic complexus videtur, ut quia mors, id est dissolutio, per invidiam facta est diaboli, et in eos qui non peccaverunt regnasse mortem dicat, moriuntur enim, quod voti est Satanae. 111.1381C| Quod si verum esset, non oportuit dici: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, si ab initio usque ad finem regnat in omnes: aut forte gradus fecit, ut ab Adam usque ad Moysen regnaverit, et a Moyse usque ad Christum; a Christo vero usque ad finem, ut ad quam utilitatem haec locutio proficeret, cum nec sic locutus probetur. Dixit enim: Ab Adam regnavit mors usque ad Moysen, propter quod lex non erat manifestata, ut data lege sub auctoritate ejus viverent, scientes quid caverent, ne regnaret in eos mors. Igitur qui ante legem hoc servavit natura duce quod postea lex mandavit, nunquid potest dici quia mors regnavit in eum? nam vide quid de eo scriptum sit: Peccatum, inquit, non imputabatur cum lex non esset, et adjecit,: sed regnavit mors ab Adam 111.1381D| usque ad Moysen, eo utique tempore, quo lex non erat: et convenit, ut quia antequam lex daretur, mors regnavit, in eos regnasse dicatur, qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, sicut supra memoravimus. Sicut enim post datam legem qui fornicationi, aut idolis servierunt, contemnentes legislatorem, regnavit in eos mors; ita et ante legem qui sensum legis praesenserunt honorificantes auctorem ejus, non utique regnavit in eos mors: propterea enim regnasse dicitur, quia cognitio unius Dei evanuerat in terris. Denique sic coepit data lex: Ego sum, inquit, Dominus Deus tuus, qui eduxite de terra Aegypti, de domo servitutis: nonerunt tibi dii alii praeter me, et non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem 111.1382A| (Exod. XX). Data igitur lex est, ne mors regnaret, ut abolitis peccatis prioribus, uni Deo obsecundaret genus humanum. Unde alio loco idem dicit Apostolus: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis ei (Rom. VI): quo dicto ostendit etiam nunc regnare mortem, si lex contemnatur. Quid enim regnum mortis est, nisi cum fit voluntas ejus, dum imperat, ad perniciem obedientis, cujus imperii voluntas caput est idololatriae? Et tamen sic praescribitur nobis de Graecis codicibus, quasi non ipsi ab invicem discrepent: quod facit studium contemptionis [contentionis]. Quia enim propria quis auctoritate uti non potest ad victoriam, verba legis adulterat, ut sensum suum quasi verba legis asserat; ut non ratio, sed auctoritas praescribere videatur. 111.1382B| Constat autem hoc per quosdam Latinos de veteribus Graecis translatos codicibus, quos incorruptos simplicitas temporum servavit et probat: postquam autem a concordia animis discedentibus, et haereticis perturbantibus torqueri quaestionibus coeperunt, multa immutata sunt ad sensum humanum, ut hoc contineretur in litteris quod homini videretur; unde et ipsi Graeci diversos codices habent. Hoc autem verum arbitror, quando et ratio et historia, et auctoritas observatur: nam hodie quae in Latinis reprehenduntur codicibus, sic inveniuntur a veteribus posita, Tertulliano, Victorino, et Cypriano. Primum enim in Judaea coepit destrui regnum mortis, quia notus in Judaea Deus (Psal. LXXV); nunc autem in omnibus gentibus quotidie destruitur, dum 111.1382C| magna ex parte ex filiis diaboli fiunt filii Dei. Itaque non in omnes regnavit mors, sed in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, sicut supra memoravi. Adam autem ideo forma futuri est, quia jam tunc in mysterio decrevit Deus per unum Christum emendare, quod per unum Adam peccatum erat, sicut dixi in Apocalypsi Joannis apostoli (Apoc. XVII): Agnus, inquit, qui occisus est a constitutione mundi. (Aug.) Apostolus prolixius de duobus hominibus disputat uno eodemque primo Adam, per cujus peccatum et mortem tanquam haereditariis malis posteri ejus obligati sumus. Altero autem secundo Adam, qui non homo tantum, sed etiam Deus est, quo pro nobis solvente quod non debebat, a debitis et paternis et propriis liberati 111.1382D| sumus. Proinde quos propter unum illum tenebat diabolus omnes per ejus vitiatam carnalem concupiscentiam generatos justum est, ut propter hunc unum dimittat omnes per ipsius immaculatam gratiam regeneratos. Si Apostolus imitatione hoc intelligi voluisset per diabolum potius peccatum in mundum intrare dixisset: de diabolo quippe scriptum est: Imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius. Sed ideo per unum hominem dixit, a quo generatio hominum coepit, ut per generationem doceret esse originale peccatum, propter hoc sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit. et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, sicut ab illo uno homine, 111.1383A| sic ab eodem peccato infantes immunes esse non possunt, nisi ab ejus reatu per Christi baptismum resolvantur. Utrum peccatum, an mors, an utrumque, per omnes homines pertransisse dictum sit videtur ambiguum; sed quod horum sit, res ipsa tam aperta demonstrat. Nam si peccatum non pertransisset, non omnis homo cum lege peccati quae in membris est nasceretur. Si mors non pertransisset, non omnes homines, quantum ad istam conditionem mortalium pertinet, morerentur. Quod autem dicit Apostolus, in quo omnes peccaverunt, in quo intelligitur, nisi in Adam, in quo eos dicit emori? quia non erat justum sine crimine transire supplicium. Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit: non quia deinceps in nemine fuit hoc 111.1383B| dictum est, sed quia non poterat per litteram legis auferri, quod solo poterat spiritu gratiae; ne quisquam ergo fidens de viribus, non dico voluntatis, sed potius vanitatis suae, putaret libero arbitrio legem potuisse sufficere, et Christi gratiam derideret, ideo ait Apostolus, usque enim ad legem peccatum in mundo fuit: peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset, non dixit, non erat, sed non deputabatur, quia lex non erat, qua arguente demonstraretur, sive lex rationis in parvulis, sive lex litterae in populo. Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen, quia nec lex per Moysen data potuit regnum mortis auferre, quod sola Christi gratia abstulit. In quos autem regnaverit vide: Et in eos, inquit, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Regnavit 111.1383C| ergo et in eos qui non peccaverunt; sed cur regnaverit ostendit, cum ait, in similitudinem praevaricationis Adae. Iste enim est melior intellectus horum verborum, ut cum dixisset, regnavit mors, et in eos qui non peccaverunt, quasi nos moveret, quare in eos regnaverit qui non peccaverunt, adderet in similitudinem praevaricationis Adae, id est, quia inerat in eorum membris similitudo praevaricationis Adae. Potest et sic intelligi, regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, quia in seipsis, cum jam nati essent, nec ratione adhuc uterentur, qua ille utebatur quando peccavit, nec praeceptum accepissent quod ille transgressus est, sed solo originali vitio tenerentur obstricti, per quod eos regnum mortis traheret 111.1383D| ad condemnationem. Quod regnum mortis in eis tantum non est qui Christi gratia renati ad ejus pertinent regnum, quoniam mors temporalis, quamvis et ipsa de originali delicto propagata sit, corpus in eis interemit, animam vero ad poenas non trahit. Ubi voluit regnum mortis intelligi, ut anima renovata per gratiam jam non moriatur in gehenna, id est, a vita Dei non alienetur, non separetur; temporalis autem mors etiam in his qui Christi morte redimuntur, relinquatur interim ad exercitationem fidei, et agonem praesentis luctaminis, in quo et martyres certaverunt. Assumatur vero et ipsa in renovatione corporis, quam resurrectio pollicetur. Ibi enim penitus absorbebitur mors in victoriam, cui 111.1384A| modo gratia Christi adimit regnum, ne suorum animas ad poenas tartari pertrahat. Quod vero adjunxit de Adam, qui est forma futuri. Neque hoc uno modo intelligitur. Aut enim forma Christi e contrario est, ut quemadmodum in illo omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificentur; et quomodo per ipsius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, sic per Christi obedientiam justi constituantur multi. Aut formam futuri eum dixit, quod ipse inflixerit formam mortis posteris suis. Ille tamen est melior intellectus, ut e contrario forma esse credatur, quam multum commendat Apostolus. Denique ne omnino ex aequo in hac forma eadem contraria pensarentur, adjungit, et dicit: Sed non sicut delictum ita et donatio. Si enim ob unius 111.1384B| delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei, et donum, in gratia unius hominis Jesu Christi in multos abundabit, ut intelligatur non hos magis multos, cum iniqui magis multi sint, qui damnabuntur; sed magis abundavit, quia in his qui per Christum redimuntur temporaliter valet forma mortis ex Adam, in aeternum autem valebit vitae forma per Christum. Quamvis ergo, inquit, Adam futuri forma sit, e contrario plus tamen praestat Christus regeneratis, quam in eis nocuerat ille generatis. (Orig.) Igitur mors peccati regnavit ab Adam usque ad Moysen, id est, usque ad adventum Christi. Moyses enim lex appellatur, et lex, sicut scriptum est, usque ad Joannis baptismum habuit locum ex quo coepit Jesus regnum Dei praedicare. Si vero, ut in nonnullis exemplaribus 111.1384C| habetur, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, mors ista, id est, quae in inferno animas detinebit, regnasse dicatur, intelligimus, et sanctos quosque sub ista morte etiamsi non peccandi, at certe moriendi lege decidisse: Christum vero idcirco in infernum descendisse, non solum ut ipse non teneretur a morte, sed ut eos qui inibi non tam praevaricationis, ut diximus, crimine, quam moriendi conditione habebantur, abstraheret, sicut scriptum est, quia multa corpora dormientium sanctorum resurrexerunt cum illo, et ingressi sunt in sanctam civitatem (Matth. XXVII), in quo et prophetae dicta complentur, quibus ait de Christo: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII); et hoc modo per resurrectionem 111.1384D| suam mortis quidem jam regna destruxit. Unde et captivitatem scribitur liberasse, ipsum vero inimicum et tyrannum, cujus regna dissolvit, audi, quando dicat Apostolus destruendum. Novissimus, inquit, inimicus destruetur mors (I Cor. XV). Regnum vero jam mortis destructum, et captivitas quae sub ea tenebatur, abducta est. Sed quia ipse inimicus et tyrannus adhuc in novissimo et in fine saeculi destruendus est, idcirco etiam nunc videmus eum non tam regnare quam latrocinari, et depulsum regno per deserta et avia circumeuntem quaerere sibi infidelium manum, et ideo clamabat Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI). Verum nos contenti 111.1385A| perstrinxisse paucis ea quae Apostolus obtecta esse voluit, sequentia requiramus. Addidit post haec, qui est forma futuri. Quod quidem ambiguum mihi videtur utrum ex eo tempore quo haec scribebat Apostolus Adam futuri forma dicitur, quod est saeculi venturi; an a semetipso, id est, ab Adam futuri, ut in Christo accipiatur, quod tempus Apostolo haec scribenti futurum non erat, sed praeteritum. Quamvis et in alio loco, cum de Adam et Eva loqueretur, idem Apostolus dixerit: Mysterium hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V), quo videtur hoc magis nobis ad intelligendum dedisse, quod forma futuri dicatur Adam in eo quod advenit Christus ad Ecclesiam sibi sociandam: nescio sane quomodo quis possit et praevaricationem 111.1385B| ejus, et peccatum, et hoc quod mors per ipsum in omnes homines pertransiit in forma Christi coaptari, ne forte et contrariis, ut idem Apostolus in superioribus exponit, cum dicit, sicut enim per unum hominem mors, ita et per unum resurrectio mortuorum; et iterum, sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi. Si vero intelligamus Apostolum a suis temporibus, quibus haec scribebat dixisse Adam futuri esse formam; ita magis intelligitur, quod sicut in hoc saeculo mors regnavit per unum Adam, et mortale effectum est omne hominum genus, ita et in futuro saeculo vita regnabit per Christum, et immortalitate donabitur omne hominum genus.

Sed non sicut delictum, ita et donum. (Ambr.) 111.1385C| Propter quod enim formam esse dixit unius Christi unum Adam; ne et causam Adae talem significasse putaretur, qualis et Christi est, ideo ait: Sed non sicut delictum, ita et donum, quia in eo tantum forma Adam Christi est, quia quod unus peccavit, unus emendavit.

Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei, et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. Hoc est, si delicto unius multi mortui sunt, imitantes praevaricationem ejus; magis gratia Dei et donum in plures abundavit, ut confugientes ad se. Plures enim gratiam consequuntur quam mortui sunt delicto Adae. Unde manifestum est non de hac morte, quae omnibus communis est, significasse; quia omnes omnino moriuntur, et non tamen omnes gratiam consequuntur: 111.1385D| neque mortem in omnes regnasse, sed in eos qui delicto Adae mortui sunt, significatur, quos in similitudinem praevaricationis Adae dicit peccasse. Hi sunt quos dicit in unius delicto multos mortuos, gratiam autem Dei in plures abundare; quia et in his qui delicto Adae mortui dicuntur, similiter peccantes, et in his qui non peccaverunt in hac Adae praevaricationis similitudine Dei gratia abundavit: paterno autem peccato ex Dei sententia erant apud inferos, gratia Dei abundavit in descensu Salvatoris, omnibus dans indulgentiam, cum triumpho sublatis eis in coelum.

Et non sicut per unum peccatum, ita et donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem, donum autem ex multis delictis in justificationem. 111.1386A| Manifeste diversum est, quia uno Adae peccato condemnati sunt, qui in similitudinem praevaricationis ejus peccaverunt: gratia vero Dei per Christum non ex uno delicto, sed ex multis justificavit homines, dando illis remissionem peccatorum. Hoc ad magnificentiam pietatis Dei et Christi loquitur, ut cum delicto Adae multi tenentur a morte secunda in inferno inferiori; donum tamen gratiae Dei, cum justum esset plecti illos, non solum ignoscit illis, sed justificat. (Aug.) Dicant haeretici, quomodo ex uno delicto in condemnationem, nisi quia sufficit ad condemnationem etiam unum originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit. Gratia vero, ideo ex multis delictis in justificationem, quia non solum unum illud solvit quod originaliter trahitur, 111.1386B| sed etiam caetera, quae in uno quoque homine motu propriae voluntatis adduntur. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis quia abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Si enim unius delicto mors regnavit per unum. A quo delicto parvuli per baptismum expiantur, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum: multo magis utique in vita regnabunt, quia aeternae vitae regnum erit, mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum transibit. Multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. (Ambr.) Contuendum est unum esse sensum, et in nullo differre: 111.1386C| mortem enim dicit regnasse, non regnare; quia qui intellexerunt per legem judicium Dei, sublati sunt de ejus imperio. Regnavit autem, quia sine manifestatione legis timor Dei non erat in terris. Superior ergo sensus est ut, quia mors regnavit ab Adam usque ad Moysen in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, multo magis gratia regnet abundantia doni Dei in vitam per unum Jesum Christum. Si enim mors regnavit, quare non magis gratia regnet, quae multo plures justificat, quam hi sunt in quos regnavit mors: quanto magis gratia regnare credenda est, quae confert vitam per Christum!

Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae. Hoc est, sicut 111.1386D| per unius delictum omnes condemnationem meruerunt similiter peccantes, ita et in justitia unius omnes justificabuntur credentes. Si qui autem condemnationem hanc generalem esse putant, simili modo et justificationem generalem accipient. Sed non est verum, quia non omnes credunt. (Aug.) Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae adhuc permaneant in vanitate mentis suae, et dicant unum hominem non propaginem trajecisse, sed exemplum praebuisse peccati. Quomodo ergo per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, et non potius per multa sua delicta, nisi quia etiamsi illud unum 111.1387A| sit, tamen idoneum est perducere ad condemnationem, etiam nullis additis caeteris, sicut perducit parvulos morientes, qui ex Adam nascuntur si in Christo non renascantur. In eo vero quod tibi videtur duo ista inter se esse contraria, ut omnes eant in condemnationem per Adam, et omnes in justificationem per Christum, omnino erras: nullus enim hominum nisi per Adam trahitur ad damnationem, de qua per lavacrum regenerationis homines liberantur. Et nullus hominum nisi per Christum ab hac damnatione liberatur. Ideoque ex utraque parte dicti sunt omnes, quia nemo ad damnationem generationis nisi per istum, nemo ad vitam regenerationis, nisi per illum, ac per hoc non generalitas unius partis locum excludit alterius, quia ex his ipsis, qui generaliter moriuntur 111.1387B| in Adam, quos vult vivificat Christus, qui propterea omnes liberare dictus est etiam ipse, quoniam non liberat quae, inquam, nisi ipse, sicut dictus est illuminare omnem hominem, quia nemo quemquam illuminat si non ipse. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plures, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi. (Ambr.) Quos supra omnes dixit, hic plures et multos significat; plures enim Adae delictum secuti sunt praevaricando, non omnes; et multi justi constituentur per fidem Christi, non omnes. Non ergo in eos regnavit mors, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. (Aug.) Vide quemadmodum commendat unum et unum, id est Adam et Christum, illum ad condemnationem, hunc ad justificationem cum tanto post 111.1387C| Adam venerit Christus in carne, ut sciamus etiam antiquos justos, quicunque esse potuerunt, non nisi per eamdem fidem liberatos per quam liberamur et nos; fidem scilicet incarnationis Christi, quae illis praenuntiabatur, sicut et nobis annuntiabatur. Ideo hic Christum hominem dicit, cum sit et Deus, ne quis existimet antiquos justos per Deum tantummodo Christum, id est per verbum quod erat in principio non etiam per fidem incarnationis ejus qua et homo Christus dicitur, potuisse liberari. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Quod autem ait, lex subintravit, ut abundaret delictum, ipso verbo satis significavit nescisse Judaeos qua dispensatione lex data sit. Non enim data est quae posset vivificare, quia gratia vivificat per fidem: sed data est lex ad 111.1387D| ostendendum quantis quamque arctis vinculis peccatorum constricti tenerentur, qui de suis viribus ad implendam justitiam praesumebant. Sic abundavit peccatum, cum et concupiscentia ex prohibitione ardentior facta est, et peccantibus contra legem praevaricationis crimen accessit. Quod intelligit qui secundum gradum in illis quatuor gradibus considerat. (Ambr.) Potest dici econtra: non ergo oportuit dari legem, ne peccata increscerent: si enim ante legem minus peccatum est, non opus fuit lege. Plane necessaria fuit lex, ut ostenderet imputari apud Deum peccata, quae impune fieri credebantur, ut de caetero scirent quod evitare deberent. Unde Isaias propheta: Lex, inquit, in adjutorium data est, ut quia ipsi naturae 111.1388A| quodammodo inserta sunt justitiae semina, addita lex est, cujus auctoritate et magisterio ingenium naturale proficeret ad fructum justitiae faciendum: sicut enim nativitas interit nisi nutrimenta habeat, quibus fota adolescat, ita et naturale justitiae ingenium, nisi habeat quod respiciat et veneretur, non facile proficit, sed aegrotat, et supervenientibus cedit peccatis: consuetudine enim delinquendi premitur, ne crescat in fructum, et per hoc exstinguitur. Providenter ergo data est lex, sicut testatur propheta: sed populus veterem consuetudinem sequens multiplicavit peccata. Ipso enim usu plus coepit peccare quam antea peccaverat; et sic factum est, ut data lege non minuerentur, sed abundarent peccata: Apostolus enim ostendit quid provenerit data lege, non quid lex fecerit. 111.1388B| Quomodo autem legis vitio crescebant peccata, quae comminabatur, ne peccetur, sed subintrasse dicitur, ut abundaret peccatum? Verum est, quia quasi profutura intravit, et cum humilitate: postea autem coepit dominari eis quibus praeceperat ne peccarent, et peccabant. Ostendere enim coepit lex abundantiam peccatorum, cum quae interdixerat plus fiebant quam facta erant. Igitur hoc modo, ut abundaret delictum, data lex est: commendans enim Apostolus fidem, per quam utique peccata delentur, legem dixit fecisse, ut abundarent peccata, sicut supra dixi, quia non data est, ut abolerentur peccata, sed ut abundarent; dum et ante legem peccatores ostendit, et post legem reos omnes tenuit.

Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Manifestum est, quia cum abundaret peccatum, 111.1388C| superabundavit gratia: dum donum Dei venit ex promissione, et omnium peccata contexit, ut diaboli invidia nihil se profecisse doleat. Quia enim cum data esset lex ad utilitatem humanam, id egit diabolus, ut suadendo illicita, inverteret, ut quod profuturum datum erat, in contrarium proficeret, dum mandata contempta sunt, ut non utilitas ex lege, sed judicium Dei ad vindictam procederet: tunc justus atque misericors Deus, ut gloriam diaboli, quam de triumphato homine quaesierat, exinaniret, Filium suum venturum decrevit, qui omnia peccata donaret, ut major fieret laetitia ex dono gratiae, quam fuerat luctus ex peccato. Gaudium enim doni Dei etiam his proficit, de quibus triumphare non potuit Satanas; idcirco superabundavit gratia super peccatum quod suasit Satanas.

111.1388D| Ut quemadmodum regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. Peccatum regnavit, videndo opus suum peccantibus in mortem proficere, in qua gloriabatur simili modo, ut et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum; ut sicut per Adam coeptum peccatum regnavit, sic et per Christum gratia. Sic autem regnat gratia per justitiam, si accepta remissione peccatorum justitiam sequimur, ut videns gratia fructum se habere in bonis quos redemit, regnet in vitam aeternam, sciens nos futuros aeternos. Superabundavit ergo gratia, quia peccatum regnavit ad tempus, gratia autem in aeternum. Dei enim regnum 111.1389A| est, gratia regnante, sicut diaboli regnum erat, peccato regnante. Totum tamen ad Christum refert, ut omnis gratia Dei a Christo discatur. (Aug.) Quod vero dicit, lex autem subintravit, ut abundaret delictum, jam non pertinet ad illud delictum quod trahitur ex Adam, de quo superius dicebat, mors regnavit per unum. Legem quippe sive naturalem intelligamus, quae in eorum apparet aetatibus, qui jam ratione uti possunt, sive conscriptam, quae data est per Moysen, quia nec potuit ipsa vivificare et liberare a lege peccati et mortis quae tractata est ex Adam, sed magis addidit praevaricationis augmenta: ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Praevaricata ergo lege quae in paradiso data est, nascitur homo ex Adam cum lege peccati et mortis, de qua dicitur: 111.1389B| Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et caetera (Rom. VII); quae tamen nisi mala postea consuetudine roboretur, facilius vincitur, non tamen sine gratia Dei. Lege autem alia praevaricata, quae est in usu rationis animae rationalis, in aetate hominis jam ratione utentis, praevaricatores fiunt omnes peccatores terrae. Praevaricata vero lege etiam illa quae data est per Moysen, multo amplius abundat delictum. Lex ergo subintravit ut abundaret delictum, sive cum homines negligunt quod dicit ac jubet, sive cum de suis viribus praesumentes adjutorium gratiae non implorant, et addunt infirmitati superbiam. Cum autem vocatione divina intelligunt cui sit ingemiscendum, et invocant eum in quem recte credunt, dicentes: Miserere mei, Deus, 111.1389C| secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L). Et, Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam quoniam peccavi tibi (Psal. XL). Cum ergo se homo ad illum extenderit et sic ingemuerit, fiet quod sequitur, ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia, et dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII), et diffunditur in corde charitas Dei, unde fiat legis plenitudo, non per vires arbitrii quod est in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis, ut quemadmodum regnavit peccatum in morte, sic et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. Modo, cum dixisset, ut quemadmodum regnavit peccatum in morte, non ait, per unum hominem, aut primum hominem, aut per Adam, quia jam dixerat, 111.1389D| lex subintravit ut abundaret delictum: quae abundantia non pertinet ad primi hominis propaginem, sed ad conversationis humanae praevaricationem, quae illi uni delicto, quo solo obstricti tenentur infantes jam in majoribus aetatibus ex abundantia iniquitatis adjecta est. Sed quoniam hoc totum etiam quod non pertinet ad illius unius delicti originem, tamen idonea est solvere gratia Salvatoris; ideo cum dixisset, sic et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, addidit, per Jesum Christum Dominum nostrum. Nullius itaque argumentationes contra haec apostolica verba impediant parvulos a salute, quae est in Christo Jesu Domino nostro, tanto magis pro eis loqui debemus, quanto ipsi pro se loqui non possunt.

CAPUT VI. Declarat Apostolus in peccatis non esse manendum, et quod sic virtuose operandum. 111.1390A|

Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. (Aug.) Quod autem ait: Quid enim dicemus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Qui mortui sumus peccato quando [quomodo] vivemus in eo. Hic ostendit de praeteritis peccatis factum esse, ut donarentur, et in eo superabundasse gratiam, ut praeterita peccata dimitterentur. Ergo quisquis adhuc quaerit augmenta peccati, ut augmentum gratiae sentiat, non intelligit id se agere, ut nihil in eo gratia operetur. Opus enim gratiae est, ut moriamur peccato. (Ambr.) Hoc est, nunquid semper peccandum est, ut donum Dei abundet, tegens 111.1390B| nostra peccata, ut semper remissionem peccatorum sperantes, quia Deus pius est, Christi gratiam praeferamus? Non utique. Ideo enim nostri misertus est Deus per Christum, ut de caetero non peccantes, et meritum nobis et Dei gratiam in nos regnare faciamus. Aufert enim regnum gratiae Dei, et tradit peccato, qui rursus redit ad veterem hominem, hoc est, ad ritum praeteritae vitae. Duabus enim ex causis misericordiam accepimus, ut et diaboli regnum excluderetur, et Dei imperium ignorantibus praedicaretur, per hoc ipsum dignitate nobis quaesita. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? Hoc dicit, quoniam viventes peccato mortui eramus apud Deum: qui peccat enim vivit peccato, sicut qui non peccat vivit Deo. Superveniente 111.1390C| enim gratia Dei per Christum, et nos per fidem lavacro spiritali regenerante, coepimus vivere Deo, mortui autem esse peccato, qui est diabolus, hoc est tamen mori peccato, liberari a peccato, fieri autem servum Dei. Itaque mortui jam peccato, non redeamus ad mala pristina, ne iterum vivamus peccato, et morientes Deo, amissa dignitate, poenam quam evasimus, incurramus. (Aug.) De qua per unum hominem poenae, et per unum hominem gratiae cum locutus fuisset, deinde sacri baptismatis in cruce Christi grande mysterium commendavit, eo modo, ut intelligamus nihil aliud esse Christi baptismum nisi mortis Christi similitudinem. Nihil autem aliud mortem Christi crucifixi, nisi remissionis peccati similitudinem, ut quemadmodum in illo vera mors facta est, sic in nobis 111.1390D| vera remissio peccatorum; et quemadmodum in illo vera resurrectio, ita in nobis vera justificatio. Ait ergo: Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Dixerat enim superius, ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia; et ideo quaestionem sibi ipse proposuit, utrum propter abundantiam gratiae consequendam, in peccato sit permanendum. Sed respondit, absit, atque subjecit: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? nihil dici potuit brevius et melius; quid enim nobis gratia Dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno nisi ut moriamur peccato, ac per hoc ipsi gratiae invenietur ingratus, qui propter illam vult vivere in peccato, per quam morimur peccato.

111.1391A| An ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? (Ambr.) Hoc dicit, ut sciamus baptizatos nos jam non debere peccare, quia cum baptizamur, commorimur Christo. Hoc est in morte ipsius baptizari; illic enim omnia peccata nostra moriuntur, ut innovati deposita morte, resurgere videamur ad vitam renati, ut quomodo Christus mortuus peccato resurrexit, ita et nos per baptismum spem resurrectionis habeamus. Baptismum itaque mors peccati est, ut alia sequatur nativitas, quae corporis manente compagine, hominem mente innovat, sepulta omnium malorum actuum vetustate. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per virtutem Patris, ita et nos in novitate 111.1391B| vitae ambulemus. Haec dicens, etiam istud significat, quod primum est, quia Christus corpus suum a mortuis excitavit; ipse enim virtus est Dei Patris, sicut dixit: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud; hoc autem dicebat de templo corporis sui (Joan. II); et quia resurrexit in novam vitam quae jam mori nesciat. Nova autem dicitur, quia a Christo data est, quae est disciplina Christiana. Nos autem baptizati consepulti sumus Christo, ut de caetero hanc vitam sequamur, in qua Christus resurrexit. Baptismum itaque resurrectionis pignus est, et imago; ut jam in praeceptis Christi manentes ad praeterita denuo non revolvamur. Qui enim moritur jam non peccat: mors enim finis peccati est. Nam ideo per aquam celebratur, ut sicut aqua sordes corporis 111.1391C| abluit; ita et nos per baptismum ab omni peccato spiritualiter purgatos nos et innovatos credamus, ut quod incorporale est, invisibiliter abluatur. Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Tunc nos feliciter dicit posse resurgere, si similitudini mortis ejus fuerimus complantati, id est, si in baptismo omnia vitia deponentes, in novam vitam translati, de caetero non peccemus: per quod simul et resurrectionis illius similes erimus; similitudo enim mortis similem praestabit resurrectionem, quod in epistola sua Joannes apostolus memorat dicens: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III), hoc est immortalem et gloriosum resurgere. Nec enim haec erit similitudo, ut nihil distet, quia similis erit in 111.1391D| corporis gloria, non in divinitatis natura. An ignoratis, inquit, quoniam quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? (Aug.) Si ergo hinc ostendimur mortui esse peccato, quia mortem ipsius baptizati sumus, profecto et parvuli qui baptizantur in Christo, peccato moriuntur, quia in morte ipsius baptizantur: nullo enim excepto dictum est: Quicunque ergo baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, et ideo dictum est, ut probaretur mortuos esse nos peccato: cui autem peccato parvuli renascendo moriuntur, nisi quod nascendo traxerunt? ac per hoc etiam ad ipsos pertinet quod sequitur, dicens: Consepulti enim sumus illi per baptismum in mortem, ut quemadmodum 111.1392A| surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus, etc., usque dum ait: Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo: ita et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu. Hinc enim probare coeperat non esse nobis permanendum in peccato, ut gratia abundet, ut dixerat: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Atque ut ostenderet nos mortuos esse peccato, subjecerat: An ignoratis, quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus? Sic itaque totum locum istum clausit, ut coepit; mortem quippe Christus sic insinuavit, ut etiam ipsum mortuum diceret esse peccato, cui vero peccato, nisi carni? in qua erat non peccatum, sed similitudo 111.1392B| peccati, et ideo nomine appellata peccati. Baptizatus itaque in mortem Christi, in qua non soli majores, verum etiam parvuli baptizantur, ait: Sic et vos, id est quemadmodum Christus, sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu. Quidquid igitur gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione, tertio die, in ascensione in coelum, et sedere ad dexteram Patris, ita gestum est, ut his rebus non mystice tantum dictis, sed etiam gestis configuraretur vita Christiana quae hic geritur. Nam propter ejus crucem dictum est (Gal. V). Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis; propter sepulturam: Sepulti enim sumus cum Christo per baptismum in mortem; propter resurrectionem: 111.1392C| Ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus; propter ascensionem in coelum, sedemque ad dexteram Patris: Si autem resurrexistis in Christo, quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens, quae sursum sunt sapite, non quae super terram, mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.

Scientes hoc, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Quod autem ait, hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati. Refertur ad illud quod per Moysen dictum est: Maledictus omnis qui in ligno pependerit. Veteris hominis crucifixio significata est in cruce 111.1392D| Domini, sicut novi hominis instauratio in resurrectione signata est. Manifestum est autem secundum eum nos agere veterem hominem qui maledictus est, propter peccatum. Et de Domino dictum esse nemo ambigit, quod peccata nostra portavit, et peccatum pro nobis factus, et de peccato condemnavit peccatum. Quid sit autem evacuare corpus peccati ipse exposuit, ut ultra non serviamus peccato; et illud, quod ait, si mortui sumus cum Christo, hoc est, si crucifixi sumus cum Christo. Dicit enim alio loco (Gal. V): qui autem Christi Jesu sunt carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Non ergo Dominum maledixit Moyses, sed quid ostenderit ejus crucifixio prophetavit. (Ambr.) Multa innectit 111.1393A| et iterat, ut baptizatos doceat jam non debere peccare, maxime ne ad idololatriam revertantur; gravissimum enim crimen, et caput totius erroris est: ne perdant gratiam acceptam a Deo per Christum. Hominem ergo veterem actus praeteritos dicit, quia sicut novus homo per fidem et puram vitam dicitur, ita et vetus homo per diffidentiam et malos actus. Hos actus crucifixos dicit, id est mortuos, ut corpus destruatur peccati, quod est cuncta crimina. Omnia enim peccata simul corpus appellat, quod destrui dicit per bonam vitam et fidem catholicam. (Aug.) Crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelliguntur, et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur, in qua non nos relinquit Deus, et ideo per talem crucem 111.1393B| evacuatur corpus peccati, ut jam non exhibeamus membra nostra, arma iniquitatis et peccati, quia et interior homo. Si utique renovatur de die in diem, profecto vetus est, antequam renovetur. Intus namque agitur, quod idem Apostolus dicit (Coloss. III): Exuite vos veterem hominem, quod ita consequenter exponit, quapropter deponentes mendacium loquimini veritatem. Ubi autem deponitur mendacium, nisi intus, ut habitet in monte sancto Dei (Psal. XIV), qui loquitur veritatem in corde suo. (Orig.) Sed diligentius adhuc repetendum est, quomodo dixerit corpus peccati. In quo duplex dari videtur intellectus, vel quia nostrum corpus peccati esse dixerit corpus; vel quia peccati ipsius dicat esse proprium aliquod corpus, quod destruendum sit his qui non debent ultra servire peccato. 111.1393C| Quia ergo uterque sensus in hoc loco admitti potest, de utroque quid nobis videatur exponemus. Etenim si proprium corpus ponamus esse peccati, videbitur quod sicut de his qui in novum hominem reparati sunt dictum est, quia vos estis corpus Christi, et membra ex parte (I Cor. XII), ita de his qui veterem hominem nondum crucifixerunt, dici posse quod sint corpus peccati et membra, cujus caput corporis sit diabolus, sicut Christus caput est corporis Ecclesiae non habentis maculam aut rugam (Ephes. V). Possunt autem membra ex quibus corpus istud peccati constat, illa videri quae superius enumeravit Apostolus membra esse super terram, id est, fornicationem, immunditiam, impudicitiam, avaritiam, contentionem, iram, dolos, rixas, dissensiones, haereses, 111.1393D| invidiam, comessationes (I Cor. VI), et his similia: ex quibus omnibus membris digne dicatur corpus peccati constare, et hoc corpus vetus homo appellari. Quod si quis per crucem Christi destruat, et in novum hominem, qui secundum Deum creatus est, commutetur, ultra non dicetur servire peccato, cui sine dubio servit, quandiu alicui horum subjacet quae supra exposuimus membra esse peccati. Si vero magis corpus hoc nostrum dixisse intelligatur Apostolus corpus peccati, secundum illam profecto accipietur intelligentiam, qua et David de semetipso dicit, quia in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L). Sed et ipse Apostolus in aliis dicit: Quis me liberabit de 111.1394A| corpore mortis hujus (Rom. VII). Et iterum corpus humilitatis vocat corpus nostrum. Sed et de Salvatore quodam loco dicit, quia venerit in similitudine carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. In quo ostendit quod nostra quidem caro, peccati sit caro; Christi autem caro similis sit carni peccati. Non enim ex semine viri concepta est, sed sanctus Spiritus venit super Mariam, et virtus Altissimi obumbravit ei ut quod nascebatur ex ea, Filius vocaretur Excelsi. Sic ergo Paulus per ineffabilem Dei sapientiam, quae data est ei, arcanum nescio quid intuens et reconditum, corpus nostrum corpus peccati, et corpus mortis, et corpus humilitatis appellat.

Si autem mortui sumus cum Christo, credimus etiam quod simul vivemus cum illo. (Ambr.) Manifestum 111.1394B| est hos qui carnem crucifixerunt, id est, mundum cum vitiis et concupiscentiis ejus, mori mundo, et commori Christo, aeternae quoque vitae ac salutari coimaginari, ut gloriae Christi similes effici mereantur. Caro vero, id est, corpus sic crucifigitur, si desideria ejus calcentur, quae manente in ea peccato, creantur ex praevaricatione primi hominis coepta: in carne enim diabolus crucifigitur, ipse enim est, qui fallit per carnem; caro enim aliquando mundus, hoc est, elementa, aliquando vero corpus hominis intelligitur, vel ipsa anima sequens corporea vitia. Scientes quod Christus surgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur: quod autem mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. (Greg.) Nos enim quia et a Deo mente recessimus, 111.1394C| et carne ad pulverem redimus, et poena duplae mortis astringimur, sed venit ad nos, qui pro nobis sola carne moreretur, qui simplam suam duplae nostrae conjungeret, et nos ab utraque morte liberaret, de qua per Paulum dicitur, quod qui mortuus est peccato mortuus est semel, etc. (Ambr.) Securitatem aeternitatis in resurrectione Salvatoris ostendit: ad quam venire contingit, si melioris vitae fuerit aemulatio. Qui enim bene agendo vivit Deo, hic vere vivit, quia aeternam vitam habet. Scientes, inquit, quod Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. (Orig.). Hoccine ausus es, o Paule, dicere de Christo, Mors ei ultra non dominabitur, quasi aliquando dominata sit? cujus vox Evangelii fertur per omne corpus Ecclesiae luce clarior, 111.1394D| qua ait: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X). Huic ergo mortem dicis esse dominatam, qui animam posuit non solum voluntate, sed et potestate suscepit? qui solus fuit inter mortuos liber, et quem solum mors tenere non potuit? Haec, ut opinor, et his similia movebunt adversus Paulum hi qui tenero erga Jesum sunt affectu, et nihil de eo humile, nihil indignum patiuntur audire. Potest ergo quis compendiosius in his dicere quia hic mortem, communem hanc dicit et mediam qua mortuus est, sicut idem Apostolus dicit, secundum Scripturas, et nihil absurdum videri, si is qui formam servi susceperat, domina- 111.1395A| tum pertulerit mortis, quae sine dubio dominatur omnibus qui in carne positi sub servili forma censentur. Alius vero qui profundiorem in his Pauli sensum in virtute Spiritus contuetur, dicet quia mors hic, de qua dicitur quod ultra non dominabitur Christo, ille ipse intelligendus est novissimus inimicus, qui figuram habuit ceti illius qui absorbuerat Jonam (Jon. II), de quo in Job scriptum est, sed maledicat illam, qui maledixit diei (Job. III), ille qui magnum cetum perempturus est. In quam mortem, tanquam Jonas in ventrem ceti, Christus ingressus est, in eum locum scilicet quem Salvator ipse cor terrae nominavit, in quo tres dies et tres noctes exemplo Jonae mansurum esse Filium hominis dicit, ut eos qui inibi a morte detinebantur eximeret. Quod ut adhuc planius possit adverti, 111.1395B| tali iterum similitudine utemur. Regem ponamus nobilem et justum, adversum injustum aliquem tyrannum ita bellum gerere volentem, ne violento videatur cruentoque vicisse conflictu, quia et militantes sub tyranno sui erant, quos non perdere, sed liberare cupiebat. Consilio igitur meliore habitum sumit eorum qui apud tyrannum erant, et specie fit per omnia similis eis, donec sub dominatione positus tyranni eos quidem qui ei parebant, suaderet abscedere, et ad regnum legitimum repedare, ipsum vero fortem tempore opportuno alligaret, et potestates ejus ac principatus exueret, et avulsam captivitatem, quae ab eo tenebatur, abstraheret. Hoc ergo modo etiam Christus voluntate quidem exinanivit tunc semetipsum, et formam servi accepit, passusque 111.1395C| est dominatum tyranni, factus obediens usque ad mortem (Philip. II), per quam mortem destruxit eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum, ut liberaret eos qui tenebantur a morte. Hic enim alligato forte, et in cruce sua triumphato, perrexit etiam in domum ejus, in domum mortis, in infernum, et inde vasa ejus diripuit, id est, animas quas tenebat abstraxit; et inde, Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII), eos scilicet, qui cum ipso surrexerunt, et ingressi sunt sanctam civitatem Jerusalem coelestem. Unde recte Apostolus in praesenti loco dicit, quia mors ei ultra non dominabitur (II Rom. VI, 9); non enimultra dabit semetipsum in dominationem tyranni, neque iterum exinaniet se, ut formam servi accipiat et fiat obediens usque ad 111.1395D| mortem, ne rursum in forma servi, quamvis voluntate et non necessitate positus, dominationem 111.1396A| tyranni mortisque patiatur. Haec prout potuimus ad ea, quae hoc loco commota sunt, diximus, ut manifestius claresceret quomodo semel Christus est mortuus peccato, et ultra jam non moritur, et quia quod vivit, vivit Deo. Vivere autem Deo ita intelligendum est, quasi expleto eo quod in forma Dei positus exinanivit semetipsum, et formam servi accepit, et factus est obediens usque ad mortem, rursum permaneat in forma Dei atque aequalis Patri. Unde et merito in consequentibus ponit.

Ita et vos existimate vos quidem mortuos esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu Domino nostro. Quo scilicet imitatione Christi peccato moriamur, alieni ab eo effecti, et Deo vivamus jungentes nos illi, et unus cum ipso spiritus facti. Non 111.1396B| sine causa haec dixit, existimate vos mortuos esse peccato, quod melius quidem in Graeco habetur, cogitate vos mortuos esse peccato; res enim, de qua sermo est, in cogitatione magis et ratione subsistit, quia hujusmodi mors non in effectu, sed in cogitatione habenda est. Qui enim cogitat et existimat apud semetipsum mortuum se esse, non peccat. Verbi gratia: si me concupiscentia mulieris trahat, si argenti, si auri, si praedii cupiditas pulset, et ponam in corde meo quod mortuus sim cum Christo, et de morte cogitem, exstinguitur continuo concupiscentia, et effugatur peccatum. Aut si odio vel ira inflammatus ad necem conciter inimici mei, si me existimem mortuum esse cum Christo, et cogitationes mortis ponam in animo meo, exstinguitur sine dubio furor, 111.1396C| cessat ira, odium conquiescit, peccato non datur locus, et hoc modo peccato quis mori invenitur, et vivere Deo. Sed et hoc quod addidit, viventes Deo in Christo Jesu, non mihi videtur otiosum: simile enim puto esse, quasi dixisset, viventes Deo in sapientia, in pace, in justitia, in sanctificatione, quae omnia Christus est. In his ergo vivere Deo, hoc est, in Christo Jesu vivere Deo. Quod si sine justitia, sine pace, sine sanctificatione caeterisque virtutibus nemo vivit Deo, certum est quod nemo vivat Deo nisi in Christo Jesu. (Ambr.) Sic loquitur, ut doceat non aliter mori posse peccato, et Deo vivere, quam ut in Christo sit omnis spes: quem Dominum nostrum appellat, ut nihil legis ad salutem 111.1396D| proficiat capessendam in futuro saeculo, quando non aliter Deo vivitur, quam per Christum.

LIBER QUARTUS.

SEQUITUR CAPUT VI. 111.1395D|

Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. (Greg.) Non enim, ait, non sit, sed non regnet, quia non esse non potest, non autem regnare in cordibus bonorum potest. Quia ergo quaelibet culpa cor iniquum pulsaverit resistens illud non invenit, sed suo dominio substernit. (Ambr.) Mortale corpus est ex causa praevaricationis Adae, ex fide autem Christi fore 111.1396D| creditur immortale. Ut autem ad promissionem hanc veniatur, non obediendum dicit peccato, ne regnet in nostro mortali corpore: regnat autem dum imperat. Si autem non regnat, non videbitur corpus hoc esse mortale, quia in spe aeternitatis est. Non propter dissolutionem dixit mortale corpus, sed propter poenam gehennae, ut ille mortalis dicatur, qui in gehennam mittendus est, quia qui peccato obediunt, mortem secundam inferni non evadunt, a qua Salvator 111.1397A| in se credentes liberavit. Mortale ergo dicens corpus, totum hominem significavit, quia qui obediunt peccato, mortales dicuntur: Anima enim, inquit, quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII), id est, totus homo. Nemo enim sine corpore judicabitur. (Orig.) Illud tamen adverte, quod ostendens in nostra potestate positum, ut non regnet in nostro mortali corpore peccatum, praeceptum dat Apostolus dicens: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus; nisi enim esset in nostra potestate ut non regnaret in nobis peccatum, praeceptum utique non dedisset. Quomodo ergo possibile est, ut peccatum in carne nostra non regnet? Si faciamus illud quod idem Apostolus dicit: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram (Coloss. III). 111.1397B| Et si « semper mortem Christi in corpore nostro » circumferamus. Certum namque est, quia ubi mors Christi circumfertur non potest regnare peccatum. Est enim tanta vis crucis Christi, ut si ante oculos ponatur, et in mente fideliter retineatur, ita ut in ipsam mortem Christi intentus oculus mentis aspiciat, nulla concupiscentia, nulla libido, nullus furor, nulla superare possit invidia, sed continuo ad ejus praesentiam totus ille, quem supra enumeravimus peccati et carnis fugatur exercitus; ipsum vero peccatum nec subsistit, quippe cum nec substantia ejus usquam sit nisi in opere et gestis. Requiro autem cur addiderit, in corpore vestro mortali, cum utique sufficeret dicere, non ergo regnet peccatum in corpore vestro. Ut quid additur et mortali, quasi vero dubitaret 111.1397C| aliquis corpus esse mortale? Sed mihi videtur, quod non sine causa etiam hoc addiderit: admonuit enim per hoc, quomodo possit in corpore non regnare peccatum, secundum quod et alibi ipse dixerat: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vita est propter justitiam. Si ergo sciamus quia corpus nostrum mortificari potest, et mortuum esse peccato, potest fieri ut non regnet in eo peccatum. Secundum hoc namque qui mortuus est, justificatus dicitur a peccato. Neque enim mortuus concupiscit, aut irascitur, aut furit, aut diripit aliena. Si ergo ab his omnibus concupiscentiam corporis reprimamus, mortuum esse peccato dicitur corpus. Et hoc est quod in praesenti loco Apostolus commonere videtur adjectis verbis istis dicens, in 111.1397D| corpore vestro mortali.

Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. (Ambr.) Ostendit diabolum nostris jaculis nos expugnare: occasio enim datur illi per nostra peccata, ut deserente nos Deo; accepta potestate illudat et mortificet nos. Ideo membra nostra ab omni opere iniquitatis continere debemus, ut inimicus noster inermis inventus subjiciatur. Et non dixit: exhibete corpora vestra, sed membra vestra; membris enim ministris erratur, non toto corpore. Unde superius non ait non sit, sed non regnet, quandiu peccatum necesse est esse in membris tuis, saltem illi regnum auferatur, non fiat quod jubet; surgit ira, noli dare irae linguam ad maledicendum, 111.1398A| noli dare manum aut pedem ad feriendum. Non surgeret ira ista irrationabilis, nisi peccatum esset in membris, sed tolle illi regnum, non habeat arma unde contra te pugnet, discit etiam non surgere, cum arma non coeperit invenire: Non exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, alioquin toti captivi eritis, et non erit dicere, mente servio legi Dei cum essetis servi peccati, liberi fuistis justitiae. Sed exhibete vos Deo, tanquam ex mortuis viventes. (Ambr.) Mortem, ignorantiam et infidelitatem cum mala vita significat, quia vita est cognoscere Deum per Christum. Quia enim nemo sine parente ortum sumit vitae, omnia autem a Deo orta sunt ad vitam per Christum; idcirco qui non agnoscit parentem omnium esse Deum per Christum, vitam habere non dicitur, hoc est, 111.1398B| sic habetur ac si non sit: ipse enim semetipsum esse negat, dum sine parente Deo esse se putat. Itaque ignorantia et turpis vita mors est; vitia eum ista mortem acquirunt, non mortem hanc quae communis est omnibus, sed mortem gehennae, sicut supra memoravi; ut cognitio parentis Dei, et sancta conversatio sit vita, non haec quae occasui subjacet, sed illa futuri saeculi, quae vocatur aeterna. Quamobrem exhibete vos Deo, inquit, quem cognoscentes profecistis in salutem, ut inhonestae vitae renuntiantes, essetis ex mortuis viventes. Et membra vestra arma justitiae Deo. Tanta nos modestia conversationem nostram vult gubernare, ut actus nostri justitiae Dei proficientes, non mundanae justitiae (quia mundi justitia sine fide est Christi, sine qua 111.1398C| non vita, sed mors est), arma praebemus illi ad defendendos nos, cui cum arma per opera bona praebemus, dignos nos facimus adjuvari ab ea, quia justitia Dei indignos despicit. Ubi enim justitia Dei fuerit, ibi habitat Spiritus sanctus ad adjuvandam imbecillitatem nostram; sicut enim peccato arma praebemus, cum male agimus: ita et justitiae, cum recte versamur, membra nostra custodientes ab omni turpitudine. (Orig.) Intuere per singula sapientiam Pauli, quia necessariis discrepationibus utitur. Ubi dicit arma non esse praebenda peccato vel iniquitati, non nos, sed membra nostra ponit: ubi autem suadet ut Deo nos exhibeamus, non autem membra, quia nos ipsos exhibere vult Deo, hoc est, animam vel propositum nostrum, ut cum pios nosipsos exhibuerimus 111.1398D| Deo, et adhaeserimus ei, ita demum etiam membra nostra efficiamus arma justitiae Deo. Et si peccati concupiscentiam mortificemus in corpore nostro mortali, et in opere justitiae laboremus, atque omnibus nostris membris justitiae ministremus, efficimur tanquam ex mortuis viventes, peccato scilicet mortui et justitiae viventes, et consequenter etiam membra nostra fiunt arma justitiae Deo. Bene autem metaphoram superius propositam custodivit, ut quia regnare dixerat peccatum, arma peccati membra nominaret, et rursum Deo regi arma justitiae fierent membra nostra.

Peccatum autem vestri jam non dominabitur, non enim sub lege estis, sed sub gratia. (Aug.) Quod autem 111.1399A| ait, Peccatum autem in vobis non dominabitur: non enim estis sub lege, sed sub gratia, utique ad tertium illum gradum pertinet, ubi homo jam mente servit legi Dei, quamvis carne serviat legi peccati. Non enim obaudit desiderio peccati, quamvis ad hoc sollicitent concupiscentiae, et provocent ad consensionem, donec vivificetur etiam corpus, et absorbeatur mors in victoria (I Cor. XV). Quia ergo non consentimus desideriis pravis, in gratia sumus, et non regnat peccatum in corpore nostro mortali; et omnino ex illo loco ubi ait: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? eum describit, qui est sub gratia constitutus. Cui autem dominatur peccatum, quamvis peccato resistat, adhuc sub lege est, non sub gratia. (Ambr.) Si secundum praecepta quae dat, ambulemus, peccatum 111.1399B| nobis dicit non posse dominari; his enim dominatur, qui peccant. Non autem ita ambulantes, ut praecipit, sub lege sumus: si vero non peccemus, non sumus sub lege, sed sub gratia. Si autem peccemus, vertimur sub lege, et incipiet nostri dominari peccatum, quia qui facit peccatum, servus est peccati: et necesse est ut sit sub lege, quandiu remissa non accipit; peccatum enim auctoritate legis reum facit peccatorem, ac per hoc cui data remissio est, et custodit se, ne de caetero peccet, neque peccatum ei dominabitur, neque sub lege est. Cessat enim circa eum auctoritas legis, qui liberatus est a peccato, quos enim reos tenet lex, traditi sunt illi a peccato. Qui ergo peccatis exutus est, non potest esse sub lege. (Orig.) Etiam hic intuere 111.1399C| miram in Apostoli sermone ejus cautelam. Cum de nobis loquitur, dicit: Peccatum vobis non dominabitur; cum de Salvatore loqueretur, non dixit, peccatum ei non dominabitur (neque enim ita de eo dici decebat); sed ait, mors ei ultra non dominabitur: mortis enim in eo fuit locus, peccati nullus. At contra de nobis nec conveniebat dici: mors vobis non dominabitur, hoc enim cavere non possumus, sed peccatum vobis non dominabitur; quod sine dubio sciret vitare nos posse, secundum ea quae superius diximus, si mortificemus concupiscentias carnis, in quibus peccatum poterat dominari. Propterea enim subjungit, non enim sub lege estis, sed sub gratia, et evidenter ostendit ex his, nos non esse sub lege illa quam in membris positam repugnare dicit legi mentis, 111.1399D| quia qui mortificat membra sua, certum est quod non sit sub lege membrorum, sed sub gratia Dei. De hac lege et alibi dicit, quia, virtus peccati lex. Si quis vero velit haec accipere de lege Moysi, illud sine dubio dicet, quod non sumus sub lege litterae quae occidit, sed sub lege spiritus qui vivificat, quam hic gratiam nominavit. (Theon.) Ut ergo fallax imaginatio somniorum, illectrix egestionis impurae, vel in perpetuum, vel certe (ut secundum humiliorem sive communem dixerim statum) certis mensibus ignoretur, post illam fidem qua de Dei specialiter gratia puritatis donum jugiter sperare nos convenit, escae potusque est nimietas castiganda, horum namque redundantia istiusmodi humores propensius 111.1400A| gigni necesse est, qui quoniam concreti non possunt non egeri atque ab ipsius naturae lege propelli, sub occasione cujuscunque pruritus atque illusionis emergunt: escarum vero satietate subtracta, consequens est illas quoque immundas egestiones tardius generari, et ita fit, ut quemadmodum fluxus earum, ita etiam illusio dormientes vel rarius, vel subtilius inquietet, quia non solum egestio ex imaginatione, sed imaginatio ex egestionis nimietate descendit. Quapropter si volumus ab illusionum istarum illecebris liberari, omni virtute nobis est enitendum: primum, ut fornicationis passione devicta juxta beatum Apostolum, non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad obediendum concupiscentiis ejus; secundo, ut ipso quoque illecebroso corporis 111.1400B| motu sedato penitus ac sopito, nequaquam exhibeamus membra nostra, arma iniquitatis peccato; tertio, ut interiore quoque homine nostro ab illa libidinis titillatione omnimodis ac medullitus mortificato, exhibeamus Deo nos tanquam ex mortuis viventes, et ita per hunc perfectum [profectum] pervenientes ad perpetuam quietem corporis nostri, exhibeamus etiam membra nostra arma jam non libidini, sed justitiae Deo. In qua nobis castimoniae puritate fundatis, peccatum in nobis jam non dominabitur: non enim sumus sub lege, quae dum licita nuptiarum jura commendat, etiam illum cujus ministerio opus illicitae fornicationis expletur, in nostris medullis nutrit ac reservat ardorem, sed sub gratia quae dum incorruptionem virginitatis insinuat, etiam 111.1400C| istum innoxium ac simplicem corporis motum, et ipsius quoque liciti coitus interimit voluptatem.

Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. (Ambr.) Quoniam lex a Deo est, ac per hoc ne forte opponeretur, ipse sibi proposuit: Si ex Deo est, inquit, lex, cur non debemus esse sub lege? Hoc purgat, ac docet cum Dei voluntate, qui legis auctor est, a Christo nos liberatos de sub lege, quamvis enim recte data sit lex (data est enim, ut et reos ostenderet apud Deum, qui peccaverunt ante legem, et timori esset, ut de caetero non peccaretur): sed quia imbecillitate infirmitatis suae genus humanum a peccatis se inhibere non potuit, factum obnoxium mortis inferni; motus Deus pietate clementiae suae, qua semper humano generi subvenit, providit per 111.1400D| Christum, qua ratione desperatis jam daretur medela, ut remissione peccatorum accepta, eruti a lege quae illos habebat obnoxios, et relevati et reparati, Deo adjuvante per fidem, vitiis a quibus prius subacti fuerant repugnarent; ideoque non peccavimus quasi legem Dei spernentes, sed ipsius quasi providentiam secuti sumus per Christum. Quid ergo? inquit, peccabimus quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. (Orig.) Simile videtur hoc illi dicto, quod superius exposuimus, quid ergo dicemus, permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Et ideo una atque eadem utrique loco sufficiat explanatio. Hoc solum est, quod videtur habere differentiam, quod in superioribus dicitur, quid ergo? permanebimus in peccato? quasi 111.1401A| his qui nondum discesserint a peccato dici videtur, ne permaneant in eo, in quo esse adhuc videbantur; hic vero tanquam ab his qui jam discesserint a peccato, fieri videtur interrogatio, et ibi, ut quasi gratia, quae nondum erat, abundaret; hic autem tanquam praesente jam gratia dicit, quia non sumus sub lege, sed sub gratia. Nescitis quia cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam? (Amb.) Nunc ne aliud profitentes, aliud faciamus, et cum servi Dei dicimur, gestis servi diaboli inveniamur, praemonet et denuntiat ejus nos servos esse, cujus et voluntatem explemus operibus, et non parum obesse Deum confiteri Dominum, et actibus diabolo famulari: nam hoc olim Deus denotat et accusat, dicens: 111.1401B| Plebs haec [populus hic] me labiis honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, Isa. XXIX). Et Dominus ait in Evangelio: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI). Et in lege dictum est: Deus non deridetur (Galat, VI). (Orig.) Hoc est ergo, quod in hoc loco Apostolus docet, quia unusquisque in manu sua habet, et in arbitrii potestate, ut aut peccati servus sit aut justitiae. Ad quamcunque enim partem inclinaverit obedientiam, et cuicunque parti parere voluerit, haec sibi eum vindicat servum. In quo, ut dixi, absque ulla cunctatione in nobis esse ostendit arbitrii libertatem. In nobis namque est exhibere obedientiam nostram, vel justitiam, vel peccatum [vel justitiae, vel peccato]. Nemo autem potest duobus simul dominis servire, peccato et justitiae. Aut 111.1401C| enim unum odio habebit, peccatum scilicet, et alium amabit, id est, justitiam; aut unum patietur, peccatum duntaxat, et alium condemnet, id est, justitiam. Simile ergo est, et quod dixit Apostolus: Servi estis ejus cui obedistis, sive peccati, sive justitiae; sed et omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). Ad hoc respicit quamvis non adjecerit, et omnis qui fecerit justitiam, servus est justitiae. Quod fortassis putet alius idcirco subrelictum, ut quasi ex consequentibus debeat intelligi. Mihi tamen videtur consulto non additum: neque enim conveniebat dici, quia omnis qui facit justitiam, servus est justitiae. Nam et Deus ipse facit justitiam, et non idcirco servus justitiae dici potest, sed justitiae Dominus. Non ergo ita omnis, qui facit justitiam, servus est justitiae, ut omnis qui facit 111.1401D| peccatum, servus est peccati. Nam et ipse diabolus sine dubio peccati servus est, quippe qui discessit a servitute justitiae, et in conspectu Domini omnipotentis rebellavit, propterea [propter] quod et apostata appellatus est. Constat ergo ex his sermonibus Pauli quibus dicit, quia cui vos exhibetis servos ad obediendum, servi estis cui obedistis, sive peccati, sive justitiae, quia sponte nostra ipsi nos exhibemus, nullo cogente, vel peccato servire, vel justitiae per obedientiam nostram; et ideo horum semper meminisse debemus, ne inanes querelas in peccati excusatione [excusationem] proferamus, quia diabolus fecit, ut peccatores [peccaretur] aut naturae necessitas, aut fatalis conditio, aut cursus 111.1402A| astrorum. Sed audi apertam Pauli sententiam, qua dicit, cui vos exhibetis servos ad obediendum, servi estis cui obedistis, sive peccati, sive justitiae.

Gratias autem Deo, quod cum fuissetis servi peccati, obedistis ex corde in eam formam doctrinae, in qua traditi estis. Credentes autem in Christum, servi facti sumus justitiae. (Ambr.) Ejus enim servi dicimur, cui obedimus. Et quia justum est obedire Christo (et ipse enim justitia est, et quae praecipit, justa sunt), idcirco dicit servos nos factos justitiae ex corde, non ex lege; ex voluntate, non ex timore, ut professio nostra animi judicio promatur. Per naturam enim inducti sumus ad fidem, non per legem, in qua forma doctrinae Dei imperio facti sumus, qui finxit naturam. In natura enim habemus, ut cognoscamus a quo, et per 111.1402B| quem, et in quo sumus creati. Forma ergo doctrinae est, in quod quam tradidit nos Creator naturaliter, hoc est, supra dixit: Ipsi sibi lex sunt. Dum vident naturae suae esse, quod credunt, ut quod Judaeis lex et prophetae praedicarunt de Christo, hoc gentiles ex corde confidant; hinc refert gratias Domino, quia cum essemus servi peccati obedivimus, ex corde credentes in Christum, ut serviremus Deo, non per legem Moysi, sed per legem naturae. (Orig.) Quod enim dicit gratias Deo, quia fuistis servi peccati, ostendit omnes homines primo servire peccato; sic enim scriptum est, quia non est justus super terram, qui faciat bonum, et non peccaverit. Primo enim necesse est in omni homine illud compleri, quod scriptum est, sed ubi venit mandatum, peccatum revixit. Hoc vero quod sequitur, 111.1402C| ad paucos dicit, et eos qui jam emendantur, quod dicit: Gratias autem Deo, quia fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis. Servi ergo fuimus omnes peccati, sed ubi tradita est nobis forma doctrinae, et huic, non utcunque, neque solis verbis, sed ex corde, ex animo, ex tota devotione elegimus obedire, liberamur a servitute peccati, et efficimur servi justitiae. Quod autem dixit, formam doctrinae, in quam traditi estis, requirendum puto quomodo unusquisque tradatur: invenimus namque quia eos, qui non probant Deum habere in notitiam, tradat Deus secundum desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis (Rom. I), et alios qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, 111.1402D| tradat in passiones ignominiae, de quibus in locis suis, prout potuimus, diximus. Et hos ergo qui semetipsos exhibent servos justitiae per obedientiam, Deus tradidit, ut instituantur, et imbuantur secundum formam doctrinae justitiae. Movet me etiam hoc, quod non dixit, obedistis ex corde doctrinae, in quam traditi estis, sed formam doctrinae posuit. Nec puto quod unum esse senserit Apostolus doctrinam et formam doctrinae: sed mihi videtur quod formam doctrinae minus esse scierit, quam ipsam doctrinam, et nunc quidem in praesenti vita, dum in corpore sumus, et aggravat terrenum hoc habitaculum sensum multa cogitantem (Sap. IX), formam doctrinae habemus, non ipsam doctrinam, sicut idem 111.1403A| Apostolus in aliis dicit: Nunc autem videmus per speculum in aenigmate (I Cor. XIII). Ipsa autem doctrina sit de qua dicitur, tunc autem videbimus facie ad faciem (Ibid.). Unde et in praesenti vita puto quod formam atque umbram virtutum tenere possimus, ipsas vero virtutes tunc cum venerint illa quae perfecta sunt. Et ideo justus nunc magis, ut mihi videtur, in umbra virtutum, quam in ipsis virtutibus vivit.

Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae. Expositio est in his eorum quae superius diximus: Si enim ultra non serviatis peccato, certum est quia liberati ab eo servi facti estis justitiae. Sed requiritur, quis est qui liberat a peccato. Sine dubio veritatis agnitio. Sic enim dicebat Jesus ad Judaeos, qui crediderunt ei: Si credideritis verbo meo, agnoscetis veritatem, 111.1403B| et veritas liberabit vos (Joan. VIII). Veritas est ergo, quae liberat a peccato, et veritatis agnitio. Certum est autem, quia omnis qui liberatus fuerit a peccato, justitiae serviat. Quod autem dicimus, justitiae serviat, quoniam justitia una est ex virtutum choro, simile est ac si diceremus, quia si quis liberatus est a peccato, serviet veritati, et serviet sapientiae, et serviet pudicitiae, et serviet pietati. Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. (Ambr.) Dum infirmitatem carnis memorat, minus se significat exigere ab homine, quam dignum est, circa Dei culturam. Denique subinfertur: Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem: ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Ut occasionem 111.1403C| nobis auferret timoris accedendi ad fidem, quia quasi importabilis nobis et aspera videretur, ea mensura nos servire Deo praecepit, qua prius famulabamur diabolo: cum utique propensius deberet serviri Deo quam diabolo, quippe cum hic salus, illic damnatio operetur; medicus tamen spiritalis non plus a nobis exigit, ne dum praecepta quasi gravia fugeremus perpendentes infirmitatem nostram, maneremus in morte. Eorum procul dubio infirmitati corporis condescenditur, ac si eis apertius diceretur, Si nequaquam amplius potestis, saltem tales estote in fructu bonorum operum, quales fuistis dudum in actione vitiorum, ne debiliores vos habeat sancta libertas in bonis, quos in carne validos habuit usus terrenae voluntatis. 111.1403D| (Orig.) Quid ergo tam humanum, hoc est, quid tam leve, quid tam sine onere, et quod nulla prorsus possit carnis infirmitas excusare? Sicut, inquit, exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Ingloriosum quidem est, ut ita quis virtutibus, sicut vitiis serviat. Multo enim amplius et multo intentius honoranda justitia est. Sed ego, inquit, humane et communiter ago, eadem postulo, similia requiro. Dudum currebant pedes vestri ad daemonum templa; nunc concurrant ad Ecclesiam Dei. Currebant prius ad effundendum; nunc ad liberandum sanguinem currant. Protendebantur prius manus ut aliena diriperent, nunc protendantur ut propria largiantur. 111.1404A| Circumspiciebant prius oculi mulierem, aut alienum aliquid ad concupiscendum, nunc circumspiciant pauperes, debiles, egenos ad miserandum. Aures delectabantur auditu vano, vel bonorum derogationibus; nunc convertantur ad audiendum verbum Dei, ad explanationem legis, et ad capiendam sapientiae disciplinam. Lingua quae conviciis, maledictis et turpiloquiis assueta est, convertatur nunc ad benedicendum Dominum in omni tempore: sermonem sanum proferat, et honestum, ut det gratiam audientibus, et veritatem loquatur cum proximo suo. Sed quid opus est haec singula persequi, cum pateat etiam tibi, uniuscujusque membri ministerium, quod exhibuit vitiis, aptare virtutibus, et actum quem exhibuit immunditiae, ad castitatem nunc sanctificationemque 111.1404B| convertere? Videtur sane hic injustitiam pro omnibus simul virtutibus nominasse, sicut econtrario iniquitatem pro omnibus simul vitiis posuisse. Addidit sane, justitiae in sanctificationem, quod videlicet castitatis partem et generaliter cum caeteris, et per semetipsam specialiter commendaret. Sed et illud aspice, quod ubique per haec arbitrii libertatem designat, et ostendit unumquemque habere in sua potestate, ut quae ante iniquitati ad iniquitatem servitia dependebat, haec, converso in melius proposito, justitiae sanctificationique dependat, quod utique fieri non posset, si aut natura, ut quibusdam videtur, repugnaret, aut astrorum cursus obsisteret.

Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis justitiae. (Ambr.) Manifestum est, quia qui liber est a Deo, est 111.1404C| servus peccati: dum peccat enim, recedit a Deo, et fit sub peccato. (Aug.) Liberos dicit justitiae, non liberatos, a peccato autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent; sed vigilantissime maluit dicere liberatos, referens hoc ad illam Domini sententiam: Sivos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VII). Liberi ergo a justitia non sunt, nisi arbitrio liberati; liberi autem a peccato non fiunt, nisi gratia Salvatoris propter quod admirabilis doctor etiam verba ipsa discrevit. (Orig.) Cum enim servi essetis, inquit, peccati, liberi fuistis justitiae. Cum ergo quis peccato servit, justitiae liber est, hoc est, alienus a justitia. Hic enim liberum alienum dicit, et recte quidem. Nemo enim potest justitiae simul et peccato servire, sicut et Salvator dixit, quia nemo potest 111.1404D| duobus dominis servire (Matth. VI). Sed de his plenius supra diximus. Illud sane notandum est, esse libertatem culpabilem, et laudabilem servitutem. Nam liberum esse justitiae crimen est: servum vero esse laudabile. Quod autem dicit justitiae servum fieri, simul intellige et sapientiae, et pietati, et pudicitiae, et omnibus una virtutibus, sicut econtrario, qui peccat, servus est simul et concupiscentiae malae, et irae, et furoris, et impudicitiae, et rapinae, et omnibus simul vitiis ac sceleribus servit. Unde nosmetipsos semper discutere debemus per singula quaeque quae gerimus, et in unoquoque actu considerare cuinam serviamus, peccatone ad iniquitatem, an justitiae in sanctificationem.

111.1405A| Quem ergo fructum habuistis tunc in iis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Fructum et bonorum et malorum esse docet Scriptura divina, ut ipse Salvator in Evangeliis dicit: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: non potest arbor bona fructum malum facere, neque arbor mala fructum bonum facere (Matth. VII). In quibus propositum et voluntas hominis arbor dici videtur vel bona, vel mala, fructus vero ejus opera. Si quis igitur convertat animos et propositum ad justitiam, erubescit sine dubio et ipse se notat de prioribus gestis quae egit positus sub peccato, quia finis illorum mors est, sed requiro, quae mors? Certum est, quia non ista communis: non enim quis post mortem 111.1405B| convertitur ad justitiam, vel pro male gestis praeteritis erubescit? quid ergo est? nunquidnam peccati mortem dicere videtur? quoniam anima quae peccat ipsa morietur (Ezech. XVIII)? an illud magis potest intelligi, quod istam mortem dicat, qua cum Christo peccatis morimur, et vitiis ac sceleribus finem damus, ut Apostolus haec dixisse videatur, quia finis illorum mors est? (Ambr.) Finem dixit exitum vitae et actuum cui aut mors, aut vita succedit. Sed hoc loco mors duplex, a morte enim ad mortem transitur.

Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Hoc est, si accepta remissione peccatorum, bonorum actuum aemuli fuerimus, acquiremus sanctitatem, finem vero habebimus, 111.1405C| id est, exitum, vitam perpetuam; a morte enim hac, quam finem dixit, transibimus ad vitam quae sine fine est. (Aug.) Hunc in sanctificatione fructum, qui fructus procul dubio charitas est atque opera ejus nullo modo habere possumus a nobis, sed habemus per Spiritum sanctum qui datus est nobis; de ipso quippe fructu loquebatur magister Deus, quando palmitibus in se manentibus dicebat: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV) .-- Habetis, inquit, fructum vestrum, in sanctificatione, finem vero vitam aeternam. (Orig.) Fructus fructibus comparat et peccati quidem fructus pro quibus nunc, hoc est, postea quam liberati a peccato et servi facti Deo, sancti erubescunt, pronuntiat morte finiri; fructus vero justitiae qui sunt 111.1405D| in sanctificatione, finem dicit accipere vitam aeternam. In quo illud primo non est omittendum, quod fructus quidem eos, pro quibus nunc erubescimus, in quo sint, noluit nominare: eorum vero fructum qui liberati sunt a peccato, et servi facti sunt Deo, dicit esse in sanctificatione: bonorum enim frequentius quam malorum habenda memoria est. Sed et illud adhuc observandum puto, quoniam collationem diximus fructuum malorum et fructuum bonorum fecisse Apostolum, quod ibi quidem ubi de malis fructibus dicebat, non dixit, fructum vestrum habuistis, in quibus nunc erubescitis, sed dixit: quem ergo fructum habuistis? ubi vero de bonis fructibus dicit, additum est vestrum; sic enim 111.1406A| scribit, habetis fructum vestrum in sanctificatione; per quod indicare mihi videtur quod fructus malus, fructus erubescendus et poenitendus, non est noster fructus; non enim malam in nobis arborem Deus plantavit, quae malos fructus proferret, sicut et ipse dicit per prophetam: Ego plantavi te vitem fructiferam totamque feracem, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? (Isa. V.) Fructus ergo malos etiamsi afferamus non sunt nostri, sed alieni, id est, peccati: fructus autem bonos si afferamus in sanctificatione, nostri sunt fructus. Istos enim fructus ut afferret humana natura a Conditore suo suscepit: nam illi alieni non sunt in nobis seminati a Deo: ubi vero dicit vitam aeternam ad illud aspiciendum est, quod ipse Salvator dixit: Haec 111.1406B| est vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Et iterum: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV); et ipse Apostolus in aliis dicit quia rapiemur in nubibus obviam Christo in aera et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV). Sicut ergo semper cum Domino finem non habet, ita et vita aeterna nullum finem habere credenda est.

Stipendia enim peccati mors. Gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro. (Ambr.) Quaestum peccati mortem dicit, quia per peccatum mors: ac per hoc qui de caetero abstinent se a peccatis, stipendium accipiunt vitam aeternam; quia qui non peccant, alieni sunt a morte secunda. Sicut enim sequentes peccatum acquirunt mortem, ita et sequentes 111.1406C| gratiam Dei, id est, fidem Christi, quae donat peccata, habebunt vitam aeternam ut gaudeant se ad tempus dissolvi, scientes hanc se vitam consecuturos, quae et omni taedio careat, et successionem non habeat. (Aug.) Unde et ipsam vitam aeternam, quae certe merces est operum bonorum, gratiam Dei appellat Apostolus. Stipendium, inquit, peccati mors. Gratia autem Dei vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro. Stipendium pro opere militiae debitum redditur, non donatur. Ideo dixit: stipendium peccati mors, ut mortem peccato non immerito illatam, sed debitam demonstraret; gratia autem nisi gratis est, gratia non est. Intelligendum est igitur etiam ipsa hominis bona merita esse Dei munera, quibuscum vita aeterna redditur, quid nisi gratia pro gratia redditur? (Ambr.) 111.1406D| Et hoc donum a Deo per Christum nobis datum Dominum nostrum testatur, ut Deo Patri gratias per nullum alterum nisi per Filium ejus agamus. (Orig.) Bene autem metaphoram, id est, figuram militiae ex initio propositam servat, ut militantibus sub peccato rege, imo potius tyrannidi ejus parentibus, stipendia debita mortem dicat exsolvi. Deum vero non erat dignum militibus suis stipendia quasi debitum aliquod dare, sed donum et gratiam, quae est vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro. Ego non puto etiam hoc vacuum esse, quod ad vitam aeternam addidit in Christo Jesu Domino nostro; sed quia fortassis sciri voluit aliud esse vitam aeternam solum, et aliud vitam aeternam in Christo Jesu. Et illi enim qui 111.1407A| surgent in confusionem et opprobrium sempiternum, habebunt quidem vitam aeternam, non tamen in Christo Jesu, sed in confusione et opprobrio aeterno: justi vero qui surgent in vitam aeternam in Christo Jesu, habebunt vitam aeternam. Peccatum ergo militibus suis, in quibus regnat, stipendia digna largitur mortem. Mortem autem dicimus non hanc corporalem, sed illam de qua scriptum est, quia anima, quae peccat, ipsa morietur (Ezech. XVIII).

CAPUT VII. Ponit Apostolus cessationem legis veteris, quae est lex mortis, et tractat de lege spiritus.

An ignoratis, fratres, scientibus enim legem loquor. (Ambr.) Ut animos illorum firmet in doctrina divina, 111.1407B| exemplo humanae legis utitur, ut per terrena suadeat coelestia, sicut a mundi creatura Deus agnoscitur, quia enim unius est totum, licet diversae sint res, ex aliqua tamen parte sibi invicem similes sunt. Sciunt enim legem Romani, quia non sunt barbari, sed comprehenderunt naturalem justitiam, partim ex Graecis, sicut et Graeci ex Hebraeis. Quamvis enim ante Moysen non latuerit lex, sed ordo non erat neque auctoritas. Nam leges Romanis ex Athenis perlatae sunt. Non ignorantibus ergo legem dicit: Quia lex dominatur homini, quanto tempore vivit. Non est occultum omnem vitam hominis esse sub lege naturae, quae data est mundo: haec lex generalis est. Nunc vero aliam proponit specialem (quamvis et ipsa generalis est, sed dum non recipitur 111.1407C| ab hominibus, fit specialis), per quam vult probare assertionem suam, gradatim enim vult tradere veritatem; dicit ergo: Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi viri; quod si mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri; igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit juncta alteri viro. (Aug.) Quod autem dicit: Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta est legi, si autem mortuus fuerit vir ejus, evacuata est a lege viri, et caetera. Animadvertendum est istam similitudinem in hoc differre ab ea re propter quam adhibita est, quod hic virum dicit mori, et mulier nubat cui volet, liberata utique a lege viri; ibi autem constituet animam quasi mulierem, virum autem quasi passiones peccatorum, quae operantur in membris, ut fructum ferant morti, id 111.1407D| est, ut tali conjugio proles digna nascatur, et lex quae data est non ad auferendum peccatum, vel ad liberationem a peccato, sed ad ostendendum peccatum ante gratiam, per quod factum est, ut sub lege positi vehementiori desiderio peccandi raperentur, et amplius etiam praevaricatione peccarent: cum ergo et ibi tria sint, anima tanquam mulier, passiones peccatorum tanquam vir, et lex tanquam lex viri; non ibi peccatis mortuis, tanquam viro mortuo, liberari animam dicit, sed ipsam animam mori peccato, et liberari a lege, ut sit alterius viri, id est Christi, cum mortua fuerit peccato, quamvis adhuc quasi vivente ipso peccato; quod fit, cum adhuc manentibus in nobis desideriis, et incitamentis 111.1408A| quibusdam ad peccandum, non obedimus tamen, neque consentimus, mente servientes legi Dei, quia mortui sumus peccato. Morietur autem et peccatum, cum reformatio corporis in resurrectione facta fuerit, de qua post dicit, Vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum manentem in vobis. (Ambr.) Haec lex de Evangelio est, non ex Moyse, neque ex justitia terrena. Aliquid ergo, duce natura, aliquid ex lege Moysi addiscentes, perfecti facti sunt per Evangelium Christi. Sequenti ergo exemplo apertius suadet Christianismum exutum esse a lege factorum, non ab omni lege; nec ultra jam expedire esse sub lege, ne gratiam Dei evacuet reversus sub legem, quia gratia Dei liberavit hominem a lege, ut spiritu, id est 111.1408B| mente, serviat Deo. Sicut enim mulier, mortuo viro, liberata est a lege viri, non a lege naturae: ita et hi qui gratia Dei liberati a lege sunt, a qua tenebantur rei, ut mortua illis sit, ut Christianismo juncti non sint adulteri. Si enim lex apud illos vivit, adulteri sunt, et nihil illis proderit Christianos dici, quia obnoxii erunt ultioni. Nec enim legis erit adulter, sed Evangelii, qui mortua lege junctus Evangelio, post redit ad legem: mortua enim lex dicitur, quando quem tenebat reum, ignotum est ei, auctoritate legis cessante. Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri; ut non sit adultera, juncta si fuerit alteri viro. Sublati a lege, accepta remissione peccatorum, et juncti Evangelio, non sunt adulteri legis, quia mortua apud illos est. Si autem 111.1408C| servantes legem, accedere se putant ad Evangelium, rei erunt et adulteri, quia viva lege junxerunt se fidei, et erunt in utraque adulteri. (Orig.) Scientibus ergo legem loquitur Paulus, id est, scientibus quae sit in lege vetustas litterae et novitas Spiritus: quod qui bene scit, novit sine dubio, quia ita lex dominatur homini, quandiu vivit, sicut vir mulieri, et sicut morte viri liberatur mulier a lege conjugii, et sociandi se viro alii accipit libertatem: ita et anima cujus vir lex est, cum vetustatem litterae in lege deprehenderit, quia quod veterascit prope exterminium est, veluti mortua sibi lege secundum litteram, accipit potestatem nubendi alii viro, qui est spiritus legis: spiritus autem Dominus est. Quod autem dicit, Lex dominatur homini, 111.1408D| quanto tempore vivit, non ad hominem, sed ad legem refertur: hoc enim et in consequentibus indicat, ubi dicit, vivente viro alligata est legi, et ipsius exempli quod assumptum est plenius idem ordo declarat, legem enim loco viri posuit, et de ipsa dicit: Si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri. Quae tamen si de apostolis, vel de his qui ex circumcisione crediderunt, dicta intelligantur, nihil commovebitur quaestionis; clarum namque est quod hi legem velut virum habuerunt, sub cujus potestate vivebant. Sed ubi venit plenitudo temporum, lex infirmari coepit in carne, et infirmitatem mors consecuta est, et si qui sub potestate viri hujus vixerant tanquam mulier, mortua littera spiritui nubunt 111.1409A| Christo credentes. Hi vero qui ex gentibus Domino crediderunt, non videbuntur sub hujus viri, id est, sub legis potestate vixisse, nec habuisse virum legis sermonem. Testimonium autem hujus rei, id est, quod hi qui ex circumcisione sunt sub viro fuerint, hi autem qui ex gentibus sine viro, Isaias clamabat dicens: Laetare sterilis quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isa. LIV). Multos filios dicens desertae, magis quam ejus quae habet virum, quia multo plures ex gentibus quam ex circumcisione crediderunt, et ostendit eam quae habet virum, synagogam esse quae habet legem; desertam vero, et vagam, ac sine ulla legis potestate viventem, gentium multitudinem, quae et 111.1409B| sterilis erat nullius legitimi verbi proferens germen. Ponitur ergo in his ab Apostolo homo, qui sub lege vivit, tanquam mulier quae sub viro est; virum autem ponit sermonem legis, quae tamen virum mortalem dicit, qui est secundum litteram sermo legis. Sed is quomodo sit mortuus pervidendum est. Potest quidem etiam mihi videri mortuus, cum spiritalis intelligentia excludit, et velut interimit corporalem, et ostendit refugiendam esse occidentem litteram, et sequentem [sequendum] vivificantem spiritum. Sed et hoc modo mortuus esse hic vir evidentius approbabitur. Etenim lex donec umbram gerebat futurorum bonorum, et in Jerusalem terrena coelestis culturae typus et imago gerebatur, et altare manebat ac sacerdotium, sermo legis, 111.1409C| littera videlicet, vivere videbatur. Nondum enim introierat in sancta non manufacta Christus, nec accesserat ad velamen interius, quod ad Hebraeos scribens Apostolus carnem Christi esse interpretatur (Hebr. X). Ubi vero, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I), a praesentia ejus Jerusalem terrena cum templo et altari, atque omnibus quae ibi gerebantur eversa est. Tunc mortuus vir ejus, id est, secundum litteram lex. An non jure dicitur in hac parte mortuus sermo legis, cui nulla sacrificia, nullum sacerdotium, nulla Levitici ordinis ministeria deferuntur? Homicidam punire non potest, nec adulteram lapidare; haec enim sibi vindicat Romanorum potestas, et dubitas adhuc si mortua sit secundum litteram lex? Ter in anno apparere 111.1409D| Domino omnis masculus non ascendit; ovis in festivitate Paschae in civitate quam elegisse putatur Dominus Deus nulla jugulatur, manipuli primitiarum non offeruntur, nulla celebratur oblatio; nulla lepra, nulla expiatur immunditia. Et dubitari potest in his omnibus mortuam esse litteram legis? Cum ergo claruerit per haec omnia mortuum esse virum priorem, nulla praevaricatio est Christo tanquam viro alteri sociari, sicut mulieri crimen non est si, viro priore defuncto, suscipiat secunda connubia, et propterea dicit, igitur vivente viro cognominabitur adultera, si fuerit cum alio viro, ut ostendat quia et anima hominis, si jam venit ad Christum, et Christo velut secundo viro sociata est, 111.1410A| nullo genere vivere ei debet vetustas litterae, quae est quasi prior vir, ne forte si illum habeat in se viventem, efficiatur adultera, quae ita secundo sociata est, ut ei adhuc viveret prior. Hoc est, quod per aliam figuram, et in superioribus dixit, quia mori prius oportet, et ita consepeliri Christo.

Itaque, fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructicemus Deo. (Aug.) Cur mortui sumus legi per corpus Christi, si bona est lex? quia mortui sumus legi dominanti, liberati ab ea affectu, quam lex punit et damnat, usitatius enim vocatur lex, quando dominatur, et terret, et vindicat, atque idem praeceptum timentibus lex est, amantibus gratia. Inde 111.1410B| est illud in Evangelio: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I); eadem quippe lex quae per Moysen data est, ut formidaretur, gratia et veritas per Jesum Christum facta est, ut impleretur. Sic ergo dictum est, mortui estis legi, ac si diceretur mortui estis supplicio legis per corpus Christi, per quod sunt delicta donata, quae legitimo supplicio constringebant. (Ambr.) Quoniam Salvator corpus suum diabolo crucifigere permisit, sciens esse pro nobis et contra illum; idcirco per corpus Christi salvos nos dicit factos. Mori enim legi vivere est Deo: quia lex dominabitur peccatoribus. Cui ergo dimittuntur peccata, moritur legi, hoc est liberari a lege. Itaque per corpus Christi hoc consequimur beneficium: tradens enim corpus suum Salvator 111.1410C| mortem vicit, et peccatum damnavit, in ipso enim peccavit diabolus, cum illum innocentem occidit, qui peccatum omnino nesciret: cum enim hominem sibi peccati causa defenderet, inventus est in eo reus, in quo accusabat. Hinc factum est ut omnes credentes in Christum eruantur a lege, sublato peccato, quia victum peccatum, quod est diabolus, per corpus Christi non habet auctoritatem in eos qui ad illum pertinent, a quo victus est. Dum enim non peccat et occiditur quasi reus, vicit peccatum de peccato, hoc est diabolum proprio peccato, quod in eo admisit, damnavit, et chirographum quod peccato Adae decretum erat, delevit, quando ab inferis resurrexit, data hujusmodi forma credentibus sibi, ut a morte secunda teneri non possent. Ac per hoc mortui 111.1410D| sumus legi per corpus Christi: qui enim legi mortuus non fuerit, reus est, et qui reus est, secundam mortem evadere non potest. (Orig.) Vides quomodo, licet figurarum diversitas videatur, ad unum tamen sensum cuncta revocantur. Nam et quod legem nobis mortuam dicit, hoc idem videtur intelligi, quod et nos mortui sumus legi per corpus Christi, in quo corpore iniquitates nostras tulit, et peccata nostra portavit (Isa. LIII), et in quo exuit principatus et potestates, triumphans eos in semetipso. Festinandum est ergo ad istas secundas nuptias, quae beatiores sunt multo quam primae. Et vide si forte jam tum lex tale, nescio quid, adumbrabat in eo, cum jubebat ut mulier, mortuo priore viro, de quo 111.1411A| semen non susceperat (talis enim fuerat qui fructum non posset afferre), juberetur fratri ejus nubere; frater enim videtur legis litterae secundum spiritum lex, ut de ipso magis mulier afferat fructus. Sed haec plenius in locis suis requirentur. Nunc autem, ut diximus, prius moriendum est legi litterae, ut sic conjungi possimus Christo, qui ex mortuis resurrexit.

Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris ut fructificarent morti. (Aug.) Quid est ergo cum essemus in carne, nisi cum de carne praesumeremus? id est, de nobis confideremus, homini enim dictum est, ut de hominibus dictum est: Videbit omnis caro salutare Dei. Quid est videbit omnis caro, nisi videbit omnis homo? Ergo cum essemus in carne, id est, in concupiscentiis 111.1411B| carnis versaremur, et ibi totam spem nostram tanquam in nobis poneremus, passiones peccatorum quae per legem sunt auctae, sunt enim per legem: prohibendo namque fecerunt legis praevaricatorem, quia ille qui praevaricator est factus, Deum non habuit adjutorem. Operabantur ergo in membris nostris, ut fructum ferrent, sed cui nisi morti. Noli ergo esse in carne, in spiritu esto. Quid est in spiritu esto? in Deo spem pone. (Ambr.) Igitur in carne esse, multifarie intelligitur: nam omnis incredulus in carne est, id est carnalis, et Christianus sub lege vivens in carne est, et qui de hominibus aliquid sperat, in carne est; et si quis Christianus luxuriosam habet vitam, in carne est, et qui male intelligit Christum in carne est. Hoc loco tamen in carne esse 111.1411C| sic intelligemus, quia ante fidem in carne eramus, sub peccato enim vivebamus, hoc est carnales sensus sequentes, vitiis et peccatis subjacebamus. Sensus autem carnis est, non credere spiritalia, id est, sine commixtione viri virginem peperisse, et ex aqua et Spiritu sancto hominem denuo nasci, et solutam animam a copula carnis rursus in carne surgere. De his diffidens, in carne est, hinc: Vitia, ait, peccatorum quae per legem ostenduntur, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. Manifestum est, quia qui non credit sub peccato agit, et captivus trahitur ad vitia admittenda, ut fructum faciat morti secundae, lucrum enim tunc facit mors, cum peccatur. In membris tamen dicit vitia operari, non in corpore, ne occasio esset male tractantibus corpus, 111.1411D| quia in maliloquio lingua arguitur, in furto manus corripitur, et in dissimulante aures increpantur, et ita in caeteris, quae quamvis de corde exeant, membrorum tamen ministerio explentur operibus. Disputatio haec tangit Judaeos et eos qui Christiani dicuntur et sub lege volunt vivere, ut discentes carnales se esse, recedant a lege. Vitia tamen peccatorum, quae dominari in carne agentibus dicit, per legem ostendi, non per legem fieri demonstrat: index enim peccati lex est, non genitrix, reos faciens peccatores.

Nunc autem soluti sumus a lege mortis in qua detinebamur. Soluti sumus a lege, dum remissionem peccatorum accepimus: non habet enim in nos potestatem, infidis enim et peccatoribus dominatur. Lex 111.1412A| autem mortis ideo dicta est, quia punit reos, mortificat autem peccatores: non ergo mala est, sed justa. Quamvis enim malum sit patientibus, quod infertur a lege, sed illa non est mala, quia juste infert iram. Itaque non mala est peccatoribus, sed justa, bonis vero spiritalis est. Quis enim dubitet, spiritale esse prohibere peccare? Sed quia hoc non potuit ut salvaret hominem remittendo peccata, lex fidei data est quae credentes liberaret a dominio legis, ut possent reparare se ad vitam, quos lex tenebat reos mortis. Ipsis enim lex mortis est, quibus iram operatur causa peccati. (Orig.) Potest autem fieri ut hoc non solum de lege Moysi, quae est secundum litteram, sentiatur, sed de omni homine, quoniam certum est quod quibuscunque institutis, quibuscunque moribus agitur, 111.1412B| quasi sub lege hac qua utitur vivere credendus est: cui utique vel ipse mori debet, vel ipsa illi, ne forte sub alio viro posita anima ad Christum veniens, non tam nuptias ejus adire, quam adultera effici videatur; quippe si prioris adhuc viri legibus vivit. Quod tamen Apostolus alia rursum figura ad eumdem sensum explanationis adducit. Cum enim in superioribus de lege litterae disputasset, quod utique ad eos videretur tantum qui ex circumcisione crediderant pertinere, nunc latenti quadam conversione carnis et vitiorum discutit legem, ob id sine dubio, vel etiam ad caeteros homines, et non eos solos, qui ex circumcisione sunt, tractatus iste pertinere videretur. Ait ergo, cum essemus in carne. Et quidem quantum ad rem spectat, in carne utique positus ista dicebat: 111.1412C| sed cum in carne essemus, hoc est, cum secundum carnem viveremus, vitia peccatorum quae per legem erant, operabantur in membris nostris. Quaenam lex ista est per quam vitia peccata operantur? Nunquid lex Moysi, etiamsi secundum litteram observaretur, vitia generat peccatorum? Sed in aperto est, quod illam dicat legem in membris, quae resistat legi mentis, de qua et ante tractavimus, quomodo lex subintroivit, ut abundaret peccatum. Ipsa ergo lex est, quae facit in his qui secundum carnem vivunt, vitia peccatorum abundare, ut fructificent morti. Ad hoc namque est illa lex in membris nostris, ut resistens adversum legem mentis, captivos nos ducat peccato, et hos fructus offerat morti. Nunc autem soluti sumus a lege mortui, in qua detinebamur; ab hac 111.1412D| ergo lege nunc soluti sumus; nunc, quando? sine dubio cum Christo mortui sumus, et consepulti ei per baptismum, et crucifixi cum ipso, et ideo dicit, soluti sumus a lege mortui. Nisi enim quis mortuus fuerit cum Christo, ab ista lege non solvitur. Scio et in aliis exemplaribus scriptum: A lege mortis, in qua detinebamur; sed hoc, id est, mortui, et verius et rectius legitur. Quod vero addidit in conclusione: Ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae, quod sine dubio de lege litterae dictum videtur, hoc modo consequenter intelligere poterant. In carne quidem positi et secundum carnem viventes, propter peccatorum vitia, quae lex illa, quae erat in membris nostris, alebat ut fructificarent morti, 111.1413A| non poteramus servire in novitate spiritus, dum illa lex membrorum vivebat in nobis, imo dum nos secundum illam legem vivebamus. Ubi vero Christus pro nobis mortuus est, et nos cum ipso mortui sumus peccato, et liberati sumus per ipsum a lege peccati, in qua detinebamur, possumus jam servire legi Dei; servire autem in novitate spiritus et non in vetustate litterae. Non enim idcirco nos Christus abstraxit a lege peccati, ut vetustati litterae serviamus, id est, ut circumcisionem recipiamus, et sabbata vel caetera quae vetustas legis litterae continet; sed ut legem Dei in spiritus novitate servemus, id est, ex omnibus quae in ea scripta sunt, spiritalem sensum Spiritu donante capiamus, sicut et idem Apostolus in aliis dicit, quod velamen est positum in facie Moysi; 111.1413B| cum autem conversus fuerit quis ad Dominum, auferatur velamen: Dominus enim spiritus est: ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III). Novitatem sane spiritus scio quosdam male intelligentes illuc traxisse, ut dicerent novum esse Spiritum, tanquam qui ante non fuerit, nec veteribus innotuerit, et nesciunt se in hoc gravissime blasphemare; ipse enim Spiritus est in lege, ipse in Evangelio, ipse semper cum Patre et Filio est, et semper est, et erat, et erit sicut Pater et Filius. Non ergo ipse novus est, sed credentes innovat, cum eos a veteribus malis ad novam vitam et novam observantiam Christi religionis adducit, et spiritales ex carnalibus facit. (Ambr.) Lex vetus non criminis utique nomen est, sed temporis vel aetatis: senuit enim quia cessavit. Lex autem 111.1413C| spiritus ipsa est lex fidei, quia fides in animo est nec operibus addiscitur, sed corde creditur: et mens ipsa intelligit naturae suae esse quod credit, nec oculis cernitur, aut manibus palpatur, et quae sperantur dona non visibilia sunt, nec terrena, sed spiritalia. Vetus ergo lex in tabulis lapideis formata est, lex autem spiritus in tabulis cordis spiritaliter scribitur, ut sit aeterna: littera autem legis veteris aetate consumitur. (Aug.) Et quoniam lex littera est eis qui non eam implent per spiritum charitatis, quo pertinet Testamentum Novum; itaque mortui peccato liberantur a littera qua detinentur, et qui non implent quod scriptum est: lex enim quid aliud quam sola littera est eis qui eam legere noverunt et implere non possunt? Non enim ignoratur ab eis quibus 111.1413D| conscripta est. Sed quoniam in tantum nota est, in quantum scripta legitur, non in quantum dilecta perficitur, nihil est aliud talibus nisi littera, quae littera non est adjutrix legentium, sed testis peccantium. Ab ejus ergo damnatione liberantur, qui per spiritum innovantur, ut jam non sint obligati litterae ad poenam, sed intellectui per justitiam copulati, inde est et illud: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). Et quia dixerat, evacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae; atque ita per haec verba quasi reprehendisse legem posset videri, subjecit statim.

Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. (Ambr.) 111.1414A| Quoniam legem mortis hanc dicit, et erutos nos ab ea gratulatur, et in illa Deo servire negat, ne iniquam hanc asserere putaretur, hoc purgat cum dicit: Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Non ergo peccatum est lex, sed index peccati: ostendit enim et quae latebant peccata, et quia non impune futura essent apud Deum. Quo comperto. homo factus est reus. (Aug.) Quare intelligitur legem ad hoc datam esse, non ut peccatum insereretur, neque ut exstirparetur, sed tantum ut demonstraretur quod animam humanam quasi de innocentia securam ipsa peccati demonstratione ream faceret, ut quia peccatum sine gratia Dei vinci non possit, ipsa reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. Itaque non ait, peccatum non feci nisi per legem, sed 111.1414B| peccatum non cognovi nisi per legem: unde apparet concupiscentiam per legem non insitam, sed demonstratam: consequens autem erat, ut quoniam nondum accepta gratia concupiscentiae resisti non poterat, augeretur etiam, quia majores vires habet concupiscentia crimine praevaricationis adjuncto, cum etiam non legem facit, quam si nulla lege prohiberetur. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. (Ambr.) Non discrevit concupiscentiam a peccato, sed miscuit, hoc significans, quia cum nec suspicio quidem esset istud non licere apud Deum: cognovi, inquit, esse peccatum. Sub sua persona quasi generalem agit causam. Lex itaque concupiscentiam prohibet, quae propterea quod oblectamento est, non putabatur esse peccatum. Simplex 111.1414C| enim videbatur causa, concupiscere aliquid proximi, hoc lex prodidit esse peccatum: saecularibus namque hominibus nihil tam inultum videtur et placidum quam voluptas.

Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. (Aug.) Quod autem dicit, occasione accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, intelligendum est non omnem fuisse concupiscentiam, antequam prohibitione aucta esset. Augetur enim prohibitione concupiscentia, quando deest gratia liberantis. Ideo nondum est omnis antequam prohibeatur; cum autem prohibita fuerit, desistente, ut diximus, gratia, tantum crescit concupiscentia, ut ita in suo genere omnis, id est, consummata 111.1414D| fiat, ut etiam contra legem faciat et praevaricatione crimen accumulet. Cum autem dicit, Sine lege enim peccatum mortuum est, non quod non est, dixit mortuum est, sed quia latet, quod in sequentibus manifestat, cum dicit, sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem. Bona est enim lex, sed sine gratia ostendit tantummodo peccata, non tollit. Erat enim et ante peccatum, sed non omne erat, quando crimen praevaricationis adhuc deerat. Unde alio loco dicit: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. (Hier.) Quomodo medicina non est causa mortis, si ostendat venena mortifera, licet his mali homines abutantur ad mortem, et vel se interficiant, vel insidientur inimicis; 111.1415A| sic lex data est ut peccatorum venena demonstret, ut hominem male libertate sua abutentem, qui prius ferebatur improvidus, et per praecipitia labebatur, freno legis retineat, et compositis doceat incedere gressibus, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae, id est, vivamus sub praecepto, qui prius in modum brutorum animalium degebamus, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32). Quod si subintrante lege (quae docet quid facere, et prohibet quid non facere debeamus) vitio nostro et incontinentia feramur contra scita legalia, videtur lex causa esse peccati, quae dum prohibet concupiscentiam, quodammodo eam inflammare cognoscitur. Saecularis apud Graecos sententia est: Quidquid licet minus desideratur, 111.1415B| ergo econtrario quidquid non licet fomentum accipit desiderii. Unde et Tullius de parricidarum suppliciis apud Athenienses Solonem scripsisse negat, ne non tam prohibere quam commonere videretur. Igitur lex apud contemptores et legalia praecepta calcantes esse videtur occasio delictorum, dum prohibendo quod non vult fieri, ligat eos vinculis mandatorum; qui prius absque lege peccantes non tenebantur criminibus. Haec diximus, legem, quae per Moysen data est, intelligentes; verum quia in consequentibus scriptum est: Lex Dei, et lex carnis atque membrorum, quae pugnat adversum legem mentis nostrae, et captivos nos ducit in lege peccati, simulque quatuor leges inter se dimicantes in uno loco scriptas esse cognosco, non absque re arbitror, si quaeram quot genera legis in 111.1415C| Scripturis sanctis esse memorentur; dicitur lex quae per Moysen data est, secundum illud quod scriptum est ad Galatas: Quotquot enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanet in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea (Gal. III). Et rursum in eadem Epistola: Lex propter praevaricationes posita est, donec veniret semen cui repromissum est, disposita per angelos in manu Mediatoris (Ibid.). Et iterum: Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. Postquam autem venit fides, nequaquam ultra sub paedagogo sumus: omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu (Ibid.) Historia quoque, quae praecepta non continet, sed quid factum sit refert, ab Apostolo lex appellatur. Dicite mihi 111.1415D| qui sub lege vultis esse, non legistis legem? Scriptum est enim, quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera. Sed qui ex ancilla secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem (Gal. IV). Sed et psalmi lex appellantur, ut compleretur sermo qui in lege eorum scriptus est, quia oderunt me gratis (Joan. III; Psal. LXVIII). Isaiae quoque prophetiam legem apostolus vocat: In lege scriptum est, quoniam in aliis linguis et in aliis labiis loquar populo huic, et nec sic exaudient me, dicit Dominus; quod juxta Hebraicum et Aquilam in Isaia scriptum reperi. Appellatur lex etiam mystica intelligentia Scripturarum: Scimus quia lex spiritalis est. Et extra haec omnia naturalem legem scriptam in 111.1416A| cordibus nostris idem Apostolus docet: Cum enim gentes, quae non habent legem naturaliter ea quae legis sunt faciunt, isti, legem non habentes, sibiipsi sunt lex; qui indicant opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium praebente illis conscientia (Rom. II). Ista lex quae in corde scribitur, omnes continet nationes, et nullus hominum est, qui hanc legem nesciat; unde omnis mundus sub peccato, et universi homines praevaricatores legis sunt, et idcirco justum judicium Dei est scribentis in corde generis humani. Quod tibi fieri nolueris, alteri ne feceris. Quis ignorat homicidium, adulterium, furta et omnem concupiscentiam esse malum, ex eo quod sibi ea nolit fieri? Si enim mala esse nesciret, nunquam sibi doleret esse illata. Per hanc naturalem legem et Cain cognovit peccatum 111.1416B| suum, dicens: Major est causa mea, quam ut dimittar. Et Adam et Eva cognoverunt peccatum suum, et propterea absconditi sunt sub ligno vitae. Pharao quoque, antequam lex daretur per Moysen, stimulatus lege naturae, sua crimina confitetur et dicit: Dominus justus, ego autem et populus meus impii (Exod. IX). Hanc legem nescit pueritia, ignorat infantia, et peccans absque mandato non tenetur lege peccati. Maledicit patri et matri, et parentes verberat, et quia necdum accepit legem sapientiae, mortuum est in eo peccatum. Cum autem mandatum venerit, id est, tempus intelligentiae appetentis bona, et vitantis mala; tunc incipit peccatum reviviscere, et ille mori, reusque esse peccati. Atque ita fit ut tempus intelligentiae, quo Dei mandata cognoscimus, ut perveniamus 111.1416C| ad vitam, operetur in nobis mortem: si agamus negligentius, et occasio sapientiae seducat nos, atque supplantet et ducat ad mortem: non quod intelligentiae peccatum sit (lex enim intelligentiae sancta, et justa, et bona est), sed per intelligentiam peccatorum atque virtutum mihi peccatum nascitur, quod priusquam intelligerem, peccatum esse non noveram; atque ita factum est, ut quod mihi pro bono datum est meo vitio mutetur in malum. Et ut hyperbolice dicam, novoque verbo utar ad explicandum sensum meum, peccatum quod priusquam haberem intelligentiam absque peccato erat, praevaricatione mandati incipiat esse mihi peccantius peccatum. Prius quaeramus quae sit ista concupiscentia de qua lex dicit, Non concupisces. 111.1416D| Alii putant illud esse mandatum, quod in Decalogo scriptum est, Non concupisces rem proximi tui. Nos autem per concupiscentiam omnes perturbationes animae significatas putamus, quibus moeremus et dolemus, timemus, et concupiscimus; et hoc Apostolus vas electionis, cujus corpus templum erat Spiritus sancti, et qui dicebat: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? (I Cor. XIII.) Et in alio loco, Christus nos redemit (Gal. III); et rursum: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II). Non de se loquitur, sed de eo qui post peccata vult agere poenitentiam, et sub persona sua fragilitatem describit conditionis humanae, quae duorum hominum, interioris et exterioris, pugnantium inter se bella perpetitur. Interior homo consentit et 111.1417A| scriptae et naturali legi, quod bona sit, et sancta, et justa, et spiritalis. Exterior, ego, inquit, carnalis sum, venundatus sub peccato: quod enim operor nescio, et non quod volo, hoc ago, sed quod odi (Rom. VII). Si autem exterior facit, quod non vult, et operatur quod odit, ostendit bonum esse mandatum, et non se operari quod est malum, sed habitans in sua carne peccatum, hoc est, vitia corporis et desideria voluptatis, quae propter posteros et sobolem insita est humanis corporibus, et si fines fuerit egressa, vertitur in peccatum. Si unusquisque consideret, et accusator sui, tractet incentiva vitiorum, quomodo et in sermone, et in cogitatione, et in calore corporis saepe loquatur et cogitet, et patiatur, quod non vult: nolo dicere, faciat, ne sanctos viros videar 111.1417B| accusare, de quibus scriptum est: Erat homo ille verus et immaculatus, justus Dei cultor, recedens ab omni opere malo (Job. I); et de Zacharia et Elisabeth: Erant autem justi ambo in conspectu Dei ambulantes in omnibus mandatis, et justificationibus Domini, absque querela (Luc. I); et praeceptum est apostolis: Estote, perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est: nunquam autem hoc Apostolus imperaret, nisi sciret hominem posse esse perfectum. Nisi forte hoc dicamus, quod recedens ab omni malo emendationem significet, et de erroribus pueritiae, et vitiis lascivientis aetatis, transitum ad correctionem atque virtutes; justitiam quoque, quae in Zacharia et Elisabeth praedicatur, foris esse; concupiscentiam vero, quae nunc habitare in membris nostris dicitur, versari intrinsecus. 111.1417C| Sed Apostolus non pueris praecipit, verum jam aetatis robustae, ut assumant perfectionem, quam et nos confitemur in aetate esse perfecta. Nec haec dicentes adulamur vitiis, sed auctoritatem sequimur Scripturarum, quod nullus homo sit absque peccato: sed conclusit Deus omnes sub peccato, ut omnium misereatur (Rom. XI), absque eo qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II), unde et per Salomonem dicitur, quod serpentis vestigia non inveniantur in petra; et ipse de se Dominus: Ecce, inquit, venit princeps hujus mundi et in me non habet quidquam (Joan. XIV), id est, sui operis, suique vestigii. Ob hanc causam jubetur nobis ne exprobremus homini revertenti a peccatis suis, et ne abominemur Aegyptium, quia et ipsi quondam in Aegypto fuimus, 111.1417D| et de luto ac de lateribus Pharaoni exstruximus civitates, et quia captivi ducti sumus in Babylonem lege peccati, quod in membris nostris morabatur. Cumque videretur extrema desperatio, imo aperte confessio omnem hominem diaboli laqueis irretiri, conversus in se Apostolus, imo homo, sub cujus persona Apostolus loquitur, agit gratias Salvatori quod redemptus sit sanguine ejus, et sordes in baptismate deposuerit, et novum Christi assumpserit vestimentum, et mortuo vetere homine natus sit homo novus, qui dicat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, qui me de corporis morte liberavit. Quod si cui non videtur sub 111.1418A| persona sua hoc Apostolum de aliis dicere, exponat quomodo Daniel quem justum fuisse novimus quasi de se dicat, cum pro aliis deprecetur: Peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus, et declinavimus a mandatis tuis, et judiciis: non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo ad reges nostros et principes, et patres, et ad omnem populum terrae: tibi, Domine, justitia, nobis autem confusio faciei (Dan. IX). Illud quoque quod in tricesimo primo psalmo dicitur: Peccatum meum cognitum tibi feci, iniquitatem meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Non Davidi, et justo viro, et ut simpliciter loquar, 111.1418B| prophetae, cujus verba narrantur, sed peccatori congruit. Cumque justus sub persona poenitentis talia profudisset, a Deo meretur audire: Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac, qua gradieris, firmabo super te oculos meos. In tricesimo quoque septimo psalmo, cujus titulus est In commemorationem, ut doceat nos semper peccatorum nostrorum memores esse debere, et agere poenitentiam, tale quid legimus: Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, quasi onus grave gravatae sunt super me. Corruptae sunt et putruerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. Afflictus sum et humiliatus sum nimis. (Ambr.) Itaque per omnem concupiscentiam cuncta peccata significat. Supra enim 111.1418C| concupiscentiam juxta legem memorat, cui nunc caetera addens vitia, omnem dixit concupiscentiam operatam in homine impulsu diaboli, quem in peccato significat, ut in contrarium fieret homini lex quae data erat ut prodesset. Videns enim diabolus auxilium per legem homini provisum, quem in conditione, secum propter ipsius transgressionem habere gratulabatur [quem in conditione se tam propter peccatum Adae, quam propter ipsius habere gratulabatur], intellexit factum adversum se; quem enim vidit factum sub lege, pro certo habuit de suo sublatum dominio. Agnoverat enim homo, quomodo poenam inferni evaderet. Hinc exarsit iracundia adversus hominem, ut illi legem inverteret, ut prohibita admittendo Deum rursus offenderet, et denuo in potestatem diaboli 111.1418D| caderet. Coepit non imperare, sed subtiliter fallere, quoniam in lege data amisit dominium diabolus, sciens de caetero hominem ad Dei judicium pertinere. Sine lege enim peccatum mortuum erat. Hoc duplici genere intelligendum est, ut et diabolum in peccato sciat significatum, et hoc ipsum peccatum, quod vocatur peccatum: mortuus enim dicitur fuisse diabolus, quia cessabat ab illusione [ad illusionem] hominis ante legem, et erat quasi quietus: securus enim erat de possessione ejus. Peccatum autem mortuum dixit, quia putabatur quod non imputaretur apud Deum, ideo apud hominem mortuum erat, quasi impune peccaretur. Nam non latebat peccatum, sicut supra dixi, sed ignorabatur hoc, quia Deus 111.1419A| judicaturus est: quod cum data lege manifestum est revixisse peccatum. Quare revixit, nisi quia ante vixerat et postea desidia hominum mortuum aestimatum est, cum viveret? putabatur enim non imputari peccatum cum imputaretur, vivens ergo pro mortuo habebatur.

Ego autem vivebam sine lege. (Aug.) Quod autem ait, Ego autem vivebam aliquando sine lege, intelligendum est, vivere mihi videbar, quia ante mandatum latebat peccatum. (Amb.) Quid est sine lege? cum lex semper fuerit, sicut supra memoravi, nisi quia sine timore Dei homo vivebat securus, quod non esset Deus judicaturus actus humanos. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. Ideo dixit revixisse peccatum ut significaret quia ante vixerat, postea autem 111.1419B| desidia hominum mortuum esse aestimatum est, cum viveret, sicut assolet falsa fama fieri peregrinis: hoc ergo significat, quod initio non latuerit peccatum imputari apud Deum, hoc est vixisse; sed cum consuetudo peccandi hoc oblitterasset, mortuum aestimatum est, ut crimen cum persona deficere putaretur. Cum autem data esset lex, vel reformata, revixit apud eos, apud quos mortuum aestimatum erat: coeperunt enim scire imputari peccatum. Ego autem mortuus sum. Mortuus est homo, quia videt se reum esse apud Deum qui ante se putabat non futurum obnoxium ex his quae peccabat. (Aug.) Ego, inquit, mortuus sum, id est, mortuum me esse cognovi, vel quia reatus praevaricationis certum mortis supplicium comminabatur. Sane quod ait, peccatum revixit, satis significavit 111.1419C| hoc modo aliquando vixisse peccatum, id est, notum fuisse, sicut arbitror, in praevaricatione primi hominis, quia et ipse mandatum acceperat; non enim potest reviviscere, nisi quod vixit aliquando, sed mortuum fuerat, id est, occultatum cum mortales nati sine mandato legis homines non viverent sequentes concupiscentias carnis sine ulla cognitione, quia sine ulla cohibitione: ergo, ego, inquit, vivebam aliquando sine lege, unde manifestat, non ex persona sua propria, sed generaliter ex persona hominis se loqui.

 Et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam datum, hoc esse ad mortem. (Amb.) Verum est, quia lex ad vitam data est: sed cum hominem non solum de praeterito, sed etiam de futuro peccantem reum facit, facta est lex data ad vitam, esse 111.1419D| ad mortem, sed ut dixi, peccanti, quia obedientibus proficit ad vitam. (Aug.) Mandato enim si obediatur utique vita est, sed inventum est esse ad mortem, dum fit contra mandatum, ut non solum peccatum fiat, quod etiam ante mandatum fiebat, sed hoc abundantius, et perniciosius ut jam ab sciente et praevaricante peccetur. Nam peccatum accepta occasione per mandatum seduxit me et per illud occidit. Quod autem ait, peccatum occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit, ideo dictum est, quia desiderii prohibiti fructus dulcior est. Unde etiam quaecunque peccata occulte fiunt dulciora sunt, quamvis mortifera ista dulcedo sit. Inde est quod apud Salomonem fallacis doctrinae imagine sedens 111.1420A| mulier, et invitans ut ad se veniant insipientes, scribitur dicere: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX). Ista dulcedo est occasio per mandatum inventa peccati, quae cum appetitur, utique fallit, in majores enim amaritudines vertit: peccatum enim, inquit, occasione accepta per mandatum fefellit me et per illud occidit. Peccatum non legitime utens lege, ex prohibitione aucto desiderio, dulcius factum est, et ideo fefellit, fallax enim dulcedo est, quia jam plures atque majores poenarum amaritudines sequuntur. Quia ergo ab hominibus nondum spiritalem gratiam consequentibus suavius admittitur quod vetatur, fallit peccatum falsa dulcedine: quia vero etiam occidit, reatus praevaricationis occidit. (Amb.) Peccatum hoc loco diabolum intellige, 111.1420B| qui auctor peccati est: hic occasionem invenit per legem, quomodo crudelitatem suam de nece hominis satiaret, ut quia lex comminata est peccatoribus, homo instinctu ejus prohibita semper admittens, offenso Deo, ultionem legis incurreret, ut ab ea quae illi profutura data erat damnaretur; quia enim invito illo lex data est, exarsit invidia adversus hominem, ut eum amplius vitiosis voluptatibus macularet, ne manus ejus evaderet. Itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum, et justum et bonum (Aug.) Jubenda enim jubet, et prohibenda prohibet, in male utente quippe vitium est, non in mandato ipso, quod bonum est, quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur; male autem utitur lege, qui non se subdit Deo pia humilitate, ut per gratiam lex possit impleri. 111.1420C| (Amb.) Ut nihil adversae suspicionis remaneret in lege, sic illam commendat, ut non solum justam hanc, sed et sanctam et bonam pronuntiet: nam mandatum legem intelligi evangelicus sermo testatur; ait enim: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Matth. IX). [Cass.] Denique, sicut bonitas nostra, supernae bonitatis intuitu, in malitiam vertitur: ita etiam justitia nostra divinae collata justitiae panno menstruato similis deputatur, dicente Isaia propheta: Sicut pannus menstruatae universae justitiae nostrae (Isa. LXIV). Et ut aliquid adhuc evidentius inferamus, legis quoque ipsius praecepta vitalia, quae dicuntur ordinata per angelos in manu Mediatoris, et de qua idem Apostolus: Itaque lex, inquit, sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Gal. III), si perfectioni 111.1420D| evangelicae conferantur, minime bona pronuntiantur oraculo; ait enim: Et dedi eis praecepta non bona, et justitias in quibus non vivent in eis (Ezech. XX). Apostolus quoque ita Novi lumine Testamenti, gloriam legis affirmat obtundi, ut eam Evangelici comparatione fulgoris, nec glorificatam esse pronuntiet, dicens: Nam nec gloriosum est id quod glorificatum est [claruit in hac parte] propter excellentem gloriam (II Cor. III).
 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. (Ambr.) Vere absit. Unde enim fieri potest, ut quod bonum esse probatur, mors intelligatur? Nunquid uberius laudari potest? paulo ante verbo illo quod dixit absit, defenderat a crimine, nondum laudaverat 111.1421A| modo autem lex quidem sancta et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit; quia bonum non est mors.

Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. (Aug.) Quod autem ait: Quod ergo bonum est mihi factum est mors? absit, sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; hic evidenter ostendit quod superius dixerat, Sine lege enim peccatum mortuum est, ideo dixisse, quia latet: quandoquidem nunc dicit non illud bonum, id est legem factam sibi esse mortem, sed peccatum operatum esse mortem, per bonum legis, id est, ut appareret peccatum, quod latebat sine lege. Tunc enim se mortuum quisque 111.1421B| cognoscit, cum illud quod recte praeceptum esse confitetur, implere non potest, et praevaricationis crimine amplius peccat, quam si non prohiberetur. Hoc est, quod in consequentibus dicit, Ut fiat supra modum peccans peccator per mandatum (Rom. VII): quod ante mandatum minus erat, quia ubi non est lex, nec praevaricatio. Mors non est lex, sed peccatum est mors: peccatum, inquit, ut appareat peccatum, non dixit, ut sit, quia erat et quando non apparebat. Quid est ut appareat peccatum? quia concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret, Non concupisces. Non ait, concupiscentiam non habebam, sed concupiscentiam nesciebam: sic etiam et hic non ait, ut sit peccatum, sed, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. (Ambr.) Aliter diabolum 111.1421C| per bonum occasionem dicit accepisse, ut malum operaretur homini, dum illum seducit ad mortem, quia ut ea quae ante legem male gesta sunt per illecebram cupidinis probarentur esse peccata, et de caetero vitarentur, data est lex, manifestata in litteris. Tunc incensus est Satanas, per bonum utique: vidit enim provideri homini, et illicita illi suasit, ut pro vita ex lege ei mors proveniret. Quod quidem negligentiae humanae ascribendum est, quae sic vigorem suae naturae infirmavit cupiditate peccandi, ut suggestions adversarii reprimere non posset. Inimicus tamen, quem in peccato significat, ut appareat esse inimicus, per legem accepit occasionem operari homini mortem: dum enim ad illicita illum suadet, apparet esse inimicus. Quanquam et ante legem mortem homini 111.1421D| procuraverit, excepta prima causa Adae, post legem tamen majores ei poenas apud inferos, ubi mors secunda est, adinvenit: minus enim criminis est ante legem manifestatam peccasse, quam post legem.

Ut fiat supra modum ipsum peccans peccatum per mandatum. (Aug.) Ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Quare supra modum? quia jam est praevaricatio: ubi enim lex non est, nec praevaricatio. (Ambr.) Quid est, supra modum? quasi datus sit modus delinquentibus, cum peccare non liceat? sed Dei verba sunt dicentis: Non sunt completa peccata Amorrhaeorum, per quod ostendit mensuram esse quamdam delictorum, quam cum impleverint peccatores, vita digni minime judicentur: 111.1422A| Sicut et Pharao, quia istum modum impleverat, Dei virtutes et signa in illum ostensa sunt, per quae caeteri territi ad emolumenta vitae se exercerent, ut in mortuo vita discatur. Sed alius modus est quem tractat Apostolus: ut ostendat enim plus peccatum esse sub lege, quam fuerat ante legem, supra hunc modum peccatorum ampliorem modum significat crevisse post legem invidia et astutia Satanae, ut providentia Dei contraria fieret homini, cum timore legis minime peccare debuerit. Ideo Deus ut invidiam diaboli vinceret, et providentiam homini ratam faceret, mutavit ordinem, mittens Salvatorem Christum qui et diabolum vinceret, et statuta Dei erga hominem firmaret. (Orig.) In his locis positos crebro nos necesse est de legum diversitatibus commonere; 111.1422B| hoc enim vult Paulus, qui sub uno legis nomine sensum de una ad alteram tacitis indiciis transfert, illo ut arbitror proposito, quo et Scripturae propheticae constant, ne ea quae inspirati divinitus proloquuntur impolitis hominibus et minus adhuc vel fidei, vel studii deferentibus in propatulo ponerentur, et pedibus, ut ita dixerim, conculcanda traderentur; sed ut, secundum ea quae supra per quamdam similitudinem diximus, mysterium sui regis ad paucos et occultius perveniret. Ait itaque: Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Putastis, inquit, me de lege Moysi dicere, quae [quia] peccatum est? Absit, absit. Ad utrumque sufficiat, quia neque de lege Moysi loquor, neque de ipsa dico, quia peccatum est; sed peccatum non cognoscebam nisi per legem, nam concupiscentiam nesciebam 111.1422C| nisi lex diceret: Non concupisces. Intellige, inquit, de qua lege loquar, quae nisi esset, peccatum nemo cognosceret. Nunquid Moysi est lex, per quam Adam cognovit peccatum suum, et abscondit se a conspectu Dei? (Gen. III.) Nunquid Moysi lex est, per quam cognovit Cain peccatum suum et dixit: Majus est peccatum meum, quam ut veniam merear? (Gen. IV.) Aut per quam Pharao cognovit peccatum suum, et dixit Dominus justus est, ego autem et populus meus impii? (Exod. IX.) Quod si hi homines aliique innumeri ante Moysi legem cognoverunt peccatum suum, non erit sine dubio Moysi lex, de qua dicit Apostolus: Quia peccatum non cognovi, nisi per legem; et de qua dicit: Concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret: Non concupisces; sed est illa lex, de qua frequenter 111.1422D| diximus, quae in hominum cordibus scripta est, non atramento, sed Spiritu Dei vivi, et docet unumquemque quid agendum sit, quid cavendum. Ipsa est ergo per quam cognoscit homo peccatum suum. Aperte hic naturalem legem dicit tandiu a nobis ignorari, quandiu processu aetatis noverimus inter bonum et malum discernere, et a conscientia nostra audierimus. Loquitur enim nobis intra conscientiam, et dicit, Non concupisces. Sed quoniam non semper, nec ex initio, ut nascitur homo, lex ista invenitur in homine, sed aliquandiu, dum aetas nondum patitur, sine hac lege vivitur, sicut et ipse Paulus fatetur, quando dicit: Ego autem vivebam sine lege aliquando; in illo tempore quo sine 111.1423A| lege viximus, concupiscentiam nesciebamus. Non dixit non habebam, sed ait, nesciebam, tanquam quae esset quidem, ignoraretur tamen quod esset concupiscentia. Ubi autem venit ratio, et lex naturalis locum in nobis processu aetatis invenit, docere nos coepit quae essent bona, et prohibere a malis. Hoc ergo, dum dicit, Non concupisces, quod ante nesciebamus, ab ipsa didicimus malam esse concupiscentiam. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Lex illa, de qua dicit quia concupiscere nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces, ipsa autem etiam mandatum appellatur. Ait ergo quia occasione mandati hujus quo concupiscere prohibemur peccatum vehementius exarsit in nobis, et 111.1423B| omnem operatum est in nobis concupiscentiam. In eo namque in quo concupiscit caro adversus spiritum, id est, adversus legem, quae dicit, Non concupisces, etiam adversatur ei, et certamen quodammodo gerit, ut non solum concupiscentiae satisfaciat, sed etiam adversarium vincat. Haec est ergo occasio quam dicit venire ex mandato; nescio quo etenim pacto ea quae prohibentur ardentius desiderantur, et ideo cum mandatum sanctum, et justum et bonum sit (quod enim prohibet malum, necessario bonum est) dum prohibendo concupiscentiam magis eam provocat et inflammat, per bonum mihi operatum est mortem. Indicat tamen Apostolus in his, quod origo peccati ex concupiscentia orta sit, dum prohibentur a lege, sive Moysi, quae dicit, non concupisces, 111.1423C| sive etiam, ut supra exposuimus, naturali, eo contentiosius quod prohibetur, expetitur. Sciendum sane est quod concupiscentia hic culpabilis ponitur: est autem in multis et laudabilis sicut supra ostendimus: Sine lege enim peccatum mortuum est. Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed ubi venit mandatum, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. De his pene omnibus jam in superioribus plene tractatum est: unde ne eadem saepius revolvamus, breviter quae dicta sunt in memoriam revocabimus. Sine lege autem peccatum mortuum esse in nobis, hoc est antequam per aetatem rationabilis intra nos sensus vigeret ostendimus, 111.1423D| cum etiam exemplum pueri percutientis patrem aut matrem, vel maledicentis adduximus; in quo secundum legem quidem prohibentem percuti vel maledici patrem aut matrem, peccatum fieri videtur: sed istud peccatum mortuum esse dicitur, quia lex nondum adest in puero, quae eum doceat hoc quod facit fieri non licere: sine hac autem lege et Paulum et omnes homines certum est aliquando vixisse, hoc est, in aetate puerili; omnes enim similiter per illud tempus nondum capaces hujus naturalis legis existebant. Nam utique non videretur de hoc Pauli vera esse professio; quomodo enim sine lege Moysi probabitur Paulus aliquando vixisse, cum ipse se Hebraeum ex Hebraeis, et octavo die circumcisum secundum legis praecepta fateatur (Philipp. 111.1424A| III)? Sed hoc modo quo diximus, sine lege naturali vixit etiam ipse aliquando in pueritia, quo in tempore dixit non fuisse in homine peccatum, sed mortuum fuisse, et revixisse postmodum ubi lex adveniens naturalis prohibere concupiscentiam coepit: quae lex veluti mortuum suscitavit peccatum; peccati namque natura haec est, si fiat quod lex fieri vetat. Reviviscente ergo peccato, ego, inquit, mortuus sum. Ego, quis? anima sine dubio quae fecerat quod fieri lex vetabat: Anima enim quae peccat, ut propheta dicit (Ezech. XVIII) ipsa morietur. Inventum est ergo mandatum quod datum fuerat ad vitam, animae scilicet, ut eam doceret opera vitae cessisse ei ad mortem, dum prohibita non tam refugit, quam ardentius expetit. Movet me tamen in his quomodo dixerit 111.1424B| peccatum mortuum esse et revixisse, videtur enim quia non possit dici mortuum, nisi quod aliquando vixerit, et postmodum vita caruerit. Sed et hoc ipsum, quod dicit, revixit, non nuper datam vitam, sed priorem redditam docet, ipse enim sermo, revixit, rursum vixisse significat. Nos autem mortem hanc peccati beneficio Dei datam dicimus tempore eo quo sine lege vivebamus; quod et si veniente mandato quod sanctum, et justum, et bonum est, reviviscit in nobis peccatum, et occidit nos. Peccatum enim accepta occasione per mandatum seduxit me, et per illud occidit, non est accusatio mandati per hoc quod occasionem, qua occidit me peccatum, venisse dicit ex mandato, sed haec est dicti hujus consequentia. Lex dicitur quae docet quid fieri debeat, quid caveri. 111.1424C| Necesse est ut illud quod caveri dicit edoceat quale sit, quo per hoc caveri facilius possit: nemo enim potest vitare quod nescit. Si quis ergo edoctus per legem, quale sit id quod cavere debet, non tam caveat, quam faciat illud, occasionem quidem legis non faciendae rei scientiam videbitur accepisse. Sed lex non idcirco eum docuerat ut faceret quod non debeat, et moreretur, sed ut non faceret, et viveret. Sic ergo peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me, et per illud occidit; aut certe quia dixit, peccatum per mandatum seduxit me, et per illud occidit, potest hic peccatum vel ipsum auctorem dixisse peccati, de quo scriptum est: Serpens seduxit me (Gen. III); vel etiam personam finxisse peccato, quae visa sit hominem seduxisse 111.1424D| occasione mandati, ut suavem faceret concupiscentiam, et anima, dum suavitate concupiscentiae delectatur, praevaricando mandatum, quod dicebat: Non concupisces, moreretur. Sed ne quis hoc mandato legis ascriberet, quod occasione praecepti a peccato seducta est anima et occisa, subjungit Apostolus et dicit: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum; bonum namque est mandatum et lex sancta est, bona enim praecipit et bonorum observantiam mandat. Quod ergo, inquit, bonum est, mihi factum est mors? Absit. Objectionem vero refellit necessario consurgentem, et dicit, non quod bonum legis et mandati mortem mihi intulerit; sed peccatum, inquit, ut quam 111.1425A| iniquum sit appareat, per bonum mihi intulit mortem. Bonum namque est mandatum si conservatur, si vero non servetur, necessario malum erit illi qui perdiderit bonum. Fit ergo ipsum peccatum supra modum peccator ex occasione mandati. Diximus et superius quod quasi personam finxerit peccati, et de ipsa dicat supra modum peccatorem effectum ipsum peccatum, de cujus persona loquitur ex occasione mandati: minus enim peccati est, si id quod non prohibetur admittas; si vero vetita et interdicta commiseris supra modum, ut ita dicam, peccator es, quia non solum commisisti, quod non debuisti, sed et praeceptum praevaricatus es. Quod autem diximus, peccatum peccator, maluimus vitium sermonis recipere quam sensum Apostoli non integre exprimere, 111.1425B| quia in Latino sermone angustavit nos nomen peccati, quod neutro genere declinatur, in Graeco vero femininum est, et ideo peccatorem eum nos appellavimus, nam ibi peccatrix appellari potest.

Scimus autem, quia lex spiritalis est, ego enim carnalis sum, venundatus sub peccato. (Aug.) Quod autem ait, venundatus sum peccato, intelligendum est quod unusquisque peccando animam suam diabolo vendit, accepta tanquam pretio dulcedine temporalis voluptatis. Unde et Dominus Redemptor noster dictus est, quia hoc modo, quo dictum est, venditi eramus. (Orig.) Si cui forte illa expositio, quam de legum diversitate tenebamus, violenter praesumpta videbatur, advertat nunc in hoc capitulo, quomodo non solum legum, sed et personarum 111.1425C| diversitas introducitur. Nam Paulus, qui in aliis dixit (II Cor. X), Non enim secundum carnem vivimus, sed secundum carnem militamus, in praesenti loco dicit se esse carnalem, et hic sub peccato dicit se esse venundatum; qui in aliis dixerat, Pretio empti estis (I Cor. VII); et iterum: Christus nos redemit (Gal. III); et rursum in aliis dixit: Vivo autem jam non ego; vivit autem in me Christus (Gal. II); et iterum, qui ait: Propter inhabitantem Spiritum ejus in nobis (Rom. VIII); nunc dicit: Quia non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum; quod si non habitabat in carne ejus bonum, quomodo dicit, quia corpus nostrum templum est Dei et templum Spiritus sancti? Sed et caetera in quibus confitetur a lege, quae in membris suis est, et repugnat legi 111.1425D| mentis suae, captivum se duci in lege peccati, quomodo apostolicae convenient dignitati, et Paulo praecipue, in quo Christus et vivit et loquitur? Sed colligamus ex his, quomodo moris est Scripturae divinae et personas latenter, et res, et causas, de quibus dicere videtur, et nomina commutare, imo potius iisdem nominibus in aliis atque aliis rebus uti, ut in praesenti loco ait Apostolus: Scimus enim quia lex spiritalis est; hoc adhuc quod dixit, Scimus quia lex spiritalis est, apostolica auctoritate pronuntiat. Non enim scit legem spiritalem esse qui carnalis est, et sub peccato venundatus est: sed qui habet in se Spiritum Dei, ille scit quia spiritalis est. Quod de Moysi lege convenit dictum; ipsa namque est quae ei qui spiritaliter 111.1426A| intelligit, lex spiritalis est et Spiritus vivificans: qui vero carnaliter lex litterae, et littera occidens esse memoratur. Quod vero dicit, Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato, hic jam tanquam doctor Ecclesiae personam in semetipsum suscipit infirmorum, propter quod et alibi dixit: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrarer (I Cor. IX). Et hic ergo infirmioribus quibusque, id est, carnalibus, et qui sub peccato venundati sunt, efficitur Paulus carnalis, et sub peccato venundatus, et loquitur ea quae illis loqui moris est, vel excusationis vel inexcusationis obtentu. Ait ergo de se tanquam ex persona illorum loquens: Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato, hoc est, secundum carnem vivens, et in peccati potestatem libidinis 111.1426B| et concupiscentiae pretio redactus. (Aug.) Scimus enim, inquit, quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum. In quo satis ostendit non posse impleri legem, nisi a spiritalibus, qui non fiunt nisi per gratiam: spiritali enim legi quanto fit quisque similior, id est, quanto magis et ipse in spiritalem surgit affectum, tanto magis eam implet: quia quanto magis ea delectatur jam non sub ejus nomine afflictus, sed ejus lumine vegetatus, (Hier.) quia praeceptum Domini lucidum est illuminans oculos (Psal. XVIII); et: Lex Domini immaculata, convertens animas, (Ibid.) gratia donante peccata, et infundente spiritum charitatis, quo et non sit modestia et sit etiam jucunda justitia. Scriptum est in Malachia: Mementote legis Moysi 111.1426C| servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel praecepta et judicia (Malach. IV). Mementote, inquit, legis Moysi servi mei, quam ei dedi in monte Horeb, qui est Sina, ad omnem Israel praecepta et judicia, dicente autem Apostolo, Scimus quia lex spiritalis est. Et beatus David: Revela oculos meos et considerabo mirabilia tua de lege tua (Psal. CXVIII), et quia spiritaliter omnes coeleste manna comedebant, et universus populus Israel de eadem spiritali et sequente eos bibebant petra, petra autem erat Christus (I Cor. X). Qui credunt in Christo spiritaliter debent legis praecepta servare quae dedit in Horeb, quod interpretatur siccitas, per quam omnium vitiorum humor excoquitur, et ad radios solis justitiae libidinis rheuma siccatur. (Amb.) Legem ergo Moysi 111.1426D| spiritalem vocat, quae data est in tabulis, quae quia peccare prohibet spiritalis est; quippe cum invisibilia [visibilia] et carnalia coli prohibeat. Haec ad commendationem legis pertinent, ne culpa digna putaretur, quia severitatem exercuit in peccatores: hominem autem carnalem appellat, dum peccat. Venditus sub peccato. Hoc est venditum esse sub peccato, ex Adam qui prior peccavit originem trahere, et proprio delicto subjectum fieri peccato, sicut dicit Isaias propheta: Venditi estis, inquit, peccatis vestris (Isa. L). Adam enim vendidit se prior, ac per hoc omne semen ejus subjectum est peccato. Quamobrem infirmum esse hominem ad praecepta legis servanda, nisi divinis auxiliis muniatur. Hinc est unde 111.1427A| ait: Lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, renundatus sub peccato, hoc est, lex firma est et justa, et caret culpa: homo autem fragilis est, et paterno subjugatus delicto, ut potestate sui uti non possit circa obedientiam legis. Ideo est ad Dei misericordiam confugiendum, ut severitatem legis effugiat et exoneratus delictis, de caetero, Deo favente, inimico resistat. Quid est enim subjectum esse peccato; nisi corpus habere vitio animae corruptum? cui si inserat [se inferat] peccatum, et impellat hominem quasi captivum delictis, ut faciat voluntatem ejus. Hinc Dominus inter caetera ait (Luc. VIII): Venit diabolus, et tollit quod seminatum est in cor illorum, ne salvi fiant. Unde idem Apostolus in alia Epistola ait (Eph. VI): Non est nobis colluctatio adversus carnem 111.1427B| et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra spiritalia nequitiae in coelestibus, quos satellites constat esse Satanae. Nam ante praevaricationem hominis, priusquam se manciparet morti, non erat his potestas ad interiora hominis accedere et cogitationes adversas inserere. Unde astutia ejus factum est, ut confabulatione per serpentem hominem circumveniret. Postquam autem circumvenit eum, et subjugavit, potestatem in eum accepit, ut interiorem hominem pulsaret, copulans se menti ejus; ita ut non possit agnoscere quid suum sit in cogitatione, quid illius, nisi respiciat legem.

Quod enim operor non intelligo; non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. (Orig.) Quod ait ergo ignoro quid operor, non tam rem ipsam quam 111.1427C| operatur quis ignorat, licet carnalis sit, sed causam rei quam agit dicitur ignorare. Quod vero dicit: Non enim quod volo ago, sed quod odi illud facio, ostendit quod licet carnalis sit, et sub peccato venundatus, qui haec loquitur, tamen etiam resistere aliquantulum vitiis conetur, legis scilicet naturalis instinctu; sed vincatur a vitiis, et opprimatur invitus, ut saepe accidit, verbi gratia, cum proponit quis patienter ferre instigantem se, et ad ultimum vincitur iracundia, et patitur hoc invitus: irascitur ergo cum nolit irasci. Hoc idem etiam timoris vitio accidere solet, ut contra voluntatem quis metu et formidine terreatur, hoc et in elatione subiti vel inopinati honoris saepe contingit ut arrogantior fiat, et tumidior, quam vult. (Aug.) Quod enim operor, 111.1427D| ait, ignoro, nam ita hic dictum est, ignoro, quasi se peccare nesciat: nam contrarium erit quod dixit: Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; et illud superius: Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Quomodo enim apparet, aut quomodo cognovit quod ignorat? sed ita dictum est, quomodo dicturus est impiis, Non novi vos (Matth. VII). Neque enim aliquid Deum latet, quando vultus Domini est super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII); vel certe sic dictum est hoc loco, Quod operor ignoro, ut intelligatur non approbo: quomodo enim tenebrae non videntur, sed lucis comparatione sentiuntur; hoc est autem sentire tenebras, quod est non videre. 111.1428A| Sic et peccatum, quia non illustratur luce justitiae, non intelligendo dignoscitur, sicuti tenebras dictum est non videndo sentiri. Et ad hoc pertinet quod in psalmo dicitur, Delicta quis intelligit? (Psal. XVIII.)

Si autem quod odi illud facio, consentio legi quoniam bona est. (Amb.) Probat legem recte prohibere, quando invitum se hoc facere quod lex vetat profitetur: et naturae suae dicit esse quod mandat lex; quia quod extra facit, odiosum dicit sibi (Aug.) Si hoc facis quod lex odit, quomodo consentis legi? Prorsus, si quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Quomodo? quia jubet lex non concupisces, non implet legem infirmitas mea, sed legi consentit voluntas mea. (Orig.) Tamen ex ea parte, qua non vult malum consentit legi Dei, quia 111.1428B| bona est, quae prohibet malum, et in consonantiam quamdam ad legem Dei lex naturalis adducitur ut eadem velint atque eadem nolint. Quod si secundum voluntatem legi Dei consentimus, malum ergo quod facimus, non jam nos id, sed peccatum quod in nobis est operatur, id est, lex et voluntas carnis, quae captivos nos ducit in lege peccati quae in membris est. (Aug.) Satis quidem lex ab omni criminatione defenditur: sed cavendum, ne quis arbitretur his verbis auferri nobis liberum voluntatis arbitrium, quod non ita est. Nunc enim homo describitur sub lege positus ante gratiam. Tunc enim peccator vincitur dum viribus suis juste vivere conatur sine adjutorio liberantis gratiae Dei; in libero autem arbitrio habet, ut credat liberatori et accipiat gratiam, ut jam 111.1428C| illo, qui eam donat, liberante et adjuvante, non peccet, atque ita desinat esse sub lege, sed cum lege vel in lege, implens eam charitate Dei, quod timore non poterat.

Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. (Orig.) Et hic quidem Paulus carnalis dicit, quia jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Paulus vero spiritalis in aliis dicit (I Cor. XV): Quia abundantius quam omnes illi laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum. Ut ergo iste labores suos non sibi sed gratiae Dei quae in ipso operabatur ascribit ita et ille carnalis opera non bona non sibi, sed peccato, quod in se habitat et operatur, annumerat. (Ambr.) Ideo ergo dicit, non jam ego operor illud, sed quod 111.1428D| habitat in me peccatum. Quoniam legem vidit prohibere quod agit, et consentit non debere fieri, ac per hoc aliud esse, cujus impulsu haec agi declarat, id est, peccatum. Peccatum autem ideo semper nominat, cum sciatur diabolus esse cum angelis suis: quia nisi peccasset primus homo, haec non provenirent; ac per hoc peccatum est, quod ea omnia facit.

Scio enim quoniam non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum. (Orig.) Nondum enim in eo Christus inhabitat, neque corpus ejus templum Dei est: verumtamen non usquequaque hic cujus persona proponitur, alienus est a bonis, sed proposito quidem et voluntate coepit bona requirere, nondum 111.1429A| tamen potest bona rebus et operibus obtinere; est enim talis quaedam infirmitas in his, qui initia conversationis accipiunt et cum velit quis statim facere omne quod bonum est, non statim voluntatem sequatur effectus. Nam et meditatur apud semetipsum, decernit, verbi causa, ut non irascatur, et hoc in voluntate definit. Sed quoniam longo usu, et consuetudine diutina, vitium in eo iracundiae dominatum est, obsistat etiam voluntati et proposito, ac solito sibi usa itinere vis furoris erumpit. Similiter agit et libidinis vitium. Pari quoque consuetudinis morbo, et mendacium subripit, formido deterret, et in his singulis iste qui jam initia conversionis accipit, competenter dicit: quia velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non 111.1429B| enim quod volo bonum hoc ago, sed quod odi malum illud facio. (Amb.) Et notandum quod non dicit, sicut quibusdam videtur, carnem malam, sed quod habitat in carne non esse bonum, sed esse peccatum. Quomodo habitat in carne peccatum, cum non sit substantia sed praevaricatio [privatio] boni? Quoniam primi hominis corpus corruptum est per peccatum ut possit dissolvi: ipsa peccati corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinae sententiae datae in Adam quod est signum diaboli, cujus instinctu peccavit. Per id ergo quod facti causa manet, inhabitare dicitur peccatum in carne, ad quam diabolus accedit quasi ad suam legem, et manet quasi in peccato peccatum, quia caro jam peccati est, ut decipiat hominem suggestionibus malis, 111.1429C| ne homo faciat quod praecipit lex. Nam velle adjacet mihi. Tam bona asserit, quae jubet lex ut naturaliter sibi placere dicat et velit facere. Perficere autem bonum non invenio: et placet ergo quod a lege jubetur, et voluntas est faciendi, sed ut impleatur, potestas et virtus deest; quia sic pressus est potestate peccati, ut non possit ire quo vult, neque valeat contradicere, quia potestatis ejus alter est Dominus. Homo enim jam consuetudine peccandi gravatur, et facilius succumbit peccato, quam legi, quam scit bona docere; ac si velit bona facere, premit illum consuetudo, adjutore inimico. (Greg.) Hinc in Job ita scriptum est (Job. XXXVIII): De cujus utero egressa est glacies? et gelu de coelo quis genuit? 111.1429D| Unde et Paulus, infusa videlicet terra, quanta disciplinae glacie prematur (ait): velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Qui enim velle se habere asserit, jam per infusionem gratiae quae in se lateant semina ostendit. Sed dum perficere bonum non invenit, profecto indicat quanta illum dispensationis supernae glacies premat. (Cassian.) Quamobrem quid sit principaliter bonum, quod Apostolus non potuerit perficere, cum vellet, diligentius indagemus; multa enim novimus bona, quae beatum Apostolum omnesque illius meriti viros et habuisse per naturam et acquisisse per gratiam negare non possumus: est etenim bona castitas, laudabilis continentia, miranda prudentia, larga humanitas, circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia misericordia, 111.1430A| sancta justitia, quae omnia in apostolo Paulo ejusque consortibus ita plena atque perfecta fuisse non dubium est, ut virtutum potius, quam verborum magisterio ab eis religio doceretur. Quid quod jugi ecclesiarum omnium cura, ac pervigili sollicitudine semper exusti sunt? quantum hoc misericordiae bonum? quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum infirmantibus infirmari? Cum ergo tantis Apostolus abundaverit donis, quid illud est boni cujus perfectione caruerit, non poterimus agnoscere, nisi in illum, quo ipse locutus est profecerimus affectum. Omnes itaque quas diximus eum habuisse virtutes, quamvis velut gemmae splendidissimae ac pretiosae sint, tamen si praeclaro illi atque praecipuo margarito, quod ille evangelicus negotiator inquirens, 111.1430B| universis quae possedit venditis, comparare desiderat, conferatur, ita eorum meritum revilescit atque contemnitur, ut eis sine cunctatione distractis unius tantum boni possessio locupletet bonorum innumerabilium venditorem. Quid ergo est unum, quod illis tantis tamque innumeris bonis tam incomparabiliter praeponatur, ut spretis abjectisque omnibus, solum debeat possideri? Nimirum illa pars optima, cujus magnificentiam ac perpetuitatem cum, relicto susceptionis atque humanitatis officio, Maria praeelegisset, ita praedicatur a Domino: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris circa multa, paucis vero opus est, aut etiam uno. Maria bonam [ optimam ] partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X). Una ergo et sola est theoria, id est, contemplatio 111.1430C| Dei, cui merito omnia justificationum merita, universa virtutum studia postponuntur, et illa quidem omnia quae in apostolo Paulo fulsisse praediximus non solum bona et utilia, verumetiam magna atque praeclara sunt. Sed sicut, verbi gratia, stanni metallum, quod alicujus utilitatis et gratiae putabatur, fit argenti contemplatione vilissimum; et rursum auri comparatione meritum evannescit argenti, aurum quoque ipsum gemmarum collatione contemnitur, et ipsarum nihilominus quamvis insignium multitudo gemmarum unius margaritae candore superatur: ita et illa omnia merita sanctitatis, quamvis non solum ad praesens bona et utilia sint, verumetiam donum aeternitatis acquirant, tamen si divinae contemplationis meritis conferantur, 111.1430D| vilia atque, ut ita dixerim, vendibilia censebuntur.

Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum hoc ago. (Ambr.) Saepe repetit ut dilucidet. Hoc ergo est quod supra dictum est, quia ut captivus per supradictas causas illud cogitur facere quod vult peccatum. Quod si judicium de bono habet voluntas, consuetudo autem carnalium vitiorum, quae lex carnis, vel lex membrorum appellata est obsistit, et subripit ex eo quod boni voluntatem gero, licet agam mala, tamen quae invitus ago, consentio legi Dei, quia bona est: odivi enim mala et cupio agere quae lex jubet bona. Quod si contra voluntatem mala ago victus consuetudine vitiorum usuque peccandi, non jam ego, hoc est interior homo, quod bonum volo hoc facio, sed quod habitat in me peccatum; 111.1431A| consuetudinem namque peccandi peccatum nominavit: Si autem quod nolo hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. (Amb.) Hoc est quod supra jam memoravit, quia pressus et subjugatus peccato, non suam, sed illius perficit voluntatem. Nunquid quia invitum hominem dicit peccare, immunis debet videri a crimine, quia hoc agit quod non vult, pressus vi potestatis? non utique; ipsius enim vitio, et desidia haec coepta sunt. Quia enim mancipavit se per assensum peccato, jure illius dominatur. Primum enim suadet, ut victo jam dominetur. Apostolus autem ut gratiam Dei referat, haec exponit, de quantis malis hominem liberaverit, ut quae exitia ex Adam trahit, quae vero beneficia per Christum consecutus est, ut cui nec lex subvenire 111.1431B| potuit, demonstraret. (Cassian.) Sentiunt enim sancti viri se bonum istud, quod volunt, non posse perficere, sed illud quod nolunt quodque oderunt malum, id est, cogitationum motus et curam corporalium rerum semper incurrere; et condelectantur quidem legi Dei secundum interiorem hominem, qui visibilia universa transcendens conatur Deo soli semper uniri, sed vident aliam legem in membris suis, id est, in natura humanae conditionis insertam, quae repugnat legi mentis eorum, et captivum pertrahit sensum violenta lege peccati, compellens scilicet eum, relicto illo principali bono, terrena cogitatione submitti. Quae quamvis necessaria atque corpori utilis videatur, cum dispensatione religiosae cujuspiam necessitatis impenditur, comparatione tamen illius boni quod sanctorum 111.1431C| omnium oblectat intuitum, mala utique ab eis ac fugienda decernitur, qui per eam, quoquo modo vel ad modicum tempus, ab illius perfectae beatitudinis gaudio retrahuntur. Vere enim lex peccati est, quam humano generi praevaricatio sui induxit auctoris, per illius noxam, in quem lata est aequissimi judicis illa sententia: Maledicta terra in operibus tuis; spinas et tribulos germinabit tibi, et in sudore vultus tui edes panem tuum (Gen. III). Haec, inquam, est lex membris omnium inserta mortalium, quae repugnat legi mentis nostrae eamque a divino arcet intuitu, quae maledicta terra in operibus nostris post agnitionem boni ac mali cogitationum spinas coepit ac tribulos germinare, quarum aculei natalia virtutum semina praefocant, ne illum panem nostrum 111.1431D| qui de coelo descendit, quique confortat cor hominis (Psal. CIII), edere absque vultus nostri sudore possimus. Omne igitur humanum genus huic generaliter legi sine ulla exceptione subjicitur: nullus enim est, quamvis sanctus, qui supra dictum panem non cum sudore vultus sui, et sollicita cordis intentione percipiat; caeterum communi isto pane multi, ut videmus, divites sine ullo vultus sui sudore vescuntur.

Si enim quod nolo, inquit, hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. (Aug.) Ecce quemadmodum qui ambulant in viis Domini non operantur peccatum, et tamen non sunt sine peccato, quia jam non ipsi operantur illud, sed quod in eis habitat peccatum. Hic dicet aliquis, 111.1432A| quomodo agebat quod nolebat malum, et quomodo ipse illud non agebat, sed quod habitat in illo peccatum? Utrumque enim dixit et non quod volo ago, et non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Unde intelligere debemus quando peccatum quod habitat in nobis operatur in nobis, tunc nos id non operari, quando nequaquam ei voluntas nostra consentit, et tenet etiam corporis membra ne obediant desideriis ejus, quid enim operatur peccatum nolentibus nobis nisi solum licita desideria, quibus si voluntatis non adhibeatur assensus, movetur quidem nonnullus affectus, sed nullus ei relaxatur effectus. Motum porro illiciti desiderii cui non obediendo non id nos operamur, ideo et nos agere dicimur, quia non est naturae vigor alienae, sed languor 111.1432B| est nostrae, a quo languore omnimodo salvi erimus, cum et animo et corpore immortales facti fuerimus. Hujus languoris et infirmitatis, unde illicita desideria commoventur, quod peccatum appellat Apostolus, universus reatus sacramento baptismatis est solutus, cum omnibus quae illi obedientes fecimus, diximus, cogitavimus. Nec nobis deinceps languor iste obesset, quamvis inesset, si desideriis ejus illicitis nullis unquam obedientiam praeberemus sive operatione, sive locutione, sive tacita assensione, donec etiam ipse sanaretur.

Invenio igitur legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. (Orig.) Et in his, ut saepe in superioribus commonuimus, non videntur 111.1432C| elocutiones integre explicari, sed conjunctionum vel abundantia vel proprietatibus impediri; tali ergo quodam ordine legere debemus, ut intellectus lucidior fiat: Igitur quia malum mihi adjacet volens facere bonum, invenio legem Dei, et condelector ei secundum interiorem hominem; per quod ostendit, quod interior homo, hoc est, voluntas, et propositum quo initium accipit converti ad Dominum, legi Dei consentit, et delectatur in ea: sed ut superius diximus, non statim ut voluntatem quis habuerit, converti ad bona, etiam usus boni operis subsecutus est; cita enim res est voluntas, et sive impedimento convertitur; opus vero tardum est, quia et usum, et artem, et laborem requirit operandi. Quod ut evidentius fiat, utamur etiam similitudine exempli, 111.1432D| verbi gratia, vult quis sapiens fieri, nec tamen statim ut voluit sapiens effectus est, sed voluntas quidem praecessit, nec sine voluntate aliquis fieri sapiens potest: sed tamen cum voluntas fuerit, adhibendus est labor, studium, sollicitudo, vigiliae, doctrina, institutio, et vix aliquando usu longo, et meditatione continua sapiens efficitur. Iste ergo ab initio quidem statim voluntatem habuit, ut esset sapiens, sed non statim affuit ei opus sapientiae; sed et in eo ipso cum eruditur ut sapiens fiat, quanta stulte, et contra sapientiam gessit! Qui tamen intelligere quidem potuit quam stulte gesserit; habebat enim jam studium sapientiae; non tamen ita jam sapiens erat, ut cavere posset ne quid insipienter admitteret. 111.1433A| ret. Iste ordo et de pudicitia est habendus, quod non statim quis ut voluerit pudicitiam profiteri, etiam opere implebit, ut nullis concupiscentiae stimulis agitetur. Sic et de mansuetudine, et de patientia, et de singulis quibusque virtutibus sciendum est, in quibus omnibus dici convenit: Quia condelector legi Dei, hoc est virtutibus, secundum interiorem hominem. (Amb.) Animum his oblectari dicit, quae a lege traduntur: hic est interior homo; quia non in animo habitat peccatum, sed in carne, quae est ex origine carnis peccati, et per traducem fit omnis caro peccati. Si enim anima de traduce esset et ipsa, et in ipsa habitaret peccatum, quia anima Adae magis peccavit quam corpus: sed peccatum animae corrupit corpus. In carne ergo habitat peccatum, 111.1433B| quasi ad januas animae, ut non illam permittat ire quo vult; in anima autem si habitaret, nunquam se cognosceret homo: nunc autem cognoscit se, et condelectatur legi Dei.

Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. (Orig.) Quod supra dixerat, velle enim bonum adjacet mihi, hic voluntatem boni legem mentis nominavit, quae lex mentis convenit cum lege Dei, et consentit ei. Sed rursum motus corporis et desideria carnis, legem membrorum dicit, quae captivam ducit animam et peccati legibus subdit; certum est namque quod desideria carnis animam trahant ad peccatum, et eam legibus ejus subdant: et sicut lex mentis quae consentit 111.1433C| cum lege Dei, si animam potuerit obtinere, adducit eam ad legem Dei, ita et lex, quae in membris est, et concupiscentiis carnis, si seduxerit animam, peccati eam legibus subdet (Amb.) Quatuor quidem leges nominat: primam legem spiritalem, quae est etiam naturalis, quae reformata est per Moysen, et posita in auctoritate; ipsa est lex Dei: deinde legem mentis consentientem legi Dei: tertiam legem peccati, quam ex praevaricatione primi hominis in membris dicit habitare: quartam vero quae in membris videtur, dum suggerit mala et recedit. Sed hae leges iteratae quatuor videntur cum sint duae, id est, bona et mala. Lex enim mentis ipsa est lex spiritalis sive Moysi, quae vocatur lex Dei; peccati vero lex eadem est, quae et illa quam in membris dicit videri, quae contradicit 111.1433D| legi mentis nostrae. (Aug.) Legem peccati dicit, qua quisque carnis consuetudine implicatus astringitur: hanc repugnari ait legi mentis suae et se captivare sub lege peccati. Unde intelligitur ille homo describi qui nondum est sub gratia. (Greg.) Si enim repugnaret tantum consuetudo carnalis, et non captivaret, non esset dominatio: in eo est dominatio, quod obtemperamus, et servimus desideriis pravis et carnalibus. Si autem existant et non sint talia desideria, non tamen his obediamus, non captivaremur et sub gratia sumus: sed aliud est bella fortiter perpeti, aliud bellis enerviter expugnari; in istis exercetur virtus, ne intus extolli debeat; in illis omnimodo exstinguitur, ne subsistat. Qui igitur 111.1434A| scit fortiter tentationem ferre certaminis, et cum tentatione concutitur, in alta arce praesidet quietis, qui etiam apud semetipsum sub seipso esse contentiones vitiorum conspicit, quibus nulla fractus delectatione consentit. Video, inquit, aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mei, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Ubi ergo lex peccati cum lege mentis contendit, profecto adhuc aurora est, quia lux quae jam emicuit, necdum praetereuntes tenebras funditus pressit; adhuc aurora est, quia dum lex carnis legem mentis, et lex mentis legem carnis percutit, inter se vicissim lux et umbra confligit. (Orig.) Sed cum haec Paulus assumpta fragiliore persona intra hominem haberi certamina docuisset, 111.1434B| et ostendisset quod etiam contra voluntatem per desideria carnis anima usu ipso peccandi in peccati jura raperetur, exclamatione utitur adhuc ex persona illius quem descripsit, et dicit:

Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Videt se miserum intra quem tot leges sibi invicem repugnant, tot praelia commoventur: Pugnat caro adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, lexque membrorum repugnat legi mentis, et captiva ducitur anima in lege peccati, et sub jugo ejus efficitur, etiam cum interior homo Dei lege delectetur. (Amb.) Infelicem quippe hominem dicit, quia nascitur sub peccato. Nunquid non vere infelix est homo, qui in hanc haereditatem praevaricationis successit, hostem secum habens peccatum, 111.1434C| per quod ad illum aditum habet Satanas? (Orig.) Quomodo ergo in tot et talibus malis non miserum se dicat homo, et in corpore mortis habitare? Merito namque corpus mortis appellatur, in quo habitat peccatum quod mortis est causa. Fit ergo exclamatio haec ex persona illius, quem initia quidem conversionis accepisse describit Apostolus, in eo quod voluntas ei adjacet boni, sed nondum in effectum venerit boni. Non enim invenit perficere bonum, quia nondum in eo usus inoleverat exercitiumque virtutum. Respondetur vero ei ad hoc, quod dixerat, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? jam non ex illius persona sed ex apostolica auctoritate: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Unde apparet quod propterea haec omnia descripsit 111.1434D| Apostolus et mala quae intra nos agebantur exposuit, ut ad ultimum ostenderet et doceret de quantis nos malis, et de quantis mortibus Christus eripuit. (Amb.) Gratia enim Dei liberatus est homo de corpore mortis hujus: hanc mortem dicit, quam supra ostendit in necem hominis per peccatum inventam apud inferos, quae appellatur secunda; corpus autem mortis est cuncta peccata: multa enim unum corpus sunt, singula quasi membra uno auctore inventa, ex quibus homo ereptus gratia Dei per baptismum supra dictam mortem evasit. Nec enim in carneo corpore positus de eo ipso creptum se diceret; sed hoc corpus dixit, quod superius per baptismum et observantiam legis destrui significat. 111.1435A| Nam et cum dicit, de corpore mortis, ostendit aliud esse corpus non mortis. (Aug.) Deinde incipit describere hominem sub gratia constitutum: qui tertius gradus est illorum quatuor quos distinximus. Ad hunc gradum jam pertinet quod statim subjungit: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati: quia licet existentibus desideriis carnalibus, jam non servit consentiendo ad faciendum peccatum, qui sub gratia constitutus mente servit legi Dei, carne autem legi peccati. Legem autem peccati dicit ex transgressione Adae conditionem mortalem, qua mortales facti sumus: ex hac enim labe carnis, concupiscentia carnalis sollicitat, et secundum hanc dicit alio loco (Ephes. II): Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri. (Amb.) Ego, inquit, ipse, id est, qui 111.1435B| liberatus sum de corpore mortis, mente vel animo servio legi Dei, carne autem legi peccati, id est, diaboli, qui per subjectam sibi carnem suggestiones malas ingerit animae. Quia ergo duplex est homo, carne conversus et animo, legi Dei mente servire se dixit, quia animus devotus est Deo, et recuperata sui potestate repugnare potest peccato, quod per carnem operatur; quia enim earo corrupta est et morti subjecta. Quae sic facta erat ut societate et conjunctione animae non moreretur, recepit desideria, quorum quasi onus quoddam transfert ad animum, ut et ipse gravetur: sed quia respuit illam mortem gratia Dei, ait, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, sicut dictum est. Jam enim liber animus, et in consuetudinem 111.1435C| bonam revocatus, Spiritu sancto adjuvante malas suggestiones potest spernere: reddita enim est illi auctoritas qua audeat resistere inimico. Qui enim jam non est obnoxius, minime poterit indagari invitus; caro autem quia judicium non habet, neque capax est discernendi, est enim bruta natura, non potest inimico aditum claudere, ne veniens introeat, atque animo contraria suadeat, ac per hoc: Carne, ait, servio legi peccati. Cum enim unus homo carne constet et anima, ex illa parte qua sapit, Deo servit, ex altera autem qua stolidus est, legi peccati. Si autem homo in eo quod factus est perdurasset, non esset potestas inimico ad carnem ejus accedere, et animae contraria susurrare. Ut autem totus homo minime reparatus fuisset gratia Dei ad statum pristinum, 111.1435D| sententia obstitit data in Adam; iniquum enim erat solvere sententiam jure depromptam: idcirco manente sententia, providentia Dei remedium inventum est, ut redhiberetur homini salus, quam proprio vitio amiserat. Ut hic renatus crederet, quia adversarius ejus devictus potentia Christi non auderet, transpuncta sententia primae mortis, hominem sibi defendere, adunato genere Adae, ne ad primae originis redderetur facturam, jam totus permanens immortalis.

CAPUT VIII. Ostendit legi Christi esse firmiter adhaerendum, quoniam sua lex est lex vitae, et lex spiritus.

Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in 111.1436A| Christo Jesu, lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. (Orig.) Quae esset diversitas in his qui velut in quodam certamine positi quidem mente secundum Dei legem vivunt, carnis vero desideriis aguntur lege peccati, ut in superioribus docuit. Nunc vero de his dicit, qui non jam ex parte in carne ex parte in spiritu, sed ex integro in Christo sunt, et pronuntiat in his nihil damnatione esse dignum, quia lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit eos a lege peccati et mortis. Lex autem spiritus vitae una eademque est, quae et lex Dei, sicut rursum una eademque est lex peccati, et lex mortis. Nihil ergo damnationis erit his, qui a lege peccati, quae est lex mortis, penitus liberantur, et legi Dei, quae est lex spiritus, serviunt. 111.1436B| Servire autem legi Dei, et esse sub lege spiritus, hoc est Christo servire; Christo autem servire, hoc est servire sapientiae, servire justitiae, servire veritati, omnibusque simul servire virtutibus. Unde non est putandum quod ad subitum quis, et statim ut voluerit, a servitio legis peccati, translatus efficiatur in Christo Jesu, ita ut nihil in eo jam obtentu peccati damnationis habeatur; requirit autem in unoquoque partes suas justitia: probat, si ita jam emendatus est et correctus, ut nihil in eo injusti operis inveniat, ex quo damnatio subsequatur. Similiter et veritas requirit in unoquoque partes suas, si translatus quis a lege peccati nulla jam ex parte inveniatur obsequia veritatis contaminari mendacio. Similiter et pudicitia partes suas discutit, si 111.1436C| nullis ab eo impudicis desideriis maculatur. Sic pietas, sic sapientia, partes suas in unoquoque discutiunt, quas si recte et integre in eo constare reperierint, tunc in Christo esse, et nihil damnationis habere putabitur. Quae utique dubium non est, quin usu et meditatione longa, et labore pervigili conquirantur; et ideo non otiosis haec accidere aut segnibus certum est, sed paulatim proficiendo, et primo pauca, tunc deinde minima, ad ultimum si obtinere potuerunt, nulla peccando. (Aug.) Et quidem satis ostendit condemnationem non esse, si existant desideria carnalia, sed si eis ad peccandum non obediatur; quod contingit his qui sub lege constituti sunt, nondum sub gratia. Nam sub lege constituti non solum repugnantem habent concupiscentiam, sed 111.1436D| etiam captivi ducuntur, cum obtemperant ei: non hoc contingit his qui mente serviunt legi Dei. (Cassian.) Nihil, inquit, nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu, lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis; in quo intelligitur quotidiana gratia Christi omnes sanctos suos, ab hac lege peccati et mortis, in quam jugiter vel nolentes coguntur incurrere, cum remissionem debitorum suorum a Domino precantur, absolvi. Videtur ergo non ex persona peccatorum, sed ex illorum, qui vere sancti atque perfecti sunt, hanc beatum Apostolum prompsisse sententiam: Non enim quod volo facio bonum, sed quod odi malum hoc ago; et: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi 111.1437A| mentis meae et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.

Lex enim, ait, Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. (Amb.) Securitatem flagitat homini per gratiam Dei, ut de suggestionibus diaboli non sit sollicitus, dummodo spernat illas: nihil enim homini oberunt apud mortem secundam, quia lex fidei, id est spiritus, liberavit hominem a morte secunda, damnato peccato: nec obest jam homini, quia carnis inest peccatum, si modo repugnet illi, memor auxilii Dei; sed et coronandus est, qui peccati in carne manentis premit consilia: magna enim solertia est domestici hostis insidias evitare. Lex ergo spiritus vitae ipsa est lex fidei: nam et Moysis lex spiritalis est, quia prohibet peccare; 111.1437B| non tamen vitae, quia reis mortis peccata remittere non potest, ut vivificet morituros. Haec vero, quia et peccare non vult, et a morte revocat, lex spiritus vitae appellatur, non per litteram constans, sed per spiritum, quia corde creditur, et spiritus est quod creditur. Haec itaque lex in Christo Jesu, hoc est per fidem Christi, liberat credentem a lege peccati et mortis. Lex peccati est, quam in membris dicit habitare, quae suadere nititur adversa: lex vero mortis Moysi lex est, quia mortificat peccatores. Nam et in alia Epistola inter caetera dicit de auctoritate legis: Si ministratio mortis formata in lapidibus fuit in gloria, etc. (II Cor. III). Non ergo mirandum, si lex spiritalis dicatur et lex mortis, cum et Evangelium eodem modo sit. Dicit enim alio loco, inter caetera: Aliis odor vitae in 111.1437C| vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II). Quos enim opinio virtutum aut rerum gestarum visus aut auditus attrahebat ad fidem, his odor vitae erat Evangelium: illis autem quorum sensum inflammabat facta virtus ad contradicendum, mortis erat odor praedicatio fidei. Una ergo cum sit fides, diversitatem praestat hominibus, sicut et sol cum sit unus, ceram solvit, lutum stringit: qua ergo quis mente odoratus fuerit fidem, sic proficiet illi. Sed dicetur forte: Si eadem praestat fides quae et lex, cur non etiam ipsa ex parte lex mortis dicatur; mortificat enim non credentes? Sed non ita est: fides enim data est, quae justificat confugientes ad se, ut remittat eis quos lex tenet reos, ut agentes sub fide liberi sint a peccato: nam sub lege agentes 111.1437D| obnoxii sunt. Qui ergo non obediunt fidei, non occidentur a fide, sub lege [sed a lege], quia non accedentes ad fidem, rei tenentur a lege: ideoque omnes qui malo animo odorantur verba fidei, remanent in morte. Videamus nunc quid intersit, cum dicitur lex spiritalis et lex spiritus. Hoc interest, quia idcirco dicitur lex spiritalis, quia praecepta dat, per quae non peccetur, quia qui non peccat spiritalis vocatur, aemulus superiorum coelestium. Lex autem spiritus propterea vocatur, quia Deus, cujus fides est, spiritus est: illic ergo verba sunt, hic res; illic quae Dei sunt, hic Deus ipso. (Orig.) Sed et illud non omittamus quod hic quidem, qui liberat a lege peccati et mortis, Spiritus vitae dicitur, in Evangelio 111.1438A| autem secundum Joannem scriptum est, Domino dicente: Si manseritis in verbo meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII), in quo mihi quidem videtur quod quamvis opere haec a se diversa videantur vel nomine, re tamen ipsa unum sint; Christus enim vita est, et ipse est qui liberabit, et hic Spiritus vitae liberat. Et quomodo non in utroque una libertas est? Quae enim agit Spiritus, haec et Christus agit, et quae Christi sunt, Spiritus agit. Sicut enim quos sanctificat Spiritus sanctus sanctificat Christus, ita et quos liberat Spiritus vitae, liberat et vita. Tantum est, ut liberati a lege Spiritus vitae in Christo maneamus, nec ultra inveniamur servire legi peccati qui sicut is qui liberatur a lege Spiritus vitae, permanet in Christo, qui est 111.1438B| vita; ita qui servit legi peccati, permanet in morte quae venit ex condemnatione peccati.

 Quia quod impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne. (Amb.) Haec dicit ut baptizatos securos reddat qui liberati a peccato sunt. Quoniam quod impossibile erat, inquit, legis. Cui impossibile? nobis scilicet impossibile erat mandatum legis implere, quia subjecti eramus peccato. (Orig.) Sed cum in superioribus tot leges nominaverit (dixit enim et legem Dei, et legem mentis, et legem spiritus vitae), e contrario quoque legem quae in membris est, et legem mortis, et legem peccati commemoraverit, hic nunc de qua harum lege dicat, nam 111.1438C| quod impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, non est parvae deliberationis eligere. Puto tamen quod legem Moysi etiam hic, sicut et in aliis saepe jam diximus, in duas partes Apostolus dividat, et aliud in ea carnem aliud spiritum nominet, et illam quidem observantiam, quae secundum litteram geritur, sensum carnis appellet, sicuti dicit de hujusmodi Judaeo: Frustra inflatus a sensu carnis suae; illam vero quae accipitur spiritaliter spiritum nominet, sicut et alibi dicit (II Cor. III): Littera occidit, spiritus autem vivificat; et in hoc ergo loco quod dicit, impossibile legis, et in quo infirmabatur per carnem, intellectus, qui secundum litteram est, accipi potest: ipse enim et impossibilis erat et infirmus si secundum carnem, id est, secundum litteram sentiretur. 111.1438D| Quid enim tam impossibile, quam sabbati observatio, secundum litteram legis ut in multis jam diximus: jubetur enim non exire de domo, non se movere de loco suo, nihil oneris levare. Quae quia impossibilia vident Judaei qui secundum carnem legem observant, inepta quaedam et ridicula commentantur, quibus impossibilitatem legis sarcire videantur. Quid autem dicam de sacrificiorum ratione, quae simul omnis ex integro impossibilis facta est? Quippe ubi nec templum est, nec altare, nec ullus prorsus sacrificandi locus; in quibus singulis lex, non dicam impossibilis et infirma, sed et plane jam mortua est. Nam ante hanc mortem infirmabatur, tunc cum sanguine vitulorum et hircorum conabatur, 111.1439A| nec tamen poterat, auferre peccata, et infirmabatur in legibus leprae, quas nec explanare unquam potuit, nec implere. In his ergo omnibus, aliisque innumeris et impossibilis erat lex, et infirmabatur, quantum ad carnis intelligentiam spectat. (Aug.) Aliter autem per hoc, quod ait, per carnem infirmari legem, manifestissime docet eademque ipsa praecepta legis propterea non impleta, quoniam quibus data erat lex ante gratiam dediti erant carnalibus bonis, et ex his beatitudinem acquirere cupiebant, neque metuebant, nisi cum carnalibus bonis imminebat adversitas; et ideo cum illa temporalia bona turbarentur, facile recedebant a praeceptis legis. Infirmabatur ergo lex non implendo quod praecipiebat, non sua culpa, sed per carnem, id est per eos homines qui 111.1439B| carnalia bona appetendo non amabant legis justitiam, sed ei temporalia commoda praeponebant. Ob hoc Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati. (Greg.) Venit enim, sicut scriptum est, in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII), uti de peccato damnaret peccatum, dumque hosti objicit innocentiam carnis suae, extersit contagia carnis nostrae; ex qua nos captivos inimicos tenuit, per illam nos liberos expiavit, quia quam nos instrumentum fecimus culpae, haec nobis per mediatorem versa est in arma justitiae. (Orig.) Quod dixit in similitudinem carnis peccati, ostendit nos quidem habere carnem peccati, Filium vero Dei similitudinem habuisse carnis peccati, non carnem peccati. Omnes enim nos homines, qui ex semine viri cum muliere convenientis 111.1439C| concepti sumus, illa necessario utimur voce, qua dicit David, quoniam in iniquitatibus concepit me mater mea (Psal. L). Verum quia ex nulla viri contagione, sed solo Spiritu sancto super Virginem veniente, et virtute Altissimi obumbrante, venit ad corpus immaculatum, naturam quidem corporis nostri habuit, pollutionem tamen peccati, quae ex concupiscentiae motu conceptis traditur, omnino non habuit. (Amb.) Ideo enim virginalis uterus electus est ad partum Dominicum, ut in sanctitate differret caro Domini a carne nostra: in causa enim similis est, non in qualitate peccati substantiae. Propterea ergo similem dixit, quia de eadem substantia carnis, non eamdem habuit nativitatem, quia peccato 111.1439D| subjectum non fuit corpus Domini. Expiata est autem a Spiritu sancto caro Domini, ut in tali corpore nasceretur, quale fuit Adae ante peccatum, sola tamen sententia data in Adam. Misso ergo Deus Christo, De peccato damnavit peccatum, hoc est peccatum peccato proprio damnavit. Christus enim cum a peccato crucifigitur, qui est Satanas, peccavit peccatum in carne corporis Salvatoris: quo facto damnavit Deus peccatum in carne, ibi utique ubi peccavit, sicut et in alia Epistola ait (II Cor. II): Detriumphans illos in ipso, id est in Christo. Nam solet dici de quocunque damnato: In qua causa damnatus est? Respondetur, ut puta, in homicidio; ita et peccatum in carne damnatum est, hoc est, in peccato quod admisit in carne. Hoc itaque peccato reus factus est 111.1440A| Satanas, amisit dominium retentarum animarum, ut jam signatos signo crucis in qua victus est, in secunda morte tenere non audeat. (Aug.) Aliter autem: Carni peccati mors debita est: at vero illa mors Domini dignationis fuit, non debiti; et tamen hoc quoque Apostolus peccatum vocat susceptionem mortalis carnis, quamvis non peccatricis; ideo quia immortalis tanquam peccatum facit cum moritur. (Orig.) Quod autem hostia pro peccato factus sit Christus et oblatus sit pro purgatione peccatorum, omnes Scripturae testantur, et praecipue Paulus ad Hebraeos scribens, cum dicit: Hoc enim fecit semel, semetipsum hostiam offerendo (Hebr. VII); et iterum: qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII); per hanc 111.1440B| ergo hostiam carnis suae, quae dicitur pro peccato, damnavit peccatum in carne, sicut idem Apostolus in aliis dicit, quia apparuit in novissimis diebus ad destructionem peccati; et iterum propheta dicit: Ipse peccata nostra tulit, et iniquitates nostras portavit (Isa. LIII). Pro peccato ergo, hoc est, per hostiam carnis suae, quam obtulit pro peccato, damnavit peccatum in carne sua.

Ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Per hanc etenim hostiam carnis, quae oblata est pro peccato, et damnavit peccatum, hoc est, fugavit peccatum, et abstulit, ut justificatio legis impleretur in nobis, qui legem secundum spiritum custodimus, et non secundum carnem: in qua parte 111.1440C| secundum ea quae supra exposuimus, impossibilis erat lex et infirma. (Aug.) Id enim egit mors Domini ne mors timeretur, et ex eo jam non appeterentur temporalia bona, nec metuerentur temporalia mala, in quibus carnalis erat illa prudentia, in qua impleri legis praecepta non poterant. Hac autem prudentia in homine Dominico exstincta et ablata, justitia legis impletur, cum secundum carnem non ambulatur, sed secundum spiritum. Unde verissime dictum est: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V). Plenitudo ergo legis charitas (Rom. XIII), et charitas eorum est, qui secundum spiritum ambulant; haec enim ad gratiam pertinet Spiritus sancti: quando enim non erat charitas justitiae, sed timor, lex non implebatur. (Amb.) Ideo igitur 111.1440D| damnatum dicit peccatum ut impleretur in nobis justificatio legis datae a Moyse: sublati enim de conditione legis facti sumus amici ejusdem, justificati enim amici legis sunt. Quomodo autem impletur in nobis justificatio, nisi cum datur remissio omnium peccatorum, ut, sublatis peccatis, justificatus appareat, mente serviens legi Dei? Hoc est, non secundum carnem ambulare, sed secundum spiritum; ut devotio animi, qui est spiritus, non consentiat desiderio peccati, quia per carnem seminat concupiscentias animae, quod inest peccatum. Si Damnatum est peccatum a Salvatore, quomodo inest? damnatum est a Salvatore, et triplici genere damnatum. Primo enim in loco damnavit peccatum, dum non peccavit, 111.1441A| dissentiens a peccato. Deinde in cruce peccatum, quia peccavit, damnatum dicitur. Unde sublata est illi auctoritas, quasi peccanti, qua detinebat homines in inferno propter delictum Adae, ut de caetero in quibus signum crucis est, detinere non audeat. Tertio damnavit peccatum, dum irrita fecit delicta, remissione peccatorum concessa: cum enim peccator causa admissi peccati damnandus esset, ignoscens autem ei damnavit in eo peccatum. Itaque si et nos Salvatoris exemplo non peccemus, damnamus peccatum.

Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt: qui vero secundum spiritum, quae sunt spiritus, sentiunt. (Orig.) Hic jam apertius quasi inter nos et Judaeos, in medio statuens legem Moysi dicit: 111.1441B| Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt, hoc est, Judaei quos dicit secundum carnem Israel, qui ea quae carnis sunt sapiunt, in eo quod secundum carnem legem intelligunt; qui vero secundum spiritum (de his dicens, quos Judaeos dicit spiritu, non littera), quae sunt spiritus sentiunt. (Ambr.) Aliter autem: Qui suggestioni quae fit per carnem obtemperat, quae carnis sunt sapit; hoc enim illi suave videtur, quod sequitur, contra fas appetens usum et sententiam erroris carnis: in carne enim error mundanus signatur, quacunque ex parte. Qui vero secundum spiritum, ea quae sunt spiritus sentiunt. Manifestum est, quia qui se a carnis desideriis continet, juxta legem mentis vivit: hoc enim illi utile videtur sapere quod conveniat legi.

111.1441C| Nam prudentia carnis mors est, prudentia autem Spiritus vita et pax. (Orig.) Nunquid non unum atque idem est quod dicit prudentia carnis mors est, et illud, littera occidit? Igitur prudentia carnis mors est. Cui mors est? Animae sine dubio: qui enim legem secundum carnem, id est, secundum litteram intellexerit, non venit ad Christum qui est vita, et ideo prudentia carnis mors est, prudentia vero spiritus vita et pax; vitam namque et pacem, quae est Christus, habet qui spiritaliter intelligit legem. (Ambr.) Aliter: Prudentia carnis peccatum est, quod generat mortem. Prudentia enim ideo dicitur, cum res stulta sit, quia saecularibus hominibus errores ex visibilibus concepti, sive in sensu, sive in actu, contra legem Dei prudentia videntur, maxime quia 111.1441D| omnis industria et astutia illorum in eo est, ut peccent. Sapere enim sibi videntur, si istud diligentius curent, cum nihil stultius sit, quam peccare. Est et alia prudentia carnis, quae mundanis rationibus inflata, negat aliquid fieri, ut [quod] mundi careat ratione. Unde deridet Virginis partum, carnis resurrectionem. Prudentia autem spiritus vita et pax. Vere haec est sapientia, quae vitam acquirit et pacem: sequens enim spiritalia, contemptis illecebris vitae praesentis, aeternam habebit vitam cum pace, id est, sine inquietudine: ubi enim perturbatio est, et poena est.

Quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. (Orig.) Quomodo 111.1442A| enim sapientia carnis, hoc est, carnalis intelligentia, non sit inimica Deo, quae adversatur Christo, quae non recipit eum quem misit Deus, quae dicit: Nos legem habemus et secundum legem debet mori, quoniam Filium Dei se fecit? (Joan. XIX.) Quomodo ergo talis sapientia, et talis intelligentia in lege Deo non dicatur inimica, et legi ejus? Ei scilicet quae secundum spiritum est, non est subjecta nec potest subjici: quia sicut contraria sibi sunt vita et mors, ita contraria sibi sunt littera legis occidens quae et sapientia carnis, et spiritus vivificans qui vere lex Dei est. (Aug.) In eo autem quod ait, prudentia carnis inimica est Deo, ostendit quid dixerit, inimica, ne quis putaret tanquam ex adverso principio aliquam naturam, quam non condidit 111.1442B| Deus, inimicitias adversus Deum exercere. Inimicus ergo Dei dicitur, qui legi ipsius non obtemperat, et hoc per carnis prudentiam, id est, cum appetit temporalia bona, et timet temporalia mala. Definitio enim prudentiae in appetendis bonis, et vitandis malis explicari solet. Quapropter recte appellat Apostolus carnis prudentiam qua haec appetuntur pro magnis bonis, quae non perseverant num homine; et ce haec amittantur timetur, quae quandoque amittenda sunt. Non potest autem talis prudentia, legi Dei obtemperare: sed tunc obtemperatur legi, cum haec prudentia exstincta fuerit, ut ei succedat prudentia spiritus, qua nec in temporalibus bonis spes nostra est, neque in malis timor; eadem namque animae natura, et prudentiam carnis habet, cum inferiora sectatur, 111.1442C| et prudentiam spiritus, cum superiora eligit et diligit: quemadmodum eadem aquae natura et frigore congelascit, et calore resolvitur. Sed cum adhibito calore solvitur et calescit aqua, jam nemo potest eam nivem dicere. Legi, inquit, Dei non est subjecta, neque enim potest. Sic ergo dictum est: Legi Dei non est subjecta prudentia carnis, nec enim potest. Quid est neque enim potest? non homo non potest, non anima non potest, non denique ipsa caro, quia Dei creatura est, non potest: sed prudentia carnis non potest, vitium non potest, non natura. Quomodo si diceres, claudicatio rectae ambulationi non est subjecta, neque enim potest: pes potest, sed claudicatio non potest; tolle claudicationem et videbis rectam ambulationem. Quod ergo ait, prudentia carnis inimica 111.1442D| in Deum, noli sic accipere quasi inimica ista possit laedere Deum, resistendo inimica est, non nocendo; illi autem nocet in quo est prudentia carnis. (Ambr.) Notandum autem quod non carnem dixit inimicam, sed sapientiam carnis, id est, non substantiam, sed aut malos actus, aut cogitationem sive asseverationem quae nascitur de errore. Sapientia ergo carnis est primo in loco astrorum ab hominibus inventa disputatio, deinde visibilium oblectatio, haec inimica sunt Deo, quia elementorum Dominum, et opificem mundi his coaequant, quae fecit, astruentes nihil posse fieri praeterquam mundi continet ratio; quamobrem negant Deum fecisse, ut Virgo pareret. aut mortuorum corpora resurgerent, quia stultum 111.1443A| est, inquiunt, ut Deus fecerit ultra quam sapit homo. O prudentes mundi, qui putant Deum non debere aliter facere, quam facit ab eo condita creatura; ut ipse similis creaturis putetur! Sic caecati sunt ne videant qualem contumeliam Deo faciunt; opus enim quod in laudem suam praedicandam facere dignatus est, isti vituperantes, incredulum esse et stultum asserunt, ac per hoc legi Dei hoc studium subjectum esse non potest, in eo quod exercitatur, ut Dei gestis repugnet.

Qui enim in carne sunt Deo placere non possunt: vos autem non estis in carne sed in spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. (Orig.) Qui in carne sunt, inquit, hoc est, qui secundum litteram sequuntur legem, Deo placere non possunt: hoc enim et 111.1443B| olim per Isaiam pronuntiatum est a Deo, cum dicit: Jejunia et ferias, et diem magnum vestrum non sustineo; neomenias et sabbata vestra odit anima mea (Isa. I). Sed vos, inquit, in quibus Spiritus Dei habitat, si tamen habitat, in carne non estis, sed in Spiritu, hoc est, non intelligentiam carnalem legis sequimini, sed spiritalem, per quam venistis ad Spiritum vivificantem, si tamen actus vestri tales sint, et conversatio, ut Spiritum Dei in vobis habere mereamini. In duas ergo, ut diximus, partes dividens legem Moysi, id est, in spiritum et carnem, quae sunt spiritus, quia et spiritalem legem appellavit, nobisque tradidit: quae vero carnis sunt carnalibus Judaeis reliquit. (Ambr.) Aliter: in carne sunt sapientes mundi, quia respicientes mundum 111.1443C| spiritali sapientiae resistunt, quia totus mundus caro est: omne enim visibile carni deputatur; cognata enim sunt carnis, imo elementa carnis: ideoque qui mundanis rebus obtemperat, in carne est. (Aug.) Item in carne sunt qui in carne confidunt, qui concupiscentias suas sequuntur, qui in his habitant, qui earum voluptatibus oblectantur, qui in earum delectationibus beatam felicemque vitam constituunt: ipsi enim in carne sunt, Deo placere non possunt. Non enim dictum est, qui autem caro sunt Deo placere non possunt, quasi dictum esset in hac vita cum sunt homines Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. (Ambr.) In carne positi dicuntur non esse in carne, si assentientes Joanni apostolo mundana non diligant; sententia 111.1443D| enim hominis suam quasi fingit naturam; ut hoc appelletur quod sentit. (Greg.) Neque in carne non erant quibus Epistolas transmittebat: sed quia passiones carnalium desideriorum vicerant, jam liberi per virtutem spiritus in carne non erant; quasi jam non in carne esse est, de amore carnalium nihil habere. Quod ergo Paulus apostolus dicit: Quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV); carnem vult secundum culpam intelligi, non carnem secundum naturam; unde et mox, quia carnem secundum culpam diceret ostendit, subdens, neque corruptio incorruptelam possidebit. In illa ergo coelestis regni gloria caro secundum naturam erit, sed secundum passionis desideria non erit, quia devicto 111.1444A| mortis oculeo in aeterna incorruptione regnabit. Non estis, inquit, in carne, sed in spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. (Aug.) Non estis in carne, quia non facitis opera carnis consentiendo concupiscentiae carnis: sed estis in spiritu, quia secundum interiorem hominem condelectamini legi Dei, sed hoc est, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Nam si de spiritu vestro praesumitis, adhuc in carne estis: si [sic] ergo habitet arbitrium, ut imploretis auxilium. Si tamen, ait, Spiritus Dei habitat in vobis. (Ambr.) Hoc ideo sub ambiguitate dicit, quia in legem inducti non adhuc perfectae erant fidei, sed spem in eis videbat perfectionis: unde aliquando quasi perfectis loquitur, aliquando quasi perfecturis; hoc est, aliquando laudat, aliquando commonet, ut si 111.1444B| secundum supra memorata versentur juxta legem naturae, in spiritu esse dicantur, quia Spiritus Dei in eo habitare non potest qui carnalia sequitur.

Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. (Orig.) Quod constantibus et dialectica arte collectis utatur syllogismis apostolus Paulus, vel in hoc loco vel in aliis Epistolis suis, non mihi nunc exponendum videtur, ne forte non tam scientiae ejus quam sermonis, in quo non vult se peritum dici, assertores esse videamur; et ideo propositi magis capituli sensum discutere properabimus in superioribus, ubi dixit: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu; si tamen spiritus Dei habitat in vobis, duplici modo quid est in spiritu esse explanavimus, id est, vel legem non secundum litteram sed secundum spiritalem 111.1444C| sensum intelligere, vel etiam mortificato corpore spiritus et non carnis legibus vivere; et nunc ergo, quod dicit: Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus, et subjungit: Si autem Christus in vobis est, requirendum est utrum diversum sit, spiritum Dei esse in aliquo, an Spiritum Christi, vel etiam ipsum Christum, aut Spiritum ejus qui suscitavit Jesum a mortuis. Sed quantum vel consequentiam loci praesentis intueor, vel illud quod Salvator in Evangelio de Spiritu sancto dicit, qui a Patre procedit, et de meo accipiet (Joan. XV), et hujus verbi explanationem in consequentibus jungit dicens: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea sunt, propterea dixi, quia de meo accipiet, cum tantam hanc unitatis inter Patrem et Filium aspicio rationem, 111.1444D| Spiritus Dei, et Spiritus Christi, unus atque idem mihi Spiritus dici videtur: possumus tamen et hoc modo intelligere, quod dixit: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus, quia et revera abrupte pronuntiatum videtur, ut si quis non tantus, et talis esse meruerit, qui Spiritum Christi habere dignus sit, continuo Christi esse denegetur, cum in Psalmis dicat: Meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves (Psal. XLIX), et si ferae, et jumenta ejus sunt, quomodo homines non sunt ejus? Sed potest, ut dixi, hoc sic intelligi, ut illud in Evangelio: Qui non tollit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Matth. X); et hic ergo, qui non habet Spiritum Christi, hoc est, qui non 111.1445A| eodem spiritu agitur et pro justitia, pro veritate, pro verbo Dei annuntiando, pro regno coelorum praedicando, pro littera legis abjicienda, et spiritum ejus aperiendo, pro resistendo adversum peccatum, pro his omnibus, qui non usque ad mortem venire paratus est, non est ejus discipulus. Qui ergo non est talis, nec talem in se spiritum gerit, hic creatura quidem ejus est, sicut ferae silvarum, et jumenta in montibus, et boves, sed discipulus ejus non est. Sic ergo: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. (Ambr.) Duabus enim ex causis deserit hominem Spiritus sanctus, cum aut sensum carnis habet, aut gesta. Itaque per haec ad bonam conversationem compellit, quia quamvis bonitate Dei erigantur homines, non honorantur tamen filii Dei vocari, 111.1445B| nisi sic vixerint, ne indigni concesso nomine videantur. (Aug.) Non ergo se extendat, non se jactet, non sibi arroget virtutem propriam egena et vitiata natura. Si quis Spiritum Christi non habet, non se fallat, hic non est ejus. Ecce adjuvante ipsius misericordia, Christi Spiritum habemus; ex ipsa delectatione justitiae, integra fide, catholica pace, Spiritum Dei nobis inesse cognoscimus: sed quid de illa carne mortali, quid de lege in membris repugnante legi mentis, quid de illo gemitu, Miser ego homo? audi quod sequitur:

Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justitiam. (Orig.) Spiritum Christi, et Christum, in hoc loco unum mihi atque idem dicere videtur; in 111.1445C| quo ergo Christus est, ipse dicit, quia semper mortem Christi in corpore nostro circumferimus; mors autem corpori peccati causa, id est, ne peccet, imponitur. Quod si corpus peccato mortuum est, spiritus necessario ad faciendam justitiam vivit: qui enim in corpore mortuus est, nec servit peccato, necesse est ut in Spiritu vivat, et justitiae serviat. Sic et idem Apostolus in quodam loco dicit, tradidisse se quemdam in interitum carnis ut spiritus salvus fiat (I Cor. V). [Aug.] Aliter: Corpus mortuum dicit mortale: ex ipsius enim mortalitate indigentia rerum terrenarum sollicitat animam, et quaedam desideria excitat, quibus ad peccandum non obtemperat, qui jam mente servit legi Dei: corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus 111.1445D| est, sed tantum propter infirmitatem carnis et sanguinis, etiam mortuum dicitur, loquente Apostolo: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam, haec vita ex fide facta est, quoniam virtus ex fide vivit.

Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. (Orig.) Quoniam supra dixerat de his, qui ad similitudinem mortis Christi corpora sua mortificant ne peccent, necessario nunc mentionem facit ejus qui suscitavit Christum a mortuis, ut simili modo, et pari ratione qua commortui sunt, et consepulti, sciant 111.1446A| se per Spiritum ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis vivificandos esse et ad Christi similitudinem resuscitandos a mortuis; et quatenus id fiat, ostendit dicens, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Si enim Spiritus Christi habitat in vobis necessarium videtur Spiritui reddi habitaculum suum templumque restitui. (Aug.) Qui timetis, qui etiam pro ipsa carne solliciti estis, capillus capitis vestri non peribit. Adam peccando damnavit in mortem corpora vestra; sed Deus, si est Spiritus ejus in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra, sic liberaberis de corpore mortis hujus, non corpus non habendo, vel alterum habendo, sed non ulterius moriendo, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis, non propter 111.1446B| merita vestra, sed propter munera sua, quando corruptibile hoc induet incorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV): ibi pax perfecta est, quia nihil molestiarum anima de corpore patietur, jam vivificato et in coelestem qualitatem immutato.

Igitur, fratres, debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus. (Orig.) Consequenter ergo nunc addit, quia debitores sumus, eorum sine dubio, quae a Spiritu Christi consecuti sumus. Carnis autem, inquit, debitores non sumus; neque enim propterea nos fecit Deus ad imaginem suam, ut carnis servitio essemus obnoxii, sed potius, ut creatori suo anima deserviens ipsa servitio ac ministerio carnis uteretur. (Ambr.) Rectum et manifestum est non nos adinventioni Adae, qui carnaliter egit, obsecundare debere, 111.1446C| qui prior peccans mortem nobis haereditatis titulo dereliquit: sed legi Christi servire nos debere, qui nos spiritali ratione a morte supradicta redemit: huic enim sumus debitores, qui nos carnalibus vitiis sordidatos per lavacrum spiritus ablutos justificavit, et filios Dei fecit. Prius enim in carne positi exemplo Adae vivebamus subjecti peccatis; nunc vero liberati a peccato reddere debemus obsequium Redemptori. Quod quidem obsequium non illi utique proficit, qui nullius eget, sed nobis vitam acquirit aeternam; sic enim diligit nos ut sibi imputet quod nobis proficit. (Orig.) Sed fortasse dicet aliquis: Quomodo carni non sumus debitores, cum et victum ei, et indumentum providere naturae necessitate cogamur? sed ut ostendat non carni aliquid conferre, 111.1446D| sed ipsam vitam carni mancipare culpabile haberi, ideo addit: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Quid autem sit secundum carnem vivere saepe jam dictum est, hoc est carnis desideriis indulgere; in hoc ergo negat nos esse debitores, sicut et alibi dicit: Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII), non utique negans curam carnis habendam in necessariis, sed in concupiscentiis; ita ergo et hic: Si enim, inquit, secundum carnem vixeritis, moriemini. (Aug.) Jam supra dixerat prudentia carnis mors est, non quia caro mala est, sed secundum carnem vivere malum est. (Amb.) Nihil verius, quam si secundum Adam vixerimus moriemur; Adam enim praevaricans vendidit se peccato, carni deputatus. 111.1447A| Omne enim peccatum caro est; propter quod enim deforis vitia et delicta nascuntur ex sensibus, id est, de auditu, visu, tactu, odoratu, vel gustu, carni deputantur: omnis enim cogitatio foras respiciens incurrit delictum. Nam et primi hominis deforis peccatum natum est. Secundum carnem ergo vivere mors est: omnis enim actus carnis extra legem est.

Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Corpus vult lege animae gubernari: unde ostendit, quia si duce sancto Spiritu actus et consilia carnis quae hujus mundi instigantibus potestatibus concinnantur, fuerint repressa, ne agendi accipiant potestatem, vitam praestari. Mortificari enim dicuntur, si cessant: non sunt enim, si cessant, quia peccatum non est, si non fiat. (Orig.) Et de hoc jam 111.1447B| supra dictum est, quomodo corpus quidem mortuum esse debeat propter peccatum, spiritus vero vita propter justificationem. Qui ergo secundum spiritum agens mortificat actus carnis, vivet propter inhabitantem in se spiritum vitae; mortificat autem quisque actus carnis hoc modo. Fructus est spiritus charitas; odium carnis est actus, odium ergo per charitatem mortificatur et exstinguitur; gaudium similiter fructus est spiritus; tristitia vero hujus saeculi quae mortem operatur, carnis est actus; haec ergo exstinguitur si sit in nobis gaudium spiritus. Pax fructus est spiritus; dissensio et discordia carnis est actus, sed certum est, discordiam mortificari posse per pacem. Sic et patientia spiritus impatientiam carnis exstinguit, et bonitas malitiam perimit, et mansuetudo 111.1447C| ferociam, et continentia intemperantiam, et castitas impudicitiam necat, talique ordine qui per spiritum actus carnis mortificaverit, vivet. Intuendum sane est, quod sicut mortem non istam communem, sed illam peccati dicit, Si enim secundum carnem vixeritis moriemini, ita et vitam non hanc communem, sed illam dicit aeternam, ad quam perveniet omnis qui secundum ea quae supra exposuimus perfectus spiritu mortificaverit actus carnis. Sed et illud scire debemus, quod ista mortificatio actuum carnis per patientiam fiat, et non ad subitum, sed paulatim. Primo languescere eos necesse est in his, qui incipiunt; tum deinde cum ardentius proficere coeperint et abundantiore spiritu repleri, actus carnis non solum languere sed et tabescere incipient; ubi vero ad 111.1447D| perfectum jam venerint, ita ut nulla in eis prorsus vel in facto, vel in dicto, vel in cogitatu, peccati oriantur indicia, tum plene actus carnis mortificasse et ad integrum morti tradidisse credendi sunt. (Aug.) Cum ergo dixisset Apostolus, Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis, id est, illas concupiscentias carnis, quibus non consentire magna laus est, quas non habere perfectio est, jam hic metuendum est, ne quisquam rursus ad mortificandas actiones carnis, de spiritu suo praesumeret; ergo ne hic se extolleret humanus spiritus, et ad hoc opus se idoneum firmumque jactaret, subjecit, et ait:

Quicunque enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non qui secundum carnem suam vivunt, non 111.1448A| qui secundum spiritum suum vivunt, non qui carnis voluptate ducuntur, non qui spiritu suo aguntur: sed quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Dicet mihi aliquis, ergo agimur non agimus? respondeo imo et agis et ageris, et tunc ageris bene si bona agis. Spiritus enim Dei qui te agit, agenti tibi adjutor est, ipsum nomen adjutoris praescribit tibi, quia et tu ipse aliquid agis. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur hi filii sunt Dei. (Ambr.) Non littera sed spiritu, non lege praecipiente, minante, promittente, sed spiritu exhortante, illuminante, adjuvante, hos dicit Spiritu Dei agi, in quorum actibus consilia principum et potestatum hujus mundi non videntur: in quorum enim videntur non sunt filii Dei, sed diaboli, quia qui de Deo natus est, non 111.1448B| peccat, dicit Joannes apostolus (I Joan. V); hoc est enim quod probat filios Dei et diaboli. Unde dominus ad Judaeos, quod male agerent et parricidium cogitarent, ait, Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII). [Orig.] Notandum autem quod sicut diversas commemorari leges in hac Epistola Pauli, sub uno vocabulo legis ostendimus, et diversas mortes sub una mortis appellatione nominari; ita et diversos spiritus nunc videmus sub uno nomine Spiritus indicari. Ait ergo in praesenti capitulo: Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, in quo utique ipsum Dei Spiritum dicit, et iterum in sequenti: Non enim accepistis, inquit, spiritum servitutis iterum in timore; in hoc ostendit spiritum servitutis alium esse, quam illum, quem supra dixi Spiritum Dei, et propterea 111.1448C| subjungit: Sed accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, Abba, Pater; in hoc spiritum adoptionis ostendit ipsum esse, quem supra dixit Spiritum Dei, de quo et repetit, ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, hoc est, ipse Spiritus Dei in quo Patrem Deum clamamus testimonium reddit spiritui nostro. Qui spiritus noster alius sine dubio est quam vel ille spiritus servitutis, qui datur in timore, vel hic qui ei de invocatione Patris testimonium praebet. Omnes ergo homines, ut videtur, aguntur aliquo spiritu, sicut ipse Paulus scripsit (I Cor. XII): Scitis autem et vos, cum gentes essetis, quomodo ad idola muta agebamini; in hoc ostendit quia etiam gentes ad idola aguntur aliquo spiritu. Est ergo Spiritus Dei, qui idem est Spiritus Christi, idemque et Spiritus sanctus 111.1448D| est: sed et spiritus adoptionis idem dici videtur, sicut praesens apostolicus declarat sermo. David quoque, qui ait: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me, et spiritu principali confirma me (Psal. L), de eodem dicere videtur, quemque principalem spiritum propterea arbitror nominatum, ut ostenderetur esse quidem multos spiritus, sed in his principatum et dominationem hunc Spiritum sanctum, qui et principalis appellatur, tenere. Sicut enim multi sunt filii Dei, ut Scriptura dicit: Ego dixi, dii estis et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI), unus tamen est natura Filius et Unigenitus de Patre, per quem omnes filii appellantur; ita et spiritus multi quidem sunt, sed unus est, qui vere ex ipso Deo procedit, et caeteris 111.1449A| omnibus vocabuli ac sanctificationis suae gratiam donat. Quod autem plures sint spiritus, declarat et idem Paulus ad Hebraeos scribens, et dicens: Nonne omnes sunt ministeriales spiritus ad ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I). Sed et David dicit: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CII); et Daniel nihilominus testatur, et dicit: Benedicite, spiritus et animae justorum, Dominum (Dan. III); et in praesenti loco Paulus: Ipse Spiritus, inquit, testimonium reddit spiritui nostro (Rom. VIII); et in aliis: Ut integer spiritus vester, et anima, et corpus in die Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V). Quae omnia dubium non est quin de rationabilibus spiritibus dicta sint. Appellantur praeterea spiritus mali et angeli mali, sicut et David 111.1449B| dicit: Emisit eis iram indignationis suae, emissionem per angelos malos (Psal. LXXVII); et ut in Regnorum libris scriptum est de Saul: Et Spiritus Domini discessit a Saul, et suffocabat eum spiritus malignus a Domino (I Reg. XVI); utque in libro Judicum refertur: Et immisit Deus spiritum malignum, inter medium Abimelech et inter medium virorum Sichimorum (Judic. IX). Hic ergo spiritus malignus, qui dicitur vel exisse ut suffocaret Saul, vel Abimelechem Sichimosque ut dirimeret, et a Domino exisse ac missus esse memoratur tanquam carnifex quidam, intelligendus est missus ad exigendas de peccatoribus poenas. Et quamvis mali propter propositum suum voluntatemque dicantur, in his tamen qui poena digni sunt divinae voluntati exhibent ministerium. 111.1449C| Sicut et ille, de quo refert Michaeas propheta, spiritus mendax qui, cum a Deo dictum fuisset: Quis seducet mihi Achab? Respondit: Ego seducam. Et dixit Dominus: In quo? Ait ille: Ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus, et dicam ut ascendat in Galaad, et ibi cadet. Et dixit Dominus: Vade; seduces, et quidem poteris (III Reg. XXII). Sic ergo etiam hi, qui dicuntur mali spiritus, officium Deo erga poenarum exhibent ministeria. Sunt praeterea et alii spiritus, de quibus dicit David: In spiritu violento conteres naves Tharsis (Psal. XLVII); et spiritus procellae dicuntur, et spiritus ardoris: quos tamen ego materiales magis quam rationabiles spiritus dixero. Tali igitur de appellatione spiritus distinctione praemissa, nunc caetera persequamur. Cum 111.1449D| autem ait:

Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore: sed accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, Abba Pater. (Aug.) Evidentissime duorum Testamentorum distincta sunt tempora: Illud enim ad timorem pertinet; novum autem ad charitatem. Sed quaeritur quis sit spiritus servitutis? Nam spiritus adoptionis filiorum utique Spiritus sanctus est. Spiritus ergo servitutis in timore, ille est qui potestatem habet mortis, quia in ipso timore per totam vitam rei erant servitutis qui sub lege agebant, non sub gratia. Nec mirandum est quod eum acceperunt per divinam providentiam qui bona temporalia sectabantur, non quia ipsius est lex et 111.1450A| mandatum. Nam lex sancta est, et mandatum sanctum et justum et bonum: ille autem spiritus servitutis non utique bonus, quem accipiunt qui praecepta datae legis implere non possunt, dum serviunt desideriis carnalibus, nondum gratia Liberatoris assumpti in filiorum adoptionem: quia et ipse spiritus servitutis non habet quemquam in potestate, nisi qui ei per ordinem divinae providentiae traditus fuerit, Dei justitia sua cuique tribuente. Quam potestatem acceperat Apostolus, cum dicit de quibusdam: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I); et iterum de alio: Jam judicavi, inquit, tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut anima salva sit (I Cor. V). Qui ergo nondum sub gratia sunt, sed sub lege constituti vincuntur peccatis ad obediendum 111.1450B| desideriis carnalibus, et praevaricatione augent reatum criminum suorum, spiritum acceperunt servitutis, id est, spiritum ejus qui potestatem mortis habet. Nam si spiritum servitutis ipsum spiritum hominis intellexerimus, incipit et spiritus adoptionis ipse intelligi, tanquam in melius commutatus. Sed quia spiritum adoptionis Spiritum sanctum accepimus, quem manifeste ostendit, cum dicit: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, restat ut spiritum servitutis illum intelligamus cui serviunt peccatores; ut quemadmodum Spiritus sanctus timorem mortis vincit, sic spiritus servitutis, qui potestatem habet mortis, ejusdem mortis terrore reos teneat, ut se ad Liberatoris auxilium quisque convertat, etiam ipso diabolo invito, qui eum semper in potestate habere 111.1450C| desiderat. Non enim, ait, accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Quid est iterum? quomodo terrente molestissimo paedagogo. Quid est iterum? sicut in monte Sina accepistis spiritum servitutis. Dicet aliquis: Alius est spiritus servitutis, alius spiritus libertatis. Si alius esset, non diceret Apostolus iterum; idem ergo spiritus, sed in tabulis lapideis in timorem; in tabulis cordis in dilectionem. Audistis quomodo longe positam plebem voces, ignis, fumus, in monte terrebant; quomodo autem veniens Spiritus sanctus igneis linguis super unumquemque discipulorum inciderit. Jam ergo non in timore, sed in dilectione, ut non servi, sed filii simus. Qui enim adhuc ideo bene ait, quia poenam timet, et Deum non amat, nondum est inter filios, utinam tamen 111.1450D| vel poenam timeat. Timor servus est, charitas libera est. Fac vel timore poenae, si nondum potes amore justitiae. Veniet domina et servus abscedet, quia consummata charitas foras mittit timorem (I Joan. IV). [Greg.] Pondus itaque formidinis mens electi postponat, in virtute se amoris exerceat, renovationis suae dignitatem desideret, et ad conditoris sui speciem anhelet: quem quousque conspicere non valet, aeternitatem ejus necesse est, id est, intimum cibum suum esuriens exspectet. (Orig.) Scriptum est et in Malachia propheta: Filius honorificat patrem, et servus dominum suum: et si Pater sum ego, ubi est honor meus? Et si Dominus sum ego, ubi est timor meus? dicit Dominus omnipotens. Certum est enim 111.1451A| quod filius quis Dei per adoptionis spiritum fiat, servus autem Dei per spiritum servitutis. Initium ergo serviendi Deo, quia initium sapientiae timor Domini est (Psal. CX; Eccl. I), per spiritum timoris impletur, cum parvulus adhuc quis dicitur. Et parvulis quidem paedagogus est timor. Unde et Apostolus de tali parvulo dicit (Gal. IV): Quandiu haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus est et procuratoribus usque ad praefinitum tempus a patre: ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis hujus mundi eramus servientes. Vides, secundum concessam sibi a Deo sapientiam, Paulus quomodo spiritus servitutis qui dantur in timore hic tutores parvulorum et procuratores appellaverit, qui unumquemque nostrum, 111.1451B| donec parvulus est, secundum interiorem hominem in timore custodiat, usquequo ad id aetatis veniat quo spiritum adoptionis filiorum mereatur accipere, et sit jam filius ac dominus omnium. Omnia enim, inquit, vestra sunt, et, cum Christo nobis Deus omnia donavit. Hoc ergo est quod docet Paulus, quia posteaquam commortui sumus Christo, et Spiritus ejus factus est in nobis, non iterum spiritum servitutis accepimus in timore, hoc est, non rursus parvuli et initia habentes effecti sumus, sed quasi perfecti semel jam accepimus spiritum adoptionis, in quo spiritu clamamus, Abba Pater. Neque enim patrem alius quis nisi filius vocat. (Aug.) Clamor iste cordis est, non faucium, non labiorum: intus sonat, auribus Dei sonat. Clauso ore labiisque immotis, Susanna ista 111.1451C| voce clamabat (Dan. XII). Cor clamet, Pater noster qui es in coelis. Quare non tantum Pater? Quid sibi vult Abba Pater? Si enim quaeras quid sit abba, respondetur tibi, pater. Abba enim Hebraice pater dicitur. Quare utrumque voluit Apostolus ponere? Quia videbat lapidem angularem quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli (Psal. CXVII; Matth. XXI), non sine causa angularem dictum, nisi quia in osculum recipit utrumque parietem de diverso venientem. Hinc circumcisio, inde praeputium; inde abba, inde pater; parietum concordia, anguli gloria. (Ambr.) Gratia ergo Dei a timore liberati accepimus spiritum adoptionis filiorum, ut considerantes quid eramus, et quid dono Dei sumus adepti, magna cum diligentia vitam nostram ordinemus: ne nomen Dei 111.1451D| Patris in nobis injuriam patiatur, et ea omnia quae evasimus, veluti ingrati curramus. Talem enim gratiam consecuti sumus, ut audeamus dicere Deo, Abba, id est pater! ideoque commonet, ne accepta fiducia in temeritatem vertatur. Si enim huic voci, qua dicimus, Abba Pater, dissimilem vitam exhibeamus, injuriam Deo facimus, vocantes eum patrem. Idcirco enim bonitate sua hoc nobis indulsit, quod super naturam nostram est; ut quod substantia indigni sumus, operibus mereamur.

Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. (Orig.) Ipse ergo spiritus adoptionis per quem in filium quis adoptatur, reddit testimonium, et confirmat spiritum nostrum quia 111.1452A| sumus filii Dei, posteaquam ab spiritu servitutis in adoptionis spiritum venerimus, cum jam nihil inest timoris, id est, nihil propter metum poenae gerimus, sed propter amorem patris cuncta perficimus. Ipse ergo Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. (Aug.) Non spiritus noster testimonium reddit spiritui nostro quia sumus filii Dei, sed Spiritus Dei: arrha reddit testimonium pro ea re quae nobis promissa. (Ambr.) Bene agentibus nobis, et per hoc ipsum manente in nobis Spiritu sancto, huic voci et animo nostro quo clamamus in oratione Abba, id est Pater, Spiritus Dei testimonium dat, dum manet in nobis; quoniam non temere dicimus Abba, Pater. Dignam enim vitam huic voci exhibeamus; et hoc est testimonium filiorum, 111.1452B| si in eis per Spiritum videatur signum paternum. Si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. (Orig.) Hic jam syllogismum nectit Apostolus, et dicit. Si spiritum adoptionis accepimus, ergo filii sumus. Quod si filii sumus, sine dubio et haeredes. Mercedem namque servus exspectat, haereditatem autem filius sperat. Et rursus aliud addit conclusionis augmentum: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. (Ambr.) Cum Deus Pater nullo modo mortuus possit dici, Christus Filius ejus mortuus dicatur causa incarnationis, quid est ut hic, qui mortuus est, semper viventis haeres esse dicatur, cum haeredes utique non nisi mortuorum sint? Sed haec causa humanitatis non divinitatis est. Nam apud Deum quae apud nos haereditas 111.1452C| dicitur, donum patris in filios obedientes transfusum, ut vivus viventis haeres sit merito proprio, non necessitate defuncti. Unde et Dominus in Evangelio non magis humana quam divina ratione vivam viventibus substantiam suam partitum esse, licet in parabola significavit; nec enim parabola absurda ratione componitur. Ut ergo promptos nos ad obediendum Deo Patri faceret, hac spe exhortatur dicens Dei nos futuros haeredes, cohaeredes autem Christi; ut quia magna spes praemii est, tanto magis in Dei rebus propensiores essemus, postponentes curam mundanorum. Quid sit autem cohaeredem esse Filii Dei ab apostolo Joanne docemur; inter caetera enim ait: Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III). [Orig.] Sed et hoc 111.1452D| modo haeres quis efficitur Dei, cum quae Dei sunt mereatur accipere, id est, incorruptionis et immortalitatis gloriam, thesauros sapientiae et scientiae reconditos; cohaeres vero Christi, cum transformabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori claritatis suae, sed et cum illud adipisci meruerit, quod dixit ipse Salvator: Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII). Est praeterea et illa dignitas cohaeredum Christi, quod Pater quidem omne judicium dedit Filio. Sed et Filius dicit ad cohaeredes suos: Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Et hoc modo cohaeredes suos Christus non solum in partem haereditatis, sed etiam in consortium 111.1453A| potestatis adducit: Si tamen compatiamur, ut et simul glorificemur. Compatitur Christo qui dicit: Christo concrucifixus sum cruci (Gal. II); et: Vivo autem jam non ego, vivit vero Christus in me (Ibid.); et iterum qui dicit: Si commortui sumus, et convivemus: si compatimur, et conregnabimus (II Tim. II); vel etiam qui dicere potest: Quia quod deerat passionum Christi repleo in corpore meo (Col. I). [Ambr.] Compati est persecutiones tolerare propter spem futurorum, carnemque crucifigere cum vitiis et concupiscentiis, hoc est, voluptates, et pompas saeculi spernere. Cum enim haec omnia mortua fuerint apud hominem, crucifigit mundum, futuri 111.1454A| saeculi vitam credens, in qua se sperat cohaeredem Christi futurum. (Orig.) Sicut autem Christum, quia humiliaverat se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II), superexaltavit Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ita et eos qui Christo compatiuntur, et passionum ejus imitantur exemplum, Deus cum illo exaltat in gloriam. Haec namque via est, quam cohaeredibus suis Christus aperuit, ut neque ex fortitudine, neque ex sapientia, sed ex humilitate exaltentur, et ex tribulationum patientia haereditatis aeternae consequantur gloriam.

LIBER QUINTUS. SEQUITUR CAPUT VIII. 111.1453B|

Existimo ergo quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. (Ambr.) Exhortatio haec ad superiora pertinet, per quam ostendit parva esse, quae hic possunt a perfidis irrogari, ad comparationem decreti muneris in futuro saeculo. Propterea [nos jubet] ad omnia exitia paratos esse debere, quia magna pro his repromissa sunt praemia: ut in tribulatione consoletur se animus, et spe crescat. Nam et quosdam, imo multos scimus pro praesentibus lucris, ad modicum utique profuturis, quam asperos et duros subire labores, et ad quae tendunt aliquando, quia ipsa vita fragilis est et incerta, pervenire non possunt. Nautae pro quibus commodis tantis se procellis et tempestatibus 111.1453C| credunt, cum sciant in his magis mortem ante oculos esse quam vitam? Et milites spe praesentis praemii, cum incerta victoria sit, in gladios insurgere non dubitant. Quanto ergo magis pro Christo patiendum est, cujus etiam protelata sunt nobis beneficia: qui pro parvis magnifica et pro temporalibus perpetua praemia cum gloria pollicetur. (Orig.) Nihil quidem dignum inveniri vel comparari ad futuram gloriam potest. In quo enim mortale immortalibus conferas? aut invisilibus visibilia, aut aeternis temporalia, aut caduca perpetuis? Si quae tamen in praesenti vita velut quaedam possunt semina gloriae colligi futurae, ista, inquam, semina ex tribulationibus et passionibus colliguntur, sicut et in aliis dicit idem Apostolus (II Cor. IV): Quod enim in praesenti momentaneum 111.1453D| est et leve tribulationis nostrae, supra modum in immensum aeternae gloriae pondus operatur in nobis, non respicientibus quae videntur, sed quae non videntur. Ostendit enim per haec quod qui illa respicit quae non videntur et aeterna sunt, omnem tribulationem quaecunque acciderit ei, quamvis saeva, quamvis longa videatur, momentaneam ducit et levem: etiamsi tormentis subjiciatur, et aculeis, et ungulis, eo tempore quo suppliciis corpus affligitur, si aspiciat ad futuram gloriam quae revelanda est, et consideret quomodo post tanta tormenta corpus hoc humilitatis 111.1454B| suae transformabitur, ut fiat conforme corpori gloriae Filii Dei, tribulationem praesentem momentaneam ducit et levem: pondus autem futurae gloriae grave, hoc est magnum deputat et aeternum: et quanto magis multiplicari sibi tribulationum viderit poenas, tanto amplius intelligit sibi pondus et magnitudinem gloriae cumulari. Quod autem dicit, Ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, supra jam puto quod sufficienter ostendimus de differentia gloriarum, quae sit gloria quae jam revelata est, et quae sit quae revelanda sit, et quomodo quae nunc videmus per speculum, videmus et in aenigmate, tunc autem cum venerit Filius hominis in gloria Patris et sanctorum angelorum, videbimus facie ad faciem (II Cor. XIII), sicut et Joannes dixit, quia videbimus eum sicuti est (I 111.1454C| Joan. III). Sed et illa potest videri gloria quae revelanda est cum de singulis quibusque rationibus mundi vel eorum quae supra mundum sunt incipiet doctrina cognosci, et thesauri sapientiae ejus ac scientiae revelari. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. (Ambr.) Quoniam praesentis temporis passiones indignas dixit ad futuram gloriam, subjecit quod creatura hoc exspectat, ut compleatur numerus filiorum Dei destinatus ad vitam; ut tunc demum etiam ipsa creatura possit liberari a servitute corruptionis et cessare in vitio. (Orig.) Ait etiam creaturam, ut pote rationabilem, habere exspectationem quamdam, et spem gerere temporis illius quo revelanda est gloria filiorum Dei, hoc est, cum revelabuntur ea quae praeparata sunt 111.1454D| his qui filii Dei esse merebuntur, aut certe cum ablato ab his velamine quo obteguntur, manifestati fuerint ipsi qui filii Dei sunt.

Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. (Orig.) Quae autem est creatura quae revelationem filiorum Dei exspectat? Haec, inquit, quae nunc vanitati subjecta est: subjecta autem non volens, neque sponte propria, sed voluntate ejus qui dispensat universa. Propter ipsum ergo 111.1455A| subjecta est; subjecta autem non ea conditione ut maneat semper subjecta vanitati, sed cum quadam spe. Quae autem sit spes ista commemorat dicens: Quoniam et ipsa, inquit, creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertate gloriae filiorum Dei. Discutiamus ergo intentius quae est ista vanitas, cui creatura dicitur esse subjecta, et quae est ista corruptio, de cujus servitute liberandam se sperat. Mihi videtur quod de hac materiali et corruptibili corporis substantia ista dicantur. Neque enim corruptio alicuiquam, nisi corpori dominatur. Nam ille interior homo qui secundum Deum creatus est, et ad imaginem Dei factus, incorruptibilis est, et invisibilis, et secundum propriam sui rationem incorporeus dici potest. Exterior vero homo et corporeus 111.1455B| et corruptibilis dicitur: propter quod et Paulus dicebat: Nam etsi is qui de foris est homo noster corrumpitur, sed qui intus est renovatur (II Cor. IV). Interioris autem hominis renovatio, utpote qui est rationabilis, et mens in agnitione Dei et capacitate sancti Spiritus constat. Verum ut aliqua de tam profundis rebus breviter et strictim etiam chartulis committamus, et ipsam interioris hominis, hoc est, animae mentisque substantiae colligamus imaginem, quomodo vanitati creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe: et ipsum, si videtur, Paulum ponamus in medio, cujus utique anima vel mens, qui est interior ejus homo, supergreditur et ascendit omne quod corporeum, quod visibile, quod sensui subjacet et aspectui, et ipsius 111.1455C| divinae naturae efficitur capax. Sed haec tanta et talis animae ejus substantia, quae rationes et intelligentiam coelestium divinorumque sensuum tenet (quibus ex causis, Deus viderit), subjecta est servituti corporis corruptibilis, et vanitati ejus devincta est. Considera enim necessitates corporis, appetentiam cibi, digestionum pudorem, posteritatis reparandae verecundiam, ut seritur soboles, ut editur, ut nutritur; et vide quanta in his vanitas habeatur, quanta corruptio, cui creatura animae nobilis et rationabilis licet non volens subjecta est, subjecta tamen in spe, tempus videlicet sperans quo liberetur, cum filiorum Dei tempus libertatis advenerit. Hoc est ergo quod et in aliis apertius jam de se ipse dicebat Apostolus, quia dum sumus in habitaculo hoc ingemiscimus (II 111.1455D| Cor. V). Hoc et sapientia per Salomonem dicebat, quia corruptibile corpus aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX); et idem Paulus: Dum enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: et cupit magis peregrinari a corpore, et adesse ad Dominum. Hoc indicat et multo apertius exponit etiam in eo loco ubi dicit: Coarctor autem ex duobus: desiderium habens reverti, et cum Christo esse, multo enim melius: permanere autem magis necessarium propter vos (Phil. I). In quo aperte ostendit quod non volens, quantum ad ea spectat quae animae suae conscius erat, corruptioni huic vanitatique serviret; sed propter eum, qui haec ita voluit, et propter nos, ut salvi esse possimus. Permanet 111.1456A| ergo in carne propter nos: ut autem revelati fuerint filii Dei, et congregati in unum per Ecclesiam quam statuit uni viro virginem castam exhibere Christo, tunc et ipse liberabitur a servitute corruptionis, sicut ipse dicit: Ego autem jam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV). Hoc est liberatum esse a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. (Aug.) Quod autem ait: Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat: vanitati enim creatura subjecta est non sponte, etc., usque ad id quod ait: Et ipsi in nobis ingemiscimus adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri, sic intelligendum est, ut neque sensum gemendi et dolendi opinemur esse 111.1456B| in arboribus et oleribus et lapidibus, et caeteris hujuscemodi creaturis: hic enim error Manichaeorum est; neque angelos sanctos vanitati subjectos esse arbitremur; et de his existimemus quod liberabuntur a servitute interitus, cum interituri utique non sint: sed omnem creaturam in ipso homine sine ulla calumnia cogitemus. Non enim creatura ulla esse potest, nisi aut spiritalis, quae excellet in angelis; aut animalis, quae etiam in vita bestiarum satis apparet; aut corporalis, quae videri aut tangi potest. Omnis autem est etiam in homine, quia homo constat anima et corpore. Ergo creatura revelationem filiorum Dei exspectat, quidquid nunc in homine laborat et corruptioni subjacet, illam scilicet manifestationem, de qua idem dicit Apostolus (Colos. III): Mortui 111.1456C| enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria. Dicit enim Joannes: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III). Hanc ergo revelationem filiorum Dei exspectat creatura, quae in homine nunc vanitati subjecta est, quandiu dedita est temporalibus rebus, quae transeunt tamquam umbra. Unde et in Psalmis dicitur: Homo vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra praetereunt (Psal. CXLIII). De qua vanitate etiam Salomon loquitur cum dicit: Vanitas vanitatum et omnia vanitas: quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? (Eccl. I, III.) De qua idem 111.1456D| David dicit: Utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? (Psal. IV.) Non sponte autem dicit esse subjectam vanitati creaturam, quoniam poenalis est ista subjectio. Non enim homo sicut sponte peccavit, sic etiam sponte damnatus est: quae tamen damnatio non sine spe reparationis irrogata est naturae nostrae. Et ideo, Propter eum, inquit, qui subjecit eam in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus in libertatem gloriae filiorum Dei; id est, ut et ipsa perveniat ad libertatem gloriae filiorum Dei per fidem: quae fides cum in ea non erat, tantummodo creatura dicebatur. Et ad ipsam referes, quod sequitur:

Scimus enim quia creatura congemiscit et dolel 111.1457A| usque adhuc. Erant enim adhuc credituri qui etiam spiritu subjacebant laboriosis erroribus. Sed ne quis putaret de ipsorum labore tantum dictum esse, subjungit etiam de his qui jam crediderant. Quanquam enim spiritu, hoc est, mente servirent legi Dei, tamen quia carne servitur legi peccati, quandiu in hac vita molestias et sollicitudines mortalitatis nostrae patimur, ideo addidit, dicens: Non solum autem ipsi, sed et nos primitias spiritus habentes, et ipsi in nobis ingemiscimus adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Haec enim adoptio, quae jam facta est in his qui crediderunt, spiritu non corpore facta est; nondum enim etiam corpus reformatum est in coelestem illam immutationem, sicut spiritus jam mutatus est reconciliatione fidei ab 111.1457B| erroribus conversus ad Deum. Ergo etiam in his qui crediderunt, exspectatur adhuc illa manifestatio quae in corporis resurrectione proveniet: quae pertinet ad quartum illum gradum, ubi ex toto perfecta pax erit, et quies aeterna, nulla nobis ex aliqua parte corruptione resistente aut sollicitante molestia. Illud enim quod promiserat: Existimo quod non sunt condignae passiones ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, ita non absurde intelligitur. Dixerat enim superius: Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis: quod fieri non potest sine molestia, cui patientia necessaria est; quo pertinet et quod paulo ante ait: Si tamen compatiamur, ut et glorificemur. Quod itaque ait: Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat, hoc eum puto dicere: 111.1457C| Nam et hoc ipsum quod in nobis dolet, cum facta carnis mortificamus, id est, cum esurimus vel sitimus vel per abstinentiam; dum frenamus delectationem concubitus per castitatem; dum injuriarum lacerationes, et contumeliarum aculeos per patientiam sustinemus; dum neglectis atque ejectis voluptatibus nostris pro fructu matris Ecclesiae laboramus: quidquid in nobis in hac atque hujusmodi attritione dolet, creatura est. Dolet enim corpus et anima, quae utique creatura est, et exspectat revelationem filiorum Dei, id est, exspectat, quando appareat, quod vocatum est in ea gloria, ad quam vocatum est. Quia enim Filius Dei unigenitus non potest appellari creatura, quandoquidem per ipsum facta sunt omnia, quaecunque Deus fecit, distincte etiam nos vocamur creatura 111.1457D| ante illam evidentiam gloriae, et distincte vocamur filii Dei, quamvis hoc adoptione mereamur: nam ille unigenitus natura filius est. Ergo exspectatio creaturae, id est, exspectatio nostra revelationem filiorum Dei exspectat, id est, exspectat quando appareat quod promissum est, quando reipsa manifestum sit quod nunc spe sumus. Filii enim Dei sumus; et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I. Joan. III). Ipsa est revelatio filiorum Dei, quam nunc exspectat exspectatio creaturae: non quod creatura revelationem exspectat alterius naturae, quae non sit creatura; sed ipsa qualis nunc est exspectat, quando sit, qualis futura est: tanquam si diceretur 111.1458A| operante pictore subjectis sibi coloribus et ad opus ejus paratus, exspectatio colorum manifestationem imaginis exspectat. Non quia tunc alii erunt aut non colores erunt, sed tantum quod aliam dignitatem habebunt. Vanitati enim, inquit, creatura subjecta est (Eccles. I). Hoc est illud: Vanitas vanitatum et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole? cui dictum est: In labore manducabis panem (Gen. III). Vanitati ergo creatura subjecta est non sponte. Bene additum est, non sponte. Homo quippe sponte peccavit, sed non sponte damnatus est. Peccatum itaque fuit spontaneum contra praeceptum facere veritatis; peccati autem poena subjici fallaciae. Non ergo sponte creatura vanitati subjecta est, sed propter eum qui subjecit 111.1458B| eam in spe, id est, propter ejus justitiam atque clementiam, qui neque impunitum peccatum reliquit, nec insanabilem voluit esse peccantem; quia et ipsa creatura, id est, ipse homo, cum jam signaculo imaginis propter peccatum amisso, remansit tantummodo creatura, id est, ipsa quae nondum vocatur filiorum forma perfecta, sed tantum vocatur creatura, liberabitur a servitute interitus. Quod itaque ait, et ipsa liberabitur, facit intelligi, et ipsa quemadmodum nos, id est, et de ipsis non est desperandum, qui nondum vocantur filii Dei, quia nondum crediderunt, sed tantum creatura, quia et ipsi credituri sunt, et liberabuntur a servitute interitus quemadmodum nos, qui jam filii Dei sumus, quamvis nondum apparuerit quid erimus. Liberabitur 111.1458C| ergo a servitute interitus in libertatem gloriae filiorum Dei, id est, erunt et ipsi ex servis liberi, et ex mortuis gloriosi in vita perfecta, quam habebunt filii Dei. (Orig.) Sed ab his, si videtur, exemplis etiam ad superiora conscende, et vide ipsius solis, et lunae ac stellarum coeli, et totius mundi ministeria, quomodo subjecta sunt vanitati, corruptionique deserviunt. Ad usus namque hominum alunt segetes, arborum fructus producunt herbamque camporum, atque eosdem in se revertentes anni circulos volvunt. Reparant enim quae praetereunt, et praeterire rursum quae reparata sunt sinunt. (Amb.) In Domini et creatoris potestate posita creatura, non utique sponte subjecta est vanitati: non enim proderit sibi quod subjecta est, sed nobis. Quid est ergo, in quo vanitati subjecta 111.1458D| est, nisi quia quae generat caduca sunt? Operatur enim ut fructus faciat corruptibiles; corruptio ergo est vanitas. Omnia enim quae nascuntur in mundo infirma, caduca, et corruptibilia, ac per hoc vana sunt. Vana sunt enim, quia statum suum tenere non possunt. Nam cuncta deformata per fluxum semper in se redeunt confusa in naturam. Hoc dicit de his et Salomon quia omnia haec vanitas. Nec discordat ab his David, dicens: Verumtamen vanitas omnis homo vivens (Psal. CXV). Manducare enim et bibere et res mundi curare nonne vanitas est? Et prodest tamen ipsa vanitas; proficit enim hominibus natis in mundo ut per haec in corporibus exercitati discant mysterium creatoris. Ad comparationem enim aeternorum 111.1459A| vana sunt; nam in suo bona sunt, quippe cum sint necessaria. Sed propter eum qui subjecit illam in spe. Quae spes? Statim subjecit dicens: Quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Quoniam contradicere non potest creatura conditori suo, ejus causa subjecta est, non sine spe. Habet enim in labore posita hoc solatium, quoniam habebit requiem, cum crediderint omnes, quos scit Deus credituros: quorum etiam causa subjecit. (Greg.) Vanitati quippe creatura non volens subditur, quia homo qui ingenitae constantiae statum volens deseruit, pressus iste mortalitatis pondere, nolens mutabilitatis suae corruptioni servit. Sed creatura haec tunc a servitute corruptionis eripitur, cum ad filiorum Dei gloriam incorrupta resurgendo 111.1459B| sublevatur. Hic itaque electi molestia vincti sunt, quia adhuc corruptionis suae poena deprimuntur. Sed cum corruptibili carne exuimur, quasi ab his quibus nunc astringimur, molestia vinculis relaxamur. Ipsa, inquit, creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Electos enim nunc poena corruptionis aggravat, sed tunc incorruptionis gloria exaltat; et quantum ad praesentis necessitatis pondus nunc in Dei filiis de libertate nihil ostenditur; quantum vero ab subsequentis libertatis gloriam tunc in Dei famulis de servitute nihil apparebit. Creatura ergo servitute corruptionis exuta et dignitate libertatis accepta, in filiorum Dei gloriam vertitur, quia unita Deo per Spiritum quasi hoc ipsum quod creatura est transisse ac subisse 111.1459C| declaratur.

Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et partuvit usque adhuc. (Orig.) Quod ait omnis creatura ingemiscit et parturit, secundum illum sensum accipiemus parturit, quod dicit Apostolus, genuisse se per Evangelium eos quos per fidem Christi perduxit ad lucem (I Cor. IV); vel sicut de aliis dixit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV). Parturit ergo et creatura eos quos regenerat ad salutem. (Aug.) Omnis creatura in homine numeratur, non quia in eo sunt omnes angeli, et supereminentes virtutes, ac potestates, aut coelum, et terra, et mare, et omnia quae in eis sunt; sed quia omnis creatura partim spiritalis est, partim animalis, partim corporalis. Omnis creatura in homine 111.1459D| est, quia intelligit spiritu et sentit anima, et localiter corpore movetur. Omnis itaque creatura in homine congemiscit, et dolet. Usque adhuc autem recte dixit, quia etiamsi sunt aliqui jam in sinu Abrahae, et latro ille cum Domino in Paradiso constituturus ipso die quo credidit, dolere destiterit; tamen usque adhuc omnis creatura congemiscit et dolet, quia in his qui nondum liberati sunt, omnis est propter spiritum et animam et corpus. (Orig.) Superius dixerat: Existimo enim quoniam non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam: et cum ibi se existimare dixisset, hic scire se dicit quod omnis creatura congemiscat et condoleat, quo scilicet nihil in hoc sensu dubitationis habeatur. 111.1460A| Creatura enim licet non volens subjecta sit, tamen quoniam voluntati cedit ejus qui se subjecit, etiam affectum quemdam et charitatem circa eos exhibet, pro quibus videtur esse subjecta, et pro doloribus eorum dolet, et pro gemitibus gemit. (Amb.) Quia omnis, ait, creatura per quotidianum laborem ingemiscit et dolet usque modo; usque modo tandiu significat, quandiu legitur. Ipsa enim elementa cum sollicitudine operas suas exhibent, quia sol et luna non sine labore statuta sibi implent spatia, et spiritus animalium magno gemitu arctatur ad exhibenda servitia. Nam videmus illa gementia cogi invita ad laborem. Haec ergo omnia exspectant requiem, ut a servili opere liberentur. Si autem haec esset servitus, quae ad Deum proficeret promerendum, 111.1460B| gauderet, non doleret creatura: sed quia nostri causa subjecta est servituti corruptionis, dolet. Videt enim quotidie opera sua interire; quotidie enim oritur et occidit opus ejus. Recte ergo dolet, cujus operatio non ad aeternitatem pertinet, sed ad corruptionem. Quantum ergo datur intelligi, satis de nostra salute solliciti sunt, scientes ad liberationem suam proficere maturius, si modo nos citius agnoscamus auctorem. Haec itaque scientes, omni cura diligentiaque dignos nos praebeamus, aliis quoque ut exemplo simus, non nostra solum miseratione commoti, sed et ejus causa diebus ac noctibus injurias patiens ingemiscit: solemus enim in alienis causis propensius vigilare. Non solum autem illa sed et nos primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus 111.1460C| adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri. (Orig.) Tale namque est quod dicere videtur: Non solum omnis creatura congemiscit et condolet, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes intra nos gemimus. Et nos enim exspectamus adoptionem filiorum Dei, et redemptionem corporis nostri. Quamvis hoc ipso jam quod Christo credimus, salutem nobis praestitam noverimus; tamen in spe adhuc est salus ista, non in aspectu visibilium [visibili]. Si enim jam videretur, non utique speraretur. Sperat enim quis ut videat. Si vero videat quae sperabat, superfluum est ultra sperare quae videt. Nos autem spem non habemus in his quae videntur, ne inanis sit spes nostra; sed in his quae non videntur. Et ideo quia quae non videntur speramus, 111.1460D| et tam magna sunt tamque gloriosa, ut multis laboribus multisque tribulationibus et periculis cupiantur, idcirco ea per patientiam exspectamus, tanquam vix aliquando ventura. Hoc diximus, directum quemdam et lucidiorem sermonibus ipsis apostolicis ordinem dantes. Nunc, si videtur, quid est quod novo hoc sermone indicet videamus, quo dixit: Sed et nos ipsi primitias spiritus habentes. Legimus apud ipsum apostolum Paulum dona vel gratias sancti Spiritus multos spiritus nominari, ut cum dicit: Nunc autem quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae, quaerite ut abundetis (I Cor. XIV). Dona ergo diversa Spiritus a Paulo multi spiritus appellantur. Horum autem multorum 111.1461A| donorum quidquid est summum et magnum sine dubio apostoli consecuti sunt, ut idonei essent, sicut et ipse Paulus dicit, ministri Novi Testamenti, et ut replere possint Evangelium ab Jerusalem in circuitu usque ad Illyricum. Hoc ergo quod in eos prae caeteris sublimius et praeclarius collatum est sancti Spiritus donum, merito primitias sancti Spiritus appellavit. Et ideo dicit: Sed et nos ipsi. In quo specialiter designare videtur apostolicam dignitatem. Nos ergo, inquit, ipsi, hoc est apostoli, primitias Spiritus habentes, qui electi sumus ad hoc ut primitias Spiritus acciperemus, etiam ipsi intra nos gemimus. In tantum, inquit, nulla creatura est quae doloribus et gemitibus vacet, ut etiam nos ipsi, qui summa ab Spiritu sancto et electa dona percipimus, 111.1461B| tamen exspectantes adoptionem filiorum, id est, perfectionem eorum quos docere et instituere missi sumus, donec videamus eos in tantum proficere, ut adoptari mereantur in filios, necessario dolemus et gemimus. Donec ergo nos, inquam, qui instituimur ab eis, negligimus, et moramur, et emendationis nostrae tempora longius protelamus, donec non invisibilia quaerimus, sed visibilibus delectamur, dolores apostolis commovemus, ac luctum (ut ita dicam) universae creaturae et gemitus suscitamus. Universa namque creatura ingemiscit et condolet, duritiei et simulationis nostrae damna suspirans. Si vero quod dixit, Et nos ipsi primitias Spiritus habentes, de omnibus dictum qui gratiam baptismi consecuti videntur accipias, sperandum est illud 111.1461C| quod idem Apostolus dixit (Rom. XI): Quod si primitiae sanctae, et massa: et si radix sancta, et rami. Quod etsi sit, tamen ipsius massae in qua videtur indicari multitudo fidelium, primitiae necessario videbantur in apostolis collocatae. Sic enim scriptum est, quia in Ecclesia posuit Deus primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores. Isti ergo qui primo loco constituti sunt, competenter primitias sancti Spiritus gratiae spiritalis habere credentur: (Aug.) Non solum autem, inquit, omnis creatura congemiscit et dolet, sed et nos ipsi, id est, non solum in homine corpus et anima et spiritus simul dolent ex difficultatibus corporis, sed et nos ipsi, exceptis corporibus, in nobis ipsis congemiscimus. Et bene dixit primitias habentes Spiritus, id est, 111.1461D| quorum jam spiritus tanquam sacrificium oblati sunt Deo et in divino charitatis igne comprehensi sunt; et sunt primitiae hominis, quia veritas primum spiritum nostrum obtinet, ut per hunc caetera comprehendantur. Jam ergo habet primitias oblatas Deo, qui dicit: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII). Et qui dicit: Deus cui servio in spiritu meo (Rom. I). Et de quo dicitur: Spiritus quidem promptus, caro autem infirma (Matth. XXVI). Sed quoniam adhuc dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom VIII): et adhuc talibus dicitur: Vivificabit et mortalia corpora vestra propter spiritum manentem in vobis: nondum est holocaustum; erit autem, cum 111.1462A| absorbetur mors in victoria, cum ei dicitur: Ubi est, mors, contentio tua; ubi est, mors, aculeus tuus? (I Cor. XV). Nunc ergo, inquit, non solum omnis creatura, id est, cum corpore, sed etiam nos ipsi primitias habentes Spiritus, id est, nos animae qui etiam primitias mentes nostras obtulimus Deo, in nobis ipsis congemiscimus, id est, praeter corpus adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri, id est, ut et ipsum corpus accipiens beneficium adoptionis filiorum, qua vocati sumus, totos nos liberos transactis omnibus molestiis ex omni parte Dei filios esse manifestet. (Orig.) Aliter autem quod dixit, redemptionem corporis nostri, ego arbitror quod totius Ecclesiae indicetur corpus, sicut et alibi ait: Vos autem estis corpus Christi, et membra 111.1462B| ex parte (I Cor. VI). Omne ergo corpus Ecclesiae redimendum sperat Apostolus, nec putat posse, quae perfecta sunt, dari singulis quibusque membris, nisi universum corpus in unum fuerit congregatum. Hoc est, quod singuli orantes pro omnibus oramus, ut veniat regnum Dei. Tunc enim erit liberatio corporis nostri, id est, omnium Christianorum. In corpore enim omnes significavit, quia sumus alter alterius membra (Rom. XII). [Amb.] Igitur per haec quae supra dicta sunt, ostendit quam vim creatura patiatur nostri causa; cum quando nos quibus obsequium ejus proficit, quique Dei Spiritum adjutorem habemus, ingemiscimus, ut hinc liberemur, ut promissa consequamur praemia. Quanto magis ergo creatura ingemiscit, quae neque adjutorem habet 111.1462C| Spiritum sanctum, neque in sua causa laborat: addicto hoc, quod ea quae labore suo generat, ut alimentis servorum Dei proficiat, contra fas videt idolis immolari! Unde plus dolet, et optat citius liberari, sciens hoc ad injuriam proficere creatoris.

Spe enim salvi facti sumus. (Amb.) Hoc dicit, quia sperando quod promisit Deus in Christo nobis meritum fecimus, ut liberemur. Ergo in spe liberati sumus, quia non aliud futurum putamus quam credimus. Spes autem quae videtur non est spes. Manifestum est non esse spem quae videtur, sed quod non videtur; ac per hoc credentes praemiis afficiendi sunt, quia quae non vident sperant. Nam quod videt quis, quid sperat? Sed si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Dubium non est ea sperari 111.1462D| quae non videntur: exspectantur enim futura. Haec exspectatio patientia est, quae multum meretur a Deo; ut de die in diem exspectans cupiat venire regnum Dei, et non dubitet quia tradet. (Orig.) Quomodo autem in spe sit salus: spes vero non sit in his posita quae videntur, sed quae non videntur, jam superius edocuimus. Illud solum breviter addemus, quod ex his sermonibus, et ex illis in quibus dicit, Non respicientes illa quae videntur, sed quae non videntur, edocet nos in futuris bonis nihil eorum quae nunc videntur, vel videri possunt, sperare debere, etiamsi coelum videas istud visibile, etiamsi terram. Audi de his, quia coelum et terra praeteribunt (Matth. XXIV), visibilia enim sunt; et quod vides, quid 111.1463A| speras? Nihil ergo prorsus sperandum est in futuro ex his quae videntur. Oculus enim non vidit quae praeparavit Deus his qui diligunt eum (Isa. LXIV; I Cor. II). Videt autem oculus coelum et terram: non ergo oportet hoc quod videtur credi praeparatum esse a Deo his qui diligunt eum; sed coelum quidem, imo potius coelos multo eminentiores et celsiores quam est istud firmamentum quod videri oculis potest. Sed et terra speranda est, non tamen haec quae arida dicitur, et oculis subjacet; sed illa erit mansuetorum terra, quam oculus non vidit. Evidens enim est Apostoli sententia, quae docet non visibilia et corporalia speranda in futuris, sed spiritalia et aeterna: quia quae videntur temporalia sunt, et cum tempore finiuntur; quae autem non videntur 111.1463B| aeterna sunt (II Cor. IV), quae speranda Apostolus docet. Idcirco namque et ipsa corporis nostri reparatio ex corruptibili incorruptibilis, et ex mortali immortalis, et ex infirmitate in virtute restituitur, et ex animali corpore corpus efficitur spiritale, ut cum spiritale factum fuerit possit et jam invisibilibus perfrui bonis: quae bona in praesenti saeculo non videntes, per spem speramus, per patientiam exspectamus.

Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Cum in superioribus dixisset, quia omnis creatura his qui in agone hujus vitae sunt positi congemisceret et condoleret, hoc est collaboraret, viresque conferret, tum etiam seipsum Paulus ac sui similes proferre gemitus pro laborantibus memorasset, ut per haec solarentur, in certamine positos 111.1463C| cum viderent omnes sanctos universamque creaturam affectu secum laborare, gemitusque conjungere; addit nunc excelsius aliquid et sublimius. Ne, inquit, parvum putetis quod omnis nobiscum congemiscit et condolet creatura: ne parvum videatur quod nos ipsi gemimus pro laboribus vestris. Etiam divinae ipsi naturae erga agones nostros (vobiscum enim me quoque conjungo) inest quidam miserationis affectus, et ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. (Ambr.) Adjuvat autem infirmitatem nostrae orationis, quoniam superius ingemiscere nos et precari liberationem memoravit, et in dolore positi, aut quae longe futura dicta sunt mox fieri volumus, aut cito tolli, per quae ad meritum pervenimus; et videmur imbecilla oratione precari, dum 111.1463D| illi denegatur affectus [effectus]. Infirma est enim, qui contra rationem postulat: ac per hoc infirmitatem hanc a sancto Spiritu dato nobis adjuvari ostendit. Adjuvat autem, quia quae aut ante petuntur quam peti debeant, aut sunt contraria, et non sinet fieri. (Aug.) Quod autem ait: Similiter et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus, manifestum eum de Spiritu sancto dicere; quod in consequentibus clarum est, ubi ait: Quia secundum Deum interpellat pro sanctis. Nos ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus, duas ob res quod et illud: quod futurum speramus, et quo tendimus, nondum apparet; et in hac ipsa vita multa possunt nobis prospera videri quae adversa sunt, et adversa quae prospera. 111.1464A| Nam et tribulatio quando accidit servo Dei, ad probationem vel emendationem videtur nonnunquam minus intelligentibus inutilis: sed si referatur ad illud quod dictum est: Da nobis auxilium de tribulatione; et vana salus hominis (Psal. LIX), intelligitur quia plerumque de tribulatione nos adjuvat Deus; et frustra salus optatur, quae aliquando adversa est, cum delectatione et amore hujus vitae implicat animam. Inde est illud: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi. Cum enim dicit, inveni (Psal. CXIV), significavit utilem; non enim recte glatulamur nos invenisse, nisi quod quaerebamus. Ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus. Deus enim novit et quid nobis in hac vita expediat, et quid post hanc vitam daturus sit. Sed ipse Spiritus interpellat gemitibus 111.1464B| inenarrabilibus. Gemere dicit Spiritum, quod nos gemere facit, charitate concitans desiderium futurae vitae, sicut dicit, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII), id est, ut scire vos faciat; non enim Deum aliquid latet. Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus. (Orig.) Interdum enim quae contraria saluti sunt cupimus, infirmitate cogente. Sicut enim quis in aegritudine corporis positus non ea quae ad sanitatem conducunt, sed ea quae praesentis infirmitatis desiderium suggesserit, poscit a medico, ita et nos in hujus vitae infirmitate languentes interdum a Deo petimus quod non expedit nobis. Denique ergo ipse Paulus qui haec loquor ad vos, cum mihi propter sublimitatem revelationum ne extollerer datus fuisset a Domino angelus Satanae 111.1464C| qui me colaphizaret (II Cor. XII), ter Dominum rogavi, ut discederet a me, nesciens quid orarem: et ideo quia nesciebam secundum quod orarem, non me audivit Dominus, sed dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur. Sic erqo quid oremus, secundum quod oportet, nescimus. (Amb.) Est et aliquando superba et stulta petitio, sicut fuit duorum apostolorum Jacobi et Joannis, quibus incongrua et immensa petentibus dictum est: Nescitis quid petatis (Matth. XX)

Sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. (Amb.) Non humanis eloquiis postulare pro nobis dicitur Spiritus Domini, sed more naturae suae. Cum enim qui de Deo est, de Deo loquitur; eo more loquatur necesse est, quo ille loquitur 111.1464D| de quo est. Nemo enim cum cive suo alia lingua loquitur. (Greg.) Hinc in Evangelio Dominus ait: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret omnia quaecunque dixero vobis (Joan. XIV). Nam Graeca locutione paraclitus advocatus Latine dicitur, vel consolator. Qui idcirco advocatus dicitur, quia pro errore delinquentium apud justitiam Patris intervenit. Qui unius substantiae cum Patre et Filio exorare pro delinquentibus perhibetur, quia eos, quos repleverit, exorantes facit. Unde et Paulus dicit, Ipse enim Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Minor vero est qui postulat quam qui postulatur: quomodo ergo Spiritus postulare 111.1465A| dicitur qui minor non est? Sed ipse Spiritus postulat, quia ad postulandum eos quos repleverit, inflammat. Consolator autem idem Spiritus vocatur quia de peccati perpetratione moerentibus, dum spem veniae praeparat, ab afflictione tristitiae mentem levat. (Orig.) Sed videamus quid est, quod dicit: Ipse Spiritus pro nobis interpellat. Hoc enim Joannes Jesum facere designat, cum dicit: Filioli, haec scribo vobis, ut non peccetis; si autem et peccaverit aliquis nostrum, advocatum habemus apud Patrem justum Jesum, qui et interpellat pro nobis (Joan. II). Et hic Spiritus interpellat pro nobis. (Aug.) Quid est autem interpellat, nisi interpellare nos facit? Indigentis enim indicium est interpellare gemitibus; nullius autem rei esse indigentem fas est credere 111.1465B| Spiritum sanctum. Sed ita dictus est interpellare, quia interpellare nos efficit, nobisque interpellandi et gemendi inspirat affectum, sicut illud in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris qui loquitur in vobis (Matth. X). Neque enim et hoc ita fit de nobis quasi nihil facientibus nobis. Adjutorium igitur Spiritus sancti sic expressum est, ut ipse facere diceretur, quod ut faciamus facit. Nam non esse intelligendum spiritum nostrum, de quo dictum est, interpellat gemitibus inenarrabilibus, sed Spiritum sanctum, quo nostra infirmitas adjuvatur, satis ipse demonstrat Apostolus. Inde enim coepit, Spiritus, inquit, adjuvat infirmitatem nostram; deinde ista subjunxit: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat 111.1465C| pro nobis. (Cass.) Ad illam ignitam, et quae ore hominum nec comprehendi nec exprimi potest, orationem ferventissimo corde quique digni raptantur. Nonnunquam mens quae in illum verum puritatis proficit affectum, atque in eo jam coeperit radicari, solet haec omnia simul pariterque concipiens, atque in modum cujusdam incomprehensibilis ac rapacissimae flammae cuncta pervolitans, ineffabiles ad Deum preces purissimi vigoris effundere, quas ipse Spiritus interpellans gemitibus inenarrabilibus ignorantibus nobis mittit ad Deum, tanta scilicet in illius horae momento concipiens et ineffabiliter in supplicatione profundens, quanta non dicam ore percurrere profundens, sed ne ipsa quidem mente valeat alio tempore recordari. Et inde est quod in qualibet mensura 111.1465D| quis positus, nonnunquam puras intentasque preces invenitur emittere, quia de illo primo et humili ordine, qui est super recordationem futuri judicii, is qui adhuc sub terroris est poena ac metu examine constitutus, ita ad horam compungitur, ut non minore spiritus alacritate de observationis pinguedine repleatur, quam ille qui per puritatem cordis sui munificentias Dei perlustrans atque percurrens, ineffabili gaudio laetitiaque resolvitur. Incipit enim secundum sententiam Domini plus diligere qui sibimet ampliora cognoscit indulta. (Orig.) Hoc autem facit Spiritus juvans infirmitatem nostram. Quae autem sit infirmitas nostra, ipse Dominus docet cum dicit: Spiritus promptus, caro autem infirma 111.1466A| (Matth. XXVI). Igitur infirmitas nostra ex carnis infirmitate descendit. Ipsa est enim quae concupiscit adversus spiritum: et dum concupiscentias suas ingerit, puritatem spiritus impedit, et sinceritatem orationis obfuscat. Sed ubi viderit Spiritus Dei laborare spiritum nostrum in adversando carni, et adhaerendo sibi, porrigit manum, et adjuvat infirmitatem ejus: et velut magister suscipiens rudem discipulum, et ignorantem penitus litteras, ut eum docere possit et instituere, necesse habet inclinare se ad discipuli rudimenta, et ipse prius dicere nomen litterae, ut respondendo discipulus discat, et fit quadammodo magister ipse incipienti discipulo similis ea loquens et ea meditans quae incipiens loqui debeat ac meditari. Ita ergo et 111.1466B| Spiritus sanctus ubi oppugnationibus carnis perturbari nostrum spiritum viderit, et nescientem quid orare debeat secundum quod oportet, ipse velut magister orationem praemittit, quam noster spiritus, si tamen discipulus esse sancti Spiritus desiderat, prosequatur. Ipse offert gemitus, quibus noster spiritus doceatur ingemiscere, ut repropitiet sibi Deum. Si vero Spiritus quidem doceat, et noster spiritus, id est, mens nostra non sequatur, suo vitio infructuosa ei fit magistri doctrina. Et istud Paulus mysterium intra hominem geri sciens, dicebat: Nam si loquar linguis spiritus meus orat, sed mens mea sine fructu est (I Cor. XIV): spiritum suum dicens gratiam sancti Spiritus quae a Deo hominibus datur. Unde et cohortans nos ut non habeamus infructuosum hoc 111.1466C| sancti Spiritus beneficium, addit et dicit: Quid est ergo? Orabo spiritu, orabo et mente: psalmum dicam spiritu, psalmum dicam et mente?

Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis (Amb.) Manifestum est quia Deo, cui nihil tacitum est et ocultum, nota est precatio omnium spirituum; quanto magis sancti Spiritus, qui ejusdem utique substantiae est, et loquitur non impulsu aeris, neque ut angeli, aut sicut caetera ex creaturis, sed sicut competit ejus divinitati! Deo ergo loquitur, cum nobis tacere videtur; quia et videt, cum non videatur, et haec petit quae scit Deo placere, et nobis prodesse. Tunc sane pro nobis interponit se idem Spiritus, cum scit nos per ignorantiam, non per jactantiam 111.1466D| contraria postulare. (Orig.) Ostendit quidem a Deo non tam verba nostra in oratione quam cor mentemque perpendi. Ipse enim est qui scrutatur corda et renes. Quod autem secundo dicit, quia Spiritus interpellat, hoc est, quia edocet non minimam dispensationem etiam per Spiritum sanctum in omnibus geri. Quamvis enim unigenitus Filius Dei pro salute humani generis incarnatus et passus sit, et morte sua destruxerit mortem, et resurrectione reddiderit vitam, nihilo segnius tamen absque incarnatione magnifica geruntur etiam per Spiritum sanctum. Tantum est quod ille pro impiis mortuus est; sic enim et ipse Paulus ostendit cum dicit: Adhuc enim Christus, cum infirmi essemus, secundum tempus pro 111.1467A| impiis mortuus est; sanctus autem Spiritus non pro impiis jam interpellat, sed pro sanctis; et interpellat non secundum carnem, sed secundum Deum. Christus autem non secundum Deum mortuus dicitur, sed secundum carnem; et ideo non verbis offerre dicitur Spiritus interpellationes pro sanctis, sed gemitibus, et non communibus istis gemitibus, sed inenarrabilibus. Quomodo enim enarrari potest quod Spiritus Dei loquitur Deo? cum interdum ne ipse quidem noster spiritus quod sentit et intelligit sermone possit exponere.

Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. (Orig.) Si Spiritus, inquit, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, et universa 111.1467B| creatura congemiscit, et dolet usque nunc, quae liberabitur tunc demum a servitute corruptionis, cum libertas gloriae filiorum Dei advenerit, quomodo non competenter pronuntiabitur quia scimus quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum? In tantum enim omnia cooperantur in bonum et collaborant his qui diligunt Deum, ut et ipse Spiritus adjuvet, nec dedignetur divina natura dux esse itineris ad bonum. (Aug.) Sine Domino vel operante, ut velimus, vel cooperante, cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. De operante illo ut velimus dictum est: Deus enim qui operatur in vobis et velle (Phil. II). De cooperante illo cum jam volumus, et volendo agimus: Scimus enim, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum 111.1467C| (Rom. VIII). Quid est omnia, nisi et ipsas terribiles saevasque passiones? Sarcina quippe quae infirmitati gravis est, levis efficitur charitati. Talibus enim Dominus dixit esse suam sarcinam levem, qualis Petro fuit, cum passus est pro Christo, non qualis fuit, quando negavit Christum. Haereticorum quoque inquietudine ut Scripturas vigilantius perscrutemur, unde ne oculi Christi noceant, eis possit occurri, tanquam de somno ignaviae nostrae excitatur industria; ita per multiplicem gratiam Salvatoris etiam quod inimicus in perniciem machinatur, Deus convertit in adjutorium. Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. (Amb.) Qui etsi imperite fuerint precati, non illis oberit, quia propositum cordis illorum sciens Deus, et ignaviam non 111.1467D| illis imputat qui adversa postulant, sed ea annuit quae danda sunt Deum amantibus. Unde et Dominus ait: Scit, inquit, Pater vester quid vobis opus sit antequam petatis ab eo (Matth. VI). Hi ergo secundum propositum vocantur, quos credentes praescit Deus futuros sibi idoneos, ut antequam crederent scirentur.

Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. (Aug.) Praedestinatio est, quae sine praescientia non potest esse; potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit quae fuerat ipse facturus. Unde dictum est, Fecit quae futura sunt. Praescire autem potest etiam quae ipse non facit: sicut quaecunque peccata; quia etsi sunt quaedam, quae ita peccata sunt 111.1468A| ut poenae sint etiam peccatorum, unde dictum est: Tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt, non ibi peccatum Dei est, sed judicium. Quocirca praedestinatio Dei quae in bono est, gratiae est praeparatio; gratia vero est ipsius praedestinationis effectus. (Amb.) Istos quos praescivit futuros devotos sibi, ipsos elegit ad promissa praemia capessenda; ut hi qui credere videntur, et non permanent in fide coepta, a Deo electi negentur, quia quos Deus elegit, apud se permanent. Est enim qui ad tempus elegitur, sicut Saul et Judas, non de praescientia sed de praesenti justitia. (Orig.) Illud autem quod ait, conformes fieri imaginis Filii sui, volo requirere cujus formae conformes fieri dicantur. Legimus enim Filium Dei aliquando in forma Dei, 111.1468B| aliquando in forma servi esse positum. Cui ergo formae harum duarum conformes dicat Apostolus futuros eos qui diligunt Deum, et quibus omnia cooperantur in bonum, non otiosi mihi videtur esse discriminis. Arbitror ergo secundum ea quae in aliis idem Paulus designat, ubi dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV), formari in his qui ad perfectionem tendunt Christum dicat, secundum hoc quod Verbum est, ut eis Verbi Dei sinceritas ad purum informetur, et secundum hoc quod veritas est, ut veritas in eis absque ullius fuci admistione consistat et secundum hoc quod sapientia est, ut sapientia Dei in eis sit, illa quam inter perfectos loquitur Paulus pura et absque ullo erroris diverticulo conservetur 111.1468C| Sic et secundum omnia quae Christus est, vel justitia vel sanctificatio vel caeterae quaequae virtutes, si in eis formentur ad liquidum, isti videbuntur ad illam formam, qua in forma Dei est, conformes imaginis esse effecti (Rom. VIII). Si vero adhuc quis in initiis conversetur, initium autem sapientiae timor Dei est (Eccles. I, Psal. CX), ut in timore adhuc positus prima cultus Dei elementa suscipiat secundum formam servi, quam suscepit ad hoc ut rudes et ignaros timorem Dei doceret, conformes fieri intelligendi sunt hi qui prima initia in Dei timore suscipiunt. (Aug.) Potest et sic accipi ut quemadmodum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes: quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. (Orig.) De eo 111.1468D| autem quod dixit praescivit, et praedestinavit, puto quod sicut non de omnibus dixit, qui praedestinati sunt; ita nec de omnibus dixit, quos praescivit ac praedestinavit. Non enim secundum communem vulgi opinionem putandum est bona malaque praescire Deum; sed secundum Scripturae sanctae consuetudinem sentiendum est. Observet enim qui studiosus est in Scripturis, sicubi invenit Scripturam dicere, quia malos praescierit Deus, sicut in praesenti loco de bonis manifeste dicit, quia quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Si enim quos praescivit, hos et praedestinavit conformes esse imaginis Filii sui, nullus autem malus conformis potest esse imaginis Filii Dei, manifestum est quia de 111.1469A| bonis tantum dicit, Praesciit quos et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui: caeteros vero non modo: praescire, sed nescire quidem dicitur Deus. Novit enim Dominus eos qui sunt ejus. Ad eos autem qui non sunt digni ut sciantur a Deo, Salvator dicit: Discedite a me, quoniam nunquam cognovi vos, operarii iniquitatis (Luc. XIII). Sic ergo etiam in praesenti loco, quos praesciit Deus, ipsos et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui; caeteros autem praescire non dicitur: non quod aliquid latere possit illam naturam quae ubique est, et nusquam deest; sed quia omne quod malum est, scientia ejus vel praescientia habetur indignum.

Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. (Aug.) Quod autem dicit, Ut sit ipse primogenitus in multis 111.1469B| fratribus, satis docet aliter intelligendum Deum nostrum, aliter primogenitum. Nam ubi unigenitus dicitur, fratres non habet, et naturaliter est Filius Dei, Verbum in principio, per quod facta sunt omnia. Secundum susceptionem autem hominis et incarnationis dispensationem, per quam nos etiam non naturaliter filios in adoptionem filiorum vocare dignatus est, primogenitus dicitur cum adjunctione fratrum. Ubi enim primus dicitur, non utique solus, sed consecuturis fratribus, in id quo ipse praecessit. Unde et alio loco primogenitum eum a mortuis dicit, ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Resurrectio enim mortuorum ut jam non moriantur, ante illum nulla; post illum autem multorum sanctorum est, quos fratres non confunditur appellare propter ipsam communicationem 111.1469C| humanitatis. Primogenitus utique a mortuis secundum eumdem Apostolum, qua morte seminata est caro ejus in contumelia, resurrexit in gloria, secundum hanc imaginem filii, cui per immortalitatem conformamur, in corpore etiam illud agimus, quod item dicit idem Apostolus. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV), ut scilicet qui secundum Adam mortales fuimus, secundum Christum immortales nos futuros fide vera et spe certa firmati teneamus. Sic enim nunc eamdem imaginem portare possumus, nondum in visione, sed in fide; nondum in re, sed in spe. (Ambr.) Recte igitur primogenitus dicitur, qui ante omnem creaturam non factus, sed natus est: ad cujus exemplum Deus homines in filios sibi adoptare 111.1469D| dignatus est. Est et primogenitus in regeneratione Christus; est et primogenitus ex mortuis, cujus natura ignoratur; est et primogenitus post victoriam ascendens in coelos. Primogenitus igitur in omnibus frater noster dicitur, quia homo dignatus est nasci: Dominus vero est quia Deus noster est, sicut dixit propheta Jeremias: Hic est Deus noster.

Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. (Aug.) Quod autem ait, quos vocavit, ipsos et justificavit, potest moveri et quaeri, utrum omnes qui vocati sunt justificentur. Sed alibi legimus: Multi vocati, pauci autem electi (Matth. XX). Tamen quia ipsi quoque electi utique vocati sunt, 111.1470A| manifestum est non justificatos nisi vocatos, quanquam non omnes vocatos, sed eos qui secundum propositum vocati sunt, sicut superius dixit. Propositum autem Dei accipiendum est, non ipsorum. Ipse autem exponit quid sit secundum propositum, cum dixit: Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus. Non enim omnes qui vocati sunt, secundum propositum vocati sunt: hoc enim propositum ad praescientiam et praedestinationem Dei spertinet; nec praedestinavit aliquem, nisi quem praescivit crediturum et secuturum vocationem suam, quos et electos dicit. Multi enim non veniunt, cum multi vocati fuerint: nemo autem venit qui vocatus non fuerit. (Orig.) Supra dixit, Quos praescivit, hos praedestinavit: et nunc addit, Quos autem praedestinavit, illos 111.1470B| et vocavit et quos vocavit, illos et justificavit. Et si praescivit et praedestinavit communi opinione sentiamus, videbitur utique qui justificatus est, propterea justificatus esse quia vocatus est, et qui vocatus est, propterea justificatus esse quia praedestinatus est, et qui praedestinatus est, propterea praedestinatus esse quia praecognitus est, et rursum e contrario intelliges. Si quis autem justificatus non est, ideo non est justificatus, quia non est vocatus; et qui vocatus non est, ideo vocatus non est, quia non est praedestinatus; et qui praedestinatus non est, ideo non est praedestinatus, quia non est praecognitus. Et vide in quam absurdam sententiam decidant hi qui praescientiam Dei in hoc accipiunt tantum, quasi qui ea quae postmodum futura sunt ante praenoscat. Invenitur 111.1470C| enim secundum hoc quod supra exposuimus, non praescisse [ Ms., praesciit se] Deus quos non praedestinavit. Et rursum si ad communem referatur intelligentiam, hoc quod dicit, quia quos vocavit, illos et justificavit, ingentem fenestram patefaciamus his qui negant esse in hominis potestate ut salvus fiat. Aiunt enim: Si Deus quos praesciit, illos et praedestinavit; et quos praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit: nihil culpae habent hi qui non justificabuntur, quia nec vocati sunt, nec praedestinati, nec praecogniti. Tum etiam illud nobis aperte adversatur, quod non omnes qui vocantur, etiam justificantur. Nam et Judas apostolus vocatus est, sed non est justificatus. Quod si justificatum eum contendat aliquis eo ipso quo vocatus est, non est certe glorificatus. 111.1470D| Sed et illi de quibus dicit Apostolus, quia naufragaverunt a fide (I Tim. I), vocati quidem fuerant, sed non sunt justificati. Et secundum Evangelii parabolas (Luc. XIV), illi ad quos missi fuerant servi, et excusaverunt se, vocati fuerant, sed non justificati; et ille qui ingressus convivium regis (Matth. XX) non habuit vestem nuptialem, vocatus est, sed non est justificatus. Cum ergo haec singula ita se habeant, quomodo videbitur verus esse sermo Apostoli, quem vel de praenoscendo, vel de praedestinando, vel de vocando, vel etiam de justificando memoravit? Sed ego secundum ea quae supra exposuimus, quomodo noscat vel praenoscat Deus, ad consuetudinem Scripturae redeundum puto, quae vernacula 111.1471A| quadam appellatione in hoc sermone, id est, in cognoscendo uti solet: velut cum dicit: Cognovit autem Adam uxorem suam (Gen. IV), pro eo ut dicat, admistus est uxori suae. Et iterum de Rebecca dicit: Virgo erat, vir non cognoverat eam (Gen. XXIV). Sed et de filiis Levi dicitur, cum praevaricatores punirent, quia non cognoverit unusquisque patrem suum aut matrem suam (Lev. XIX). In quo sine dubio hoc ostenditur, quia non junxit affectum suum et amorem cum patre vel matre. Sed et multa secundum hunc sensum in Scripturis de cognoscendo invenies dicta: et ideo etiam in praesenti loco constat Apostolum secundum Scripturae sacrae consuetudinem cognoscendi posuisse sermonem, ut illos ostenderet praecognitos a Deo, in quibus, sciens quales essent, 111.1471B| amorem suum Deus, affectumque posuisset, secundum illud quod scriptum est: Cognovit Dominus eos qui sunt ejus: cum utique quantum ad istam communem scientiam pertinet, Deus non solum eos qui sui sunt, sed et eos qui errant a se non ignoret. Sed cognovisse suos dicitur, hoc est, in dilectione habuisse sibique sociasse. Ita ergo quos praesciit Deus, illos et praedestinavit, et quos praedestinavit, illos et vocavit, et quos vocavit, illos et justificavit. Superest nobis adhuc illius quaestionis solutio, quomodo quos vocavit, illos et justificavit, cum secundum ea quae supra diximus constet multos esse vocatos, paucos autem electos. Sed videtur mihi esse quaedam vocationis differentia, secundum illud quod in superiore capitulo exposuimus, quia omnes quidem 111.1471C| vocati sunt, non tamen omnes secundum propositum vocati sunt. Nam hi qui secundum propositum bonum, et bonam voluntatem quam circa Dei cultum gerunt, vocantur, ipsi sunt qui secundum propositum vocati dicuntur: et isti sunt qui vocati justificantur. Bono enim eorum proposito deerat sola vocatio. Hi vero qui non habent bonum fixumque propositum, vel erga divinum cultum, vel erga opus bonum, vocantur quidem et ipsi, ne eis excusatio relinquatur, et haec ipsa possint causari cum judicantur. Quia et nos si vocati fuissemus, potuissemus utique justificari, et non solum justificari, sed et glorificari. Ideo ergo vocantur quidem et ipsi; sed quasi in petrosa seminetur semen, cito quidem exoritur; increscente autem tribulationum sole, quia 111.1471D| non habent altam radicem boni propositi, continuo arescunt et pereunt. Et ipsi sunt de quibus dicit Apostolus: Qui naufragaverunt a fide (I Tim. I). Quos ergo vocavit, id est, quos secundum propositum boni vocavit, illos et justificavit. Quod et si secundum propositum ad Deum referatur, hoc est, ut secundum propositum Dei, qui sciens in eis religiosam mentem, et salutis inesse desiderium, vocati dicuntur, non videbitur his quae exposuimus etiam hoc esse contrarium. Hoc ergo pacto neque in praescientia Dei vel salutis vel perditionis nostrae causa consistit; neque justificatio ex sola vocatione pendebit, neque glorificari de nostra penitus potestate sublatum est. Nam et si communi intellectu de praescientia 111.1472A| sentiamus, non propterea erit aliquid, quia id scit Deus futurum: sed quia futurum est, scitur a Deo antequam fiat. Nam et si, verbi gratia, fingeremus Deum non praenoscere aliquid, futurum sine dubio erat quod est, ita ut est: ut puta, Judas proditor factus est, et hoc ita futurum prophetae praedixerunt. Non ergo quia prophetae praedixerunt, idcirco prodidit Judas; sed quia futurus esset proditor, ea quae ille ex propositi sui nequitia gesturus erat praedixerunt prophetae: cum utique Judas in potestate habuisset ut esset similis Petro et Joanni, si voluisset: sed elegit pecuniae cupiditatem magis quam apostolici consortii gloriam: et hanc ejus voluntatem futuram praevidentes prophetae, librorum tradidere monumentis. Ut autem scias quia non in praescientia Dei 111.1472B| unicuique salutis causa ponitur, sed in proposito et actibus suis, vide Paulum verentem ne forte cum aliis praedicaverit, ipse reprobus efficiatur, macerare corpus suum, et subjicere servituti. Adhuc adversum eos qui nobis hujusmodi quaestiones movent, etiam haec possumus dicere: Si quos praescivit, illos et praedestinavit; non autem omnes praedestinavit; ergo non omnes praesciit: et secundum eos, erunt aliqua quae ignoret Deus. Si vero praenoscere secundum hoc accipiatur quod supra diximus, hoc est, in affectum recipere sibique sociare, verum erit quia sicut non omnes praedestinavit, ita neque omnes praecognovit. Sic enim et Jesus dicitur non cognovisse peccatum. Nunquidnam dicemus quia nescierit Jesus quid esset peccatum, hoc est, quia nescierit homicidium peccatum 111.1472C| esse, vel adulterium, vel furtum, et his similia? An hoc est quod dicitur nescire peccatum, quia peccato se non miscuit, neque adhaesit ei peccatum? Sic et alibi scriptum est: Qui servat mandatum, non agnoscet verbum malum, hoc est, non recipiet verbum malum, non credet, non libenter audiet, neque admittet ingredi mentem suam. Quos ergo secundum hunc locum praescit Deus, illos et praedestinat; et quos praedestinat, illos et vocat, ea vocationis distinctione qua diximus: et quos vocat, illos et justificat; et quos justificat, illos et glorificat. De glorificatione possumus et in praesenti saeculo secundum illud intelligere, quod dicit Apostolus: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, eadem imagine transformamur a gloria in gloriam, tanquam 111.1472D| a Domini spiritus. Est ergo et haec gloria quam justificati quique in praesenti vita percipiunt; est et illa quae speratur in futuro, cum corpus hoc humilitatis nostrae quod seminatur in contumelia, surget in gloria: et cum sicut alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum, et stella ab stella differt in gloria, ita erit et resurrectio mortuorum.

Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui etiam Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? (Orig.) Deus quomodo pro nobis sit manifestum est ex his quae supra exposuit, id est, quod Spiritus Dei habitat in nobis; et quod Spiritus Christi, vel Christus in nobis est; vel 111.1473A| quod Spiritus ejus, qui suscitavit Christum ex mortuis, habitat in nobis: vel quod Spiritu Dei agimur, vel quod spiritum adoptionis accepimus; vel quod sumus filii Dei et haeredes, et cohaeredes Christi; vel quod primitias Spiritus accipimus; vel quod ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus; vel quod universa creatura nobis congemiscit et condolet; vel quod omnia nobis cooperantur in bonum diligentibus Deum; vel quod secundum propositum vocati sumus, et praecogniti, et praedestinati, et justificati, et glorificati. Horum etenim omnium veluti anacephaleon [epilogum] faciens, et simul omnia repetens, ait: Quid ergo dicemus ad haec? Hoc est, ad haec omnia quae supra diximus: quia si sic Deus pro nobis est, ut haec nobis cuncta concesserit, quis esse adversum 111.1473B| nos poterit? Non qui omnino neminem nobis esse dicat adversarium: alioquin quomodo stabit illud quod dictum est a Petro: Adversarius vester diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret? Sed hoc est quod ostendit, quia Deo agente pro nobis, contemptibilis et nullus efficitur adversarius noster. Similiter autem et David dicit: Dominus illuminatio mea et salvator meus, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Non ergo nullum dicit esse quem metuat, et qui adversetur ei; sed quamvis, inquit, appropient super me ut edant carnes meas qui ambulant inimici mei, tamen, Domino defendente vitam meam, infirmati sunt et ceciderunt. Dat praeterea indicium maximum ingentis erga nos amoris Dei, qui in tantum nos, inquit, dilexit ut 111.1473C| nec proprio Filio pepercerit; sed pro nobis omnibus ad passionem tradiderit eum. Et ut majore nos admiratione constringeret, addidit sermonem ingentis arcani conscium dicens, quia proprio Filio non pepercit. Dixerat enim superius, quia etiam nos qui spiritum adoptionis accipimus, filii Dei sumus. Ne ergo communi ista appellatione filiorum unum aliquem ex his tradidisse putaretur qui in filios videbantur asciti, addidit proprio Filio, ut eum qui solus ex ipso Deo ineffabili nativitate generatur, ostenderet. Pro nobis ergo omnibus tradidit illum, non illa traditione qua scriptum est: Tradet autem frater fratrem in mortem, et parentes filios: sed tradidisse eum dicitur hoc ipso quod cum in forma Dei esset, passus est eum exinanire seipsum, et formam servi suscipere, et 111.1473D| usque ad mortem crucis pervenire: ut in ipso omnibus exemplum obedientiae poneret, et viam resurrectionis mortuis aperiret. Pro omnibus ergo tradidit eum: non solum pro sanctis, non solum pro magnis, sed et pro minimis, et pro omnibus omnino qui sunt in Ecclesia tradidit Filium proprium Pater: et ideo etiamsi minimorum aliquem et infirmorum laedat quis, percutiens ejus infirmam conscientiam, in Christum peccare dicitur, quoniam quidem scandalizat animam pro qua Christus mortuus est. Quia ergo pro omnibus nobis tradidit Filium Pater, nullus omnino, te minimus quidem qui est in Ecclesia, contemnendus est: et ideo Dominus ipse dicebat: Si quis scandalizaverit unum ex pusillis istis minimis, expedit molam asinariam 111.1474A| ligari circa collum ejus, et praecipitari eum in mare, quam scandalizet unum ex his. Deus ergo qui nos pretiosos proprii Filii pro nobis pretiosum fundendo sanguinem fecit, quomodo non cum ipso omnia nobis donabit? Nihil est enim, sive visibilis, sive invisibilis, creaturae quod Filio possit adaequari. Nullo enim pacto creatori suo creatura potest conferri. Et si creator ipse donatus est nobis, quomodo non cum ipso nobis omnis creatura donabitur? quamvis sermo hic dupliciter possit intelligi, id est, quod cum illo omnia donavit. Nam et hoc potest videri quod si habemus in nobis Christum secundum hoc quod Verbum et sapientia, et veritas, et justitia, et pax est, et caetera omnia quae de eo scripta sunt cum hac plenitudine virtutum nobis omnia donabuntur, ut jam non 111.1474B| unum ex omnibus creaturis, et parvum terrae hunc locum quem nunc videmur habitare, teneamus: sed omnia quaecunque creavit Deus visibilia et invisibilia, occulta et manifesta, temporalia et aeterna cum Christo pariter habeamus. Potest autem et alio modo sic intelligi quod dixit: Cum ipso omnia nobis donabit, hoc est, ipsi quidem ut haeredi, nobis vero cohaeredibus ejus pariter cum ipso universa perfrui dabitur creatura.

Quis accusabit adversus electos Dei? (Ambr.) Neminem audere, nec posse judicium, et praescientiam Dei in nobis retractare apertum est. Quis est enim qui possit haec quae Deus probat, improbare, cum nemo aequalis sit Deo? Deus qui justificat. Hoc in Isaia propheta est, quod hic quasi suum ponit; quia nemo est alius qui quod probat Deus arguat. Aut ne 111.1474C| forte ipse nos accuset, sed non potest quod justificat, accusare. Quis est qui condemnet? Christus Jesus qui mortuus est, imo qui et surrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Deum, quia nos justificat, accusare nos negat: Christum autem damnare nos non posse, quia eo affectu diligit nos, ut moreretur pro nobis, et resurgens semper causas nostras agat apud Patrem. Cujus postulatio contemni non potest, quia in dextera Dei est, hoc est, in honore quod Deus est; ut de Deo Patre securi, et Christo Filio ejus qui judicaturus est, in fide ejus laetemur. Hinc illud est quod dicit Petro apostolo (Luc. XXII). Ecce expostulavit Satanas, ut vos ventilet ut triticum; ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua. (Orig.) Videtur enim mihi quod ait, Quis 111.1474D| accusabit electos Dei? de diabolo dicere. Nullus enim ita electus et ita magnus, quem ille non audeat accusare, nisi illum solum qui peccatum non fecit, qui et dicebat: Nunc venit princeps hujus mundi, et in me nihil invenit (Joan. XII). Sed quamvis ille exerat nequitiam propositi sui, Deo justificante et delente sicut nubem iniquitatem electorum suorum, et sicut caliginem peccata eorum, et a prioribus delictis eos dealbante ut nivem, et sicut lanam candidam faciente (Isa. I), quid proficiat accusator? Sed et cum Christus pro eis mortuus sit, imo potius a mortuis resurrexit, et iste a dextris Patris, et interpellet pro eis, quis eos poterit condemnare? In superioribus, Sanctus Spiritus interpellat, inquit, pro nobis 111.1475A| gemitibus inenarrabilibus; hic Christus Jesus, qui mortuus est, et resurrexit, ipse interpellat pro nobis. Deus qui proprium Filium tradidit pro nobis, ipse justificat electos: quis erit ultra qui audeat condemnare? Sed diligentius intuere quomodo Apostolus nusquam in sermonibus suis ab insita sibi cautela discedat: Non dixit. Quis accusabit adversum vocatos, sed adversum electos. Nisi enim fueris electus, nisi in omnibus te exhibueris probabilem Deo, habebis accusatorem. Si enim causa tua mala est, si te tuum crimen astringit, quid tibi proderit advocatus, etiamsi Jesus sit qui interpellat. Jesus enim veritas est: non potest ergo pro te veritas fallere. In hoc tibi opitulabitur advocatus, ne accusatoris calumniis involvaris, ne tibi praeterita peccata, 111.1475B| quae per baptismum deleta sunt, imputentur. Si vero post haec iterum delinquas, nec ullis haec poenitentiae lacrymis diluas, accusatori tuo criminandi te materiam dabis. Et quamvis Jesus interpellet pro nobis, non potest tamen dicere Jesus tenebras lucem esse, neque amarum dulce. Si ergo vis vincere cum judicaris, fac quod de justo scriptum est: Dispone sermones tuos in judicio (Psal. CXI); Praepara opera tua ad exitum; Memento novissimorum tuorum, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII): ne tibi contingat illud quod de quodam scriptum est: Cum judicatur, exeat condemnatus (Psal. CVII). Vide quomodo audias, quia Jesus interpellat pro nobis. Ipse est enim, de quo et alibi scriptum est, quia Pater neminem judicat, sed omne judicium dedit Filio 111.1475C| (Joan. V); et sicut ipse est hostia et sacerdos, et ipse est in forma servi et in forma Dei, sic ipse et advocatus et judex. (Ambr.) Hoc ergo modo interpellat pro nobis Salvator; sciens enim impudentiam et altitudinem adversarii nostri, cum se commovet adversum nos, si non ei assentiamus, Salvator interpellat pro nobis, ne aliquid violenter praesumat circa nos, ut arceatur insolentia ejus. Hac causa tamen dicitur Filius interpellare, cum ipse agat totum, et aequalis sit Deo Patri; et quia unus dicitur Deus, ne Pater et Filius singularis, vel unio putaretur, ad personarum distinctionem sic loquitur Scriptura, ut et Filium non disparem tradat: et Patrem, quia Pater est, et quia ab ipso sunt omnia, praeferat. (Greg.) Unigenito enim Filio pro homine 111.1475D| interpellare est apud coaeternum Patrem seipsum hominem demonstrare; eique pro humana natura rogasse est eamdem naturam in divinitatis suae celsitudinem suscepisse. Interpellat igitur Dominus pro nobis non voce, sed miseratione, quia quod damnari in electis noluit, suscipiendo liberavit. Adjutor ergo quaeritur, ut desiderium exaudiatur, quia nisi pro nobis interpellatio mediatoris intercederet, ab aure Dei procul dubio nostrarum precum voces silerent.

Quis ergo nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis: sed in his omnibus superamus 111.1476A| propter eum qui dilexit nos. (Aug.). Quod ergo dicit, Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, angustia, an persecutio? et caetera, ex superiore pendet, ubi ait, Si tamen compatimur, ut et glorificemur; existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Ad ipsam enim hortationem omnis hujus loci intentio directa est, ne illi quibus loquitur persecutionibus frangerentur, si viverent secundum prudentiam carnis, qua temporalia bona appetuntur, et timentur temporalia mala. (Orig.) Pro his, inquit, omnibus, quae supra enumeravimus, id est, quod jam non sumus in carne, sed in spiritu; et quod Spiritus Dei habitat in nobis; et quod Christus in nobis est, per quem corpus quidem 111.1476B| mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita propter justificationem; et quod jam non sumus debitores carnis ut secundum carnem vivamus, quia spiritu actus carnis mortificavimus; et quod per spiritum adoptionis filii Dei effecti sumus, et si filii, etiam haeredes Dei, cohaeredes autem Christi; et quod universa creatura congemiscit nobis et condolet, revelationem filiorum Dei exspectans; et quod diligentibus nobis Deum omnia cooperantur in bonum; et quod praescivit et praedestinavit nos conformes imaginis Filii sui, qui secundum propositum vocati sumus: cum pro his, inquit, omnibus beneficiis quae consecuti sumus, fixi et radicati sumus in charitate Dei, quis nos ab ea poterit separare? Tribulatio si venerit, dicemus ad Deum: In tribulatione 111.1476C| dilatasti me (Psal. IV). Angustia si fuerit mundi, et ex necessitate corporis veniens, sapientiae Dei, et scientiae latitudinem requiremus, in qua non angustare non potest mundus. Redibo enim ad Scripturarum divinarum amplissimos campos: intellectum verbi Dei spiritalem requiram, et nulla me in eo coarctabit angustia. Per largissima enim spatia intelligentiae mysticae et spiritalis equitabo. Persecutionem si patiar, et confitear Christum meum coram hominibus, certus sum quia et ille me confitebitur coram Patre suo qui in coelis est (Matth. X). Fames si adfuerit, turbare me non potest: habeo enim panem vitae qui de coelo descendit, et reficiet animas esurientes: nec aliquando potest panis iste deficere; est enim perfectus et aeternus. Nuditas me 111.1476D| non confundit: indutus sum enim Dominum nostrum Jesum Christum, et habitaculum nostrum, quod de coelo est, superindui spero. Oportet enim hoc mortale induere immortalitatem, et corruptibile hoc induere incorruptionem (I Cor. XV). Periculum non timebo: Dominus enim illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? (Psal. XXVI.) Gladius terrenus terrere me non potest: habeo enim fortiorem mecum gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI); et mecum est vivens et efficax sermo Dei, qui est penetrabilior omni gladio utrinque acuto (Hebr. IV). Si ergo gladius mundi venerit super cervices meas, majorem mihi ad Deum conciliat charitatem. Dicam 111.1477A| namque ad eum, quia sicut scriptum est: Propter te mortificamur tota die: aestimati sumus ut oves occisionis. Non enim mihi sufficit una hora mori pro Christo, vel cruciari, sed tota die, hoc est, omni vitae meae tempore. Si enim totam vitam meam in persecutionibus et periculis agam, dicam, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Breve est enim hujus vitae tempus, et exiguum quod in persecutionibus ducimus: aeternum vero et perpetuum quod exspectamus in gloria. Et ideo in his, inquit, omnibus superamus, non nostra virtute, sed per eum qui dilexit nos. Dum enim in illius amore pendemus, sensum doloris non recipimus. Illius enim charitas qua nos dilexit, et nostrum ad se rapit affectum, 111.1477B| cruciatum corporis, et dolorem sentire nos non facit. Ideo ergo in his omnibus superamus.

Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. (Orig.) Duos videtur ordines Apostolus ostendisse eorum qui hominibus tentationes suscitare consueverunt. Et in his quidem quae prius disseruimus, humanarum tentationum intelligitur ordo descriptus: de quibus etiam Corinthiis dicebat, utpote quia majora ferre non poterant: Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus, qui non permittet vos tentari supra id quod potestis (I 111.1477C| Cor. X). Nunc vero in his sermonibus, quos habemus in manibus, non humanas tentationes indicat, sed majores humanis. Et ideo puto quod in prioribus cum enumerasset singula quaeque, ad ultimum dicit: Sed in his omnibus superamus. In his vero secundi ordinis tentationibus non ita confidenter dicit, superamus, sed valde tenuiter ait, quia nihil eorum poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu. De humanis enim tentationibus, tanquam parvis et levibus, confidenter nos eas superare pronuntiat; illas vero superiores et plus quam humanas, etiamsi superare et prosternere non valemus: hoc enim solius Christi opus est, qui exuit principatus et potestates triumphans eas in semetipso (Coloss. II): tamen et hoc in victoriae loco est, si 111.1477D| cum omnes in nos impugnationum suarum machinas torserint, a charitate tamen Dei nos separare non valeant. Sed jam tentemus singula discutere, et quid de unoquoque sermone Apostoli sentiendum sit, pro viribus aperire. Quamvis altiora in his contigisse videatur Apostolus quam expositionis nostrae sufficit virtus, vel ratio brevitatis admittit, requiramus tamen si omnia ista quae enumeravit Apostolus, an quaedam ex ipsis, hoc studii vel intentionis gerant, ut humanas animas a charitate Dei separare contendant, et propterea moliantur in nos cuncta quae patimur. (Aug.) Ait ergo, certus sum enim, non dixit, Opinor enim; plena fide tenuit, quod nec mors ulla, nec vita temporalis promissa, nec caetera subsequentia 111.1478A| possunt credentem a charitate Dei detorquere. Nemo ergo separat, nec qui minatur mortem, quia qui credit in Christo, licet moriatur, vivet; neque qui pollicetur vitam: quia ille dat vitam aeternam. Nam temporalis vitae pollicitatio aeternae vitae comparatione contemnenda est. Neque angelus separat, quia licet angelus, inquit, de coelo descendat et annuntiet vobis, praeterquam quod accepistis, anathema sit (Gal. I). Neque principatus, id est, contrarius, quia exuit se ipse hos principatus et potestates, triumphans eas in semetipso. Neque praesentia, neque futura, id est, temporalia vel quae delectant, vel quae premunt, vel quae spem dant, vel quae incutiunt timorem. Neque virtus: et hic virtutem contrariam oportet intelligi, secundum quam dicit: Nemo vasa 111.1478B| fortis diripiet, nisi prius alligaverit fortem. Neque altitudo, neque profundum (Matth. XII). Plerumque inanis curiositas earum rerum quae inveniri non possunt, aut frustra etiam inveniuntur, sive in coelo, sive in abysso, separat a Deo, nisi charitas vincat, quae ad certa spiritalia non vanitate rerum quae foris sunt, sed interno lumine invitat. Neque creatura alia. Quod duobus modis intelligi potest: aut visibilis creatura, quia et nos, id est anima creatura sumus, sed invisibilis; ut hoc dixerit, quod nos non separat alia creatura, id est, amor corporum; aut certe quia nos non separat alia creatura a charitate Dei, ex eo quod nulla creatura est alia inter nos et Deum, quae se opponat, et a complexu ejus excludat. Supra humanas enim mentes, quae rationabiles 111.1478C| sunt, jam nulla creatura, sed Deus est. (Ambr.) Haec sunt omnia, quae ad abductionem nostram a diabolo inferuntur, quae idcirco memorat, ut muniat nos; ut si advenerit, confidentes de spe et auxiliis Christi, armati fide adversus haec repugnemus. Quid enim si mors illata fuerit, nonne lucrum est maximum occasionem invenire, quae citius eatur in regnum promissum? Neque si praesens vita promissa nobis fuerit dignitate minuta, debet nos a spe beneficii Christi, quem scimus, quia non solum in futuro, sed in praesenti proderit nobis. Nec quidem si se angelus nobis ostendat ad seducendos nos, subornatus fallaciis patris sui diaboli, praevalere debebit adversum nos; cum sciamus Christo, ut magni consilii angelo, nihil praeponendum. Neque 111.1478D| si virtus ab aliquo facta fuerit, sicut dicitur facta a Simone Mago, qui dicitur in aere sursum, ut populum Christi scandalizaret, volasse, fidem debebit minuere, scientium Salvatorem nube famulante susceptum ascendisse super omnes coelos. Nec si in altitudinem se nobis ostendat, de qua dicit apostolus Joannes: An ignoratis altitudinem Satanae (Apoc. II)? a devotione nos Domini Jesu debebit auferre, quem scimus descendisse de coelo, ut terrena spiritalibus sociaret. Neque si per phantasiam, qua seducere meditatur, profundum nobis ostendat horrore mirandum, qua territi forte succumbamus illi: nec sic dignum est, ut Christo fidem frangamus, quem scimus nostri causa in profundum terrae descendisse, 111.1479A| et morte pressa genus hominum liberasse. Neque si futura nobis spondeat, quae promisit Evae, ascensum dabimus illi, discreti a Christo, quem virtute et natura Deum credimus et scimus. Nec si arte et sublimitate astutiae suae aliam creaturam fingat ad horam, sicut finxerunt Jammes et Mambres palam Pharaone (Exod. VII); inconveniens est, ut per hoc a Deo creatore vero nos avocet, quem non ignoramus per Christum Filium suum creaturam condidisse in aeternum existentem. Quibusdam videtur aliam creaturam dixisse de idolis; sed non est verum, quia hanc debuit significare, quam sub admiratione seductionis videretur fingere Satanas. Nam quis seducatur fidelium ad haec, a quibus recessit manifestato errore? Sed haec meditatur ac fingit, per quae electos possit seducere. Nulla ergo sunt, 111.1479B| quae nos possint a charitate Dei separare, quae est in Christo Jesu. Deus enim charitatem suam in Christo nobis ostendit, dum tradidit illum pro nobis.

CAPUT IX. Dolet Apostolus de Judaeorum obstinatione, quos promissione non esse frustratos ostendit, et ante gentes vocatos esse commemorat.

Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto, quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis. (Orig.) Veritatem dico in Christo, non mentior, et reliqua, usque in saecula. Videns Paulus quod si secundum ea in 111.1479C| quibus supra exposuit, nulla vi, coelestibus vel terrestribus, praesentibus vel futuris adversantibus sibi, possit a Christi charitate separari, contrarium, et incredibile videretur quod nunc dicere proponebat, optare se a Christo, quem tam inseparabiliter diligebat, anathema fieri, hoc est, alienum effici, ne mendacii notam subire videretur, satisfactionem praemittit, ut nequaquam de ejus sermone dubitetur, et dicit: Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto. Sed videamus quare dixerit, veritatem dico in Christo, quasi ostendens esse aliquam veritatem quae non sit in Christo. Et vide si possimus tali quidem modo veritatem quae in Christo est, ab ea quae non est in Christo distinguere: quia et alibi idem Paulus 111.1479D| dicit: Est veritas Christi in me, quia non mentior (II Cor. XI). Veritas ergo Christi esse credenda est ibi, ubi et reliquae virtutes quae Christus esse describuntur, id est, ubi justitia, ubi pax, ubi est verbum Dei, ibi est et veritas Christi. Est autem verum et in injustitia: ut si verbi causa dicamus daemonium illud Pythonis, quod in Actibus apostolorum refertur in ancilla quadam habitasse et clamasse post apostolos (Act. XVI), quia hi servi Dei summi sunt, qui annuntiant hominibus viam Dei: erat veritas in his verbis; verum enim erat quod dicebatur: sed non erat ista veritas in Christo; et propterea conversus ad eam Paulus dixit: Obmutesce et exi ab ea. Sed et illud veritas fuit quod dixit Caiphas: Expedit vobis 111.1480A| ut unus homo moriatur pro populo, et non universa gens pereat (Joan. XI); sed tamen ista veritas non est in Christo. Et ideo Apostolus ad distinctionem veritatis ejus quae extra Christum est, se dicit in Christo loqui veritatem. Sed et hoc quod dicit, Testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto, similem mihi habere videtur intelligentiam. Reddit enim testimonium conscientia et gentibus, secundum quod in superioribus idem Apostolus ait: Testimonium reddente eis conscientia et inter se cogitationum accusantium, aut etiam defendentium. In illis ergo in quibus cogitationis suae habent aliquid quod accusent, et conscientia ad testimonium venit, non potest dici quod pro malis actibus in Spiritu sancto conscientia testimonium reddat. In Apostolo vero ubi cogitatio jam non habet quod accuset, 111.1480B| recte conscientia in Spiritu sancto testimonium reddit. Vide tamen magnitudinem pectoris apostolici. A Dei charitate non potest separari: quod loquitur in Christo loquitur: quod in conscientia habet, Spiritu sancto continetur. Qui, quaeso, coeli, qui throni, quae amplissimae virtutum coelestium mentes tam amplis sedibus totam poterunt capere Trinitatem? Quoniam, inquit, tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. Esto habeas tristitiam: esto dolorem capias de perditione fratrum tuorum, qui sunt cognati secundum carnem: nunquid eousque, ut optes anathema fieri a Christo? Et quid tibi prodest illorum salus, si tu a salute separeris? et quod salvabit alios, si ipse pereas? Non, inquit, ita est: sed ego 111.1480C| didici a magistro et Domino meo quod qui vult animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit eam, inveniet eam (Luc. IX). [Hier.] Perspiciemus eamdem et Moysi et Pauli erga creditum sibi gregem affectum. Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus: mercenarius autem cum viderit lupum venientem, fugit quia non sunt ejus oves (Joan. X). Et hoc ipsum est dicere, Optabam anathema esse a Christo, et deleri me de libro quem scripsisti. Qui enim delentur de libro viventium, et cum justis non scribuntur, anathema fiunt a Domino. Simulque cerne Apostolum, quantae charitatis in Christo sit, ut pro illo cupiat mori, et solus perire, dummodo omne in illo credat hominum genus. Ferire autem non in perpetuum, sed in praesentiarum: qui enim perdiderit 111.1480D| animam suam pro Christo, salvam eam facit. (Orig.) Quid ergo mirum si Apostolus pro fratribus suis anathema fieri velit, qui sciat eum qui erat in forma Dei exinanisse se de ea, ac suscepisse formam servi, et factum esse pro nobis maledictum. Et quid mirum, si cum Dominus pro servis maledictum factus sit, servus pro fratribus anathema fiat? Hoc autem arbitror quod et Moyses, cum peccasset populus, dicebat ad Dominum: Et nunc quidem remitte eis peccatum; sin autem, dele me de libro vitae quem scripsisti (Exod. XXXII). Quid ergo? Inferiorem vis Moyse Paulum videri? Ille se deleri petit de libro vitae pro fratribus suis: Paulus non debet optare anathema esse pro fratribus suis? Sed fortasse dicat aliquis, 111.1481A| quod Moyses hoc offerens salutem populi meruit impetrare; Paulus vero optat quidem, sed non est auditus. Quid si ostendam tibi magis Paulum auditum esse quam Moysem? Omnes enim illi qui per Moysen exierant, de Aegypto, ceciderunt in deserto. Posteri vero eorum qui terram repromissionis acceperunt, etiam nunc vagantur ab ea exsules et extorres. Paulus vero audi quid dicat de Israel: Nolo vos, inquit, ignorare, fratres, mysterium hoc, quia caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI). Vides ergo, quia exauditus est Paulus, et quia se obtulit anathema esse, salutem meruit fratribus, et ideo mihi videtur illa omnia praemisisse, quod nulla vi possit a Dei charitate divelli, ut cum se offerret 111.1481B| anathema pro fratribus suis, non lapsum ejus possibilem judices, sed sicut ille, qui inseparabilis a patre est per naturam, et immortalis in mortem venit, et in infernum descendit, ita et iste imitando magistrum, cum separari a Christi charitate non possit, a Christo anathema fiat pro fratribus suis devotione utique, non praevaricatione. (Ambr.) Quoniam ergo superius contra Judaeos loqui videtur, qui ex lege justificari se putant, nunc ut votum suum et affectum circa eos ostendat, teste conscientia sua, in Christo Jesu et in Spiritu sancto dicit se loqui, ut non velut inimico illorum fides haberi non possit. Ideo Christum et Spiritum sanctum quos nihil latet testes dat, et quorum testimonium reprobari non potest, qui sic perhibent testimonium Apostolo dum 111.1481C| commendant eum virtute signorum, quae faciebant per illum. Quia enim tam magnum praesidium est Christi, et praecipuam charitatem erga genus humanum ostendit, et dignatione ejus gloriosa et immortalia praemia promissa, ac per hoc dolet genus suum, quod est secundum carnem, quia incredulitate sua hoc perenni et salutari beneficio se privarunt. Ergo optabam ait, non opto, quia scit fieri non posse, ut tam honestum membrum nullo praecedente vitio abscinderetur a corpore Christiano. Affectum tamen et dilectionem circa genus suum ostendit. (Orig.) Quod autem cognati secundum carnem sint Paulo Israelitae, expositione non indiget.

Quorum adoptio est filiorum. Adoptati enim sunt filii Israel a Deo tunc, « cum divideret Excelsus gentes 111.1481D| et dispergeret filios Adam secundum numerum Angelorum, et facta est portio Domini Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel. » Ista est ergo adoptio filiorum. (Ambr.) Juste enim dolere se probat, quando praedicat laudem generis eorum, quia olim filii adoptati, affectum et gratiam Dei patris in irritum habuerunt; adjecit adhuc, ut et alios dolere pro his faciat dicens: Et gloria et testamentum et legislatio, et obsequium et promissa, quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. Tanta praeconia nobilitatis, et dignitatis generis Judaeorum et promissionum enumerat, ut omnibus pro his dolorem incutiat, quia non recipiendo salvatorem, praerogativam patrum 111.1482A| et promissionis meritum perdiderunt, pejores gentilibus facti, quos prius, quia sine Deo erant abominabantur. Propensius enim malum est dignitatem perdidisse, quam non habuisse. (Orig.) Quod enim ait gloria et testamentum, de gloria latae legis saepe jam dictum est, sicut et ipse Apostolus dicit: Si enim quod evacuatur per gloriam est, hoc est Vetus Testamentum, multo magis quod manet in gloria est (II Cor. III), Evangelii scilicet praedicatio, sed quod dicit testamentum et legislatio unum fortasse dicere videatur. Lex enim quae lata est ipsam etiam testamentum appellat. Sed ego hanc esse distinctionem puto, quod legislatio quidem una fuerit, et semel habita per Moysem; testamenta vero frequenter statuta sunt: quoties enim peccaverunt et abjecti 111.1482B| sunt, toties exhaeredati videntur, et rursum, quoties repropitiatus Deus revocavit eos, et in haereditatem suae possessionis adduxit, toties reparasse testamenta, et haeredes eos scripsisse credendus est. Et obsequium et promissiones, obsequium sacerdotalia dicit officia, promissiones, quae patribus factae sunt, et sperantur dandae his qui per fidem filii dicuntur Abrahae. Certum est tamen quod etiam secundum carnem ex ipso genere, hoc est, Israelitico, fuerint non solum patres, sed et Christus, sicut et « Propheta dicit, vae illis, quia caro mea ex ipsis est. » Cur autem vae illis? quia natus est Jesus « in ruinam et resurrectionem multorum (Luc. II), » et quia ab illis quorum caro erat, repudiatus est, et a gentibus a quibus ignorabatur susceptus est, sicut 111.1482C| et per David dicit (Psal. XVII): Populus quem non cognovi servivit mihi. (Aug.) Quod autem dicit, quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, et adjecit, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, plenissima fide commendat, quod Deum nostrum secundum susceptionem carnis, filium hominis confitemur, et secundum aeternitatem, et Verbum in principio, Deum benedictum super omnes in saecula. Hujus autem confessionis Judaei quoniam partem tenuerunt, refelluntur a Domino: nam cum eos interrogasset (Matth. XXII), cujus filium dicerent esse Christum, responderunt, David, hoc autem secundum carnem est; de divinitate vero ejus quod Deus est, nihil responderunt. Ideo Dominus ait illis, quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum? 111.1482D| Ut intelligerent hoc se confessos esse tantum quod Christus est filius David; hoc autem tacuisse, quod est Christus Dominus ipsius David. Illud enim secundum susceptionem carnis, hoc secundum aeternitatem divinitatis. (Ambr.) Quando enim nulla paterni nominis fit mentio, et de Christo sermo est, non potest differri [diffiteri] ne Deus dicatur. Frequenter enim Scriptura propter unius Dei professionem sic de Deo patre loquitur et a filio Deum patrem vocat, et filium Deum. Si quis autem non putat de Christo dictum, qui est Deus, det personam de qua dictum est; de patre enim Deo hoc loco mentio facta non est; sed quid mirum si in hoc loco Christum Deum super omnia aperta voce loqueretur, 111.1483A| de quo alia in epistola hunc sensum tali sermone firmavit, dicens: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II). Haec sunt omnia super quae Deus Christus est. Neque enim exceptis his sunt aliqua, ut non super omnia Deus Christus sit, nec potest genu flecti omni creaturae nisi Deo. Denique Joannes apostolus inscius, cum angelum vellet orare, audit ab eo: Ne feceris, quoniam conservus tuus sum. Deum, inquit, adora (Apoc. XIX, XXII), nec Dominus utique adorari se pateretur, nisi quia Deus est. Si quominus, usurpasse dicendus est, et peccasse, quod absit, cum ipse diabolum increpans, Dominum Deum adorandum, et ipsi soli serviendum ostendat. Nihil ergo praejudicatur Deo patri, cum adoratur Christus, ut 111.1483B| Deus, quia cum soli Deo serviendum dicatur, servitur et Christo. Dicit enim alio loco, qui in his servit Christo, placet Deo (Rom. XIV). Quid ergo superest, nisi ut Pater Deus, et Filius Deus, et nihilominus unus Deus credatur uterque? Sive enim Patrem quis adoret, sive Filium, unum Deum dicit adorare, et servire Patri, aut Filio, uni Deo servitium exhibetur. Nulla igitur discretio est, quia qui adorat Filium orat et Patrem, et qui servit Patri, servit Filio, et ut sine adulatione deitatis hujus confessionem esse doceret, in conclusione posuit, Amen, hoc est, verum, ut Christum Deum super omnia in veritate ostenderet benedictum in saecula.

Non autem quod exciderit verbum Dei, non enim omnes qui ex Israel hi sunt Israelitae, neque quia semen 111.1483C| sunt Abrahae omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen. (Orig.) Quoniam supra dixerat, quod pro fratribus suis, « qui sunt cognati secundum carnem, qui sunt Israelitae, » optaret etiam anathema fieri, eo quod ipsorum esset adoptio filiorum, et legislatio et promissio, de his nunc dicit, quia verbum Dei non excidit, hoc est, promissio, quae ei facta est non evanuit, (Ambr.) id est, hoc evenit, inquit, quod dixit Deus futurum, ut non hi dicerentur semen esse Abrahae qui filii ejus essent, secundum carnem, sed isti qui fidem acceperint, per quam natus est Isaac, reformatam tempore Christi, non jam specialem sed generalem. Ut quod Abraham credidit de Isaac, isti crederent de Deo et Christo, quia natus est Dei Filius ad salutem humani generis redimendam. (Orig.) Qui enim verus fuerit 111.1483D| Israel non ex carnali genere tantum de Abraham genus ducens, « non enim qui filii carnis » sunt, « hi et filii Dei » sunt; sed qui secundum repromissionent fidei de Abraham descendit, ipse etiam Dei promissa consequitur. Nam de genere Israel multi sunt, sed non omnes Israel appellantur. Israel namque Deum videndo nominatus est, sicut ipse Jacob dicit: vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII). Ergo, quia vidit Deum, Israel appellatus est; qui vero non videt eum qui dixit: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV). Israel non potest dici. (Ambr.) Vult ergo intelligi non jam ideo dignos esse omnes, quia filii sunt Abrahae, sed illos esse dignos qui filii promissionis sunt, id est, quos praesciit 111.1484A| Deus promissionem suam suscepturos, sive ex Judaeis, sive ex gentibus. Hi enim sunt digni dici Israelitae, id est, videntes Deum, qui credunt. Nam de Isaac utique omnes hi filii sunt Abrahae, quia omnis propago generis Judaeorum ex Abraham per Isaac est, ac per hoc reliqui filii non sunt dicendi Abrahae. Abraham enim credens, Isaac accepit propter fidem, quia credidit Deo, in quo mysterium futurae fidei designatum est, ut illi essent fratres Isaac, qui eamdem fidem haberent, in qua Isaac natus est, quia Isaac in typo Salvatoris natus est ex promissione, ut qui crediderit Christum Jesum promissum esse Abrahae, hic sit filius Abrahae, frater vero Isaac. Dictum est ergo Abrahae, quia in semine tuo benedicentur omnes gentes. Quod utique in Isaac factum 111.1484B| non est, sed in eo, qui in Isaac promissus est Abrahae, qui est Christus, in quo omnes gentes benedicuntur credentes; caeteri ergo Judaei sunt filii carnis, dum promissione privantur, nec deputari possunt merito Abrahae, qui fidem non sequuntur per quam dignus exstitit Abraham. Id est, non qui filii carnis, hi sunt filii Dei, sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine. Apertum est, quia non possunt dici filii carnis filii Dei; hi enim ex concupiscentia carnis nati sunt, isti vero ex fide spiritaliter secundum quod promissum est Abrahae, ut hi aestimarentur semen esse, qui crederent. Promissionis enim verbum hoc est, secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. (Orig.) Proposuit Apostolus persequi quod licet repudiatus sit populus Israel per infidelitatem, non 111.1484C| tamen promissiones Dei, quae erga eos habitae fuerant deciderint, et frustratae sint, docetque, quod cum multi filii fuerint Abrahae, in solo Isaac sit facta promissio. « Non enim, inquit, qui filii carnis sunt, hi sunt filii Dei, » et contendit ostendere, quomodo Isaac non sit filius carnis, sed sit Filius Dei, et redit ad ea quae de ipso in Genesi scripta sunt: Promissionis, inquit, verbum hoc est, ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Non ergo, inquit, per ordinem nativitatis carnalis Isaac nascitur, quippe cum et Abraham emortui jam corporis haberetur, et vulva Sarae esset emortua, sicut supra dictum est, sed per virtutem ejus, qui dixit, ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Merito igitur non carnis, sed Filius Dei dicitur, qui ex adventu et sermone nascitur 111.1484D| Dei. (Ambr.) Promissionis, inquit, verbum hoc est, quod praefiguratum in Christo est, ut futurus Christus promitteretur filius Abrahae, in quo promissionis verbum impleretur, ut in Christo benedicerentur omnes gentes terrae: quando enim promissio facta est Abrahae, et audivit, quia in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae, Christus utique illi promissus est ex traduce Isaac, in quo hoc impletum videmus.

Non solum autem illa, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. (Aug.) Non solum inquit Isaac promissus est, cum dictum est, ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius (Gen. XVIII, XXV), qui utique nullis operibus promeruerat Deum, ut nasciturus promitteretur, ut in Isaac vocaretur semen 111.1485A| Abrahae, id est, illi pertinerent ad sortem sanctorum, quae in Christo est, qui se intelligerent filios promissionis non superbientes de meritis suis, sed gratiae vocationis deputantes, quod cohaeredes essent Christi. Cum enim promissum est, ut essent, nihil utique meruerunt qui nondum erant, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri, vigilantissime ait, ex uno concubitu, gemini concepti erant, ne vel paternis meritis tribueret, si quisquam forte diceret: ideo talis natus est filius, quia pater ita erat affectus illo in tempore, cum sevit in utero matris, aut ita erat mater affecta, cum eum concepit, simul enim ambo sunt uno tempore concepti. Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni, aut mali, ut secundum electionem propositum 111.1485B| Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviet minori sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau odio habui. (Orig.) Haec ergo, inquit, ratio non solum de Isaac, sed de Jacob recipienda est. Nam et Rebecca, inquit, non secundum carnalis nativitatis ordinem protulit partum. Cum enim ex uno concubitu Isaac geminos concepisset, nondum partu edito neque ullis actibus puerorum bonis malisve inter homines habitis, erga Jacob divina habetur electio, et dicitur, quia major serviet minori, et Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Cur autem haec ita dicta sint docet, « ut secundum electionem, inquit, propositum Dei maneat, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, » hoc est, non qui filii carnis, sed qui filii Dei sunt, ipsi deputentur in 111.1485C| semen. Sicut enim ibi ex multis filiis carnis Isaac eligitur a Deo, qui adoptetur in Filium Dei, ita et hic ex duobus minor eligitur Jacob qui adoptetur in Filium Dei; et sic verum fit, quod promissiones Dei non in filiis carnis, sed in Dei filiis constent. Sed haec omnia eo spectant, ut illud probet Apostolus, quod si vel Isaac, vel Jacob pro his meritis electi fuissent a Deo, quae in carne positi acquisierant, et per opera carnis justificari meruissent, posset utique meriti eorum gratia ad posteritatem quoque carnis et sanguinis pertinere; nunc vero cum electio eorum non ex operibus facta sit, sed ex proposito Dei, et ex vocantis arbitrio, promissionum gratia non in filiis carnis impletur, sed in filiis Dei, hoc est, qui similiter ut ipsi ex proposito Dei eliguntur, et adoptantur 111.1485D| in filios. Completur namque etiam in his illud quod jam supra exposuimus, quia quos praesciit, illos et praedestinavit, et quos praedestinavit illos et vocavit, et quos vocavit illos et justificavit, et quos justificavit illos et glorificavit. (Ambr.) Praescientiam Dei flagitat in his causis, quia non aliud potest evenire quam novit Deus futurum. Sciendo enim quod unusquisque illorum futurus esset, dixit, hic erit dignus, qui erit minor et qui major, erit indignus; unum elegit praescientia, et alterum sprevit; et in illo quem elegit, propositum Dei manet; quia aliud non potest evenire, quam scit, et proposuit in illo, ut salute dignus sit, et in illo quem spernit, simili modo manet propositum, quod proposuit de illo, 111.1486A| quia indignus sit; hoc quasi praescius non personarum acceptor: nam neminem damnat, antequam peccet, et nullum coronat antequam vincat. Hoc pertinet ad causam Judaeorum, qui sibi praerogativam defendunt, quod filii sint Abrahae. Apostolus autem consolatur se, ut quia dixerat dolorem habere se cordis continuum, causa incredulitatis illorum, quorum adoptio erat filiorum, et legis constitutio, et ex quibus Christus Salvator, sicut et ipse ait, quia salus ex Judaeis est (Joan. IV), tractata lege, invenit quia non omnes, qui ex Israel sunt, credituri sunt, neque quia dicuntur filii Abrahae, omnes Abrahae filios dicendos, sicut supra memoravi. Minuit ergo dolorem suum, inveniens olim praedictum, quod non essent omnes credituri, ut hi soli doleant, qui per 111.1486B| invidiam in incredulitatem laborant: possunt Deo credere, quod ex subjectis aperit, incredulis tamen praedictis non valde dolendum, quia non sunt praedestinati ad vitam: Praescientia enim Dei olim hos non salvandos decrevit. Quis enim plangat eum qui olim mortuus habetur? Sed subintrantibus gentibus, quae sine Deo prius erant, et salutem, quam illi perdiderunt accipientibus, exsuscitatur dolor; sed iterum quia ipsi sibi perditionis causa sunt, sopitur. Praescius itaque Deus malae illos voluntatis futuros, non illos habuit in numero bonorum, quamvis dicat Salvator illis septuaginta discipulis quos elegerat secunda classe, qui ab illo postea recesserunt, nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X), sed hoc propter justitiam, quia hoc est justum, ut unicuique pro merito 111.1486C| respondeatur, quia enim boni erant, electi sunt ad ministerium, et erant scripta nomina illorum in coelo propter justitiam, sicut dixi. Secundum praescientiam vero in numero erant malorum: de justitia enim Deus judicat, non praescientia. Unde et Moysi dicit: Si quis peccaverit ante me, delebo eum de libro meo (Exod. XXXII), ut secundum justitiam judicis tunc videatur deleri cum peccat; juxta praescientiam vero nunquam in libro vitae fuisse. Hinc et apostolus Joannes de hujusmodi ait: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II). Non est personarum acceptio in praescientia Dei. Praescientia enim est, qua definitum habet, qualis uniuscujusque futura voluntas erit, in qua mansurus est, 111.1486D| per quam ut damnetur aut coronetur. Denique quos scit in bono mansuros, frequenter ante sunt mali, et quos malos scit permansuros, aliquoties prius sunt boni: unde cessat querela, quia Deus personarum acceptor non est. Nam et Saul et Judas Iscarioth ante fuerant boni, dicente Scriptura de Saul: Erat vir bonus, et non erat illo melior in filiis Israel (I Reg. IX), et de Juda Iscarioth dicit Petrus apostolus: Qui sortitus est sortem ministerii hujus in signis et prodigiis faciendis (Act. I). Quomodo igitur ministerium salutare sortiretur, nisi esset bonus? In sorte enim Dei judicium fuit, dignum illum tempore quo electus est. Sicut illi septuaginta quos supra memoravi. Hinc est, unde et Judas post mali totius 111.1487A| admissum scelus poenitentia motus, laqueo vitam finivit, non enim potest in aliquo omne bonum penitus obliterari: quippe cum natura non posset immutari, sed voluntas, non in omnibus tamen causis, quia remanet in natura, quod testimonio sit creatori.

Quid ergo dicemus? nunquid iniquitas apud Deum? Absit. (Hier.) Quod significet illud quod apostolus Paulus disputat ad Romanos scribens, Quid ergo dicemus? nunquid iniquitas est apud Deum? Absit, usque ad locum ubi ait: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus: omnis quidem ad Romanos Epistola interpretatione indiget, et tantis obscuritatibus involuta est, ut in intelligenda ea Spiritus sancti indigeamus auxilio, qui per Apostolum 111.1487B| haec ipsa dictavit. Sed praecipue locus hic, in quo quidam volentes Dei servare justitiam ex praecedentibus causis, dicunt electum in utero Rebeccae Jacob, et abjectum Esau, sicut Jeremias et Baptista Joannes eliguntur in utero, et ipse Apostolus Paulus praedestinatur in Evangelio antequam nascatur. Nobis autem nihil placet, nisi quod ecclesiasticum est; et publice in Ecclesia dicere non timemus, ne juxta Pythagoram et Platonem et discipulos eorum, qui sub nomine Christiano introducunt dogma gentilium, dicamus animas lapsas esse de coelo, et pro diversitate meritorum in his, vel illis corporibus poenas antiquorum luere peccatorum, multoque melius est simpliciter imperitiam confiteri, et inter caetera quae nescimus etiam hujus loci 111.1487C| obscuritatem refugere. Quandiu volumus Dei probare justitiam, Basilidis et Manichaei haeresim defendere, et Iberas naenias Aegyptiorum portenta sectari. Dicamus igitur, ut possumus et Apostolicae voluntatis sequentes vestigia, ne puncto quidem, ut dicitur, atque ungue transverso, ab illius sententiis recedamus, fleverat supra, et dolore pressus conscientiae testem invocaverat Spiritum sanctum quod fratres sui et cognati secundum carnem, id est, Israelitae Dei Filium non recepissent, quorum fuit adoptio, et gloria, et testamentum, et legislatio, et cultura, et promissio, ex quibus etiam ipse Christus secundum carnem de Maria generatus est Virgine, et tam continuo cordis dolore torquetur, ut ipse optet anathema esse a Christo, id est, solus perire, ne omne 111.1487D| Israeliticum genus pereat, et quia hoc dixerat statim venientem e regione praevidet quaestionem. Quid ergo dicis? omnes qui ex Israel sunt perierunt? et quomodo tu ipse et caeteri Apostoli, et infinita Judaici populi multitudo, Christum Dei Filium recepistis? quam ita solvit, Israel in Scripturis sanctis dupliciter appellatur, et in duos dividitur filios; in unum, qui juxta carnem est, et in alterum qui juxta repromissionem et spiritum; Abraham duos habuit filios, Ismael et Isaac; Ismael, qui secundum carnem natus est, haereditatem patris non accepit; Isaac qui repromissione generatus est ex Sara, semen Dei appellatur. Scriptum est enim: In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI), id est, non qui filii carnis, hi 111.1488A| filii Dei, sed qui filii sunt repromissionis, isti aestimantur in semine. Et hoc non solum in Isaac et Ismael, accidisse convincimus, sed etiam in duobus Rebeccae filiis, Esau et Jacob, quorum alter abjectus, alter electus est. Et hoc totum dicit, ut in prioribus fratribus, Ismael et Esau populum Judaeorum abjectum esse significet. In posterioribus autem, hoc est, Isaac et Jacob electum populum gentium, vel eos, qui ex Judaeis, in Christum credituri erant. Et quoniam hoc volens approbare proposuerat testimonium nascentium geminorum Esau et Jacob, de quibus scriptum est, major serviet minori, et in Malachia legimus: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Mal. I), venientem a latere quaestionem more suo proponit et disserit, et hac soluta revertitur ad 111.1488B| id de quo coeperat disputare. Si Esau et Jacob necdum erant nati, aut aliquid egissent boni aut mali, ut promererentur Deum, vel offenderent, et electio eorum atque abjectio non merita singulorum, sed voluntatem eligentis et abjicientis ostendit, quid ergo dicemus, iniquus est Deus? secundum illud exemplum quod loquitur ad Moysen: Miserebor, cui misertus fuero; et misericordiam praestabo cui miserebor (Exod. XXXIII). Si hoc, inquit, recipimus, ut faciat Deus quodcunque voluerit absque merito et operibus, vel eligat aliquem vel condemnet, ergo non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei, maxime, cum eadem Scriptura, hoc est, idem Deus, loquatur ad Pharaonem in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen 111.1488C| meum in universa terra, si hoc ita esset, pro voluntate sua miseretur Israel, et indurat Pharaonem. Ergo frustra queritur atque causatur nos vel bona non fecisse vel fecisse mala, cum in potestate illius sit et voluntate absque bonis et malis operibus vel eligere aliquem, vel abjicere; praesertim cum voluntati illius humana fragilitas resistere nequeat, quam validam quaestionem scripturarum ratione contextam, et pene insolubilem brevi Apostolus sermone dissolvit, dicens: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Et est sensus, ex eo quod respondeas Deo, et calumniam facis ei, de scripturis tanta perquiris, ut loquaris contra Deum, et justitiam voluntatis ejus inquiras, ostendis te liberi arbitrii, et facere quod vis, et tacere, vel loqui. Si enim in 111.1488D| similitudinem vasis fictilis te a Deo creatum putas, et illius non posse resistere voluntati, hoc considera, quia vas fictile non dicit figulo: quare me sic fecisti? Figulus enim habet potestatem de eodem luto aliud vas facere in honorem, aliud vero in contumeliam. Deus autem aequali cunctos sorte generavit, et dedit arbitrii libertatem, ut faciat unusquisque quod vult, sive bonum, sive malum. In tantum autem dedit omnibus potestatem, ut vox impia disputet contra creatorem suum, et causas voluntatis ejus perscrutetur; sin autem volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit 111.1489A| in gloriam, quos et vocavit, non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus, sicut in Osee dicit: Vocavi non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam, et erit in loco ubi dictum est ei, Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Ose. II), et caetera quae sequuntur; si, inquit, patientia Dei induravit Pharaonem, et multo tempore poenas distulit Israelis, ut justius condemnaret, quos tanto tempore sustinuerat, non Dei accusanda patientia est et infinita clementia, sed eorum duritia, qui bonitate Dei in perditionem suam abusi sunt. Alioquin unus est solis calor, et secundum essentias subjacentes, alia liquefacit, alia indurat, alia solvit, alia constringit; liquatur enim cera, et induratur lutum, et tamen non est diversa caloris natura; sic 111.1489B| et bonitas Dei atque clementia vasa irae, quae apta sunt in interitum, id est, populum Israel indurat. Vasa autem misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quae et vocavit, hoc est, nos, qui non solum ex Judaeis sumus, sed etiam ex gentibus, non salvat irrationabiliter et absque judicii veritate; sed causis praecedentibus, quia alii non susceperunt Filium Dei, alii sua sponte recipere voluerunt. Haec autem vasa misericordiae, non solum populus gentium est, sed et hi, qui ex Judaeis credere voluerunt, et unus credentium effectus est populus. Ex quo ostenditur non gentes eligi, sed hominum voluntates, atque ita factum est, ut impleretur illud quod dictum est per Oseam: Vocavi non plebem meam, plebem meam, hoc est, populum gentium, et quibus prius dicebatur, 111.1489C| Non plebs mea, nunc vocentur filii Dei vivi. Quod ne solum de gentibus dicere videretur, etiam qui ex Israelis multitudine crediderunt, vasa misericordiae et electionis appellat. Clamat enim Isaias pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel, tanquam arena maris, reliquiae salvae fiant (Isa. X), hoc est, etiamsi multitudo non crediderit, tamen pauci credent. Verbum enim consummatum atque breviatum in sua Deus aequitate libravit, et humilitate, ut incarnatione Christi salvos faceret, qui in eum credere voluissent; hoc ipsum et in alio loco dicit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. Cumque testimonia proposuisset, quibus duplex vocatio praedicitur, et gentium, et populi 111.1489D| Judaeorum, transit ad cohaerentem disputationem, et idcirco dicit, gentes quae non sectabantur justitiam apprehenderunt justitiam quia non superbierunt, sed in Christum crediderunt: Israelis autem magnam partem ideo corruisse, quae offenderit in lapidem offensionis et petram scandali, et ignoraverit justitiam Dei, et quaerens statuere justitiam suam, justitiae Dei, qui est Christus, subjici noluerit. Legi in quibusdam commentariis, sic respondisse Apostolum, ut magis implicuerit, quam solverit quaestionem: ait enim ad id quod proposuerat: Quid ergo dicimus? nunquid iniquitas apud Deum? Et non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei, et cujus vult miseretur, et quem vult indurat, et voluntati 111.1490A| ejus quis potest resistere? sic Apostolum respondisse, o homo, qui terra et cinis es, audes Deo facere quaestionem, o vas fragile atque testaceum rebellas contra figulum tuum? nunquid figmentum potest dicere ei qui se finxit, quare me sic fecisti? aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa aliud quidem vas facere in honorem, aliud vero in contumeliam? aeterno igitur silentio conticesce, et scito fragilitatem tuam, et non Deo moveas quaestionem qui fecit quod voluit, ut in alios clemens, in alios severus existeret. (Orig.) Quid ergo, inquit, dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? absit. Ex persona contradicentis sibi dicit Apostolus: Nunquid iniquitas apud Deum, et statim in initiis respondet, absit, ut ad omnia caetera quae 111.1490B| ex persona contradicentis objicienda sunt, ab Apostolo semper responderi videatur, absit. (Ambr.) Quia enim unum diligit, et alterum odit, nunquid ait iniquus est? non plane, sed justus. Scit enim quid faciat et nec retractandum est ejus judicium. Hoc in Malachia propheta habetur: Jacob dilexi, Esau vero odio habui (Mal. I); hoc jam de Judicio dicit, nam prius de praescientia ait, quia major serviet minori. Sicut et de praescientia Pharaonem damnavit, sciens se non correcturum. Apostolum vero Paulum persequentem elegit, praescius utique quod futurus esset bonus. Hunc ergo praevenit ante tempus, quia necessarius erat, et Pharaonem ante futurum judicium damnavit, ut crederetur judicaturus. Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam 111.1490C| praestabo, cui miserebor. Ergo miserebor, inquit, ejus cujus misertus ero, hoc est ejus miserebor, cujus praescius eram, quod misericordiam daturus essem, sciens conversurum illum et permansurum apud me, et misericordiam praestabo ei, cui misericordiam praestitero, id est, ei misericordiam dabo, quem praescii post errorem recto corde reversurum ad me, hoc est, dare illi, cui dandum est, neque dare illi, cui dandum non est, ut eum vocet quem sciat obaudire, illum autem non vocet, quem sciat minime obaudire; vocare autem est, non pugnare ad recipiendam fidem. (Aug.) Hinc ostenditur non esse iniquitatem apud Deum, quod possunt dicere quidam, cum audiunt: antequam nascerentur, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Miserebor, inquit, cui misertus 111.1490D| ero. Primo enim misertus est nostri Deus, cum peccatores essemus ut vocaret. Cui ergo misertus ero, inquit, ut eum vocem, miserebor adhuc ejus cum crediderit. Quomodo autem adhuc? nisi ut det credenti et petenti Spiritum sanctum? quo dato misericordiam praestabit cui misertus fuerit, id est, ut faciat eum misericordem quo bona possit per dilectionem operari. Nemo ergo sibi audeat tribuere, quod misericorditer operatur, quia Deus illi per Spiritum sanctum dedit dilectionem, sine qua nemo potest esse misericors. Non ergo elegit Deus bene operantes, sed credentes potius, ut ipse illos faciat bene operari. Nostrum enim est credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem 111.1491A| bene operandi per Spiritum sanctum, per quem charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, ut nos misericordes efficiat.

Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. (Ambr.) Recte, quia non in voluntate petentis, sed in dantis arbitrio debet esse, quod poscitur; an enim dandum sit dantis debet judicio pensari. Nam Saul peccans, cum petisset veniam, non accepit; at contra David peccans, et ignosci sibi postulans veniam consecutus est; ex hoc utique dantis Dei, et non dantis judicium sequendum est, quia non injuste judicat, qui omnes salvos vult fieri manente justitia. Inspector enim cordis scit petentem an hac mente poscat ut mereatur accipere, et quamvis periculosum sit judicium Dei discernere: tamen 111.1491B| propter diffidentes, et ut mens eorum medelam consequi possit, ne putent judicium Dei injustum, dicentes: unum vocat et alterum negligit, sic arbitrantes excusari posse damnandos: rebus istud potius probemus quam verbis; ubi enim rerum gestarum exempla sunt, nemo audet queri, nec aliquam excusationem obtendere. Duo fuerunt, David et Saul, requiramus historias, qualis unusquisque eorum repertus sit post judicium Dei, ut si Saul bene se egisse, postquam misericordiam non accepit, probetur, injustum, quod absit, Dei judicium arbitremur; aut si David, accepta misericordia, Deum contempsisse inveniatur, an in eo manserit, in quo misericordiam consecutus est, et, ut utar compendio, uterque necessitatem passus est regni; 111.1491C| et quanta fuit necessitas David, ut filius ejus vellet illum regno privare! In qua necessitate flens nudo pede iter faciebat, ut fugeret rex et dux populi Dei, in tantum humiliatus, ut et in faciem sibi servo suo maledicenti non responderet, ut per patientiam Deum sibi propitium faceret, per quem regnum sibi credidit reservari: Saul autem nec in tali necessitate inventus, quia majus malum est intestinum bellum, quam externum, insuper aegre ferens, quia semel et iterum non sit auditus, cum esset indignus, nec in preceperstitit, ut meritum sibi faceret, per quod esset dignus, sed impatiens et de Dei judicio indignatus, ab idolis quae prius velut nullius momenti damnaverat, auxilium requisivit. Ecce justum esse judicium praescientiae Dei etiam nolentibus, manifestum est. 111.1491D| (Aug.) Quod autem ait: Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, non tollit liberum arbitrium, sed non sufficere dicit velle nostrum, nisi adjuvet Deus, misericordes nos efficiendo ad bene operandum, per donum Spiritus sancti. Ad hoc referens quod superius dicit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Quia neque velle possumus, nisi vocemur, et cum post vocationem voluerimus, non sufficit voluntas nostra, et cursus noster, nisi Deus et vires currentibus praebeat et perducat quo vocat. (Orig.) sicut et David dicit in psalmo: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui 111.1492A| custodiunt eam (Psal. CXXVI). In quo ostendit, non quia is, qui domum aedificat nihil agat, et otiosus sit, et ita eam aedificet Dominus, sed ipse quidem, quantum est in homine, sollicitudinis et laboris expendat, Dei sit autem, ut obstaculis omnibus amotis, opus perveniat ad effectum. Cum ergo per hoc doceatur, quod homo quidem laborem impendat et sollicitudinem, Deus autem successum operi tribuat et effectum, pium utique et religiosum est ideo homini quod in se est operis, summam Deo magis quam homini deputare. Sic et cum Paulus plantabat, et Apollo rigabat, Deus dare dicitur incrementum, et additur, itaque neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III). Ita ergo etiam in praesenti loco 111.1492B| possumus dicere: Itaque neque qui currit, est aliquid, neque qui vult, sed qui effectum dat Deus. Qui enim vult et qui currit, hoc videtur esse quod est ille qui plantat et ille qui rigat, sed eum qui plantat et eum qui rigat nihil esse dicit Apostolus; non quod nihil agant, sed quod ad comparationem Dei, qui incrementum dat operi vel effectum, illi nihil esse ducantur. (Cass.) Evidenter probatur gratiam Dei ac misericordiam semper operari in nobis ea quae bona sunt, qua deserente nihil valere studium laborantis, et quantumlibet animi nitentis industriam sine ipsius iterum adjutorio statum pristinum recuperare non posse, illudque nobis jugiter adimpleri: « non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, » quae gratia nonnunquam e 111.1492C| contrario negligentes ac resolutos inspiratione hac, quae dicitur, sancta, et abundantia spiritalium cogitationum, visitare non renuit, sed inspirat indignos, et suscitat dormientes, et illuminat ignorantiae caecitate possessos, clementerque nos arguit, atque castigat, infundens se cordibus nostris, ut vel sic de inertiae somno compunctione ipsius instigati consurgere provocemur. Denique frequenter etiam odoribus ultra omnem suavitatem compositionis humanae in his ipsis subito visitationibus adimplemur, ita ut mens hac oblectatione resoluta in quemdam spiritus rapiatur excessum, seque commorari obliviscatur in carne. (Aug.) Non ergo ideo misertus est Deus, quia voluit et cucurrit Jacob, sed ideo voluit et cucurrit Jacob, quia misertus est Deus: Paratur 111.1492D| enim voluntas a Domino, et a Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI); deinde quia propter Jacob dicta est ista sententia generalis, non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, datur etiam exemplum de Pharaone, propter id quod dictum est, Esau autem odio habui, et subjicitur:

Dicit enim Scriptura Pharaoni, quia ad hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra. (Orig.) Certum est Deum non solum scire uniuscujusque propositum ac voluntatem, sed et praescire. Sciens autem et praenoscens, tanquam bonus dispensator et justus, uniuscujusque motibus et proposito utitur ad ea opera efficienda, quae uniuscujusque anima ac 111.1493A| voluntas elegit. Velut, si verbi causa, dicamus: paterfamilias si quis sit sapiens et justus, et habens multa servitia, nonne quanta fieri potest sagacitate contemplabitur, quorum ex his animus aptus sit ad rus colendum, et ipsos ruri deputabit? cujus vero ad negotiandum, cujus etiam ad nutriendum pecora, cujus vero ad ministerium, et observandi cubiculi sui aptum probabit ingenium, et ita unumquemque competentibus officiis, ut pote sapiens, mancipabit? Verum quoniam non latet eum, sive paterfamilias sive rex iste sit, quod necesse est interdum rebellare subjectos, et disciplinae jura corrumpere, et ob hoc correctione ac verberibus indigere, necesse est ergo ut eligat ex omnibus etiam apta ad hoc ingenia, si qua illa sunt atrocius incitata, quae suis quidem 111.1493B| motibus ferantur, emendationem tamen delinquentibus necessariam conferant. Ponamus ergo, vel patremfamilias istum, vel regem vidisse tempus quo emendari debent hi qui contra mores ac disciplinam multa commiserint, et elegisse durissimum aliquem et his ipsis qui corripiendi sunt multo diriorem, qui pro sceleribus suis jam non sit dignus emendatione, sed morte. Volens vero interitum ejus ad emendationem proficere caeterorum, mittit eum ad illos quos morte ejus corrigi cupit, et dicit ei, quia ad hoc ipsum te suscitavi, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra. Vide enim, quia non dixit: quia ad hoc ipsum te feci, alioquin ad conditorem referri culpa videretur, sed ait, ad hoc ipsum te suscitavi, hoc est ut per animi 111.1493C| tui malitiam, quam tibi infrenis, et sine Dei timore vivendo quaesisti, et in alios irrogetur utilis ac fructuosa correctio, et in teipsum ad posteritatis exemplum famosissimus conferatur interitus. (Ambr.) Ad hoc enim servatus Pharao, ut multa signa et plagae ostenderentur in illum, quasi jam mortuum. Suscitatus autem dictus est, quia cum apud Deum mortuus esset, modicum tempus accepit, ut vivere videretur, ut esset in cujus poenam, et varia tormentorum genera usque ad mortem, omnes qui sine Deo erant intuentes, metu territi, hunc solum Deum esse cum admiratione maxima faterentur: a quo hae vindictae fiunt. Hoc etiam genere antiqui medici in hominibus morte dignis, vel mortis sententiam consecutis, requirebant quomodo prodessent vivis, quae 111.1493D| in homine latebant apertis, ut his cognoscerent causas aegritudinis, ut poena morientis proficiat ad salutem viventis. (Aug.) Quod ergo tunc Pharao non obtemperabat praeceptis Dei, jam de supplicio veniebat. Non autem quisquam potest dicere obdurationem illam cordis immerito accidisse Pharaoni, sed judicio Dei retribuentis incredulitati ejus debitam poenam. Non ergo hoc illi imputatur quod tunc non obtemperarit, quando quidem obdurato corde obtemperare non poterat; sed quia dignum se praebuit, cui cor obduraretur priori infidelitate; sicut enim in his quos elegit Deus, non opera sed fides inchoat meritum, ut per munus Dei bene operentur, sic in his quos damnat, infidelitas et impietas inchoat poenae meritum, 111.1494A| ut per ipsam poenam male operentur, sicut et superius idem dicit Apostolus, « et quoniam non probaverunt Deum in notitiam habere, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt. Quapropter ita concludit Apostolus:

Ergo cui vult miseretur, et quem vult obdurat. (Orig.) Quod autem dicit, ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat, ex his quae in Exodo scripta sunt videtur assumere. Ibi enim dicit: Indurabo cor Pharaonis, ut ne dimittat populum. Indurabatur autem cor Pharaonis hoc modo: noluit Deus in eum subitam et plenam dare vindictam: quamvis enim esset, consummatae malitiae; tamen per patientiam suam Deus nec ipsi facultatem conversionis excluserat, et ideo primo lenioribus, tum etiam paulatim ingravescentibus 111.1494B| in eum verberibus utitur; sed quod Deus gerebat per patientiam, ex hoc ille indurabatur ad contemptum, majorem sibi iram recondens, ita ut ad ipsum dici conveniat illud quod Apostolus scribit (Rom. II): An divitias bonitatis ejus et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam patientia Dei te ad poenitentiam adducit? Secundum duritiam autem et cor impoenitens thesaurizas tibi ipsi iram in die irae. Non ergo quem vult Deus indurat, sed qui patientiae noluerit obtemperare induratur. (Aug.) Cui enim miseretur facit eum bonum operari, et quem obdurat, relinquit eum, ut mala operetur: sed illa misericordia praecedenti merito fidei tribuetur, et ista obduratio praecedenti impietati, ut et bona per donum Dei operemur, et mala per supplicium; non 111.1494C| aufertur liberum voluntatis arbitrium, sive ad credendum Deo, ut consequatur nos misericordia, sive ad impietatem, ut consequatur supplicium; qua conclusione illata, infert quaestionem tanquam a contradicente, ait enim:

Dicis itaque mihi: Quid adhuc quaeritur, nam voluntati ejus quis resistit? Cui sane inquisitioni sic respondet, ut intelligamus, spiritualibus viris et jam non secundum terrenum hominem viventibus patere posse prima merita fidei et impietatis, quomodo Deus praescientia eligat credituros, et damnet incredulos, non illos ex operibus eligens, nec istos ex operibus damnans, sed illorum fidei praestans ut bene operentur, et istorum impietatem obdurans deserendo, ut male operentur; qui quoniam 111.1494D| intellectus, ut dixi, spiritalibus patet, a carnali autem prudentia longe remotus est; sic refellit inquirentem, ut intelligat se deponere prius hominem luti, ut ista per spiritum investigare mereatur. Itaque, inquit, tu quis es qui respondeas Deo? nunquid dicit figmentum ei qui se finxit, quare sic me fecisti? an non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione vas facere, aliud quidem in honorem, aliud in contumeliam? quandiu figmentum es, inquit, et ad massam luti pertines, nondum perductus ad spiritalia, ut sis spiritalis omnia judicans et a nemine judiceris, cohibeas te oportet ab hujusmodi inquisitione, et non respondeas Deo, cujus consilium quisque scire cupiens, oportet ut prius in 111.1495A| ejus amicitiam recipiatur, quod contingere nisi spiritalibus non potest, jam portantibus imaginem coelestis hominis: Jam enim, inquit, non vos dicam servos, sea amicos, omnia enim quae audivi a patre meo nota vobis feci (Joan. XV). Quandiu itaque vas figuli es, conterendum hoc ipsum in te prius virga illa ferrea, de qua dictum est: Reges eos in virga ferrea, tanquam vas figuli confringens eos (Psal. II), ut corrupto exteriore homine, interiore innovato, possis in charitate radicatus et fundatus comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem, profundum; cognoscere etiam supereminentiam scientiae charitatis Christi (Ephes. III). Nunc itaque cum ex eadem conspersione Deus alia vasa in honorem fecit, alia in contumeliam, non est tuum discutere, si secundum 111.1495B| eamdem conspersionem adhuc vivis, id est terreno sensu et carnaliter sapis. (Orig.) Superfluum ergo est, quod dicis Apostolo, tu qui adversaris, quid ergo adhuc queritur, voluntati enim ejus quis resistit? voluntati quidem Dei certum est quod nullus obsistat, sed voluntatem ejus justam rectamque esse scire nos convenit. Ut boni enim aut mali simus nostrae voluntatis est. Malus autem, ad cujusmodi verbera, et bonus ad cujusmodi gloriam destinetur voluntatis est Dei. O homo, tu quis es qui respondeas Deo, nunquid dicit figmentum ei qui se finxit, quid me fecisti sic? Legimus et in Evangeliis eos, qui proterve et infideliter inquirebant a Domino, in qua potestate haec faceret, quae faciebat, et quis ei dedisset potestatem hanc, ne responsione quidem dignos habitos 111.1495C| (Luc. XX). Similiter quoque et in praesenti loco motum videmus Apostolum et adversum insolentes quaestiones, ac per ea quae respondit, proponentis contumaciam confudisse, ait enim: O homo, tu quis es qui contra respondeas Deo? Hoc est enim homo apud Deum quod apud figulum lutum; et sicut servus nequam si forte videbitur domino fieri debere aliquod opus, quod et rationis et utilitatis plenum sit, ille autem operari nolens, ea quae dominus jubet discutere incipiat, et requirere a domino, Ut quid hoc opus fieri jubes? Cui prodest? Cui necessarium est? contumaci servo quae erit tam digna responsio, nisi ut dicatur ei, Tu quis es qui contra respondeas domino? puto autem quod ita placet domino; non puto autem quod si fidelis servus et prudens interroget, 111.1495D| volens intelligere et mirari sapientiam domini, quod dicatur ei, Tu quis es? Denique cum Daniel propheta voluntatem Domini desiderasset agnoscere, unde et vir desideriorum appellatus est (Dan. IX, X), non ei dictum, Tu quis es? Sed missus est angelus qui eum de omnibus Dei dispensationibus et judiciis edoceret; et nos ergo, si aliquid ex secretis Dei, et reconditis desideramus agnoscere, si desideriorum et non contentionum viri sumus, occultius in divinis litteris inserta Dei judicia fideliter et humiliter requiramus, propterea namque et Dominus dicebat: Scrutamini Scripturas (Joan. V), sciens haec non ab his qui in aliis negotiis occupati transitorie vel audiunt vel legunt, sed his qui recto et simplici corde, jugi labore, 111.1496A| continuisque vigiliis altius Scripturas divinas scrutantur, aperiri, ex quibus me non esse ego bene novi. Si quis tamen sit, qui ita quaerat, inveniet; verum et nos pro viribus ad ea quae habentur in manibus convertamur. (GG.) O homo, inquit, tu quis es qui respondeas Deo? Respondere Deo non posse convincitur, qui homo nominatur, quia per hoc quod de humo sumptus est, judicia superna discutere dignus non est. Unde in Job legitur: Quis dicere ei potest, Cur ita facis? (Job. XI.) Auctoris facta semper indiscussa veneranda sunt, quia injusta esse nequaquam possunt. Rationem quippe de occulto ejus consilio quaerere, nihil est aliud quam contra ejus consilium superbire. Cum ergo factorum causa non deprehenditur, restat ut sub factis illius cum humilitate 111.1496B| taceatur, quia nequaquam sufficit sensus carnis, ut secreta penetret majestatis; qui ergo in factis Dei rationem non videt, infirmitatem suam considerans, cur non videat rationem videt. Unde per Paulum quoque subsequenter adjungitur: Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit, quare me fecisti sic? quo se enim cernit figmentum divini esse operis, eo semetipsum redarguit, ne contra manum resultet operantis, quia qui benigne quod non erat fecit quod est, injuste non deserit. Ad semetipsam ergo post percussionem mens redeat, et quod apprehendere non valet, non requirat: ne si divinae irae causa discutititur, amplius discussa provocetur, et quam placare humilitas poterat, inexstinguibiliter superbia accendat. An non habet potestatem figulus luti ex eadem 111.1496C| massa aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam? (Ambr.) Manifestum est vasa aliqua fieri ad honorem, quae ad usus honestos sint necessaria, alia vero ad contumeliam, quae instrumenta sint culinarum. Unius tamen esse substantiae, sed differre voluntate opificis in honorem. Ita et Deus cum omnes ex una atque eadem massa simus in substantia, et cuncti peccatores, alii miseretur et alterum despicit, non sine justitia. In figulo enim sola voluntas est, in Deo autem voluntas cum justitia. Scit enim cujus debeat misereri. (Orig.) Et apud Jeremiam prophetam tale aliquid legimus (Jer. XVIII), ubi jubetur a Deo introire in domum figuli, et videre eum fingentem, utique vas collapsum de manibus suis recolligens, rursum finxit illud secundum voluntatem suam. Et 111.1496D| factus est, inquit, sermo Dei ad eum dicens: Nunquid ego non possum facere domum Israel sicut figulus iste? (Ibid.) Et Sapientia dicit: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio (Eccli. XXVII). Habet ergo nostri Deus potestatem, sicut et figulus luti, ut faciat ab eadem massa vasa ad honorem, et vasa ad contumeliam. Tibi ergo qui insolenter respondes Deo, haec audisse sufficiat; qui vero opera Sapientiae Dei in dispensationibus ejus desiderat contueri, audiat in alio loco de his ipsis Paulum divinorum secretorum conscium disputantem (II Tim. II): In domo autem magna non sunt, inquit, tantummodo vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et alia quidem ad honorem, alia autem ad contumeliam. Si ergo emundaverit 111.1497A| quis semetipsum ab his, erit vas ad honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum. Audis Paulus in his in quibus non habuit protervum contradictorem, quomodo vasorum diversitates aperuit? nam ibi ubi auditor non erat dignus, sed contradictor erat, sola fictilia vasa commemorat; hic autem et aurea dicit esse, et argentea, et lignea, et fictilia, et alia quidem esse ad honorem, alia autem ad contumeliam fieri; similiter ut ubi memoravit rationem quare alia ad honorem, alia vero ad contumeliam fiant, ibi siluit, hic aperuit. Si enim quis emundat semetipsum, inquit, ab his, sine dubio, peccati sordibus, erit vas ad honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum. Restat igitur ut qui se non emundaverit, nec per poenitentiam 111.1497B| peccati maculas abluerit, sit vas ad contumeliam; quod etsi auxerit malitiam et converti per duritiam mentis et cor impoenitens omnino contempserit, erit jam non solum vas contumeliae, sed et vas irae. Ita ergo rationem, quam ibi indigne poscentibus claudit, hic digne desiderantibus pandit. Per quam etiam illud quod paulo ante de Jacob et Esau proposuit apertius explanatur. Ut enim Jacob esset vas ad honorem sanctificatum et utile Domino, ad omne opus bonum paratum, anima ejus emundaverat semetipsam, et videns Deus puritatem ejus, et potestatem habens ex eadem massa facere aliud vas ad honorem, aliud ad contumeliam, Jacob quidem, qui, ut diximus, emundaverat semetipsum, fecit vas ad honorem: Esau vero cujus animam non ita puram, 111.1497C| nec ita simplicem vidit, ex eadem massa fecit vas ad contumeliam. Ut autem scias quod pro puritate et simplicitate animae Jacob factus fuerit vas ad honorem, audi quale ei divina Scriptura simplicitatis testimonium perhibet: Erat, inquit, Jacob homo simplex habitans domum (Gen. XXV): ideo ergo Apostolus dicit de eis quia priusquam nascerentur, dicitur de eis, « Jacob dilexi, Esau autem odio habui. »

Quod si volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia, vasa irae aptata in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae per vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam, quos et vocavit nos, non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus. (Orig.) Saepe de incompositis elocutionibus Apostoli defectibusque earum commonuimus, quod 111.1497D| et in praesenti loco nihilominus invenitur, non enim redditur ad aliquid hoc quod ait in principio capituli, « quod si volens Deus, » verbi causa, ut et in aliis ipse dixit, « quod si primitiae sanctae et massa, » hic nihil tale reddit, sed quasi vagam conjunctionem istam reliquit, quae etiam si non assumatur, lucidior absque ea dabitur intellectus (verbi causa) ut ita legamus, volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae apta in perditionem, ut notas faceret divitias gloriae suae, in vasa misericordiae. In quo hoc videtur intelligi, quia dum sustinet Deus, et per patientiam fert incredulos et infideles, notam facit hominibus, et patientiam et potentiam suam. Patientiam, dum diu 111.1498A| sustinet, si forte resipiscant, et convertantur: potentiam, dum aliquando punit, et flagitia non usquequaque inulta derelinquit. Et rursum « in vasis misericordiae, » hoc est qui semetipsos emundaverunt ab omni sorde peccati, ex qua « mundus nemo est, etiamsi unius diei fuerit vita ejus, » notas facit divitias gloriae suae, quae vasa non irrationabili aliqua, aut fortuita gratia, sed quoniam ipsa a supradictis sordibus se expurgaverunt, praeparavit in gloriam. (Ambr.) Patientia et longanimitas Dei ipsa est, quae sicut malos praeparat ad interitum, ita et bonos parat ad coronam: boni enim sunt, in quibus spes fidei est, omnes enim sustinet, sciens exitum singulorum, ac per hoc patientia est, quae illos qui ex malis corriguntur, aut in bono perseverantes sunt, praeparat ad gloriam 111.1498B| Dei. Divitiae autem gloriae sunt dignitas multiplex praeparata credentibus, eos autem qui ex bonis fiunt mali et in coepto perdurant, praeparat ad interitum. Hoc est autem manifestare potentiam suam in multa patientia, quia cum putatur non vindicaturus, quia diu dissimulat, cum coeperit vindicare, apparebit ejus potentia; quia cum possit statim vindicare, diu sustinuit, ut perfidi queri non possint damnati. Praeparare est autem, unumquemque praescire quid futurum est. (Aug.) Hinc satis significavit obdurationem illam cordis, quae in Pharaone facta est, ex merito venisse occulte superiori impietati, quam tamen patienter sustinuit Deus donec ad illud tempus perduceretur, quo opportune in eum vindicta procederet ad correctionem eorum quos 111.1498C| ab errore instituerat liberare, et ad cultum suum pietate vocando perducere, precibus eorum et gemitibus opem praebens. (Orig.) Quod autem subjungit quos et vocavit nos, pro eo, ut si dixisset, sicut nos, quos vocavit non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus. Superiora enim quasi de Pharaone, qui fuit vas irae, et de filiis Israel, qui erant vasa misericordiae prosecutus videtur; hic ergo quod subjungit, quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus, similitudinem videtur assumere, hoc est, ut ita dictum videatur: sicut et nos sumus vasa misericordiae, quos vocavit non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus. (Aug.) Totius hujus disputationis propositum ad hoc perducit, ut quoniam docuit misericordiam Dei esse, quod bene operamur, 111.1498D| non tanquam ex operibus Judaei glorientur, qui cum Evangelium percepissent, tanquam meritis suis id retribuendum existimantes, nolebant gentibus dari, a qua superbia jam debent desistere, intelligentes, quoniam non ex operibus, sed misericordia Dei, et vocatione hoc credentibus praestatur ut bene operemur, non est gentibus ista invidenda misericordia, quasi praelato merito Judaeorum, quod nullum est. (Orig.) Haec, quantum ad ipsius Apostolici sermonis ordinem explanationemque verborum pertinet, dicta sint; nunc breviter repetentes aliqua etiam de intellectu interiore requiramus; quomodo ergo Deus notam facit iram suam? per vasa, inquit, irae aptata ad perditionem. Obstupesco ego 111.1499A| apud memetipsum sancti Spiritus consilium in divinis voluminibus contuens, nam iram quidem Dei, quae est a natura ejus extranea, notam fieri hominibus dicit, sicut praesens hic Apostoli indicat locus; bonitatem vero ejus et dulcedinem, quod naturae ejus proprium est, abscondi memorat et occultari, sicut David dicit: quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX.) Quid ergo causae dicemus, quod Deus iram manifestat hominibus, et dulcedinem celat? Scit sine dubio fragile esse hominum genus, et ad lapsum proclive per negligentiam, quibus expediat magis esse sub metu irae, quam spe benignitatis Dei et dulcedinis relaxari. Sicut et Sapientia Dei dicit: Qui parcit baculo, odit filium suum: si enim percusseris 111.1499B| eum virga, non morietur: animam autem ejus salvam facies a morte (Prov. XIII). Notam facit ergo potentiam suam Deus, dum impios castigat, et corripit, ut secundum Scripturae sententiam, dum flagellatur pestilens, innocens astutior fiat (Prov. XIX). Notas autem facit etiam « divitias gloriae suae in vasis misericordiae, quae praeparavit in gloriam. » Innotescunt divitiae Dei, cum erga eos, qui inter homines spernuntur et humiles sunt, misericordia ejus ostenditur, qui non in divitiis suis nec in potentia sua, sed in Domino sperant: sicut tunc Hebraeorum gens desperata inter homines et abjecta a Deo misericordiam consecuta est; ita ergo et nunc populus gentium, qui spernebatur ab his qui in circumcisione gloriantur, misericordiam consecutus est. Sed 111.1499C| illud est quod acrius debemus intendere, quod et illi consecuti sunt misericordiam, et plebes Dei appellati sunt, et dilecti Dei fuerunt. Sed quoniam servare acceptam gratiam nescierunt, dicitur ad eos, in quibus moechabatur commoratio Israel, dimisi eam, et dedi ei libellum repudii in manus suas (Jer. III). Et item alibi: Facti estis mihi in satietatem, jam non dimittam peccata vestra (Jer. VII). Et per eumdem Jeremiam Dominus dicit, sicut spelunca hyenae facta est haereditas mea. Ne forte etiam nos qui non fuimus plebs Dei, sed per divitias gloriae suae vocavit nos plebem suam, et qui non fuimus dilecti, sed facti sumus dilecti, et filii Dei vivi, si non ut filii lucis, et filii Dei ambulemus, si non ut plebs Dei ita agamus, « ut videntes » homines 111.1499D| « opera » nostra « bona, magnificent patrem nostrum, qui in coelis est (Matth. V), » verendum est, ne illum sermonem incurramus Apostoli, quo ait: (Rom. XI): Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit; nec tibi parcet.--Sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam; erit enim in loco, ubi dictum est non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi. (Amb.) Apertum est istud de gentibus esse praedictum, quia prius non erant plebs Dei, postea autem ad opprobrium Judaeorum misericordiam accipientes, vocatae sunt plebs Dei. Et qui dilecti ante non erant, abdicatis Judaeis, adoptati in filios et dilecti sunt, ut in loco ubi non 111.1500A| vocabantur plebs Dei, ibi vocarentur filii Dei vivi. Prius enim nusquam vocabantur filii Dei vivi, nisi in Judaea, hoc est Hierosolymis, ubi domus Dei erat, sicut dicit in psalmo LXXV: Notus in Judaea Deus, postea autem in propheta Zacharia: Ponam, inquit, Hierusalem in omnibus gentibus, quia ubique futuri erant filii Dei, et domus Dei in omnibus locis, quae est Ecclesia. Hinc Dominus ait Judaeis (Matth. XXI), quia tolletur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus. (Orig.) Aliter autem et testimonium quod de Osee assumit Apostolus, quantum ad locum ipsum prophetae pertinet, non videtur de gentibus esse, sed de ipso populo Israelitico dici, atque ut in superioribus diximus, ex simili Paulus sumit exemplum, ut ostendat quia sicut illis quondam, 111.1500B| cum abjecti essent et desperati, dictum est primo: Vos non populus meus, et ego non sum Deus vester, et addidit propheta, et dicit: Et erit: In loco in quo dictum est: Non mea plebs vos, vocabuntur et ipsi filii Dei vivi; ita, inquit, et « nos, quos vocavit non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus, » qui ante non eramus plebs ejus, nunc plebem nos suam vocavit, « et non dilectam, dilectam, et in loco ubi dictum est » nobis, « non plebs mea vos, ibi » vocabimur « filii Dei vivi. » Sed fortassis requirant a nobis hi qui ex circumcisione sunt, et dicant, ubi enim ad vos dictum est, quod non sitis plebs Dei vos, ut ibi vocemini filii Dei vivi? Asserent enim quod Deus haec in Judaea locutus est (in ipsa enim tantummodo notus est Deus), et nihil haec ad nos spectent, quia 111.1500C| « lex ad eos, qui in lege sunt loquitur. » Imo ego ostendam locum multo digniorem, ubi Deum loqui et decuit et possibile fuit. Neque enim consequenter Deus loqui in montibus et rupibus et quibuscunque terronis locis dicetur, sed in mente hominis loquitur Deus, in sensu rationabili, et in principali cordis, et ibi cum indigni et alieni a Deo actus conscientia redarguente culpantur, ibi, inquam, pronuntiatur, ibi dicitur ad singulos quosque, quia « non plebs mea vos; » si vero emundet se quis ab his, et purificet, « et pax Dei, quae superat omnem mentem » cor ejus incipiat custodire, ibi, hoc est in cordis secreto pacificus effectus, Filius Dei conscientia adstipulante vocabitur.

Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiae salvae 111.1500D| fient. Posteaquam per Dei sapientiam quam loquitur Paulus inter perfectos, secreta et abscondita divinae dispensationis exposuit, et ostendit qua ratione quove ordine, vel iram Deus ostendat in vasis irae, vel divitias gloriae suae in vasis misericordiae, et docuit quod vas irae fiat unusquisque ex eo quod per duritiam suam et cor impoenitens thesaurizet sibi iram in die irae, vasa autem misericordiae sint hi, qui se emundaverint ab his, et ad omne opus bonum praeparaverint, nunc, ut haec ipsa majore auctoritate confirmet, etiam in Prophetis docet esse praescripta. Isaias, inquit, clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiae salvae fient. Providens etenim de futuris 111.1501A| Propheta, videbat quod plurimi ex Israel, et hi maxime qui arenae maris comparantur, per duritiam suam et cor impoenitens futuri erant « vasa irae, aptata ad perditionem, » non credentes vitae suae, sed Dominum majestatis crucifigentes; si ergo, inquit, fuerint « tanquam arena maris, reliquiae salvae fient » Illi qui non salvantur tanquam arena maris sunt; reliquiae vero, quae salvae fient tanquam stellae coeli sunt, utrumque etenim promissionis, quae ad Abraham facta est, continet sermo: Erit, inquit, semen tuum sicut arena maris, et sicut stellae coeli. (Gen. XXII) [Aug.] Alio autem sensu, in eo quod dicit, Isaias clamat pro Israel, et reliqua, ostendit quemadmodum sit Dominus lapis angularis utrumque parietem in se jungens. 111.1501B| Testimonio enim Oseae prophetae dictum est pro gentibus: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam. Et Isaiae testimonium dictum pro Israel, quoniam reliquiae salvae fient, ut ipsae deputentur in semen Abrahae, quae crediderunt in Christum, ita concordes ambos populos facit secundum Domini testimonium dicentis in Evangelio de gentibus: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili, quas oportet me adducere, et erit unus grex et unus pastor (Joan. X). [Greg.] Sancta namque Ecclesia in primitivis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Judaeos, quos invenerit, suscipit, et extrema colligens, eos, quasi reliquias frugum ponit. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena, reliquiae 111.1501C| salvae fient. (Amb.) Clamat ergo Isaias pro his qui credunt in Christum, hi enim vere sunt Israelitae, sicut Dominus ad Nathanael: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I): « Si fuerit numerus filiorum Israel, tanquam arena maris reliquiae salvae fient. » Recedentibus Judaeis a merito, et promissione patrum, dum illam non recipiunt, hi reliqui sunt qui credendo in fide promissionis patribus factae persistunt. A lege enim recedunt, qui in eum quem lex solum ad salutem sufficere promisit, non credunt. Igitur Apostatae habeantur necesse est, qui dum Christum non recipiunt, rei sunt violatae legis. De maxima itaque multitudine solos credentes dicit salvari, quos praesciit Deus.

Verbum enim consummans, et brevians in aequitate, 111.1501D| quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. (Orig.) Verbum breviatum, ubi multi sunt vocati, pauci autem electi. Possumus et totius doctrinae verbum dicere breviatum, ut quod prius lex et prophetae continebant in latitudine praeceptorum veniens Dominus pronuntiaret et diceret: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum, in his duobus mandatis pendet omnis lex et prophetae (Matth. XXII), in quo evidenter prophetas et legem duobus his sermonibus breviavit. Potest et « verbum breviatum » dici fides symboli quae credentibus traditur, in qua totius mysterii summa paucis connexa sermonibus continetur. (Amb.) Convenit enim ut in 111.1502A| solo nomine Domini conditoris consequatur salutem creatura, hoc est, per fidem, quia sublatis omnibus neomeniis et sabbato, et circumcisione, et lege escarum, et oblationibus pecorum, sola fides posita est ad salutem, quae abbreviata ex lege est, quia quod in fide est, in lege habetur, quasi principale legis, dicente Salvatore: De me enim scripsit Moyses (Joan. V). Abbreviata est ergo lex, reliquiae Judaeorum salvantur, caeteri vero salvari non possunt, quia praefinitionem Dei spernunt, per quam genus humanum decrevit salvare. Et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma fuissemus et sicut Gomorrha similes fuissemus. (Orig.) Quod semen Isaias a Domino dicit derelictum? illud sine dubio quod 111.1502B| idem Apostolus exponit in aliis, cum dicit ad Abraham dictum esse: Tibi dabo terram hanc, et semini tuo; non dixit, et seminibus, tanquam in multis, sed semini tuo tanquam in uno, quod est Christus (Gal. III). Hoc est ergo quod dicit Isaias: Nisi Dominus reliquisset nobis semen, id est, nisi dedisset nobis Christum, ut ex nobis nasceretur, sicut Sodoma fuissemus, quantum ad impietatis magnitudinem spectat, nisi quia et gravius aliquid apud Israelitas gestum est. Nam Sodomitae inhospites incesti referuntur et impudici; populus vero Israel in eum sacrilegus exstitit, qui cum Dominus majestatis sit, frater eorum et dici voluit, et esse. Nisi ergo semen istud Dominus reliquisset, per quod reliquiae salvae fierent, et vasa misericordiae salvarentur, 111.1502C| interiisset populus ille ut Sodoma; et tamen non otiose Isaias semen nominavit, quod relictum est: semen namque dicitur, quod seminatur in terra, et fructum multiplicem reddit, docens per hoc etiam Christum seminandum esse, id est, sepeliendum in terra, et inde resurgentem fructum plurimum totius Ecclesiae multitudinis prolaturum, sicut et ipse Dominus dicit: nisi granum frumenti in terra ceciderit, et mortuum fuerit, fructum non affert; si autem mortuum fuerit, fructum plurimum affert (Joan. XII).

Quid ergo dicemus? Quod gentes quae non sectabantur justitiam comprehenderunt justitiam, justitiam autem quae ex fide est. Videatur fortassis hoc contrarium esse vel illis de quibus supra diximus, quod unusquisque emundet se et expurget, ut fiat 111.1502D| vas utile et vas misericordiae, vel illis quae in superioribus disseruimus, quod naturali lege, in qua sine dubio est et justitia, utantur etiam gentes. Quomodo ergo hic dicit, quod « gentes, quae non sectabantur justitiam, comprehenderunt justitiam? » vide si hoc modo possumus respondere. Aliud est sectari, aliud insitum habere; sectari dicitur ille, qui per doctrinam et lectionem multam assequi aliquid cupit; unde et a sectando sectae appellatae sunt hujusmodi doctrinae, quae hominum traditione discuntur. Gentes ergo quia legem tabulis vel libris scriptam non habuerunt, non dicuntur sectatae esse justitiam, habuerunt tamen insitam quam lex eos naturalis edocuit. Idcirco ergo proximi fuerunt 111.1503A| justitiae ei quae ex fide est, id est, Christo. (Amb.) In Deo enim vera justitia est, et permanens, si agnoscatur; quid enim est tam justum quam noscere Deum Patrem, ex quo sunt omnia, et Christum filium ejus per quem sunt omnia? Prima ergo haec justitia est, agnoscere Creatorem, deinde custodire quae praecepit: gentes ergo quae prius non requirebant justitiam, id est, legem, quae Creatori testimonium perhibebat, veniente Christo, invenerunt justitiam superabundantem plusquam Scribarum et Pharisaeorum: qui enim tunc quod minus est non sectabantur, comprehenderunt postea quod majus est. Judaei autem in lege positi, quia proficere magis debuerant deterioraverunt. Israel vero sectando legem justitiae in legem justitiae non pervenit. (Amb.) Perfectio legis fides est, quam gentes apprehendentes, totam legem implere videntur; Judaei 111.1503B| autem dum per invidiam Salvatori non credunt, justitiam quae in lege mandata est, vindicantes, id est, sabbatum, circumcisionem, etc., in legem non pervenerunt, hoc est, legem non perfecerunt, et qui non perficiunt legem rei sunt juxta legem, hic enim implet legem, qui a lege Moysi pervenit ad fidem Christi. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus. (Orig.) Certum est enim quia Israel sectabatur legem justitiae secundum litteram, sed in legem non pervenit; quam legem? sine dubio spiritus. Neque enim hoc diceret Apostolus, quia legem quam sectabatur, et quam tenebat et quam habebat, in hanc non pervenerit. Reddit ergo rationem cur in legem Israel non potuerit pervenire, quia non ex fide, inquit, sed quasi ex operibus. 111.1503C| (Amb.) Spernentes enim fidem, quae, sicut dixi, perfectio legis est, ex operibus legis justificari se dicebant; id est, per sabbatum, neomenias, circumcisionem, etc. Immemores Scripturae dicentis, quia justus ex fide vivit (Rom. I). Justitia autem legis idcirco dicitur, quia justo judicio Dei haec Judaeis data sunt, propter duritiam cordis illorum, ut si mustelam forte quis mortuam calcasset, aut tetigisset aliquod morticinium, aut si sorex in vas ruisset, immundum diceretur: quod magna cum sollicitudine observantes, ex quacunque causa incurrebant, ut immundi essent. Si autem sanguis mustelae pavimentum maculasset, non levi cura expiandum erat, ut et a cibis melioribus abstineretur. Sabbatum vero et circumcisio propriam habuerunt 111.1503D| justitiam tempore suo, quia in figura data sunt. Hoc Dominus per Ezechielem prophetam ostendit, inter caetera dicens: Propterea dedi illis praecepta non bona (Ezech. XX), quia erant irreverentes et infidi. In adventu autem Christi, quia salutare donum erat daturus, per Jeremiam praedicat, dicens: Dabo illis Testamentum novum, non quale dedi patribus illorum (Jerem. XXXI): hoc Testamentum legem vocat, in quam non pervenerunt, sicut supra memoravi; nam cum gentibus quae crediderant hanc 111.1504A| sarcinam observationis Judaei credentes vellent imponere, tunc apostolus Petrus ait: Quid imponitis jugum supra cervicem fratrum, quod neque nos neque patres nostri portare potuerunt? (Act. XV.) A tempore enim Christi indulgentia data est promissa in lege. Ait enim Isaias propheta (Isa. LIX), « veniet ex Sion, qui eripiat et avertat impietatem a Jacob, et hoc illis a me Testamentum cum abstulero peccata eorum, » hoc est Novum Testamentum promissum a Deo in Christo.

Offenderunt in lapidem offensionis, et petram scandali, et omnis qui credit in eum non confundetur. (Orig.) Quia legem sectabantur non secundum opera justitiae Dei, sed secundum opera justitiae suae, idcirco « offenderunt in lapidem offensionis, » de quo scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali, et qui credet 111.1504B| in eum, non erubescet. Sciendum autem est quod in Isaia propheta hoc testimonium ita scriptum est (Isai. XXVIII): Ecce ego immitto in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, angularem, praeclarum in fundamenta ejus; et qui crediderit in eum non confundetur. Apostolus autem, « lapidem offensionis et petram scandali, » de alio loco ipsius Isaiae prophetae huic testimonio inseruisse videtur, in quo ita scriptum est: Et non tanquam lapidi offensionis occurretis ei, neque ut lapidi ruinae (Isa. VIII), et ex utroque loco excerpens quae assertionibus suis commoda videbantur aptavit. (Amb.) Multorum relatione compertum est in petra vel lapide Christum esse significatum. Daniel enim propheta (Dan. II) lapidem hunc dicit, qui abscissus a monte sine manibus 111.1504C| percussit et comminuit omnia regna, et replevit omnem terram, quod evidenter de Christo dictum est. Et in lege petra, de qua fluxerunt aquae, Christus appellatus est (Psal. LXVII; Exod. XVII). Petra autem, inquit, erat Christus (I Cor. X). Et Petrus apostolus inter caetera ad Judaeos ait: Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificantibus. Offensio ergo posita in Sion Christus est; Sion vero altitudo est, sive civitas ipsa Jerusalem, quae propter notitiam Dei non immerito excelsa dicta est, in qua Salvator a Deo Patre suo positus praedicator, offensio factus est Judaeis, dum se Filium Dei praedicat, natus de Spiritu sancto ex muliere. Per corpus autem ejus scandalum passi sunt, et dicebant: Nonne mater et fratres ejus apud nos 111.1504D| sunt? Quomodo ergo hic dicit, Quia de coelo descendi? Nolebant enim verba gestis comparare, ut perinde agnoscerent non absurdum esse, quod dicebat de coelo se descendisse, quasi corpus operaretur, et non Deus latens, operibus tamen se prodens in corpore. Petra ergo haec scandalum est Judaeis et offensio; quae petra sine dubio corpus intelligitur Salvatoris, haec excisa sine manibus propterea, quia sine viro de Spiritu sancto facta de virgine est.

LIBER SEXTUS.


CAPUT X. Orat Apostolus pro Judaeis, ostendens quod justitia faciens dignum vita aeterna solum ex lege et fide Christi sit. 111.1505A|

 Fratres voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem; testimonium enim perhibeo illis, quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. (Aug.) Hic jam incipit de spe Judaeorum loqui, ne etiam gentes superbire audeant adversus Judaeos. Sicut enim Judaeorum superbia refellenda erat tanquam ex operibus gloriantium, sic et gentibus occurrendum, ne tanquam Judaeis praelati superbiant. ( Orig. ) Quia ergo in his quae nuper exposita sunt, multis testimoniis adversum Israel usus est prophetarum, ita ut proferret de Isaia: 111.1505B| Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus; et iterum: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiae salvae fient; et his addidit, quia Israel sectans legem justitiae, in legem non pervenit; propterea nunc consolari rursus populum illum volens, et per hoc invitare ad fidem, dicit: « Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio apud Dominum fit pro illis in salutem. » Et causam, cur voluntas sua et obsecratio pro illis apud Deum habeatur, ostendit: Testimonium enim, inquit, perhibeo illis, quod aemulationem Dei habeant, sed non secundum scientiam. Quamvis, inquit, tot et tantis involuti sint peccatorum suorum malis, tamen quia ineffabilem zelum et aemulationem Dei habent, haec me 111.1505C| commovit causa, obsecrasse Deum pro ipsis, ut vel in fine aliquando perveniant ad salutem. (Ambr.) Igitur quoniam a lege eos vult auferre, credentes, quia velamen est Judaeis, ne hoc odio Judaismi facere videretur, ostendit affectum suum circa illos et legi dat multum, sed docet tempus jam servandae legis non esse, ac per hoc providere se illis velle testatur, si modo audiant illum ac probent non esse suum inimicum, quando et testimonium perhibet illis nobilitatis et traditionis paternae. Habent enim, ait, zelum Dei, sed non secundum scientiam. (Orig.) Et probat quomodo non secundum scientiam zelum Dei habeant, quia ignorantes, inquit, Dei justitiam, suae justitiae obtemperant. Non multum ergo 111.1505D| prodest habere zelum Dei, et non habere scientiam zeli. Denique Judaei putantes se zelo Dei agere, sacrilegi exstiterunt in Filium Dei, quia non secundum scientiam zelati sunt sicut Phinees filius Eleazari, qui secundum scientiam zelatus interemit. Madianitem pariter et Israelitam fornicantem cum ea (Num. XXV); et sicut Elias qui dixit: Zelans zelatus sum omnipotenti Deo Israel, quia dereliquerunt te filii Israel. Prophetas tuos occiderunt, et altaria tua subverterunt (III Reg. XIX); et sicut Mathathias, de quo in libro I 111.1506A| Machabaeorum scriptum est: Quia zelatus est in lege Dei, et intremuerunt renes ejus, et ascendit furor ejus secundum judicium. Horum omnium zelus et aemulatio secundum scientiam fuit; Judaeorum vero zelus non erat secundum scientiam, idcirco quia ignorantes Dei justitiam, propriam conabantur, id est, quae hominibus justitia videbatur, implere, cum utique ipsos magis Dei justitiae, quae est Christus, convenerit obedire. Sed vide nunc ne forte non illis solis dici sermo iste videatur, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Similiter enim potest dicere Apostolus et de aliis, quia testimonium perhibeo eis, quod timorem Dei habeant, sed non secundum scientiam, et de aliis, quia charitatem Dei habeant, sed non secundum scientiam: 111.1506B| si enim habeat quis affectum erga Deum, ignoret autem quia charitas patiens esse debet, esse benigna, non invidens, non perperam agens, non inflata, non ambitiosa, non quaerens quae sua sunt (I Cor. XIII), haec et his similia si in charitate non habeat, sed in solo affectu diligat Deum, competenter et ad ipsum dicetur, quia charitatem Dei habet, sed non secundum scientiam; similiter autem dici potest et de alio, quia fidem Dei habet, sed non secundum scientiam, si ignoret, quia « fides sine operibus mortua est (Jac. II)0, » et quia fides Dei non in solis verbis est, quae interdum ab alio composita vel scripta discuntur, sed in affectu mentis tali quodammodo, qualem habuit illa quae dixit intra se: Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero (Matth. IX). Si quis ergo non 111.1506C| ita habeat fidem, ut ex actibus suis bonis cui credit ostendat, potest et ad ipsum dici, quia fidem Dei habet, sed non secundum scientiam. Potest et de alio dici, quia castitatem Dei habet, sed non secundum scientiam; et alius curam pauperum habet, sed non secundum scientiam, quippe si ab hominibus laudari vult; et alius abstinens potest dici, sed non secundum scientiam, si propterea jejunat, ut hominibus placeat; et sic per singula quae gerimus, si non secundum scientiam et intellectum geramus, potest ad nos dici quia habemus zelum operis boni, sed non secundum scientiam; et ideo danda praecipue sunt opera scientiae, ne res nobis infeliciter accidat, ut in fide positi frustremur a fide, et zelum habentes bonorum decidamus 111.1506D| a bonis. Vis autem scire quia potest quis, si scientiam non habeat, evanescere in fide? audi ipsum Paulum quibusdam dicentem: Nisi sine causa credidistis (I Cor. XV). Accidit ergo sine causa, credidisse his qui scientiae operam non dant, ut in eo quo crediderunt etiam intellectum veritatis accipiant. Denique et Apostoli hanc esse differentiam fidei simpliciter traditae, et fidei quae est secundum scientiam pervidentes, dicebant ad Salvatorem, Auge nobis fidem, hoc est, ut habentes eam 111.1507A| fidem, quae non est secundum scientiam, habeamus et eam quae est secundum scientiam. Itaque Judaeis testimonium perhibet Paulus, quod aemulationem Dei habeant, licet non secundum scientiam. Tamen quia utcunque habebant aemulationem Dei, causam dederunt Apostolo, qua obsecrationem pro illis offerat Deo. Melius est enim habere zelum Dei, licet non secundum scientiam, quam penitus non habere. Qui enim habet, sicut scriptum est (Matth. XIII; Luc. XIX), dabitur ei, vel in novissimis, cum omnis Israel salvus fiet. Qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
 Ignorantes enim Dei justitiam, et suam quaerentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. (Ambr.) Per ignorantiam dicit illos non credisse in Christum, 111.1507B| aemulationem quidem Dei habentes, sed voluntatem et consilium ejus nescientes, contra Deum agebant, quem se defendere testabantur. De his dicit, qui non malevolentia et invidia, sed errore Christum non receperunt. Quibus et Petrus apostolus dicit (Act. III): Scio, fratres, quia per ignorantiam gessistis hoc malum, sicut et principes vestri; ignorantes enim hunc esse Christum, quem promiserat Deus, alterum exspectandum dicebant, huic justitias suas quas ex lege habebant, anteponentes, qui est Dei justitia in fide. Justitia enim ipse est, quia quod promiserat Deus, in ipso implevit, Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti. (Ambr.) Hoc dicit, quia perfectionem legis habet, qui credit in Christum. Cum enim nullus justificaretur ex lege, 111.1507C| quia nemo implebat legem, nisi qui speraret in promisso Christo, fides posita est, quae cederet perfectioni legis, ut omnibus praetermissis fides satisfaceret pro tota lege et prophetis.
 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. Quae autem est ex fide justitia sic dicit. Justitia legis Moysis reos illos non faciebat ad tempus, si servaretur, id est, vivebant faciendo legem, debitores enim erant. (Orig.) Jam et in superioribus Apostolus duarum justitiarum fecerat mentionem, ubi dicit, quia ignorans Dei justitiam, suam justitiam statuere quaerebat Israel. Et hic nunc duas iterum justitias dicit, unam quae ex lege, et aliam quae ex fide est. Sed mihi videtur quod illa quam superius dixit ignorari ab Israel. Dei justitiam, 111.1507D| ipsa sit justitia haec quae ex fide est; illa vero, de qua dicit, « suam justitiam quaerentes statuere, » ipsa sit, de qua et hic Moysi verbis insinuat, quia justitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. Sed vide justitiarum differentiam pariter et vitarum: illa enim justitia, id est Christus, « qui factus est nobis justitia a Deo » et pax, vide quomodo dicit: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Haec ergo justitia non tantum vitam praebet, sed aeternam vitam. Illam vero legis justitiam « qui fecerit homo, » non dixit in aeternum vivet, sed tantummodo « vivet in ea. » Quod si finis legis, ut Apostolus dixit, Christus est, nec ipsam, quae ex lege 111.1508A| est justitiam sine Christo adimplere poterit, qui finem legis non suscipit Christum. Haec ergo, quae ex fide est justitia, quae est Christus, tanquam vivens et subsistens, dicit:
 Ne dixeris in corde tuo, Quis ascendet in coelum? hoc est, Christum deducere, aut quis descendet in abyssum? hoc est Christum ex mortuis revocare; sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo. (Ambr.) Justitiam hanc dicit esse fidei, si non dubitetur de spe Dei, quae in Christo est, ne diffidens dicat: quis potuit ascendere in coelum? quia ideo passus est, ut exspoliatis inferis virtute Patris, devicta morte resurgens cum animabus ereptis in coelum ascenderet; omnis enim quicunque viso Salvatore apud inferos speravit de illo salutem, liberatus 111.1508B| est, Petro apostolo hoc attestante; dicit enim quia et mortuis praedicatus est (I Pet. III): qui de his ergo in corde suo non dubitat, justificatus est ex fide. Ex lege autem justificari timor facit. Timet enim legem, quia videt illam poenam inferre peccantibus, ideo non magna justitia legis est, nec meritum collocat apud Deum, sed ad praesens: fides autem, quia incredulis stultitia est, mercedem habet apud Deum, de quo quod non videtur speratur. (Orig.) Nec mireris quod cum Christus ipse sit justitia, quasi de alio ita de se haec dicere videatur. In multis enim locis invenies Salvatorem quasi de alio, ita de se loqui, ut in Evangelio dicit (Matth. XXV): Et statuet oves a dextris, haedos autem a sinistris, et dicet his qui a dextris sunt, etc. Et iterum his qui a sinistris sunt, 111.1508C| ea quae scripta sunt. Quod ergo ait, ne dixeris in corde tuo, Quis ascendit in coelum? aut quis descendit in abyssum? exceptis his quae media interserit, « hoc est, Christum deducere » vel « a mortuis reducere. » Sed dicit Scriptura, « prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo. » De Deuteronomio videtur assumptum, ubi hoc modo scriptum est: Mandatum hoc, quod ego mando tibi hodie, non est superexaltatum a te, neque longe a te; non est in coelo, ut dicas, Quis ascendit nobis in coelum, et accipiet illud nobis, ut audientes faciamus illud? neque trans mare est, ut dicas, quis transibit nobis trans mare, et accipiet illud, ut audientes faciamus illud? juxta te est verbum valde in ore tuo, et in corde suo, et in manibus tuis, ut facias illud 111.1508D| (Deut. XXX). Cum ergo haec de Deuteronomio assumpta sint, et Apostolus scribat quia justitia, quae ex fide est, ipsa haec dicit, quae est Christus; sine dubio quae in Deuteronomio dicuntur, Apostolus a Christo dicta esse pronuntiat. Ipse est ergo qui dixit: Mandatum hoc, quod ego do tibi hodie, non est superexaltatum a te, neque longe a te, et caetera quae sequuntur. Quid ergo est, quod per hoc Apostolus docet? ne scilicet dicamus in corde nostro, et putemus quod Christus in loco aliquo contineatur, et non ubique sit, ac per omnia ipse diffundatur. Quippe qui cum esset in terris, dicebat quia esset et in coelo. Sic enim loquebatur ad apostolos suos (Joan. III): Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo; non dixit, qui 111.1509A| fuit, sed qui est in coelo. Et rursus, ne putemus eum in coelo esse tantummodo, vacare autem ejus praesentia abyssum, ideo justitia quae ex fide est, dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendit in coelum? et quasi simile sit hoc dicenti, Christum de coelo deducere, ita addidit Apostolus, « hoc est, Christum deducere, » et rursum, si quis mente et cogitatione descendat in abyssum, putans ibi tantum contineri Christum, quasi simile sit Christum revocare a mortuis, ita subjungit, hoc est Christum reducere a mortuis. Sed ita, inquit, debes sentire de Christo, tanquam de verbo et veritate, et sapientia, et justitia Dei; haec autem omnia non in loco quaeruntur, sed ubique adsunt, neque ab infernis locis evocantur, sed mente sola intellectuque capiuntur. Tanquam verbum ergo 111.1509B| et sapientia prope est in ore tuo et in corde tuo. (Ambr.) Quia non est longe ab animo nostro, vel ore, quod nobis dicitur ut credamus; quamvis enim oculis non videatur, a natura tamen animarum et loquendi ratione non discordat quod credimus, in ipsa enim natura inserta sunt velut semina, quae auditu et voluntate exculta fructificant testimonium Creatoris. (Orig.) Debemus etiam hoc scire quod aliud est possibilitatem esse in aliquo, aliud efficaciam vel efficientiam. Quod Graeci δυναμὶν et ἐνέργιαν vocant, verbi causa, parvulus nuper natus possibilitate rationabilis homo est, potest enim esse rationabilis si adoleverit, et possibilitate etiam faber et gubernator et grammaticus dicitur: possibile est enim, ut horum aliquid sit. Efficacia vero vel efficientia, 111.1509C| hoc est reipsa atque effectu nihil horum est, dum est parvulus, sed cum coeperit vel rationis jam capax esse, vel aliquid fabrilis artis, aut cujuslibet alterius efficere, tunc jam efficacia rationabilis dicitur, vel faber, vel si quid aliud est, quod effectu operis agit. Hoc ergo modo etiam Christus, qui est Verbum Dei, possibilitate quidem juxta nos, hoc est, juxta omnem hominem, esse credendus est, tanquam ratio parvulis: efficacia vero tunc mecum esse dicitur, cum in ore meo confessus fuero Dominum Jesum, et in corde meo credidero quod Deus illum suscitavit a mortuis. Vis autem scire, quia adest ubique, et medius est etiam eorum, qui ignorant eum, et non confitentur? audi quomodo Joannes Baptista de eo haec ipsa testatur: Medius, inquit, 111.1509D| vestrum stat, quem vos nescitis, qui post me venit (Joan. I). Est ergo medius etiam inter eos qui eum nesciunt, sed possibilitate eis medius est, non efficacia: possunt enim eum capere, sed nondum capiunt. Efficacia vero vel efficientia inter illos medius est quibus dicebat: Ubicunque fuerint duo vel tres, congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). Isti enim confitebantur in ore suo Dominum Jesum, et credebant in corde suo, quod Deus illum suscitavit a mortuis, alioquin absurdum videtur, si et inter eos, qui in nomine ejus congregantur, medius esse dicitur, et inter eos qui eum nesciunt, nisi hujusmodi differentia teneatur, quod inter ignorantes, et nondum credentes possibilitate medius dicitur, 111.1510A| inter credentes vero efficacia, id est, rei ipsius et operis effectu.

Hoc est verbum fidei quod praedicamus. (Ambr.) Nullum opus dicit legis, sed solam fidem dandam in causa Christi. (Aug.) Totus hic locus ad illum refertur quod superius dixit: Verbum enim consummans et brevians fecit Dominus super terram. Remotis enim innumerabilibus et multiplicibus sacramentis, quibus Judaicus populus premebatur, per misericordiam Dei factum est, ut brevitate confessionis fidei ad salutem perveniremus.

Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et credideris in corde tuo, quod Deus illum excitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. (Ambr.) 111.1510B| Quae superius locutus est, hic illa manifestavit, hanc esse regulam fidei, credere Dominum esse Jesum, et non erubescere profiteri, quia Deus illum ex mortuis reducens, deduxit in coelum cum corpore, unde venerat incarnandus (Orig.) Videbitur enim quibusdam per hoc, quia etiamsi desint alicui boni operis privilegia, etiamsi virtutibus operam non dederit, hoc ipso tamen quod credidit, non pereat, sed salvetur et habeat salutem, etiamsi beatitudinis gloriam habere non poterit. Sed vide ne magis illud intelligi debeat, quod qui vero, et non falso confitetur ore Dominum Jesum, et corde credit, pariter confiteatur se dominatui subjectum esse sapientiae, et justitiae, et veritatis et omnibus, quae Christus est. Nec sibi ultra esse dominum mammonam, id est, neque avaritiam 111.1510C| sibi ultra, neque injustiam, neque impudicitiam, neque mendacium dominari; semel enim Jesum Christum Dominum confessus, nulli horum servitutem profitetur, sed et credens in corde suo quod Deus eum suscitavit a mortuis, certum est, quia suscitatum eum ad justificationem sui credit: alioquin quid proderit scire me et credere quod Jesum Deus suscitavit a mortuis, si in meipso eum non habeam suscitatum? Ergo si non in novitate vitae ambulo, et vetustam peccandi consuetudinem non fugio, nondum mihi Christus resurrexit a mortuis. (GG.) In corde autem fidelium tres summopere manere virtutes testatur Apostolus, dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas, quas cunctas subita repletus gratia, et accepit latro, et servavit in cruce. Fidem 111.1510D| namque habuit, qui regnaturum Deum credidit, quem secum pariter morientem vidit; spem habuit qui regni ejus aditum postulavit, dicens: Memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII). Charitatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui fratrem et collatronem pro simili scelere morientem, et de iniquitate sua arguit, et ei vitam, quam cognoverat praedicavit dicens: Neque tu times Deum, qui in eadem damnatione es, et nos quidem juste: nam digna factis recipimus, hic vero nihil male gessit (Ibid.). Ille qui talis ad crucem venit ex culpa, ecce, qualis a cruce recedit ad gratiam Confitebatur Deum, quem videbat secum humana infirmitate morientem, quando negabant apostoli, qui eum miracula viderant 111.1511A| divina virtute facientem. Sed hi, qui salvari hominem propriis viribus astruunt, eamdem confessionem hominis ab ipsius esse virtute hominis suspicantur; quod si ita esset, in Dei laude Psalmista non diceret (Psal. XC): Confessio et magnificentia opus ejus. Ab eo itaque accepimus recta confiteri a quo nobis et magna dantur operari, ad hunc autem sensum etiam ea conveniunt, quae sequuntur:

Dicit enim Scriptura, Omnis qui credit in illum, non confundetur. (Orig.) Hoc autem apud Isaiam scriptum est, quod si omnis qui credit in eum non erubescit, erubescit autem omnis qui peccat, sicut et Adam peccavit, et erubuit, et abscondit se: qui adhuc cum ruborem peccati incurrerit credere non videtur. (Amb.) Cum enim examen coeperit fieri 111.1511B| omnium rerum in die judicii, et omnia falsa commenta vel dogmata in confusione deduci, tum in Christum credentes tripudiabunt, videntes omnibus manifestari, quia quod crediderunt verum est, et prudens, quod putabatur stultum. Aspicient enim inter caeteros se solos et gloriosos et prudentes qui aestimati fuerant contemptibiles et stulti. Illic enim vera probatio ubi remuneratio et condemnatio. Non enim distinctio Judaei et Graeci. (Amb.) Generaliter omnes aut confundi propter diffidentiam dicit, aut sublimari causa credulitatis, quia sine Christo apud Deum nulla salus est, imo poena est, aut mors. Nec Judaeos enim commendare poterit praerogativa Patrum aut legislatio, qui meritum et promissionem 111.1511C| Patrum non receperunt: Gentes autem nullum habent testimonium, quo vel secundum carnem commendentur, nisi credant in Christum. Nam idem Dominus omnium, dives in omnibus qui invocant illum. Manifestum est ad omnes hoc pertinere sive Judaeos sive Graecos, quia sine invocatione Domini Christi nemo vivit apud Deum. (Orig.) Quod autem idem sit Dominus omnium, ita accipiendum est, hoc est, si justitia nobis et veritas et sapientia, et sanctificatio, quod totum est Christus Dominus, dominetur; haec enim sunt divitiae, ut pote in quo thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi (Coloss. II); quas tamen divitias non dixit largiri eum omnibus hominibus, sed omnibus quicunque invocaverint nomen ejus. (Amb.) Cum ergo omnium Dominus 111.1511D| sit consentiente Petro apostolo et dicente: Hic est, inquit, omnium Dominus, dives tamen non est, nisi in his qui invocant illum, quia ipsi accipient remunerationem. Perfidis vero non est dives, quia participes non sunt bonorum ejus; neque enim accipent, quod daturum illum non crediderunt, et tamen non dixit Deum divitem credentibus, sed invocantibus illum; ut postquam credidit non desinat animus id postulare quod a Deo semper doctus est postulandum; quia in Evangelio Lucae dicit, propter adversarium, quia subtilis et versutus est, et semper orandum esse. Credentibus autem sola datur remissio peccatorum; sequitur autem ut precibus deditus liberetur a malo, et possit consequi quod promisit Deus toto corde vigilantibus. Omnis enim quicunque 111.1512A| invocaverit nomen Domini salvus erit. (Ambr.) In Michaea dictum est; ipse enim Deus qui visus est Moysi, dicit, « nomen mihi Dominus est. » Hic est Filius Dei, qui ideo et angelus et Deus esse dictus est, ut non ipse esse, a quo sunt omnia, putaretur, sed hic esse per quem sunt omnia, ut ad id pertineat, quia Deus dictus est, quod unum sunt Pater et Filius; Angelus autem ad hoc, quia nuntius promissae salutis est missus a Patre. Et missus ideo dicitur, ut non ipse Pater esse credatur, sed ab eo genitus, ideoque quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit. Hoc sensu et Moyses locutus est (Deut. XVIII), « Quicunque, ait, non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe. » Si ipse est omnium Dominus, ipse invocatur a servis. (Orig.) Sermo tamen hic, quem ponit Apostolus, id est, 111.1512B| « quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit, » apud Joel prophetam hoc modo scriptus est: Et dabo prodigia in coelo sursum, et in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi, sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, priusquam veniat dies Domini magnus, et horribilis, et erit, quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit (Joel. II); videtur mihi tamen grande aliquid in Scripturis divinis sub hoc invocationis nomine designari, non enim de qualibuscunque viris, sed de ingentibus et praecipuis scribitur, quod « Enos primus speravit invocare nomen Domini, et in Psalmis: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel, in his qui invocant nomen ejus. Invocabant Dominum et ipse exaudiebat eos, in columna nubis loquebatur ad eos (Psal. XCVIII).

111.1512C| Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt. (Orig.) Manifeste per hoc, quod dicit, quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt? Illud quod superius posuit de propheta dictum, quia omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit, ad Christum Dominum docuit referendum. Postquam enim dixit: Omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit, subjungit: Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Christo enim Judaei non crediderunt. Sed et in principio epistolae, quam Corinthiis scribit, ubi dicit: Cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi in omni loco ipsorum et nostro, eum cujus nomen invocatur Dominum Jesum Christum esse pronuntiat. Si ergo et Enos, et Moyses, et Aaron, et Samuel « invocabant 111.1512D| Dominum, et ipse exaudiebat eos, » sine dubio Christum Jesum Dominum invocabant, et si invocare nomen Domini et orare Dominum, unum atque idem est, sicut invocatur Deus, invocandus est Christus; et sicut oratur Deus, ita et orandus est Christus; et sicut offerimus Deo Patri primo omnium orationes, ita et Domino Jesu Christo; et sicut offerimus postulationes patri, ita offerimus postulationes et filio; et sicut offerimus gratiarum actiones Deo, ita gratias referimus Salvatori; unum namque utrique honorem deferendum, id est, Patri et Filio divinus edocet sermo, cum dicit (Joan. V): Ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. (Aug.) Potest tamen et de gentibus dictum intelligi quod 111.1513A| ait, quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt, aut quomodo credent, quem non audierunt? Eos enim volebat refellere doctor gentium, qui putabant genti tantummodo Judaeorum, non autem incircumcisis gentibus Evangelium praedicandum: quod volens ostendere non ad Judaeos tantum, sed ad omnes gentes pertinere, prius posuit testimonium de propheta: Erit omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Ac deinde cum dixisset, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent quem non audierunt? continuo subjunxit, Quomodo autem audient sine praedicante, aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur? ita refutans eos qui negabant ad incircumcisas gentes praedicatores Christi esse mittendos. (Orig.) Quod modo 111.1513B| autem de Epistolis ad Corinthios proposuimus, ubi Apostolus primo quidem dicit: Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis (I Cor. I), et post haec, quasi alterius gradus et alterius ordinis sint, ita subjungit quosdam de quibus dicit: Cum universis qui invocant nomen Domini Jesu Christi in omni loco nostri ipsorum et nostro: videbitur fortassis habere aliquid differentiae, quod illos quidem Ecclesiam Dei nominat, et sanctificatos, et vocatos sanctos; istos autem tantum, « qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi. » Et vide ne forte ista adversitas tale aliquid ostendat, quale et praesens videtur habere capitulum, in quo docet non posse invocari nomen Domini, nisi prius credatur in 111.1513C| Christum. Cum autem crediderit quis Christo, etiamsi nondum sanctificatus sit, et Ecclesiae corpori sociatus, tamen necesse est ut jam invocet eum cui credidit. Christus enim venit mundum reconciliare Deo, et credentes sibi offerre Patri. Quos autem offert Patri, Spiritus sanctus suscipit, ut sanctificet eos, et tanquam coelestis Ecclesiae primitivorum membra vivificet, atque in soliditatem totius corporis perfectionemque restituat, et ita demum Ecclesia Dei non habens maculam neque rugam appellari mereatur (Ephes. V). Prius ergo quam ad gradum istius perfectionis accedant, tanquam mediatoris Dei et hominum invocant nomen Domini nostri Jesu Christi: postea vero quam Spiritus Dei fuerit in corde eorum clamans, Abba Pater (Rom. VIII), ipse Spiritus eos etiam nomen Patris edocet 111.1513D| invocare. Ideo ergo, quomodo, inquit, invocabunt, in quem non crediderunt? et in hoc arctissima eos conclusione constringit. Salus, inquit, non est nisi invocanti. Nemo vero invocat qui non credit. Ergo quia non creditis, non invocatis; et quia non invocatis, non salvamini. Sed quomodo credent ei, quem non audierunt? (Orig.) Quod non audierunt possumus sic intelligere, quia vel ipsum in carne positum, vel Apostolos ejus praedicantes de eo audire noluerint. Sic enim et ipse Dominus dicit: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Potest autem et hoc intelligi, quod etiam et nunc et semper Christus tanquam Verbum et Ratio unicuique loquatur in corde, et de pietate doceat, de 111.1514A| justitia suadeat, de castitate, de pudicitia, et de omnibus simul virtutibus protestetur, sicut et ipse dicit: Oves meae vocem meam audiunt (Joan. X). Sic denique, et in corde Pauli loquebatur, ita ut ille diceret: An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus? (II Cor. XIII.) Sequitur: Quomodo autem audient sine praedicante? (Orig.) In hoc magis per praedicantium sermonem Christum ostendit audiri, in quibus, secundum ea quae supra diximus, Christus loqui et docere monstratur. Quomodo autem praedicabant, nisi mittantur? (Ambr.) Hoc dicit, quia non erunt veri Apostoli, nisi a Christo mittantur, nec poterunt praedicare sine auctore. Nulla enim his signa virtutum perhibent testimonium. (Orig.) Sed difficultas mihi quaedam in hoc sermone videtur 111.1514B| exsurgere. Si enim ita intelligamus, quod propter ea non praedicent, quia non mittuntur; nullo autem praedicante non audient, non audientes vero non credent; non credentes autem non invocabunt; non invocantes non salvabuntur: colligitur ex his, ut causa qua non sunt salvati, ad vitium redeat auctoris, quod non miserit praedicantes. Sed magis ad illum nos, qui rectior est, intelligentiae tramitem deflectamus; et quod dixit, Quomodo autem praedicabunt, nisi mittantur? sic accipiamus, quasi dicat Apostolus: Nos praecones et praedicatores Christi non possemus praedicare, nec annuntiandi nobis virtus ulla subsisteret, nisi adesset nobis ipse qui misit. Quod si praedicantibus nobis audire non vultis, vestra jam culpa est, et si audientes non creditis, et non credentes 111.1514C| non invocatis, et non invocantes salvi esse nequitis. Quia ergo missi sunt ad praedicationem, idcirco de his qui ab ipso misi sunt scriptum est:

Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. (Ambr.) Hoc propheta dicit Nahum. Pedes dicendo adventum significat apostolorum circumeuntium mundum, et regnum Dei adventare praedicantium; adventus enim ipsorum illuminabat homines, viam ostendens, qua itur in pace ad Deum, quam primum Joannes Baptista venerat praeparare. Haec pax est, ad quam festinant credentes in Christum. Denique sanctus Simeon, quia in mundo discordia est, laetus in ortu Salvatoris: Nunc, ait, Domine, dimitte servum tuum in pace (Luc. II); quia regnum Dei pax est; omni enim amputata discordia 111.1514D| omnes uni Deo genu flectent. Denique Jerusalem superior civitas visio pacis interpretatur, quae est mater nostra. (Orig.) Quod autem pedes hic speciosos non corporales sed spiritales dicat, puto quod quamvis amicus sit quis litterae, negare non possit. Neque enim in id ridiculi deducet apostolicum sensum, ut Evangelistarum pedes qui corporeis oculis videri possunt, putet ab eo decoros dici et speciosos; sed illi sunt decori et speciosi pedes, qui ambulant per viam vitae. Secundum illum enim qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV), intellige decoros et speciosos evangelizantium pedes, qui per talem viam merentur incedere. Isti sunt pedes quibus et Paulus cursum cucurrisse se dixit, et sic currere, ut comprehendat 111.1515A| (I Cor. IX; II Tim. IV), id est vigor animae quo tenditur et properatur ad coelum. Gratifice autem pedes istos esse firmabis, quos Jesus discipulis lavat, et linteo quo praecinctus est tergit (Joan. XIII); et quamvis corporali tunc specie fuerit impletum, tamen Petro hoc solum quod fieri videbat intelligenti, et quasi honoris causa, ne sibi servo pedes lavaret Dominus excusanti, audi quam profundi mysterii proditur sermo: Si te, inquit, non lavero, non habebis partem mecum. Speciosi ergo sunt pedes evangelizantium bona, et propterea non vult eos Dominus Jesus calceamentis operire, et occultare speciem pulchram, sed praecipit eis neque calceamentum habere in via (Luc. X). Quae autem bona sint quae evangelizant, hoc est, quae annuntiant, 111.1515B| videamus. Quamvis hoc ipsum quod dicit evangelizare, interpretetur bona annuntiare, quae sint tamen bona quae bonis addidit, requiramus. Unum et verum bonum est Deus, cujus imago bonitatis est Filius, et Spiritus ejus, qui dicitur bonus. Istud ergo unum bonum, quia in Deo Patre, et Filio, et Spiritu sancto est, bona nominavit; hoc est enim quod annuntiant Evangelistae secundum praeceptum Domini et Salvatoris nostri dicentis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII; Marc. XVI). Haec sunt ergo evangelizantium bona. Sed quoniam et ipse bonus nuntius dicitur, et nuntiare de bonis, illa sit ratio quod non solum bona nuntiant, sed et bene bona nuntiant. Sunt enim nonnulli qui annuntiant 111.1515C| quidem, et praedicant de Patre et Filio et Spiritu sancto; sed non sincere, non integre: ut sunt omnes haeretici, qui Patrem quidem et Filium, et Spiritum sanctum annuntiant, sed non bene, neque fideliter annuntiant. Aut enim male separant Filium a Patre, ut alterius naturae Patrem, alterius Filium dicant: aut male confundunt, ut vel ex tribus compositum Deum, vel trinae tantummodo appellationis in eo esse vocabulum putent. Qui autem bene annuntiat bona, proprietates quidem Patri et Filio et Spiritui sancto suas cuique dabit; nihil autem diversitatis esse confitebitur in substantia vel natura. Qui ergo ita annuntiant Evangelium, non solum bona annuntiant, sed bene et digne annuntiant bona. 111.1515D| Sed non omnes obediunt Evangelio. (Ambr.) Verum est, quia quamvis illustretur mundus splendore disciplinae Dominicae; sunt tamen qui repugnent, qui lumen tenebras vocent. Horum enim sic errore acies obtusa est mentis, ut nec veri luminis recipiant splendorem. Quos accusat Evangelium, dicens: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I). [Orig.] Neque enim omnes ex Gentibus Evangelio crediderunt, neque omnes ex Israel: plures tamen, et multo plures ex Gentibus, quam Israel. Domine, quis credidit auditui nostro? (Ambr.) Hoc est, quis credidit quae audivimus abs e et loquimur? Firmavit prophetico exemplo, Judaeos esse contradictores evangelicae veritatis. Lex enim Judaeos increpat; quia sicut fuit apud veteres, 111.1516A| ita et nunc est. (Orig.) Quod ergo ponit Apostolus, quia Isaias dixerit: Domine, quis credidit auditui nostro? quis pro raro dictum est, et observare debemus, quod sermo hic in Scripturis interdum pro raro, interdum pro nullo omnino ponitur: verbi gratia, ut cum dicit: Quis sapiens, et intelliget haec? (Ps. CVI) et: Quis ascendet in montem Domini? (Psal. XXIII) et: Quis est homo qui vult vitam? (I Petr. III.) In his omnibus rarum quis significat; ubi vero dicit: Quis ascendit in coelum? hoc est Christum deducere; vel quis descendit in abyssum? hoc est, Christum a mortuis reducere: hic quis nullus intelligitur. Nullus est enim qui ascendit in coelum Christum inde deducere. Nunc ergo, Domine, quis credidit auditui nostro? quod dicit Isaias, rarum quis significat. 111.1516B| Scire tamen nos convenit quod, Domine, quis credidit auditui nostro? in Hebraeis exemplaribus Domine non habeat, sed in interpretatione LXX seniorum sit; et Apostolus hoc probans, quod apud illos est, posuit, Domine. Videtur tamen Isaias haec ex persona Apostolorum prophetare, quibus creditum fuerat praedicationis officium; et ipsi cum raritatem credentium praecipue de populo Israel viderent, dicunt ad Dominum: Domine, quis credidit auditui nostro? Et si ad personam ipsorum Prophetarum referuntur haec verba, quasi qui apud Dominum conquerantur quod his quae de Christo prophetaverint, nemo aut admodum pauci ex populo illo crediderint, non videbitur alienum. Aut non est putandum, quia Moyses dicat ad Dominum: Domine, 111.1516C| nemo credidit auditui meo? Si enim credidissent litteris meis, credidissent utique et Christo: de ipso enim ego scripsi. Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. (Orig.) Hic verbum Christi praedicationem de Christo significat; neque enim illi soli crediderunt qui verbum ab ipso Christo Domino loquente audierunt; sed multo plures sunt qui aliis eum praedicantibus audierunt, sicut et ipse Dominus praedixerat loquens ad Thomam: Quia vidisti me, inquit, credidisti; beati non videntes et credentes (Joan. XX). Omne ergo verbum quod Apostoli, et si qui alii ab ipso accepta gratia de Christo praedicaverunt, verbum Christi esse pronuntiat. Sed et in Ecclesia si quis sapientiam, quae ex Deo est, et veritatem Dei loquatur, si quis viam Dei, quae 111.1516D| Christus est, doceat, et justitiam ejus exponat, sine dubio quod loquitur, verbum Christi est. Sed dico: Nunquid non audierunt? (Ambr.) Hoc est, audierunt, et credere noluerunt. Quamvis enim fides ex auditu sit, sunt tamen qui audientes non eredunt. Audiunt enim et non intelligunt, quia malevolentia obcaecatum est cor illorum. Et quidem in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Usque adeo praedicationem Dei a Judaeis auditam esse testatur, ut etiam impletum orbem divina annuntiatione pronuntiet; ipsa enim fabrica mundi praedicat Creatorem. Quod enim Psalmographus de creatura dixit, hoc Apostolus de evangelistis, quia ubique audita est, et pervenit 111.1517A| in omnem locum praedicatio nominis Christi. Ubi enim praesentia hominis praedicantis defuit, sonus tamen et fama pervenit, sicut pervenerat opinio factarum virtutum in Aegypto ad omnes gentes, teste Rahab meretrice (Josue II). Si enim in omnem locum pervenit, non potuerunt non audire Judaei apostolicam praedicationem, ut nemo ex his excusatus sit a crimine diffidentiae. (Orig.) Potest ita intelligi, quia terram imperitos quosque et indocibiles homines dicat, ad quos non verba, in quibus ratio fidei continetur et explanatio sapientiae, sed sonus fidei simplici praedicatione pervenerit: finem vero orbis terrarum eruditiores quosque, et prudentiores appellaverit. Finis enim perfectionem indicat rerum. Ad hos ergo tales non sonum vocis, sed 111.1517B| verba et rationem pervenisse pronuntiat, qui utique audientes sermonem fidei, etiam perscrutari possunt et perquirere Scripturas divinas, ut cognoscant eorum verborum, quae eis per Apostolos annuntiata sunt, veritatem. Et hanc esse in his differentiam sciens Apostolus, id est, in sono et verbis, quodam loco ita dicit: Et sermo meus et praedicatio mea non fuit in suasoriis sapientiae verbis, sed in ostensione Spiritus et virtutis (I Cor. II): ut ostenderet verbum quidem esse, quo per virtutem Spiritus sapientia Dei lucidius explanatur; praedicationem vero hanc esse, de qua dicit Propheta, quia in omnem terram exivit sonus eorum: in qua scilicet simplex est annuntiatio fidei, et simplicioribus quibusque sufficiens. Sed dico: Nunquid Israel non cognovit? (Ambr.) Hoc est, cognovitne? 111.1517C| quia per supradicta testimonia genus Israel incredulitatis causa arguit, cum dolore de omnibus Israelitis queri videretur, non negat Israel cognovisse et assecutum esse quod illi promissum fuerat in lege: sed eum qui spiritu magis Israel est, quam carne, quem et Deus praescierat crediturum. Omnes enim audierunt, et non omnes crediderunt; ideo: Primus Moyses dicit, in cantico Deuteronomii: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam. (Aug.) Quod autem dicit, secundum Moysi testimonium: Ego ad aemulationem vos perducam in non gentem; in gentem insipientem, quia cum esset gens insipiens omnis populus idola colens, tamen gentilitatem credendo deposuit. Unde etiam illud est: Si igitur praeputium 111.1517D| justitias legis custodiat, nonne praeputium ejus in circumcisione deputabitur? Ut sit hic sensus: Ego in aemulationem vos adducam in eam gentem, quae non est gens facta, deponendo gentilitatem per fidem Christi, cum fuisset gens insipiens colendo idola. (Ambr.) Indignantis verba sunt, propter quod semper diffidentes inventi sunt Judaei: et omnibus malis unam assignat generationem et causam; dum praesentes increpat, ibidem tangit magis futuros, ad quos hoc pertinet. Omnium enim horum una damnatio est, si permanent in diffidentia. Aemulatio ergo illis nata est invidentiae, dum vident gentem, quae prius quia sine Deo fuit, sensu bruta erat, Deum suum appellare, qui fuerat Judaeorum; et donum illis promissum 111.1518A| esse assecutam, per quam zelum passi iracundia distenderentur, ut malitiae et incredulitatis suae mercedes exsolverent. Nulla enim res sic consumit hominem, ut zelus, quem ideo Deus ultorem posuit incredulitatis, quia grave peccatum est. Nam semper in iram missi excruciantur, quando audiunt legem et prophetas ad nos pertinere, qui Christum credimus. (Orig.) Sed videatur fortassis gentem a Deo fidei merito et devotionis electam Moyses injuriosius compellasse, cum dicit in non gentem, et ita nihili ducere, ut nec gentem eam appellare dignetur; aut si appellet, insipientem nominare: sed non est injuriosus Moyses, utpote amicus Dei, erga electos ejus: nec contumelia videbitur in sermone, si ratio sermonis appareat. Unaquaeque gens, verbi causa, 111.1518B| Aegyptiorum, aut Syrorum, aut Moabitarum, pro eo quod propriis terminis, et lingua, et habitu, et moribus, atque institutis discernitur, gens illa vel illa appellatur, et neque Syri Aegyptii aliquando dicuntur; neque Moabitae Idumaei appellantur; aut Arabes Scythae. Christiani vero non est una gens, sed ex omnibus gentibus unus populus: et ideo Moyses pro summo honore non gentem eam nominavit, quia non erat una gens, sea, si ita dici potest, omnium gentium gens. Verum excludi videbimur in his quae subsequuntur, ubi dicit: In gentem insensatam, in iram vos inducam: quod et gentem eam, et insipientem nominaverit. Verum ne in hoc quidem famulus Dei Moyses contumeliam facit populo Dei; sed praevidebat in spiritu, quoniam si quis vult sapiens 111.1518C| esse in hoc mundo, insipiens fieri debet, ut sit sapiens apud Deum: quia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I): et quia per praedicationem crucis Christi, quae est stultitia gentibus, congregabitur populus qui fiat in hoc mundo stultus, ut sit sapiens apud Deum. Irascuntur ergo Judaei quod ipsis excusantibus et refutantibus, ad convivium regis invitatae sunt gentes, non aspicientes ad ea quae dudum de hoc mysterio Isaias audet et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui inter eos qui me non interrogabant. (Amb.) Quoniam supra verbis Moysi usus est de exclusione Judaeorum, ad hoc quoque Isaiae prophetae exemplum subdidit, ut de ejus prosecutione apertius doceret 111.1518D| Deum, expulsis Judaeis, ultro gentibus gratiam obtulisse ad opprobrium et necem Judaeorum: haec enim Isaias ex persona Christi testatur. (Orig.) Sed quod ait Apostolus, Isaias audet et dicit, videamus quid audeat, vel quae hic Prophetae doceatur audacia. Si intendamus verbis beati Stephani dicentis: Quem enim prophetarum non persecuti sunt patres vestri, qui annuntiabant de adventu justi? (Act. VII) tunc Isaiae intelligimus audaciam, qui persecutionibus et morte proposita ausus est tamen de adventu justi praedicare, et pro bono etiam audet mori; in quo tamen simul et illud ostenditur, quia non (ut aliqui putant) Prophetae nesciebant quid dicerent, et quasi alienato sensu suo prophetabant. 111.1519A| Quod enim dicit Apostolus de Isaia, quia audet et dicit, hoc indicat quia mortem contemnens et persecutiones, quae inferebantur, quamvis sciret sibi imminere periculum, audet tamen et praedicat verbum Dei; sicut et ipse Paulus dicebat: Scio quia vincula et carceres manent me in Hierosolymis, sed ego non facio chariorem animam meam mihi (Act. XX); sic ergo et Isaias sciebat quidem secandum se esse, et interficiendum ab impiis; audet tamen, et ex persona Christi dicit: Inventus sum a non quaerentibus me. Certum est autem, quod gentes erant quae Christum nec quaerere noverant, nec de eo interrogare didicerant. Invenerunt tamen quem non quaesierant, quia ipse eos prior quaesivit. Pastor est enim bonus, et ovem quae perierat requisivit; et sapientia 111.1519B| est, quae drachmam perditam quaesivit, et quaerens invenit (Joan. X; Luc. XV). Judaei autem usque adhuc quaerunt de Christo, et interrogant Scripturas de eo, et non inveniunt, quia crux ejus Judaeis est scandalum. Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem mihi. (Ambr.) Hic Israel carnalis est, hoc est Abrahae filii, sed non secundum fidem; nam Israel verus et spiritualis est qui credendo videt Deum. Tota die, semper significat; semper enim correpti sunt. Propterea increpantur non credituri, ut sciant quia ipsi sibi causa sunt perditionis. Potest hoc et de Salvatore accipi, qui, in cruce extensis manibus, interficientium eum peccatum arguit. Causa enim illa clamat sceleratum facinus Judaeorum superius, quod ausus 111.1519C| sit dicere Isaias de his, qui Dei fuerant inimici, ostendit hos amicos futuros, et eos qui Israelitae dicebantur, propter quod inobedientes erant, ut inimicos abjiciendos.

CAPUT XI. Reprimit Apostolus insultationem gentilium contra Judaeos, et ponit Judaeorum praesentem excaecationem, concluditque capitulum hoc profunditas sapientiae divinae.

Dico autem: Nunquid repulit Deus populum sum? Absit. (Aug.) Quod autem ait: Nunquid repulit Deus plebem suam? Absit; nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Benjamin, ad hoc refertur quod superius dixit: Non potest autem excidere 111.1519D| verbum Dei: non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae; neque quia sunt ex semine Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: ut de ipso scilicet populo Judaeorum illi deputentur in semen, qui Domino crediderunt. De hoc item dicit superius, reliquiae salvae fient. (Orig.) Quoniam ex his quae supra dicta sunt videretur forsitan populus Judaeorum repulsus esse a Deo, nec aliquid spei gerere, si quidem in aemulationem induxerit eum Deus in non gentem, et in iram, in gentem insensatam, et manifestus factus sit his qui eum non quaerebant, et inventum sit ab his qui de eo non interrogabant: propterea Apostolus volens ista curare et ostendere, quia supersit salutis via populo Israel si credant, et 111.1520A| quia non idcirco repulsi sunt, quia genus sint Israel, sed quia increduli fuerint, ait: Non repulit Deus plebem suam quam praescivit; et ut hoc praesenti probaret exemplo subjungit: Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham de tribu Benjamin, et tamen fidem Jesu doceo, et annuntio quia est ipse Christus. Quod si mihi non obfuit quia sum Israelita, ex semine Abraham, quominus Christo crederem, et ex fide ejus justificarer; certum est enim quia non repulit Deus plebem suam quam praescivit. (Ambr.) Exemplo suo docet partem Israel salvatam quam praescivit Deus salvandam, aut adhuc posse salvari; et partem Israel propter jugem diffidentiam perditioni deputatam. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit; hoc est, quod dicit Salvator: Pater, quos dedisti mihi, 111.1520B| custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis (Joan. XVII). Ita et hi quos praescivit Deus credituros, nemo ex his a promissione repulsus est, quia sic factum est, sicut praescivit Deus futurum. (Orig.) Verum ne parvum videretur, quod exemplo sui non esse repulsam plebem Dei docebat Apostolus, validiora requirit exempla, et dicit:

An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Dominum adversus Israel? Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal. (Ambr.) Aperta sunt haec: ostendit enim non solum Eliam remansisse, qui devotus Deo non adoraverit 111.1520C| idola (III Reg. XIX): sed et multos qui in fide Dei permanserunt, sicut et ex Judaeis non pauci crediderunt. Huic rei et historia congruit, quia multi per speluncas occultati sunt propter Achab regem Samariae et Jezabel uxorem ejus, qui pseudoprophetis credentes, Dei prophetas persequebantur, et populum ad idololatriam hortabantur. Sic igitur et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. (Orig.) Ostendendum ergo pro viribus nobis est, quomodo sicut factum est sub Elia, ubi omnem populum Propheta simul putaverat repudiari, inveniuntur septem millia viri, qui permanserunt in Testamento Dei, sic factum est etiam in adventu Christi, et his temporibus quibus praedicabat Paulus. Et vide si forte possumus Joannem Baptistam, qui Salvatoris 111.1520D| praecessit adventum, ponere loco Eliae: quandoquidem et Evangelium tale ei testimonium perhibet, quia in spiritu et virtute venerit Eliae (Luc. I), et ipse Dominus dixerit de eo: Et si vultis scire, ipse est Elias: qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI). Hic ergo qui in spiritu et virtute venerit Eliae, intantum desperaverat de populo illo, ut non eos diceret generationem esse Abrahae, sed generationem viperarum, et his adderet: Nolite dicere, quia patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III). Huic ergo ista de populo conquerenti respondeatur a Domino et Salvatore nostro: Ego scio, quos elegerim; et iterum: Oves meae vocem meam audiunt, et ego 111.1521A| praecedo eas, et sequuntur me meae; et iterum: Habeo alias oves quae non sunt de ovili hoc: oportet me et illas adducere (Joan. X). Quid autem et ipse numerus septem millia virorum indicet videamus. Septenarius numerus ad requiem pertinet. « In septima enim die requievit Deus. » Audi ergo, et Christus credentes sibi quomodo invitat ad requiem, et dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). Ad istum ergo septenarium numerum pertinet omnis qui veniens ad Christum deposuit onera peccati, et requiem salutis invenit. Recte ergo Apostolus dicit, quia sic et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt: reliquias dicens eos qui ex circumcisione crediderunt, tam Apostolos cum quibus 111.1521B| se quoque annumerat, quam et caeteros qui cum ipsis secuti sunt fidem Christi. Sed quod dicit secundum electionem gratiae salvas factas esse reliquias, haec mihi superflua non videtur esse electionis adjectio: potuit enim dicere: Reliquiae per gratiam salvae factae sunt; sed ostendit per hoc esse gratiam et sine electione et cum electione. Nam omnes quidem qui per fidem salvantur, per gratiam sine dubio salvantur: qui autem per electionem gratiae salvantur perfectiores animae mihi videntur ostendi. Sicut enim Israel dicitur omnis qui descendit de genere Israel; ille autem verus Israel est, qui mente pura, et corde sincero videt Deum: ita et de hoc accipere possumus, quod omnes quidem qui ad fidem veniunt Christi, per gratiam veniunt: qui vero donum gratiae operibus 111.1521C| virtutis, et puritate cordis exornat, iste non solum per gratiam, sed per electionem gratiae salvari dicetur a Christo. Denique et ipse apostolus Paulus, si quis eum in verbis suis diligenter observet, videt quomodo hujusmodi distinctionibus utitur; alibi secundum carnem nominans Israel, alibi super eo carnis omnino non faciens mentionem, sicut in praesenti loco, ubi cum diceret, quia non repulit Deus plebem suam, et nobilitatem Israeliticae animae vellet exponere ait: Nam et ego Israelita sum. In secunda vero ad Corinthios, ubi quibusdam de Israelitico genere secundum carnem gloriantibus cogitur respondere, vide quae praemisit (II Cor. XI): Quae loquor, inquit, non secundum Deum loquor, sed quasi in insipientia 111.1521D| in hac substantia gloriandi. Quoniam quidem multi gloriantur secundum carnem; et ego gloriabor. Et post aliquanta dicit: Hebraei sunt, et ego; Israelitae sunt, et ego; semen Abrahae sunt, et ego. Sic ergo ubi de Israel loquebatur, illo interiore homine (talis enim est plebs illa quam praescivit Deus, et non repulit), non dicit secundum carnem Israel: ad eos vero qui in carnis genere gloriabantur praemisit quod de hujusmodi gloriatione neque secundum Deum loqueretur, neque in sapientia; sed, ut ipse dicit, in insipientia. Tales sunt ergo reliquiae « quae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. » Et addidit: Si autem gratia, jam non ex operibus. (Ambr.) Manifestum est quia gratia Dei donum est, et non debita merces operibus, sed gratuita ratione, misericordia 111.1522A| interveniente concessa. Alioquin gratia jam non est gratia. Verum est, quia si merces est, non est gratia; sed quia merces non est, sine dubio gratia est; quia veniam dare peccantibus, non est aliud quam gratia: et his qui non requirunt, sed offertur illis, ut credant. Duplex ergo gratia est, quia hoc competit Deo, qui abundat misericordia, ut et requirat quos gratis curet. (Orig.) Sciendum est opera quae Paulus repudiat, et frequenter vituperat, non esse opera justitiae quae mandantur in lege: sed ea in quibus hi qui secundum carnem legem custodiunt gloriantur, id est circumcisio carnis, vel sacrificiorum ritus, vel observatio sabbatorum et neomeniarum. Haec et hujusmodi ergo sunt opera ex quibus dicit neminem potuisse salvari, et de quibus in praesenti loco dicit, 111.1522B| quia non ex operibus: alioquin gratia, jam non fit gratia. Si enim per haec quis justificatur, non gratis justificatur. Qui autem per gratiam justificatur, ista quidem opera ab eo minime quaeruntur; sed observare debet ne accepta gratia inanis fiat in eo, sicut et Paulus dicit, quia gratia ejus in me inanis non fuit, sed amplius quam omnes illi laboravi (I Cor. XV). Et iterum addit tanquam memor gratiae: Non ego, inquit, sed gratia Dei mecum. Non facit ergo inanem gratiam ille qui digna ei opera subjungit, et gratiae Dei non existit ingratus. Qui enim post consecutam gratiam peccat, ingratus fit ei qui praestitit gratiam; si autem non inanem feceris gratiam, multiplicabitur tibi gratia, et tanquam mercedem boni operis gratiarum multitudinem consequeris, sicut et ipse scribit Petrus 111.1522C| in Epistola sua dicens: Gratia vobis et pax multiplicetur in recognitione Dei (II Petr. I); et iterum alibi: Ut boni dispensatores multiplicis gratiae Dei (I Petr. IV).

Quid ergo est? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: caeteri vero excae cati sunt, sicut scriptum est: Dedit illis Dominus spiritum compunctionis; oculos ut non videant, aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva. In his Apostolus Israel in duas dividit partes; quarum unam electionem vocat, quae consecuta sit 111.1522D| quod quaerebat: aliam caeteros appellat, qui non solum consecuti non sunt quod quaerebant, sed excaecati sunt spiritu compunctionis. Quibus etiam Deum dedisse dicit « oculos, ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem, » hoc est, usque ad consummationem saeculi. Sed quaestio nobis movetur, quomodo de bono Deo digne videatur dictum, quod ipse dederit oculos residuo Israel quibus non videat, et aures quibus non audiat. Et vide ne forte haec magis retributio sit, et merces incredulitatis, secundum ea quae in superioribus exposuimus, ubi dicitur, quia non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit eos Deus in reprobum sensum. Et hic enim oculos et aures cordis, non corporis dicit, quibus excaecati sunt et non audiunt, hi 111.1523A| utique qui Christum videntes in corpore, et audientes doctrinam ejus, neque credere operibus quae videbant, neque verbo quod audiebant obedire, voluerunt. Verum de hac ipsa quaestione sufficienter a nobis in primis Epistolae hujus partibus dictum est. Ubi tamen scriptum est hoc ipsum quod dicit Apostolus: Sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant usque in hodiernum diem; ego hactenus invenire non potui. Si quis vero diligentius quam nos intendit in Scripturis divinis, si invenerit, manifestet. Puto tamen hoc modo dixisse Apostolum: Caeteri vero excaecati sunt; et sicut scriptum est de eis: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: ut suis verbis dicere videatur dedisse eis Deus spiritum compunctionis, 111.1523B| secundum ea quae de caecitate oculorum, et auditu aurium per Isaiam dicta sunt. Isaias enim ita dicit: Vade, et dic populo huic: Auditu audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus suis graviter audierunt; et oculos suos clauserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos (Isa. VI). Nunc ergo sensum Isaiae videtur Apostolus suis quidem sermonibus protulisse; sed quia Prophetae sensum dicebat, addidisse: Sicut scriptum est. Similiter autem et de his facit quae per David dicta esse pronuntiat; ait enim: Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum 111.1523C| illorum semper incurva. Quod enim dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem et in scandalum: in captionem in psalmo non habetur scriptum, neque in nostris LXX interpretum exemplaribus, neque in Hebraeorum. Et rursum in psalmo habetur: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum: Apostolus autem non posuit coram ipsis. Haec de sermonum ordine et assumptorum testimoniorum qualitate memoravimus, ut ostendamus per singula, quod auctoritas apostolica nequaquam Hebraeorum exemplaribus fidem facit, nec verbis semper interpretum servit, sed Scripturarum sensum verbis quibus competit explicat. Nunc ergo videamus quomodo propositi capituli sensus debeat explanari. Caecitatem cordis, quia reliquus Israel, hoc est, qui non credidit, excaecatus 111.1523D| est, duobus propheticis testimoniis probat, vel quod ex Isaia, vel quod ex David videtur assumptum, et in utroque unus quodammodo sensus exponitur. Nam et hic oculi eis dantur quibus non videant, et aures quibus non audiant: et illic optatur ut coram ipsis mensa eorum fiat in laqueum, et in captionem, et in retributionem, et in scandalum; et ut obscurentur oculi eorum, ne videant. Et quomodo haec digne credantur dici, et maxime ex persona Christi in psalmo, non otiosum videtur ostendere. Vide ergo si hoc modo possumus explicare quod quaeritur. Sicut oculis corporeis utitur unusquisque ad videndum sive bona, sive mala, et in potestate habet vel elevare oculos ad coelum, et 111.1524A| per id quod videt, conditorem ejus agnoscere, et collaudare creatorem, vel conferre ad spectatula circi, vel theatri, vel quarumlibet sordidarum oblectamenta visionum, quibus aut ad libidinem aut ad rapacitatem, vel alia quaeque vitia animus inflammetur: ita mihi intellige etiam animae oculos, quibus alii quidem utuntur ut verbum Dei et doctrinam veritatis agnoscant, ac sapientiae ejus quotidie capiant profectum; alii vero utuntur his oculis in contrarium, exercentes scilicet semetipsos quotidie, et inquirentes quomodo dogmata veritatis infringant, et fidem Christi quantum ipsis videtur impugnent. Ponamus ergo aliquem orare pro his, qui perspicaces et argumentosi sunt in falsa scientia, et dicere: Det illis Deus oculos ut non videant perversi sensus acumina, 111.1524B| et aures ut non audiant, mandacii scilicet magistros, et obscurentur oculi eorum ne videant: non tibi videtur amplectendus is qui haec optat eis, per quae eorum peccata minuantur? Multo enim melius est non sapere, quam male sapere. Non, inquam, tibi videtur quod Marcion qui adversum creatorem Deum blasphema scripta composuit, vel Basilides vel Valentinus, vel caeteri auctores pravorum dogmatum, beati fuissent, si non illos quibus male sapuerunt, cordis oculos habuissent? De his enim Isaias dicit: Vae scribentibus; scribentes enim nequitiam scribunt. (Isa. X). Similiter autem et pro his qui male docent, et male loquuntur, orat David in Psalmis, et dicit: Muta efficiantur labia iniqua, quae loquuntur adversus justum scelus in superbia et contemptu (Psal. XXX). 111.1524C| Sic ergo et de Israel dicitur: Obscurentur oculi eorum ne videant, et, Det eis Deus « oculos ut non videant. » Haec, quantum ad oculorum caecitatem pertinet quae male videnti incredulo Israel tanquam pro remedio quodam dari a Deo videtur, dicta sint. Nunc etiam de mensa quae in laqueum et in captionem, et in scandalum, et in retributionem eis fieri dicitur, videamus. Sed primo ad eos pauca dicenda sunt, qui allegorias in Scripturis divinis refutant, et ridere solent eos qui non in omnibus sequuntur historicum sensum. Dicant ergo nobis, si mensam hic Judaeorum illam dicit Propheta in qua prandere vel coenare solent, ut ipsa eis fiat in laqueum ut capiat eos; vel si ipsa mensa efficiatur eis in retributionem, ut ab ipsa pro his quae deliquerunt recipiant ultionem; vel 111.1524D| quomodo eis in scandalum sit exponant. Quod si de his singulis explicare se non valent, et risum suum in confusionem viderint versum, tunc nobiscum pariter veniant, et requirant de Scripturis divinis, qualiter mensa haec Israel possit intelligi. Nobis igitur pro captu sensus nostri ita videtur, quod omnes Scripturae quae ante adventum Domini erant apud Israel (primis enim credita sunt illis eloquia Domini), et omne quod appellatur vetus Testamentum mensa est Israel: in qua mensa si quis volebat edere verbum Dei, appositis sibi legis et prophetarum sermonibus pascebatur. Et hanc puto esse mensam de qua dicit Salomon: Si sederis coenare ad mensam potentis, intelligibiliter intellige quae apponuntur 111.1525A| tibi, et mitte manum tuam, sciens quia talia te parare oportet (Eccli. XXXI). Sed et Salvator, ubi dicit: Cum manducaveritis et biberitis ad mensam meam, quid aliud mensam ejus intelligimus, nisi ubi dignos et eos qui capere possunt verbum sapientiae, et rerum scientiam, docet? Hoc et in Proverbiis Salomon de sapientia protestatur, dicens: Sapientia aedificavit sibi domum, et supposuit columnas septem; immolavit victimas suas, miscuit in cratere vinum suum, et paravit mensam suam (Prov. IX). Omnis ergo Scriptura mensa est sapientiae. Sed videamus quomodo hanc mensam orat David fieri Israelitis incredulis in conspectu eorum in laqueum, et in scandalum, et in captionem, et retributionem. Fit eis in laqueum Scriptura divina, cum legunt ea quae de Christo prophetata 111.1525B| sunt: Hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem populi mei convertet (Amos. IX); et dicunt non esse haec sub Jesu completa. Neque enim aedificavit, aiunt, civitatem Dei, neque captivitatem populi revocavit. Sed haec dicunt, quia sedentes ad mensam potentis non faciunt illud quod admonuit Salomon, ut intelligibiliter intelligant quae apposita sunt eis. Non enim visibiliter haec, sed intelligibiliter, hoc est, spiritaliter facturus prophetatus est Christus. Nam aedificavit vere civitatem Dei, sed ex lapidibus vivis, ex quibus suscitavit filios Abrahae, et ex ipsis aedificavit Ecclesiam Dei; et convertit captivitatem populi, eorum quos in peccatis captos Diabolus detinebat. Illis ergo non ita intelligentibus, mensa haec Scripturae divinae facta est in laqueum et in captionem. Potest 111.1525C| autem et illa captio mensae hujus videri, qua Dominus eos cepit, cum dixit ad eos: Quid vobis videtur de Christo? Cujus filius est? At illi responderunt: David. Et Dominus. Quomodo ergo, inquit, David dominum eum vocat, dicens: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis? et non potuerunt ei respondere verbum (Matth. XXII). Fit autem in retributionem eis haec mensa, ut breviter dicam, secundum verbum Domini quo ait: Putatis quia ego accusem vos apud Patrem? Est qui vos accuset Moyses (Joan. V); et secundum illud quod Apostolus dicit: Quotquot per legem peccave runt, per legem judicabuntur (Rom. II). Fit autem et in scandalum eis mensa haec hoc modo. Ex Scripturis didicerant Judaei, quia: Christus manet in aeternum (Joan. XII), Jesum autem videntes in carne, et non solum 111.1525D| in carne, sed et in morte, et morte crucis (I Cor. XV), scandalizabantur in eum nescientes quia etsi passus est ex infirmitate carnis, sed vivit ex virtute Dei. Haec ergo singula, quia non intelligibiliter acceperunt, quae apposita sunt eis ad mensam potentis, scandalizati sunt, et ipsa Scripturarum divinanarum mensa facta est eis in scandalum, et obscurati sunt oculi eorum, secundum ea quae supra diximus, et dorsum eorum curvatum est semper. Neque enim deberent ultra coelum aspicere, qui in creatorem coeli peccaverunt, et in Dominum majestatis. Sed et unicuique nostrum verendum est, ne forte haec divinorum verborum mensa, ad quam videmur consedisse, ut cibum verbi Dei pro possibilitate 111.1526A| sumamus, fiat in laqueum, vel in retributionem, vel in scandalum, si non intelligibiliter, et ut dignum est, mundos ex ea, et puros ac spiritales cibos sapientiae capiamus; etiam illud pariter observantes, ne immundis et sordidis vestimentis, id est, corpore aut corde polluto ad mensam sapientiae consideamus; sed speciem futuri in coelis convivii jam nunc meditantes, per conversionem et poenitentiam indumenta quotidie mundiora et nuptialia praeparemus, quibus utentes, aulam sapientiae, et thalamos filii regis intrare mereamur.

Dico ergo: Nunquid sic offenderunt ut caderent? Absit: sed illorum delicto salus gentibus, ut illos aemulentur. (Ambr.) Hoc dicit, quia non sic diffiderunt, ut nunquam jam crederent, id est, non ita propter 111.1526B| improbitatem suam caecati sunt, ut curari non possent, sicut et diabolum legimus cecidisse, dicente Isaia propheta: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer? (Isa. XIV) casum et apostasiam significans. (Aug.) Non ergo hos sic offendisse dicit, ut caderent, sed offensionis suae causa ad tempus obtusos. Non ideo dicit, quia non ceciderunt; sed quia casus ipsorum non fuit inanis, quoniam ad salutem Gentium proficit. Non ergo ita deliquerunt ut caderent, id est, ut tantummodo caderent, quasi ad poenam suam solum, sed ut hoc ipsum quod ceciderunt, prodesset Gentibus ad salutem. (Orig.) Et quomodo ex illorum delicto salus Gentibus detur, ostendit: Ut illos, inquit, aemulentur: hoc est, ut conversionem Gentium videntes, et testamentum Dei, quod ipsi prius acceperant, illis 111.1526C| traditum, et legem ac Prophetas apud eos majore et digniore haberi observantia, zelum capiant etiam ipsi in novissimis saltem temporibus; et sicut nunc illorum lapsus salutem Gentibus dedit, ita Gentium fides et conversatio Israeli aemulationem conversionis conferat et salutis. Observandum tamen est, quod aliud ponit Paulus offendere ac delinquere, et aliud cadere; et offensioni quidem vel delicto remedium ponit: cecidisse autem eos, quasi desperatio in hoc sit aliqua, non recepit. Dicit enim: Nunquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto salus gentibus. Et est mirum, quomodo in tot et talibus quae de eis omnis Epistolae textus exponit, cecidisse tamen eos neget Apostolus. Sed videtur mihi quod Paulus cadendi differentias bene noverit, et aliud sciat esse 111.1526D| cadere secundum illud, quod scriptum est: Septies justus cadet, et resurget (Prov. XXIV); et iterum: Noli mihi insultare, inimica mea, quia cecidi: et resurgam (Mich. VII); et secundum quod Jeremias dicit: Nunquid qui cadit, non adjiciet ut resurgat? aut qui aversus est, non convertetur? (Jer. VIII.) Sed et Job de semetipso dicit: Tempore constituto paratum est ei cadere sub aliis, et domum ejus diripi ab alienis; et in quarto Regnorum libro scriptum est: Cecidit Ezechias ab elatione cordis sui (IV Reg. XX). Et omnes hi casus de quibus in supradictis sermonibus Scripturam pronuntiasse memoravimus, habent utique resurrectionem; et aversio eorum habet conversionem: In praesenti vero capitulo, quasi sciens Apostolus quia si cecidissent, 111.1527A| resurgere omnino non possent, ita negat eos cecidisse, et valde excusat in eo quod dicit: Nunquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Ne forte ergo ad alium casum respiciens Apostolus, Israel excuset et abneget cecidisse; illum fortasse de quo dicebat Dominus et Salvator noster, quia videbam Satanam sicut fulgur, cecidisse de coelo (Luc. X); sed et illum de quo Isaias dicit: Quomodo cecidit de coelo Lucifer, qui mane oriebatur? (Isa. XIV.) Hic ergo tali casu negat cecidisse Israel. Illorum enim vel in fine saeculi conversio erit tunc cum plenitudo gentium subintraverit, et omnis Israel salvus fiet (Rom. XI): istius autem qui de coelo cecidisse dicitur, nec in fine saeculi erit ulla conversio. Hunc ergo casum quem superius diximus, id est in quo 111.1527B| qui cadet, adjiciet ut resurgat, similem esse huic quam in ipso loco offensionem nominat Apostolus advertamus, et quem delictum appellat: quod mihi tale videtur esse. Si quando justus in uno aliquo victus, verbi causa, vel in fragilitate carnis, vel alio quolibet delicto ceciderit, non tamen ideo ab omni legis observantia discesserit, sed justitiam teneat, misericordiam colat, fidem, pietatem, mansuetudinem servet, et legem Dei meditari non negligat: de hoc possumus dicere, quia Nunquid sic offendit ut caderet? Absit. Ita et Israelitae, quamvis redemptorem suum negaverint, et eos qui ab ipso missi sunt ad praedicandum salutem, lapidaverint et persecuti sint: tanen habent adhuc aliquid residui. Est apud illos meditatio legis, licet non credant, nec intelligant; 111.1527C| est apud illos aemulatio Dei, licet non secundum scientiam. Et propterea dicit Apostolus, quia non sic offenderunt ut caderent hoc est, ut ab omni legis Dei observantia, vel meditatione penitus declinarent. Et hujusmodi casum delictum nominavit. Illorum enim, inquit, delicto salus est gentibus. Propterea ergo et David sciens hujusmodi esse delicta, in quibus qui ceciderit resurgat; et esse alia, in quibus qui ceciderit non resurgat nec in consummatione saeculi, dicebat: Delicta, sive lapsus, quis intelligit? (Psal. XVIII.) Sequitur post haec:

Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium; quanto magis plenitudo eorum. (Amb.) Manifestum est quia si delictum illorum profuit mundo, dum horum dispendio 111.1527D| plures habet bonos; quia multo plures sunt gentes, quam Judaei; et diminutio eorum, quod est damnum promissionis, divitiae gentium, per id quod lucrati sunt vitam aeternam; quanto magis plenitudo eorum! Apertum est quia magis dives erit mundus hominibus bonis, si et ii qui excaecati sunt, convertantur: ex magna enim parte salvabitur mundus. Mundus hic homines significat, sicut dictum est de Salvatore: Ecce totus mundus abiit post illum (Joan. XII). [Orig.] Notanda est in his Dei sapientia quomodo apud eum ne ipsa quidem delicta et lapsus inutiliter cedunt; sed cum unusquisque ex propositi sui libertate delinquat, dispensatio divinae sapientiae hoc ipso in quo illi damno suae negligentiae pauperes 111.1528A| fiunt, alios divites facit: etenim quoniam cum divideret gentes Deus, et dispergeret filios Adam, constituit terminos gentium, etc., haereditatis ejus Israel. Illis autem Angelis, quibus pars gentium fuerat distributa, seducentibus quodammodo singulos quosque de parte Domini, ac depravantibus, fecerunt eos offendere, ita ut diceret Dominus per prophetam: Facta est mihi portio mea desiderabilis in exsecratione: necessarium fuit ut illa refutata ac repudiata, esset alia pars Domini super terram, quae gloriam, et testamenta, et legislationem, et obsequia cultus Dei (quae omnia divitiae erant partis Domini) susciperet, et pars Domini pro illa parte quae offenderat vocaretur. Idcirco delictum illorum fit divitiae mundi. Nunc enim jam non una Hebraeorum gens, sed totus mundus 111.1528B| pars Domini effecta est. Sic enim Salvator dicit: Quia ego veni, non ut judicem mundum, sed ut salvetur mundus per me (Joan. XII). Et ne ambiguum videretur mundi nomen, quoniam saepe quidem ad coelum et terram, saepe ad solam terram, interdum vero etiam ad omnes homines mundi appellatio refertur: idcirco repetit Apostolus, et manifestius in quo dixerit mundum designat. Ait enim: Et diminutio eorum, divitiae gentium; quod enim illis qui offenderunt diminitum est et ablatum, ad divitias gentium collatum est, qui per fidem pars Domini et haereditas ejus effecti sunt. Bene autem ad diminutionem reddidit, plenitudinem, et non sine profundo quodam sensu populum Israel Paulus plenitudinem vocat. In quo ego pro viribus meis tale 111.1528C| aliquid intelligo: nunc quidem donec omnes gentes veniunt ad salutem, congregantur divitiae Dei ex credentium multitudine; sed donec Israel incredulitate persistit, nondum plenitudo portionis Domini dicetur esse completa. Deest enim ad integrum populus Israel. Cum vero plenitudo gentium subintraverit, et Israel in novissimo tempore per fidem venerit ad salutem, ipse erit populus qui prior fuerat quidem; sed novissimus veniens ipsam quodammodo haereditatis et portionis Dei plenitudinem complebit. Et ideo plenitudo appellatur, quia quod deerat in portione Dei, in novissimis ipse complebit: et ita omnipotentis et boni Dei dispensatio delicta aliorum fructuosa aliis efficit, sicut in praesenti delicta Israel divitias mundi facit, et diminutionem eorum divitias gentium.

111.1528D| Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorificabo: si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. (Ambr.) Ostendit gentibus quo affectu diligat Judaeos: nam ministerium suum, quo Apostolus gentium est, honorificat; si propter affectum generis sui data opera etiam Judaeos acquirat ad fidem: honorificentior enim fiet, si et illos ad quos non missus est, lucretur ad vitam. Patribus enim in laude maxima erit, si fratres invenerit, qui perierant. (Orig.) Igitur quandiu apostolus est gentium Paulus, ministerium suum illustrare se dicit; et quid tam dignum, quam ut unusquisque ministerium suum quod per Dei providentiam suscipit, exornet? 111.1529A| Exornat autem et illustrat ministerium suum, qui bene ministrat. Sicut econtrario dehonestat ministerium suum, et notabile facit, qui negligenter et indigne ministraverit. Verbi causa, in ministerio Ecclesiae, diaconus, inquit, qui bene ministraverit, bonum gradum sibi acquirit, et multam fiduciam in fide Jesu Christi. Si vero non bene ministraverit; hoc est, si non se talem exhibuerit, qualem describit Apostolus (I Tim. III), gravem, non bilinguem, non multo vino deditum, non turpis lucri appetitorem, sed habentem ministerium fidei in conscientia pura. Non jam bonum gradum, sed malam sibi poenam conquirit, tanquam qui contumeliam fecerit divino ministerio. Similiter autem et qui presbyterii gradum suscipit in Ecclesia, satis agat illustrare ministerium presbyterii. 111.1529B| Ad ipsum enim pertinent, et illa quae de presbyteris ad Titum scribit Apostolus (Tit. I), et ea quae Isaias scribit, cum dicit: Ipse Dominus in judicio veniet cum presbyteris [senibus] populi, et cum principibus ejus judicabitur (Isa. III); et addit: Vos autem ut quid succenditis vineam meam, et direptio pauperum in domibus vestris est? Ut quid injuriam facitis populo meo et personas pauperum confunditis? (Ibid.) Secundum haec autem et episcopus illustrat ministerium suum in episcopatu, si sit secundum quod describit Apostolus: Irreprehensibilis, vigilans, prudens, ornatus, hospitalis, doctor, non vinolentus, non percussor, sed modestus; non litigiosus, non avarus, domum suam bene regens, filios habens in obsequio cum omni gravitate, non elatus in superbia, ne in 111.1529C| judicium incidat diaboli. Qui talis est, illustrat ministerium episcopatus sui, ut et ipse audiat: Euge, serve bone et fidelis; super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam (Matth. XXV; Luc. XIX). Similiter autem et vidua si permaneat in orationibus et obsecrationibus nocte ac die, illustrat ministerium viduitatis suae. Si vero sit talis, qualem Apostolus notat (I Tim. V): otiosa et verbosa, et non solum verbosa, sed et curiosa, loquens quae non oportet; aut si sit in deliciis degens, et vivens mortua; haec dehonoravit et non illustravit ministerium viduatis suae. Eodem modo etiam virgo consecrata Deo illustrat ministerium virginitatis suae, si sit sancta corpore et spiritu, et non cogitet quae hominum sunt, sed quae Dei, et quomodo placeat Deo. Si vero aliter agat, non solum non illustrat ministerium 111.1529D| virginitatis suae, nec illustrat lampadem suam: sed econtrario lumen ejus exstinguitur et efficitur una de insipientibus virginibus (Matth. XXV). Haec eadem et unusquisque in Ecclesia positus apud semetipsum reputet, ut in quocunque loco stat, sive in clero, sive in plebe, illustret ministerium fidei suae, et tales faciat actus suos, ut videntes homines opera ejus bona, magnificent Patrem qui in coelis est (Matth. V). Hoc enim faciebat et Paulus docendo gentes, quorum erat Apostolus, et instruendo, infirmos olere, parvulos lacte alendo, robustis fortiorem verbi cibum praebendo, errantes et in fide titubantes, ac velut in abortivum quoddam redactos materno affectu rursum parturiendo, donec Christus formaretur in eis 111.1530A| (I Cor. III; Gal. IV); et per haec omnia illustrando ministerium apostolatus sui in aemulationem fidei et zelum bonae conversationis adducebat carnem suam, id est secundum carnem cognatos, ut si non omnes, aliquos tamen salvos faceret ex illis. Sic ergo dum pervigilem curam et jugem sollicitudinem erga doctrinam gentium gerit, et conversationem eorum ac vitam valde probabilem facit, videntes haec Israelitas qui erant cognati ejus secundum carnem, ad imitandos eos qui proficiunt in fide Dei invitat et provocat: et est gloria ministerii ejus, cum ex eruditione eorum etiam illis profectus accesserit. Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae est assumptio, nisi vita ex mortuis? Hoc mihi ostendere in his sermonibus videtur Apostolus, quod abjecto 111.1530B| Israel, et ad gentes necessario praedicatione translata, mundus reconciliatus Deo est, secundum quod scriptum est: Quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V), non reputans illis delicta ipsorum; et iterum, sicut Paulus dicit: Qui posuit in nobis verbum reconciliationis: per quod verbum dicebat: Rogamus pro Christo, reconciliamini Deo. Sic ergo, inquit, Israeliticae gentis hujus abjectio reconciliationem praestitit mundo, et si tanta fuit erga gentem istam gratia, quae sublata ab ea universum mundum Deo reconciliare sufficeret; quantum putas tunc merebitur mundus, cum etiam gens ista reconciliari meruerit Deo? Et quid illud sit quod ex reconciliatione Israel mundus acquirat, breviter ostendit, dicens: Vita ex mortuis; tunc enim erit assumptio 111.1530C| Israel, quando jam et mortui vitam recipient, et mundus ex corruptibili incorruptibilis fiet, et mortales immortalitate donabuntur. Absurdum namque videretur, si cum offensio ipsorum reconciliationem mundo donaverit, assumptio ipsorum non majus aliquid mundo et praestantius largiretur.

Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi: quae est assumptio, nisi vita ex mortuis? Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis olivae factus es. (Amb.) Manifestum est, quia quod unius substantiae est, unum est: ac per hoc non potest delibatio sancta esse, et massa immunda. 111.1530D| Ideoque ostendit non posse indignos dici ad fidem hos, quorum jam patres adepti sunt fidem, quia si pars Judaeorum credidit, cur non et alia pars posse credere dicatur? Et si radix sancta et rami. Immutatis verbis eadem repetit, ut sensum commendet duobus exemplis. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt: id est, si aliqui non crediderunt ex eis, excisi a promissione. Tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et socius factus es radicis et pinguedinis olivae. Hoc significat, quia non credentibus multis Judaeis, gentes insitae sunt per fidem in spe promissionis; ut dolori esset Judaeis. (Orig.) Sic ergo unusquisque ex arbitrii potestate aut bona oliva, aut oleaster efficitur, aut Israelitici generis, aut alterius culpabilis gentis: ut dicatur de eo: Quia alienati sunt peccatores 111.1531A| ab utero, erraverunt a ventre; locuti sunt falsa (Psal. LVII): ita ut sint peregrini testamentorum, et hospites promissionum Dei. Et alii in Deum jactantur ex utero, et dicunt: In te jactatus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI). Sed quoniam (ut diximus) permanet semper naturae huic libertas arbitrii, possibile est ut cum sit quis Israeliticae gentis, et bonae olivae ramus, decidat in incredulitatem, et frangatur: et rursus alius qui elegerat gentis esse culpabilis et peccatricis, et per hoc ramus oleastri dicebatur, si convertatur ad fidem (habet enim in se arbitrii sui libertatem, qua converti possit ad bonum), inseritur bonae olivae per fidem, et efficitur socius radicis, et pinguedinis olivae. Radicem vero hanc alii Abraham nominant, alii Seth, 111.1531B| alii unum aliquem ex patribus bene meritis ponunt. Ego autem radicem aliam quae sancta sit, et sanctas primitias nescio, nisi Dominum nostrum Jesum Christum. Ipse est enim primitiae omnium, vel delibatio, ut in praesenti loco habemus Apostoli, secundum id quod alibi de eo dicitur: Qui est primogenitus omnis creaturae (Colos. I). Huic namque radici omnis qui salvatur inseritur, et ex hac delibatione sancta omnis massa humani generis sanctificatur. Et vero sicut radix sancta manentibus in se ramis sanctitatis pinguedinem praebet, dum per Spiritum suum sanctum adhaerentes sibi vivificat, verbo excolit, sapientia floridos reddit, et in omnium virtutum plenitudinem afferre fructus uberes facit: ita ut et ipsa dicat de eis: Ego autem sicut oliva fructifera in 111.1531C| domo Domini (Psal. LI). Etenim si rami qui fracti sunt, propter incredulitatem fracti sunt, et qui stant, fide stant: quis alius erit in quo stant nisi Jesus Christus? et quis est alius a quo per incredulitatem fracti sunt, nisi ipse cui non crediderunt? Semper ergo quicunque advenae ad fidem, vel ad conversationem Israel veniebant, Christo qui erat verus Israel inscrebantur. Praecipue tamen ex tempore adventus ejus multus oleaster inseritur huic radici, vel ramis ejus, Apostolis scilicet et Prophetis Dei, ut qui inseruntur eis, socii fiant radicis pinguedinis Christi.

Noli gloriari adversus ramos; quod si tu gloriaris, non tu radicem portas sed radix te. Hic docet Apostolus non posse nos extolli adversum radicem et fractos ramos Israelitas neque insultare eis, quia non nos radicem 111.1531D| portamus, sed radix nos: non enim habemus quod non accepimus: si autem accepimus: quid gloriamur quasi non acceperimus? (I Cor. IV) (Ambr.) Displicet enim Deo, si quis exsultet in malis alterius, ut dicit Salomon. Nec enim causa gentium abjecti sunt, ut gaudeant: sed quia non crediderunt, occasionem dederunt ut praedicaretur gentibus. Quod si tu gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te; id est, si te extuleris super illos, in quorum insertus radicem es; insultes generi, quod te ut ex malo bonus esses, suscepit: nec stabis, si illud per quod stas, destruis. Dicit ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar, bene, propter incredulitatem fracti sunt; tu autem fide stas; noli altum sapere, sed time; si enim Deus naturalibus 111.1532A| ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. (Orig.) Quasi quibusdam impudentius insultantibus, et dicentibus: Si fracti sunt rami, bene: propter incredulitatem fracti sunt, ut ego inserar, qui credebam, hos ergo reprimens Apostolus, dixit: illi quidem per incredulitatem fracti sunt, et tu insertus es per fidem, et in fide stas, sed memento quod « omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, XVIII), » et ideo « noli superbe sapere, » noli alta et elata proloqui; quamvis enim in radice stes, et bene stes, time tamen videns quia alii quibus insultas, ibi steterunt ubi et tu stas, et tu cum ibi non esses ad olivae hujus radicem aliunde translatus es, et possibile est etiam te peccare. Nam et hoc ipso quod superbis te exaltans, jam peccas. (Ambr.) Illorum reprobatio fecit locum gentilibus. 111.1532B| Sed non reprobati sunt a Deo, ut gentes intrarent: sed seipsos reprobos fecerunt, spernentes donum Dei. Unde occasionem dederunt gentibus ad salutem. Quam extollentiam reprimi vult, ut magis saluti congaudeatur, non aegritudini insultetur: facile enim decipitur, qui gaudet alienis malis. Bene, id est, recte dicis, quod fractis ramis insertus es: sed in incredulitate fracti sunt; hoc est, non propter te, sed suo vitio; quia illis diffidentibus; ad illorum aemulationem tu vocatus es ad salutem. Ideo gratias debes agere dono Dei per Christum, non illis insultare: sed et petere, si malum illorum tibi contulit ad salutem; ut et ipsi redeant ad originem. Tunc placebis Deo, qui tui misertus est; ideo enim te advocavit ut per tuam aemulationem reduceret et illos ad gratiam. 111.1532C| Tu autem fide stas. Quia Judaei per diffidentiam lapsi sunt, hos fide dicit stare; quia cum prius perfidiae causa jacerent, credendo stare coeperunt. Noli altum sapere, sed time; id est, noli superbus esse, sed cave ne et tu offendas. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit; ne forte nec tibi parcat. Verum est, quia si illos, qui praerogativa Patrum digni toti erant, quibus etiam facta repromissio est Deo in filios adoptari, incredulitatis causa excaecavit; quid his si dubitaverit, aut si se extulerint, faciet, qui nulla commendatione sublimati sunt: quippe cum nullius dignitatis essent, honorati sunt? (Orig.) Post haec qui superbit et insultat lapsis, altioribus ab Apostolo sensibus humilitatis imbuitur, et dicitur ad eum:

Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos 111.1532D| quidem qui ceciderunt severitatem: in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris, et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus inserere iterum illos. Tu qui haec dicis, Vide bonitatem et severitatem Dei, et cum vides severitatem ejus erga defractos ramos, metuendum tibi est ne forte et tu, dum superbis et insultas lapsis, severitatem Dei, quae peccatores perurget, incurras ipse peccando. Bonitas enim ejus permanet in his qui in bonitate permanserint. Alioquin eodem ordine et tu, si in bonitate non manseris, excideris, et illi si in incredulitate non permanserint, inserentur. Deo enim non est impossibile iterum inserere illos, si recedant ab incredulitate, 111.1533A| per quam fracti sunt: quandoquidem facilius videtur propriae arboris ramos radici suae reddere, quam inserere alienos. (Ambr.) Bonum Deum gentibus esse testatur; quia cum idola sequerentur, digni utique morte, patientia sua exspectavit illos, et nec adhuc requirentes se, ultro vocavit illos, et peccata eis remisit. Judaeis autem severus est; excaecavit enim eos, quia donum Dei spreverunt; hos tamen nunc significat Judaeos, qui propter malevolentiam suam in perpetuum excaecati sunt. Unde eos et cecidisse dicit: illos autem, quos supra memoravit offendisse, non tamen cecidisse, quia ad tempus caecatos illos ostendit: ac per hoc severum Deum in eos fuisse, ut in perpetuum caecati essent apostatae. Sed et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur; 111.1533B| potens est enim Deus iterum inserere illos. Ostendit justitiam Dei non in severitate manere circa illos quos excaecavit ad tempus, quia non sic illos excidit, ut non illos possit iterum inserere, si convertantur, qui per prophetam dixit: Revertentes ad me replantabo (Jer. XXIV); ut hoc scientes gentiles Christiani non insultent Judaeis, certi reservari illis quasi lapsis misericordiam Dei. Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis hi qui secundum naturam inserentur suae olivae! Olivam fidem, per quam Abraham justificatus est accipiamus: oleastrum vero quia agrestis et infructuosa natura est, perfidiam significatam. Ac per hoc, si hi qui semper inimici Dei fuerunt, conversi in fidem Abrahae inserti sunt, ex 111.1533C| cujus origine non sunt; quanto magis Judaei, si post diffidentiam credant, paternae reddendi sunt naturae, inserti iterum in suam promissionem? (Orig.) Naturam olivae vel oleastri secundum hoc debemus accipere, quod supra exposuimus, quod arbitrii libertas naturam fecerit unicuique vel oleastri, vel bonae olivae. Observandum sane est quod hi quidem qui ex propria oliva deciderunt, fracti dicuntur; hi vero qui ex oleastro inseruntur, si iterum peccaverint, non frangendi, quod utique esset levius, sed excidendi appellantur. In quo vehementior profecto Dei severitas indicatur, si posteaquam quis, cum esset oleaster et ex peccatorum silva collectus ad radicem fidei ac sanctitatis adductus est, rursus amaros malitiae proferat succos. Sed ne hoc quidem lateat nos, 111.1533D| quod non eo ordine Apostolus olivae et oleastri similitudinem posuit, quo apud agricolas habetur. Illi enim magis olivam oleastro inserere et non olivae oleastrum solent. Paulus vero Apostolica auctoritate ordine commutato res magis causis, quam causas rebus aptavit.

Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Adhuc ad eos qui ex gentibus crediderant quasi elatos et superbientes adversum ramos qui fracti sunt, et putantes quod hoc non Dei bonitate et ineffabili dispensatione sapientiae ejus, sed suis meritis consecuti sunt, ut illis defractis, ipsi cum essent 111.1534A| oleastri insererentur in bonam olivam, dicit: Nolo vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis apud vosmetipsos sapientes, quia insultare lapsis, et gloriari adversus ramos qui fracti sunt, non fit per Dei sapientiam, sed per humanam notabilem et ignorantem mysterium Dei. Qui enim secundum Deum sapit, in beneficiis Dei non insultabit abjectis, sed cum timore gratias agit misericordiae largientis (Ambr.) Ad tempus ergo caecitatis obtusio data est Judaeis his qui, dum aemuli legis sunt, non viderunt donum venisse promissum a Deo, quod praedicabatur a Christo: zelo enim excaecati sunt, putantes legem factorum nunquam debere cessare. Unde sabbatum zelabantur: qua offensione ex parte obtusi sunt, ut pro incredulitate sua cruciarentur, videntes gentes profiteri 111.1534B| cum gaudio consecutos se repromissionem Abrahae: copia tamen admissa gentium abstergeretur caligo ab oculis mentis eorum, ut possint credere; ut spiritum compunctionis prohibens a cordibus eorum, qui eis praestat caecitatem, reddat eis arbitrium liberum voluntatis, quia non de malevolentia erat incredulitas, sed de errore emendarentur, ut postea salvarentur. (Orig.) Est ergo mysterium quod ignorabatur ab his qui insultabant, hujusmodi: quomodo in dispersione filiorum Adam caeteris quibusque gentibus secundum angelorum numerum distributis, propria quaedam pars facta sit Israel, sicut et in aliis ubi oportuit, et in his ipsis paulo superius memoravimus, ad quos et repromissiones bonorum et testamenta, et legislatio facta est. Manente ergo parte 111.1534C| illa Domini in statu suo, possibile non erat nos, qui eramus gentes, introire in haereditatem Dei et in sceptri ejus jura succedere. Idcirco igitur patitur Deus ex parte, id est non omnibus, sed aliquibus ex Israel fieri caecitatem, ab illis sine dubio angelis obtentu invidae aemulationis illatam, quae caeterarum gentium sortiti fuerant principatum. Passus est ergo Deus, et cum posset prohibere, noluit, ut pro his qui caecitate decepti, id est, cordis obtusione prolapsi sunt, ipsorum qui istos deceperant portiones suam Deus faceret portionem, ut quodammodo in eo ipso, quo coeperant caperentur. Avertentes enim ad se per peccati illecebras Dei plebem, locum fecerunt gentibus ingrediendi in haereditatem Dei, Deo cum ipsis communi quodam et aequissimo jure habente judicium, 111.1534D| ut donec illi plebem Dei in caecitatis captivitate detinerent, quasi ad invicem eorum, quos ab initio ex portione Dei et segregata ejus haereditate subtraxerant, gentium numerus reddetur; cum vero plenitudo gentium fuisset expleta, et aemulatione salutis eorum coepisset Israel discutere a semetipso caecitatem cordis, et elevatis oculis suis Christum verum lumen aspicere, et ita secundum praecedentes prophetias salutem, quam obcaecatus amiserat Israel, quaereret instigatus, dicens apud semetipsum illud propheticum: Revertar ad virum meum priorem, quoniam melius mihi erat ante quam modo (Osee II). Quod autem haec illis promissa sint per prophetas, in multis quidem propheticis voluminibus invenitur. Ponemus 111.1535A| tamen quod sufficiat ad praesens unum de Jeremia testimonium, ita continens: Si exaltetur coelum in excelsum, et terra humilietur deorsum, ego non reprovabo genus Israel pro omnibus quae fecerunt (Jer. XXXI). Si ergo pro eo ut introiret gentium plenitudo caecitas facta est in Israel pro omnibus quae fecerunt, sine dubio cum ingressa fuerit gentium plenitudo, caecitas cessabit. Quod si vis, inquit Apostolus, scire quomodo etiam post caecitatem salvandus sit Israel, audi quomodo scriptum est.

Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem a Jacob: et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum. (Orig.) Sciendum est sane quod in propheta Isaia (Isa. LIX), unde testimonium istud Paulus assumit, pro eo quod dixit Apostolus, Veniet 111.1535B| ex Sion, scriptum est, Veniet propter Sion; et quod ait hic, cum abstulero peccata eorum, ibi omnino scriptum non est, sed ne apud Hebraeos quidem; apostoli tamen auctoritate praesumptum est. Interim veniens Dominus ex Sion liberat, et avertit impietates a Jacob. Avertit autem impietates ab eo, secundum illud quod scriptum est: Quia diluet Dominus sordes filiorum Israel et filiarum Sion, et sanguinem mundabit de medio ejus in spiritu judicii et spiritu ustionis (Isa. IV): et hoc ita fieri testamentum eis erat a Deo, ut sic ab eis averterentur impietates, et auferrentur peccata. (Amb.) Dicit ergo: Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem a Jacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum. Exempli hujus ratio semper manet 111.1535C| quandiu sunt qui credant: hic enim Dominus Jesus, qui de coelis venturus promissus est ad liberationem humani generis, ipse quotidie remittit peccata conversis ad se; nec statim non credentes condemnat, sed exspectat, sciens posse proficere ad agnitionem Dei. (Orig.) Quis autem sit iste omnis Israel qui salvus fiet, vel quae erit ista plenitudo etiam gentium Deus solus novit, et unigenitus ejus, et si qui forte amici ejus sunt, ad quos dicat: Jam non dicam vos servos, sed amicos, quia nota vobis feci omnia quae audivi a Patre (Joan. XV). Hoc tamen potest etiam nostro sensui occurrere, quod sicut Israel, quandiu permanet secundum carnem Israel, et non etiam secundum spiritum factus fuerit Israelita verus 111.1535D| mente videns Deum, pertinere non potest ad salutem, ita non gentes quidem omnes omnino salvari possunt, nisi quae intra plenitudinem fuerint repertae, quaecunque illa est quae ab Apostolo plenitudo nominatur. Ita ergo mysterium Dei ineffabili quadam sapientiae ejus dispensatione tractatur, ut etiam cum sibi anima sortem malorum ipsa consciverit, ille qui novit universa disponere, abjectionem ejus et poenam aliorum faciat salutem. Sed et illud videtur mihi in hoc loco diligentius contuendum, quod caecitatem istam non dicit omnino Israel contigisse, sed ex parte. Reliquiae enim secundum electionem gratiae salvae factae sunt. De quibus reliquiis et Isaias prophetaverat, dicens: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen (Isa. I). Istae ergo reliquiae in beatitudine 111.1536A| conferuntur cum plenitudine gentium: caeteri vero qui excaecati sunt ex Israel, conferuntur his gentibus quae non potuerunt ad plenitudinem pervenire. Sic ergo quae inveniuntur in sermonibus prophetarum de repromissionibus scripta beatitudinem continentia, si de Israel, ad reliquias istas quae electae sunt, pertinent, si de gentibus, ad plenitudinem spectant. Si qua vero tristia, si quidem de Israel dicuntur, ad illos sine dubio reliquos qui excaecati sunt, referentur; sin vero de gentibus, illos profecto, qui sunt extra plenitudinem stringunt. Omnia tamen finis perurget, et eos quidem qui beati sunt, sive illi ex Israel, sive etiam ex gentibus veniant, praesentis temporis evangelicae doctrinae sermo purificat, ut sint tales, sicut erant illi ad quos Dominus 111.1536B| dicebat: Ecce jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV). Qui vero verbi Dei et doctrinae evangelicae purificationem spreverit, tristibus et poenalibus purificationibus semetipsum reservat, ut ignis gehennae in cruciatibus purget, quem nec apostolica doctrina, nec evangelicus sermo purgavit, secundum illud quod scriptum est: Et purificabo te igne ad purum (Isa. I). Verumtamen meminisse semper debemus, quod praesentem locum Apostolus quasi mysterium haberi voluit, quo scilicet hujusmodi sensus fideles quique et perfecti intra semetipsos velut mysterium Dei silentio tegant, nec passim interfectis et minus capacibus proferant; mysterium enim regis, ut ait Scriptura, celare bonum est (Tob. XII).

111.1536C| Secundum Evangelium quidem inimici propter vos. (Orig.) Eadem persequens adhuc de Israel et gentibus Apostolus et ramis oleastri qui insultabant ramis olivae defractis imputans etiam haec addit. Quia Israel secundum Evangelium quidem inimicus factus est Deo, quia non credidit Christo. (Amb.) Causa incredulitatis inimici sunt Evangelii, ut error et delictum illorum gentibus aperiret viam ante tempus intrandi ad fidem, sicut supra memoravi. Prius enim ubique omnibus Judaeis praedicandum erat, tunc demum et gentibus oportebat credi verbum Dei: sed quia non crediderunt, ablatum ab his regnum datum est gentibus. Itaque non insultandum his praemonet, quorum delictum profuit gentibus. 111.1536D| Illi enim insultandum est, cujus peccatum obfuit aliquibus; non enim in perfidia illorum gratulandum est, sed dolendum, si tardant converti; ut quomodo peccato illorum gavisae sunt gentes, quia salvatae sunt: sic conversione eorum laetentur: ipsorum enim occasione Dei gratiam citius perceperunt. (Orig.) Verum, ut saepe commonuimus, etiam in praesenti loco illa est observanda distinctio, quod Israel quidem, qui inimicus est Deo, ille dicatur qui clamat de Christo: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX). Quomodo enim non dicantur inimici Dei, qui vel tunc, vel etiam nunc dixerint ista, vel dicant? Sed et quod dicit propter vos, hoc est quorum saluti scilicet invident, prohibentes apostolos gentibus loqui, et persequentes eos qui annuntiant Christum. (Aug.) Quid est 111.1537A| enim aliud secundum Evangelium quidem inimici propter vos, nisi quod eorum inimicitia, qua occiderunt Christum, Evangelio, sicut videmus, sine dubitatione proficit. Secundum electionem autem, charissimi, propter patres: sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. (Orig.) Quantum spectat ad honorificentiam patrum, electus est, et charissimus habetur apud Deum. Semel autem donata electione semini patrum, et dilectione concessa, servat sine dubio Deus dona et vocationem suam erga semen eorum quorum meritis id aliquo modo largitus est: nec poenitudo incurrit in Deum, etiamsi minus digni videantur existere hi erga quos promissa patribus beneficia conferuntur. (Amb.) Quamvis graviter peccaverint Judaei reprobando donum Dei, et digni sint morte, 111.1537B| tamen quia filii sunt bonorum quorum praerogativa et merito plurima a Deo beneficia perceperunt, regressi ad fidem suscipientur cum laetitia, et quia dilectio in his Dei exsuscitatur memoria patrum. (Orig.) Secundum reliquias autem quae salvandae dicuntur, in quibus electio credentium subsecuta est ex Israel, charissimi sunt propter patres, quorum scilicet fidem sequentes, credunt in eum qui suscitavit Christum Jesum a mortuis. Et secundum hoc erga hujusmodi semen sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. (Amb.) Quia gratia Dei in baptismate non quaerit gemitum, aut planctum, aut opus aliquod, nisi solum ex corde professionem: non enim quia graviter deliquerant, non recipiendo promissum Dei, et quia quae graviter peccantur, non nisi gemitu et fletu ad veniam 111.1537C| pertinent, ne ideo illos non posse jam accipere misericordiam putarent, quia dolere illos non videbant; ostendit hoc inter primordia fidei non requiri: donum enim Dei gratis donat peccata in baptismo. (Orig.) Post haec vero etiam latentes et profundiores incredulitatis eorum aperit causas, et dicit: Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem; ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate ut omnium misereatur. Sicut, inquit, vos gentes quondam non credabatis Deo, nec tamen idcirco penitus reliquit vos Deus, sed aliquando ad ultimum misericordiam consecuti estis, occasio tamen conferendae in vos 111.1537D| misericordiae populi Israel incredulitas exstitit: ita etiam hi qui nunc de populo Israel non crediderunt, et pro incredulitate sua derelicti sunt, ut ad vos Dei misericordia flecteretur, non usquequaque relinquentur in incredulitate sua; sed posteaquam plenitudo gentium intraverit, etiam ipsi misericordiam consequentur. In quo volens Apostolus bonitatem Dei ostendere, qua per incredulitatem aliorum salutem facit, Conclusit, inquit, Deus omnes in incredulitate ut omnibus misereatur: non quo ipse eis injecerit incredulitatis propositum, sed ex ipsorum incredulitatis proposito credendi aditum aliis qui et ipsi prius increduli fuerant patefecit. (Amb.) Porro gentes ab antiquis temporibus in impietate et 111.1538A| ignorantia versabantur, ut pote sine Deo: propter quod manifestata lex in litteris est, qua possent infrenari praecipites; et quoniam versutia adversarii cumulari peccata coeperunt, ut per interdictum magis reus homo constitueretur; Deus clementia bonitatis suae semper homini procurans, ut et quod sine lege peccatum erat, et in lege possit deleri; hoc decrevit ut solam fidem poneret, per quam omnium peccata abolerentur; ut quia nulla spes per legem omnibus hominibus erat, Dei misericordia salvarentur. Hoc est omnia conclusisse in incredulitate, ut tunc decretum donum a Deo veniret, quando omnes diffidentia laborarent, ut gratia muneris esset gratissima. Itaque nemo se jactet; miserum est enim superbum esse eum, cui ignotum est. (Orig.) In his autem 111.1538B| positus locis Paulus, et altius intuens hujusmodi causas, quomodo Deus malum propositum non continuo resecet, et excidat, sed patiatur, et reservet: prospiciens quia aliquid boni in aliis facturus sit per alterius propositum malum: ab his, opinor, de quibus loquebatur, retulit oculos cordis sui ad ipsam malitiae originem, quod eam Deus ex initio in his quibus orta est, quicunque illi sunt, pullulantem et arbitrii libertate crescentem utile non judicaverit resecare; sed permiserit eos uti proposito suo, sciens et prospiciens quia multorum profectus et utilitas ex malitiae illorum occasione consurget, et in tantum apud bonum Deum virtuti locus est, ut et malitiae opus quamvis illi perniciosa sit, de quo procedit, beneficium tamen praestare dispensetur cui agones commovet, 111.1538C| cum fuerit superata. Considerans igitur sanctus Apostolus tantas esse bonitatis Dei divitias, et tantum divinae sapientiae opus erga rationabiles agi naturas, et quia tantum Deus dives est in misericordia, et dives in omnes, qui invocant eum, et tanta est bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis magnitudo, repente interioribus eas cordis oculis intuens immensitatemque earum perspiciens, stupore simul et pavore perculsus exclamat et dicit:

O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. (Amb.) Excelsum et immensum Deum in divitiis sapientiae et scientiae suae cum omni laude et gratiarum actione testatur: est enim consilium et judicium ejus incomprehensibile. Nam sciens ab initio 111.1538D| conversationes et opera hominum, quia neque sola severitate justitiae salvari possit hominum genus, neque sola misericordia ad profectum meritorum pervenire, unoquoque tempore decrevit quid esset praedicandum; ante tamen permittens unumquemque suo judicio, quia natura ipsa duce cognoscitur justitia. Et quia auctoritas naturalis justitiae obtorpuerat consuetudine delinquendi, data lex est, ut humanum genus terrore manifestatae legis frenaretur. Sed quia non se cohibentes, rei tenebantur a lege, praedicata misericordia est, quae ad se confugientes salvaret, refutantes autem caecaret ad tempus, ad promissionem eorum gentes invitans, quae prius justitiam Dei per Moysen datam sequi noluerunt, ut horum 111.1539A| saluti dum invident, ipso zelo ad radicis Salvatoris originem se reformarent promissae in lege. Haec est « altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, » qui tam Judaeos quam gentes multifaria providentia acquisivit ad vitam. (Orig.) Unde enim humanae mentis sensus ista posset opinari, ut servata unicuique arbitrii libertate, alterius malitiae opus verteretur alteri ad salutem, et vincenti se malitia palmam conferret, quae utenti se perniciem praebet? His igitur generali, quantum videtur, Apostolus ratione perspectis, exclamat, et dicit, quia tanta altitudo est divitiarum Dei, et sapientiae ejus tanta est altitudo, et scientiae nihilominus tanta est altitudo (ad omnia enim haec altitudinis sermo deservit), ut scrutari judicia ejus, quibus unamquamque animam atque omnem naturam 111.1539B| rationabilem dispensat, nemo sufficiat, nec vias Domini quibus providentia incedit investigare aliquis possit. Aliquis autem dicimus non solum hominum, sed et totius creaturae: neque enim inscrutabilia judicia et investigabiles viae ejus dicerentur, nisi quia nulla est creatura quae vel investigare valeat, vel scrutari. Solus est enim Filius qui noverit Patrem, et solus est « Spiritus » sanctus qui « scrutatur omnem etiam altitudinem Dei. » Et ideo hanc altitudinem Dei, quam et inscrutabilem dicit et investigabilem, creaturae omni inscrutabilem et investigabilem dicit. De Filio vero et Spiritu sancto dicere ista non poterat, quia Filius in Evangelio dicit ad Patrem: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII); et de Spiritu sancto ipse Paulus pronuntiat 111.1539C| dicens: Nemo enim scit hominum quae sunt hominis, nisi Spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II); ita et quae in Deo sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Domini. (Cass.) Hujus ergo scientiae admirationem quam ille talis ac tantus gentium magister expavit, evacuare conabitur quisque crediderit illius inaestimabilis abyssi profunditatem humana vel narratione, vel ratione se posse metiri. Nam qui ad plenum dispensationes Dei quibus salutem in hominibus operatur, vel mente concipere, vel ore disserere se posse confidit, procul dubio impugnans Apostolicae sententiae veritatem, scrutabilia Dei esse judicia et scrutabiles vias ejus profana pronuntiavit audacia, ipso quoque Domino haec ad eos ita testante: Non enim cogitationes meae ut cogitationes 111.1539D| vestrae, neque viae meae ut viae vestrae, dicit Dominus: quia sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris (Isa. LV).

Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut prior dedit illi et retribuetur ei? Hoc in Isaia scriptum habetur. Manifestum est solum Deum esse qui noverit omnia consilia, et hunc unum esse qui nullius egeat, quia ab ipso sunt omnia, ac per hoc consilium ejus a nullo nec comprehenditur nec metitur, quia inferiora superioris sensum scire non possunt. Denique Judaeis credentibus impossibile videbatur consilium esse et voluntatem Dei ad redemptionem gentium, simili 111.1540A| modo et gentibus arduum et incredulum videbatur Judaeos, qui non crediderant, posse converti, aut credentes suscipi ut salvarentur. Inter caetera hoc est consilium Dei, quod latuit, nec potuit comprehendi. (Orig.) Vides ergo quod Paulus in praesenti capitulo in his quae dicit: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius illi fuit? de creaturis dicat, naturam vero Trinitatis excipiat: quippe cui nihil sit cum creatura commune, nisi beneficentiae opus. Sed et quod ait: Quis illi consiliarius fuit? non quasi minus ipse sufficiens consilio indigeret alterius, sed consilii participem nullum quidem inter creaturas esse pronuntiat. Consilium vero sapienti necessario in sapientia sua est, qui est Christus, et in sanctitate, qui est Spiritus sanctus. Simili 111.1540B| autem modo et, Quis prior dedit ei; et retribuetur illi? intelligendum est. Nemo enim aliquid factori suo prior contulit: quippe cum etiam hoc ipsum quod est, unusquisque a conditore susceperit. (Greg.) Sed quemadmodum cum panis vel vestimentum egenti tribuis, se hoc Dominus accepisse testatur, ita cum nescienti cuilibet rectum consilium datur, hoc ipse accepit, cujus ille membrum est qui eruditur. Omnes etenim fideles membra nostri Redemptoris sumus, et sicut ipse in nobis per misericordiam largitatis pascitur, ita ipse in nobis per doctrinae consilium juvatur. Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula. Amen. (Amb.) Hoc dicto aperuit sensum, qui occultus erat mundo: quia enim omnium creator est 111.1540C| Deus, ideo ex ipso sunt omnia; et quoniam ab ipso sunt, per Filium ejus, qui ejusdem utique substantiae est, esse coeperunt, cujus opus Patris est opus. Quia ergo ipse operatur per Filium, per ipsum sunt omnia; et quoniam quae sunt ex Deo, per Deum sunt, post renata in Spiritu sancto sunt, in ipso sunt omnia, quia et Spiritus sanctus de Deo est Patre; unde et scit quae in Deo sunt. Ergo et in Spiritu sancto Pater est, quia quod de Patre est Deo, non potest aliud esse quam est Deus Pater. Ac per hoc ipsi gloria, quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Itaque quae ex ipso et per ipsum et in ipso ut essent esse coeperunt, sensum et consilium ejus scire non possunt: ipse autem scit omnia, quia in ipso sunt cuncta. Patefecit mysterium Dei, quod superius dixit non ab 111.1540D| eis ignorari debere. (Orig.) Vides quomodo in ultimis ostendit, quod in omnibus quae supra dixit, signaverit mysterium Trinitatis. Sicut enim in praesenti loco quod ait, Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, convenit illis dictis quae idem Apostolus in aliis memorat locis cum dicit: Unus Deus Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (I Cor. VIII); et item in Spiritu Dei dicit revelari omnia, et per hoc designat in omnibus esse providentiam Trinitatis: ita et cum dicit, altitudo divitiarum, Patrem ex quo omnia dicit esse significat; et sapientiae altitudinem Christum, qui est sapientia ejus, ostendit: et scientiae altitudinem, Spiritum sanctum, qui etiam alta 111.1541A| Dei novit, declarat. Verumtamen quod dicit, ex ipso, hoc ipsum quod sumus indicat; per ipsum, hoc quod per ejus providentiam dispensamur in vita; in ipso vero quod perfectio omnium et finis in ipso erit tunc cum erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV); et tunc ipsi gloria in saecula saeculorum, Amen. In saecula, 111.1542A| propter hoc quod perfectio omnium non intra unum saeculum concluditur, sed in multa protenditur, et vix aliquando adimplenda speratur. Jungit autem et Amen, ut intelligamus per illum ad istam beatitudinem veniendum de quo scriptum est in Apocalypsi: Haec dicit qui est Amen (Apoc. III).

LIBER SEPTIMUS.

CAPUT XII. Instruit Apostolus Romanos tam in his quae ad Deum, quam in iis quae ad proximum, pertinent. 111.1541A|

Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, 111.1541B| ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. (Ambr.) Per misericordiam Dei illos adhortatur per quam salvatur humanum genus. Post tractatum enim legis et fidei populi naturam Judaici et gentilis ad bonam vitam agendam hortatur; per hanc enim spes fidei obtinetur. Commonitio est ergo haec ut memores sint quia misericordiam acceperunt; et vigilent circa obsequium ejus, per quem ex impiis gratis justificati sunt. (Orig.) Cum per omnem textum Epistolae in superioribus docuisset Apostolus quomodo a Judaeis ad Gentes, a circumcisione ad fidem, a littera ad spiritum, ab umbra ad veritatem, ab observantia carnali ad observantiam spiritalem Religionis summa translata sit, et haec ita futura Propheticis ostendisset 111.1541C| vocibus designata, jam nunc spiritalis hujus observantiae, ad quam cultus Dei ritum docuit esse translatum, aggreditur mores et instituta sancire, et ait: Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei. Quoniam, inquit, ostendimus a sacrificiis carnalibus recedendum, secundum quod et per Prophetam dicit: Hostias et oblationem noluisti (Psal. XXXIX), nec placita sunt tibi: nunc, ait, doceo vos quibus hostiis delectetur Deus; et haec doceo non quasi imperans, nihil enim proficit legis imperium, sed quasi qui officium susceperim reconciliandi vos Deo, obsecro vos, fratres, et obsecro non per potentiam, sed per misericordiam Dei; quia enim, sicut supra ostendi, omnes conclusi sunt sub peccato, nunc 111.1541D| jam non in meritis, sed in misericordia Dei salus humana consistit. Quid autem est, quod vos obsecro? Ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, placentem Deo, ut sit rationabile obsequium vestrum. Obsequium hic cultum dicit; qui cultus quoniam dudum in pecudum mutorum corporibus consistebat, nunc, inquit, in corpore rationabilis hominis offeratur, et corpora magis vestra quam pecudum fiant sacrificium Deo, atque in sacris altaribus collocentur. Hi enim qui membra sua mortificant ab incentivo libidinis et furoris, et actus corporis sui Deo placitos habent, hostiam viventem, sanctam, placentem Deo rationabiliter offerunt, et legem sacrificiorum, quae in Levitico lata est, secundum spiritalem intelligentiam complent. Verbi causa, ut ibi offerebant vitulum primo loco, vel secundo 111.1542A| arietem, aut tertio hircum, aut quarto turtures, vel etiam pullos columbarum, ut in his uniuscujusque anima purificaretur pro qualitate gestorum; haec nunc in suo corpore unusquisque purificans, et spiritali 111.1542B| sensu discernens, rationabili obsequio viventem hostiam offert Deo. De quibus singulis, cum in librum Levitici aliqua diceremus, pro viribus explanare tentavimus quomodo unusquisque rationali obsequio cultus Dei, si superbiam corporis sui vincat, immolet vitulum; si iracundiam superet, arietem jugulet; si libidinem vincat, in holocaustum offerat hircum; si vagos et lubricos cogitationum resecet volatus, columbas et turtures immolet. Sed haec, ut dixi, si quis scire dignum putat, ibi latius disserta reperiet. Nunc autem Paulus obsecrat credentes in Christo, ut corpora sua exhibeant, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Viventem dicit hostiam, qui vitam, hoc est, Christum in se gerit, et dicit: Mortem Jesu in corpore nostro circumferimus, ut 111.1542C| et vita Jesu Christi in corpore nostro manifestetur (II Cor. IV). Sanctam dicit in qua sanctus Spiritus habitat, secundum quod in alio loco dixit: Aut nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? (I Cor. III.) Placentem Deo, ut pote a peccatis et vitiis separatam. Haec autem omnia rationabilis cultus est Dei. Potest enim pro tali cultu reddi ratio, et ostendi quia dignum est Deo tales hostias immolare: arietes autem et hircos, et vitulos immortali et incorporali Deo offerri nulla ratio recta et honesta suscipiet. Videbitur ergo praecipue hostia vivens, et sancta, et Deo placens, corpus esse incontaminatum. Verum quoniam videmus nonnullos sanctorum, aliquos etiam apostolorum habuisse conjugia, non usquequaque possumus hoc de sola 111.1542D| virginitate sentire, quamvis in hujuscemodi hostiis habere primum ordinem possit: sicut in lege alia erat hostia sacerdotis, alia principis, alia synagogae, et alia unius animae. Et quamvis in Ecclesia prima post apostolos hostia martyrum, secunda virginum videatur, tertia continentium: puto tamen quod neque hi qui in conjugiis positi sunt, et ex consensu ad tempus vacant orationi, vel ut Nazaraeorum vota solventes, si in caeteris sancte agant et juste, negandi sunt corpora sua exhibere posse « hostiam viventem, sanctam, placentem Deo: » nec rursum corpora virginum, vel continentium, si aut superbiae macula, aut avaritiae sordibus, aut maledicae linguae vel mendacii immunditia polluantur, hostiam sanctam et Deo placentem putandi sunt ex sola virginitate 111.1543A| corporis obtulisse: quia et in lege hostia cum offerretur, inspiciebatur a sacerdote diligentius, non solum si ex mundis esset animalibus, sed ne aut in oculo haberet vitium, aut in auribus, aut in pedibus, ne claudum, ne luscum, ne surdum animal divino admoveretur altari. Sic ergo per omnia membra discutitur et pertractatur hostia vivens, sancta, Deo placens, quae rationabiliter offerenda est.

Et nolite conformari huic saeculo. (Orig.) In quo ostendit esse quamdam formam hujus saeculi, et aliam esse futuri saeculi: et si qui sunt qui amant praesens saeculum, et ea quae sunt in hoc mundo, secundum formam saeculi praesentis aptantur; qui vero non respiciunt ea quae videntur, sed quae non videntur, et aeterna sunt, transformantur et renovantur ad 111.1543B| futuri saeculi formam: et inde fit ut eos non agnoscat hic mundus, sed odio habeat et persequatur. Sed agnoscunt istam formam Angeli Dei, qui sunt de illo saeculo venturo. Et simile mihi videtur esse hoc illi dicto, quo ait: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV.) Vide ergo, ne forte cum venit ira in cor tuum, corformem te faciat huic saeculo; similiter autem et concupiscentia mala, et avaritia, caeteraque vitia quibus praesens saeculum delectatur, formam tibi saeculi praesentis imponant. Si vero e contrario mansuetudo, patientia, lenitas, continentia, fides, veritas, caeteraeque virtutes habitent in sensu tuo conformem te futuri saeculi facient, et ita pulchram animae tuae speciem reddent, ut verbum Dei quod despondit eam sibi in 111.1543C| misericordia et fide, dicat ad eam: Tota es formosa, proxima mea, et macula non est in te (Cant. IV). Intende autem diligentius quod ait: Sed reformamini in novitate sensus vestri, ut ostendat formam quidem culpabilem: prius enim formam malitiae habuit omnis anima. Sed adhortatur ex hoc sermo Apostolicus, ut illa abjecta ad singularum virtutum speciem reformemur, et ita demum possimus revelato vultu cordis gloriam Domini speculari ab hujusmodi imagine transformati. Quomodo autem in haec transformemur ipse edocet dicens, renovatione sensus vestri. Renovatur autem sensus noster per exercitia sapientiae, et meditationem verbi Dei, et legis ejus intelligentiam spiritalem, et quanto quis quotidie ex Scripturarum proficit lectione, quanto 111.1543D| altius intellectus ejus accedit, tanto semper novus et quotidie novus efficitur. Potest tamen fieri ut non omnis sensus in hoc possit renovari, ut agnitione scientiae dilatetur. Potest enim renovari sensus ad justitiam, potest renovari ad continentiam, et misericordiam, fidem, patientiam. Sed vide quid in sequentibus huic renovationi sensus adjungat Apostolus: Ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et bene placens, et perfecta. Utique nisi ad omnem scientiam renovatus sit sensus, et totus Dei sapientia illuminatus, probare non potest quae sit voluntas Dei: in multis enim putatur esse voluntas Dei, et non est. In quo hi utique qui sensum non habent renovatum, errant et falluntur. Est autem revera non cujuscunque sensus, 111.1544A| sed valde renovati, et, ut ita dicam, ad Dei jam imaginem reformati, probare in singulis quibusque quae agimus, quae loquimur, quae cogitamus, si sit voluntas Dei; et nihil omnino vel agere, vel dicere, vel cogitare quod voluntati Dei non senserit convenire. Voluntas Dei est quidquid bonum et perfectum est: nec potest aliud velle Deus, nisi quod bonum est: et utique quod bonum est et perfectum sine dubio hoc Deo placet. Potest quidem, ut supra diximus, videri quod omnis voluntas Dei bona sit, et beneplacita, et perfecta. Potest autem et tale aliquid in his sermonibus sentiri, quia Dei quidem voluntas semper bona est, sed non semper bona ejus voluntate dispensari meremur, neque beneplacita et perfecta; verbi causa ut ungeretur Saul in regem, fuit quidem 111.1544B| voluntas Dei, sed non beneplacita neque perfecta. Irascens enim populo, qui refutaverat Deum habere super se regem, regem eis hominem jussit institui. Sed et propheta ex persona Dei dicit: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ut irent in cupiditatibus suis (Psal. LXXX.) Sic ergo aliquando fit voluntas Dei in his quibus concupiscimus et desideramus: sed qui renovatus est sensu, probare debet si voluntas Dei haec bona est, et beneplacita et perfecta, et non talis, quae magis desideriis nostris indulgeat, quam utilitatibus consulat.

Dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos: non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Sciendum primo est, 111.1544C| quod ubi nos habemus omnibus qui sunt inter vos, in Graeco habetur, omni qui est in vobis. Qui sermo utique ad eos indicat verbum fieri, qui cum ante non fuerint, nunc esse coeperunt. Deus enim, ut idem Apostolus ait, vocat quae non sunt tanquam quae sunt (Rom. IV.) Non sunt autem hi qui participes non sunt ejus qui vere est: qui dixit ad Moysen: Dic filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III). Quod ergo ait Paulus: Dico enim omnibus qui sunt inter vos, vel, ut in Graecis haberi diximus, omni, qui est in vobis, simile est ac si diceret: Dico enim omni qui in Deo est, non plus sapere quam oportet sapere. Videtur adhuc ad superbientes ramos oleastri, et insultantes ramis qui de bona oliva defracti sunt, etiam hunc aptare sermonem, et dicere eis, 111.1544D| non debere plus sapere quam oportet sapere: quod simile est illi sermoni, quem dixit: Noli superbe sapere (Rom. XI); hoc est enim plus sapere, quam oportet. [Amb.] Aperte ostendit hoc debere nos sapere quod justitiae terminos non egrediatur, ut non nobis solis utile sit, sed et nulli obsit. Haec est enim prudentia, prodesse magis aliquibus, quam obesse; et contentum esse debere sorte qua mensus est Deus, et merito fidei uniuscujusque: nec sibi defendere, quod non sibi concessum videt; hoc est, non plus sapere, quia uni totum concedi non potest. Nec enim si quis bonae vitae est, ex eo sibi etiam doctrinae prudentiam debet defendere; aut quia peritiam habet legis, levitarum sibi obsequia vendicare debebit. 111.1545A| (Greg.) Qui igitur loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne ejus eloquio audientium unitas confundatur. Dare stulto consilium charitatis est, dare sapienti, ostentationis. Dare vero ipsi sapientiae, perversitatis, et quia hi quos tenere haereticorum speciem diximus, per locutionem suam ostentationi potius quam utilitati serviebant, recte in libro Job contra Baldach dicitur: Et prudentiam tuam ostendisti plurimam (Job. XXVI). Omnis cui prudentia recta est, plurima non est, quia juxta Pauli vocem non plus appetit sapere quam oportet sapere, cui vero est plurima, non est recta, quia dum ultra modum tenditur, in quodlibet latus culpae declinatur. Prudentiam vero suam plurimam ostendunt qui videri prae aliis prudentiores appetunt. Unde fit plerumque, 111.1545B| ut dum moderate sapere nesciunt, et fatua loquantur. (Ambr.) Hortatur ergo et docet per gratiam sibi datam. Haec gratia peritia intelligitur Dominicae disciplinae, per quam humilitati et justitiae studendum tradit. (Orig.) Sciendum tamen est, quod et caeteri viri eruditi utuntur hac definitione, ut naturam vel causam peccati in eo ponant, si aut addatur aliquid virtutibus aut minuatur: verbi gratia, justitia virtus est, et si quis minus aliquid facit, quam justitia patitur, sine dubio injustus est: si quis vero sub specie justitiae erga vindictas nimius fiat, et saevius agitet ultiones, in crudelitatem, ex justitia devolutus est. Unde et Salomon dicit: Noli fieri multum justus (Eccle. VII). Similiter et libertas, si intra temperantiam suam sit, virtus est; si minus habeat, 111.1545C| timiditas; si amplius, temeritas nominatur. Pari modo et prudentia si in sua mensura sit, virtus est; si minus habeat, imprudentia; si plus quam oportet, malitia appellatur. Inde puto quod et serpens in Paradiso prudentior dictus sit caeteris bestiis, hoc est, excedens mensuram prudentiae, et in partes malitiae prolapsus. Inde et filii hujus saeculi prudentiores dicuntur quam filii lucis (Luc. XVI): plus enim sapiunt quam oportet sapere, et sic in singulis quibusque virtutibus potest aliquis plus sapere quam oportet sapere. Potest etiam in castitate aliquis plus sapere, quam oportet sapere, ut sunt illi « qui attendunt spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi falso loquentium, cauteriatam habentium, conscientiam suam, prohibentium nubere 111.1545D| et abstinere a cibis quos Deus creavit (I Tim. IV): » isti plus sapiunt de castitate, quam oportet sapere; minus autem sapit quam oportet luxuriosus et incestus. Ego autem dico quod haeretici plus sapiunt de Christo, quam oportet sapere, qui negant eum filium Dei creatoris esse, sed alterius nescio cujus melioris Dei. Sed et illi plus de Christo sapiunt quam oportet sapere, qui negant eum in carne venisse et natum esse ex virgine: sed coeleste ei corpus assignant. In his ergo omnibus Paulus nos vult non plus sapere quam oportet sapere: sed sapere, inquit, ad sobrietatem, quod in Graeco dicitur σοφροσύνη, in nostris codicibus, hoc est, in Scripturis divinis, sobrietas a majoribus interpretatum est, ab aliis tamen 111.1546A| eruditis viris temperantia ponitur: quae temperantia una ex quatuor generalibus virtutibus habetur, et in hoc ergo loco melius Apostoli dicta lucerent, si haberemus et nos scriptum secundum graeci sermonis virtutem, « sed sapere ad temperantiam, » hoc est, ut in omnibus, vel quae agimus, vel quae loquimur, vel sentimus, temperantiam teneamus. In his enim quae supra numeravimus neque amplius, neque minus fieri debere, modum servare novit sola temperantia. Quod autem ait, unicuique sicut divisit Deus mensuram fidei, hoc est, ut sciat unusquisque et intelligat, quae in eo sit mensura gratiae Dei, quam consequi meruit per fidem. Interdum enim quis accipit a Deo ut sapiat in opere charitatis, aut ut sapiat in officio visitandi, aut erga misericordias 111.1546B| pauperum, aut circa debilium curam, aut erga viduarum et pupillorum defensionem, aut erga hospitalitatis sollicitudinem; haec ergo singula divisit unicuique Deus secundum mensuram fidei. Sed si is qui accepit gratiam ut de uno aliquo horum saperet, non intelligat mensuram gratiae sibi datae, sed velit sapere de sapientia Dei, de verbo doctrinae, de profundioris scientiae ratione, in quo gratiam non accepit, et non tam discere velit, quam docere quae nescit, iste cum minus sapiat, plus vult sapere quam oportet. Non enim sapit ad temperantiam, ut custodiat unicuique sicut divisit Deus mensuram fidei. » Verum ut evidentius adhuc de his Apostolus assignaret, introducit exemplum, et dicit: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, 111.1546C| omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Per haec componens omne corpus Ecclesiae, ut sicut membra corporis singula quaeque proprios habent actus, et officiis suis unumquodque deservit, nec tamen possibile est ut non consensu mutuo sibi invicem cedant; ita, inquit, et in Ecclesia quae est corpus Christi, diversos singuli habemus actus, verbi gratia: alius omne studium erga sapientiam Dei et doctrinam verbi adhibet, et in meditatione legis divinae die ac nocte persistit, et est magni hujus corporis oculus; alius, ut supra diximus, erga ministerium fratrum et indigentium curam habet, et est sancti hujus corporis manus; alius studiosus auditor est verbi Dei, et auris est corporis; alius ad 111.1546D| videndos decumbentes, et requirendos tribulantes, et positos in necessitatibus eruendos est impiger; qui pes sine dubio ecclesiastici corporis appellatur, et ita invenias unumquemque propensius erga unum aliquod officium et specialius operam dare, caetera vero sequentia habere. Neque enim hoc dicimus, quod unum sufficere debeat, sed secundum formam propositi exempli, sicut verbi gratia oculus speciale officium habet ut videat, unum tamen est ex omnibus et in omnibus membris, et cum singulis agit omnia, et cum ipso singula quaeque agunt omnia: ita et qui per gratiam fidei unum aliquod donum speciale meruerit, illud quidem principaliter administrat, in omnibus vero actibus socius cum caeteris 111.1547A| habetur et particeps: (Ambr.) et ita exemplo corporis docet non posse nos singulos, omnia quia sumus invicem membra, ut alter alterius non egeat, ac per hoc curam nostri invicem nos agere debere, nec alterum alii obsistere, quia invicem officiis nostris opus habemus. Hoc erit diligere Christum, si invicem se membra exhortentur, ut impleant modum quo corpus in Christo perfectum sit. (Orig.) Quomodo autem corpus istud in Christo sit, id est, in veritate, et sapientia, et justitia, et sanctificatione, quae omnia Christus est, saepe jam diximus.

Habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes. (Amb.) Nunc autem ipsa officia deputata membris merito fidei enumerat, ut cum viderit membrum quod sibi deputatum officium 111.1547B| est, non perstrepat alteri, cui viderit aliud traditum, sed congerat, ut corpus Ecclesiae sit perfectum. (Cass.) Nec enim nulla membra aliorum sibi membrorum possunt ministeria vindicare, quia nec oculi manuum, nec nares aurium utuntur officio, et idcirco non omnes apostoli, non omnes prophetae, non omnes doctores, non omnes gratias habent curationum; non omnes linguis loquuntur, non omnes interpretantur: solent enim hi qui necdum sunt in illa quam arripuerunt professione fundati, cum audierint quosdam in diversis studiis ac virtutibus praedicari, ita eorum laude succendi, ut imitari eorum protinus gestent disciplinam, in quo irritos necessario impendit conatus humana fragilitas. Impossibile namque est, unum eumdemque hominem simul universis 111.1547C| quas superius comprehendi, fulgere virtutibus; quas si quis voluerit pariter affectare, in id incidere eum necesse est, ut dum omnes sequitur, nullam integre consequatur, magisque in hac immutatione ac varietate dispendium capiat, quam profectum; multis enim viis ad Deum tenditur, et unusquisque illam, quam semel arripuit, irrevocabili cursus sui intentione conficiat, ut sit in qualibet perfectione perfectus. Sive prophetiam secundum rationem fidei. (Amb.) A prophetia incipit, quae probatio est prima rationabilem esse fidem nostram, denique credentes accepto Spiritu prophetabant. Haec ergo datur pro modo accipientis, hoc est, quantum causa exigit propter quam datur. (Orig.) Cum ergo dixisset singulos quosque credentium membra esse unius corporis Christi, 111.1547D| nunc quasi diversorum membrorum diversitatem operis enumerat, et verbi causa velut oculo visum, ita menti, quae est interior oculus, Prophetiae assignat officium, et alii tanquam manui ministerium ascribit, et alii tanquam linguae doctrinam tribuit, similiter etiam caetera. « Secundum mensuram » ergo « fidei » uniuscujusque diversitates dari pronuntiat gratiarum, ut, verbi causa, accepta quis gratia illud vel illud membrum in Christi corpore fiat. Ad Corinthios vero scribens ait: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad id quod expedit (I Cor. XII); et post pauca addit: Omnia autem operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (Ibid.). Unde mihi videtur, tam ad Romanos quam ad Corinthios 111.1548A| scribens, tres capiendae gratiae modos docere, ut ex nobis in eo agi aliquid ostendat, plurimum tamen in Dei largitione consistere. Ponit ergo et « mensuram fidei » esse, per quam quis gratiam capit, ponit et « ad id quod expedit » dari, et Spiritum dividere « prout vult. » Ut ergo tanta in nobis fides inveniatur, quanta possit sublimiorem gratiam promereri, nostri operis videtur et studii. Ut autem ad id detur quod expedit, et utile sit accipienti, Dei judicium est, vel omnino si dari velit, in ipso est; ideo et in aliis idem Apostolus dicit (I Cor. XII): Nunc autem Deus posuit in corpore unumquodque membrum prout voluit. Voluit autem Deus « secundum rationem » vel « mensuram fidei, » quae est in nobis; vel « voluit ad id quod expedit; » nisi forte ita aliquis et 111.1548B| hoc velit intelligere, « Deus posuit in corpore unumquodque membrum prout voluit, » ut voluit ad membrum magis referatur, hoc est, « prout voluit, » prout elegit, prout operam dedit, ne videatur de homine arbitrii potestas auferri. Verumtamen ex hoc quod ait, dari gratiam « ad id quod expedit, » potest fieri ut etsi sit in aliquo mensura fidei tanta quae excelsiorem gratiam mereatur accipere, si sanctus Spiritus futura prospiciens expedire accipienti non judicet, necessario dividat unicuique prout vult et expedit. Denique nonnullos videmus gratiam accepisse doctrinae, vel exhortationis ad plebem, et ex hoc ipso elatos atque in superbiam versos, in judicium incidisse diaboli; alios accepisse quidem gratiam, sed negligentia animi et vitae desidia corrupisse; unde erat 111.1548C| et ille qui acceptum denarium in sudario colligavit, nec operari ex eo aliquid voluit (Luc. XIX); propterea denique et Apostolus scribit ad charissimum sibi filium dicens: Noli negligere gratiam, quae in te est (I Tim. IV), tanquam sciens posse gratiam per negligentiam deperire. Quod autem dixit, « secundum rationem » vel mensuram fidei, puto jam plene in superioribus expositum quae sit fides quae a nobis requiratur, et quae sit quae a Deo per gratiam datur, secundum hoc quod idem Apostolus dicit, alii fides in eodem Spiritu; et item Apostoli ad Dominum dicunt: Auge in nobis fidem (Luc. XVII). Quod fides quidem quae speret et credat et absque ulla dubitatione confidat, in nobis est; ratio vero fidei ipsius, et scientia, et perfectus eorum quae credimus intellectus, 111.1548D| donatur a Deo. Sed dicat fortasse aliquis, si haec omnia per gratiam dantur, non erit in culpa si quis non prophetet, aut non ministret, aut non doceat, aut non exhortetur, aut non tribuat, aut non praesit, aut non misereatur, aut non diligat, quia horum omnium gratiam non accepit. Sed ad haec dicemus: sicut est fides quam docuimus esse in nobis, et rursus est fides quae per gratiam datur, sicut supra diximus scriptum esse, alii fides in eodem Spiritu; ita etiam in unoquoque horum quae enumeravimus a Deo per gratiam dari, est et in nobis aliquid ad cujus unusquisque mensuram vel rationem gratiani promeretur. Neque enim de sola sapientia accipiendum est illud quod scriptum est: quia etsi sit 111.1549A| aliquis perfectus in filiis hominum, si desit ei sapientia, quae ex te est, ad nihilum deputabitur (Sap. IX). Eodem namque modo possumus dicere: etiamsi sit aliquis perfectus in fide in filiis hominum, si desit ei fides, quae ex tua gratia est, in nihilum reputabitur. Ita etsi perfectus sit in doctrina quis, et desit ei doctrinae gratia quae ex Deo est, in nihilum reputabitur, et ita in omnibus his quae enumerata sunt est quaedam perfectio inter filios hominum quam labore et studiis propriis assequuntur, sive in sapientia, sive in doctrina, sive in aliis officiis, quae tamen si non habeant a Deo gratiam datam, nihil erunt, quia si desit eis gratia Spiritus, nec membra esse Christi corporis possunt. Sed in his quaeritur si potest esse aliqua in nobis vel ex nobis Prophetiae species, quae 111.1549B| non totum habeat ex Deo, sed aliquantulum etiam ex humanis studiis capiat. Hoc quidem apud caeteros valde impossibile videbitur, apud Paulum tamen evidenter probatur dicentem: Aemulamini autem dona majora, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV); in quo sicut aemulatur quis ministerium et doctrinam, exhortationem et caetera, per hoc, quod adhibet erga haec studium ac laborem, ita et erga prophetiam fieri debere ostendit Apostolus. Unde prophetia intelligenda est, haec quam docet Paulus non illam esse per quam dicitur: Haec dicit Dominus (Luc. XVI); illa enim usque ad Joannem stetit, secundum quod in Evangelio scriptum est: Lex et prophetae usque ad Joannem; sed illam de qua idem Apostolus dicit: qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem et exhortationem et consolationem 111.1549C| (I Cor. XIV). Prophetia ergo dicitur apud Paulum, cum quis loquitur hominibus ad aedificationem, et cum loquitur ad exhortationem et consolationem, et ideo adhibere studium ad hujuscemodi Prophetiam possibile nobis est, et est in nostra potestate ut nobis in haec operam dantibus si, secundum rationem vel mensuram fidei, haec facimus, addatur et illa quae ex Deo est Prophetia. Haec nobis de Prophetiae gratia dicta sint. Post haec sequitur: Sive ministerium in ministrando. (Ambr.) Ad obsequium fraternitatis praebendum in tantum minister firmatur, quantum credit debere se obsequi, ne ultra fidem laborans in obsequio, fatigetur incassum, quia hoc sequitur unumquemque, quod conatur ex corde. Sive qui docet in doctrina. Similiter dicit 111.1549D| adjuvari doctorem in doctrina; ut in quantum fides ejus est ad docendum, in tantum inspiretur ad tradendam disciplinam coelestem. Sive qui exhortatur in exhortando. (Orig.) Possumus haec omnia ad illam regulam revocare quae superius data est, hoc est, non plus sapere quam oportet sapere, ut verbi causa dicamus, non debere cum qui ministrat, in ministrando plus sapere quam oportet sapere; et qui docet, in doctrina non plus sapere quam oportet sapere; et qui exhortatur, in exhortatione non plus sapere quam oportet sapere. Multi enim accepto ministerio, vel accepta doctrina plus sapuerunt quam oportuit sapere, et elati in arrogantiam vel in delicias resoluti, praecipites corruerunt. Exhortatio est species doctrinae 111.1550A| et verbi, quo afflictae animae Scripturarum divinarum prudenter aptatis et in unum collectis sermonibus relevantur. Accidit enim saepe animae tribulationum nimietate desperatio, nec facile reparari aut refici quibuscunque verbis potest, quamvis polita illa sint et plausibilia: si vero sermo habens virtutem gratiae Dei fuerit adbibitus, tunc cor ejus penetrat, et consolationem praebet, ac spem revocat desperatione submota, secundum illud, quod per Prophetam dictum est a Domino: « sacerdotes loquimini in corde Jerusalem. » -- Qui tribuit in simplicitate. (Amb.) Huic dicit, qui bono animo tribuit, auxilia semper suppeditare, procurante Spiritu, ut non desit tribuenti simpliciter. Dicente Salomone. « Qui tribuit pauperibus, non indigebit. » (Orig.) Qui tribuit et praestat 111.1550B| indigentibus, oportet, inquit, ut in simplicitate cordis hoc faciat, hoc est, ne videatur quidem benefacere indigentibus, corde vero laudem quaerat ab hominibus. Non est ergo simplicitas, si aliud agi videatur in manibus, et aliud quaeratur in corde. Qui praeest in sollicitudine. (Ambr.) Eum qui curam, ut praesit fratribus, suscipit, juxta fidem suam accipere vigilantiam dicit et auctoritatem, ut proficiat in quo sollicitus est, habens in illis fructum, quibus praeest. (Orig.) Qui ergo praeest fratribus, vel qui praeest Ecclesiae, in sollicitudine esse debet, non humanarum causarum, nec saecularium rerum, haec enim sollicitudo aliena debet esse ab his qui Ecclesiae praesunt; sed talem recipiat sollicitudinem, qualem Apostolus dicit: Concursus in me quotidianus, sollicitudo 111.1550C| omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror? (II Cor. XI.) Qui ergo praeest Ecclesiis talem sollicitudinem habere debet, et illam aliam saecularem habere omnino non debet. Qui miseretur in hilaritate. (Ambr.) Hunc quoque dicit secundum sensum suum, qui laeto animo misericordiam facit, et cui non quasi nolenti extorqueatur, fundari et roborari a Deo, ut in hac re nullam infirmitatem patiatur, sciens dictum a Salomone: Dum habes occasionem, benefac (Prov. III); sed hoc multifarie intelligendum est, multiplex est enim misericordia sub uno vocabulo. Nam si supra dixit: Qui largitur in simplicitate, quid erat opus iterare, nisi quia sub uno misericordiae nomine multa bona opera significavit? peccantibus etenim 111.1550D| ignoscere misericordia est, et in necessitate aliqua posito vel oppresso opem ferre misericordia est. Ideo si haec impigre et sine taedio fuerit operatus, habebit hujus operis et in praesenti et in futuro mercedem. Omnis ergo misericordia et simpliciter et cum gaudio fieri debet, ut simplicitas excludat hypocrisin, gaudium vero fretum futurae spei testatur examen. (Orig.) Aliud est enim dare indigenti, et aliud est affectu misericordiae cum indigente partiri, et ideo non vult in tali opere esse tristitiam; qui enim erogat pecuniam suam, si infidelis sit, et recepturum se desperet, necessario tanquam qui eam perdiderit contristatur: qui vero cum fide et spe haec agit, in hilaritate et laetitia agit, certus quod 111.1551A| parva haec, quae pro mandato Dei expendit, ingentes sibi opes coelestium divitiarum, insuper et aeternam conferant vitam. Dilectio sine simulatione. Ego puto quod omnis charitas, quae non est secundum Deum, simulata sit et vera non sit: etenim creator animae Deus, idcirco ei cum caeteris virtutibus etiam affectum charitatis inseruit, ut diligat Deum, et ea quae vult Deus. Cum ergo hoc opus in anima dederit, charitate quicunque aliud dilexerit quam Deum et quae Deo placent, charitas in eo ficta et simulata dicenda est; sed et si quis proximum suum diligat, et cum errantem eum viderit non commoneat, non corrigat, simulata charitas ista dicenda est: et ideo nihil habere adulatorium, nihil fucatum charitas debet, sicut et alibi idem Apostolus dicit (I Tim. I): 111.1551B| Charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. (Ambr.) Huic enim menti quae hoc meditatur, ut ideo diligat fratrem, quia scit hoc placere auctori Deo, nec adulatione praesentis vitae hoc agat, subvenit Spiritus, ut quia hoc devota mente quaerit, obsequiis possit implere; audiunt enim dictum a Domino: Praeceptum novum do vobis ut diligatis invicem? (Joan. XIII.)

Odientes malum, adhaerentes bono. Non magnum dicit evitare malum nisi adhaereatur bono; illud enim de timore fit, hoc de amore. (Orig.) Mirum fortasse sit quod inter caetera bona virtutum assumitur etiam odium, et tanquam necessarium ab Apostolo ponitur: unde certum est inesse animae odii affectum; est enim laudabile odisse vitia, odisse peccata. Nisi enim quis odio habeat vitia, non 111.1551C| potest amare nec conservare virtutes, verbi gratia: si quis pudicitiam custodire proponat, non potest eam tuto servare nisi odium quoddam et exercitationem [exsecrationem] adversum impudicitiam sumat; difficilis enim et valde difficilis est illa continentia, ubi desideratur illud a quo abstinetur, et cupiditas animi solo metu futuri judicii refrenatur. Periculosa haec et valde periculosa sunt, nisi secundum consilium Apostoli odientes mala, et impacata quodammodo adversum ea odiorum bella peragentes, adhaereamus bono; observandum etiam hoc quod sicut in aliis dicit: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI), ita et hic dicit, adhaereamus bono, sine dubio ut contingat nobis unum esse cum bono. Charitatem fraternitatis invicem diligentes. Hoc 111.1551D| mandatum ut diligamus invicem, sicut et Deus dilexit nos, cum sit primum post primum (primum namque est diligere Deum, et inter homines iterum hoc primum est, ut invicem diligamus), nescio quomodo quasi ultimum et minus necessarium inter homines spernitur, et odium quod nobis insitum esse diximus, ad hoc ut mala odio habeamus, praepostero ordine exercemus in bonis, et vitia carnis ac peccata diligentes, fratres odio habemus. Nec aliter accidit odisse nos, quae non oportet, nisi quia diligimus, quae non oportet. Fratres ergo jubemur diligere, non judicare: si enim putas aliquem impium esse, et ideo eum non judicas diligendum, audi quod « Christus pro impiis mortuus est. » Aut si quia peccator 111.1552A| est frater tuus, ideo eum non putas diligendum, audi quia Christus Jesus in hunc mundum peccatores salvos facere venit (I Tim. I); si vero justus est, multo magis dilectione dignus est: Dominus enim diligit justos (Psal. CXLV).

Honore invicem praevenientes. Hoc est quod et Dominus docuit, cum notaret scribas et Pharisaeos prima sibi loca in conviviis vindicantes, et doceret, ut cum vocatus fueris tu ad coenam, in novissimo loco recumbas (Luc. XIV). Sollicitudine non pigri. (Ambr.) Hoc est, quod dicit propheta Jeremias, quia maledictus qui facit opera Domini negligenter (Jer. XLVIII); piger enim in conversatione divina sine spe est; ideo subjecit: Spiritu ferventes. Hoc est, ut in exercitio divini operis aut legis non sit tepidus, sicut dicit in Apocalypsi 111.1552B| Joannis, quoniam tepidus es, inquit, evomam te ex ore meo (Apoc. III). Quotidiana enim meditatio tollit stuporem et soporem, et facit vigilantem. Opera autem Domini sunt quae mandat fieri pro utilitate Ecclesiae, id est fratrum. (Orig.) Vult enim, ut nos qui sub lege Spiritus vivimus, nihil remissum, nihil tepidum habeamus in nobis, sed cum fervore Spiritus, et calore fidei cuncta peragamus. Domino servientes. Ille Domino servit, qui potest dicere, nobis unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum (I Cor. VIII), nec ultra ei aut libido, aut avaritia aut inanis gloria dominatur. Notandum quod alia editio habet, tempori servientes; (Ambr.) nam servire tempori quid sit alibi solvit, cum dicit (Ephes. V): Redimentes tempus quoniam dies mali sunt, ut 111.1552C| sciatis quemadmodum unicuique respondeatis. Quoniam autem dixerat spiritu ferventes, ne hoc sic acciperent, ut passim et importune verba religionis ingererent tempore inimico, per quod forte scandalum excitarent, statim subjecit tempori servientes, ut modeste et cum honestate aptis et locis et personis, et apto tempore, religionis fidem loquerentur: sunt enim quidam etiam hoc tempore quo pax est, qui sic perhorrent verba Dei, ut audientes cum magna ira blasphement viam Christi. Nam et ipse servivit tempori quando quod noluit fecit. Invitus enim circumcidit Timotheum (Act. XVI), et raso capite purificatus secundum legem ascendit templum (Act. XXI) ut Judaeorum sopiret insaniam. Spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes. Postquam 111.1552D| dixit tempori servientes, adjecit, spe gaudentes, ut si forte propter iniquitatem temporis non liceat de fide publice loqui, sed esse in metu, spe gaudeat, quia haec tristitia parit laetitiam. (Orig.) Spe gaudet qui non respicit ea quae videntur, sed ea quae non videntur exspectat, et qui scit quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII); idem ipse et in tribulatione patiens erit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem (Rom. V), si tamen sermonem, qui subsequitur, impleamus, id est, « orationi instantes; » in quo enim non sufficit humana fragilitas, auxilium Dei in orationibus implorandum est. Necessitatibus sanctorum 111.1553A| communicantes. Memini in Latinis exemplaribus magis haberi: memoriis sanctorum communicantes, verum nos nec consuetudine turbamur, nec veritati praejudicamus, maxime cum utrumque conveniat aedificationi. Nam necessitatibus sanctorum honeste dicit, non quasi stipem indigentibus praebere, sed censum nostrum cum ipsis quodammodo habere communem, et meminisse sanctorum sive in collectis solemnibus, sive pro eo, ut ex recordatione eorum proficiamus. Id aptum et conveniens videtur. (Ambr.) Qui enim preces suas exaudiri vult, aemulus debet esse vitae sanctorum; cum imitatur enim, communicat: ut hoc sit memorem esse et communicatorem, imitari actus illorum, et si sumptibus indigent, communicandum eis, sicut dicit alio loco (I Cor. 111.1553B| XVI), « de collectis quae fiunt in sanctos, » et ad Galatas (Gal. II), « ut pauperum memores essemus. » -- Hospitalitatem sectantes. (Orig.) Dicens enim sectandam esse hospitalitatem, non illud solum ostendit, ut venientem ad nos hospitem suscipiamus, sed requiramus, et solliciti simus, et sectemur, ac perquiramus ubique hospites. Necubi forte in plateis sedeant, ne extra tectum jaceant. Recordare Lot, et invenies quod non illum hospites, sed ipse quaesierit hospites (Gen. XIX), et hoc erat hospitalitatem sectari. Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. Moralem locum latius Apostolus exsequens, actus, mentem, propositum, os quoque ipsum discipulorum, linguamque componit. Non vult credentes Christo de ore suo proferre maledictum, 111.1553C| sed bene loqui, bene dicere, bene precari, ut ex hoc et boni domini servi, et boni magistri credantur esse discipuli. Sciendum tamen est quod sermo hic benedictionis in Scripturis diverse positus invenitur. Nam et Deus benedicere vel homines, vel caetera quae creaverat invenitur, et homines vel caeterae creaturae Deum benedicere jubentur: sed Dei quidem benedictio aliquid muneris semper his qui ab eo benedicuntur impertit, homines vero Deum benedicere, pro eo quod est laudare et gratias referre dicuntur. Hic tamen Apostolus ait: Benedicite et nolite maledicere, quasi cum provocamur ab inimicis, vel cum instigamur injuriis, monet, ne pro his maledicta reddamus, sed faciamus quod ipse de semetipso scribit (I Cor. IV), ubi dicit: maledicimur 111.1553D| et benedicimus

Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. (Ambr.) Hoc est quod alio loco dicit: Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII). Cum enim quis fratri solatio est in necessitate, erigit animum ejus, et apud Deum sibi collocat meritum, quia membrum diligit corporis Christi. Et si cum infideli condoleat, provocat magis illum ad profectum disciplinae dominicae. (Greg.) Nihil ergo tam onerosum ordini sacerdotum video, quam rigorem mentis compatiendo flectere, et cum personis supervenientibus animum mutare, et tamen hoc valde est necessarium. Nam quando ex praedicatione ejus ad boni operis gratiam peccator adducitur, si 111.1554A| ipse, qui praedicat, videtur ingratus? Unde per Ezechielem prophetam in extrema parte dicitur, « et cum sacerdotes intrinsecus ministrant, vestibus lineis utantur; » de quibus subditur: Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuant se vestimenta sua, in quibus ministraverunt, et ponent ea in gazophylacio sanctuarii (Ezech. XLIV). Grossiora quippe vestimenta sunt lanea, sed cum sacerdos ad sanctum ministerium accedit, cum intus per compunctionem ingreditur, subtiliori intellectu necesse est quasi lineo vestimento induatur: sed cum ad populum foris egreditur, oportet ut vestimenta, in quibus intrinsecus ministraverat, reponat, atque populo aliis vestibus indutus appareat: quia si in compunctionis suae rigore se teneat, si in eo quem orationis tempore 111.1554B| habuit moerore perduret, exteriorum rerum verba suscipere non admittit, et quid grex de necessariis faciat, si audire atque perpendere ad hoc quod praesens tempus exigit pastor recusat? Grossiora ergo vestimenta sacerdos exiens ante populum induat, ut vestimentis suis habitum pro utilitate filiorum etiam ad terrena toleranda componat. Pensate ergo, fratres charissimi, quantus speculatori labor sit, et ad sublimia contendere, et hoc repente ad ima vocare, et in sublimitate cognitionis intimae extenuare animum, et propter exteriores causas proximorum, ut ita dicam, subito in cogitatione crassescere. (Orig.) Habenda est etiam in hoc competens et apta distinctio. Non enim quibuscunque gaudiis Christianorum gaudia socianda sunt, nec quibuscunque fletibus lacrymae 111.1554C| nostrae jungendae sunt. Neque enim si videam gaudere aliquem super quaestu pecuniae, aut possessionum latitudine, aut saecularis honoris eminentia, congratulari debeo talibus, qui sciam quod hujusmodi gaudia luctus sequantur et lacrymae: in tantum etenim non est gaudendum de talibus, ut Dominus discipulis suis ne inde quidem gaudere concesserit, quod daemonia sibi videbant esse subjecta, sed ait eis: Nolite gaudere quia daemonia vobis subjecta sunt, sed gaudete, inquit, quia nomina vestra scripta sunt in libro vitae (Luc. X); et nos ergo, si videamus ab aliquo tale opus geri, quod in coelo scribi dignum sit, sive justitiae opus, sive charitatis, sive pacis, vel misericordiae, et ita gestum, ut in libro vitae referri mereatur, debemus gaudere cum talibus; sed 111.1554D| etsi quidem videamus ab errore conversum, et relictis ignorantiae tenebris ad lucem veritatis venisse, remissionem peccatorum et gratiam sancti Spiritus meruisse, debemus gaudere cum talibus. Similiter autem « flere cum flentibus. » Non cum illis qui flent mortuos suos jubemur, aut qui flent damna saecularia, scientes quod « hujus saeculi tristitia mortem operatur. » Non sunt ergo lacrymae jungendae cum talibus, sed cum illis flendum est, de quibus Dominus dicit: Beati qui flent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Si qui flent pro peccatis suis, si quis post delicta convertitur ad poenitentiam et errorem suum lacrymis lavat, si quis etiam ingemiscit in habitaculo isto positus, et ad Christum redire desiderat, 111.1555A| et sanctum desiderium lacrymarum profusione lavat, jungamus cum talibus lacrymas nostras et gemitus sociemus, nam tristitia quae secundum Deum est, salutem stabilem per poenitentiam operatur (II Cor VII).

Idipsum invicem sentientes. Sermo iste non natura sui, sed interpretatione obscurior factus est: hoc est enim quod dicit, ut ita de fratre sentiamus, ut de nobis ipsis, et ita proximo velimus sicut et nobis volumus, ut et Dominus in Evangelio dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII).

Non alta sapientes. (Ambr.) Alta sapere superbia est, nam et diabolus cum alta sapuit apostatavit. Ne elatio sit in animo, et praesumens forte de incolumitate actus sui, non condoleat fratri, sed exprobret 111.1555B| quasi peccatori, haec superbia est, quae cum se praeponit, offendit, quod et Dominus denotat dicens: Ejice trabem prius de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII). Ipsa enim elatio peccatum est, ac si non sit peccator, quod impossibile est, fit peccator dum superbit. Denique dicit Scriptura: Superbis Deus resistit (I Petr. V). (Orig.) Superbiam per omnia refugiendam docet, hoc enim dicit alta sentire. Et merito superbia fugienda est, cum Scriptura dicit, quia initium discedendi a Deo, superbia est (Eccli. X).

Sed humilibus consentientes. (Ambr.) hoc est, ut deposita superbia, alienam causam suam faciat, et suam quasi alienam, ut habeat gratiam apud Dominum, quia qui se exaltaverit humiliabitur. (Orig.) Bene 111.1555C| autem uno sermone institutionem humilitatis exposuit. Consentire enim humilibus, et amare humiles, atque inclinare se ad eos, hoc est consuescere imitari eum qui cum in forma Dei esset, « formam servi suscepit, et humiliavit se usque ad mortem (Philipp. II). » Hypocrita, si dicis te habere, cum credas te non habere peccatum, foris fingis humilitatem, intus amplecteris vanitatem: ergo et in ore et in corde non habes veritatem, quid tibi prodest videri hominibus humilem esse, quod dicis, si Deus videt altum esse quod sapis? Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. (Ambr.) Hoc in Isaia propheta scriptum est (Isa. V), quod hic quasi proprium ponit, ut justitia communis habeatur, non ut sibi quis justus sit, caeteris autem injustus. (Orig.) Qui sibi ipsi prudens videtur, hic 111.1555D| cum arrogantia stultus est, nec potest veram sapientiam Dei scire, qui suam stultitiam quasi sapientiam colit. Denique in superioribus hanc fuisse incredulitatis causam Judaeis, ipse Paulus edocuit dicens de eis, quia ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt sujecti (Rom. X). [Greg.] Sic ergo et qui apud semetipsum sapiens est, non potest esse sapiens apud Deum. Quapropter aliter admonendi sunt pertinaces, atque aliter inconstantes; illis dicendum quod plus de se quam sunt sentiunt, et idcirco alienis consiliis non acquiescunt: istis vero intimandum est quod valde de se despicientes negligunt, et ideo levitate cogitationum a suo judicio per temporum momenta flectuntur. 111.1556A| Illis dicendum est, quia nisi meliores se caeteris aestimarent, nequaquam cunctorum consilia suae deliberationi postponerent; istis dicendum est, quia si hoc quod sunt utcunque attenderent, nequaquam eos per tot varietatis latera mutabilitatis aura versaret. Illis per Paulum dicitur: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos; at contra isti audiunt: Non circumferamur omni vento doctrinae (Ephes. IV).

Nulli malum pro malo reddentes. (Ambr.) Hoc est quod dicit Dominus: Nisi abundaverit justitia vestra plusquam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum Dei (Matth. V). Mandatum enim in lege erat: Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. Haec, quantum videtur, justitia est; sed ut abundet justitia Christianorum, docentur non 111.1556B| reddere malum pro malo, ut perfecti sint, et pro hoc merces illis reddatur in judicio Dei. (Orig.) Si malum inferre peccare est, et reddere malum non, ut quibusdam videtur, justum est, sed simile peccatum est, aut ut ego arbitror, etiam gravius. Nam ille qui malum prior intulit non sensit malum esse, quod faceret: qui autem reddit malum, eo ipso quo ad ulciscendum est motus, confessus est sensisse se malum esse quod reddidit, et ideo respiciendum semper est ad eum qui dixit: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus (Hebr. X).

Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. (Ambr.) Providere est bona futura ante oculos habere, ut ea gerantur quae possint, postquam facta fuerint, in reprehensionem 111.1556C| non venire, sed magis laudi esse, sive apud Deum, sive apud homines. Ne quis aestimet quia Deo licita non displicent, idcirco non curandum si fratri scandalo sint; hoc praemonet, quia illud fieri debet, quod et Deo non displiceat, et fratri scandalo non sit: ac si liceat et fratrem scandalizet, Deo non placet, quia Deus saluti studendum monet: sic ergo providentur bona coram Deo et hominibus, si ea quae licet sic agantur ne scandalum faciant. (Orig.) Qui vitae suae et morum atque actuum tenet libram, ut non possit ab ullo homine reprehendi, iste bona providet coram omnibus hominibus. Non ait autem ut omnibus hominibus placeamus, sed ut provideamus bona coram omnibus hominibus; hoc est, agamus nos bona coram omnibus hominibus, 111.1556D| sive illis placeant quae bona sunt, sive non placeant. Si fieri potest quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. (Greg.) Hortatus enim discipulos, ut pacem cum omnibus haberent, praemisit, dicens. Si fieri potest, atque subjunxit, quod ex vobis est, difficile quippe erat, ut si male acta corriperent, habere pacem cum omnibus possint, sed cum temporalis pax in pravorum cordibus ex nostra increpatione confunditur, inviolata necesse est ut in corde nostro servetur, recte itaque ait, quod ex vobis est, ac si nimirum dicat: quia pax ex duarum partium consensu subsistit, sed ab eis qui corripiuntur expellitur, integra tamen in vestra, qui corripitis, mente teneatur. Unde idem rursus, discipulos 111.1557A| admonet dicens: Si quis non obedit verbo vestro, per Epistolam hunc notate et non commisceamini cum illo, ut confundatur, atque illico adjunxit, et nolite inimicum aestimare illum, sed corripite, ut fratrem (II Thess. III); ac si diceret: pacem cum eo exteriorem solvite, sed interiorem circa illum medullitus custodite, ut peccantis mentem securam discordia feriat, quatenus pax a vestris cordibus nec abnegata discedat. (Orig.) Sciens Apostolus pacem inter quos pax habetur non ex una parte, sed ex utraque constare, ne nos alterius animus, si forte impacatus venerit, a bono pacis impedire videretur; moderatissimum dedit praeceptum, ut interim noster animus semper sit paratus ad pacem, et discordiae culpa non penes nos, sed penes alterum constet. Sed fortasse 111.1557B| dicat aliquis, quomodo potest fieri ut pacem cum omnibus hominibus habeamus? et quid faciemus de Scriptura, quae dicit: Furem videbas, et currebas cum illo, et cum adulteris portionem tuam ponebas? (Psal. XLIX.) Ideo ergo bene Apostolus addidit, quod ex vobis est, hoc est, quod proposito vestro et fidei vestrae convenit; cum malis enim habere pacem et societatem fidei nostrae propositoque non convenit: quamvis et alia in loco possit haberi distinctio. Aliud est enim homines amare, aliud crimina diligere; qui homines amat, creaturam Dei diligit, qui crimina diligit, diaboli sectatur inventa; qui ergo perfecti sunt, hoc ipso quo oderunt crimina, homines amant, et odio habentes in eis illud quod peccant, illud quod Deus creavit amare non desistunt. (Ambr.) Potest 111.1557C| fieri, ut de timore pacificum se quis praebeat illi qui odit pacem; quando enim vicem reddere malis non vult, pacificus est, hoc est, de bono vincere malum, ut vel obsequiis vincatur, quem mandata legis non vincunt. Ergo si fieri potest, inquit, quod ex vobis est, ut bene agentes pacem habere videamur. Jam si non fuerit amator pacis, tu tamen vis esse pacificus, quantum ad te pertinet. Si autem irreverens et blasphemus quis sit, et pacem cum illo habere non possis, non utique tibi ascribendum erit, quia Joannes apostolus eos qui negant in carne Christum venisse nec salutari permisit. Nos ergo parati simus, si potest fieri, ut cum omnibus pacem habeamus, aliis autem repugnantibus fiet impossibile, non ex nobis, si de nobis querela non deponatur; 111.1557D| qui enim nullum laedit, apparet esse pacificus. Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Ut pacis foedera servari possint, ab ira dissimulandum monet, maxime quoniam per iram solet peccari, cum quando quis furore commotus, plus exigit quam postulat causa delicti, aut sibi ipsi incommodum praestat, si graviora peccata competenti [incompetenti] vindicta vult exsequi: debilem enim efficit, quem potuit emendatum habere et sanum. Unde et Salomon: Noli, ait, justus esse multum? (Eccle. VII) est enim, inquit, qui perit in sua justitia. Volens enim singulis peccatis respondere, circa vindictam mortem potest invenire tam sibi quam ei quem 111.1558A| plagis affligit; solent enim in poena delinquere. Non solum de subjectis vindictam prohibet competentem, sed et de paribus et magnis, hoc est, de fratre forte in nos peccante non quaeramus vindicari, sed remittamus, Dei judicio reservantes, ne dum ab ira detinemur, inveniat locum inimicus, in quo suggerat et suadeat quod contra nos est. Scriptum est enim. Ut fortius suadeat, exemplo legis hoc firmat dicens: scriptum, inquam, est: Mihi vindictam, ego retribuam dicit Dominus (Deut. XXXII; Hebr. X), ut si minime a nobis fiat, quod docet, Deum a nobis contemptum ostendat. (Orig.) Est autem et hoc modo irae locum dare, quando pro his quae inferuntur injuriis qui peccant, secundum ipsius Pauli sententiam, iram sibi thesaurizant in diae irae, tunc cum reddiderit Deus 111.1558B| unicuique secundum opera sua. Si ergo nosmetipsos vindicemus, non est magnum quod pro injuria suscepta reddimus, verbi causa, aut palmam pro palma, aut saxum pro saxo, aut pro contumelia sermonis nihilominus contumeliam: si vero servemus ea vindictae Dei, in eo qui laesit nos locum damus irae, illi sine dubio, quam sibi ipse suis malis actibus thesaurizat, quae de eo in judicio Dei multo graviores, quam nos inferre possumus, exigat poenas. (Cass.) Potest et alio modo haec sententia intelligi. Non vosmetipsos vindicantes, charissimi, sed date locum irae, id est, nequaquam ad vindictam iracundia cogente tendatis, sed date locum irae, hoc est, non sint corda vestra sic impatientiae ac pusillanimitatis angustiis coarctata, ut violentam commotionis procellam 111.1558C| cum irruerit sustinere non possint, sed dilatamini in cordibus vestris suscipientes adversos iracundiae fluctus in illis, extensi finibus charitatis, quae omnia suffert, omnia sustinet (I Cor. XIII), et ita mensuram amplitudine longanimitatis ac patientiae dilatata habeat in se consiliorum salutares recessus, in quibus receptus quodammodo atque diffusus teterrimus iracundiae fumus protinus evanescit. Vel certe ita intelligendum est: Damus locum irae quoties commonitioni alterius humili atque tranquilla mente succumbimus, ut quodammodo dignos nos qualibet injuria profitentes impatientiae servientes obsequimur. Caeterum hi qui ita sensum Apostolicae perfectionis inclinant ut locum irae illos dare existiment, qui ab irascente discedunt, videntur mihi 111.1558D| dissensionis fomitem non abscindere, sed nutrire. Nisi enim iracundia proximi humili statim satisfactione vincatur, provocat eam fugiens potius, quam declinat.

Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. (Aug.) Quod autem ait, si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus, multis videri potest repugnare illi sententiae, qua Dominus praecipit, ut diligamus inimicos nostros, et oremus pro his qui nos persequuntur; vel huic etiam quam idem Apostolus superius dixit: Benedicite et nolite maledicere; et iterum: Nulli malum pro malo reddentes. Quomodo enim quisque diligit 111.1559A| eum, cui propterea cibum et potum dat, ut carbones ignis congerat super caput ejus, si carbones ignis hoc loco aliquam gravem poenam significant? Quapropter intelligendum est, ad hoc dictum esse, ut eum qui nos laeserit provocemus ad poenitentiam facti sui, cum ei nos benefaciamus; isti enim carbones ignis ad exustionem, id est, contribulationem spiritus valent, qui est quasi caput animae, in qua exuritur omnis malitia, cum homo in melius post poenitentiam commutatur, ut sint illi carbones de quibus dicitur in Psalmis (Psal. CXIX): Quid detur tibi et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. (Ambr.) Non nudam vindictam Deo reservari debere ostendit, sed et beneficia dari inimicis, ut vere 111.1559B| ostendamus non meritis nostris habere nos inimicos, quos ut ab inimicitiis desinant, obsequiis vincere nitimur: qui si in inimicitiis perduraverint impietate mentis suae, nostra obsequia proficient illis ad poenam, aut certe obsequiorum nostrorum sedulitate compuncti, velut carbones mortui reviviscant. Ut ergo nos in tantum perfectos faciat, ut non solum nos ipsos, sed et alios, acquiramus ad vitam, inimicis non solum vicem reddere prohibet Dominus per Salomonem, verum etiam humanitate ad amicitiam provocare hortatur. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Haec interpretatio est Apostoli cohortantis, ne vicem reddamus inimicis, sicut dictum est. Multum enim proderit nobis, si malitiae cedamus; vincit enim malum, qui ad tempus vinci 111.1559C| videtur ab illo; et Salvator sic [salvator si] vicit malum, dum non resistit. Contra se enim agit malitia, et dum vincitur, vincere se putat: id enim agit inimicus, ut et nos de proposito nostro abstrahat, occasionem quaerens quomodo peccemus: ideo enim, si provocati ab illo, vicem illi non reddamus, vincimus illum in bono. Ideo non resistimus, ut bonum servemus neglecta justitia, quia cogit justitia ad retribuendum. (Orig.) Vincitur a malo qui malis provocatus reddit malum, in bono autem vincit malum, qui acceptis malis restituit bona; certum est enim hanc esse mali naturam ut ex similibus suis augeatur et crescat, sicut igni si ignem jungas; sicut noctis tenebris si aeris nubilum societur; bonum vero si adhibeas, exterminatur malum: contraria 111.1559D| namque contrariis perimuntur, sicut per aquam ignis exstinguitur, et per lucem tenebrae fugantur; sed fortasse dicat aliquis Paulum per imperitiam sermonis a proposito decidisse, proposuit enim loqui de donis gratiarum, quae per Spiritum sanctum dantur, et quidem quod ait, sive prophetia, sive ministerium, sive doctrina, sive exhortatio, possunt haec ad dona spiritualia pertinere: fortassis et hoc quod sequitur, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate, superioribus possit adjungi, ea vero, quae post haec enumerat, ut sit charitas sine simulatione, odientes malum, adhaerentes bono, et charitate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes, et caetera hujusmodi, 111.1560A| praecepta potius dicat, quam dona: sed consideremus diligentius, ne forte quoniam quidem in his omnibus moralem locum tractare instituit, et non solum in fide veritatis stabilem et immobilem, verum in moribus ornatum facere Christianum, ideo ad munera gratiarum etiam moralia praecepta conjungat, ut ostendat Christianis etiam haec per Dei gratiam dari. Sunt enim et nonnulli gentilium compositis moribus et honeste institutis, qui tamen hoc ipsum, quod habent, non ad Deum referunt, nec ab ipso sibi datam gratiam confitentur, sed aut propriae industriae ascribunt, aut super magistris et institutoribus gloriantur. Nobis autem ostendit Apostolus omne quod bonum est a Deo esse, et per Spiritum sanctum dari sicut et Jacobus apostolus dicit: Omne datum 111.1560B| bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I), ut, qui gloriatur in Domino glorietur (I Cor. I). Videamus ergo nunc quid etiam in consequentibus adjungat Apostolus.

CAPUT XIII. Docet Apostolus minores obedire superioribus per subventionem et dilectionem.

Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote, non est enim potestas nisi a Deo. (Aug.) Quod autem ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, non est enim potestas nisi a Deo, rectissime admonet, ne quis ex eo, quod a Domino suo in libertatem vocatus est, factusque Christianus, extollatur in superbiam, et non arbitretur in hujus vitae itinere servandum esse ordinem suum, et potestatibus sublimioribus, 111.1560C| quibus pro tempore rerum temporalium gubernatio tradita est, existimet non se esse subdendum. Cum enim constemus ex anima et corpore, et quandiu in hac vita temporali sumus, etiam rebus temporalibus ad subsidium degendae hujus vitae utamur, oportet nos ex ea parte quae ad hanc vitam pertinet subditos esse potestatibus, id est, hominibus res humanas cum aliquo honore administrantibus. Ex illa vero parte qua credimus Deo, et in regnum ejus vocamur, non nos oportet esse subditos cuiquam homini, idipsum in nobis evertere cupienti quod Deus ad vitam aeternam donare dignatus est. Si quis ergo putat quoniam Christianus est, non sibi esse vectigal reddendum, aut tributum, aut non esse exhibendum honorem debitum eis quae haec curant potestatibus, 111.1560D| in magno errore versatur. Item si quis sic se putat esse subdendum, ut etiam in suam fidem habere potestatem arbitretur eum qui temporalibus administrandis aliqua sublimitate praecellit, in majorem errorem labitur, sed modus servandus est, quem Dominus ipse praescribit, ut reddamus Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, Luc. XX); quanquam enim ad illud regnum vocemur ubi nulla erit potestas hujusmodi, in hoc tamen itinere dum agimus, donec perveniamus ad illud saeculum ubi fit evacuatio omnis principatus et potestatis, conditionem nostram pro ipso rerum humanarum ordine toleremus, nihil simulate facientes, et in eo ipso non tam hominibus, 111.1561A| quam Deo, qui haec jubet, obtemperantes. (Ambr.) Quomodo coelestis justitiae legem sequendam mandavit, ne ab hac praesenti dissimulare videretur, hanc commendat, quippe cum, nisi haec fuerit servata, illa custodiri non possit: haec enim quasi paedagogus est, quae parvulos imbuit ut possint potioris justitiae viam sequi: nemini enim potest imputari misericordia, nisi habuerit justitiam; ut ergo jus et timorem legis naturalis confirmet, Deum auctorem ejus testatur, et ministrantes eam Dei ordinationem habere, ideo adjecit:

Quae autem sunt, a Deo ordinata sunt. Ut nemo putet quasi humana commenta contemnenda: vident enim jus divinum humanis auctoritatibus deputatum. Hic ergo subjectus est potestati, qui se 111.1561B| terrore Dei ab his abstinet quae prohibet. (Orig.) Si autem legatur ut in quibusdam exemplaribus habetur, Omnis anima potestatibus sublimioribus subjaceat, videtur mihi in hoc valde laudabiliter animam nominasse, quam subjacere potestatibus jubet. Nunquam enim dixisset, Omnis spiritus subjaceat potestati; sed omnis anima. De qua differentia saepe jam diximus, quod interdum per animam, interdum per carnem, interdum per spiritum homo nominatur: sed cum a parte meliore nominandus est, quasi qui spiritalis intelligi debeat, spiritus dicitur, quando ab inferiore, anima; cum vero a deteriore nominatur, caro dicitur, et horum testimonia de Scripturis saepe protulimus. Nunc ergo quoniam praecepta credentibus ponit Apostolus, vult nos quietem, 111.1561C| quantum in nobis est, praesentis vitae pacemque servare, et si quidem tales sumus, qui conjuncti Domino unus cum eo spiritus simus, Domino dicimur esse subjecti: si vero nondum tales sumus, sed communis adhuc anima est in nobis, quae habeat aliquid hujus mundi, quae sit ei aliquo alligata negotio, huic praecepta Apostolus ponit et dicit ut subjecta sit potestatibus mundi, quia et Dominus dixit, ut hi, qui habent in se superscriptionem Caesaris reddant Caesari quae sunt Caesaris. Petrus et Joannes nihil habebant quod Caesari redderent; dicit enim Petrus: « Argentum et aurum non habeo (Act. III); » qui hoc non habet, nec Caesari habet quod reddat, nec unde sublimioribus subjaceat potestatibus; qui vero habet aut pecuniam, aut possessiones, aut aliquid in saeculo 111.1561D| negotii audiat: Omnis anima potestatibus sublimioribus subjaceat.--Non est enim, inquit, potestas nisi a Deo. Dicit fortasse aliquis, Quid ergo, et illa potestas, quae servos Dei persequitur, fidem impugnat, religionem subvertit, a Deo est? Ad hoc breviter respondebimus: Nemo est, qui nesciat, quod et visus nobis a Deo donatus est, et auditus, et sensus; cum ergo haec a Deo sunt, in potestate tamen nostra est uti visu vel ad bona, vel ad mala, similiter et auditu, motu manuum, et cogitatione sensus, et in hoc est justum judicium Dei, quod his, quae ille ad usus bonos dedit, nos abutimur ad impia et iniqua ministeria: ita ergo et potestas omnis a Deo data est « ad vindictam quidem malorum, laudem vero 111.1562A| bonorum, » sicut idem Apostolus in subsequentibus dicit. Erit autem justum judicium Dei erga eos qui acceptam potestatem secundum suas impietates et non secundum divinas temperant leges, et ideo dicit: Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. (Orig.) Non hic de illis potestatibus dicit quae persecutiones inferunt fidei, ibi enim est dicendum, « Deo obtemperare oportet magis quam hominibus, » sed de istis communibus dicit, quae « non sunt timori boni operis, sed mali, » quibus utique qui resistit, ipse sibi damnationem pro gestorum suorum qualitate conquirit. (Amb.) Hoc etiam et contra istos est, qui per potentiam fortes sunt, aut qui aliquid [ab aliquo] deprehendi se posse non credunt, et per hoc illudere se legem putant; ostendit his Dei esse legem, 111.1562B| et non evasuros judicium Dei, qui ad tempus aliquo pacto evadunt. Qui autem resistunt, ipsi damnationem acquirunt. Manifestum est quia unusquisque operibus suis aut justificabitur, aut condemnabitur; qui enim audientes legem peccant, inexcusabiles sunt. Nam principes non sunt timori bonis operibus, sed malis. Principes hos reges dicit, qui propter corrigendam vitam, et prohibenda adversa creantur, Dei habentes imaginem ut sub uno sint caeteri. Vis autem non timere potestatem, bonum fac? et habebis laudem ex illa. Laus ex potestate tunc surgit, cum quis innocens invenitur. (Greg.) Neque enim ideo bona agenda sunt, ut potestas hujus mundi nulla timeatur, aut per haec gloria transitoriae laudis sumatur, sed cum infirmam mentem, 111.1562C| ad tantum robur ascendere non posse pensaret, ut et pravitatem simul vitaret et laudem, praedicator egregius ei admonendo aliquid obtulit et aliquid tulit. Concedendo enim lenia, subtraxit acriora, ut qui ad deserenda cuncta simul non assurgeret, dum in quodam suum vitium animus familiariter relinquit, a quodam vitio suo sine labore toleretur. Dei enim minister est tibi in bonum. (Aug.) Quod autem ait: Vis non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex ea, potest movere aliquos, cum cogitaverint ab istis potestatibus persecutionem saepe passos fuisse Christianos. Nunquid ergo non faciebant bonum, quia non solum non sunt laudati ab istis potestatibus, sed et poenis affecti et necati sunt? Consideranda sunt verba Apostoli, non enim ait, bonum fac, et laudabit 111.1562D| te potestas, sed ait, bonum fac, et habebis laudem ex ea. Sive enim probet factum tuum bonum, sive persequatur, laudem habebis ex illa, vel cum eam in obsequium Dei lucratus fueris, vel cum ejus persecutione coronam merueris. Hoc etiam in consequentibus intelligitur cum dicit: Dei enim minister est tibi in bonum, etiamsi sibi in malum. (Ambr.) Manifestum est ideo rectores datos ne malum fiat. Si autem malefeceris, time, non enim sine causa gladium portat. Hoc est, ideo comminatur, ut si fuerit contemptus, vindicet, Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Quoniam futurum judicium Deus statuit et nullum perire vult, hoc in saeculo rectores ordinavit, ut terrore interposito, hominibus velut paedagogi 111.1563A| sint, erudientes illos quid servent ne in poenam incidant futuri judicii. (Orig.) Movet tamen in his sermonibus Paulus, quod potestatem saeculi et judicium mundi Dei ministrum dicit, et hoc non semel, sed et secundo et tertio repetit; velim ergo requirere, quomodo vindex [judex] mundi Dei minister sit. Invenimus scriptum in Actibus apostolorum, quia convenientes in unum apostoli statuerunt decreta, quae observare deberemus nos, qui ex gentibus credidimus Christo, in quibus haec continentur: Apostoli et presbyteri fratribus qui sunt per Antiochiam, et Syriam, et Ciliciam, omnibus qui ex gentibus crediderunt salutem. Quandoquidem audivimus quosdam exisse a nobis et perturbare vos, quibus non mandavimus (Act. XV), et post aliquanta additur: 111.1563B| Placuit ergo sancto Spiritui et nobis, nihil amplius superponi vobis ponderis praeter ea quae necessaria sunt, ut abstineatis vos ab his quae idolis immolantur, et sanguine, et suffocatis, et fornicatione: a quibus custodientes vosmetipsos bene agetis; valete (Ibid.). In his ergo praeceptis, in quibus dicit, nihil amplius imponendum esse oneris his qui ex gentibus credunt, nisi ut abstineant se ab his quae idolis immolantur, et sanguine et suffocatis, et fornicatione, neque homicidium prohibetur, neque adulterium, neque furtum, neque masculorum concubitus, neque caetera crimina, quae divinis et humanis legibus puniuntur; quod si illa sola quae supra memoravit observanda dicit esse Christianis, videbitur eis de caeteris dedisse licentiam: sed vide ordinationem 111.1563C| Spiritus sancti. Quoniam quidem caetera crimina saeculi legibus vindicantur, et superfluum videbatur ea nunc divina lege prohiberi, quae sufficienter humana lege plectuntur, illa sola de quibus nihil humana lex dixerat, et quae religioni videbantur convenire, decernit, ex quo apparet judicem mundi, partem maximam Dei legis implere; omnia enim crimina, quae vindicari vult Deus, non per antistites et principes Ecclesiarum, sed per mundi judicem voluit vindicari; et hoc sciens Paulus, recte eum ministrum Dei nominat, et vindicem in eum qui quod malum est agit. Quod autem dicit de potestate, fac quod bonum est et habebis laudem ex ea, altius requirendum mihi videtur. Non enim consuetudo est potestatibus saeculi hos qui non fuerint criminosi 111.1563D| laudare. Nam peccantes quidem puniunt. Non peccantes vero laudare eis mos nullus est. Sed videamus, ne forte Paulus etiam cum moralia videtur docere, inserere semper etiam de mysteriis aliquid non omittat: etenim sciens quod « omnes qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur, » unumquemque autem in judicio illa lex sine dubio arguet secundum quod vixit (ostendimus autem Spiritum sanctum in multis humanae legi locum dedisse), certum est ergo, quia in die judicii habebit etiam ex istis legibus laudem apud Deum is qui nihil contra statutas commiserit leges, cum dicetur ei a Domino: Euge, serve bone et fidelis, super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam (Matth. XXV). Sciendum 111.1564A| tamen est, quod justo « lex non est posita, sed injustis et non subditis, scelestis, homicidis, contaminatis, perjuris et caeteris, qui hujusmodi sunt. » Ipsi enim sunt, qui timent legem. Qui autem facit bonum, hoc est, qui non metu legis, sed amore boni facit quod bonum est, iste jam non sub lege litterae, sed sub lege vivit spiritus.

Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Ideo enim et tributum praestatis: ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes. (Aug.) Quod autem ait, ideoque necessitate subditi estote, ad hoc valet, ut intelligamus quia necesse est propter hanc vitam subditos nos esse oportere, non resistentes, si quid illi auferre voluerint, in quod sibi potestas data est, de 111.1564B| temporalibus rebus, quae quoniam transeunt, ideo et ista subjectio non in bonis quasi permansuris, sed in necessariis huic tempori constituenda est. Tamen quoniam dixit, necessitate subditi estote, ne quis non integro animo et pura dilectione subditus fieret hujusmodi potestatibus, addidit, dicens, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam, id est, non solum ad iram evadendam, quod potest etiam simulate fieri, sed ut in tua conscientia certus sis illius dilectione te facere cui subditus fueris jussu Domini tui, « qui omnes vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II), » et hoc enim cum diceret Apostolus, de ipsis potestatibus agebat, hoc est, quod servis alio loco suadet, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes (Ephes. VI), ut id ipsum quod subduntur 111.1564C| dominis suis, non eos oderint, aut fallaciis promereri desiderent. (Orig.) Ordinat quidem per haec Paulus Ecclesiam Dei, ut nihil adversi principibus et potestatibus saeculi gerens, per quietem et tranquillitatem vitae, opus justitiae et pietatis exerceat. Si enim ponamus, verbi gratia, credentes Christo potestatibus saeculi non esse subjectos, tributa non reddere, nec vectigalia pensitare, nulli timorem, nulli honorem deferre; nonne per haec rectorum et principum merito in semetipsos arma converterent, et persecutores quidem suos excusabiles, semetipsos vero culpabiles facerent? Non enim jam fidei, sed contumaciae causa impugnari viderentur, et esset eis causa quidem mortis digna, meritum vero mortis indignum. (Ambr.) Et ideo recte dicit, subjectos esse debere, 111.1564D| non solum propter iram, id est, ultionem praesentem; parit enim ira vindictam; sed et propter futurum judicium, quia si hic evaserint, illic eos poena exspectat, ubi accusante ipsa conscientia punientur. Nam idcirco tributa penditis: ministri enim Dei sunt in hoc ipso servientes. Ideo dicit tributa praestari, vel quae dicuntur fiscalia, ut subjectionem praestent, per quam sciant non se esse liberos, sed sub potestate agere, quae ex Deo est: principi enim suo, qui vicem Dei agit, sicut Deo subjiciuntur, sicut dicit Daniel propheta: Dei est enim, inquit, regnum et cui vult dabit illud (Dan. IV); unde et Dominus: Reddite, ait, quae sunt Caesaris Caesari (Luc. XX). Huic ergo subjiciendi sunt, sicut Deo, cujus subjectionis probatio haec est, cum illi pendunt tributa.

111.1565A| Reddite ergo omnibus debita. Reddi vult ab omnibus debita, quia et potentes sunt debitores minoribus ut respondeant meritis illorum. Cui tributum tributum; cui vectigal vectigal. Primum ea quae sunt potestati regiae debita exsolvi jubet, quia major in his causa aut necessitas est. Cui timorem timorem. Timorem potestati exhibendum, quia timor prohibet peccatum, deinde aut parenti, aut domino terreno, ut gratias agat in filio, aut servo Christiano. Cui honorem honorem. Potest hic honor etiam circa eos esse qui sublimes videntur in mundo, ut videntes humilitatem servorum Christi, laudent potius quam vituperent evangelicam disciplinam. Nemini quidquam debeatis nisi ut invicem diligatis. Pacem vult nos habere, si fieri potest, cum omnibus, dilectionem 111.1565B| vero cum fratribus, et hanc tamen honore servato. Idcirco autem debitores dicit, quia homini qui dignus honore est sive praesente sive futuro, dignum est et debitum inclinari. Illi enim quis inclinatur, a quo honorem accepit, ideo debitor dicitur; si enim non hoc feceris principi tuo, superbus es, aut enim merito quis, aut aetate honorandus est. (Orig.) Sed tamen hoc ipsum quod dicit: Reddite debita omnibus, cui tributum tributum; cui vectigal vectigal, ab eo, quod in sequentibus additur, « cui timorem timorem, cui honorem honorem, » divisum mihi videtur, et ad eos quidem quos supra diximus ministros, pertinere tributa et vectigalia; exigunt enim de nobis tributa terrae nostrae et vectigalia negotiationis nostrae. Et quid dico de nobis? exactus est tributum etiam Dominus 111.1565C| noster Jesus Christus in carne positus, quod idcirco se dicit exsolvere, non quod debitor sit, sed ne scandalizet eos (Matth. XVII). Quod si ille qui nihil habebat in se Caesaris, in quo princeps hujus mundi veniens non invenit quidquam (Joan. XIV) de suis, cum liber esset, solvit tributum (venit enim et in mortem, ut esset et « inter mortuos liber), » quanto magis nos necesse est ista tributa carnis expendere et negotiationis nostrae, si tamen negotiamur margaritas regni coelorum, per diversas tentationes exigentibus nos spiritibus vectigalia pensitare! Timorem vero et honorem ad illum potius referre debemus, qui dicit per prophetam: Nonne Dominum et Patrem vocatis me? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? Et si Pater 111.1565D| sum, ubi est honor meus? (Malach. I.) Posteriora sane quae addit, « ut nemini quidquam debeamus, » certum est ad ministros referri, quibus debitor quis efficitur cum peccaverit; debitum enim peccatum esse in multis et frequenter ostendimus. Vult ergo Paulus peccati quidem omne debitum solvi, nec remanere omnino apud nos debitum peccati: permanere tamen et nunquam cessare a nobis debitum charitatis. Hoc enim et quotidie solvere et semper debere expedit nobis. Denique quantae virtutis sit charitas in consequentibus ponit. Qui enim diligit proximum, legem implevit. (Aug.) Quod autem dicit, qui enim diligit proximum, legem implevit, ostendit consummationem legis in dilectione positam, id est, in charitate. Unde et 111.1566A| Dominus in illis duobus praeceptis totam legem pendere dicit et omnes prophetas, id est in dilectione Dei et proximi (Matth. XXII). Unde et ipse, qui legem venit implere, dilectionem donavit per Spiritum sanctum, ut quod antea timor implere non poterat, charitas postmodum impleret. Inde est et illud ejusdem Apostoli: Plenitudo autem legis charitas: et illud: Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I). [Amb.] Legem datam a Moyse implet, qui diligit proximum; nam novae legis mandatum est etiam inimicos diligere.

Nam Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 111.1566B| (Orig.) Et ad ultimum rationem tanti hujus boni breviter colligens, ait: Dilectio proximi malum non operatur, plenitudo ergo legis est dilectio. Supra dixerat quia qui diligit proximum legem implevit; et quia difficile videbatur quomodo possit quis omnem legem in uno complere sermone, plenissimam reddit rationem dicens, dilectio proximi malum non operatur. Et ideo plenitudo legis est dilectio. Pone enim per singula mandata legis dilectionem, et vide quia facile cuncta complentur. Nunquid qui diligit proximum occidere eum potest? certum est quia nemo quem diligit interficiat: est ergo dilectio per quam impleatur mandatum quo praecipitur, Non occides. Et iterum, nunquid qui proximum suum diligit, in uxorem ejus adulterium committit? Non profecto: 111.1566C| si ergo diligas proximum, nec adulterium committes. Similiter et qui diligit proximum, quae ejus sunt non furatur, et qui diligit proximum, falsum adversum eum testimonium non dicit: similiter et caetera mandata, si sit erga proximum dilectio, absque alio labore servantur. (Amb.) Ideo enim quod summum est legis memorat, ut huic Evangelium societ, ostendens unius esse sensum auctoris. Sed quia tempore Christi addi aliquid oportuit, non solum proximos, sed inimicos diligere praecepit. Unde subditur, plenitudo legis est dilectio. Ut justitia sit diligere proximum, abundans vero et perfecta justitia etiam inimicos diligere: inimicum autem diligere, quid est aliud, quam optare desinere illum ab odio et nihil asperum petere adversus illum, hoc est, amare illum, 111.1566D| ea illi optare, per quae Deum habeat propitium? Haec est coelestis justitia, haec Deo patri similes facit, quia non colentibus se annua dona largitur. Nam et Dominus in cruce positus postulat pro inimicis, ut plenitudinem justitiae, quam docuerat demonstraret. (Orig.) Puto tamen quod et in hoc voluit nos Apostolus aliquid compendiosius discere. Nam si diligentius requiras qui sit proximus noster, disces ab Evangelio (Luc. X) illum esse proximum nostrum qui venit et jacentes nos vulneratosque a latronibus et nudatos a daemonibus jumento corporis sui superposuit, et ad stabulum Ecclesiae detulit, et stabulario pro cura et diligentia (vel ipsi Paulo vel omni qui Ecclesiae praeest) duos denarios Novi ac Veteris 111.1567A| Testamenti ad nostrae curae concessit expensas. Hunc ergo proximum si diligamus, omnem legem et universa mandata in ipsius amore complemus. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X). Nec fieri ullo pacto potest, ut qui ex toto corde, ex totis visceribus suis diligit Christum, faciat aliquid quod non placet Christo: illum enim qui diligit, non solum non occidit, quod prohibet lex, sed nec irascitur fratri suo. Qui ita delectatur illo quem diligit, non solum non facit adulterium, sed nec mulierem respicit ad concupiscendum: sed dicit ad ipsum magis: Concupiscit et deficit anima mea in Deum vivum (Psal. LXXXIII). Qui diligit Christum, quomodo de futuro cogitet, qui etiam sua omnia quaecunque habet relinquit, ut sequatur Christum? Qui 111.1567B| Christum diligit, quando falsum testimonium dicit, cum sciat ipsum quem diligit falso testimonio proditum? necessario autem qui diligit Christum, diligit et proximum suum: hoc enim solo indicio Christi esse discipulus designatur, si charitatem cum proximis habeat: certum est enim quod qui non diligit proximum nesciat Christum. (Greg.) Unde Paulus ait: Plenitudo ergo legis est dilectio; de hoc iterum dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI); lex etenim Christi, quid congruentius intelligi quam charitas potest? quam tunc vere perficimus, cum fraterna onera ex amore toleramus. Sed haec eadem multiplex dicitur, quia studiosa sollicitudine charitas ad cuncta virtutum facta dilatatur, quae a duobus quidem praeceptis incipit, 111.1567C| sed se ad innumera extendit; hujus namque legis initium dilectio Dei est, ac dilectio proximi: sed Dei dilectio per tria distinguitur, quia ex toto corde, et tota anima et ex tota fortitudine diligi conditor jubetur. Qua in re notandum, quod divinus sermo cum Deum diligi praecipit, non solum narrat ex quo, sed etiam informat ex quanto, cum subjungit ex toto, ut videlicet qui perfecte Deo placere desiderat, sibi de se nihil relinquat: proximi autem dilectio ad duo praecepta derivatur, cum et per quemdam justum dicitur, « quod ab alio tibi odis fieri, vide ne tu alteri facias; » et per semetipsam Veritas dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis (Matth. VII); quibus duobus scilicet utriusque Testamenti mandatis per unum malitia compescitur, 111.1567D| per aliud benignitas praerogatur, ut malum, quod pati non vult quisque non faciens, cesset a nocendi opere, et rursum bonum, quod sibi fieri appetit, impendens, erga utilitatem proximi se exerceat ex benignitate. Sed haec nimirum duo, dum sollicita intentione cogitantur, cor ad innumera virtutum ministeria tenditur, ne vel ad inferenda quae non debet desideriis inquieta mens inferveat, vel erga exhibenda quae debet otio soluta torpescat. Nam cum cavet alteri facere quod nequaquam vult ab altero ipsa tolerare, sollicita se intentione circumspicit, ne superbia elevet, et usque ad despectum proximi animum dejiciens exaltet, ne ambitio cogitationem laniet; cumque hanc ad appetenda aliena dilatat, 111.1568A| angustet, ne cor luxuria polluat, et subjectum desideriis per illicita corrumpat; ne ira exasperet, et usque ad proferendam contumeliam inflammet; ne invidia mordeat et alienis felicitatibus aemula, sua se face consumat; ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque usque ad lasciviam obtrectationis extendat; ne odium malitia excitet et usque ad jaculum maledictionis irritet: rursum, cum cogitat, ut ea alteri faciat quae ipsa sibi fieri ab altero exspectat, pensat nimirum ut malis bona et bonis meliora respondeat, ut erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat; ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis impendat; ut discordes pace uniat, et concordes ad concupiscentiam verae pacis perducat; ut indigentibus necessaria tribuat; ut errantibus 111.1568B| viam rectitudinis ostendat; ut afflictos verbo et compassione mulceat; ut accensos in hujus mundi desideriis increpatione restringat; ut minas potentium ratiocinatione mitiget; ut oppressorum angustias quantum praevalet, ope levet; ut foris resistentibus opponat patientiam; ut intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam; ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a justitiae studio non enervet: sic ad ultionem zelus ferveat, nec tamen pietatis limitem fervendo transcendat; ut ingratos beneficiis ad amorem provocet; ut gratos quosque ministeriis in amore servet; ut proximorum mala cum corrigere non valet, taceat; utque cum corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat; ut sic ea quae 111.1568C| tacet toleret, nec tamen in anima virus doloris occultet; ut sic malevolis munus benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam a jure rectitudinis excedat; ut cuncta proximis, quae praevalet, impendat, sed haec impendendo non tumeat; ut sic in bonis quae exhibet tumoris praecipitium paveat, ne tamen a boni exercitio torpescat; ut sic quae possidet tribuat, quatenus quanta sit largitas remunerantis attendat, nec cum terrena largitur, suam plus quam necesse est inopiam cogitet, et in oblatione muneris hilaritatis lumen tristitia obscuret. Bene ergo lex Dei multiplex dicitur, quia nimirum cum una eademque sit charitas, si mentem plena coeperit, hanc ad innumera opera multiformiter accendit, cujus diversitatem breviter exprimimus, si in electis singulis bona 111.1568D| illius perstringendo numeremus. Haec namque per Abel et electa Deo munera obtulit, et fratris gladium non reluctando toleravit (Gen. IV). Haec Enoch et inter homines vivere spiritaliter docuit, et ad sublimem vitam ab hominibus etiam corporaliter abstraxit. Haec Noe despectis omnibus solum Deo placabilem ostendit, atque in arcae fabrica studio longi laboris exercuit, et mundo superstitem pio opere exercendo servavit (Gen. VII, VIII). Haec per Sem et Japhet humiliter verecunda patris erubuit, et superjecto dorsis pallio, quae non videbat abscondit (Gen. IX). Haec Abrahae dextram qui ad mortem filii obediendo extulit, hunc prolis innumerae gentium patrem fecit (Gen. XXII). Haec Isaac mentem quia semper ad munditiam 111.1569A| tenuit, caligantibus aetate oculis, ad videnda longe post ventura dilatavit (Gen. XXVII). Haec Jacob compulit, et amissum bonum filium medullitus gemere et pravorum filiorum praesentiam sub aequanimitate tolerare (Gen. XXXVII, XXXVIII). Haec Joseph docuit a fratribus venundatum, et libertate animi infracta servitium perpeti, et eisdem post fratribus mente non elata principari (Gen. XXXVIII, XXXIX). Haec Moysen delinquente populo, et usque ad petitionem suae mortis in precibus prostravit (Exod. XXXII), et usque ad interfectionem populi per zeli studium erexit, et ut pro pereunte plebe sese morti objiceret, et contra peccantem protinus vice Domini irascentis saeviret (Levit. X): haec Phinees brachium in ultionem peccantium erexit, ut arrepto gladio coeuntes 111.1569B| transfigeret, et iram Domini iratus placaret (Num. XXV). Haec Jesu exploratorem docuit (Josue IX), ut et prius contra falsiloquos cives veritatem verbo defenderet, et hanc postmodum gladio contra hostes allegaret. Haec Samuel et in principatu humilem praebuit, et integrum in dejectione servavit, qui cum persequentem se plebem diligeret, ipse sibi testimonium exstitit, quia culmen ex quo dejectus est non amavit (I Reg. VII, XII). Haec David ante iniquum regem et humilitate commovit ad fugam, et pietate replevit ad veniam, qui persecutorem suum et timendo fugit ut Dominum, et tamen cum potestatem feriendi reperit non agnovit inimicum (I Reg. XIX, XXIII, XXVI). Haec Nathan et contra peccantem regem in auctoritate liberae increpationis 111.1569C| sustulit, et cum regis culpa deesset in petitionem humiliter stravit (II Reg. XII). Haec per Isaiam nuditatem carnis in praedicatione non erubuit, et subducto carnali velamine mysteria superna penetravit. Haec Eliam, qui fervoris zelo vivere spiritaliter docuit ad vitam quoque et corporaliter abstraxit (IV Reg. II). Haec Eliseum, quia magistrum diligere simpliciter instituit, magistri spiritu dupliciter implevit (Ibid.). Per hanc Jeremias ne in Aegyptum populus descenderet restitit, sed tamen et inobedientes diligens quo descendere prohibuit et ipse descendit (Jer. XLII, XLIV). Haec Ezechielem, quem prius e terrenis desideriis sustulit post per cincinnum capitis in aere libravit (Ezech. VIII). Haec 111.1569D| in Daniele quia a regiis dapibus gulam compescuit, ei et esurientium ora leonum clausit (Dan. XIV). Haec tribus pueris, quia in tranquillitate positis incendia vitiorum subdidit, tribulationis tempore et flammas in fornace temperavit (Dan. III). Haec in Petro et minis terrentium principum fortiter restitit, et in circumcisione submovenda minorum verba humiliter audivit. Haec in Paulo et manus persequentium humiliter pertulit, et tamen in circumcisionis negotio longe se imparis prioris sensum audenter increpavit (Act. IV et seqq.). Multiplex ergo ista lex Dei est, quae singulis rerum articulis non permutata congruit, et causis se variantibus non variata conjungit.

Et hoc scientes tempus quia hora est jam nos de somno surgere. (Aug.) Illuc spectat, quod dictum 111.1570A| est: Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis, tempus Evangelii significatur et illa opportunitas salvos faciendi credentes in Deum. (Orig.) Est ergo etiam animae somnus quidam; si enim sunt ei, ut saepe jam diximus, proprii oculi et aures propriae, et manus et pedes quae singula non tam membra corporalia inesse ei, quam virtutes quibus ad unumquodque movetur et incitatur reputandae sunt, accidit sine dubio ei secundum oculos suos etiam somnus: si enim non agat tempore opportuno, quae Dei sunt, sed desidia torpescat, merito dormire dicetur. (Ambr.) Tempus ergo esse dicit, quo ad meritum proficere debeamus, hoc est de somno surgere, operari bonum, quasi in die, hoc est palam: illicita enim nocte, id est in abscondito, fiunt: jam enim in 111.1570B| manifestatione positi, quod est in notitia Dei, agnoscentes quid sequi debeamus, dare operam debemus, ut pure viventes ad promissum praemium veniamus excusso somno, id est, ignorantia, sive negligentia. Nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus. Manifestum est, quia post lavacrum bene viventes et charitati studentes non longe sunt a merito resurrectionis promissae: Bona enim vita Christiani signum est salutis futurae. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. (Orig.) Igitur Paulus praeco Christi circumiens mundum in somno desidiae positum, annuntiat adesse jam lucem, et tempus esse, ut surgatur e somno, noctemque, hoc est, tempus illud, quo ignorantia hominibus dominata est, praecessisse, et proximante justitiae solis adventura, 111.1570C| recedentibus tenebris, imminere jam agnitionis diem, atque ideo clamat expergiscendum esse, ne per segnitiem quis noctem patiatur. (Amb.) Noctem veterem hominem significavit, qui per baptismum innovatus est, hunc praeterisse dicit quasi noctem, diem autem appropinquasse, cujus lumine veritas nobis apparuit, ut sciremus quid agere deberemus: prius enim ignorantes Christum in tenebris eramus, at ubi didicimus, lux in nobis orta est, transivimus enim a falso ad verum. (Greg.) Nox, inquit, praecessit, dies autem appropinquavit. Ubi attendendum est, quod Paulus cum diceret nox praecessit nequaquam subdidit, dies venit, sed dies appropinquavit; qui enim post discessum noctis non jam venisse, sed appropinquasse 111.1570D| diem insinuat, esse se procul dubio ante solem post tenebras adhuc in aurora demonstrat: tunc autem plene sancta electorum ecclesia dies erit, cum ei admista peccati umbra jam non erit. Tunc plene dies erit, quando interni luminis perfecto fervore claruerit. Tunc plene dies erit, quando nullam malorum suorum tentantem memoriam tolerans omnes a se tenebrarum etiam reliquias abscondet. Unde et bene haec aurora, quasi adhuc in transitu demonstratur, cum per Job dicitur: Et ostendisti aurorae locum suum (Job. XXXVIII); cui enim locus suus ostenditur, profecto ex alio aliud vocatur; quid enim est locus aurorae, nisi perfecta claritas visionis internae, ad quem cum perducta venerit, jam de transactae noctis tenebris nihil 111.1571A| habebit? Nunc autem adhuc tentationum molestias sustinens, quia per intentionem cordis ad aliud festinat Ecclesia, ad locum suum tendit aurora: quem locum si mente non cerneret, in hujus vitae nocte remaneret. Sed cum quotidie contendit, protendit perfici et in lucem quotidie augeri, locum suum jam conspicit et plene sibi clarescere solem quaerit. Locum suum aurora considerat, quando sancta anima ad contemplandam conditoris sui speciem flagrat.

Abjiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. (Ambr.) Tenebrarum sunt opera vita carnalis, quae illecebris agitur saecularibus, haec digna est tenebris, sicut dicit Dominus: Tollite illum et ligatis manibus et pedibus, mittite in tenebras exteriores (Matth. XXII). Induere arma lucis gesta sunt bona, 111.1571B| quia sicut mali actus tenebris deputantur, quia occulte fiunt ab iis qui male agunt: ita et qui bene agunt, palam agunt, quia non verentur, sed gaudent. Boni ergo actus arma lucis sunt, impugnantes tenebras, quae sunt vitia carnis. Sicut in die honeste ambulemus. Verum est, ut quia publice non peccatur, sic agamus quomodo agitur publice, nihil enim tam publicum quam veritas. (Orig.) Verum sciendum est adventum lucis hujus et diei duplici modo accipiendum, et generalem omnibus, et unicuique specialem. Generalis omnibus aderit lux et dies, cum futuri saeculi tempus advenerit; ad cujus comparationem praesentis hujus mundi spatium tenebrae appellantur, quod tempus labescentibus quotidie diebus appropiat, et spatia, quae praeteritis augentur, futuris sine dubio minuuntur 111.1571C| et ideo propior est nostra salus, quam cum credidimus, et quotidie fit propior, sicut et Dominus, cum consummationis saeculi signa distingueret, dixit: Cum autem videritis haec omnia, allevate capita vestra, quoniam appropiat redemptio vestra (Luc. XXI). Fit autem per singulos diei hujus adventus, et nobis enim si Christus in corde sit, diem nobis facit; si ignorantias nostras scientiae ratio fuget, et indignos actus declinantes pia quaeque et honesta sectemur, in luce sumus positi, et quasi in die honeste ambulamus. Quae sint autem opera tenebrarum, quae abjicienda sunt, consequenter enumerat et dicit: Non in comessationibus et ebrietatibus. (Ambr.) Comessationes sunt luxuriosa convivia, quae aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus solent contubernalibus 111.1571D| exhiberi, ut neminem illic pudeat aliquid inhoneste dicere aut facere, quia unusquisque praesumit quod suum convivium sit, solent enim in aliena mensa pudore coerceri, sed hic ad hoc convenitur ut foeda illic gerantur copia vini, et incitetur libidinis diversa voluptas, idcirco evitanda praecipit hujusmodi convivia. Non in cubilibus et impudicitiis. (Amb.) Post luxuriosum convivium et ebrietatem hoc subjecit quod sequitur, id est, concubitus impudicus: hic enim hujus lascivitatis est fructus. Non in contentione et aemulatione. Recte ab his coerceri monet, quia omnis contentio et zelus inimicitias parit, quas tenebras vocat, quia ad lucis praemium pervenire non possunt. Sed induite Dominum Jesum 111.1572A| Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis. Curam carnis prohibet, id est, voluptatem, ut omne quod prohibetur per legem non desideretur, aut certe desideratum vincatur: ipsa sunt enim opera carnis, ut his exuti, induant Dominum Jesum Christum, id est, innovati per Christum ab his malis se retineant. (Orig.) Frequenter diximus Christum sapientiam esse, et justitiam et sanctificationem, et veritatem, et omnes simul virtutes, quas utique qui assumpserit, Christum dicit induisse: si enim haec omnia Christus est, necessario qui haec habet, habet et Christum; qui enim haec habet, carnis curam in concupiscentiis non facit. Moderatione solita Apostolus utitur, cum non per omnia carnis curam negat habendam, certum est enim quod in necessariis habenda est, in 111.1572B| deliciis, et luxuria, atque omni concupiscentia penitus excludenda. (Aug.) Ostendit ergo non esse culpandam carnis providentiam, quando ea providentur quae ad necessitatem salutis corporalis valent; si autem ad superfluas delectationes, atque luxuriam, ut quisque in his gaudeat quae carne cupit, recte reprehenditur, quia providentiam carnis in concupiscentiis facit. « Quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem, » id est, qui delectationibus carnalibus gaudet. (Greg.) Carnis, inquit, curam ne feceritis in concupiscentiis. Sed in his nimirum ducis ac militis verbis agnoscimus quia tunc ab ea mortifero vulnere animus pungitur, cum in ea mensurae aequitas non tenetur: neque enim mortali adhuc in carne viventibus funditus cura carnis abscinditur, 111.1572C| sed ut discerent animo moderato iis uti, praecipitur. Nam quia sollicitos nos esse Veritas in crastinum prohibet, habere utcunque curam in praesentibus non negat, quam tendi ad tempus quod sequitur vetat. Et nimirum Paulus, cum curam carnis fieri in concupiscentia non sinit, procul dubio in necessitate concedit: discretione ergo magni moderaminis carnis cura frenanda est, ut serviat et minime principetur, ne quasi domina animum vincat, sed subacta mentis dominio quasi ancilla famuletur, ut jussa adsit, atque ad nutum cordis repulsa dissiliat, ut vix a tergo sanctae cogitationis appareat, et nunquam contra faciem recta cogitantis obsistat.

CAPUT XIV. Hortatur majores ne inferiores contemnant aut scandalizent, sed pacifice aedificent.

Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. (Amb.) Quoniam ex Judaeis erant qui Romanos ad nomen Christi assumpserant, admixta lege, sicut in primordio Epistolae memoravi, ideo quibusdam videbatur prohibitam carnem edere non debere, aliquibus autem, qui sine lege Christum sequebantur, videbatur contra legem licere edere, et per hoc ipsum disceptationes erant inter eos, quas Apostolus concordiae et saluti studens divina disputatione aufert, ostendens neque edenti prodesse apud Deum, neque non edenti obesse. Infirmum esse dicit, qui propterea quod Judaei prohibiti sunt timet edere: hunc ergo vult remitti judicio 111.1573A| suo, ne scandalum passus a charitate, quae quasi mater est animarum, recedat cum mentis perturbatione, cum Christiani pacifici debeant esse et quieti. (Orig.) Potest quidem videri dictum et ad eos qui ex gentibus crediderunt, extollentes se infirmitate fidei, quia nihil commune aut immundum esse crederent adversum eos qui ex circumcisione crediderunt, observantes adhuc secundum traditiones legis ciborum differentiam, ut eos reprimere videatur et monere, no insultent eis quibus longa consuetudo in observandis cibis discretionem adhuc aliquam et cunctationem movebat. Jubet ergo eum qui ita in hac fide infirmus est assumi magis et non abjici, nec quasi infidelem judicari. Aliud est enim infidelem esse, aliud infirmari in fide. Nam infidelis dicitur 111.1573B| qui non habet fidem, infirmus autem in fide, qui dubitat in parte aliqua fidei. (Aug.) Hoc ergo dicit, ut eum qui infirmus in fide est recipiamus, et nostra firmitate infirmitatem ejus sustineamus, neque dijudicemus cogitationes ejus, id est, quasi ferre audeamus sententiam de alieno corde, quod non videmus. Ideo sequitur et dicit: Alius enim credit manducare se omnia, qui autem infirmus est, olus manducet. (Amb.) Hic fiducia lectionis non dubitat omnia edenda quae data sunt humanis usibus, legit enim in Genesi, omnia bona valde esse, quae creavit Deus; ideo nihil rejiciendum, quia nec Enoch, qui primus Deo placuit, neque Noe, qui in diluvio solus justus inventus est, neque Abraham ille amicus Dei, aut Isaac, aut Jacob justi et Dei amici, inter quos et 111.1573C| Loth fuit, aut caeteri justi ab his abstinuisse leguntur. (Aug.) Quia illo tempore multi jam firmi in fide et scientes, secundum sententiam Domini (Matth. XV), non commaculare ea quae in os intrant, sed quae exeunt, indifferenter sumebant cibos salva conscientia; quidam vero infirmiores abstinebant a carnibus et a vino, ne vel nescientes inciderent in ea quae idolis sacrificabantur. Omnis enim tunc immolatitia caro in macello venundabatur, et de primitiis vini libabant gentes simulacris suis, et quaedam in ipsis torcularibus sacrificia faciebant. Jubet ergo Apostolus et his qui salva conscientia talibus alimentis utebantur, non spernere infirmitatem illorum, qui se a talibus cibis et potu abstinebant, et illis infirmis, ne eos qui carnibus vescebantur 111.1573D| et vinum bibebant, tanquam pollui judicarent. Ad hoc valet quod consequenter dicit:

Qui manducat non manducantem non spernat; et qui non manducat manducantem non judicet. Firmi enim infirmiores contumaciter contemnebant, et infirmi firmos temere judicabant. (Amb.) Qui autem infirmus est, olera manducet. Igitur qui hoc putat utile ut olera edat, ideo suadendum non est, ut carnem edat, ne cum scrupulo edat, et videatur peccare quia propositum suum non custodit. Si quis manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non judicet: quia voluntatis est edere, aut non edere, ac per hoc quaestio hinc fieri non debet: ad hoc enim facta sunt omnia ut voluntati 111.1574A| subjaceant, quia dominio humano subjecta sunt. Nisi ergo mentes abstinentium plerumque impatientia a sinu tranquillitatis excuteret, nequaquam Petrus cum diceret: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam (II Pet. I), protinus vigilanter adjungeret, dicens, in abstinentia autem patientiam; deesse quippe abstinentibus patientiam praevidit, quae eis, ut adesset, admonuit. Rursum nisi cogitationes abstinentium nonnunquam superbiae culpa transfigeret, Paulus minime dixisset: Qui non manducat, manducantem non judicet, qui rursus ad alios loquens, dum de abstinentiae virtute gloriantium praecepta constringeret, adjunxit: « Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitionem et humilitatem, 111.1574B| et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. » Deus illum assumpsit. (Amb.) Assumptus a Deo est, dum ad gratiam vocatus est. Tu quis es qui judices alienum servum? suo domino stat aut cadit. Manifestum est, servum non debere conservi voluntatem judicare cui lex in hac parte tradita non est. Nam qua conscientia edat aut non edat, Deus judex est, cujus servus est. (Aug.) Dicit ergo, ut in his rebus, quae possunt et bono animo fieri, et malo, judicium Deo dimittamus, nec audeamus de alterius corde, quod non videmus, ferre sententiam: in his vero rebus quae ita comprehenduntur, ut eas bono et casto animo non posse fieri manifestum sit, non improbatur si judicemus. Itaque hoc, quod de cibis dicit, quia ignoratur 111.1574C| quonam animo fiat, non vult nos esse judices, sed Deum; de illo autem nefario stupro, ubi uxorem patris sui quidam habuerat, praecepit debere judicari: non enim poterat ille dicere bono animo se tam immane flagitium commisisse. Ergo quaecunque facta ita manifestantur, ut non possit dici: bono animo feci, judicanda sunt a nobis; quaecunque autem ita fiunt, ut quo animo fiant, incertum sit, non sunt judicanda, sed servanda judicio Dei, sicut scriptum est, « quae occulta sunt Deo, quae autem palam sunt vobis et filiis vestis. » (Cass.) Oportet enim unumquemque semetipsum tantummodo judicare et circumspecte cauteque in omnibus custodire, non aliorum conversationem vitamque discutere, 111.1574D| secundum illud Apostoli praeceptum, tu autem quid judicas fratrem tuum, suo domino stat, aut cadit. Et: Nolite judicare ut non indicemini, in quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. V).

Stabit autem, potens est enim Deus statuere illum. (Amb.) Stabit, inquit, Domino suo, propterea quia neque si edat reus erit, neque si non edat culpabilis, si tamen devotione hoc agit, non evitans hanc velut contrariam. (Orig.) Sed videtur haec Paulus profundiore magis sensu elocutus, neque enim ex circumcisione venientibus de edendis oleribus lex aliquid mandaverat, ut ipsis convenire videatur quod ait, qui autem infirmus est, olera manducet. Unde constat eum de cibo verbi ista tractare, et infirmum dicere esse in fide eum, qui non ita perfectus 111.1575A| est sensibus, ut possit omnem cibum verbi Dei sumere: sicut et ipse Apostolus in aliis dicit: Perfectorum autem est cibus solidus, eorum qui pro possibilitate sumendi exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali (Heb. V). Et iterum ad alios dicit: Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis (I Cor. III). Et nunquid ita inepti erimus, ut putemus Apostolum, qui missus est praedicare verbum Dei, lac portasse secum, quod Corinthiis potum daret? Sed manifestum est, hoc cum de qualitate verbi proloqui, et propterea dicere: si quis infirmior est sensibus, et non est ita perfectae fidei, ut de secretioribus mysteriis capiat verbum, non debere ei per ea quae intelligere non potest, disceptationes cogitationum commoveri. « Alius enim, 111.1575B| inquit, credit omnia manducare; » non per hoc Paulus ad omnia comedenda discipulos hortatur, nec gulae et gurgitis est magister: sed de illis sine dubio dicit, quorum fides perfecta est, et multis in verbo Dei discretionibus impeditur, quos idem Apostolus in aliis spiritales appellat, cum dicit: Spiritalis autem examinat omnia (I Cor. II). Ipse est ergo de quo hic dicit: Alius autem credit manducare omnia. Denique et apostolis, antequam Spiritum sanctum acciperent, dicebatur a Domino: Multa adhuc habeo, quae loquar vobis, sed non potestis illa modo audire, veniet autem Paracletus, Spiritus veritatis, et ipse vos docebit omnia (Joan. XVI). Ista ergo sunt omnia quae credit manducare is qui pro fidei perfectione per gratiam Spiritus sancti capax verbi secretioris exstiterit, 111.1575C| habet tamen et infirmus quod sumat ex verbo Dei. Est species quaedam verbi, quam hic Apostolus olera appellavit, quae audientis sensum non tam robustum reddat et fortem, quam sustentet et interire non faciat. In multis etenim de interioribus animae sensibus divina Scriptura quasi de exterioribus corporis loquitur membris, et sicut saepe docuimus, interiorem hominem, vel videre, vel audire, vel ambulare nominari, ita et nunc ipse interior homo aut omnem dicitur cibum posse percipere, si perfectus est, aut si infirmus est, olera manducare; sed ut perfectorum in Ecclesia concordiam et imperfectorum, tanquam inhonestorum in corpore membrorum honestorumque componat, nec habeatur in eis ulla dissensio, dicit: Qui manducat non manducantem 111.1575D| non spernat, et qui non manducat manducantem non judicet. Hoc est, quod et alibi dicitur: « Quia non potest oculus dicere manui, Non es mihi necessaria, et caput pedibus, Non desidero operam vestram; sed multo magis, quae videntur membra corporis inhonestiora esse, necessariora sunt. » Et his ergo, quorum fides tanta est, ut omnia possint manducare et omnem verbi speciem capere, ne superbiant et spernant eos qui infirmiores sunt praecipit, et rursum his qui incapaces sunt perfectioris doctrinae mandat, ne judicent eos quorum sensus capacior est, et intellectus eminentior: solent enim perverso ordine imperiti peritos judicare, at desides studiosos. Interdum tamen et hi qui scientiae aliqua initia 111.1576A| coeperint inflantur et extolluntur adversum eos qui videntur minus capaces esse; idcirco igitur interpretatione Apostolicae auctoritatis Paulus utriusque partis insolentiam reprimens dicit: Tu quis es, qui judicas alienum servum? suo Domino stat aut cadit. Quod dicit, stat aut cadit, secundum sensum ejus quem increpat dicit. Nam et imperitior, si videat quempiam profundius aliquid, et ut ipse capere non potest, sentientem, cecidisse eum judicat a fidei statu, et rursum qui inflantur ex scientia, et non cum charitate, sicut Paulus commonet, agunt, similiter de imperitioribus quibusque opinantur, et ideo potestatem fratri judicandi fratris exemit. Bene autem alienum servum ait, quia Dominus dicit: Vos autem omnes fratres estis (Matth. XXIII), omnes, hoc 111.1576B| est, universa creatura, et unus est solus Dominus Jesus Christus, qui est Dominus omnium, dives in omnibus (Rom. X); simul et bonitatem Dei ineffabilem manifestat, cum dicit de eo qui cecidisse videtur, etiamsi vere ceciderit, quia potens est Deus statuere illum; Dominus enim erigit elisos (Psal. CXLIV).

Nam alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem, unusquisque in quo sensu abundet. (Aug.) Sequestrata jam meliore consideratione, non de duobus hominibus mihi videtur dictum, sed de homine et Deo; qui enim alternos dies judicat homo est: potest enim hodie aliud, cras aliud judicare, id est, ut quemcunque hodie malum convictum confessumque damnaverit, cras bonum inveniat cum se correxit: vel contra cum aliquem justum hodie laudaverit, cras 111.1576C| inveniat depravatum; qui autem judicat omnem diem Deus est, quia non solum qualis quisque [sit, sed etiam qualis omni die futurus sit, novit. Ergo unusquisque] in suo intellectu abundet, inquit, id est, quantum humano intellectui non solum, vel unicuique homini concessum est, tantum audeat judicare. Qui sapit, inquit, diem, Domino sapit. Id est, quia hoc ipsum ad praesentem diem bene judicat, Domino sapit; hoc est enim bene judicare ad diem, ut noveris non esse de correctione ejus desperandum in futurum, de cujus culpa manifesta in praesentia judicaveris. Alius, inquit, quaedam nonnullis intermissis intelligit: alius vero ad intellectum omnia possibilia ita ut sunt videnda cognoscit. (Orig.) Potest tamen secundum litterae Apostolicae consequentiam videri 111.1576D| hoc de ciborum continentia vel libertate tractari: quoniam quidem vocatio, quae in Christo est, nihil commune aut immundum ponit in cibis, sed continentiae ratio suadet etiam a licitis abstinere, Non enim, ut et ipse in aliis dicit (I Cor. VI, X), quia omnia licent, idcirco etiam omnia expediunt, vel omnia aedificant; ipsa tamen abstinentiae ratio diversa est pro voto et proposito voventis. Alius namque hoc judicat, et ita apud animos suos decernit, ut omnem diem, hoc est, continuum vitae suae tempus exigat in abstinentia; alius vero tempus aliquod velut votiva professione decernit, in quo sive ut jugem, sive ut temporalem suscipiat continentiam. Uniuscujusque sensibus dat liberam facultatem. Utrumque 111.1577A| tamen acceptum fieri apud Dominum pollicetur. Qui sapit diem, Domino sapit; et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo; et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Gratiae ergo Deo ab utroque referuntur, ab illo pro fructu continentiae, ab hoc vero pro libertate vescendi; sed quoniam, ut in anterioribus ostendimus, profundior invenitur Apostoli sensus, quam ciborum carnalium ratio continet in spiritali expositione, secundum ea quae supra disseruimus de his quorum alius omnem diem, alius vero alternos judicat dies. Possumus illud sentire, quod in Scripturis divinis unumquodque capitulum, in quo dogma pietatis et fidei continetur, dies dicatur. Vere enim dies est qui illuminat mentem, qui ignorantiae tenebras fugat, 111.1577B| qui Christum, qui sol est justitiae, habet in sese. Si quis ergo sit qui ita divinis litteris operam impendat ac studium, ut omnem diem et omnem sensum Scripturae divinae discutiat et dijudicet, ita ut non eum pertranseat de lege iota unum vel unus apex, hic omnem diem videbitur judicare: qui autem non est tantus ingenio, alternos, id est, paucos ex multis capiet sensus, qui si non ad plenitudinem scientiae sufficiant, at certe qui ad summam fidei satis sint. Uterque ergo secundum apostolicum consilium gratias agat Deo; ille qui sapit omnem diem et qui manducat omnia, id est, qui agnoscit et intelligit omnia; et ille qui, licet non omnia manducet et non universorum intelligentiam capiat, brevi tamen fidei confessione salvatur. Et ideo etiam non manducans 111.1577C| omnia, nec omnium scientiam sumens, agere tamen etiam ipse gratias dicitur Deo.

Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. (Amb.) Sibi viveret aliquis, si non ageret sub lege. At qui freno legis gubernatur, non sibi utique vivit, sed Deo qui legem dedit, ut secundum voluntatem ejus vivat; et qui moritur, simili modo Deo moritur, quo judice aut coronabitur, aut condemnabitur. Sibi etenim sancti nec vivunt, nec moriuntur: sibi non vivunt qui per omne quod agunt ad lucra spiritalia anhelant, atque orando, praedicando, sanctis operibus insistendo coelestis patriae cives multiplicari desiderant. Sibi minime moriuntur, qui in conspectu hominum Deum de sua morte glorificant, ad quem pervenire etiam moriendo festinant. Pensemus 111.1577D| itaque in morte sanctorum quantum eorum opprobrium ab infidelibus fuit, sed quanta laus Domini in corde fidelium excrevit, qui si suam laudem quaererent, profecto pati tot opprobria in morte timuissent. Nemo nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur qui suam gloriam nec vivendo nec moriendo quaesierunt. Videamus si ipse primus pastor Ecclesiae, qui sibi non vixit, sibi sit mortuus; Joannes ejus socius requiratur, et de verbis Domini ex morte pastoris ejusdem dicit: Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum (Joan. XXI). Non ergo sibi est mortuus qui Deum clarificavit in morte. Discamus igitur, fratres mei, intentionem nostram in omnibus quae agimus sollicita inquisitione 111.1578A| discutere et nostra non quaerere si omnipotenti Deo volumus ministrare. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. Idem est sensus: Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Amb.) Verum est omnes nos Domini quasi servos in conditione et Redemptoris dominio, et unumquemque pro merito suo tractari. (Orig.) Quid sit vivere in Christo et quid sit mori in Christo dictum a nobis saepe est in hujus Epistolae expositione, et praecipue in eo loco ubi explanare tentavimus sermonem Apostoli, quo ait (Rom. VI): Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia et convivemus ei. Si ergo meminimus quae in hoc loco dicta sunt, ex ipsis etiam propositus in praesenti sermo apostolicus apertior et lucidior fiet, quomodo nemo nostrum sibi vivat, et nemo 111.1578B| sibi moriatur. Non enim unusquisque ipse sibi dat, sed a Christo sumit mortis exemplum, qui solus peccato mortuus est, ut et ipse imitatione ejus possit alienus et mortuus effici a peccato. Sed et vitae exemplum non ipsi ex nobis habemus, sed ex Christi resurrectione suscipimus, ut idem Apostolus dicit: Ut sicut Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et vos in novitate vitae ambuletis. Novitas ergo vitae, qua in Christo per fidem resurrectionis ejus vivimus, Domino deputatur, quia non a nobis, sed ab ipso sumit exordium; et ideo: Sive vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive igitur vivimus, sive morimur, Domini sumus. Mortem etenim appellat illam, qua Christo, ut diximus, consepulti, et in morte ipsius baptizati, peccato mortui sumus, et 111.1578C| vitam qua alieni effecti ab hoc mundo et, ut ipse ait, ex mortuis viventes, non nobis, id est, non carni vivimus, sed Deo, secundum ea quae in subsequentibus jungit.

In hoc enim Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. (Amb.) Per Christum Dominum facta est creatura, quae per peccatum alienata est ab auctore, facta captiva: quam Deus Pater, ne opus ejus periret, misso suo Filio de coelis ad terras, docuit quid faciendo manus piratarum effugeret. Propter quod et occidi se passus est ab inimicis, ut descendens ad inferos, quia innocens erat occisus, reum faceret peccatum, ut quos tenebat apud inferos, amitteret. Quoniam ergo vivis ostendit viam salutis, ac se obtulit pro eis, mortuos vero liberavit de inferno, tam vivorum quam et 111.1578D| mortuorum dominatur; ex perditis enim iterum reformavit sibi illos in servos. (Orig.) Sed moveat aliquem fortassis quod dicit Apostolus, idcirco mortuum esse et vixisse, ut et mortuorum et vivorum dominetur, quasi hoc dederit intelligendum, quod nisi mortuus fuisset, mortuorum dominatum non habuisset, et nisi post mortem rursum vixisset, non tenuisset dominationem vivorum. Sed ad hoc ita respondendum puto: Duobus ex modis constat in omnem creaturam Christi dominatio. Uno per quem ut creator omnium et potestatem gerens universorum, vi majestatis et necessitate potentiae habet cuncta subjecta; per quem non solummodo bonis et sanctis mentibus ac spiritibus dominatur, verum 111.1579A| et nequam et refugis, et his quos Scriptura divina malignos angelos appellavit: idcirco enim et omnitenens vel omnipotens dicitur, secundum quod Joannes designat in Apocalypsi, dicens: Haec dicit, qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens (Apoc. I); hic ergo unus est modus, quo Christus omnibus dominatur. Alius vero est, quo tanquam bonus et boni Patris Filius non vult rationabiles spiritus ad obedientiam legis suae violenter inflectere; sed exspectat ut sponte veniant, ut voluntate et non necessitate bonum quaerant, et docendo magis quam imperando, invitando potius quam extorquendo persuadeat. Inde denique est, quod usque ad mortem dignatur accedere, ut exemplum obedientiae et moriendi formam volentibus peccato et vitiis emori derelinquat; et 111.1579B| propter hoc in praesenti loco Apostolus scribit idcirco eum mortuum esse, et vixisse, ut vivorum et mortuorum dominetur, vivorum, profecto illorum qui resurrectionis ejus exemplo novam et coelestem in terris exigunt vitam: mortuorum illorum sine dubio, qui mortificationem Christi in corpore suo circumferunt, et mortificant membra sua, quae sunt super terram (Coloss. III).

Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum, cum sive mortificatio sit in te carnis vitiorum, non ex te orta sit, sed Christi morte donata: sive tibi novitas vitae est, et in terris ambulans conversationem habes in coelis, Christi hoc resurrectione merueris? Bene autem utriusque vitii notam vernacula appellatione signavit, illi dicens: 111.1579C| Quare spernis, et huic: Quare judicas fratrem tuum? Solent enim hi qui aliquantulum videntur in scientia profecisse, spernere et nihili ducere eos qui altioris intelligentiae minus capaces sunt: e contrario autem imperiti et indociles judicare, hoc est incusare et condemnare eos qui altiora et profundiora perquirunt, quam capere aut assequi ipsi possunt. Et ideo Apostolus resecare culpam volens ex utraque parte nascentem, illis quidem praecipit, ne inferiores spernant atque despiciant; his vero ne superiores se judicent, cum peritiam non habeant udicandi. Quamvis ergo utrumque reprehendat, et eum qui spernit fratrem inferiorem, et eum qui judicat superiorem, tamen ut ostenderet illum gravius in 111.1579D| judicando, quam hunc in spernendo fratrem peccare, omissa spretionis culpa, praesumptionem judicantis fratris exaggerat et judicat, et ideo in consequentibus jungit:

Omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu et omnis lingua confitebitur Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo; non ergo amplius invicem judicemus, sed hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. (Orig.) Assumens causas ex his, in quibus non recte judicant hi qui judicant fratres, recti et justi introducit divini judicii formam, et ait, Omnes enim nos stare oportet ante tribunal Dei, quo scilicet noverit is qui judicat fratrem, tantum se crimen 111.1580A| elationis incurrere, ut tribunal Dei sibi videatur assumere, et Unigeniti judicium praevenire. Verum quid sibi velit hoc ipsum, quod Apostolus tribunal Dei memorat, et quomodo intelligendum sit videamus. Non solum enim in hoc loco, sed et Corinthiis scribens, tribunalis facit nihilominus mentionem, ubi ait: Propter quod studemus sive praesentes, sive absentes placere ei: omnes enim manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque in corpore, prout gessit, sive bona sive mala (II Cor. V). Sed et apud Danielem prophetam invenimus talia quaedam de judicandi specie descripta: Videbam, inquit, et ecce sedes positae erant, et vetustus dierum sedebat, et indumentum ejus, sicut nix, candidum, et capilli capitis ejus sicut lana munda. Thronus ejus flamma 111.1580B| ignis, rotae ejus ignis inflammans. Fluvius ignis currebat ante ipsum. Millia millium ministrabant ei, et decies millies dena millia assistebant ante eum: judicium constituit et libri aperti sunt (Dan. VII). In duodecim quoque prophetarum libro sub mysterio dicitur quia in valle Josaphat Dominus judicet populum suum: ipsam autem vallem Josaphat Paulus propterea vallem judicii nominat. Sed de his nunc singulis, quae similitudinis causa protulimus, disserere longum videtur. Ea tamen quae ad Corinthios scripsisse Apostolum diximus, conferentes cum praesenti loco vel caeteris, quae apud prophetas scripta memoravimus, declarari videmus ex omnibus certissime futurum esse judicium Dei: cujus species ut notior hominibus fieret, judicandi forma ex his quae inter 111.1580C| homines geruntur assumpta est, quo scilicet nosceremus, quia sicut judex iste terrenus celsiorem quemdam locum, quod tribunal appellatur, ascendit, ut ex eo altior et eminentior caeteris qui judicandi sunt fiat, ne conspectum ejus lateant vel reorum supplicia, vel allegationes innocentium: ita intelligamus et judicem omnium Christum et natura et majestate cunctis emimentem introspicere corda et conscientias singulorum, manifestare occulta et obtecta revelare, ut et bonis actibus laudem tribuat, et mali poenam quam merentur excipiant. Quod si manet futurum judicium Dei, et tale judicium in quo non solum unusquisque recipiet pro actibus suis, sed et pro omni vitioso verbo redditur ratio secundum sententiam Domini: cogitationes quoque malae confutabuntur, 111.1580D| redarguente conscientia, et in omnibus unusquisque nostrum per se rationem reddet Deo. Non ergo, inquit, amplius invicem judicemus, et reliqua. Nudabitur enim universae, ut ego arbitror, creaturae rationabili cor nostrum, et relevabuntur occulta, vel etiam manifestabuntur; est enim differentia. Videntur enim ea quidem quae revelantur ad malos pertinere, de quibus dicitur: In igne enim revelabitur (I Cor. III); ea quoque quae manifestantur, ad bonos, et ideo dicitur: Omne enim quod manifestatur lux est (Ephes. V); et tanquam libri quidam descripti, vel tabulae incisae continentes litteras actuum cogitationumque nostrarum ab omni, ut diximus, creatura rationabili relegentur; et hoc est quod arbitror indicari per 111.1581A| Danielem, ubi dicit, et libri aperti sunt, qui scilicet et in corde nostro involuti sunt et obtecti, continentes quidem scripta quae gerimus et notis quibusdam conscientiae sulcati, nec tamen ulli nisi Deo soli cogniti. Isti ergo libri animae nostrae vel cordis nostri paginae aperientur in conspectu throni flammei, et rotarum ignis ardentis, et fluminis ignei percurrentis ante vetustum dierum. Videbunt haec et legent etiam angeli, et illa millies millia angelorum, et decies millies dena millia ministrorum, et ita criminum nostrorum, in quibus nunc unum saltem testem pati confundimur, coelestium tunc virtutum testes catervas innumerabiles patiemur. Cum autem Paulus dicit quia Omnes stabimus ante tribunal Dei, et se cum his societ qui stabunt ante tribunal Dei, quisnam est 111.1581B| qui semetipsum ita decipiat et fallat, ut ad judicium se Christi, et ad tribunal cognitionis ejus non putet esse venturum, aut manifestandum se non putet in his quae sive recte, sive etiam minus recte commiserit? Quod vero in praesenti quidem loco « tribunal Dei, » ad Corinthios vero « tribunal Christi » posuit, ego quidem nullam puto esse differentiam, quo minus unum atque idem « tribunal Christi » et tribunal Dei nominetur, secundum quod ipse Salvator in Evangelio dicit: Omnia quae habet Pater mea sunt (Joan. XVI). Et iterum: Pater, mea tua sunt, et tua mea (Ibid.). Si quis tamen putat in sermonibus Pauli, quia nulla in ejus litteris otiosa vel syllaba est, causas varietatis hujus esse requirendas, poterit fortasse tale aliquid dicere: Christi vocabulum, quantum ad proprietatem appellationis 111.1581C| ipsius pertinet, Verbi in carne positi, et mundum Deo reconciliantis indicium est, sic et idem Paulus dicit, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V); sed reconciliationis hujus spatia conversionis nostrae dilatio, et emendationis negligentia distendit, et longiora constituit, et donec evacuet omnes principatus et potestates, et ponat inimicos sub pedibus suis, ac novissimum inimicum destruat mortem, ita eum regnare oportet, ut ministerium susceptae in carne dispensationis exerceat, et bonos quidem manifestet, culpabiles autem recipiant unusquisque secundum opera sua: Ubi tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV); id est, conversos et emendatos omnes obtulerit Deo, et ad integrum mysterium mundi reconciliationis expleverit, tunc, ait, 111.1581D| ante tribunal Dei astare dicitur, ut impleatur hoc quod sequitur, Vivo ego, dicit Dominus, quia mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo. Flectet autem genu omnis creatura Deo in nomine Jesu, per quem reconciliata est ei, secundum quod idem Apostolus dicit, quia In nomine Jesu omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Phil. II). Flectere sane genu, et omnem linguam confiteri Deo, de Isaiae prophetae sermonibus (Isa. XLV) assumpsit Apostolus. Quod tamen non est carnaliter accipiendum, ut putemus quod etiam coelestia, quae dicit genu flectere, carnalibus membris facere hoc credantur: verbi causa, ut putetur, vel sol, vel luna, vel stellae, vel etiam angeli, et quacunque sunt quae 111.1582A| coelestia nominantur, corporalibus inflexa genibus adorare, aut etiam lingua carnali et tali membro, quali nos homines loquimur, putentur confiteri Deum, de quibus dicitur, quia sunt spiritus et ignis secundum quod Propheta dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII). Et quae genua in spiritibus esse credentur, aut quae lingua in ignis specie requiretur? Sed genu flectere, subjecta esse cuncta, et cultui Dei obedire declarat. Movet me adhuc ex his, quae de Epistolis ad Corinthios assumpsimus, ubi dicit: Ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bona, sive mala, utrum quia in omnibus hominibus necesse est aliquid boni esse, aliquid et mali, nec ullum in bonis inveniri, qui non aliquid habuerit et mali: vel iterum 111.1582B| aliquem in malis, qui non habuerit aliquid et boni, propter Scripturam quae dicit: Spiritus enim incorruptibilis in hominibus est; propterea dixerit ut unusquisque et pro bonis suis bona, et pro malis recipiat mala, an bonos illos dicat, quibus nihil mali ascribendum sit, et illos malos quibus boni nihil omnino debeatur. Sed si hoc novissimum putemus, videbimur contra evidentem venire rationem. Nullus enim, ut dixi, ita bonus invenietur, cui non aliquid insitum sit mali, ut ex multorum sanctorum perfacile colligi videtur exemplis; et rursus, nemo est pessimorum, etiam si ipse Judas ponatur, qui supra omnem impietatem impius fuit, ut non aliquid etiam ipse boni habuisse videatur. Nam ut illa omittam, quae cum apostolis positus quasi unus ex ipsis gerebat, 111.1582C| quamvis et ibi jam bonis ejus miscerentur et mala, erat enim pecuniae cupidus; tamen hoc ipsum, quod poenitentia ductus reportavit triginta argenteos ad sacerdotes, et dixit, Peccavi, tradens sanguinem justum, fuit aliquid boni. Ex quibus omnibus videtur mihi, quoniam non potest unus atque idem bona simul recipere, et mala: neque enim simul et in paradisum quis, aut in regna coelorum, et in gehennam mitti potest, in illis tantummodo rationem boni non habere, in quibus valde praeponderant mala; et in illis rationem mali non accipi, in quibus praeponderant bona, et in quibus malorum vestigia poenitentia conversionis abolevit. Ut autem ad propositi capituli finem conclusionemque redeamus, cum, inquit, tanta sit apud Deum et apud Christum 111.1582D| ejus judicii veritas, tanta futurae examinationis indago, Non ergo, ait, amplius invicem judicemus; sed hoc judicate magis, ne ponatis offensionem fratri vel scandalum. Hoc judicate, id est, hoc statuite ne per observantiam ciborum offensiones fratribus, vel scandala generetis. De offensione vel scandalo jam supra diximus quod scandalum sit cum in via, qua inceditur, aliquod invenitur objectum, in quod offendant scandentium vel incedentium pedes; hoc est ergo quod patiuntur hi, qui viam fidei nuper ingressi, priorum vel contentionibus, vel negligentiis, vel contemptu et elationibus offenduntur, atque exemplis eorum recussi avertuntur a fide.

Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil est comper 111.1583A| per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. (Orig.) Diximus et in aliis, quod in Scripturis sanctis vernacula quadam appellatione quod sanctum vel mundum non est, commune nominetur: quae tamen appellatio in novo Testamento frequentius invenitur, in veteri vero non recordor sicubi nominata est, ut in Evangelio Salvator dicit, quia De corde procedunt cogitationes malae, homicidia, fornicationes, adulteria, furta, falsa testimonia, et ista sunt quae communicant hominem. Non lotis autem manibus manducare non communicat hominem (Marc. VII). Quamvis in nonnullis exemplaribus Latini pro communicat, coinquinat posuerint, et licet eadem virtus sit, proprietas tamen sermonis communicat habet. Sed et in Actibus apostolorum Dominus 111.1583B| dicit ad Petrum: Quod Deus mundavit tu commune ne dixeris (Act. X). Puto ergo inde usum sermonis hujus assumptum, ut quia, verbi gratia, vasa templi ministerio segregata, vasa sine dubio Domini appellabantur, ad horum autem distinctionem reliqua vasa communia dicebantur, ita et ad ciborum distinctionem, eorum quos quasi mundos et secundum legem edendos Scriptura segregavit, reliqui omnes communes appellati sunt. Sed Judaei vim verbi ignorantes, unde communis diceretur homo, quem communem appellabant, sermonis usum sine significationis intelligentia tenuerunt. Neque enim cibi quos Deus creavit, aut ignoranter aut simpliciter sumpti communem hominem facere poterant et immundum: sed mens illa hominis, quae Deo soli 111.1583C| segregata est, merito munda appellatur. Quae vero aliena a Deo est, quoniam non ab uno spiritu immundo, sed a plurimis possidetur, idcirco talis homo communis appellatur, quasi qui multorum sit, vel vitiorum, vel daemonum servus, secundum illum, qui interrogatus, Quod tibi nomen est? respondit Legio. Multi enim sumus (Luc. VIII); et secundum illud quod a Salvatore dicitur, quia cum exierit immundus spiritus ab homine, circuit loca arida, quaerens requiem, et non inveniens, redit: et inveniens domum vacantem, et scopis mundatam, assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant in ea (Luc. XI); et sine dubio iste talis homo communis dicitur, eorum videlicet servus effectus, 111.1583D| omnium spirituum malignorum, qui habitant in eo. Merito ergo sciens sermonis hujus hanc esse rationem Paulus, dicit: Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil est commune per ipsum. Nihil enim in creaturis Dei natura sui immundum est. Omnia namque a bono Deo creata bona esse constat et munda. Sed ei, inquit, qui existimat aliquid esse commune, ipsi commune est: hoc est, qui intentione cordis immundum aliquid cogitat, et observantiam diversitatis non amittit, sicut et in consequentibus; Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est. Quia non est ex fide: omne enim quod non est ex fide peccatum est. Nec tamen in his distinctionem legis exclusit, ut absolute diceret nihil esse commune, aut immundum eorum quae lex definivit immunda. 111.1584A| Praemisit enim causam, cur per semetipsum nihil commune dicatur: Scio, inquit, et confido in Domino Jesu. In Domino ergo Jesu nihil commune per semetipsum, hoc est, natura sui dicitur: Sed illi, inquit, qui existimat et qui putat aliquid commune, ipsi commune est. Et ne mireris, quia cogitatio mentis cibum, qui natura sui communis vel pollutus non est, faciat pollutum, cum e contrario cibum vere pollutum (vere enim pollutus est, qui idolis immolatur,) simplicitas mentis, et nulla cogitationis scrupulositas injecta, omni suspicione contaminationis absolvat. Et rursum, etiam si mundus sit cibus, suspicionem tamen aliquis patiatur, quasi quod idolis immolatus sit, pollui dicitur per conscientiae scrupulum.

Si enim propter escam frater tuus contristatur, jam 111.1584B| non secundum charitatem ambulas. (Orig.) Cum diffinisset apostolico dogmate per Dominum Jesum nihil commune aut immundum natura sui putandum, et dedisset erga usus ciborum fidelibus quibusque absolutissimam libertatem, rursus ad aedificationem fraterni amoris licentiam resecat libertatis, et dicit: Etiamsi commune nihil est, et usus omnium ciborum licenter admittitur, tu tamen, si propter cibum, quem licito putas sumendum, fratrem tuum, qui nondum conscientiae hujus capax est, scandalizas, jam non secundum charitatem ambulas, nec affectum in te fraterni amoris ostendis. Quid enim laederis, si ut fratrem tuum non contristes, etiam a licitis abstineas? Tibi enim abstinere a licitis crimen nullum est, illi vero, in quibus discernit et putat non licere, 111.1584C| condemnabilis usus est. (Ambr.) In alia Epistola dicit: Esca ventri, et venter escis: et hunc et has Deus destruet (I Cor. VI). Quia non de esca aut placet quis Deo aut displicet; ideo charitatem sectandam monet, qua nos Deus liberare dignatus est: sic enim ait: Deus autem propter nimiam charitatem misertus est nostri. Quisquis ergo hujus beneficii memor est, hanc excolit nec illi aliquid anteponit. (Orig.) Qui enim discernit, si manducaverit, damnatus est. Quod si facias, tu utique fratrem tuum perdis, pro quo Christus mortuus est, et tu ei causas perditionis acquiris. Noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est. (Ambr.) Quantum valeat salus fratris, ex morte Christi cognoscitur; itaque qui scit quantum 111.1584D| constet, confirmare illum debet, non scandalizare, ut ex re frivola faciat illi scrupulum, et incipiat excitare [haesitare] an manducanda caro sit, nec ne, qui forte simpliciter edebat, securus de conscientia sua. At vero cum adeunt controversiae, incipiet perturbatione in Dei creaturam peccare, et erit injuria Creatoris quae proficiet ad perditionem dubitantis. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Hoc est, doctrina Dominica, cum sit bona et salutaris, non debet per rem frivolam blasphemari; blasphematur autem cum dubitatur de Dei creatura. Potest et sic intelligi bonum nostrum blasphemari, quia qui bona opera habet, si in alia reprehendatur re minima, (Orig.) bonum illud suum offuscat, et incipiet bonum ejus blasphemari per malum ejus, sive, quia 111.1585A| bonum est legem spiritaliter intelligere, et impia atque inepta haereticorum, vel falsae philosophiae studentium dogmata tanquam immundos cibos pollutosque vitare: hoc enim est quod spiritali lege sancitur. Tamen si quis ex Judaeis, verbi causa, aut ex his, qui Encratitae appellantur, velit Christo credere, putet tamen non parum inesse momenti in observantia continentiae, vel eorum ciborum qui lege prohibentur, vel quos quasi castitati adversantes aestimant, nonnulli etiam Scripturarum auctoritate declinandos: hujusmodi hominem si perurgeas ad communes omnium cibos, nec dicas eum aliter posse salvari vel ad fidem Christi et gratiam pervenire, nisi sumptis his quos refugit cibis, tunc vere bonum spiritalis sententiae blasphematur, putante eo quem perurges, 111.1585B| hanc apud nos haberi fidem, ut salvum fieri nullum credamus, nisi qui suilla vescatur carne, vel aliis hujusmodi communibus et indifferentibus cibis. Non est enim regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. (Ambr.) Manifestum est quia nemo per escam placet Deo, aut displicet. Hos in regnum Dei dicit intrare qui justitiam sequuntur, sed Christianam habentes pacem, quam Dominus dedit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV) ex qua oritur gaudium, in Spiritu sancto. Disceptatio autem non habet gaudium, sed iram; ideo non illic respicit Spiritus sanctus, quia gaudet in solis pacificis. (Cass.) Itaque si regnum Dei intra nos est, et ipsum regnum Dei justitia et pax et gaudium est, ergo qui in istis 111.1585C| commoratur sine dubio in regno Dei est, et e contrario illi qui in injustitia, et discordia, et tristitia, morte operante, versantur, in regno diaboli et in inferno, ac morte sunt constituti: his enim judiciis vel Dei vel Zabuli discernetur regnum. Et revera si sublimi mentis intuitu consideremus statum illum in quo degunt coelestes supernaeque virtutes, quae vere in regno Dei sunt, qui alius esse credendus est, quam perpetua jugisque laetitia? Quid enim tam proprium verae beatitudini tamque conveniens quam tranquillitas jugis et gaudium sempiternum? (Orig.) Ait ergo: Quid opus est tantopere pro cibis et escarum qualitatibus fraternam pacem charitatemque turbare, cum regnum Dei, propter quod laboramus et currimus, neque per escas constet, neque per potum, 111.1585D| sed aliena haec sunt a regno Dei, et ab illa conversatione futura? Ibi enim sicut Neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei (Marc. XII), sic neque escam neque potum sumunt, sed sunt sicut angeli Dei. Igitur absolutissimo dogmate et evidenti ab Apostolo sententia terminatum est, in regno Dei, neque escas corporales, neque potum habere locum, sed justitiam et pacem in Spiritu sancto: et ideo hortatur ut in illis nos exerceamus, et illa bona jam hic habere meditemur atque illam substantiam possidere, quae nobiscum transire possit ad regna coelorum. Pax ergo et justitia, et si qua hujusmodi sunt, quae per Spiritum sanctum conquiruntur, ipsa nobis erunt cibus et substantia in regno Dei, et ideo per haec docet 111.1586A| non escarum corporalium rationes, quae nullae erunt in futuro, sed virtutum curam gerendam, quae nobiscum in praesenti vita, et in futuro permaneant in regno Dei. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. (Ambr.) Quoniam Christus nos redemit, ideo ait, qui in hoc servit Christo, quasi redemptori, placet Deo. Quare? Quia ipse misit Christum, ut redimeret genus humanum, sicut ipse Dominus ait: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Joan. V). Qui ergo placet Deo probatus est hominibus. Quomodo? Accepit enim donum, per quod appareat dignus Deo. (Orig.) Hoc est, quod de se ipso in aliis dicit: Sicut et ego, inquit, omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile sit, sed quod multis (I Cor. X). Ideo enim et 111.1586B| cum esset apostolus Christi, fiebat Judaeis Judaeus, sine dubio, ut placens Judaeis salvaret eos: et his qui sine lege erant, fiebat et ipse sine lege, ut placens eis salvos faceret eos. Placere autem se hominibus ita dicit, non oblectando vitiis, sed infirmitates eorum per patientiam sustentando. Sed ne illud quidem otiose praetereamus, quod ait: Nam qui in hoc, hoc est in Spiritu sancto, Christo servit, placet Deo, et probatus est hominibus. In Spiritu sancto Christo servire secundum hoc dicit, quod et alibi ait: Nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII). Servit ergo Christo in Spiritu ipse Paulus, qui accepta gratia sancti Spiritus servit verbo Dei, servit sapientiae, servit justitiae, et omnibus simul virtutibus, quae Christus esse memoratur. Et ideo placere in his dicitur 111.1586C| Deo, quia implet voluntatem Dei secundum verbum quod ipse pronuntiavit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Matth. IV). Qui ergo audit Deum, et servit Christo in quo complacuit Deus, placet Deo, et probatus est hominibus.

Itaque quae pacis sunt sectemur, et quae aedificationis sunt invicem custodiamus. (Orig.) Supra dixit hospitalitatem sectantes, et hic similiter, quae pacis sunt, inquit, sectemur, et quae aedificationis in invicem; et sicut ibi ostendimus qualiter sectanda sit hospitalitas, ita et hic qualiter pax sectanda sit intelligamus, quia David similiter dicit: Inquire pacem et sectare eam (Psal. XXXIII). Licet in Latinis codicibus habeatur sequere eam, sectare tamen etiam ibi scriptum 111.1586D| est, in quo hoc mihi videtur ostendi. Quoniam quidem a multis inquiete et insolenter agentibus turbata pax et effugata velut subterfugit ab hominibus: e contrario ab his qui Christum didicerunt et ipsi serviunt, etiam fugitans consectanda est, et modis omnibus revocanda. Sectatur autem pacem, qui ea quibus pax constare potest, etiam cum labore suo, cum damno, cum opprobrio queque, et, si ita necesse sit, etiam cum periculo vitae famaeque custodit: haec enim non solum pacem, verum et aedificationem ad invicem servant. Aedificatur enim is qui viderit te non quae tibi soli, sed quae aliis expediunt requirentem, et sic crescit aedificium fidei ac templum Dei ex lapidibus vivis per constructionem charitatis 111.1587A| assurgit; et ideo addit: Noli propter escam aestruere opus Dei. Solvit enim opus Dei, et aedificium destruit charitatis, qui propter ciborum intemperantiam scandala fratribus ponit. (Ambr.) Homo opus Dei est, et iterum opus Dei est, dum reformatur per generationem [regenerationem]; et esca opus Dei est, sed non homo propter escam, sed esca propter hominem: multum ergo distat; ideo noli, inquit, opus Dei quod praeclarum est dissolvere, propter hoc quod humillimum est. Beneficium enim Dei irritum facit, qui fratrem liberatum a peccato per disceptationem rursus provocat ad peccandum, solvens in ipso opera Christi quae gessit, ut hominem a peccato liberaret.

Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini 111.1587B| qui per offendiculum manducat. (Ambr.) Verum et manifestum est omnia munda esse: quippe cum in Genesi legatur esse omnia, quae Deus fecit, valde bona. Cum ergo per naturam omnia bona et munda sint, dubitantibus tamen fiunt immunda: et erit illi offendiculum, qui cum dubitet edit tamen non munda conscientia, quia quod sibi inutile putat, facit. Ideo nulli contradicendum est, qui hac [quid in hac] re sequatur. (Orig.) Notandum autem quod dixit: Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offensionem manducat, simile est illi quod superius dixit, quia Nihil commune per se ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Igitur secundum naturam sui et rationem creaturae, qua cuncta quae sunt a Deo facta sunt, omnia a Deo 111.1587C| munda sunt, et immundum, vel quod commune dicitur, nihil est. Duas tamen causas posuit, quibus vel quae munda sunt, immunda fiant, vel, quae bona sunt, mala. Ait enim in praesenti quidem loco: Sed malum est homini qui per offensionem manducat. Quod ergo sui natura bonum est, ex offensionem efficitur malum, id est, in eo quod offenditur frater, te utente his cibis, in quibus ille scandalum patitur. Alia vero causa est qua commune vel immundum efficitur quod natura sui immundum non est, si existimet quis et apud se ita habeat quod commune sit; illi ergo ipsi tantummodo qui hoc ita existimat commune efficitur vel immundum. Ex quibus evidenter Apostolus edocet non in rebus, vel in substantiis, sed in actibus et in cogitationibus minus rectis immunditiam 111.1587D| pollutionemque consistere, quamvis Moysi lex quaedam munda, et quaedam immunda signaverit; in quibus distinctiones quasdam ponere voluit, ut populus, qui sub lege censebatur, discerni per hujusmodi observantias a caeteris gentibus videretur: et quandiu quidem populus ille sanctus, et segregatus a caeteris nationibus habebatur, etiam discretio de mundis et immundis necessaria videbatur, quae segregaret et secerneret specialem populum Dei a nationibus, quas ignorantia Dei, et idolorum cultus faciebat immundas; ubi vero janua fidei gentibus aperitur, et invitantur omnes ad Deum, ostenduntur Petro omnia quadrupedia, et repentia, et volatilia exposita in linteo, quod coelitus fuerat deductum, et 111.1588A| dicitur ei: Surge, Petre, occide, et manduca (Act. X); cumque legalis observantiae memor respondisset ad Dominum, et dixisset: Absit, Domine, quia nunquam commune aut immundum introivit in os meum, coelesti sententia pronuntiatur: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris. Ubi ergo omnes gentes per agnitionem fidei a contaminatione mundantur, ibi et omnis cibus verbo Domini et oratione purgatur: et ob hoc Apostolus dicit, quia omnia munda sunt, tantum ut illud vitetur quod in sequentibus ponit, ne per offensionem fratris manducanti rursum fiant immunda quae munda sunt. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. (Ambr.) Cum de sola carne ageret, adjecit et potum, ut confoveat 111.1588B| eos qui ab his abstinent, per id quod licitum est, et carnem edere, et vinum bibere. Ne contristarentur ab his, qui his utuntur, dedit eis respirandi solatium, ut et in voluntate sua quiescerent, et disceptatio per quam discordia fit cessaret. Cum enim non latet bonum esse, et carnem edere, et vinum bibere, et e contra carnem non edere, et vinum non bibere bonum esse addiscunt, nemo litigat: creatura enim data est ad usum volentibus, non tamen necessitas est imposita aut volenti, aut nolenti. (Orig.) Illud vero quod ait: Bonum est, non manducare carnem, et non libere vinum, nisi addidisset, neque in quo frater tuus offenditur, contrarium fortassis prioribus videretur: manducare enim carnem et non manducare, vel bibere vinum et non bibere, neque malum, 111.1588C| neque bonum, sed medium habere docuit et indifferens. Potest enim non manducare carnem, et non bibere vinum etiam malus homo et a fide alienus, ut saepe etiam nonnullos idolorum causa facere hoc certum est. Interdum etiam malarum artium fertur talis haberi observatio. Haereticorum certe non paucis observare hoc moris est, et non continuo dicimus: Bonum est eis quia non manducant carnem, neque bibunt vinum. Sed illo plane modo, quo in consequentibus posuit, In quo frater offenditur, non manducare carnem, et non bibere vinum, non jam medium aut indifferens, sed vere bonum est: bonum est enim non ponere offensionem fratri, vel scandalum. Noluit ergo ut pro his qui manducandum judicant, cogatur ille ad manducandum qui in hoc offenditur: 111.1588D| sed pro illo qui non putat manducandum, abstinere praecipit etiam his qui judicant manducandum: omnia igitur fieri oportet ne destruatur opus Dei, et ideo manducandum est, si in hoc frater aedificatur, et non est manducandum, si per hoc non crescit opus Dei; et bibendum est, si per hoc proficit frater ad fidem, et non est bibendum, si per hoc frater damnum fidei, aut tu detrimentum charitatis incurras. Tu fidem quam habes penes temetipsum, habe coram Deo. Fidem hic illam dicit, qua credit quis manducare omnia, sicut supra dixit: Alius credit manducare omnia, ille sine dubio qui credit quod nihil in creaturis Dei commune, nihil immundum sit; sed sufficit tibi, inquit, habere coram Deo 111.1589A| hujusmodi fidem: non tamen idcirco cogendus est et alius, ut omnia manducet, qui nondum habet tatem fidem, ut credat omnia esse manducanda. Quod autem dixit, Habes penes temetipsum, jactantiam resecat, ne magis in ostentatione sit quod credimus, quam in virtute. Addidit autem: Habe coram Deo, ut doceret satagendum nobis, non ut apud homines fides nostra diffametur, sed ut apud Deum probetur; multum est coram Deo habere probabilem fidem: apud Deum enim etiam apostolorum fides parva judicatur. Unde dicitur ad Petrum: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV)? Idcirco vere magnus est, qui coram Deo habet probabilem fidem. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. (Aug.) Hoc ad id potissimum referendum est, quod 111.1589B| superius dixit, Non ergo blasphemetur bonum nostrum; hoc est enim etiam quod nunc ait ante istam sententiam, Tu fidem quam habes penes temetipsum, habe coram Deo, vel quoniam bona est haec fides, qua credimus, omnia munda mundis, et in ea fide nos probamus, bene utamur ipso bono nostro, ne forte cum ad offendiculum infirmorum fratrum eo bono abusi fuerimus, peccemus in fratres, et in eo ipso bono judicemur, cum scandalizamus infirmos, in quo bono nos probamus, cum ipsa fides nobis placet. (Ambr.) Unumquemque proprio judicio censet condemnandum, qui quod dicit non debere se facere facit: et hunc beatum, qui non aliud facit, quam quod sibi utile probat. (Orig.) Beatus quis dicitur, non solum si faciat ea quae competit, sed et si non faciat 111.1589C| ea quae non competit; ut ille beatus dicitur qui non abiit in consilio impiorum (Psal. I): sic ille nihilominus beatus, qui ambulat in lege Domini, inutile beatus est, qui non stat in via peccatorum, sicut ille qui meditatur quotidie in lege Domini beatus est. Ita et in praesenti loco Apostolus: Beatus, inquit, qui non judicat semetipsum in eo quod probat. 111.1590A| Sed cujus operis sit ista beatitudo videamus. Multi sunt qui probant aliquid boni facere, verbi gratia, qui audientes de praemiis castitatis probant et statuunt caste vivere, sed processu temporis, vel subripiente negligentia, vel superante libidine, id quod observandum probaverant maculatur et corrumpitur: et est infelix iste, qui in eo quod observare decreverat victus, semetipsum judicat et condemnat; beatus vero ille est qui in eo quod probat et statuit ita permanet fixus et stabilis, ut in nullo semetipsum judicet, in nullo reprehendat.

Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide. (Orig.) Hoc autem et in observantia ciborum, secundum eam regulam quam superius texuit, habendum dicit, ut si quis est qui per 111.1590B| conscientiam spiritalis legis probat omnia manducanda, et omnia esse munda, non rursum judicet semetipsum, et dubitationem capiat utrum sumere debeat, nec ne, quia qui hoc modo discernit, hoc est, qui dubitat utrum vere mundum sit an immundum quod sumit, iste ex ipsa animi sui dubitatione conscientia arguente damnatur. (Ambr.) Verum est quia qui judicat non edendum, et edit, damnatus est: ipse enim se damnat, quando id quod sibi inutile asserit facit. (Orig.) Causam quoque hujus damnationis exponit, dicens: Quia non ex fide sumitur, sed utique ex dubitatione.

Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. (Ambr.) Recte peccatum appellat quod aliter fit quam probatum est. (Orig.) In hoc sermone credentium 111.1590C| quorumque negligentes et desides animas vinculo arctiore constringit, ut nihil sine fide agant, nihil absque fide dicant neque cogitent, quia sive quid gesseris sine fide, sive locutus fueris, sive etiam cogitaveris, peccas. Hoc idem est quod in aliis dicit (I Cor. X): Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia ad gloriam Dei facite.

LIBER OCTAVUS.

CAPUT XV. Pergit adhortari majores ut infirmos sustineant, et eos in fide promoveant, excusatque se cur Romanos corporaliter non visitarit. 111.1589|

Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, non nobis placere. (Cass.) Nunquam enim infirmus sustentat infirmum, nec tolerare poterit, aut curare languentem is qui similiter aegrotat: sed ille medelam tribuet imbecilli, qui imbecillitati ipse non subjacet, merito ei dicitur: Medice cura teipsum. Recte ait, debemus, quia oportet doctores infirmos firmare, et imperitos crudire cum mansuetudine, ne provocati dum contendere volunt, et ne, dum humiles videantur, in pejus proficiant. (Orig.) Videtur in his Paulus firmum semetipsum pronuntiare. Sed non ex hoc accipias cum quasi immemorem mandati illius loci, quo dicitur: Laudet te proximus 111.1590C| tuus, et non tuum os; extraneus, et non tua labia (Prov. XXVII); non ergo pro laude propria, sed pro 111.1590D| rerum consequentia firmum semetipsum pronuntiat: si enim ipse humilitatis specie inter firmos vitasset enumerari, quis ex his qui aliorum infirmitates portare deberent, auderet subire istud officium, ut quasi firmus ipse fragilitates infirmorum ferre niteretur? Sed ideo commune facit istud officium, ut unusquisque nostrum, in quo potest, etiam si non in omnibus, tamen in quo videtur firmior proximo suo esse, portet infirmitatem ejus, sicut et in aliis dicit (Gal. VI): Invicem onera vestra portate. Sed videtur onera hic pro corporeis necessitatibus nominasse, ut si quis in facultatibus opulentior est, onus pauperioris portet, et penuriam soletur abundantia. In eo ubi dicit, ut firmiores infirmorum sustineant infirmitates, non aliud intelligi potest, quam ut ea, in quibus alii per 111.1591A| infirmitatem delinquunt, robustiores quique patienter ferant, et non continuo spernant eos, abjiciant, abhorrescant, si forte in aliquo infirmitatis vitio vincuntur, neque sub specie purioris vitae a conventu fratrum et Ecclesiae societate depellant: qui enim hoc facit non est imitator illius, de quo Isaias dicit: Ipse infirmitates nostras portat, et pro nobis dolet, et nos putabamus eum in dolore esse, et in plaga, et in afflictione (Isa. LIII). Quod si Christus portat infirmitates nostras, et Deus patienter fert delicta nostra, quomodo et nos eorum qui paulo inferiores videntur nequaquam delicta et negligentias toleramus? Hoc est nimirum ipsum Christum avertere ab hoc affectu, ne portare velit infirmitates nostras. Nemo enim ita perfectus est, qui apud Deum non in aliquo inveniatur 111.1591B| infirmus, et portetur a Christo, et ideo sympathiam magis in hoc docet, id est, compati invicem et condolere, sicut et in aliis scribit (Col. III): Donantes vobis invicem delicta vestra, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Hoc autem non idcirco praecipit, ut delinquentes nutriat, et infirmantes indulgentia laxiore dissolvat, sed sciens quomodo si portetur infirmus, aut erubescit diutius portari, et corrigit vitium delinquendi, aut si emendare se non valet, erit certe fructus iste portantis eum, quod non proficit in pejus, nec semetipso deterior efficitur, sicut illi de quibus dicit Apostolus (II Tim. III): Nequam autem homines et seductores proficient in pejus, seducentes et errantes. Debemus autem ad id quod infirmitates portamus infirmorum, addere etiam hoc, 111.1591C| ut non nobis ipsis placeamus, sed proximo sicut dixit:

Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bono ad aedificationem. (Orig.) Philautiae vitium, id est, sibi ipsi placendi, et in aliis culpat propheta, cum dicit: Vae his qui apud semetipsos sapientes sunt, et in conspectu suo eruditi (Isa. V). Similiter ergo et in hoc possumus dicere: Vae his qui sibi ipsis placent, et in conspectu suo boni videntur. Oportet enim in conspectu Dei primo placere, secundo proximis. Sicut enim primum est diligere Dominum Deum, et secundo proximum: ita et primum placere Deo, secundo etiam proximis. Sed fortasse dicat aliquis contraria sibi Paulum dicere in eo quod jubet nos proximis placere, qui in aliis dixerit 111.1591D| (Gal. I): Ego, si hominibus placerem, Christi servus non essem. Et utique huic sententiae videtur esse contrarium; ut: Unusquisque nostrum proximo placeat; et quod in aliis dicit (I Cor. X): Sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Dicendum ergo ad hoc, quod aliud est studium habere placendi hominibus, ut laudem ab eis quaerat, et aliud est studium habere placendi hominibus in eo ut vita sua irreprehensibilis sit apud homines, et proficiant ex eo omnes qui vel vident talem, vel audiunt. Ibi ergo placendum non est hominibus, ubi contra fidem, contra honestatem, contra religionem est in quo placeatur, ideo dicit, quia: Si hominibus placerem, 111.1592A| hoc est, incredulis et infidelibus Judaeis, Christi servus non essem. Si enim voluisset Paulus placere Judaeis, Damascum cum epistolis missus (Act. IX), traxisset utique viros et mulieres vinctos Hierusalem, et visioni delatae sibi in via coelestique voci minime credidisset. Cum autem dicitur, unusquisque vestrum proximo placeat, necessaria distinctio sociatur, quae in quo placendum sit proximo evidenter ostendat, cum dicit in bono ad aedificationem. Cum ergo bene agimus, et bene docemus, placemus proximo, et aedificamus eum: non enim gloriam ab hominibus quaerendam monet, sed aedificationem de actu et sermone nostro proximis dandam, sicut et in eo quod dicit Salvator: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent 111.1592B| Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V). Per quod non utique ad quaerendam gloriam ab hominibus discipulos adhortatur, sed ut recte honesteque viventes aedificationem videntibus praebeant, et glorificetur Deus qui hominibus viam emendationis et salutis aperuit.

Nam et Christus sibi non placuit, sed sicut scriptum est: improperia improperantium tibi ceciderunt super me. (Orig.) In hoc videtur ostendere, quia et Christus non sibi placens nec rapinam arbitrans esse se aequalem Deo (Phil. II), semetipsum exinanivit, sed volens hominibus placere, hoc est, homines salvare, improperia improperantium pertulit, sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII). Quod evidentius fiet, si ea, 111.1592C| quae in Evangelio scripta sunt, recolamus, quomodo ut prodesset hominibus et salvos faceret eos, cum peccatoribus et cum publicanis manducabat et bibebat, et ad hoc improperantes Judaei dicebant: Quare magister vester cum peccatoribus et cum publicanis manducat (Matth. IX)? Vel iterum, cum peccatricem mulierem non prohibebat contingere pedes suos, et lacrymis suis rigare, vel capillis detergere, ac myrrha perungere, et pro hoc improperantes et exprobrantes Judaei dicebant, quia Hic si propheta esset, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est (Luc. VII). Sed si requiras, cur exemplum, quod de Psalmo protulit, ita habeat, quasi improperia quae improperentur Deo, ceciderint super Christum, ita possumus explanare, 111.1592D| quia sicut dixit: Qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X), ita et hoc accipi potest, quia qui mihi improperat, improperat ei qui misit me. Exemplum ergo quod assumpsit in sexagesimo octavo psalmo hoc modo scriptum est: Alienus factus sum fratribus meis et hospes filiis matris meae. Quia zelus domus tuae comedit me, et improperia improperantium tibi ceciderunt super me. (Ambr.) Salvatorem non sibimetipsi dicit placuisse, sed Deo Patri, quia dicit: Non enim descendi de coelo, ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit, Patris (Joan. V, VI). Et quia cum haec diceret, contradicentibus Judaeis quasi peccator occiditur, psalmographus ex persona ejus verba facit ad Deum Patrem, dicens: Detractiones 111.1593A| exprobrantium te ceciderunt super me, hoc est: Ego cum voluntatem tuam facerem, dixerunt me peccare in te, qui non me recipiendo quem misisti exprobraverunt te, quia Judaei, cum peccarent in Deum, non recipientes quem misit Christum, insuper et occiderunt eum, quasi peccantem in Deum. Sic peccata peccantium in Deum ceciderunt super Christum: innocens enim a peccatoribus occiditur quasi blasphemus, sicut scriptum est in Evangelio.

Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. (Orig.) Hoc simile est illi quod in aliis dicit (I Cor. X): Scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt. Quod si requiritur quomodo propter nos scripta sint, vide 111.1593B| quia propter nos scriptum est: Non obturabis os bovi trituranti, non enim de bobus cura est Deo, sed de nobis dicit (I Cor. IX). Et propter nos scriptum est, quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera (Gal. IV), ut nos sciamus, quia haec sunt allegorica, et haec sunt duo Testamenta (Ibid.). Propter nos et illud scriptum est, quia populus manducavit manna in deserto, et bibit aquam de petra (Exod. XIV, XVI, XVII), ut nos intelligeremus quia spiritalem escam manducaverunt, et spiritalem potum biberunt, bibentes de sequenti petra, quae petra erat Christus (I Cor. X). Et haec atque alia hujusmodi erant mysteria, quae occultata sunt temporibus aeternis, manifestata autem nunc per scripturas propheticas, et adventum Domini et Salvatoris nostri Jesu 111.1593C| Christi. Sed ut adhuc manifestius fiat quomodo quae scripta sunt propter nos scripta sunt, de priori populo dicit propheta, quia aure audietis, et non audietis, et videntes videbitis, et non intelligetis (Ezech. XII; Jer. V). De nobis autem dicit, quia quibus non est nuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent (Isa. LII). Considera ergo ex hoc propter quos quae scripta sunt scripta videantur; quae enim scribuntur sine dubio propter eos scribuntur qui intellecturi sunt, non propter eos, qui neque visuri, neque intellecturi dicuntur. Qui autem intelligunt quae scripta sunt, illud sine dubio invenient, quod consequenter adjungitur: Ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum. Consolationem namque ex Scripturis 111.1593D| non ille, qui neque credit neque intelligit, sed ille qui et credit et intelligit, capit.

Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum. Si autem patientia virtus est, omnis virtus a Deo est, et patientia a Deo est. Cum ergo dicitur Deus patientiae, hoc est quod videtur ostendi, quia dicitur Deus cum his esse, qui habent in se virtutem patientiae: sicut cum dicitur Deus justitiae, ostenditur in his esse Deus, qui servant justitiam. Similiter et Deus veritatis, et Deus sapientiae intelligitur. Sed et Deus consolationis cum dicitur, cum illis esse ostenditur Deus, qui ex divinis Scripturis per intelligentiam spiritalem consolationem spiritus capiunt. Deus ergo patientiae 111.1594A| et consolationis det vobis, inquit, ipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum. In hoc Paulus patriarcharum more et prophetarum, quorum bedictiones scriptae referuntur, benedictiones tribuit Romanis, exorans eis dari a Deo ut idipsum sapiant in alterutrum. Grandis est ista benedictio, ut unum sapiant omnes atque unum sentiant, et sicut sibi unusquisque velit, ita velit et proximo suo. Vis autem scire quantum valet unanimitatis gratia? Salvator in Evangelio pronuntiat, quia Si duo vel tres in unum consenserint, de omni re quamcunque petierint a Deo, fiet eis (Matth. XVIII). Et iterum de semetipso dicens, quia Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, hoc est, unum atque idem sentientes in nomine Jesu Christi, inquit, ero in medio eorum 111.1594B| (Ibid.). Vis et aliud accipere exemplum, quomodo unum sentientibus Christus medius fiat? vide in Actibus apostolorum (Act. I), quomodo post ascensionem Domini, cum elevassent, inquit, undecim apostoli cum caeteris vocem, et unanimiter orassent, motus est locus, in quo stabant, et praesentiam sancti Spiritus meruerunt: sed et illud, quod Paulus in quibusdam Epistolis aliorum vocabula secum jungit, et dicit, Paulus et Sosthenes frater (I Cor. I), et alibi, Paulus, et Silvanus, et Timotheus (I Thess. I), puto non inaniter factum, sed per hoc ostenditur quod duobus vel tribus in uno positis Spiritus sanctus unum de eis sensum in uno elicuerit sermone, ut qui Ecclesias docere cupiebant unum dicere omnes atque unum sapere, ipsi prius unum se dicere 111.1594C| et unum sapere demonstrarent.

Ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. (Ambr.) Quasi ad salutem missus Apostolus bono voto plebem prosequitur, optans ut Deus det eis unum sensum sapientiae secundum Jesum Christum, ut juxta doctrinam Christi sapiant. Tunc enim poterunt dilectionem servare exemplo Domini dicentis: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis et fratribus suis (Joan. XV), et ita uno ore, una confessione laudare Deum Patrem in Christo, si invicem se juxta sensum Christi fuerint exhortati, ut sine cessatione laudent Deum, qui omnia fecit per Christum, et post errorem lapsa per eumdem iterum erigere et reformare dignatus est, duplex dans beneficium, misericordiam 111.1594D| et cognitionem. (Orig. Unum namque os dicitur, ubi unus atque idem per diversorum ora sensus et sermo procedit. Bene autem Apostolus ubi ait, Idipsum sapere in alterutrum, addidit, secundum Jesum Christum. Posset enim fieri ut et in malitia aliqui unanimiter consentirent et unum saperent in pejus: qui autem secundum Jesum Christum sapit, sine dubio omne quod bonum est, sapit. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Quod dicit suscipite invicem, ad illud referendum est, quod primo proposuerat, ubi occasione mundorum, vel immundorum ciborum adversa sentientes ab invicem discrepabant, et ait, Suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos, qui 111.1595A| nullius horruit immunditias, nec reputavit alicui delicta sua. Nihil ergo de immunditiis animalium judicetis, sicut nec ille immunditias credentium reputavit. Et qui in superioribus dixerat: Qui autem manducat, non manducantem non judicet, Deus enim illum assumpsit, hic dixit, quia Christus suscepit vos; ut ostenderet unum atque idem esse, a Deo suscipi et a Christo. Addit autem et hoc quod honor Dei sit suscipi a Christo: quos enim suscipit Christus, docet ita agere debere, ut videntes homines opera eorum bona, glorificent Patrem qui in coelis est. (Ambr.) Sic assumpti sumus a Christo, dum infirmitates nostras accepit, et aegritudines nostras portavit; ut hoc exemplo nos invicem nostras infirmitates per patientiam confirmemus, ut nomen honoris 111.1595B| Dei assumptum in nos non evacuetur: filii enim dicimur Deo per gratiam Christi.

Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum. (Orig.) Quomodo Christus minister fuerit circumcisionis ad stabiliendas promissiones patrum duplici modo intelligi potest: sive pro eo quod circumcisionem in carne sua ipse suscepit, ut manifestissime nosceretur quod ex semine Abraham veniens cui promiserat Deus quod in semine suo benedicerentur omnes gentes (Gen. XXII; XXVI), compleret in semetipso quae patribus fuerant repromissa; et ut per hoc secundum propositum totius Epistolae ordinem, quo nunc eos qui ex circumcisione crediderunt, nunc etiam eos qui ex 111.1595C| gentibus adversum se invicem superbientes erant, refrenat ac reprimit, doceret non esse penitus judicandos eos, qui in legis observationibus demorantur, quandoquidem etiam Christus in carne sua circumcisionis minister exstiterit, et ut intelligant gentes Dominum Christum ad Judaeos esse missum, et non superbiant. (Aug.) Judaeis enim repellentibus quod ad ipsos missum est, factum est ut gentibus Evangelium praedicaretur, quod et in Actibus apostolorum manifeste scribitur, cum dicunt apostoli Judaeis: Vobis primum oportuit praedicari verbum, sed quoniam indignos vos judicastis, ecce convertimus nos ad gentes (Act. XIII); secundum ipsum etiam Domini testimonium, cum dicit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV); 111.1595D| et iterum: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus (Ibid.). Quod gentes, si bene considerent, intelligent ista fide, qua jam credunt omnia munda mundis, non se debere insultare his, si qui forte infirmi ex circumcisione fuerint qui propter communicationem idolorum nullas omnino audeant carnes attingere. (Orig.) Sive alio modo, ut illius circumcisionis minister fuisse dicatur, de qua idem Apostolus dicit (Rom. II): Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae manifesta in carne est circumcisio, sed qui in occulto Judaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est: et secundum quod idem Apostolus in aliis dicit (Coloss. II): In quo etiam circumcisi 111.1596A| estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo. Per hujusmodi ergo circumcisionem certum mest Patrum promissiones esse completas. (Ambr.) Circumcisio enim carnis data est Abrahae in figuram circumcisionis cordis: circumcisio autem cordis est, sublata erroris nebula, agnoscere creatorem Deum Patrem et Filium ejus Christum, per quem creavit omnia, ut veritas Dei impleretur. Promiserat enim daturum se misericordiam, et promiserat patribus Judaeorum; nam dixerat Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII); et ad David dixit: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea, et reliqua (Psal. 111.1596B| CXXXI); et: Orietur stella ex Jacob (Num. XXIV).

Gentes autem super misericordiam honorare Deum. (Ambr.) Quia enim his nulla promissio erat, quasi indigni per solam misericordiam assumpti sunt ad salutem, ut per confessionem honorent Deum, quem increduli inhonorant.

Sicut scriptum est: Propter hoc confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. (Ambr.) Exemplo prophetico probat; scriptum est enim in psalmo decimo septimo, gentes admittendas ad gratiam Dei ad percipiendam salutem. Vox enim Christi est, qua futurum dixit quod in gentibus praedicatio ejus fructum habitura esset confessionis sacramenti Dei: ideo gratias ex hoc agit Filius Patri, in obedientiam gentium. Unde in Evangelio ait: Confitebor 111.1596C| tibi, Pater, Domine coeli et terrae, qui abscondisti ea a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, quoniam bonum placitum fuit ante te (Matth. XI). Confessio ergo ista unius Dei est in Trinitate, ex qua surgit laetitia, ut post veri confessionem laetus decantet misericordiam et donum Dei. Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus. Hoc in cantico Deuteronomii. Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum, et magnificate eum omnes populi. Hoc in psalmo centesimo sexto decimo olim decrevisse Deum ostendit, interveniente misericordia sua, concordes facere Judaeos et gentes, ut gratiam adepti gentiles socii fierent Judaeorum, qui et ipsi olim dono Dei plebs ejus erant nominati. Sed jam nobiles Judaei, hi vero ignobiles per misericordiam nobilitati sunt, ut simul 111.1596D| omnes laeti sint agnitione veritatis, et laudantibus gentibus, Deum magnificent omnes populi, duodecim tribus unum Deum, qui auxit numerum plebis suae, adjunctis gentibus. Denique cum disceptarent Judaei contra apostolum Petrum causa Cornelii, reddita sibi ratione acquieverunt, magnificantes Dominum, dicentes: Forsitan Deus et gentibus poenitentiam tribuit ad consequendam vitam (Act. XI). Et rursus, Isaias ait: Erit radix Jesse et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt (Isa. XI). Ut majorem fiduciam gentibus faciat, et spem non dubiam, multis testimoniis firmat decretum Dei hoc fuisse, ut omnes gentes benedicerentur in Christo; ne insolentia infidentium Judaeorum contristaret, 111.1597A| et dubias redderet credentium animas gentium, quasi frustra sibi spem promittant, quod a Deo Abrahae accepto feratur fides Judaeorum, ut ipsi laetitia et securitate crescerent. Quare tamen Christus ex radice Jesse, et non ex radice Booz viri justi, aut ex radice Obed ortus est? Forte quia David filius dicatur propter regnum, ut sicut ex Deo natus in regem est, ita et ex David rege ortum haberet juxta carnem. Ideo radix Jesse arbor David, quae fructum fecit per ramum, qui est Maria virgo, quae genuit Christum. (Orig.) Sed hunc sermonem de radice Jesse melius quidem in explanatione ipsius prophetae Isaiae visum est disseri. Et in praesenti tamen loco dicitur, quomodo Jesse interpretatur in nostra lingua est mihi. In adventu ergo Christi omnis qui credit ei, convenienter 111.1597B| dixit, Est mihi. Ille enim de quo Moyses dixit: Qui est, misit me ad vos (Exod. III), ipse est mihi, hoc est, in ipsum credo, qui est, non qui ex nihilo factus est, ut impiis placet, sed qui est, et semper est, et hoc ei nomen est, et ipse est qui surrexit ex radice Jesse, et in ipso gentes sperabunt. Pro qua misericordia, quam ab eo consecuti sunt, is qui semper erat nascitur ex radice Jesse ad salutem gentibus dandam, pro hac, inquam, sibi collata misericordia gentes honorant et magnificant Deum.

Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe, et virtute Spiritus sancti. (Orig.) Qui superius dixerat, quia in Isaia scriptum est, Et in eo gentes sperabunt, gratanter adjecit, Deus autem spei, et caetera: nam si scriptum 111.1597C| fuisset in ipso gentes credent, adjecisset sine dubio, Deus autem fidei, sed nunc a sperando gentes Deum spei invocat super eos qui sperant in eum, a quo eis benedictionis munus precatur augeri: est autem benedictio hujusmodi, Ut repleantur omni gaudio et omni pace. Similiter autem et Propheta in quodam loco dicit: Et erit in diebus ejus justitia et multitudo pacis, usquequo auferatur luna (Psal. LXXI). Sed quia haec de Christo dicuntur, in illo recte possumus multitudinem pacis advertere, pro eo quod pacificavit per sanguinem crucis suae non solum quae in terra sunt, sed etiam quae in coelis sunt (Coloss. I). In omnibus autem quomodo possit impleri hoc quod precatur Apostolus, ut repleantur omni gaudio et omni pace, difficile mihi videtur exponi, 111.1597D| maxime cum etiam ipse Apostolus in his quae per gratiam Spiritus consecutus est, ex parte se dicat scire, et ex parte prophetare (I Cor. XIII); sed ego puto in eo habere posse credentes plenitudinem pacis, cum reconciliantur Deo Patri per fidem secundum verbum Pauli dicentis (II Cor. V): Rogamus pro Christo, reconciliamini Deo, et cum in pacem redeunt cum Filio Dei per sanguinem crucis ejus, et cum sancto Spiritui sociantur cum se emundaverint ab omni inquinamento, et effecti fuerint vasa sancta, ut ita demum quis repleri videatur omni pace, si in plenitudine crediderit Trinitatis. Propter hoc denique subjungit Apostolus, et dicit, Repleat vos omni gaudio, et pace in credendo, ut abundetis in 111.1598A| spe, et virtute Spiritus sancti. Si enim qui credit, virtute sancti Spiritus muniatur, certum est quod plenitudinem gaudii semper habet, et plenitudinem pacis. Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. (Orig.) Eadem ratione qua supra diximus repleri omni gaudio et omni pace credentes, etiam hic plenos esse bonitate, et omni scientia eos ad quos fit sermo confirmat. (Ambr.) Haec exhortationis sunt: per laudem enim provocat eos ad meliorem et intellectum et vitam: qui enim videt se laudari, data opera elaborat ut vera sint quae dicuntur. Ideo non dixit, ut invicem se doceant, sed et moneant: hoc enim solet movere [moneri] quod cum 111.1598B| sciatur, aliquando subterfugit animo. (Orig.) In quo ostendit quia in eo quod didicit unusquisque, debet etiam alium monere, et hujusmodi cum condiscipulis habere colloquia, quibus se et moneant invicem, et aedificent: potest enim conferre plurimum eruditionis alterna collatio, si cum charitate habeatur, et de profundioribus quibusque vel obscurioribus exspectet eruditorum perfectorumque sententiam, secundum quod et Moyses dicit: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi; presbyteros, et dicent tibi.

Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte, tanquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data mihi est a Deo. Ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio 111.1598C| gentium accepta, et sanctificata in Spiritu sancto. Tanquam qui conscius sit sibi in omni textu Epistolae, dum ad eos interdum qui ex circumcisione sunt, interdum vero ad eos qui ex gentibus crediderunt faceret verbum, quod nonnulla etiam de secretioribus mysteriis profundioribusque contigerit, et studio reddendae rationis plura quae habebantur in occultis patefecerit, licet in singulis dispensationem verbi cauta moderatione servaverit, et ex aliqua parte indicans, ex multa rursum parte contexerit, idcirco dicit: Audacius autem scripsi vobis ex parte, tanquam commemorans vos per gratiam quae data est mihi. Audis Apostolum dicentem, ex parte scripsi? Unde neque nobis aliquis succenseat, si mysteriorum divinorum rationem explanare aliquantum 111.1598D| non valemus, cum audiat eum qui nobis haec ipsa tradidit ex parte tradidisse: nec quisquam sub scientiae titulo ita inflatus incedat, tanquam universa cognoverit, cum ipse Paulus, a quo scientiae nobis sermo transfusus est, ex parte dicat scribere, et ex parte cognoscere. Ego tamen arbitror quod, quamvis etiam ipse Paulus ex parte se scire fateatur, plura tamen et multo plura scierit, quam scripserit: tanquam quod ipse multa sciret, nec tamen auderet et multa proferre, audaciam sibi fuisse dicit, ut aliqua saltem Scripturae committeret. Quod vero ait, Commemorans vos per gratiam quae data est mihi, indicat quemdam sibi jam fuisse sermonem de talibus, et disseruisse se saepe de mysteriis. Sed quoniam quae 111.1599A| solo sermone dicta sunt, facile interciperet oblivio, per haec, inquit, pauca quae scripsi per gratiam quae data est mihi, illorum vobis memoriam revoco, quae a me latius saepe disserta sunt. De gratia autem quam sibi datam Paulus commemorat, supra jam diximus. Quam gratiam ob hoc sibi datam dicit, Ut sim, inquit, ministrans Christo Jesu in gentibus, sanctificans Evangelium Dei. Quod nos habemus, sanctificans Evangelium Dei, Graeci magnificentius dicunt ἱερουργοῦντα τὸ εὐαγγέλιον τοῦ Θεοῦ, quod licet non plene a nobis, posset tamen dici sacrificans Evangelium Dei: per quod ostenditur pontificale [sacrificale] opus esse annuntiare Evangelium. Idcirco denique subjungit, Ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu sancto, ut scilicet offerantur 111.1599B| gentes Deo, tanquam acceptabile sacrificium, cum in Christo credentes per Evangelium sanctificantur, sicut et superius dicit: Obsecro itaque vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. Sicut ergo pontifices, cum offerebant, necessario eis erat providendum ne macula inesset hostiae, ne vituperatio, ne vitium, ut posset accepta esse Deo et grata: ita et qui Evangelium sacrificat, et verbum Dei annuntiat, curare omnimodis debet, ne qua in praedicando macula, neque in docendo vitium, neque in magisterio culpa nascatur: sed, ut ita dixerim, si fieri potest, semetipsum primo immolet, se primum vitiis jugulet, sua ipsius peccata prior mortificet, ut non solum doctrina, sed et vitae exemplo discipulorum salutem 111.1599C| oblatione sua acceptam faciat Deo. Sanctificata, inquit, in Spiritu sancto, sanctificationis fons Spiritus est, et ideo oblatio gentium, quae Paulo sanctificante offertur, non per observantiam legis, sed per Spiritum sanctum accepta fieri dicitur Deo.

Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium verbo et factis, in virtutes signorum et prodigiorum in virtute Spiritus sancti. Vera quidem gloriatio ad Deum non est, nisi illa quae est in Christo: sine Christo autem gloriari in Deo tale est, quale si quis dicat posse se habere gloriam apud Deum sine justitia, sine sapientia, sine veritate; haec enim omnia Christus est, et ideo in solo Christo vera est gloriatio ad Deum. Simile est hoc 111.1599D| illi, quod in aliis ipse dicit: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Quomodo culpabilis sit gloriatio omnis, quae extra Christum est, verbi causa, in divitiis, vel honoribus saeculi, vel sapientia mundi, et caeteris artibus, quae extra Christum sunt, supra jam latius disseruimus. Sciendum sane est, quod hic Latini gloriam pro gloriatione posuerunt. (Ambr.) Gloriam habere se dicit apud Deum per Christum Jesum: credens enim et serviens Christo Jesu in conscientia pura, meritum sibi fecit apud Deum Patrem, in tantum ut nihil deesse dicat, quod non per illum operatus sit Christus ad exhortationem gentium, dando prodigia et signa per manus ejus, ut praedicationem ejus virtus commendaret. (Orig.) Quae 111.1600A| loquor, inquit, non sunt alieni operis verba, nec alienorum gestorum laudator efficior, sed quae seio Christum per me effecisse, haec vobis scribo, quae per obedientiam gentium verbo in me et opere explevit, verbo praedicationis, opere signorum et prodigiorum. Quae autem sit differentia inter signa et prodigia, et in aliis jam latius diximus, et in praesenti loco compendiosius explicabimus. Signa appellantur, in quibus cum sit aliquid mirabile, indicatur quoque aliquid futurum: prodigia vero, in quibus tantummodo mirabile aliquid ostenditur; signa vero et prodigia quasi quae utrumque contineant dixit. Scriptura tamen divina interdum tenet istas proprietates, interdum autem abusive et prodigia pro signis, et signa pro prodigiis ponit. Observanda sunt haec Ecclesiarum 111.1600B| rectoribus, et diligenti intentione servanda, ut neque loqui aliquid videantur eorum quae per ipsos non effecerit Christus, neque alienos labores et studia decolorent. Loquitur autem quis ea quae per se non efficit Christus hoc modo, si loquatur de continentia et doceat, cum ipse continens non sit: vel si loquatur de sobrietate, vel de justitia, vel de largiendis opibus, et contemnendis facultatibus pro regno Dei, et in ipso qui haec docet, nihil horum effecerit Christus. Et ideo formam sui Apostolus ponit, et dicit ea se loqui, et ea caeteris praedicare, quae per ipsum prius Christus impleverit. Ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. Sic autem praedicavi Evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super 111.1600C| alienum fundamentum aedificarem. Paulus ergo per potestatem signorum et prodigiorum, quae tamen signa et prodigia in virtute sancti Spiritus faciebat, ab Jerusalem usque ad Illyricum replevit Evangelium Christi. Moysi et Aaron dederat Deus potestatem signorum et prodigiorum, sicut scriptum est: Posuit in eis verba signorum, et prodigiorum in terra Chanaan (Psal. CIV), ut filios Israel castigata Aegypto liberarent, sed illi vix rarumque potuerunt ex Aegyptiorum gente convertere; Paulus accepta potestate signorum et prodigiorum non unam gentem neque duos aut tres populos, sed omnes ab Jerusalem in circuitu usque ad Illyricum nationes ac populos praedicatione verbi, et operum virtutumque 111.1600D| potentia ad Christi sacramenta convertit. Sic autem praedicavit hoc Evangelium, ut non alienis laboribus, neque alienae praedicationi additamentum sui sermonis insereret, ne ab alio fidei positis fundamentis ipse aedificium propriae praedicationis imponeret, et alieni operis subripere gloriam videretur. (Ambr.) Non sine causa illic se praedicare niti dicit, ubi non nominatus est Christus; sciens enim pseudoapostolos aliter quam oportebat Christum tradere: ad hoc enim circuibant, ut sub nomine Christi aliis dogmatibus populum manciparent, quod postea corrigere maximi erat laboris; idcirco praevenire voluit, ut mundatae praedicationis verba traderet audientibus, et integra linea superficies ordinata incolumis fundamenti robur haberet. Et quia magister 111.1601A| datus est gentibus, oportebat eum sollicite hoc curare, ut illic doceret, ubi Christus non fuerat nuntiatus, ut et auctoritatem suam firmaret, et laborum suorum plenum fructum haberet ex his quae plantaverat. Hinc est unde omnia loca Ecclesiae occupavit. Haereses enim postea subtilitate malignantes sub nomine Christi legis et fidei sensum corrumpere nitebantur. Quod testimonio legis monuit dicens: Sed sicut scriptum: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent. (Orig.) Observavit ergo diligenter Apostolus, ut secundum propheticum eloquium illis nuntiaret Christum, quibus a nullo fuerat nuntiatus, et ut illi de eo intelligerent, quod a nullo ante didicissent. Et ista, ut opinor, causa fuit quae eum frequenter proponentem Romam pergere prohibebat, 111.1601B| sicut dicit: Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos; non, ut in aliis dicit, impeditus a Satana (I Thess. II), sed fundandi Ecclesias occupatione detentus, et in his locis fundandi, ubi nullum fidei praecesserat fundamentum. Exemplum autem de Isaia sumptum est, et iisdem ex integro verbis, quibus apud prophetam legitur, positum. Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis, cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Videtur hoc in Achaia positus dicere apud Corinthum, sicut et in primis Epistolae partibus jam pro viribus demonstravimus, quae utique Achaia vicina, et cohaerens 111.1601C| est Macedoniae. In quibus locis degens cum singula quaeque peragrasset Evangelium praedicans in his duntaxat finibus, in quibus Christus ante non fuerat praedicatus, et agnitione Dei replesset universa, dicit ulterius se locum non habere in his regionibus, hoc est, locum nullum sibi superesse Christi praedicationis vacuum, tempus jam adesse designat, quo desiderium suum videndi eos qui Romae sunt, debeat adimplere: quod conceptum ex multis annis gerebat, dilatum autem fuerat, et dissimulatum, donec omnem locum, in quo Christus non fuerat praedicatus, agnitione Evangelii ejus repleret. (Ambr.) Quod in capite Epistolae memorat, dicens: Quia saepe, inquit, proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc, nunc absolvit, ostendens 111.1601D| qua causa impeditus sit, ut volens venire aliud ageret, quod imminebat, ut excluderet pseudoapostolorum prava commenta. Et denique postquam omnibus in circuitu praedicavit, jam vacare sibi dicit venire Romam, quod olim optaverat. Romanos igitur, quia in legem inducti fuerant, interim per Epistolam corrigit: illos autem qui non audierunt adhuc praedicationem, utilius esse praesentia sui doceri, ut fundati recta fide difficile aliud aliquid reciperent. Venturum tamen se promisit tempore quo ad Hispanias erat iturus: quia illic Christus non erat praedicatus, ut occuparet mentes illorum, et quia pseudoapostolis difficile fuit iter ad illos, ideo tardius 111.1602A| si iret, non erat molestum. (Orig.) Quod autem dixit, cum in Hispaniam proficiscar, spero praetergrediens videam vos, non ita accipiendum est, quasi tam parvo amore Paulus erga Romanos teneretur, ut eos in transitu tantummodo et ad alia rursum pergens judicaret videndos. Vide enim in subsequentibus quid adjungit, Cum primo, inquit, ex parte fruitus fuero vobis; in quo utique in ipsorum videtur ponere potestate, quando ab eis iter propositum debeat relaxari, et per hoc quodammodo amorem ipsorum erga se invitat et nutrit, ut si ipsi insatiabiliter erga affectum teneantur Apostoli, sciant etiam ipsum id habere propositi, non prius ab eis discedere, neque ad alios proficisci, quam charitatis ipsorum gratia perfruatur; quam tamen charitatem tantam praesentit futuram, cui non possit ex integra satisfieri, 111.1602B| sed ex parte inquit. Praemonet enim quod in omnibus evangelizandi necessitas praeferenda sit. Bene autem his quos nondum secundum carnem viderat, et ad quos nondum in corpore advenerat, praesentiam sui et remorationem moderatius pollicetur. Desiderabilius enim suscipimus bona, quae cito metuimus auferenda: securius vero negligimus, quae retenturos nos diutius credimus. In tantum autem erga se Romanorum nutrit affectum, et remorationem suam in ipsorum arbitrio collocat, ut dicat se ab ipsis deducendum ad Hispaniam, et tunc deducendum, cum ipsis prius in amore satisfecerit, in quo utique si propensiores exstiterint, demorandi diutius causas ipsi Apostolo dabunt.

Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare 111.1602C| sanctis: probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Jerusalem: placuit enim eis, et debitores eorum sunt. Nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Possumus haec et de secunda ad Corinthios Epistola plenius dicere, in qua hoc modo scribit: Notam autem facio vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae, quia in multa probatione tribulationis abundantia gaudii eorum, et profunda paupertas eorum abundavit ad divitias simplicitatis, quoniam secundum virtutem testimonium perhibeo illis, et supra virtutem sua sponte multis precibus, obsecrantes nos gratiam, et communionem quae fit in sanctos, et reliqua. (II Cor. VIII.) Et 111.1602D| sicut in his testimonium reddit Macedonibus, ita rursum cohortatur et Corinthios dicens, Sicut in omnibus abundatis fide, et verbo, et scientia, et charitate vestra in nos, ita et in hac gratia abundetis, et reliqua; sed et in aliis collaudans Corinthios, quia erga communionem pauperum, quasi in Jerusalem prompti fuerunt, dicit, et consilium in hoc do, hoc enim vobis expedit, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore, nunc autem et facto perficite, sed et in reliquis de hac eadem sanctorum communione persequitur, et post aliquanta addit, De ministerio autem quod fit in sanctos, superfluum est vobis scribere. Scio enim promptam 111.1603A| voluntatem vestram, pro qua gratulor de vobis Macedonibus, quia Achaia parata est ab anno priore, et vestra aemulatio provocavit multos. Quod autem post hujusmodi Macedoniae et Achaiae ministerium, quod fit in sanctos qui sunt Jerusalem, proposuisset Apostolus etiam Romam videre, indicatur in Actibus apostolorum hoc modo: Cum autem expleta essent haec, posuit Paulus in Spiritu sancto, ut cum perambulasset Macedoniam et Achaiam, proficisceretur Hierosolymam, dicens, quia postquam fuero ibi, necesse est me et Romam videre (Act. XIX). Ex his autem omnibus verbis colligitur, quia non solum prima ad Corinthios, sed et secunda ante scripta est, quam haec ad Romanos quam habemus in manibus: simulque illud advertitur quod quanto posterior 111.1603B| Paulus in unaquaque invenitur epistola, tanto et perfectior, ut verus sit ille sermo quem dixit, quia Praeterita obliviscens ad futura me extendo, ad perfectum sequens palmam supernae vocationis (Phil. III). Quod autem dicit, Placuit Macedoniae et Achaiae collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, subtiliter et verecunde dum Corinthios laudat, hortatur Romanos: facilius enim devotae mentes ad benefaciendum exemplis, quam sermonibus invitantur. Sed in eo quod addit, Placuit, et debitores sunt eorum, quid aliud sentire vult Romanos, nisi ut si Achaici et Macedones debitores sunt pauperibus sanctorum qui sunt in Hierusalem, eadem ratione etiam Romani, qui fidem Christi tenent, advertant et semetipsos his eisdem factos esse 111.1603C| debitores? Neque enim soli Macedones et Achaici in spiritalibus participes sunt facti sanctis qui sunt in Hierusalem, ut et in carnalibus eis debeant ministrare, sed et Romani, et ideo pari conditione debitores sunt; sed de illis tantum pronuntiat, ut et isti se noverint simili sententiae subjacere. (Ambr.) Debitores enim eos dicit Judaeorum credentium, ut sicut in spiritalibus participes eorum facti sunt, ita et hi communicent corporalibus necessitatibus illorum, ut gaudentes ex Judaeis credentes collaudent providentiam Dei in salute ipsorum per ministerium eorum. Hi enim totos se divinis obsequiis dedentes, nihil mundanum curantes, exemplum bonae conversationis praebebant credentibus, in tantum denique nos humanos et misericordes vult esse Apostolus, 111.1603D| ut et debitores nos dicat circa eleemosynam largiendam, et bonis operibus exercendam cum alacritate cordis, quia qui misericordiam a Deo sperat, debet esse misericors, ut probet se recte hanc sperare: quia si homo miseretur, quanto magis Deus! Retributio enim haec est, vel merces, ut qui accipiunt misericordiam, misericordiam faciant. Unde Dominus: Beati, inquit, misericordes, ipsorum enim miserebitur Deus (Matth. V).

Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam. Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam. (Orig.) Vide cum quanta cautela consignaturum se fructum offerentium repromittit. 111.1604A| Quo putas signaculo fructum sancti operis consignat Apostolus? Illo puto, quo imago Dei exprimitur, hoc est, ut in complendo opere nulla sit alienae conversationis admistio, non laus ab hominibus quaeratur, sed ut in simplicitate cordis qui tribuit, tribuat, et non ex tristitia (Rom. XII): Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). Et caetera his similia qui observat in opere Dei, opus suum signaculo divinae imaginis signat. Cum ergo, inquit, hoc consummavero, tunc per vos ad Hispaniam proficiscar. Promittit sane grande munus Romanis, et dicit: Scio enim quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam: quod non nisi per Spiritum sanctum et prophetiae gratiam pollicetur. Supra hominem namque est hoc scire de futuris, quod non 111.1604B| solum in benedictione Christi, verum et in abundantia benedictionis Christi venturus sit ad eos. In quo et venientis gratia, et suscipientium pariter merita designantur. (Ambr.) Certus enim de dispositione et gratia Dei, promisit se in abundantia benedictionis venturum ejus, quem praedicat Christi. Benedictio autem haec signorum virtus est, per quam confirmati sunt. Obsecro igitur vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem Spiritus sancti, ut sollicitudinem impertiamini mihi in orationibus pro me ad Dominum, ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierusalem sanctis. Ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigere vobiscum. (Orig.) Licet in superioribus dixerit: Scio enim quoniam veniens ad 111.1604C| vos in abundantia benedictionis Christi veniam, nihilominus tamen sciebat etiam in his quae manifeste futura cognoverat, orationem esse necessariam, quae utique, verbi causa, si non fuisset adhibita, sequeretur sine dubio non impleri quod fuerat prophetatum. (Ambr.) Denique orat ut adjuvetur in orationibus, ut evaderet manus Judaeorum infidelium: non quia ipse minus mereatur, sed ordinem sequitur, ut ab Ecclesia fiat oratio pro rectore suo: multi enim minimi dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Quis ergo est, hoc legens quod Paulus deprecetur eos qui Romae sunt orare fratres pro se, contemnat vel despiciat orationes Ecclesiae postulare, etiam si inferiores meritis esse videantur hi a quibus oratio postulatur? 111.1604D| Ecce enim Paulus apostolicis praeditus meritis, non solum Romanos orare pro se, sed et Corinthios adhortatur. (Orig.) Vide autem et quam validis eos astringit religiosisque sacramentis, Per Dominum, inquit, nostrum Jesum Christum, et per charitatem Spiritus, deprecor ut adjuvetis me in orationibus ad Deum. Quod nostri posuerunt adjuvetis me in orationibus, magnificentius legitur apud Graecos συναγωνίσασθαι, in quo indicatur, ut adjuvetis me in agone orationis ad Deum, ostendens quod quasi agonem habeat ipse et certamen orationis, adversantibus sibi sine dubio illis, de quibus dicebat (Ephes. IV): Non enim nobis certamen est adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, 111.1605A| adversus mundi hujus rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus: et certum est, quod isti omnes sicut adversantur fidei, et resistunt pietati, sicut contrarii sunt justitiae et veritati, et omnibus bonis, isti sine dubio resistunt, et adversantur orationi. Et ideo ostendit Paulus esse non minimum etiam in oratione certamen, siquidem in hoc certamine etiam auxilium eorum qui Romae sunt crediderit implorandum. Obsistunt enim daemones et contrariae potestates in oratione, primo per illud ne talis inveniatur is qui in orationis agone desudet, ut levet puras manus sine ira. Quod et si hoc quis obtinere potuerit ut sine ira sit, vix est, ut effugiat esse sine disceptatione, hoc est, sine superfluis et vanis cogitationibus: vix enim invenies, ut oranti cuique non aliquid inanis et alienae cogitationis 111.1605B| occurrat, et intentionem qua in Deum mens dirigitur declinet ac frangat, atque eam per ea quae non competit rapiat. Et ideo agon magnus est orationis, ut obsistentibus inimicis, et orantis sensum in diversa rapientibus, fixa semper ad Deum mens stabili intentione contendat, ut merito possit etiam ipse dicere: Bonum certamen certavi, cursum consummavi (II Tim. IV). Nunc ergo orat Apostolus adjuvari se in agone orationum, ut liberetur ab incredulis, qui sunt in Judaea, ne diutius obstaculis eorum retentus, vel minus gratum exhibeat sanctis ministerium, vel desiderium ejus quod erga Romanos habet visendos diutius differatur. Si enim, inquit, haec ita cesserint, ut et ministerium meum acceptum fiat sanctis in Hierosolyma, et liberatus ab incredulis 111.1605C| qui sunt in Judaea, venire ad vos non impediar, pro bene gestis rebus gaudens profecto ad vos veniam cum voluntate Dei, et requiescam vobiscum. Non corporalem utique requiem quaerit Paulus, sed illam, quae consolationem habet ex Deo, sicut et ipse in primis hujus Epistolae partibus dixit, Consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam.

Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. Ingenti benedictione muneratur Romanos, ut Deus pacis sit cum eis, id est, ut « pax Dei, quae superat omnem mentem, custodiat corda eorum in Christo Jesu, qui est pax nostra. » (Ambr.) Tales ergo istos cupit esse, ut sit cum illis Dominus Jesus Christus, qui, amputata omni discordia erroris humani, dedit ac 111.1605D| ostendit quid sit verum, ut in ipsa veritate maneant pacifici.

CAPUT XVI. Ponit exempla quaedam bonorum hominum, et ad perseverandum inducit.

Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio Ecclesiae quae est in Cenchris, ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, et assistatis ei in quocunque negotio vestri indiguerit. Etenim ipsa quoque assistit multis et mihi ipsi. (Orig.) Hic locus apostolica auctoritate docet etiam feminas in ministerio Ecclesiae constitui. In quo officio positam Phoeben apud Ecclesiam quae est Cenchris, Paulus 111.1606A| magna cum laude et commendatione prosequitur, enumerans etiam gesta ipsius praeclara, et dicens, quia in tantum omnibus astitit, hoc est, in necessitatibus praesto fuit, ut etiam mihi ipsi in necessitatibus meis apostolicisque laboribus tota devotione mentis astiterit. Simile autem opus ejus dixerim hospitalitati Lot, qui dum semper hospites suscepit, meruit aliquando et angelos hospitio suscipere (Gen. XIX). Similiter et Abraham, dum semper occurrit hospitibus, meruit ut et Dominus cum angelis diverteret ad tabernaculum ejus (Gen. XVIII). Ita et haec religiosa Phoebe, dum astat omnibus et obsequitur, assistere et obsequi etiam Apostolo meruit. Et ideo locus hic duo pariter docet et haberi, ut diximus, feminas ministras in Ecclesia, et tales debere sumi in ministerium, quae astiterint multis, et per bona officia 111.1606B| usque ad apostolicam laudem meruerint pervenire. Hortatur etiam illud, ut hi qui bonis operibus in Ecclesiis dant operam, vicem recipiant a fratribus et honorem, ut in quibuscunque necessarium fuerit, sive spiritalibus, sive etiam carnalibus officiis, honorifice habeantur. (Ambr.) Ut autem sine intermissione excipiendam illam et assistendum illi in necessitate, si pervenisset, suaderet, etiam sibi illam affuisse testatur, ut quanto sublimior persona ejus caeteris sit, tanto magis reddi huic debitum obsequium per charitatem ostenderet.

Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu, qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solum ego gratias ago, sed et cunctae Ecclesiae gentium, et domesticam eorum Ecclesiam. 111.1606C| (Orig.) Videntur mihi ipsi esse, de quibus in Actibus apostolorum ita scriptum est: Post haec autem discedens Paulus ab Athenis venit Corinthum, et invento ibi quodam Judaeo nomine Aquila, Pontico genere, qui nuper venerat de Italia, et Priscilla uxore ejus, propter quod praeceperat Claudius discedere Judaeos omnes a Roma, accessit ad eos, et quia erant consimilis artificii mansit apud eos, et operabantur simul, erant enim artifices tabernaculorum (Act. XVIII), hoc est, sutores. [Ambr.] Qui credentes facti sunt socii laboris Apostoli, qui ita recte crediderant, ut etiam ipsi exhortarentur caeteros ad fidem rectam. Denique Apollo, quamvis fuerit exercitatus in Scripturis, ab his tamen viam Domini diligentius instructus est, ideo socios laboris sui dicit eos, sed in Christo 111.1606D| Jesu: cooperarii enim ejus fuerunt in Evangelio Dei. Aquila vir Priscillae est, quos non otiose Romam venisse manifestum est, propensiores enim erant in Dei devotione: nam ad confirmationem Romanorum hi omnes, quos salutat, ex his fuisse intelliguntur. Unde dicit non solum se, sed et omnes gentium Ecclesias gratias his referre, tangens et Romanos ut his obediant, quos ad profectum gentium audiunt laborare ad exhortandam fidem in Christo. (Orig.) Nec mirum si Priscam Paulus in Epistola scribit quae in Actibus apostolorum Priscilla scripta est caeteris concordantibus. Potest autem fieri, ut qui illo tempore, pulsis ex urbe Judaeis ob praeceptum [praecepto] 111.1607A| Caesaris, Corinthum venerant, rursus edicti cessante saevitia, Romam regressi salutentur a Paulo; quos tamen apparet Judaeorum insidiis Paulo periclitante semetipsos objecisse, ut ille liber abscederet. Hoc autem et Jason quidam fecisse in Actibus apostolorum refertur (Act. XVII), et hanc eorum laudem apostolus non silet, sed omnibus eam Ecclesiis admirandam tradit, et ideo dicit: Quibus non solus ego gratias ago, sed et universae Ecclesiae gentium. Unde apparet eos officiosos et hospitales exstitisse erga omnes fratres fideles, non solum qui ex Judaeis, sed etiam qui ex gentibus credidissent: magna enim gratia in hospitalitatis officio, non solum apud Deum, sed apud homines invenitur. Quae tamen res quoniam non solum in voluntate et proposito dominorum, 111.1607B| sed et grato et fideli constitit ministerio famulorum, idcirco omnes qui ministerium istud cum istis fideliter adimplebant, domesticam nominavit Ecclesiam. Salutate Ephenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo Jesu. Hic Ephenetus videtur mihi omnium prius ex Asia credidisse. Unde et initium eum Ecclesiae appellavit, vel, ut in Graeco habetur, primitias Asiae, nisi aliquid profundius sermo iste significet, ut intelligamus angelos Dei, Ecclesiis qui praesunt, offerre singulos quosque primitias Deo ex his qui credunt; primitiae autem apud illos judicentur non in his qui tempore primi sunt, sed qui virtutibus et meritis praecellunt: quorum sciens per Spiritum Paulus electionem erga Ephenetum, et quod ipsum ex omni fidelium numero qui erant in Asia 111.1607C| electio invenerit angelorum, appellavit eum primitias Asiae. Sed et in alia Epistola dicit de quibusdam quia sint primitiae Achaiae; eamdem sacramenti sine dubio rationem etiam in illis aspiciens. Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. (Amb.) Commonet hos nomine Mariae, quam intelligimus ad exhortationem illorum impensius laborasse, ut gratias illi agant; ( Orgi. ) et docet debere etiam feminas laborare pro Ecclesiis Dei. Nam et laborant, cum docent adolescentulas sobrias esse, diligere viros, filios enutrire, pudicas esse, castas, domum bene regentes, benignas, subditas viris suis, hospitio recipere, sanctorum pedes lavare, et caetera omnia quae de officiis mulierum scripta referuntur, in omni genere castitatis. Salutate Andronicum et Juniam cognatos et concaptivos 111.1607D| meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante fuerunt in Christo. (Ambr.) Hos cognatos et juxta carnem, et secundum spiritum, quomodo et angelus dixit ad Mariam: Et ecce Elisabeth cognata tua, et caetera, quos etiam apostolis prioribus obsecutos cum testimonio sui declarat, et secum captivitatem passos fidei causa, ideoque istos plenius honorandos. (Orig.) De quibus possibile est, et illud intelligi, quod fortassis ex illis septuaginta duobus qui et ipsi apostoli nominati sunt fuerint, et ideo nobiles eos in apostolis dicat, et in his apostolis qui ante eum fuerunt. Sed et illud me movet quod ait, concaptivos meos: quae enim erat Pauli captivitas, in qua sibi etiam Andronicum et Juniam concaptivos 111.1608A| esse testatur? nisi forte profundiore mysterio ad illam respiciamus captivitatem, quam Christus venit absolvere, de qua scriptum est (Isa. LXI), venire et dare eum captivis remissionem, caecis visum: in qua captivitate videbantur una atque eadem ratione isti esse, in qua et Paulus erat. Verbi enim gratia si dicamus: Cum captivus esset populus Israel apud Assyrios vel Babylonios, omnes quidem videbantur esse captivi, sed alia ratio in caeteris captivitatis, alia in Daniele et Anania atque Azaria vel Misael (Dan. IV): illi enim captivi erant pro peccatis suis, isti vero pro consolatione captivorum erant etiam ipsi captivi; et ideo si diceret Daniel de aliquo uno ex plebe, concaptivus meus, non ita convenienter dici videbatur, ut si diceret de Anania et Azaria et Mizael, concaptivi 111.1608B| mei: in istis enim una captivitatis est ratio, quae longe a reliqui populi ratione diversa est. Ita ergo et Paulus tale aliquid de se, et Andronico ac Junia, secundum occultioris sacramenti intuens rationem, concaptivos eos sibi in hoc mundo nominat, et nobiles in apostolis. Salutate Ampliatum, dilectissimum mihi in Domino. (Ambr.) Hunc quasi amicum salutat, sed in Domino amicum, non tamen qui interfuerit labori ejus aut captivitati. (Orig.) Cui quamvis nihil egregium prae caeteris in laude videatur ascribere, tamen hoc ipso quod dilectus est Paulo, laudabilis et salutatione dignus efficitur. Salutate Urbanum, adjutorem meum in Christo, et Stachyn dilectum meum. Et istos in salutatione conjungit, sed Urbanum in laudibus praetulit: 111.1608C| illum enim adjutorem in Christo, Stachyn vero dilectum tantummodo sibi, sicut Ampliatum nominavit; adjutor autem Apostoli in Christo non aliud intelligitur quam apostolici operis particeps. Salutate Apellem probum in Christo. Puto hunc Apellem per multas tribulationes transisse patienter, et fortiter sustinuisse, et ideo pronuntiatum ab Apostolo probum, secundum ea quae ipse in aliis dixit (Rom. V): quia tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem. Videndum sane est, ne forte ipse sit hic qui in Actibus apostolorum Apollo nominatur, Alexandrinus, in Scripturis eruditus. Salutate eos qui sunt ex Aristobuli domo. Quoniam nihil otiose in litteris Apostoli, vel additur, vel minuitur, istos qui sunt vel de domo, vel de familia 111.1608D| Aristobuli, non frustra neque dilectos, neque probos, neque adjutores in Christo nominat, sed forte quia nihil tale habebant in meritis, idcirco eos solo titulo salutationis honoravit. (Ambr.) Aristobulus iste congregator fuisse intelligitur fratrum in Christo, cujus factum sic probat, ut eos quos congregabat, dignos salutatione sua designet. Salutate Herodionem cognatum meum. (Orig.) Et hic, similiter ut Andronicus et Junia, cognatus Pauli dicitur: sed neque concaptivus uti illi, neque nobilis in apostolis, in his qui ante Paulum fuerunt in Christo, nominatur. Unde intelligendum est etiam in his quos cognatos suos Paulus appellat, esse multam differentiam secundum illam, ut ego arbitror, rationem, quam superius 111.1609A| aperire tentavimus. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo qui sunt in Domino. (Ambr.) Narcissus hic illo tempore presbyter dicitur fuisse, sicut legitur in aliis codicibus, et quia praesens non erat, videtis qua causa eos in Domino salutet ut sanctos, qui ex ejus erant domo. Hic ergo Narcissus presbyter peregrini officio fungebatur, exhortationibus firmans credentes, et quoniam non sciebat Apostolus merita illorum qui cum illo fuerant, sic dixit: Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo in Domino, hoc est, quos scitis esse dignos ex his salutatione mea, qui in Domino posuerunt spem suam, illos salutate nomine meo. Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. (Orig.) Bonum de his dat testimonium, quarum laborem non hujus mundi neque 111.1609B| communis vitae, sed in Domino esse testatur; multi enim laborant, sed non omnium laborem constat esse in Domino.

Salutate Persidem charissimam, quae multum laboravit in Domino. (Ambr.) Ista anteposita videtur supra dictis, quia multum laboravit in Domino: labor hic in exhortatione est, et in ministerio sanctarum, et in pressura, et in egestate propter Christum, quia domus suas relinquebant fugati, et opprobrio erant infidis. Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus et meam: ideo istum Rufum proposuit matri propter electionem administrationis gratiae Dei, in quo mulier locum non habet, electus enim erat, id est, promotus a Domino ad res ejus agendas. (Orig.) Matrem tamen tam sanctam habuit, ut Apostolus 111.1609C| suam quoque matrem hanc vocaret. Non puto in istis salutationibus inaniter fieri per singulos quosque laudis et salutationis differentiam: qui enim scit quia Christus loquitur in Paulo, certus est quod pro merito alius quidem probus dicitur ab eo, alius charissimus esse, alius laborans in Domino, alius multum laborans in Domino, alius electus. Et hic Rufus, de quo nec nobis sermo est, electus in Domino salutatur, credo, quod sciret Paulus esse eum de numero non multorum qui vocati sunt, sed paucorum qui electi sunt; cujus et matrem tanti meriti habuit, ut eam Paulus suam nominaverit matrem, cum quo etiam ipse sicut Jesus cum Joanne unum patitur matris affectum. Salutate Asyncretum [Asyncritum], Phlegontam, Hermem, Patrobam, Hermam et qui cum eis 111.1609D| sunt fratres. (Ambr.) Hos simul salutat, quia sciebat eos esse concordes in Christo, hoc est, junctos in amicitiam Christianam, salutat simul et fratres, qui erant cum eis, quorum nomina praetermisit. (Orig.) Puta tamen quod Hermas iste sit scriptor libelli illius qui Pastor appellatur, quae scriptura valde mihi utilis videtur, et ut puto divinitus inspirata: quia vero nihil ei laudis ascripsit, illa, opinor, est causa quia videtur, sicut scriptura illa declarat, post multa peccata ad poenitentiam fuisse conversus, et ideo neque opprobrium ei aliquod scripsit; didicerat enim ab Scriptura (Eccli. VIII) non improperare homini convertenti se a peccato; neque laudis aliquid tribuit, quia adhuc posita erat sub angelo poenitentiae, 111.1610A| a quo tempore opportuno Christo rursum deberet offerri. Intelligitur autem quod simul habitaverunt hi, quorum salutatio sociata est. Salutate Philologum et Juliam, Nereum et sororem ejus et Olym-Olympiaden, et omnes qui cum eis sunt sanctos. (Ambr.) Hi omnes unanimes intelliguntur fuisse, quos hac causa simul salutat, quorum meritum ex his qui simul cum eis erant dignoscitur, sanctos enim nuncupat eos, ut merito illos salutare videatur. (Orig.) Potest fieri ut Philologus et Julia conjuges fuerint, caeteri domestici eorum, ad quos simplex salutatio dirigitur.

Salutate invicem in osculo sancto. (Ambr.) Omnes quibus scribit et quos nominat jubet salutare se invicem in osculo sancto, id est, in pace Christi, non 111.1610B| in desiderio carnis, sed in Spiritu sancto, ut religiosa sint oscula, non carnalia. (Orig.) Ex hoc sermone et aliis nonnullis similibus mos Ecclesiis traditus est, ut post orationes osculo se invicem suscipiant fratres. Hoc autem osculum sanctum appellat Apostolus, quo nomine illud dicit, primo, ut casta sint oscula, quae in ecclesiis dantur: deinde, ut simulata non sint, sicut fuerunt Judae, qui osculum dabat labiis, et proditionem corde tractabat. Osculum vero fidele, primo, ut diximus, castum sit, tum denique pacem simplicitatemque habeat in charitate non ficta. Salutant vos omnes Ecclesiae Christi: nunquid non in una Ecclesia positus Paulus hoc scribit? et quomodo verum est, quod omnium simul ecclesiarum salutes Romanae mittat Ecclesiae? sed pro eo intelligere debemus, 111.1610C| vel quod unus spiritus erat in Paulo atque omnibus ecclesiis Christi, vel salutare dicat per fidem et spiritum jungi. (Ambr.) Et per hoc intelligitur dici, Ecclesia quae non sit Christi, unde et David conspirationem iniquorum ecclesiam malignantium vocat: omnium ergo locorum illorum ecclesias dicit eos salutare, ut crescant in fide. Hoc ergo ad superiorem sensum retulit, ut ostendat Christum esse in quo salus est, et hunc esse cujus populus fidelis est, et cujus nutu vivit cuncta creatura, auctor enim vitae hic est.

Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis faciunt, et declinate ab illis. Hujusmodi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium? 111.1610D| De his intelligitur dicere quibus et ad Timotheum scripsit dicens: Sicut rogavi te, ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide. Et ad Titum: Sunt enim multi non subditi, vaniloqui, et mentis seductores, maxime qui ex circumcisione sunt, quos oportet refelli, qui universas domos subvertunt, docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia: dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Ad hoc enim refertur quod hic et ait: Hi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri. De quibus 111.1611A| alio loco dicitur: Quorum Deus venter est. (Ambr.) De personis enim dicit pseudoapostolorum, quos in tota epistola monuit cavendos, sicut et nunc, sed sine manifestatione traditionem eorum compressit: hi enim cogebant credentes judaizare, ut beneficium circa se Dei inanirent, sicut supra memoravi. Compositis enim genealogiae verbis tractatus sibi coaptabant ad commendationem traditionis suae, per quos simplicium corda deciperent. (Orig.) Haec et ad eos qui ecclesiis praesunt, et ad omnes credentes per Spiritum sanctum scribere credendus est Paulus, ut diligentius confiderent, et perspiciant, qui sint qui dissensiones et offendicula in ecclesiis generent, et alieni sint ab illa beatitudine, quam Deus promiserat. Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V); 111.1611B| hoc enim, inquit, ut pacifici sitis, a Domino per Evangelium didicistis; dissensiones vero commovere vel scandala, praeter doctrinam est, quam vos didicistis, et ideo alienus vobis sit, nec omnino recipiatur inter vos, qui certamina commovet, qui serit jurgia, qui lites excitat, et studia contentionis exercet: qui enim tales sunt Christo Domino nostro, qui est pax nostra, non serviunt, sed suo ventri. Sed et quid causae sit quia jurgia in Ecclesiis suscitantur et lites, divino spiritu instinctus aperit, ventris, inquit, gratia, hoc est, quaestus et cupiditatis. Inde est unde nonnulli circumeunt domos loquentes ad gratiam, cum omni adulatione, et deceptione, non ut in verbo Dei aedificent animas ad virtutem, sed ut adulatoriis dulcibusque sermonibus permanere, vel etiam proficere 111.1611C| eas hortentur in vitiis, laudantes et bona dicentes ea quae correptione digna sunt, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem, dulce amarum, et amarum dulce (Isa. V), et in his seducunt corda innocentium; et ideo diligenter oportet intendere, quo affectu [prospectu] doceat ille, qui docet, utrum gratiam et honorem ab auditoribus quaerens, an mercedem a Domino pro instructione et profectu discentium sperans.

Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est: gaudeo igitur in vobis, et volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. (Orig.) Subtiliter sane Paulus indiscretam et facilem Romanorum obedientiam notat, eamque asserit ubique non laudatam, sed pervulgatam: sed ne eos rursum, si pro hoc apertius castigaret, inobedientes efficeret, addit, in vobis ergo 111.1611D| gaudeo; sed dicis, Quomodo vulgarem in eis notat obedientiam, cum dicat, se gaudere in eis? primo quidem aliud est notare vitium, aliud homines: potest enim fieri, ut gaudeat in his, in quibus multa alia bona deprehenderat; vitium autem quod ei displicuerat notat, ne utetur ei etiam ipsum cum caeteris placuisse. Potest autem et pro eo dixisse Apostolus gaudere se in eis, quod qui inobediens est neque ad malum, neque ad bonum trahi potest: qui vero obediens, si quidem ad inutilia trahatur, imperitiae culpa sit; ignorat enim inutilia esse ea, quibus obedientiam sui praebet. Cum vero didicerit quae sunt inutilia, habens paratum obedientiae bonum, continuo iter per eam virtutis ascendit. Gaudet ergo Paulus super 111.1612A| obedientes, certus quod cum docuerit eos non vulgari obedientia quam incaute omnibus praebent uti debere: sed illa sola qua obedire oportet Deo magis quam hominibus, relictis caeteris, ipsa sola utantur. Nam et revera non est parvae discretionis, sed probabilis et exercitatissimi judicii, scire cui verbo cuive operi obediendum sit, et cui renitendum. Denique ipse Dominus in Evangelio dicit: Attendite vobis ab his, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII); et ideo vigilans sensus, et intenta mens requiritur, quae probare noverit, vel ovis in propatulo simplicitatem, vel lupi latentem rapacitatem. Unde vide quia proximi periculis fiant hi, qui exerceri in divinis litteris negligunt, ex quibus solis hujusmodi examinationis 111.1612B| agnoscenda discretio est. Continuo ergo in brevi speciem propositae distinctionis ostendit, et dicit, quoniam quidem facilis et indiscreta est vestra obedientia, accipite quod servare, quod cavere debeatis: volo, inquit, vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. Simile est illi dicto, quod ad Corinthios scribit, dicens: Malitia parvuli estote, ut sensibus perfecti sitis (I Cor. XIV). Sed et illud quod Dominus ait, quia filii hujus saeculi prudentiores sunt quam filii lucis in generatione sua (Luc. XVI). Huic convenit dicto, filii enim saeculi hujus prudentiores sunt in malitia, pro eo quod semper aliquid profundius et subtilius inveniunt in ea, unde plus noceant, et vehementius laedant: in bono autem stulti sunt, vix enim inveniunt unde proficiant in bono: e contrario 111.1612C| vero Paulus vult nos sapientes esse in bono, hoc est, semper aliquid plus invenire, plus exquirere, et profundius cogitare quid faciamus boni, ita ut etiamsi impediamur per alicujus malitiam ab opere bono, nos si sapientes simus, cogitemus quomodo, si opus bonum non possumus, vel sermonem bonum proferamus; quod si nec hoc licet, votum saltem bonum et animum demonstremus. Sic ergo sapientes esse debemus in bono, simplices vero in malo: ut si pulsamur malitia, pulsamur injuria, non simus callidi, et per versutae artis argumenta quaerentes, quibus reddere malum pro malo, et nequitiam pro nequitia debeamus. Sed in tali loco meminisse debemus illius sententiae quae dicit: Si quis vult sapiens esse apud Deum, stultus fiat in hoc mundo (I Cor. III); 111.1612D| simus ergo stulti accipientes injuriam et non reddentes, ut sapientes simus apud Deum, qui dixit: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, Hebr. X, Deut. XXXII); nam de impiis et Jeremias dicit: Sapientes sunt ad malefaciendum, bene autem facere nesciunt (Jer. IV). Ad hoc respicit et illud quod Dominus dicit, simplices debere nos esse sicut columbas, et prudentes sicut serpentes (Matth. X). Quod si aliquis nobis ex infidelibus argute occurrat et dicat, Quomodo potest idem ipse et sapiens esse et stultus? dicemus ad eum, Respice ad artes istas, quae in usu hominum habentur: grammaticus in arte fabrili insipientissimus invenitur; vel rursum sapientissimus gubernator quomodo in arte medicinae 111.1613A| invenitur insipiens: sic ergo possibile est in his quae ad Deum pertinent esse sapientem, et in his quae ad saeculum pertinent insipientem.

Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. (Ambr.) Id est, brevi: hoc de adventu suo dicit, quia adventus ejus opprimet diabolum ob hoc quod isti spiritalem gratiam accepturi erant, cui rei invidet Satanas, quia vult homines permanere in errore, ut discrepantium sint unius professionis [?]. (Orig.) Quaeritur in hoc loco quem dixerit Satanam sub pedibus eorum, quibus scribit, a Deo velociter conterendum: si enim ad unam personam referatur, illam scilicet, de qua in Evangelio dicitur: Ecce video Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X) quique Satanas humano generi indicatur adversus, 111.1613B| videbitur utique, si vere dicit Paulus quae dicit, quod sub pedibus eorum quibus tunc scribebat velociter conteratur, ultra jam non esse Satanas, qui agones et certamina et persecutiones credentibus excitet, quod utique non admittit fides rerum. Sed videtur mihi in hoc loco Satanam dixisse omnem spiritum, qui credentibus adversatur: Satanas autem in nostra lingua adversarius interpretatur. Quidquid ergo animae tendenti ad Deum resistit, et adversatur, et quidquid paci contrarium est, hoc vere Satanas esse nominatur. Ideo denique praemisit, dicens, Deus pacis, hoc est Deus cui placet pax, conteret eum qui contrarius est paci et dissensiones operatur. Sic denique et in Regnorum libris legimus (III Reg. XI), quia suscitavit Deus Salomoni Satanam [adversarium] ad 111.1613C| deridendum eum, hoc est Salomoni, qui erat pacificus suscitavit Satanam, qui est contrarius paci. Sed sicut his, quos Apostolus docet, si satagant et tales se exhibeant quales ejus sermo descripsit pro emundatione vitae promittit sub pedibus eorum a Deo pacis Satanam velociter conterendum: ita nihilominus Deus pacis ei qui pacem ejus non in corde puro, et conscientia munda servaverit, suscitat Satanam, hoc est, adversarium, ut qui bonum pacis neglexerit impugnationum amaritudines perferat, et ita demum pacis, quam temeravit, dulcedinem in oppugnatione positus recordetur. Ex utroque aedificemur Scripturae divinae loco, quo vel suscitare Deus Satanam dicitur negligentibus, conterere ac subdere studiosis, ut illos ad agones concitet, istis de prostrato adversario palmam 111.1613D| victoriae tribuat, et virtutis praemia largiatur. Possumus autem et per singulos quosque agones, si legitime certemus, dicere, quod Deus conteret Satanam sub pedibus nostris velociter: verbi causa, si quis agonem susceperit castitatis, si usque ad finem immaculata conscientia perduraverit, dici de eo potest, quia contrivit Satanam sub pedibus ejus: id est spiritum, qui erat contrarius castitati. Similiter et qui agonem fidei suscipit, si stans ante reges et praesides, cum fiducia confiteatur Dominum Jesum Christum, et usque ad finem in confessione permaneat, Deus contrivit Satanam sub pedibus ejus, cum infidelitatis spiritum vicit. Sed et qui concordiam perseveranter colit, dissensionis daemonem sub pedibus 111.1614A| conterit: qui mansuetudinem servat, iracundiae Satanam patientiae vestigiis calcat. Hoc est nimirum quod Dominus in Evangelio dicit (Luc. X): Ecce, dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici.

Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. (Ambr.) Gratiam quam promisit illis in adventu suo, jam optat esse cum illis: sic enim merentur eam accipere, si jam cum illis est in spe. ( Orig. ) Sciendum sane est quod omne quod habent homines a Deo, gratia est, nihil ex debito habent: Quis enim prior dedit illi et retribuetur ei (Rom. XI)? Gratia ergo est, quidquid habet is, qui non fuit et est, accipiens ab eo qui semper fuit, et est, et erit in aeternum. Salutat vos Timotheus adjutor meus et Lucius et Jason et Sosipater cognati 111.1614B| mei. Videtur mihi de istis quos sequestravit ab omni catalogo salutantium plus aliquid sensisse. Denique Timotheum adjutorem suum dicit, et omnes simul cognatos suos; et quidem de Timotheo plenissime refertur in Actibus apostolorum quod fuerit Hebraeus civis, filius mulieris Judaeae fidelis, ex patre gentili: de quo et ipse Paulus dicit: quia propterea rogaverit eum permanere Ephesi, ut denuntiet quibusdam, ne aliter doceant, neque attendant fabulis et genealogiis infinitis. Sed et Lucium quidam ipsum perhibent esse Lucam, qui Evangelium scripsit, pro eo quod soleant nomina interdum secundum patriam declinationem, interdum etiam secundum Graecam, Romanamque proferri. Jason vero ille est, de quo etiam in Actibus apostolorum scribitur (Act. XVII) quod apud Thessalonicam 111.1614C| pro Paulo et Sila seditionem commoventibus turbis, semetipsum dederit, ut apostolis discedendi faceret libertatem. Sosipater quoque qui his jungitur, suspicor, quod ipse sit qui in Actibus apostolorum (Act. XX) describitur Sosipater, Pyrrhi Boeronensis [Beroeensis]. (Amb.) Timotheus consors laborum ejus est, quasi coepiscopus, et magna eum sollicitudine Ecclesiam gubernabat positus in invidiam Judaeorum usque adeo, ut inter initia circumcideretur propter scandalum Judaeorum, ut quia matre Judaea erat, doctor esse non posset incircumcisus; illos vero cognatos dicit partim generis, partim fidei causa.

Saluto vos ego Tertius, qui scripsi Epistolam in Domino: Tertius nomine, non numero, hic est scriba Epistolae cui concessit suo nomine salutare plebem 111.1614D| Romanam, ad quam scribit ut caeteros salutent quos nominat, adhuc enim rectores Ecclesiis paucis erant in locis. Salutat vos Gaius hospes meus et universae Ecclesiae. Hic Gaius, ut arbitror, ad quem scribit Joannes Apostolus exsultans in charitate ejus quam exhibeat fraternitati, praebens sumptus illis necessarios; et cum superius dicat, salutant vos omnes Ecclesiae Christi, nunc iterat dicens, salutant vos universae Ecclesiae, quod puto non otiose iteratum: nihil enim tantus vir et tam tractabilis superfluum ponebat: sed quia salutant vos, inquit, omnes Ecclesiae Christi, id est omnes sancti, sicut alio loco dicit, qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt (Galat. V), nunc subjecit, etiam hos salutare, 111.1615A| qui sequentes sunt, ut benedictum populum significet Ecclesiae, quia in omni Ecclesia duo sunt populi. Potest et duarum provinciarum nominasse Ecclesias, ut primum unius, deinde alterius loci dixisset omnes Ecclesias, aut certe Judaeorum aut gentilium.

Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus [Marcus] frater. Arcarius, id est, dispensator, quasi curator, qui dictante justitia gubernabat civitatem, maxime in pretiis moderandis, hos omnes ideo nominatim enumerat in salutatione Romanorum, ut scirent quales et quanti congaudent bono coepto illorum. (Orig.) Ipsum puto esse Erastum quem dicit, quia remansit Corinthi, quique videtur dispensator civitatis ostendi. Sed non puto quod ex hoc officio magnopere Paulus mentionem ejus in epistola 111.1615B| sua fecerit, nisi forte aliquid in eo amplius senserit, et arcarium eum, id est, dispensatorem illius civitatis dixerit, cujus artifex et conditor Deus, et ideo nec nomen posuerit cujus civitatis, sed tantummodo eum arcarium nominaverit. Utrum ergo tali modo aliquo, an vero simpliciter magis accipiendum sit, nihil potius in Pauli litteris requirendum, tu considerato qui legis.

Ei autem qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei in cunctis gentibus cogniti soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui honor et gloria in saecula saeculorum. 111.1615C| Amen. (Ambr.) Deo Patri, ex quo sunt omnia, dat gloriam, ut coeptum Romanorum, quia potens est, dignetur implere confirmando in fide animos eorum ad profectum Evangelii, et revelationem mysterii absconditi mysteriis, manifestari autem per Christum vel in Christo: sacramentum enim quod latuit semper in Deo, temporibus Christi declaratum est, quia non singularis est Deus qui est apud illum ex aeternis et sermo, et paraclitus, in qua veritate omnem creaturam decrevit salvam fieri per agnitionem; cujus quidem sacramenti veritas per prophetas fuerat designata figuris quibusdam, soli Deo cogniti sapienti, cujus sapientiae participes voluit et Gentes quod latuit genus hominum. Solus ergo sapiens est, quia ab ipso est omnis sapientia, sicut dicit Salomon: 111.1615D| Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum ipso fuit semper (Eccl. I). Sapientia ista Christus est, quia de ipso est et cum illo erat semper, per quem ipsi gloria in saecula saeculorum. Ideo nihil sine Christo plenum, quia per ipsum omnia, qui cum agnoscitur datur Deo Patri laus per ipsum, qui intelligitur per Christum quasi per sapientiam suam, in qua salvos fecit credentes; gloria ergo Patri per Filium, hoc est, ambobus gloria in Spiritu quia uterque in una gloria est. (Orig.) Sed iterum recurramus et consideremus quod dictum est, ei autem qui potens est vos confirmare secundum Evangelium meum et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem sacramenti temporibus 111.1616A| saeculorum in silentio habiti, non mihi videtur quod ad omnes pertineat ista utriusque generis confirmatio, sed ad omnes quidem pertinet credentes duntaxat Evangelium Pauli, et praedicatio Christi. Revelatio vero sacramenti temporibus saeculorum in silentio habiti non ad plures, sed ad paucos, et electos, qui capaces esse possint sapientiae et scientiae Dei, de quibus dicitur: Multi vocati, pauci autem electi (Matth. XX). Sed et de eo quod ait, sacramenti in silentio habiti, requirendum est utrum ita id dicat in silentio habitum, ut omnino nullus agnoverit, ne ipsi quidem, qui annuntiabant Prophetae, an altior aliqua silentii intelligenda est ratio: mihi quidem valde absurdum videtur, ut dicamus Prophetas ita scripsisse de Sacramentis divinis, ut non intellexerint 111.1616B| ea ipsa quae dicebant, cum Scriptura dicat: Sapiens intelligit quae de ore ejus procedunt, et in labiis portat intellectum (Eccli. XXI). Si ergo Prophetae non intellexerunt quae de ore proprio proferebant, non erant sapientes. Verum quia stultum est prophetas confiteri, et negare eos sapientes fuisse, restat ut sapientes fuerint, et intellexerint quae ex ore proprio proferebant, et habuerint intellectum in labiis suis. Quae ergo silentii ratio? Videamus ne illa sit quam et ipse Paulus sibi traditam pro Sacramentorum dispensatione perdocuit, ubi dicit, perabductum se esse in tertium coelum et inde Paradisum, et audisse non edicenda verba, quae non licet homini loqui. In quo utique ostendit, non quod ipse ignoret quod audierit, sed quod hominibus pandere, quae sibi 111.1616C| sunt indicata non liceat. Ita ergo potest et in hoc loco dictum videri Sacramentum temporibus saeculorum in silentio habitum, quod scierint quidem Prophetae (ex Scripturis enim Propheticis manifestatur), sed hominibus, id est vulgo non manifestaverint nec patefecerint, sed silentio texerint secundum praeceptum aeterni Dei, usquequo tempus adesset, ut Verbum caro fieret et habitaret in nobis (Joan. I), et manifestaretur omnibus gentibus ad obedientiam fidei. Quod vero ait, soli sapienti Deo, sapientem Deum non ita accipias, quasi quem sapientia fecerit sapientem, ut inter homines habetur: sapiens enim inter homines dicitur unusquisque ex participatione sapientiae; Deus vero, non quasi qui ex sapientia sapiens factus sit, sed quasi qui ipse auctor sit et genitor 111.1616D| sapientiae, sapiens appellatur; non enim, ut diximus, ex sapientia sapiens Deus, sed ex sapiente Deo sapientia procedit. Merito dicitur soli sapienti Deo, solus est enim ita sapiens Deus, ut sapientiam ipse magis genuerit, quam ex sapientia sapiens factus sit, et recte ei claritas per Jesum Christum refertur, quia ita sapientem esse solum Deum, ut ipse sapientiam genuerit, Christus Jesus, qui est Dei virtus et Dei sapientia, declaravit; in saecula vero saeculorum, quod sit moris Scripturae divinae immensitatem per haec tempora designare; Amen autem, quasi ad confirmationem omnium, quae superius scripta sunt in fine posuit, per quod vernaculo Hebraeorum sermone

(no apparatus)