Jump to content

Enarrationes in Psalmos

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Enarrationes in Psalmos
Saeculo V
editio: incognita
fons: augustinus.it

IN PSALMUM 1

ENARRATIO

Superbia cathedra pestilentiae recte intelligitur.

1. [v 1.] Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: de Domino nostro Iesu Christo, hoc est homine Dominico, accipiendum est. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: sicut homo terrenus qui uxori consensit deceptae a serpente, ut Dei praecepta praeteriret. Et in via peccatorum non stetit: quia venit quidem in via peccatorum, nascendo sicut peccatores; sed non stetit, quia eum non tenuit illecebra saecularis. Et in cathedra pestilentiae non sedit: noluit regnum terrenum cum superbia; quae ideo cathedra pestilentiae recte intellegitur, quia non fere quisquam est qui careat amore dominandi et humanam non appetat gloriam; pestilentia est enim morbus late pervagatus, et omnes aut pene omnes involvens. Quamquam accommodatius accipiatur cathedra pestilentiae, perniciosa doctrina, cuius sermo ut cancer serpit 1. Deinde considerandus est ordo verborum, abiit, stetit, sedit: abiit enim ille, cum recessit a Deo; stetit, cum delectatus est peccato; sedit, cum in sua superbia confirmatus, redire non potuit, nisi per eum liberatus, qui neque abiit in consilio impiorum, nec in via peccatorum stetit, nec in cathedra pestilentiae sedit.

In lege et sub lege.

2. [v 2.] Sed in lege Domini fuit voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. Iusto non est lex posita, ut dicit Apostolus 2; sed aliud est esse in lege, aliud sub lege: qui est in lege, secundum legem agit; qui est sub lege, secundum legem agitur. Ille ergo liber est, iste servus. Deinde aliud est lex quae scribitur, et imponitur servienti; aliud lex quae mente conspicitur, ab eo qui non indiget litteris. Meditabitur die ac nocte: aut sine intermissione intellegendum est; aut die in laetitia, nocte in tribulationibus; dicitur enim: Abraham diem meum vidit, et gavisus est 3; et de tribulatione dicitur: Insuper et usque ad noctem emendaverunt me renes mei 4.

Christus lignum salutis.

3. [v 3.] Et erit tamquam lignum quod plantatum est secundum decursus aquarum: id est, aut secundum ipsam Sapientiam, quae dignata est hominem suscipere ad salutem nostram; ut ipse homo sit lignum plantatum secundum decursus aquarum: potest enim et hoc intellectu accipi, quod in alio psalmo dicitur: Fluvius Dei repletus est aqua 5. Aut secundum Spiritum sanctum, secundum quem dicitur: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto 6; et illud: Qui sitit, veniat, et bibat 7; et illud: Si scires donum Dei, et quis est qui a te aquam petit; petisses ab eo, et daret tibi aquam vivam, unde qui biberit non sitiet in aeternum; sed efficietur in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 8. Aut secundum decursus aquarum, secundum populorum peccata, quia et aquae populi interpretantur in Apocalypsi 9; et decursus non absurde intellegitur lapsus, quod pertinet ad delictum. Lignum ergo illud, id est Dominus noster, de aquis decurrentibus, id est populis peccatoribus, trahens eos in via in radices disciplinae suae, fructum dabit, hoc est, constituet Ecclesias; in tempore suo, id est, postquam clarificatus est resurrectione et ascensione in coelum. Tunc enim Spiritu sancto misso Apostolis, et eis in fiducia sui confirmatis et directis in populos, fructificavit Ecclesias. Et folium eius non decidet: id est, verbum eius non erit irritum; quia omnis caro foenum, et claritas hominis ut flos foeni: foenum aruit, et flos decidit, verbum autem Domini manet in aeternum 10. Et omnia quaecumque fecerit prosperabuntur: id est, quaecumque illud lignum attulerit; quae omnia videlicet accipienda sunt fructus et folia, id est facta et dicta.

Superbia est ventus.

4. [v 4.] Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae. Terra hic accipienda est ipsa stabilitas in Deo, secundum quam dicitur: Dominus pars haereditatis meae, etenim haereditas mea praeclara est mihi 11; secundum hanc dicitur: Sustine Dominum, et observa vias eius, et exaltabit te, ut possideas terram 12; secundum hanc dicitur: Beati mites, quia ipsi haereditate possidebunt terram 13. Similitudo autem hinc ducta est; quia ut haec terra visibilis exteriorem hominem nutrit et continet, ita illa terra invisibilis interiorem hominem. A cuius terrae facie proicit ventus impium, id est superbia, quia inflat. Quam cavens ille qui inebriabatur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis eius potabatur, dicit: Non veniat mihi pes superbiae 14. Ab hac terra proiecit superbia eum qui dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo 15. Ab huius terrae facie proiecit etiam eum qui, cum consensisset et gustasset de prohibito ligno, ut esset sicut Deus, abscondit se a facie Dei 16. Hanc terram ad interiorem hominem pertinere, et inde superbia hominem proici, maxime intellegi potest in eo quod scriptum est: Quid superbit terra et cinis? quoniam in vita sua proiecit intima sua 17; unde enim proiectus est, non absurde se dicitur proiecisse.

Aliud impii, aliud peccatores.

5. [v 5.] Ideo non resurgunt impii in iudicio: ideo scilicet, quia tamquam pulvis proiciuntur a facie terrae. Et bene hoc eis dixit auferri quod superbi ambiunt, id est ut iudicent, ut hoc ipsum planius dictum intellegatur sequenti sententia: Neque peccatores in consilio iustorum. Solet enim hoc modo repeti planius quod superius dicitur, ut peccatores intellegantur impii; et quod supra dictum est in iudicio, hic dictum sit in consilio iustorum. Aut certe si aliud sunt impii, aliud peccatores; ut quamquam omnis impius peccator sit, non tamen omnis peccator sit impius. Impii non resurgunt in iudicio: id est, resurgent quidem, sed non ut iudicentur, quia iam poenis certissimis destinati sunt; peccatores autem non resurgunt in consilio iustorum, id est ut iudicent, sed forte ut iudicentur, ut de his dictum sit: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit: si cuius opus manserit, mercedem accipiet: si cuius autem opus exustum fuerit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem 18

Nesciri a Domino est perire.

6. [v 6.] Quoniam novit Dominus viam iustorum. Quemadmodum dicitur: Novit salutem medicina, morbos autem non novit; et tamen etiam morbi arte medicinae agnoscuntur; sic dici potest, nosse Dominum viam iustorum, viam vero impiorum non nosse; non quia aliquid Dominus nescit, et tamen dicit peccatoribus: Non novi vos 19. Iter autem impiorum peribit, pro eo positum est, ac si diceretur: Iter autem impiorum non novit Dominus. Sed planius dictum est, ut hoc sit nesciri a Domino, quod est perire, et hoc sit sciri Domino, quod est manere: ut ad scientiam Dei esse pertineat, ad ignorantiam vero non esse; quia Dominus dicit: Ego sum qui sum; et: Qui est, misit me 20.