Enarrationes CXXXI-CXL |
- IN PSALMUM CXLI ENARRATIO.
- IN PSALMUM CXLII ENARRATIO.
- IN PSALMUM CXLIII ENARRATIO.
- IN PSALMUM CXLIV ENARRATIO.
- IN PSALMUM CXLV ENARRATIO.
- IN PSALMUM CXLVI ENARRATIO.
- IN PSALMUM CXLVII ENARRATIO.
- IN PSALMUM CXLVIII ENARRATIO.
- IN PSALMUM CXLIX ENARRATIO.
- IN PSALMUM CL ENARRATIO.
15
[recensere]IN PSALMUM CXLI ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.
1. Solemnitati martyrum, sicut devotio celebritatis vestrae, ita nostrae servitutis sermo debetur. Sed meminisse oportet Charitatem vestram, hesterno die quam multa dicta sint. Non enim quia propter aviditatem interioris oris vestri per totum sermonem tanquam recentes adfuistis, propterea oblivisci debemus infirmitatis communis: primo quia et honorare oportet verba praeclara, sicut scriptum est, Praeclara autem verba sapientiae Domini Dei sunt. Per nos tanquam per vascula vobis ministrantur: et si fictilia sunt vasa, sed panis coelestis est. Apostolus dicit: «Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei» (II Cor. IV, 7). Qui autem thesaurus, idem et panis. Nam si non idem esset thesaurus et panis, non de ipso thesauro alibi scriptum esset: «Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum» (Prov. XXI, 20). Unde admonemus Charitatem vestram ut ea quae audiendo tanquam ventre memoriae conditis, rursus revolvendo et cogitando quodammodo ruminetis. Hoc est enim, «Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum:» breviter dixit, Sapiens ruminat, stultus non ruminat. Hoc autem aperte et latine quid est? Sapiens cogitat ea quae audierit; stultus autem audita oblivioni tradit. Neque enim propter aliud in Lege, munda ea dicta sunt animalia quae ruminant, immunda quae non ruminant (Levit. XII, 2-8): nam creatura Dei omnis munda est. Artifici Deo tam mundus est porcus quam agnus. Creavit enim omnia bona valde (Gen. I, 31): et, «Omnis creatura Dei bona est,» dicit Apostolus (I Tim. IV, 4); et, «Omnia munda mundis» (Tit. I, 15). Cum ergo in natura utrumque sit mundum; significatione tamen agnus significat aliquid mundum, porcus significat aliquid immundum: agnus significat innocentiam sapientiae ruminantis; porcus significat immunditiam stultitiae obliviscentis. Brevis Psalmus pro solemnitate dictus est; videamus an possit etiam breviter tractari.
2. [«vers. 2.] Voce mea ad Dominum clamavi.» Sufficeret, «Voce ad Dominum clamavi;» forte non frustra additum est, «mea.» Multi enim clamant ad Dominum, non voce sua, sed voce corporis sui. Homo ergo interior, in quo coepit habitare Christus per fidem (Ephes. III, 17), voce sua, non in strepitu labiorum, sed in affectu cordis clamet ad Dominum. Non ubi homo audit, ibi Deus audit: nisi voce pulmonum et laterum et linguae clames, homo te non audit; cogitatio tua clamor est ad Dominum. «Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Dominum deprecatus sum.» Quod dixit, «clamavi;» exposuit, cum dixit, «deprecatus sum.» Clamant enim ad Dominum et qui blasphemant. In superiori versu clamorem posuit, in sequenti clamorem exposuit. Quasi exigeretur, Quo clamore clamasti ad Dominum? «Ad Dominum,» inquit, «deprecatus sum:» clamor meus, deprecatio mea; non convicium, non murmur, non blasphemia.
3. [«vers. 3.] Effundam ante eum precem meam.» Quid est, «ante eum?» In conspectu ejus. Quid est, in conspectu ejus? Ubi videt, Ubi autem non videt? Ita enim dicimus, Ubi videt, quasi alicubi non videat. Sed in isto coetu rerum corporalium vident et homines, vident et animalia: ille autem videt et ubi homo non videt. Nam cogitationem tuam nullus hominum videt, Deus autem videt. Ibi ergo effunde precem tuam, ubi solus ille videt qui remunerat. Nam in abscondito te Dominus Jesus Christus jussit orare: sed si agnoscas cubiculum tuum, et mundes, ibi rogas Deum. «Cum autem oratis,» inquit, «nolite esse sicut hypocritae, qui stant in plateis et vicis orantes, ut videantur ab hominibus. Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum, et claude ostium, et deprecare Deum tuum in occulto; et qui videt in occulto, reddet tibi» (Matth. VI, 5 et 6). Si homines reddituri sunt, effunde ante homines precem tuam: si Deus redditurus est, effunde ante eum precem tuam, et claude ostium, ne tentator ingrediatur. Tentator non cessat pulsare, ut irrumpat; si clausum invenerit, transit. Ideo Apostolus, quia in nostra potestate est ostium claudere: ostium cordis, non parietum; ibi enim et cubiculum: quia ergo in potestate nostra est hoc ostium claudere, «Neque detis,» inquit, «locum diabolo» (Ephes. IV, 27). Etenim si intravit et possedit, attende quia tu negligenter clausisti aut claudere neglexisti.
4. Quid est autem claudere ostium? Hoc ostium tanquam duas habet valvas; cupiditatis, et timoris. Aut cupis aliquid terrenum, et hac intrat; aut times aliquid terrenum, et hac intrat. Timoris ergo et cupiditatis januam claude contra diabolum, aperi ad Christum. Quomodo ipsas valvas aperis ad Christum? Cupiendo regnum coelorum, timendo ignem gehennarum. Per cupiditatem saeculi diabolus intrat, per desiderium vitae aeternae Christus intrat: per timorem poenarum temporalium diabolus intrat, per timorem ignis aeterni Christus intrat. Ecce martyres clauserunt januam contra diabolum, Christo aperuerunt. Promisit eis multa mundus iste: riserunt, clauserunt valvam cupiditatis adversus diabolum. Minatus est mundus iste bestias, ignes, cruces: non timuerunt, clauserunt timoris valvam contra diabolum. Videamus si aperuerunt eas Christo: «Qui confessus me,» inquit, «fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram Patre meo, qui est in coelis.» Amaverunt ergo regnum coelorum, ubi eos confitebitur Christus. Quomodo eos confessurus est? «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi» (Matth. XXV, 34). Confitebitur illos ad dexteram positos. Videamus si et timoris valvam Christo aperuerunt, quam diabolo clauserunt. Uno eodemque loco Dominus monet hoc, ut et diabolo claudatur, et sibi aperiatur. «Nolite,» inquit, «timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere:» monuit ut timoris valva in faciem diabolo elideretur. Ergo nihil est timendum? Non ergo aperitur aditus timoris Christo, qui clausus est diabolo? Statim subjecit, tanquam dicens, Exclusisti illum, aperi mihi: «Sed eum timete,» inquit, «qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehenna ignis» (Id. X, 32, 28). Jam ergo si credidisti, et aperuisti Christo, claude contra diabolum. Intus est Christus, ibi habitat: effunde ante eum precem tuam, noli quaerere ut de longe te exaudiat. Non enim longe est Sapientia Dei, quae «pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter» (Sap. VIII, 1). Ergo intus apud te, ante eum effunde precem tuam: ibi sunt aures ejus. «Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus; quoniam Deus judex est» (Psal. LXXIV, 7): si autem judex est, qualem causam geras in corde tuo, vide.
5. [«vers. 4.] Effundam ante eum precem meam; tribulationem meam in conspectu ejus annuntiabo.» Repetitio est, et in superioribus duobus versibus, et in his consequentibus; sententiae duae sunt, sed utraque bis dicta. Una est illa, «Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum:» altera est, «Effundam ante eum precem meam, tribulationem meam in conspectu ejus annuntiabo.» Quod enim est, «ante eum;» hoc est, «in conspectu ejus:» et quod est, «precem meam effundam;» hoc est, «tribulationem meam annuntiabo.» Quando hoc facis? In persecutione positus loquitur: «Dum defecit» «a me spiritus meus.» Quare defecit spiritus tuus, o martyr in tribulatione posite? Ut non mihi arrogem vires meas, ut sciam quod alius in me operatur ipsam virtutem. «Cum autem vos tradent judicibus» (sic monuit Dominus quos martyres facere volebat), «nolite cogitare quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis» (Matth, X, 19, 20). Ergo deficiat spiritus tuus, loquatur Spiritus Dei. Merito eos pauperes facere volebat spiritu: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum» (Id. V, 3). Beati ergo pauperes spiritu suo, divites Spiritu Dei. Omnis enim homo qui spiritum suum sequitur, superbus est. Subdat spiritum suum, ut capiat Spiritum Dei. Ibat in culmen, residat in valle. Si ierit in culmen, denatat ab illo aqua: si in valle resederit, implebitur ea, et fit ille venter de quo dictum est, «Flumina aquae vivae fluent de ventre ejus» (Joan. VII, 38). Ergo «dum defecit a me spiritus meus, in conspectu tuo annuntiavi tribulationem meam,» humilis factus, confitens tibi deficiente spiritu meo, cum sum plenus Spiritu tuo.
6. Et audierunt forte homines quia defecit in me spiritus meus, et desperaverunt de me, et dixerunt, Cepimus eum, oppressimus eum: «Et tu cognovisti semitas meas,» Illi me dejectum putabant, tu me stantem cernebas. Illi qui persequebantur et comprehenderant, implicatos putabant pedes meos: sed illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus (Psal. XIX, 9). Oculi enim mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15). Perseveravi ambulando: «Qui» enim «perseveraverit usque in finem, hic salvus erit» (Matth. X, 22). Illi oppressum me putabant, sed ego ambulabam. Ubi ambulabam? In semitis quas illi non videbant, qui me captum putabant; in semitis justitiae tuae, in semitis praeceptorum tuorum. «Tu» enim «cognovisti semitas meas;» persecutor non eas cognovit: nam non in eis mihi invideret, sed in eis mecum ambularet. Quae sunt istae semitae, nisi viae illae de quibus alio loco dicitur: «Novit Dominus viam justorum, et via impiorum peribit» (Psal. I, 6)? Non dixit, Viam impiorum non novit: «Novit justorum, impiorum autem peribit». Quod enim non novit, perit. Multis locis Scripturae invenimus quia Dei agnoscere, servare est; Dei agnoscere, custodire est; non agnoscere, damnare est. Unde enim qui novit omnia, dicturus est in fine, «Non novi vos» (Matth. VII, 23)? Non inde gaudeant et dicant, Non puniemur, quia non novit nos judex. Jam puniti sunt, si eos non novit judex. Quae ergo dictae sunt viae quas novit Dominus, ipsae hic dictae sunt semitae, cum ait. «Tu cognovisti semitas meas.» Omnis enim semita, via est; non omnis via, semita est. Quare ergo viae illae semitae sunt dictae, nisi quia angustae sunt? Via lata impiorum, via angusta justorum.
7. Quae via, ipsae et viae: quemadmodum quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae; et quod coelum, ipsi coeli. Pluraliter dicuntur, et singulariter dicuntur. Propter unitatem Ecclesiae, una Ecclesia: «Una est columba mea, una est matri suae» (Cant. VI, 8). Propter congregationes fraternas per loca, multae sunt Ecclesiae: «Ecclesiae,» inquit, «Judaeae quae in Christo, gaudebant quod ille qui nos persequebatur, nunc evangelizat fidem, quam aliquando vastabat; et in me glorificabant Deum» (Galat. I, 22, 24). Ecclesias sic dixit, et unam Ecclesiam sic dicit: «Sine offensione estote Judaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei» (I Cor. X, 32). Sic ergo et viae, et via; et semitae, et semita. Quare semitae, et quare semita? Quomodo quare Ecclesiae et Ecclesia rationem reddidimus, debemus et hinc reddere rationem. Semitae dictae sunt Dei, quia multa praecepta sunt: et quia eadem multa praecepta ad unum rediguntur, quia plenitudo legis charitas (Rom. XIII, 10); propterea viae istae in multis praeceptis ad unam colliguntur, et una dicitur, quia via nostra charitas est. Videamus si charitas via est. Audiamus Apostolum: «Et adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro» (I Cor. XIII, 31). Quam dicis, o Apostole, «supereminentiorem viam?» Quam dico audi: «Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum: et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest» (Id. XIII, 1-3). Ergo charitatem dixit «supereminentiorem viam.» Magna ista via, fratres, magnum miraculum habet. Haec via certe, quia supereminentior est, et excellentior est; hoc enim supereminet, quod excelsum est. Nihil excelsius via charitatis, et non in illa ambulant nisi humiles. Has ergo semitas, dicit praecepta charitatis. «Tu,» inquit, «cognovisti semitas meas:» tu nosti quia quod pro te patior, amore patior; tu nosti quia charitas in me omnia tolerat; tu nosti quia et si trado corpus meum ut ardeam, habeo illam, sine qua illud non prodest homini.
8. Quis autem novit vias istas hominis, fratres mei, nisi vere ille cui dictum est, «Tu cognovisti semitas meas?» Omnia enim facta humana ante oculos hominum; incertum est quo corde fiant. Et quam multi impii metientes semetipsos, ex semetipsis dicunt de nobis quod ista in Ecclesia quaerimus, honores, laudes, utilitates temporales? Quam multi dicunt me propterea loqui vobis, ut acclametis et laudetis me, et hunc me habere finem et hanc intentionem, cum loquor? Et quomodo eis ostendo non ea intentione me loqui? Restat ut dicam, «Tu cognovisti semitas meas.» Quomodo illi sciunt quod nec vos scitis? Quomodo illi sciunt quod vix ego scio? Neque enim ego meipsum dijudico: qui enim dijudicat me, Dominus est (I Cor. IV, 3 et 4). Nescio quid de se Petrus nesciens praesumpsit, et aliud videbat medicus in viribus ejus. Ergo pie pureque clametur ad Dominum, quia vere clamatur, «Tu cognovisti semitas meas.» Sed vis ut ducat te per ipsas semitas? Esto mitis, esto mansuetus; noli esse ferox, noli superbus, noli excussa et erecta cervice, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Cum enim fueris mitis, cum fueris mansuetus, insidet Dominus, et ducet te per vias suas: diriget enim mites in judicio, docebit mansuetos vias suas (Psal. XXIV, 9). «Tu» ergo «cognovisti semitas meas.»
9. «In via hac qua ingrediebar, absconderunt mihi muscipulam.» Via haec qua ingrediebatur, Christus est: ibi illi absconderunt muscipulam, qui persequuntur in Christo, propter nomen Christi. Ibi ergo «absconderunt muscipulam mihi». Quid in me zelant? quid in me persequuntur? Quod christianus sum. Si ergo hoc persequuntur, quod christianus sum, «In via qua ingrediebar, absconderunt mihi muscipulam.» Quantum in ipsis est, in via qua ingrediebar, ipsi absconderunt muscipulam mihi: quantum ad eorum cupiditatem pertinet, quantum ad eorum conatum, quantum ad eorum votum, in ipsa via me voluerunt habere muscipulam qua caperer. Sed «novit Dominus viam justorum; et tu cognovisti semitas meas.» Hoc quidem illi voluerunt; sed tu eos non permittis in te ponere scandalum, quia tu es via mea. Nam et haeretici in nomine Christi nobis volunt abscondere scandalum, et ipsi falluntur. Quod se in via putant ponere, extra viam ponunt, quia et ipsi extra viam sunt: muscipulam ponere non possunt ubi ipsi non sunt. Sed dictum est hoc secundum cupiditatem ipsorum, secundum votum et opinionem eorum: nam expresse alibi dictum est, «Juxta semitas scandala posuerunt mihi» (Psal. CXXXIX, 6). Hoc quod dictum est, «in via;» secundum cupiditatem eorum et votum dictum est: illud quod dictum est, juxta viam, id est, «juxta semitas;» secundum veritatem dictum est. Revera enim non ponunt in semita, non ponunt in ipsa via, quia Christus est via (Joan. XVI, 6): sane juxta semitas ponunt. Non eos Christus sinit ponere in via, ne non sit qua eamus: sinit tamen eos ponere juxta viam, ut de via non declinemus. In via se putat ponere scandalum paganus, quando mihi dicit: Colis Deum crucifixum. Reprehendit crucem Christi, quam non intelligit. In Christo se putat ponere quod juxta viam ponit. Non egrediar a Christo, et non incidam a via in muscipulam. Insultet ille crucifixo Christo; videam ego in frontibus regum crucem Christi. Quod irridet, ibi salvor. Nihil est superbius aegroto qui deridet medicamentum suum. Si non derideret, acciperet et ipse, et sanaretur. Crux illa signum est humilitatis; ille autem superbia nimia non agnoscit unde sanetur tumor animae ipsius. Si autem ego agnosco, in via ambulo. Usque adeo de cruce non erubesco, ut non in occulto loco habeam crucem Christi, sed in fronte portem. Multa Sacramenta aliter atque aliter accipimus: quaedam, sicut nostis, ore accipimus, quaedam per totum corpus accipimus. Quia vero in fronte erubescitur, ille qui dixit, «Qui me erubuerit coram hominibus, erubescam eum coram Patre meo, qui in coelis est» (Luc. IX, 26); ipsam ignominiam quodam modo, quam Pagani derident, in loco pudoris nostri constituit. Audis hominem insultare impudenti, et dicere: Frontem non habet. Quid est, Frontem non habet? Impudens est. Non habeam nudam frontem; tegat eam crux Domini mei. Ergo «In via qua ingrediebar, absconderunt muscipulam mihi,» quantum in ipsis est; nam juxta viam posuerunt: ego autem tutus ero, si de via non recessero. «Ignoras quia in medio laqueorum ingrederis,» ait Scriptura (Eccli. IX, 20). Quid est, «in medio laqueorum?» In via Christi, et hinc laquei, et hinc laquei; laquei a dextris, laquei a sinistris: laquei a dextris, prosperitas saeculi; laquei a sinistris, adversitas saeculi: laquei a dextris, promissiones; laquei a sinistris, terrores. Tu in medio laqueorum ingredere, a via noli recedere: nec promissio te capiat, nec terror elidat. «In via hac qua ingrediebar, absconderunt muscipulam mihi.»
10. [«vers. 5.] Considerabam in dexteram, et videbam.» In dexteram considerabat, et videbat: in sinistram qui considerat, excaecatur. Quid est in dexteram considerare? Ubi erunt illi quibus dicetur: «Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum.» Erunt enim quidam in sinistra, quibus dicetur: «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» (Matth. XXV, 34, 41). Fremente ergo toto mundo et minante in persecutionibus, crebrescentibus undique insultationibus hominum atque terroribus, ille contemnens praesentia, respiciebat in futura, attendebat in dexteram ubi futurus est; ibi esse meditabatur, illuc attendebat, et videbat, et ideo omnia ferebat: illi autem qui persequebantur, non videbant. Ideo cum diceret, «Considerabam in dexteram, et videbam;» secutus ait, «Et non erat qui cognosceret me.» Cum enim toleras omnia, quis novit quid attendas; utrum in dexteram oculum dirigas, an in sinistram? In eo quod toleras, si laudem hominum quaeris, in sinistram attendisti: in eo quod toleras, si promissa Dei quaeris, in dexteram attendisti. Attendisti in dexteram, videbis: attendisti in sinistram, excaecaberis. Sed et cum vides in dexteram, non erit qui te agnoscat. Quis enim te consolatur, nisi Dominus cui dicis, «Et tu cognovisti semitas meas? Nec erat qui cognosceret me.»
11. «Periit fuga a me.» Tanquam circumclusum se dicit: «Periit fuga a me.» Insultent persecutores, oppressus est, captus est, circumclusus est, victus est; periit fuga ab illo. Ab illo periit fuga, qui non fugit. Qui autem non fugit, patitur quidquid potest pro Christo; id est, non fugit animo. Nam corpore fugere licet, concessum est, permissum est, Domino dicente: «Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam» (Matth. X, 23). Qui ergo non fugit animo, periit ab illo fuga. Sed interest quare non fugiat; quia circumclusus est, quia captus est, an quia fortis est: et a capto enim periit fuga, et a forti periit fuga. Quae ergo fuga cavenda est? quae fuga a nobis pereat? De qua Dominus dicit in Evangelio, quia «pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis: mercenarius autem et qui non est pastor, cum viderit lupum venientem, fugit.» Cum viderit praedonem, quare fugit? «Quia non est ei cura de ovibus» (Joan. X, 11-13). Talis fuga ab isto perierat; sive ab ipsius capitis persona accipiamus hanc vocem illius Christi Domini, qui pro omnibus mortuus est; sive a membris ejus martyribus nostris, quia et ipsi pro fratribus passi sunt. Audi Joannem dicentem: «Sicut enim ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere» (I Joan. III, 16). Sed cum illi ponunt, Christus ponit; quia cum illi patiuntur persecutionem, ipse clamat, «Quid me persequeris» (Act. IX, 4)? «Periit fuga a me; et non est qui exquirat animam meam.» Ergo non est qui exquirat animam ipsius? Videt homines velle saevire in necem suam, velle effundere sanguinem ipsius; quomodo non est qui requirat animam ejus? Et hoc duobus modis accipitur. Quomodo perire fugam accipitur duobus modis, quia et a capto et a forti perit fuga; sic duobus modis quaeritur anima hominis, aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Ita ergo, «Non est qui requirat animam meam:» de illis dixit, Certe persequuntur animam meam, et non quaerunt animam meam. Si autem requirunt animam meam, invenient inhaerentem tibi: et si norunt eam quaerere, norunt et imitari. Nam ut noveritis quaeri animam hominis et a persecutoribus, inde alibi dicitur: «Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam» (Psal. XXXIX, 15).
12. [«vers. 6.] Clamavi ad te, Domine; dixi, Tu es spes mea.» Quando tolerabam, quando tribulabar, «dixi, Tu es spes mea.» Spes mea hic; ideo tolero. «Portio» autem «mea,» non hic, sed «in terra viventium.» Dat Deus portionem in terra viventium; sed non aliquid a se, extra se. Quid dabit amanti se, nisi se?
13. [«vers. 7.] Intende ad orationem meam; quia humiliatus sum nimis.» Humiliatus a persecutoribus, humiliatus in confessione. Humiliat se invisibiliter, humiliatus ab hostibus visibiliter. Erigitur ergo ab illo visibiliter et invisibiliter. Invisibiliter erecti sunt jam martyres: visibiliter erigentur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem in resurrectione mortuorum, cum et hoc ipsum in quod solum persecutores saevire potuerunt, instaurabitur (I Cor. XV, 53). «Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere» (Matth. X, 28). Et quid perit? quid occidunt? Vel hoc eis permittitur, ut quod occiderint pereat? Non periet. Audi ipsius Domini promissionem: «Amen dico vobis, capillus capitis vestri non periet» (Luc. XXI, 18). Quid ergo de caeteris membris sollicitus es, ubi damnum capilli non erit?
14. «Erue me a persequentibus me.» A quibus putatis quod oret ut eruatur? Ab hominibus qui persequebantur? Ita vero ipsi homines sunt hostes nostri? Habemus alios hostes invisibiles, qui aliter persequuntur. Homo persequitur, ut occidat corpus; persequitur alius, ut illaqueet animam. Et ideo per vasa sua, quia de illo dictum est, «Operatur in filiis diffidentiae» (Ephes. II, 2): per vasa sua, id est, homines in quibus operatur, agit persecutionem corporis, ut intus fiat ruina cordis. Nam si cadente corpore stat anima, muscipula comminuta est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7). Ergo sunt et alii hostes nostri, a quibus deprecari debemus Deum ut eruat nos, ne seducant nos, vel fractos molestiis saecularibus, vel inductos illecebris. Qui sunt isti hostes? Videamus si ab aliquo servo Dominico aperte describuntur, ab aliquo milite perfecto qui cum illis congressus est. Audi Apostolum dicentem: «Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem.» Nolite quasi odia vestra convertere in homines, et eos vobis hostes existimare, et eorum inimicitiis vos conteri putare: isti homines quos timetis, caro et sanguis sunt; «Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem.» Sic voluit dicere, contemnens hominum mortalitatem. Et adversus quos? «Adversus principes,» inquit, «et potestates, et rectores hujus mundi, tenebrarum harum» (Ephes. VI, 12). Expaveras, cum audires, «rectores mundi.» Si rectores mundi istius, numquid praeter mundum iturus es, ubi illos non patiaris? praeter mundum iturus es, ubi ab eis eruaris? Sic ergo accipe «mundi» et «tenebrarum harum rectores,» non rectores coeli et terrae; nam ipsa fabrica Dei est. Coelum et terra mundus dicitur, et homines mali mundus. Quare et isti mundus? Quia diligunt mundum: et ideo tenebrae, quia impii. Ideoque jam ex ipso numero credentibus multis, quid dicit Apostolus? «Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino» (Id. V, 8). Antequam essetis ergo lux, cum tenebrae essetis, attendite quem rectorem habuistis. Quem rectorem habent iniqui, nisi diabolum, quomodo pii et fideles rectorem habent Christum? Ergo diabolum et angelos ejus «rectores mundi» appellavit, id est, rectores dilectorum mundi, rectores peccatorum, quod est, «tenebrarum harum:» ipsos habemus inimicos, a quibus debemus deprecari Dominum ut eruamur.
15. Audi mundum et mundum aperte uno loco in Scriptura sancta, in Evangelio: mundum quem fecit Deus; mundum quem regit diabolus, id est, dilectores mundi. Homines enim ipsos fecit Deus; dilectores mundi non eos fecit. Mundum enim diligere peccatum est; peccatum autem non fecit Deus. Audi ergo, ut dicere coeperam, mundum et mundum. «In hoc mundo erat,» dictum est. De quo dictum est, «In hoc mundo erat,» nisi de Sapientia Dei, quod est Christus Jesus; de qua dictum est quod paulo ante commemoravi, «Pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter» (Sap. VIII, 1)? «Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in illam incurrit» (Sap. VII, 24, 25). Ergo, «In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.» Audisti duos mundos: «Mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit» (Joan. I, 10). Non mundus qui factus est per Jesum, ab illis principibus et potestatibus tenebrarum regitur; sed mundus qui non cognovit Jesum, id est, dilectores mundi, peccatores, iniqui, superbi et infideles. Unde mundus peccatores? Quia diligunt mundum, et diligendo inhabitant mundum; quomodo domus dicitur et fabrica, et inhabitantes. Bona domus, plerumque bona fabrica; et bona domus, quia boni conversantur in ea. Et, Cave domum istam, quia mala est, duobus modis dicitur. Mala est domus haec, cave; forte propter ruinam, ne aliquid cadat et te premat: dicitur et sic alio modo, Cave domum istam malam, ne incurras in laqueum venantium, ne pauper opprimaris a divite, ne fraudem aliquam patiaris. Quomodo ergo domus et domus, sic mundus et mundus. Quare autem et justi, cum sint et ipsi in mundo, non dicuntur mundus? Quia dicit Apostolus: «In carne autem ambulantes, non secundum carnem militamus» (II Cor. X, 3); «conversatio enim nostra in coelis est» (Philipp. III, 20). Habitat hic justus carne, sed corde cum Deo est. Et ipse appellatur mundus, si sine causa audit, Sursum cor: si autem est causa quare audit, sursum habitet. «Mortui enim estis,» dicit, «et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo» (Coloss. III, 3). Quorum autem vita hic est, id est, quorum desiderium et amor hic haeret, hic conteritur, hic implicatur, bene dicuntur habitatores mundi: et bene dicuntur mundus, illi qui habitant mundum; sicut bene dicuntur domus, illi qui habitant domum. Mundus ergo et mundus: «Mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit.» Ecce mundus factus per Dominum, ecce mundus qui non cognovit Dominum. Lauda tu fabricam, et ama fabricatorem; et noli amare habitare in fabrica, sed habita in fabricatore.
16. «Erue me a persequentibus me; quoniam corroborati sunt super me.» Quis dixit, «corroborati sunt super me?» Corpus Christi clamat, Ecclesiae vox est, membra Christi clamant: Multum crevit numerus peccatorum. «Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum» (Matth. XXIV, 12). «Erue me a persequentibus me; quoniam corroborati sunt super me.»
17. [«vers. 8.] Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo.» Carcer iste a prioribus varie intellectus est. Et forte ipse est carcer qui scribitur in titulo, «spelunca.» Titulus enim psalmi hujus ita se habet: «Intellectus ipsi David, cum esset in spelunca, oratio.» Quae spelunca, ipse et carcer. Duo quaedam intelligenda proposuimus; sed unum cum intellexerimus, utrumque erit. Merita carcerem faciunt. Nam in uno quodam habitaculo, alteri domus est, alteri carcer est. Illi qui custodiunt homines inclusos; etsi in domo sua custodiant, illi qui arctius custodiuntur, in carcere sunt: numquid et illi in carcere esse dicendi sunt? Unum habitaculum est et illi et illi; alteri facit domum libertas, alteri carcerem servitus. Quibusdam ergo visum est quod spelunca et carcer mundus iste sit; et hoc orat Ecclesia, ut de carcere educatur, id est, de hoc mundo, de sub sole, ubi omnia vanitas. Dicitur enim, «Omnia vanitas, et praesumptio spiritus in omni opere hominis, quo ipse laborat sub sole» (Eccle. 1, 2, 3). Ergo extra istum mundum in nescio qua requie pollicetur nobis Deus quod futuri simus; forte ideo de loco isto clamamus, «Educ de carcere animam meam.» Anima nostra per fidem et spem in Christo est, sicut paulo ante dixi: «Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.» Corpus autem nostrum in isto carcere, in isto mundo. Si diceret, Educ de carcere corpus meum; securi acciperemus carcerem mundum. Fortasse tamen propter aliqua quae nos tenent desideria terrena, contra quae luctamur et dimicamus, quia, «Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae» (Rom. VII, 23); recte dicimus, Educ animam meam de hoc mundo, id est, de laboribus et pressuris hujus saeculi. Non enim caro quam tu fecisti, sed corruptela carnis, et pressurae, et tentationes carcer mihi sunt.
18. Aliqui autem dixerunt carcerem istum et speluncam corpus hoc esse, ut hoc sit, «Educ de carcere animam meam.» Sed et iste intellectus vacillat aliquantum. Quid enim magnum, «Educ de carcere animam meam,» Educ de corpore animam meam? latronum animae et sceleratorum nonne exeunt de corpore, et eunt in pejores poenas quam hic pertulerunt. Quid ergo magnum petitur, «Educ de carcere animam meam;» cum sive sero, sive cito, necesse sit exire? Forte justus dicit: Jam moriar; educ de carcere isto corporis animam meam. Si nimis festinat, non habet charitatem. Desiderare quidem hoc debet et concupiscere, sicut Apostolus ait: «Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum» (Philipp. I, 23, 24). Sed ubi est charitas? Ergo sequitur, «Manere in carne necessarium propter vos.» De corpore ergo educat Deus, quando voluerit. Posset dici et corpus nostrum carcer, non quia carcer est quod fecit Deus, sed quia poenale et mortale. Duo enim consideranda sunt in nostro corpore; figmentum Dei, et poena meriti. Tota ista forma, status, incessus, membra ordinata, sensuum dispositiones, videre, audire, olfacere, gustare, contingere; omnis haec compago et fabricae distinctio, non potuit fieri nisi a Deo, qui omnia operatus est, coelestia, terrestria, summa et ima, visibilia et invisibilia. Quid ergo ibi poenale nostrum? Quod corruptibilis caro, quod fragilis, quod mortalis, quod indigens: hoc non erit in praemio. Non enim corpus non erit, cum corpus resurgat. Sed quid ibi non erit? Corruptio: corruptibile enim hoc induet incorruptionem (I Cor. XV, 53). Ergo si caro tibi carcer est, non corpus est carcer tuus, sed corruptio corporis tui. Corpus enim tuum fecit Deus bonum, quia bonus est; corruptionem intulit justus, quia judex est: illud habes de beneficio, illud habes de supplicio. Hoc ergo forte dixit, «Educ de carcere animam meam,» Educ de corruptione animam meam. Si sic intelligamus, non est blasphemia; intellectus constat.
19. Ad extremum, fratres, sicut arbitror, hoc dixit, «Educ de carcere animam meam,» Educ ab angustia. Gaudenti enim homini et carcer latus est, et tristi pratum angustum est. Ergo orat se educi ab angustia. Quamvis enim in spe latitudinem habeat, in re tamen praesenti angustatur. Attende angustias Apostoli: «Non habui requiem spiritu meo,» dixit; «quia non inveni Titum fratrem meum» (II Cor. II, 13). Alio loco: «Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror» (Id. XI, 29)? Qui ergo et infirmabatur et urebatur, nonne in poenis et carcere erat? Sed istae poenae ex charitate coronam parturiunt. Unde iterum dicit: «Superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex» (II Tim. IV, 8). Ad hoc valet, «Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo.» Jam educta de corruptione, quid habet confiteri? Peccata ibi non sunt, sed laudes sunt: duobus autem modis confessio intelligitur, et in peccatis nostris, et in laude Dei. In peccatis nostris nota est confessio, et ita nota omni populo, ut quando auditum fuerit nomen confessionis in lectione, sive in laude dicatur, sive de peccatis dicatur, currant pugni ad pectus. Notum est ergo nomen confessionis de peccato: confessionem in laude quaeramus. Ubi invenimus? Habes in Scripturis: «Et haec dicetis in confessione, Opera Domini universa quoniam bona valde» (Eccli. XXXIX, 20 et 21). Ergo hic confessio laudis est. Alio loco ipse Dominus dicit: «Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae.» Quid confitebatur? numquid peccata? Christi ergo confiteri, erat laudare. Et audi laudem Patris: «Quia abscondisti haec,» inquit, «a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis» (Matth. XI, 25). Quia ergo post istas corruptionis angustias habitabimus in domo Dei, tota vita nostra non erit nisi laus Dei. Jam saepe vobis expositum est quia recedente necessitate omnia negotia necessitatis intercidunt; quoniam non erit quid ibi agamus. Non dico die ac nocte, ubi nox non est; sed toto die, cum unus dies est, non erit quid ibi agamus, nisi laudemus quem diligimus, quia tunc et videbimus. Modo non visum desideramus, et laudamus; tunc visum quod amamus, quomodo laudabimus? Sine fine erit laus, quia sine fine amor. Quia ergo hoc ibi agemus, ideo «educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo.» Beati enim qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Modo impedit carcer, quia «corpus quod corrumpitur, aggravat animam» (Sap. IX, 15). Non corpus aggravat animam (nam et tunc habebimus corpus); sed «corpus quod corrumpitur». Ergo carcerem facit non corpus, sed corruptio. «Educ de» «carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo.» Jam vox quae sequitur, ex capite sonat, Domini nostri Jesu Christi. Et est talis ipsa, qualis hesterna ultima. Hesterna enim ultima, si meministis, haec fuit: «Singularis ego sum, donec transeam» (Psal. CXL, 10). Et hic quae est ultima? «Me sustinebunt justi, quoadusque retribuas mihi.»
IN PSALMUM CXLII ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.
1. De psalmo quem cantavimus, loquar quod Dominus dederit, Charitati vestrae. Hesterno die psalmus brevior tractabatur, sed spatium temporis dabat nobis copiam etiam de paucis multa dicendi: nunc quoniam prolixior psalmus est, non debemus tantum in singulis versibus immorari; ne forte non concedat Dominus facultatem, ut totum peragere valeamus.
2. [«vers.» 1.] Titulus Psalmi est, «Ipsi David, quando eum filius suus persequebatur.» In Regnorum libris novimus hoc factum esse, exstitisse inimicum Abessalon patri suo, gessisse contra illum non solum civile, verum etiam domesticum bellum: illum autem non dejectum inique, sed humiliatum pie, accepisse a Domino disciplinam; sustinuisse medicinam, non retribuentem iniquitati iniquitatem, sed paratum cor habuisse ad sequendam Domini voluntatem (II Reg. XV, XVI). Ille David ita laudabilis: sed alius David vere Manu fortis, quod interpretatur David, Dominus noster Jesus Christus agnoscendus est nobis. Praeterita enim illa facta figurae fuerant futurorum; nec diu commendandum est quod saepe audistis, quod optime retinetis. Quaeramus ergo in hoc psalmo Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum praenuntiantem se per hanc prophetiam, et quid futurum esset in hoc tempore, per ea quae pridem facta sunt praedicantem. Ipse enim se in Prophetis praedicabat; quoniam ipse est Verbum Dei; nec illi tale aliquid dicebant, nisi pleni Verbo Dei. Annuntiabant ergo Christum, pleni Christo; et illi eum venturum praecedebant, quos praecedentes non deserebat. Agnoscamus ergo quemadmodum et Christum persequebatur filius suus: habebat enim filios, de quibus dicebat, «Non jejunant filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus: cum autem ab eis ablatus fuerit sponsus, tunc jejunabunt filii sponsi» (Matth. IX, 15). Ergo filii sponsi, Apostoli: et inter hos persecutor Judas diabolus. Passionem itaque suam in hoc psalmo praedicaturus est Christus; audiamus.
3. Rursus autem ad hoc intentam facimus Charitatem vestram, non docendo quod ignoratis, sed admonendo quod nostis; Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum caput esse corporis sui, illum unum mediatorem esse Dei et hominum, hominem Jesum (I Tim. II, 5), natum ex virgine, tanquam in solitudine, sicut in Apocalypsi audivimus. Per solitudinem quippe arbitror, quod solus ita natus est. Hunc enim illa mulier peperit, recturum populum in virga ferrea (Apoc. XII, 5 et 6). Haec autem mulier, antiqua est civitas Dei, de qua in psalmo dicitur: «Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.» Haec civitas initium habet ab ipso Abel, sicut mala civitas a Cain. Antiqua ergo ista civitas Dei, semper tolerans terram, sperans coelum, quae etiam Jerusalem vocatur et Sion. Utique de nato quodam in Sion, et conditore ipsius Sion, psalmus quidam dicit: «Mater Sion, dicet homo.» Quis homo? «Et homo factus est in ea; et ipse fundavit eam Altissimus» (Psal. LXXXVI, 3, 5). Denique ipse in Sion factus est homo, sed humilis factus est homo; et idem ipse Altissimus fundavit eam civitatem in qua factus est homo. Itaque et illa mulier sole cooperiebatur, sole ipso justitiae quem non cognoscunt impii; qui dicturi sunt in fine: «Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis» (Sap. V, 6). Est ergo quidam sol justitiae qui non oritur impiis. Caeterum istum solem facit oriri super bonos et malos (Matth. V, 45). Ergo et amicta erat sole, et gestabat visceribus masculum paritura. Idem ipse erat condens Sion, et nascens in Sion: et illa mulier civitas Dei, ejus luce protegebatur, cujus carne gravidabatur. Merito et lunam sub pedibus habebat (Apoc. XII, 1, 2), quia mortalitatem crescentis et decrescentis carnis virtute calcabat. Ergo ipse Dominus Jesus Christus caput et corpus: voluit enim etiam loqui in nobis, qui dignatus est mori pro nobis; membra sua nos fecit. Aliquando itaque ex persona membrorum suorum loquitur, aliquando ex persona sua, tanquam capitis nostri. Habet aliquid ille quod dicat sine nobis; nos sine illo nihil possumus dicere. Apostolus dicit: «Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi, in carne mea» (Coloss. I, 24). «Ut suppleam,» inquit, «quae desunt pressurarum,» non mearum, sed «Christi; in carne,» non jam Christi, sed «mea.» Patitur, inquit, adhuc Christus pressuram; non in carne sua, in qua ascendit in coelum, sed in carne mea, quae adhuc laborat in terra. Christus, inquit, pressuram patitur in carne mea: «Vivo enim non jam ego, vivit vero in me Christus» (Galat. II, 20). Nisi enim Christus et in membris suis, hoc est fidelibus suis, pressuram ipse pateretur, Saulus in terra Christum in coelo sedentem non persequeretur. Denique aperte hoc exponens quodam loco: «Sicut enim corpus unum est,» inquit, «et membra multa habet; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: ita et Christus» (I Cor. XII, 12). Non ait, Ita et Christus et corpus; sed, «corpus unum membra multa, ita et Christus.» Totum ergo Christus: et quia totum Christus, ideo caput de coelo, «Saule,» inquit, «Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? Tenete hoc, et fixum omnino commendate memoriae, tanquam filii ecclesiasticae eruditionis et fidei catholicae, ut agnoscatis Christum caput et corpus, eumdemque Christum Verbum Dei unigenitum aequalem Patri; et inde videatis quanta gratia pertingatis ad Deum, ut ipse voluerit esse nobiscum unus, qui est cum Patre unus. Quomodo cum Patre unus? «Ego et Pater unum sumus» (Joan. X, 30). Quomodo nobiscum unus? «Non dicit,» inquit, «Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus.» Sed ait aliquis: Si Christus semen Abrahae, numquid et nos? Mementote quia semen Abrahae Christus; ac per hoc si et nos semen Abrahae, ergo et nos Christus. «Quomodo unum corpus multa membra, ita et Christus: et Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis.» Nempe semen Abrahae Christus; nec contradici potest apostolicis apertissimis verbis, «Et semini tuo, quod est Christus.» Videte quid nobis dicat: «Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis» (Galat. III, 16, 27, 29). Ideo magnum est illud sacramentum: «Erunt duo in carne una» (Gen. II, 24). Apostolus dicit: «Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia» (Ephes. V, 32). Christus et Ecclesia, duo in carne una. Refer ad distantiam majestatis duo. Duo plane. Non enim et nos Verbum, non enim et nos in principio Deus apud Deum, non enim et nos ille per quem facta sunt omnia (Joan. I, 1, 3). Venitur ad carnem, et ibi Christus et ille et nos. Non ergo miremur in Psalmis: multa enim dicit ex persona capitis, multa ex persona membrorum; et hoc totum tanquam una persona sit, ita loquitur. Nec mireris quia duo in voce una, si duo in carne una.
4. Judas filius sponsi persequens sponsum. Hoc tunc contigit; an et futurorum exemplum praemissum est? Multos enim falsos fratres passura erat Ecclesia, ut et adhuc et usque in finem sponsum illum filius persequatur. «Si» enim «inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique,» ait; «et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo.» Quis est inimicus? quis est qui oderat me? Qui dicit: Quis est Christus? Homo fuit Christus, nec vivere potuit, cum vellet vivere: et mortuus est, inquiunt, nolens, evictus, crucifixus, occisus. Inimici ista dicunt. Apertus iste inimicus est, ait Christus, odit me, apertas mihi indicit inimicitias; facile est istum vel tolerare vel vitare: quid facio de Abessalon? quid facio de Juda? quid de falsis fratribus? quid de malis filiis et tamen filiis, qui non contra nos blasphemant Christum, sed nobiscum adorant Christum, et in nobis persequuntur Christum? De quibus consequenter in eodem psalmo dicitur: Alium facile erat perferre, eum qui oderat me; vel abscondere me ab eo. Abscondis enim te a pagano, intrans Ecclesiam. Quando autem et ibi invenis quod times, quid quaeris ubi te abscondas? Denique ille ipse apostolus qui gemit in periculis a falsis fratribus: «Foris,» inquit, «pugnae, intus timores» (II Cor. VII, 5). «Si» ergo «is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo; tu vero unianimis meus» (Psal. LIV, 13). Unianimem dicit, tanquam unum in Christo. Est ergo Ecclesiae quod ferat foris, gemat intus: inimicos tamen suos deputet foris et intus; foris facilius evitabiles, intus difficilius tolerabiles.
5. Dicat ergo Dominus noster, dicat Christus nobiscum totus Christus: «Domine, exaudi orationem meam, percipe auribus precem meam.» Hoc est, «exaudi;» quod, «percipe auribus:» repetitio, confirmatio est. «In veritate tua exaudi me, in tua justitia.» Ne utcumque accipiatis, cum dicitur, «in tua justitia.» Commendatio est enim gratiae, ne unusquisque nostrum justitiam suam putet. Haec enim justitia Dei est, quam ut habeas Deus dedit. Nam qui voluerunt de sua justitia gloriari, quid de illis dicit Apostolus? «Testimonium eis,» inquit, «perhibeo, quia zelum Dei habent.» De Judaeis loquens, «Zelum Dei,» inquit, «habent, sed non secundum scientiam.» Quid est, «non secundum scientiam?» Quam enim tu commendas utilem scientiam? numquid illam quae cum sola fuerit inflat; quae nisi comitata fuerit charitate, non aedificat (I Cor. VIII, 1)? Non utique ipsam; sed illam scientiam comitem charitatis, magistram humilitatis. Vide si ipsa est: «Zelum,» inquit, «Dei habent, sed non secundum scientiam.» Exponat quam dicat scientiam: «Ignorantes Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti» (Rom. X, 2, 3). Qui ergo volunt constituere justitiam suam? Qui quod bene fecerint, sibi imputant, quod male, Deo: omnino perversi. Denique recti erunt, cum hoc ipsum converterint. Perversus ideo, quia quod male, Deo; quod bene, tibi: rectus eris, quando quod male feceris, tibi; quod bene feceris, Deo. Non enim ex impio juste viveres, nisi ab illo justus factus, qui justificat impium (Id. IV, 5). Ergo, inquit, «In veritate tua exaudi me, in tua justitia,» non in mea; ut «inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae est ex fide» (Philipp. III, 9). Ecce, «In tua justitia exaudi me.» Ad me enim cum respicio, nihil aliud meum quam peccatum invenio.
6. [«vers 2.] Et ne intres in judicium cum servo tuo.» Qui cum illo volunt intrare in judicium, nisi qui ignorantes Dei justitiam, suam volunt constituere? «Quid est quod jejunavimus, et non vidisti, defraudavimus animas nostras, et nescisti» (Isai. LVIII, 3)? tanquam dicentes: Fecimus quod jussisti; quare non reddis quod promisisti? Respondet tibi Deus: Ut accipias quod promisi, ego dabo; ut faceres, quare acciperes, ego dedi. Denique superbis talibus loquitur propheta: «Quid vultis mecum judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus» (Jerem. II, 29). Quid vultis mecum in judicium intrare, et vestras justitias commemorare? Commemorate justitias vestras; ego novi facinora vestra. Quomodo approbabo justitiam, ubi damnabo superbiam? Merito iste humilis in corpore Christi, discens a capite quoniam mitis est et humilis corde (Matth. XI, 29), «Ne intres,» inquit, «in judicium cum servo tuo.» Non litigemus; nolo tecum habere causam, ut ego proponam justitiam meam, tu convincas iniquitatem meam: «Ne intres in judicium cum servo tuo.» Quare hoc? quare timet? «Quoniam non justificabitur coram te omnis vivens. Omnis vivens,» hic utique vivens, in carne vivens, moriturus vivens, natus homo, ex hominibus vivens, de Adam, Adam vivens; omnis ita vivens justificari forte potest coram se, non coram te. Quomodo, coram se? Sibi placens, tibi displicens: «coram te» autem «non justificabitur omnis vivens.» Noli ergo mecum intrare in judicium, Domine, Deus meus. Quantumlibet rectus mihi videar, producis tu de thesauro tuo regulam, coaptas me ad eam, et pravus invenior. «Ne intres in judicium cum servo tuo.» Bene, «cum servo tuo.» Indignum est tibi cum servo tuo intrare in judicium, nec quidem cum amico tuo: quia, «Vobis dico amicis meis» (Luc. XII, 4), non diceres, nisi ex servis amicos tu ipse fecisses. Tu licet dicas amicum, ego confiteor servum: misericordia indigeo, fugitivus redeo, pacem quaero; non sum dignus vocari filius tuus (Id. XV, 21), «Ne intres in judicium cum servo tuo; quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ante mortem ne laudes hominem quemquam» (Eccli. XI, 30): omnino «omnis vivens.» Quid ipsi arietes, quid ipsi Apostoli, de quorum prole dicitur: «Afferte Domino filios arietum» (Psal. XXVIII, 1)? Ex his Paulus est, qui dicit non se esse perfectum: «Non quia jam acceperim,» inquit, «aut jam perfectus sim» (Philipp. III, 12). Denique, fratres, ut cito agnoscatis, ipsi didicerunt orare quod oramus, ipsis data est regula postulandi, a Jurisperito coelesti: «Sic orate,» inquit, Et cum quaedam praemisisset, posuit et hoc ut dicerent arietes nostri, duces ovium, et praecipua membra Pastoris et congregatoris unius gregis; ipsi didicerunt dicere: «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris» (Matth. VI, 9, 12). Non dixerunt, Gratias tibi, qui dimisisti nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed, «Dimitte, sicut dimittimus.» Orabant autem utique jam fideles, utique jam Apostoli: nam ista oratio dominica magis fidelibus datur. Si debita illa tantummodo dicerentur quae per Baptismum dimittuntur, catechumenis congrueret magis orare, «Dimitte nobis debita nostra.» Dicant ergo Apostoli, dicant, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.» Et cum eis dictum fuerit, Quare hoc dicitis? quae debita vestra? Respondeant, «Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.»
7. [«vers. 3.] Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam.» Vide nos, vide caput nostrum pro nobis: «Quoniam persecutus est inimicus animam meam.» Persecutus est plane et diabolus animam Christi, et Judas animam magistri: et nunc ad persecutionem corporis Christi idem diabolus manet; Judas autem Judae succedit. Non ergo deest de quo dicat et corpus, «Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Humiliavit,» inquit, «in terra vitam meam.» Alio loco dicitur: «Curvaverunt animam meam» (Psal. LVI, 7). Quid enim nobiscum agit, quisquis persequitur, nisi ut relicta spe coelesti terram sapiamus, persecutori cedentes terrena diligamus? Et illi quidem, quantum in ipsis est, hoc agunt: nobis autem hoc non contingat, quibus dicitur, «Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram: mortui enim estis» (Coloss. III, 1-3). Nam non justificabitur coram Deo omnis vivens. Illi ergo vel aperte saeviendo, vel occulte insidiando conantur perducere vitam nostram ad terram: contra hos vigilemus, ut dicere possimus, «Nostra enim conversatio in coelis est» (Philipp. III, 20). «Humiliavit,» inquit, «in terra vitam meam» inimicus.
8. «Collocaverunt me in tenebrosis, sicut mortuos saeculi.» Hoc a capite expeditius auditis, et expeditius hoc in capite agnoscitis. Ille enim pro nobis mortuus factus est, sed non mortuus saeculi. Qui enim mortui sunt saeculi? et quomodo ille non erat mortuus saeculi? Mortui saeculi, merito mortui, mercedem recipientes iniquitatis, et mortem ducentes ex peccati propagine; ex illa voce qua dicitur: «Ego enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit» (Psal. L, 7). Venit autem ille per virginem assumens carnem, non iniquitatem carnis, assumens carnem mundam mundatricem. Illi autem quem peccatorem putabant, tanquam mortuum saeculi deputabant. At ille qui in alio psalmo dixit, «Quae non rapui, tunc exsolvebam» (Psal. LXVIII, 5); et qui dixit in Evangelio, «Ecce venit princeps mundi,» praepositus mortis, operis mali persuasor, supplicii exactor; «Venit,» inquit, «et in me nihil inveniet.» Quid est, «in me nihil inveniet?» Nullam culpam, nihil quare mori debeam. «Sed ut sciant omnes quia voluntatem,» inquit, «Patris mei facio, surgite, eamus hinc» (Joan. XIV, 30, 31). Ut moriar, inquit, voluntatem Patris mei facio, non autem morte sum dignus. Nihil feci unde moriar, sed facio ut moriar; ut illi per innocentis mortem liberentur, qui habebant quare morerentur. «Collocaverunt me in tenebrosis,» tanquam in infernis, tanquam in sepulcro, tanquam in ipsa passione; «velut mortuos saeculi,» eum qui dicit, «Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber» (Psal. LXXXVII, 5, 6). Quid est, «liber?» quare «liber?» Quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Denique non solveret a vinculis, nisi liber a vinculis. Ille liber mortem occidit, vinculum vinxit, captivitatem captivavit, et collocaverunt eum in tenebrosis tanquam mortuos saeculi.
9. [«vers. 4.] Et taedium,» inquit, «passus est in me spiritus meus,» Recordamini, «Tristis est anima mea usque ad mortem» (Matth. XXVI, 38). Videte vocem unam. Numquid non apparet ipse transitus a capite ad membra, a membris ad caput? «Taedium,» inquit, «passus est in me spiritus meus.» Agnoscimus, «Tristis est anima mea usque ad mortem.» Sed et illic nos eramus. Transfiguravit enim in se corpus humilitatis nostrae, conformans corpori gloriae suae (Philipp. III, 21); et vetus homo noster confixus est cruci cum illo (Rom. VI, 6). «In me turbatum est cor meum. In me,» inquit, non in aliis. Illi enim me deseruerunt, et illi qui inhaeserant recesserunt, et me ipsum quia mori videbant, aliud aliquid putaverunt; et a latrone victi sunt, qui tunc credidit (Luc. XXIII, 40-22), quando illi defecerunt.
10. [«vers.» 5.] Inde ad membra. «Memoratus sum dierum antiquorum.» Numquid memoratus est ille dierum antiquorum, per quem factus est omnis dies? Sed loquitur corpus, loquitur unusquisque illius gratia justificatus, inhaerens illi in charitate et devota humilitate; loquitur, et dicit, «Memoratus sum dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis.» Quia utique omnia bona tu fecisti, et nihil constitisset quod a te constitutum non esset. Creatura tua spectaculum mihi facta est: quaesivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem. Quare hoc? utquid hoc, nisi ut hoc intelligeret, quidquid in se boni esset, ab illo factum esse; ne ignorans justitiam Dei, et suam volens constituere, justitiae Dei subjectus non esset (Rom. X, 3); ut ei conveniret vox illa superior, «In veritate tua et in justitia tua?» In omnibus ergo Dei operibus et meditatione omnium operum Dei gratiam insinuat, gratiam commendat, gratiam se invenisse gloriatur, gratiam qua gratis salvi facti sumus: quia et gratis salvi facti sumus. Quid gloriaris in tua justitia? quid te extollis, ignorans Dei justitiam? Dedisti forte aliquid, ut salvus esses: quid dedisti, ut homo esses? Respice ergo conditorem vitae tuae, substantiae et justitiae et salutis auctorem. «Meditare in facturis manuum ejus,» quia et justitiam quae in te est, ad manum ejus invenies pertinere. Audi Apostolum hoc te docentem: «Non ex operibus,» inquit, «ne forte quis extollatur.» Opera bona non habemus? Habemus plane; sed vide quid sequitur: «Ipsius enim sumus figmentum,» dixit. «Ipsius sumus figmentum:» forte naturam, qua homines sumus, commemorare voluit, hoc appellato figmento? Non plane; de operibus loquebatur: «Non,» inquit, «ex operibus, ne quis forte extollatur.» Sed non conjiciamus; sequatur: «Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis» (Ephes. II, 9, 10). Noli ergo putare te aliquid operari, nisi in quantum malus es. Averte ab opere tuo te, ad opus illius qui fecit te: ipse format; et ipse quod formaverat et tu exterminasti, reformet. Ut enim sis, ipse operatus est; ut bonus sis, si bonus es, ipse operatur. «Cum tremore,» inquit, «et timore vestram ipsorum salutem operamini.» Si nostram ipsorum salutem operamur, quare cum timore, quare cum tremore, cum sit in potestate nostra quod operamur? Audi quare cum timore et tremore: «Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate» (Philipp. II, 12, 13). Ergo cum timore et tremore, ut delectet in convalle operari artificem nostrum. Sic enim operatur tanquam in dejectis, qui judicat in gentibus, et replet ruinas. «In facturis manuum tuarum meditatus sum.» Vidi ergo, et inspexi opera tua; quia nihil boni esse in nobis potest, nisi abs te fiat, qui nos fecisti.
11. [«vers.» 6.] Et quid feci, cum viderem a te omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum esse, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17)? Cum hoc viderem, aversus ab opere malo quod feceram in me, «extendi manus meas ad te. Extendi,» inquit, «manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua tibi.» Complue, inquit, me ad faciendum fructum bonum. Dominus enim dabit suavitatem, ut terra nostra det fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). «Extendi manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua,» non mihi, sed «tibi.» Sitire tibi possum, me irrigare non possum. «Anima mea velut terra sine aqua tibi:» quia sitivit anima mea in Deum vivum (Psal. XLI, 3). Quando veniam, nisi quando venerit? Sitivit anima mea in Deum vivum; quia «anima mea velut terra sine aqua tibi.» Abundat mare, inundat, copiosum est, fluctuat, sed amarum est. Discreta est aqua, apparuit arida (Gen. I, 9) anima mea; irriga eam, quia «velut terra sine aqua tibi.»
12. [«vers. 7.] Cito exaudi me, Domine.» Quae enim mora quando sic sitio, ad inflammandam sitim meam? Pluviam differebas, ut hauriens imbiberem, non respuerem quod influeres. Si ergo ideo differebas, jam da; quoniam «anima mea velut terra sine aqua tibi. Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus.» Impleat me spiritus tuus, quia «defecit spiritus meus:» ipsa est causa ut cito exaudias, quia «defecit spiritus meus.» Factus sum jam pauper spiritu; beatum me fac in regno coelorum (Matth. V, 3). In quo enim vivit spiritus ejus, superbus est, spiritu suo extollitur contra Deum. Fiat in illo bene quod alibi scriptum est, «Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur» (Psal. CIII, 29); ut confitentes dicant, «Memento quia pulvis sumus» (Psal. CII, 14). Cum autem dixerint, «Quia pulvis sumus memento;» tunc dicant, «Anima mea velut terra sine aqua tibi.» Quid enim tam terra sine aqua; quam pulvis? Sed «cito exaudi me, Domine:» complue me, confirma me, ne sim pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). «Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus:» non differatur inopia mea. Abstulisti spiritum meum, ut deficerem, et in pulverem meum converterer, et dicerem tibi, «Anima mea velut terra sine aqua tibi:» fac etiam quod in illo psalmo sequitur, «Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et renovabis faciem terrae» (Psal. CIII, 30). Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt. In spiritu suo vetera transierunt, in spiritu tuo nova facta sunt (II Cor. V, 17).
13. «Ne avertas faciem tuam a me.» Avertisti a superbo. Etenim aliquando abundabam, et in abundantia mea elatus eram: «Ego» enim «dixi» aliquando «in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Dixi, Non movebor, in abundantia mea,» ignorans justitiam tuam, et constituens meam; sed tu, «Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Dixi in abundantia mea, Non movebor;» verum autem a te mihi erat quidquid abundabam. Et ut hoc probares a te mihi fuisse, «avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus» (Psal. XXIX, 7, 8). Post hanc conturbationem in qua factus sum, quia avertisti faciem tuam; post taedium spiritus mei, post conturbatum cor meum in me, ex eo quod avertisti faciem tuam; jam factus sum sicut terra sine aqua tibi: «Ne avertas faciem tuam.» Avertisti a superbo, redde humili. «Ne avertas faciem tuam a me;» quia si averteris; «similis ero descendentibus in lacum.» Quid est, «descendentibus in lacum? Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet» (Prov. XVIII, 3). Illi descendunt in lacum, qui etiam confessionem perdunt: contra quod dicitur, «Ne coarctet super me puteus os suum» (Psal. LXVIII, 16). Hanc profunditatem lacum appellat plerumque Scriptura, in quam profunditatem cum venerit peccator, contemnit. Quid est, «contemnit?» Jam nec ullam providentiam deputat; aut si deputat, ad eam se pertinere non putat. Proponit sibi peccandi licentiam, sine spe veniae habenis iniquitatis effusis. Non dicit, Revertar ad Deum, ut revertatur ad me; nec audit, «Convertimini ad me, et revertar ad vos» (Malach. III, 7): quoniam veniens in profundum malorum contemnit. «A mortuo» enim, inquit, «tanquam si non sit, perit confessio» (Eccli. XVII, 26). «Ne» ergo «avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.»
14. [«vers. 8.] Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi.» Ecce in nocte sum; sed in te speravi, donec nocturna transeat iniquitas (Psal. LVI, 2). «Habemus enim, ut dicit Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, tanquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris» (II Petr. I, 19). «Mane» ergo appellat, post finem saeculi, cum viderimus quod in saeculo credimus. «Mane» enim «exaudies vocem meam; mane astabo tibi et contemplabor» (Psal. V, 4, 5). «Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quoniam in te speravi.» Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25). Patientiam quaerit nox, laetitiam donabit dies. «Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi.»
15. Sed hic quid, donec veniat mane? Non enim sufficit mane sperare; aliquid opus est agere. Quare aliquid agere? Quoniam dicit in alio psalmo, «Deum exquisivi in die tribulationis meae:» tanquam in tempore noctis meae Deum exquisivi. Quomodo exquisisti? «Manibus meis nocte coram eo; et non sum deceptus» (Psal. LXXVI, 3). Manibus quaerendus est in nocte Deus. Quid est, «manibus?» Bonis operibus. «Coram eo: Cum enim facis eleemosynam, noli tuba canere; et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi» (Matth. VI, 2, 4). Quia ergo ita sperandum est mane, et ita nox ista toleranda est, et in ipsa patientia donec dies lucescat perseverandum est, quid interea hic agendum? Ne forte per teipsum acturus es aliquid, ut merearis perduci ad mane? «Notam fac mihi, Domine, viam in qua» «ingrediar.» Ideo lucernam propheticam accendit; ideo ipsum Dominum tanquam in testa carnis misit, qui etiam diceret, «Exaruit velut testa virtus mea» (Ps. XXI, 16). Ambula ad prophetiam, ambula ad lucernam praedictorum futurorum, ambula ad verba Dei. Nondum vides Verbum in principio, Deum apud Deum (Joan. I, 1); ambula ad formam servi, perduceris ad formam Domini. «Notam fac mihi, Domine, viam in qua ingrediar; quoniam ad te levavi animam meam. «Levavi ad te,» non contra te. Apud te fons vitae (Psal. XXXV, 10). «Ad te levavi animam meam,» tanquam vas ad fontem attuli: imple ergo me, «quoniam ad te levavi animam meam.»
16. [«vers. 9.] Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi.» Qui aliquando a te fugi, «ad te confugi.» Fugit enim Adam a facie Dei, et abscondit se inter ligna paradisi (Gen. III, 8), ut de illo diceretur in libro Job: «Tanquam servus fugiens Dominum suum, et consecutus umbram» (Job VII, 2, sec. LXX). Fugit a facie Domini sui, et consecutus est umbram: ad umbram enim fugit inter ligna paradisi. Vae si permanserit in umbra; ne postea dicatur, «Transierunt omnia tanquam umbra» (Sap. V, 9). «Exime me de inimicis meis.» Non ego hic inimicos homines cogito: «Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem.» Sed adversus quos? «Adversus principes et potestates, rectores mundi.» Cujus mundi? Non enim coeli et terrae; non enim regunt quod non fecerunt. «Rectores mundi;» sed cujus mundi? «Tenebrarum harum.» Quarum tenebrarum? Utique iniquorum. «Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino» (Ephes. V, 8). «Rectores mundi, tenebrarum harum,» rectores iniquorum; contra hos habetis luctamen. Magnum praelium vobis est, hostem non videre et vincere. «Adversus rectores mundi tenebrarum harum;» diabolum scilicet et angelos ejus (Id. VI, 12): non illius mundi rectores, de quo dicitur, «Et mundus per eum factus est;» sed illius mundi, de quo dicitur, «Et mundus eum non cognovit» (Joan. I, 10). «Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi. De inimicis meis;» non Juda, sed qui implevit Judam. Illum patior visum, illum expugno non visum. Accepit enim buccellam Judas, et intravit in eum satanas (Id. XIII, 27): ut iste David persecutionem pateretur a filio suo. Quam multos Judas implet satanas, indigne accipientes buccellam ad judicium suum! Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Non malum est quod datur, sed bonum malo in judicium datur. Bene esse non potest male accipienti quod bonum est. Ergo «exime me ab inimicis meis; quia ad te confugi.» Quo enim fugerem? «Quo ibo a spiritu tuo? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades.» Quid ergo restat? «Si assumpsero pennas meas ut columba, et volabo in extrema maris;» id est, ut spe habitem in finem saeculi: «etenim illuc manus tua deducet me, et perducet me dextera tua» (Psal. CXXXVIII, 7-10). «Exime me de inimicis meis; quoniam ad te confugi, Domine.»
17. [«vers. 10-12.] Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus.» O confessio, o praescriptio! «Quoniam tu es,» inquit, «Deus meus.» Ad alium curram refici, si ab alio factus sum. Tu es totum meum; «quia tu es Deus meus.» Patrem quaeram propter haereditatem? «Tu es Deus meus,» non solum dator haereditatis, sed ipsa haereditas: «Dominus pars haereditatis meae» (Psal. XV, 5). Dominum quaeram propter redemptionem? «Tu es Deus meus.» Patronum quaeram propter liberationem? «Tu es Deus meus.» Postremo creatus recreari cupio? «Tu es Deus meus,» qui Creator meus, qui creasti me per Verbum tuum, et recreasti me per Verbum. Sed creasti me per Verbum Deum manentem apud te; recreasti per Verbum carnem factum propter nos. «Doce» ergo «me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus.» Si non me docueris, faciam voluntatem meam, et deseret me Deus meus. «Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. Doce me:» non enim tu es Deus meus, et ego ero magister meus. Videte quemadmodum gratia commendetur. Hoc tenete; hoc imbibite, hoc vobis de corde nullus excutiat; ne habeatis zelum Dei, sed non secundum scientiam; ne ignorantes Dei justitiam, et vestram volentes constituere, justitiae Dei non sitis subjecti (Rom. X, 2, 3). Verba certe Apostoli agnoscitis. Dicite ergo ista, «Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus.»
18. «Spiritus tuus bonus,» non meus malus: «Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.» Quia spiritus meus malus deduxit me in terram perversam. Et quid ego merui? quae mea opera bona sine tuo adjutorio computantur, unde impetrarem dignusque essem deduci a Spiritu tuo in terram rectam? Quae opera mea, vel quae merita mea? «Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me.» Attendite ergo, quantum potestis, gratiae commendationem, qua gratis salvi facti estis. «Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me.» Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXII, 1). «Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua justitia,» non in mea, non quia ego merui, sed quia tu misereris. Nam si meum ostenderem meritum, nihil abs te mererer, nisi supplicium. Avulsisti merita mea, inseruisti dona tua. «Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua justitia educes de tribulatione animam meam; et in tua misericordia ad interitum deduces inimicos meos. Et perdes omnes tribulantes animam meam; quoniam servus tuus sum ego.»
IN PSALMUM CXLIII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [«vers.» 1.] Psalmi hujus titulus brevis est numero verborum, sed gravis pondere mysteriorum: «Ipsi David ad Goliam.» Praelium hoc factum tempore patrum nostrorum, de Scripturis sanctis recolit mecum Charitas vestra. Cum enim adversus populum Dei alienigenae dimicarent, provocavit unus unum, Golias David: in quo certamine voluntas Dei pro cujusque partis victoria probaretur. Sed quid de victoria satagimus, quando provocantem provocatumque cernamus? Provocavit impietas pietatem, provocavit superbia humilitatem, postremo provocavit diabolus Christum. Quid miramini diabolum victum? Ille erat grandis statura corporis; iste autem statura parvus, fide magnus. Accepit arma bellica sanctus David, ut adversus Goliam procederet. Haec arma per aetatem, et parvam, ut diximus, staturam corporis, portare non valuit. Abjecit onerantia, non adjuvantia: accepit quinque lapides de flumine, et posuit in vase pastorali. His armatus corporaliter, nomine autem Dei spiritualiter, processit, et vicit (I Reg. XVII). Hoc quidem ille David: sed mysteria perscrutemur. Proposueramus enim titulum istum brevem numero verborum, sed gravem pondere mysteriorum. Veniat in mentem apostolica illa sententia, «Omnia haec in figura contingebant in illis» (I Cor. X, 11); ne impudenter videamur quaerere aliquid absconditum, ubi possit dici totum sine mysterii profunditate simpliciter dictum. Habemus ergo auctoritatem facientem nos intentos ad quaerendum, vigiles ad investigandum, devotos ad audiendum, fideles ad credendum, impigros ad faciendum. In David Christus: sed sicut soletis intelligere eruditi in schola ejus, Christus caput et corpus. Non ergo sic audiatis aliquid ex persona Christi, quasi ad vos non pertineat, qui estis membra Christi. Hoc tanquam fundamento posito, videte quae sequantur.
2. Nostis multis sacramentis visibilibus et corporalibus oneratum esse populum primum; circumcisione, negotioso illo quodam sacerdotio, et templo figuris pleno, multiplicibus holocaustorum sacrificiorumque generibus. Haec David noster tanquam arma prementia, non adjuvantia, posuit. «Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex Lege esset justitia.» Utquid ergo Lex? Sequitur: «Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus» (Galat. III, 21, 22). Denique iste David, scilicet Christus caput et corpus, tempore revelationis Novi Testamenti, tempore insinuandae et commendandae gratiae Dei, quid fecit? Arma posuit, quinque lapides tulit: arma, ut diximus, onerantia posuit; ergo sacramenta Legis, sacramenta illa Legis, quae non sunt imposita Gentibus, posuit, quae non observamus. Meministis enim quanta in Veteri Lege legamus, et non observemus; sed tamen ad aliquam significationem praemissa et proposita intelligamus: non ut abjiciamus Legem Dei, sed ut sacramenta promittentia, impleta promissione non celebremus. Quod enim promittebant, venit. Gratia enim Novi Testamenti in Lege velabatur; in Evangelio revelatur. Velum removimus, quod velabatur agnovimus: agnovimus autem in gratia Domini nostri Jesu Christi, capitis et Salvatoris nostri, qui pro nobis crucifixus est; quo crucifixo etiam velum templi conscissum est (Matth. XXVII, 51). Denique arma ille posuit, tanquam onera sacramentorum Veteris Legis; et ipsam Legem accepit. Quinque enim lapides quinque libros Moysi significant. Tulit ergo illos quinque lapides de flumine. Nostis quid sit fluvius. Labitur enim mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erant ergo in flumine, tanquam in populo illo primo, lapides; illic erant inutiles, vacabant, nihil proderant, transibant super fluvios. Quid fecit David, ut Lex ipsa utilis esset? Accepit gratiam. Lex enim sine gratia impleri non potest: «Plenitudo» enim «Legis charitas» (Rom. XIII, 10). Et unde ista charitas? Vide si non ex gratia. «Charitas,» inquit, «Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis» (Id. V, 5). Quia ergo gratia fecit impleri Legem, significatur autem gratia lacte; hoc enim est in carne gratuitum, ubi mater non quaerit accipere, sed satagit dare; hoc mater gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat: quomodo ergo ostendit David Legem sine gratia operari non posse, nisi cum illos lapides quinque, quibus significabatur Lex in libris quinque, conjungere volens gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac mulgere consueverat? His armatus, gratia utique armatus, et ideo praesumens non de se, sed de Domino suo, processit adversus Goliam superbum, se jactantem, de se praesumentem. Tulit unum lapidem, jecit, inimicum in fronte percussit; cecidit ex eo loco corporis, ubi signum Christi non habuit. Hoc quoque licet attendas: quinque lapides posuit, unum misit. Libri quinque lecti sunt, sed unitas vicit. «Plenitudo» enim «Legis,» ut paulo ante commemoravimus, «charitas:» et Apostolus ait, «Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis» (Ephes. IV, 2, 3). Deinde illo percusso atque dejecto, gladium ejus abstulit, et inde caput illi abscidit. Et hoc fecit noster David, dejecit diabolum de suis: quando autem credunt magni ejus, quos ille in manu habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat, convertunt linguas suas contra diabolum; et sic Goliae de gladio suo caput inciditur. Mysterium tituli pro temporis brevitate tractavimus; videamus quid habeat ipse Psalmus.
3. «Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in praelium, digitos meos ad bellum.» Vox nostra est, si corpus Christi nos sumus. Benedicamus Dominum Deum nostrum qui docet manus nostras in praelium, digitos nostros ad bellum. Repetitio sententiae videtur: quod est, manus nostras in praelium; hoc est; digitos nostros ad bellum. An aliquid interest inter manus et digitos? Digitis utique operantur et manus: non itaque absurde accipimus digitos pro manibus positos. Verumtamen in digitis agnoscimus divisionem operationis, et tamen radicem unitatis. Vide illam gratiam: dicit Apostolus, «Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donationes curationum in uno Spiritu, alii genera linguarum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult» (I Cor. XII, 8). «Alii» illud, «alii» hoc; divisiones sunt operationis: «Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus;» radix est unitatis. His ergo digitis pugnat corpus Christi, procedens in bellum, procedens in praelium.
4. Jam praeliorum et bellorum genera commemorare fortasse longum est, et gerere facilius quam explicare. Habemus unum bellum quod commemorat Apostolus: «Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem,» id est, adversus homines a quibus videmini pati molestias; non adversus ipsos pugnatis: «sed adversus principes et potestates et rectores mundi.» Et ne intelligeres mundi, coeli et terrae, ostendit quid diceret: «Tenebrarum,» inquit, «harum» (Ephes. VI, 12). Mundi scilicet, non qui per ipsum factus est; quia, «Et mundus per eum factus est:» sed mundi qui eum non cognovit; quia, «Et mundus eum non cognovit» (Joan. I, 10). Hae tenebrae non sunt natura, sed voluntate. Anima enim per semetipsam non lucet: quia humiliter et veraciter cantat, «Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas» (Psal. XVII, 29): et, «Apud te,» inquit, «fons vitae; in lumine tuo videbimus lumen» (Psal. XXXV, 10); non in lumine nostro, sed «in lumine tuo.» Nam et oculi nostri lumina vocantur; et tamen lux extrinsecus si desit, etiam sani et patentes, in tenebris remanebunt. Ergo bellum gerimus adversus rectores tenebrarum harum, rectores scilicet infidelium, diabolum et angelos ejus, rectores gladii ejus de quo pugnat diabolus adversus fideles. Sed quomodo Goliae prostrato tollitur gladius, ut ipsi Goliae caput de gladio suo amputetur; ita cum credunt ipsi infideles, dicitur eis: «Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino» (Ephes. V, 8). Pugnastis de manu Goliae, jam in manu Christi tollite caput Goliae.
5. Hoc unum praelium: alterum autem unicuique in seipso. Modo genus hoc belli ex apostolica Epistola legebatur: «Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis.» Et hoc grave bellum, et quod est molestius, internum. In quo bello si sit quisque victor, illos quos non videt inimicos, continuo superabit. Non enim tentat diabolus vel angeli ejus, nisi quod in te carnale dominatur. Nam quomodo vincimus illos hostes quos non videmus, nisi quia carnales interiores motus nostros sentimus? Cum his confligimus, et illos percutimus. In amore pecuniae dominatur avaritia: dominanti tibi avaritiae diabolus forinsecus lucrum cum fraude proponit. Plerumque enim ad lucrum non pervenis, nisi fraudem feceris. Proponit ergo ille forinsecus avaritiae tuae quam intus non vicisti, quam non domuisti, quam non tibi subjecisti; proponit tanquam, athletae suo malus agonotheta fraudem et lucrum, opus et praemium: Fac, et tolle. Tu autem si calcas avaritiam, si tibi interius non dominatur, quam sentiens vincis; nam diabolum insidiantem non sentis: si ergo edomuisti avaritiam, attendis alterum proponentem opus et praemium. Quid ille proposuit? Fraudem et lucrum. Quid iste proponit? Innocentiam et coronam. Fac et tolle, et ille dicit, et iste. Jam tu praelatior interior, si non es victus avaritia, sed victor avaritiae; illum attendis, hunc vincis. Discernis enim utrumque, et dicis: Hic video opus et praemium, illic autem escam et laqueum. Neque enim aliquid dicis in te, quod non pertineat ad te. Etenim ex peccato divisus es adversum te. Trahis concupiscentiae propaginem et traducem mortis: habes contra quod pugnes in te, habes quod expugnes in te. Sed habes quem invoces, ut pugnantem adjuvet te, et vincentem coronet te, qui non existentem fecit te.
6. Quomodo, inquis, vincam? Ecce ipse Apostolus difficillimum praelium proponit, et quam laboriosum sit aut forte insuperabile, si non intelligo, ipse ostendit. «Caro,» inquit, «concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis.» Quomodo me jubes vincere, cum ille dicat, «Ut non ea quae vultis, faciatis?» Quaeris quomodo? Attende ad gratiam vasis pastoralis, lapidem de flumine in exceptorio lactis pone. Ecce et ego tibi dico, imo tibi ipsa veritas dicit. Prorsus non facis quod vis, pugnante carne adversus spiritum tuum. Si ad istam pugnam de te praesumis, admonendus es, ne frustra audieris, «Exsultate Deo adjutori nostro» (Psal. LXXX, 2). Si enim per te impleres totum, non esset necessarius adjutor. Rursus, si tu ipse tua voluntate nihil ageres, non vocaretur adjutor: adjutor enim aliquid agentem adjuvat. Denique cum dixisset, «Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis;» et proposuisset te ante te, veluti deficientem te in te, continuo misit ad adjutorem: «Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege.» Qui enim sub lege est, non implet legem, sed premitur a lege; sicut ille David sub armis erat. Ergo si spiritu duceris, vide quis te adjuvabit, ut impleas quod velis. Adjutor tuus, susceptor tuus, spes tua qui docet manus tuas in praelium, et digitos tuos ad bellum. «Manifesta enim sunt,» inquit, «opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, luxuria, veneficia, contentiones, inimicitiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt» (Galat. V, 17-21). Non qui adversus talia confligunt, sed qui talia agunt. Cum enim confligis, aliud est opus; cum vincis, aliud opus est; cum pacem et requiem habes, aliud opus est. Haec dum exemplis demonstro paucis, advertite. Suggeritur aliquod lucrum, delectat; habet fraudem, sed magnum est lucrum; delectat, non consentis: pugnam vide, adhuc suadetur, adhuc instatur, adhuc deliberatur ergo qui pugnat, periclitatur. Vidimus pugnam, caetera videamus. Contempsit justitiam, ut fraudem faceret; victus est: contempsit lucrum, ut justitiae serviret; vicit. In his tribus, victum doleo, pugnanti metuo, victori congaudeo. Sed etiam ille qui vicit, numquid omnino egit in se, ut prorsus eum pecunia non attentet, aut nihil in eo excitet delectationis, quamvis superabilis, quamvis contemptibilis, quamvis non solum cui non consentiat, sed cum qua nec pugnare dignetur? Inest tamen aliqua delectationis titillatio. Ista titillatio, et ille hostis jam nec pugnat, nec regnat: inest tamen, et quasi moratur in carne mortali, quod non erit. Ducetur enim totum in victoriam, sed postea: modo autem, «Corpus quidem mortuum est propter peccatum;» et ideo eidem corpori inest peccatum, etsi non regnat peccatum: «spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis» (Rom. VIII, 10, etc.). Ibi jam nec quod pugnet erit, nec quod titillet; totum cedet in pace. Non enim contraria natura contra aliam naturam pugnat, sed tanquam in domo maritus et uxor. Si adversus se dissentiant, molestus et periculosus labor; si maritus vincatur et uxor dominetur, pax perversa: si autem uxor marito dominanti subjiciatur, pax recta; non tamen aliud ex alia natura, quia ex homine facta mulier viro. Caro tua, conjux tua, famula tua: quodlibet deputa, opus est ut subjicias; et si pugnas, ut prosit pugna. Hoc enim expedit, inferius subjici superiori; ut et ille qui sibi subjici vult quod est inferius se, subjiciatur superiori se. Agnosce ordinem, quaere pacem. Tu Deo, tibi caro. Quid justius? quid pulchrius? Tu majori, minor tibi: servi tu ei qui fecit te, ut tibi serviat quod factum est propter te. Non enim hunc ordinem novimus, neque hunc ordinem commendamus. Tibi caro et tu Deo; sed, Tu Deo, et tibi caro. Si autem contemnis Tu Deo, nunquam efficies ut Tibi caro. Qui non obtemperas Domino, torqueris a servo. Numquid si non prius tu Deo, ut deinde tibi caro, poteris dicere haec verba, «Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in praelium, et digitos meos ad bellum?» Praeliari vis indoctus, damnaberis victus. Primo ergo te subdas Deo; deinde illo docente te et adjuvante praelieris, et dicas, «Qui docet manus meas in praelium, et digitos meos ad bellum.»
7. [«vers.» 2.] Et cum praeliaris, quia dum praeliaris, periclitaris, dic quae sequuntur, in praeliandi periculo constitutus. «Misericordia mea.» Non vincar. Quid est hoc, «Misericordia mea?» Praebes mihi misericordiam, et in me existis misericors? an, Donasti mihi ut et ipse sim misericors? De nulla enim re sic vincitur inimicus, quam cum misericordes sumus. Omnino parat calumnias ad judicium, et non potest falsa objicere, quia non est apud quem. Si enim apud hominem judicem nobiscum ageret, posset eum mentiendo fallere, et nos gravare criminationibus falsis: quia vero apud talem judicem causa nostra cum illo est, qui falli non potest; ideo ambit ut ad peccatum seducat, ut habeat vera quae objiciat. Et ubi forte aliquibus ejus fraudibus succumbit humana fragilitas, sequatur in confessione opus humilitatis, exerceatur in operibus misericordiae et pietatis. Omnia delentur, cum ex vero corde et plena fiducia dicimus illi qui videt: «Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus» (Matth. VI, 12). Dic toto corde, dic tota fiducia, dic securus, «Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus;» aut noli dimittere, si non dimittimus. Quod etsi non dixeris, Noli dimittere, si non dimittimus; prorsus non dimittit, si non dimittimus. Neque enim ut tu sis impunitus peccator, erit ille mendax promissor. Vis, inquit, ut dimittam? Dimitte. Est aliud opus misericordiae: Vis ut dem? Da. Uno loco positum est in Evangelio, «Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis» (Luc. VI, 37, 38). Aliquid, inquit, contra te teneo, aliquid et tu contra alterum tenes; dimitte, et dimitto. Aliquid petis a me, aliquid petit alter a te; da, et do. Et quae dimittit? quae dat? Nonne charitas? Et unde charitas nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5)? Si ergo per opera misericordiae noster vincitur inimicus, et opera misericordiae habere non possemus, nisi charitatem haberemus; charitas autem nobis nulla esset, nisi per Spiritum sanctum acciperemus: ille docet manus nostras in praelium, et digitos nostros ad bellum; illi recte dicimus, «Misericordia mea,» a quo habemus etiam ut misericordes simus. «Judicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam.»
8. Parva putatis opera misericordiae? Libet et de his aliquid dicere. Attendite primo istam sententiam de sancta Scriptura depromptam, quam modo commemoravi: «Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.» Sine misericordia judicabitur qui misericordiam non fecit antequam judicaretur. Quid deinde? quid sequitur? «Superexaltat autem misericordia judicio» (Jacobi II, 13). Quid est hoc, fratres, «Superexaltat misericordia judicio?» Superponitur misericordia judicio: in quo inventum fuerit opus misericordiae, etsi habuerit aliquid forte in judicio quo puniatur, tanquam unda misericordiae peccati ignis exstinguitur. «Superexaltat» enim «misericordia judicio.» Quid autem? et cum talibus subvenit, et cum tales liberat, et cum talibus ignoscit, injustus est Deus? Absit. Et ibi justus est: non ei tollit misericordia justitiam, nec justitia misericordiam. Vide enim si non justus est: Dimitte, et dimitto; da, et do. Vide si non justus est: «In qua mensura mensi fueritis, in ea» «remetietur vobis» (Matth. VII, 2). Ad hoc enim, «In qua mensura:» non enim mensura ejusdem generis est; sed ad hoc eadem mensura, Ignosce, et ignosco. Est apud te mensura veniae dandae; invenies apud me mensuram veniae accipiendae: est apud te mensura tribuendi quod habes; invenies apud me mensuram accipiendi quod non habes.
9. «Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et erutor meus.» Multum laborat praeliator hic, tenens concupiscentem adversus spiritum carnem. Tene quod tenes. Tunc erit plene quod vis, cum absorpta fuerit mors in victoriam; quando resuscitatum mortale hoc corpus transfertur in habitudinem angelicam, et in coelestem subvolat qualitatem. «Mortui,» inquit, «in Christo, resurgent primi: deinde et nos viventes qui reliqui sumus, in adventu Domini simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera; et sic semper cum Domino erimus» (I Thess. IV, 15, 16). Ibi absorbebitur mors in victoriam: ibi dicetur, «Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus» (I Cor. XV, 54, 55)? Non enim relinquetur, nec in animo, nec in corpore, quod rebellet adversus amorem Dei. Plena victoria plena pax. De hac nobis praeliantibus dicitur: «Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos.» In praelio estis, in contentione confligitis; et tamen quamdam requiem desideratis. «Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos?» Quis est qui non dicat: Ego? Ibi vita, ibi dies boni, ubi nihil concupiscit adversus spiritum: ubi non dicitur, Pugna; sed Gaude. Sed quis est qui hos dies velit? Omnis homo certe dicit: Ego. Audi quid sequitur. Video quia laboras, video quia in pugna, in periculo diversaris: audi quid sequitur; docet manus in praelium, digitos in bellum. «Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; declina a malo, et fac bonum.» Quomodo enim poteris facere bonum, nisi declinaveris a malo? Quid quaero ut vestias, quando adhuc exspolias? quid quaero ut dones, quando adhuc rapis? «Declina a malo, et fac bonum.» Non sub te ploret primo pauper, ut gaudeat de te pauper. «Declina a malo, et fac bonum.» Qua mercede? Nam modo pugnas. «Quaere pacem, et sequere eam» (Psal.XXXIII, 12-15). Disce, dic, «Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et erutor meus, protector meus. Susceptor,» ne cadam; «erutor,» ne haeream; «protector,» ne feriar. «Protector meus, et in ipso speravi.» In his omnibus, in toto labore meo, in omnibus praeliis meis, in omnibus difficultatibus meis in ipso speravi. «Qui subdit» «populum meum sub me.» Ecce caput nostrum loquitur nobiscum.
10. [«vers. 3.] Domine, quid est homo, quoniam innotuisti ei?» Totum quod est, hoc est «quoniam innotuisti ei. Quid est homo, quoniam innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam aestimas eum?» Aestimas eum, tanti facis, tanti pendis: ordinas, nosti sub quo ponas, supra quid ponas. Aestimatio enim est, quanti pretii sit quidque. Quanti aestimavit hominem, qui pro eo Unici sanguinem fudit? «Quid est homo, quoniam innotuisti ci?» Cui, quis innotuisti Quid est «filius hominis, quoniam aestimas eum?» Quoniam tanti eum pendis, tanti eum aestimas, pretiosum quiddam esse ostendis. Non enim Deus sic aestimat hominem, quomodo homo aestimat hominem: quando invenit servum venalem, carius emit equum, quam hominem. Ille quanti te aestimet vide, ut possis dicere: «Si Deus pro nobis, quis contra nos?» Et quanti te aestimavit, «qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum? Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit» (Rom. VIII, 31, 32)? Qui hanc annonam dedit pugnanti, quid servat vincenti? «Ego sum,» inquit, «panis vivus, qui de coelo descendi» (Joan. VI, 41). Haec est annona praeliantium, de horreis invecta dominicis, unde pascuntur Angeli: quia, «Panem Angelorum manducavit homo» (Psal. LXXVII, 25). Post praelia vero et hanc annonam quid servat? quid dabit victoribus, nisi quod in alio psalmo dicitur: «Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae; ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus» (Psal. XXVI, 4)? «Quid est homo, quoniam innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam aestimas eum?»
11. [«vers. 4.] Homo vanitati similis factus est;» et tamen innotuisti ei, et aestimas eum. «Homo vanitati similis factus est.» Cui vanitati? Temporibus praeterlabentibus et praeterfluentibus. Vanitas enim ista dicitur in comparatione semper manentis et nunquam deficientis veritatis. Nam et ista creatura est loci sui. «Implevit» enim «Deus terram,» sicut scriptum est, «bonis suis» (Eccli. XVI, 30). Quid est, «suis?» Sibi congruentibus. Sed haec omnia terrena, volatica, transitoria, si comparentur illi veritati, ubi dictum est, «Ego sum qui sum» (Exod. III, 14); totum hoc quod transit, vanitas dicitur. Evanescit enim per tempus, tanquam in auras fumus. Et quid dicam amplius, quam id quod apostolus Jacobus dixit, volens homines superbos ad humilitatem redigere? «Quae est enim,» inquit, «vita vestra? Vapor est ad modicum apparens; deinceps exterminabitur» (Jacobi IV, 15). Ergo, «Homo vanitati similis factus est.» Peccando «vanitati similis factus est.» Nam quando est primum conditus, veritati similis factus est; sed quia peccavit, quia recepit digna, «vanitati similis factus est. Pro iniquitate» enim «erudisti hominem,» dixit in alio psalmo, «et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus.» Inde et hoc, «Homo vanitati similis factus est.» Ibi quid ait, «Ecce veteres posuisti dies meos» (Psal. XXXVIII, 12, 6). Hic quid ait? «Dies ejus sicut umbra praetereunt.» Attendat sibi homo in diebus umbrae suae, ut faciat aliquid dignum desideratae lucis suae; et si in noctis umbra est, quaerat diem. Dies enim hujus vanitatis, cognoscenti homini, dies est tribulationis; sive aliqua incommoditate et aliqua molestia noceat nobis, sive aliqua prosperitate mundus arrideat, totum timendum et gemendum est, quoniam tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1): unde dicitur, «Tota die contristatus ambulabam» (Psal. XXXVII, 7). Solatiis opus habemus, et quidquid nobis nunc exhibet Deus, cum prospere exhibet, non est gaudium beatorum, sed consolatio miserorum. Itaque agat aliquid, inquam, homo dignum desiderata luce in istis diebus umbrae suae, et in nocte inquirat Deum, sicut scriptum est: «In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus» (Psal. LXXVI, 3). Quam dicit diem tribulationis, nisi quam dicit et noctem? «Manibus meis nocte coram eo.» Adhuc in nocte sumus, et ad prophetiae lucernam vigilamus. Aliquid promissum est quod adhuc exspectatur: sed quid ait apostolus Petrus? «Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, tanquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris» (II Petr. I, 19). Ipse dies praemium nostrum ibi est. «Mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi, et contemplabor» (Psal. V, 4, 5). Ergo operare, quamvis in nocte, manibus tuis; id est, bonis operibus inquire Deum, antequam veniat dies ille qui te laetificet, ne veniat qui te moestificet. Vide enim quam securus opereris, quia non desereris ab illo quem quaeris: «Manibus meis,» inquit, «Deum exquisivi nocte coram eo.» Ut Pater tuus qui videt in occulto, reddat tibi (Matth. VI, 4); ideo, «coram eo.» Intus habeas misericordiam, charitatem; ne aliquid facias quasi studio placendi hominibus. «Manibus meis,» operibus meis: in umbra, in hac vita: ubi ipse videt, non ubi placere hominibus studeo. Et quid sequitur? «Et non sum deceptus. Homo vanitati similis factus est; dies illius tanquam umbra transeunt:» et tamen innotuisti ei, et aestimas eum.
12. [«vers. 5.] Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. Corusca coruscationem, et disperges eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Emitte manum tuam ex alto; et exime me, et erue me de aquis multis.» Corpus Christi, humilis David, gratia plenus, de Deo praesumens, pugnans in hoc saeculo, invocat adjutorium Dei: «Inclina coelos tuos, et descende.» Qui sunt coeli inclinati? Apostoli humiliati. Isti enim «coeli enarrant gloriam Dei:» et de his coelis enarrantibus gloriam Dei mox dicitur, «Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum» (Psal. XVIII, 2, 4, 5). Cum ergo isti coeli emitterent voces suas per omnes terras, et facerent mirabilia, coruscante de illis et intonante Domino miraculis et praeceptis, putati sunt dii descendisse de coelo ad homines. Nam quidam ex Gentibus hoc putantes, eis etiam sacrificare voluerunt. Tunc illi videntes sibi deferri indebitum honorem, et expavescentes, et detestantes, et eos qui sic errabant corrigentes, ut ostenderent eis motum animi sui, consciderunt vestimenta sua, et dixerunt, «Quid hoc facitis?» «Homines et nos sumus passibiles, sicut et vos.» Et coeperunt sub his verbis commendare excellentiam Domini nostri Jesu Christi (Act. XIV, 7-17), humiliantes se ut commendaretur Deus; quia inclinati erant coeli, ut descenderet Deus. «Inclina» ergo «coelos tuos, et descende.» Factum est. «Tange montes, et fumigabunt:» montes superbos, elationes terrenas, tumidas granditates: «Tange,» inquit, «tange» istos «montes;» de gratia tua da istis montibus: «et fumigabunt;» quia fatebuntur peccata sua. Fumus confitentium peccatorum extorquebit et lacrymas humiliatorum superborum. «Tange montes, et fumigabunt.» Quamdiu non tacti, magni sibi videntur. Dicturi sunt, Tu magnus, Domine (Psal. XLVII, 2); dicturi sunt et montes, «Tu solus altissimus super omnem terram» (Psal. LXXXII, 19).
13 [«vers.» 6.] Sed sunt quidam conspirantes, convenientes in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. II, 2; Act. IV, 26, 27). Convenerunt, conspiraverunt. «Corusca coruscationes, et disperges eos.» Crebresce miraculis tuis, et solvetur conspiratio eorum. «Corusca coruscationes, et disperges eos.» Jam miraculis territi, non audebunt aliquid contra te, et in ipsis miraculis expavescentes haesitabunt. Quis est iste qui tanta potest? quis est iste qui sic exaltatur, cujus nomen tantum valet? Cum dicunt, Quis est iste, credituri sunt: coruscasti miraculis, et dispersisti malam consensionem eorum. «Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Sagittae potentis acutae» (Psal. CXIX, 4); praecepta tua, dicta tua feriant cor eorum. «Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.» Vulnerentur male sani, ut sanentur bene vulnerati; et dicant jam in Ecclesia et in corpore Christi constituti, dicant cum Ecclesia: «Quoniam vulnerata charitate ego sum» (Cant. II, 5, sec. LXX). «Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.»
14. [«vers. 7.] Emitte manum tuam ex alto.» Quid postea? quid in fine? Quomodo vincit corpus Christi? Coelesti adjutorio. Veniet enim «ipse Dominus in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo» (I Thess. IV, 15); ipse Salvator corporis, manus Dei, «Emitte manum tuam ex alto; et exime me, et erue me de aquis multis.» Quid est, «de aquis multis?» De populis multis. Quibus populis? Alienigenis, infidelibus, sive foris oppugnantibus, sive intus insidiantibus. «Exime me de aquis multis,» in quibus me exercebas, in quibus me ad exuendum a sordibus volvebas. Haec est illa aqua contradidictionis (Num. XX, 13). «Exime me, et erue me de aquis multis.»
15. [«vers.» 8.] Audiamus jam de istis aquis multis, a quibus eruet Deus corpus Christi sui, a quibus eruet Deus humilitatem David. Quid est, «de aquis multis?» Quid dixisti, ne aquae aliter intelligantur? quid dixisti aquas multas? Quid dixi, audi. «De manu filiorum alienorum.» Audite, fratres, inter quos simus, inter quos vivamus, a quibus erui desideremus. «Quorum os locutum est vanitatem.» Hodie vos omnes, si non ad haec divina spectacula verbi Dei congregati essetis, et eis hac hora permixti viveretis, quantas vanitates audiretis! «Quorum os locutum est vanitatem.» Quando denique loquentes illi vanitatem, audirent vos loquentes veritatem? «Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.»
16. [«vers.» 9.] Quid tu inter eos cum vase pastorali, habente quinque lapides? Dic mihi aliter: eamdem Legem quam significasti quinque lapidibus, significa et aliter. «Deus, canticum novum cantabo tibi.» Canticum novum, gratiae est; canticum novum, hominis novi est; canticum novum, Testamenti Novi est. «Cantabo tibi» inquit, «canticum novum.» Sed ne putes gratiam a Lege discedere, cum magis per gratiam Lex impleatur: «In psalterio decem chordarum psallam tibi. In psalterio decem chordarum,» in Lege decem praeceptorum: ibi tibi psallam, ibi tibi gaudeam, ibi tibi cantem canticum novum; quia plenitudo Legis charitas est (Rom. XIII, 10). Caeterum qui non habent charitatem, portare psalterium possunt, cantare non possunt. Ego itaque, inquit, inter aquas contradictionis cantabo tibi canticum novum; et nunquam strepitu suo facient aquae contradictionis, ut obtumescat psalterium meum: «In psalterio decem chordarum psallam tibi.»
17. [«vers. 10, 11.] Qui dat» «salutem regibus:» jam fumantibus montibus. «Qui redimit David servum suum.» Agnoscitis David, estote David. Unde redimit David servum suum? unde redimit Christum? unde redimit corpus Christi? «De gladio maligno erue me. De gladio,» non sufficit; addit, «maligno.» Procul dubio est gladius benignus. Quis est gladius benignus? De quo Dominus dicit: «Non veni pacem mittere in terram, sed gladium» (Matth. X, 34). Separaturus enim erat fideles ab infidelibus, filios a parentibus, et caeteras necessitudines dirempturus, gladio putredinem abscindente, membra autem Christi sanante. Est ergo benignus gladius bis acutus, utroque acumine praepotens, Veteris et Novi Testamenti, narratione praeteritorum et promissione futurorum. Est ergo iste gladius benignus: ille autem malignus est quo illi loquuntur vanitatem; quia benignus est, quo Deus loquitur veritatem. Ergo, «A gladio maligno erue me. Filii» quippe «hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus» (Psal. LVI, 5): ab hoc gladio maligno erue me. Quem dixit modo gladium, ipsas superius dixit aquas multas: «Erue me de aquis multis.» Quas dixi aquas multas, ipsum dico gladium malignum. Denique de aquis multis cum dixisset; secutus est, «De manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem.» Et ut noveris ipsos dici; cum et hic dixisset, «De gladio maligno erue me,» secutus est, «Et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem:» similiter sicut ibi. Et quod sequitur, «Dextera eorum dextera iniquitatis;» hoc et supra posuerat, quando eos dixerat aquas multas. Tu enim ne aquas multas bonas putares, exposuit eas in gladio maligno. Nunc ergo exponat quod dixit, «Quorum os locutum est vanitatem,» «et dextera eorum dextera iniquitatis.» Quam vanitatem locutum est os eorum? et quomodo «dextera eorum dextera iniquitatis?»
18. [«vers. 12-14.] Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae in juventute sua.» Felicitatem ipsorum vult enumerare. Attendite, filii lucis, filii pacis; attendite, filii Ecclesiae, membra Christi; attendite quos dicat alienigenas, quos dicat filios alienos, quos dicat aquas contradictionis, quos dicat gladium malignum. Attendite, obsecro; quia inter istos periclitamini, inter horum linguas adversus carnis vestrae desideria dimicatis: inter horum linguas positas in manu diaboli, de quibus pugnat, colluctationem habetis, «non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum» (Ephes. VI, 12), hoc est, iniquorum. Attendite, ut discernatis vos; attendite, ne putetis veram felicitatem esse, quam sibi optant homines aut infirmi aut maligni. Ecce, fratres, certe filios alienos dixit, certe aquas multas, certe gladium malignum. Videte vanitatem quam loquuntur, et cavete ne talia loquamini, cavete ne talia loquentes imitemini. «Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.» Quam vanitatem locutum est os eorum, et quae dextera eorum iniquitatis est dextera? Audi: «Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae a juventute sua; filiae eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in egressibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus; neque clamor in plateis eorum.» Ergo non est ista felicitas? Interrogo filios regni coelorum, interrogo progeniem resurrectionis in aeternum, interrogo corpus Christi, membra Christi, templum Dei: Ergo non est ista felicitas, habere filios incolumes, filias ornatas, plena cellaria, abundantia pecora, nullam ruinam, non dico parietis, sed nec sepis; nullum tumultum et clamorem in plateis, sed quietem, pacem, abundantiam, copiam rerum in domibus, in civitatibus? Ergo non est ista felicitas? aut debent eam justi defugere? aut non invenis et domum justi abundantem rebus his omnibus, plenam ista felicitate? Non erat domus Abrahae abundans auro, argento, filiis, familia, pecoribus (Gen. XII, 5; et XIII, 2-6)? Nonne Jacob sanctus patriarcha fugiens a facie Esau fratris sui in Mesopotamiam, serviens ditatus, regressus est, et egit gratias Domino Deo suo, quia in virga sua transiit fluvium, et regressus est cum tanta abundantia pecorum atque filiorum (Id. XXXI, 18; et XXXII, 7-10)? Quid dicimus? non est ista felicitas? Sit licet, sed sinistra. Quid est, sinistra. Temporalis, mortalis, corporalis. Nolo illam jam diffugias, sed neque dexteram putes. Non enim isti ideo maligni, ideo vani, quia his abundabant; sed quia id quod sinistrum esse debuit, in dextera ponebant. Ideo «et dextera eorum dextera iniquitatis;» ideo «os eorum locutum est vanitatem:» quia hoc in dextera posuerunt, quod in sinistra habere debuerunt. Quid enim in dextera ponere debuerunt? Deum, aeternitatem, annos Dei non deficientes, de quibus dicitur, «Et anni tui» «non deficient» (Psal. CI, 28): ibi dextera, ibi esse debet desiderium nostrum. Sinistra utamur ad tempus, dexteram desideremus in aeternum. Divitiae si fluant, ne apponatis cor (Psal. LXI, 11). Si enim divitiis fluentibus cor apposueritis, quod sinistrum est, dextrum facietis. Corrigite vos, agnoscite sapientiam amplectentem vos; cui dictum est, «Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me» (Cant. II; 6). Videte amatoria sancta cantica; videte Cantica canticorum, nuptiarum coelestium Christi et Ecclesiae. Quid dicit sponsa de sponso? «Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me.» Sinistra sub capite, dextera super caput. Amplectentis enim desuper brachium super caput, sinistra autem subter caput. «Sinistra,» inquit, «ejus sub capite meo.» Non enim me deseret in temporalibus necessariis: sed tamen ipsa sinistra sub capite erit; non capiti praeponetur, sed erit sub capite; ut dextera ejus complectatur me, pollicens vitam aeternam. Ita enim sinistra sub capite, si dextera super caput; impleturque quod ad Timotheum scriptum est: «Promissionem habens vitae praesentis et futurae» (I Tim. IV, 8). «Promissionem,» inquit, «habens vitae praesentis et futurae.» Quid in praesenti? «Sinistra sub capite.» Quid in futuro? «Dextera ejus complectetur me.» Tempori necessaria quaeritis? «Quaerite primum regnum Dei,» id est, dexteram; «et haec omnia apponentur vobis» (Matth. VI, 33). Habebitis hic, inquit, et divitias et gloriam, et in futuro saeculo vitam aeternam: et sinistra continebo infirmitatem vestram, et dextera coronabo perfectionem vestram. An forte Apostoli relinquentes omnia sua, aut pauperibus quod habebant distribuentes, sine divitiis in hoc saeculo remanserunt? Et ubi est illa promissio sinistrae: «Accipiet in hoc saeculo septies tantum»? Multiplicationem promisit. Et revera, quid desit homini Dei? Si quis forte infidelis est, unam domum aut paucas habet: «Fidelis hominis totus mundus divitiarum est» (Prov. XVII, 6, apud LXX). Vide sinistram ejus plenam sub capite: «Accipiet in hoc saeculo septies tantum.» Vide dexteram complectentem: «Et in futuro saeculo vitam aeternam» (Matth. XIX, 29). Merito et alio loco de ipsa Sapientia dicitur: «In dextera ejus anni vitae, et in sinistra ejus divitiae et honor» (Prov. III, 16).
19. [«vers.» 15.] Unde ergo isti vaniloqui? quare vanitatem locutum est os eorum? Quia «dextera eorum dextera iniquitatis.» Non ergo eos arguo; quia filii eorum velut novellae constabilitae a juventute sua, nec quia filiae eorum ornatae sicut similitudo templi, nec quia caetera abundantia et pax terrena aderat eis: sed quare arguo? «Beatum dixerunt populum cui haec sunt.» O loquentes homines vanitatem! «Beatum dixerunt populum cui haec sunt.» Perdiderunt veram dexteram; maligni, perversi, beneficia Dei inverse vestierunt. O maligni, o vaniloqui, o filii alieni! «Beatum dixerunt populum cui haec sunt.» Quod ad sinistram erat, ad dexteram posuerunt: «Beatum dixerunt populum cui haec sunt.» Quid tu, David? quid tu, corpus Christi? quid vos, membra Christi? quid vos, non filii alieni, sed Dei? Quoniam vaniloqui filii alieni «beatum dixerunt populum cui haec sunt:» vos, quid dicitis? «Beatus populus cujus Dominus Deus ipsius.» Habete ergo sinistram, sed in sinistra: desiderate dexteram, ut ponamini ad dexteram. In sinistra enim habuerunt sinistram, apud quos esurivit, et dederunt ei manducare; sitivit, potumi dederunt; hospes fuit, susceperunt; nudus fuit, vestierunt (Matth. XXV, 35, 36). Hoc totum de sinistra abstulerunt, et ad dexterae opera transtulerunt, ut ad dexteram ponerentur. «Dixerunt» ergo vaniloqui filii alieni «beatum populum cui haec sunt;» vos dicite nobiscum, «Beatus populus cujus Dominus Deus ipsius».
IN PSALMUM CXLIV ENARRATIO. SERMO.
1. Laudare vobiscum Dominum desideravimus: et quoniam hoc concedere dignatus est; ut laus quam illi dicimus habeat ordinem suum, ne forte aliquo excessu quem laudat offendat, melius iter laudis in Scriptura Dei quaerimus, ne ab ipsa via, nec in dexteram nec in sinistram digrediamur. Audeo enim dicere Charitati vestrae: ut bene ab homine laudetur Deus, laudavit se ipse Deus; et quia dignatus est laudare se, ideo invenit homo quemadmodum laudet eum. Neque enim hoc potest dici Deo, quod dictum est homini, «Non te laudet os tuum» (Prov. XXVII, 2). Ut enim se homo laudet, arrogantia est: ut Deus se laudet, misericordia est. Prodest amare quem laudamus; bonum amando, nos meliores efficimur. Itaque, quoniam hoc nobis prodesse novit, ut amemus eum, laudando se amabilem se facit; et in eo nobis consulit, quia se amabilem facit. Exhortatur ergo cor nostrum in laudem suam; spiritu suo implevit servos suos, ut laudarent eum. Et quoniam spiritus ejus in servis ejus laudat eum, quid aliud quam ipse se laudat? Incipit ergo psa mus iste ita:
2. [«vers. 1.] Exaltabo te, Deus meus, rex meus; et benedicam nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.» Videtis inchoatam esse laudem Dei, et usque ad finem Psalmi laus ipsa perducitur. Denique titulus Psalmi est, «Laus ipsa David.» Et quoniam dictus est David, qui venit ad nos ex semine David (Rom. I, 3), ipse autem rex noster est, regens nos, et introducens nos in regnum suum: intelligitur «Laus ipsi David,» Laus ipsi Christo. Christus autem secundum carnem David, quia filius David: secundum divinitatem autem Creator David, et Dominus David. Denique et Apostolus cum honoraret primum populum Dei, unde et Apostoli ipsi crediderunt, et multae Ecclesiae primae factae sunt, facientes in multis hominum millibus quod modo in Evangelio dives unus audivit, et tristis abscessit (Matth. XIX, 21, 22); id est, vendentes omnia quae habebant, et distribuentes pauperibus, et perfectionem in Domino requirentes (Act. II, 41-47; et IV, 4, 32-35): cum ergo laudaret ipsum populum primum, sic ait: «Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula» (Rom. IX, 5). Quia itaque ex ipsis Christus secundum carnem, ideo David: quia vero ipse est super omnia Deus benedictus in saecula, ideo, «Exaltabo te, Deus meus, rex meus; et benedicam,» inquit, «nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.» Forte «in saeculum,» Hic; «in saeculum» autem «saeculi,» In aeternum. Modo ergo incipe laudare, si in aeternum laudaturus es. Qui laudare non vult in transitu hujus saeculi, obmutescet cum venerit saeculum saeculi. Proinde sequentibus versibus prope hoc dixit.
3. [«vers.» 2.] Ne quis etiam aliter intelligeret quod ait, «Laudabo nomen tuum in saeculum;» et quaereret aliud saeculum, quando laudaret: «Per singulos,» inquit, «dies benedicam te.» Lauda ergo et Benedic Dominum Deum tuum per singulos dies; ut cum finiti fuerint singuli dies, et venerit sine fine unus dies, eas ex laudibus in laudem, sicut ex virtutibus in virtutem (Psal. LXXXIII, 8). «Per singulos,» inquit, «dies benedicam te;» non transiet dies quo te non benedicam. Nec mirum est si laeto die tuo benedicis Deum tuum. Quid, si forte illuxerit aliquis tristis dies, sicut se habent humanae res, sicut est abundantia scandalorum, sicut est multiplicatio tentationum? Quid si ergo aliquid accidat triste homini? desines laudare Deum? desines benedicere Creatorem tuum? Si desines, mentitus es dicendo, «Per singulos dies benedicam te, Domine.» Si autem non desines, etsi tibi videtur in die tristi male, erit tibi in Deo tuo bene. Est enim, et quando male est tibi, ubi bene tibi sit. Si enim in aliquo malo male est tibi, procul dubio in aliquo bono bene tibi erit. Et quid tam bonum, quam Deus tuus; de quo dictum est: «Nemo bonus, nisi unus Deus» (Luc. XVIII, 19)? Nam quam sit secura ista laudatio, et quam sit securum hoc bene, intellige de ipso bono. Nam si gaudes de bono quod tibi accidit per diem, fortasse transit alio die bonum hoc unde gaudes. Bene fuit mihi, bonum diem duxi: quia forte lucra venerunt, aut invitatus es, aut in epulis diu fuisti. Gaudes, quia in epulis diu fuisti; alter te dolet, quia non erubuisti. Verumtamen de quocumque tali bono gaudeas, certe transitorium est. Si autem gaudeas in Domino Deo tuo, audies dicentem Scripturam: «Delectare in Domino» (Psal. XXXVI, 4). Tanto firmius gaudebis, quanto est ille certior in quo gaudebis. Si enim gaudes de nummo, times furem; si autem gaudes de Deo, quid times? Ne tibi quisquam auferat Deum? Deum tibi nemo auferet, si tu eum non dimiseris. Non enim sic est Deus, quomodo lux ista de coelo fulgens. Non quando volumus ad eam accedimus quia non in omni loco lucet. Per infirmitatem nostram forte fit, ut hieme nos delectet esse in ipsa luce: nunc autem per aestatem videtis quia magis eum locum quaesivimus, ut in ipsa luce non staremus. In Deo autem tuo quando stas, et in lumine veritatis ejus delectaris, non quaeris locum quo ad eum accedas; sed conscientia accedit, conscientia recedit. Quod dictum est, «Accedite ad eum, et illuminamini» (Psal. XXXIII, 6): animo dictum est, non vehiculo; affectibus dictum est, non pedibus. Et cum in eo stabis, aestus non patieris. Spiritus enim spirabit tibi, et sub alis ejus sperabis (Psal. XC, 4).
4. Vides ergo habere te quomodo delecteris per singulos dies. Non enim te dimittet Deus tuus, etiam si aliquid triste acciderit. Quam enim triste erat, quod sancto viro Job acciderat! Quam repente, quam multa mala! quemadmodum omnia de quibus gaudere putabatur, non de quibus gaudebat, diabolo tentante subtracta sunt! quemadmodum et filii mortui sunt! Periit quod servabatur, perierunt quibus servabatur; nec tamen periit qui et illud et illos dedit. Et ipsi filii praesenti saeculo perierunt, agnoscendi et recipiendi in futuro. Ille tamen vir habens aliud unde gauderet, in quo verum erat quod modo commemoravimus, «Per singulos dies benedicam te;» numquid quia ille dies quo totum perierat, tristis illuxit, ideo lux interior in corde defecit? Stetit quippe in illa luce, et ait: «Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum» (Job I). Ergo per singulos dies laudavit, qui etiam in die tam tristi laudavit. Breve magisterium est, ut semper laudes Deum, veroque corde, non falso dicas: «Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo» (Psal. XXXIII, 2). Breve magisterium est, scilicet ut noveris eum misericorditer dare cum dat, misericorditer auferre cum tollit; nec te credas a misericordia ejus derelinqui, qui tibi aut blanditur dando, ne deficias; aut corripit exsultantem, ne pereas. Sive ergo in ejus donis, sive in ejus flagellis, lauda tu. Laus flagellantis, medicina est vulneris. «Per singulos,» inquit, «dies benedicam te.» Prorsus per singulos dies, fratres, benedicite; omnino quidquid acciderit, benedicite Deum. Etenim ne accidat aliquid quod ferre non potestis, ipse facit. Ideo cum timore debes esse, quando tibi bene est; neque te ad hoc parare, quasi ut nunquam tenteris. Si enim nunquam tentaris, nunquam probaris. Nonne melius est tentari et probari, quam non tentatum reprobari? «Et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.»
5. [«vers. 3.] Magnus Dominus et laudabilis valde.» Quantum dicturus erat? quae verba quaesiturus? Quantam conceptionem conclusit in uno «valde?» Cogita quantum vis. Quando autem potest cogitari, qui capi non potest? «Laudabilis» est «valde; et magnitudinis ejus non est finis.» Ideo dixit, «valde;» quia, «magnitudinis ejus non est finis:» ne forte incipias velle laudare, et putes te laudando posse finire, cujus magnitudo finem non potest habere. Noli ergo te putare eum cujus magnitudinis finis non est, sufficienter posse laudare. Nonne ergo melius est ut quomodo ipse non finitur, nec laus ipsius finiatur? Illius magnitudo sine fine est, et tua laudatio sine fine sit. De magnitudine ejus quid dictum est? «Magnitudinis ejus non est finis.» De tua laude quid? «Laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.» Ergo sicut ejus magnitudinis non est finis, sic tuae laudis non erit finis. Non enim cum mortuus fueris in hac carne, desines laudare Dominum. Dictum est quidem, «Non mortui laudabunt te, Domine» (Psal. CXIII, 17): sed illi de quibus dicitur, «A mortuo, velut qui non sit, perit confessio» (Eccli. XVII, 26); non illi de quibus ait, «Qui credit in me, licet moriatur vivet» (Joan. XI, 25): quia «Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum» (Matth. XXII, 32). Si enim nunquam nisi ipsius eris, nunquam a laude ipsius tacebis. Timere poteris, ne, dum hic vivis, ipsius sis; et cum mortuus fueris, non ipsius sis? Audi Apostolum promittentem tibi securitatem: «Sive vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur: sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.» Et unde factum est ut ejus sis et mortuus? Quia pretio sui sanguinis te redemit et mortuus. Quomodo perdit servum mortuum, cujus mors est pretium tuum? Ideo cum dixisset, «Sive vivimus, sive morimur, Domini sumus;» ut ostenderet ipsum pretium, «Ad hoc enim,» inquit, «Christus mortuus est et rexurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur» (Rom. XIV, 8, 9).
6. [«vers.» 4.] Verumtamen, quia «magnitudinis ejus non est finis,» et eum quem non capimus, laudare debemus (si enim capimus, magnitudinis ejus est finis: si autem magnitudinis ejus non est finis, capere ex eo aliquid possumus; Deum tamen totum capere non possumus); tanquam deficientes in ejus magnitudine, ut reficiamur ejus bonitate, ad opera respiciamus, et de operibus laudemus operantem, de conditis Conditorem, de creatura Creatorem. Videamus quae hic fecerit, quae nobis nota sunt, quae nobis manifesta sunt. Illius enim immensa bonitas et interminabilis magnitudo, quanta alia fecit quae nos non novimus? Quando quidem aciem oculorum nostrorum usque ad coelum extendimus, et a sole et a luna et a stellis rursus revocamus ad terram; et hoc totum spatium est ubi vagatur acies nostra: ultra coelos quis extendat vel aciem mentis, non dicam carnis? Ergo quantum nota sunt nobis opera ejus, laudemus eum per opera ejus. Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Id. I, 20). «Generatio et generatio laudabit opera tua.» Omnis generatio laudabit opera tua. Forte enim omnis generatio dicta est, «generatio et generatio.» Non enim tamdiu dicturus erat, «generatio et generatio,» quamdiu finiret numerum omnium generationum; sed repetitio loquentis, in infinitum misit animum cogitantis. Ecce ista generatio quae nunc in carne est, transitura hinc sicut venit, laudat opera Dei; et illa cui succedenti cedit, laudabit utique opera Dei; et post illam erit alia; et usque in finem saeculi quam multae generationes! Hoc significans ait, «Generatio et generatio laudabit opera tua.» An forte duas quasdam generationes insinuare voluit ista repetitione? Sumus enim in ista generatione filii Dei; erimus in alia generatione filii resurrectionis. Appellavit Scriptura filios resurrectionis; ipsam resurrectionem regenerationem vocavit. «In regeneratione,» inquit, «cum sederit filius hominis in majestate sua» (Matth. XIX, 28). Item in alio loco: «Non enim nubent, neque uxores ducent, cum sint filii resurrectionis» (Luc. XX, 35, 36). Ergo, «Generatio et generatio laudabit opera tua.» Laudamus nunc opera Domini, cum in hac mortalitate vivimus; et si laudamus compediti, quomodo laudabimus coronati! Ergo haec nunc attendamus in hac generatione opera Domini, in cujus laude dicitur, «Generatio et generatio, laudabit opera tua;» quoniam magnitudinis tuae non est finis. Opera tua intueri licet, ut tu lauderis qui talia operaris.
7. «Et virtutem tuam annuntiabunt.» Neque enim opera tua laudabunt, nisi ut virtutem tuam annuntient. Proponuntur laudes pueris in schola, et omnia talia proponuntur quae laudentur, quae Deus est operatus: proponitur homini laus solis, laus coeli, laus terrae; ut ad minora etiam veniam, laus rosae, laus lauri: omnia ista opera Dei sunt, proponuntur, suscipiuntur, laudantur; opera celebrantur, de operatore tacetur. Ego in operibus volo laudari Creatorem; ingratum non amo laudatorem. Laudas quod fecit, taces de illo qui fecit? Quasi vero nisi ille tantus esset, invenires quod laudares. In eo quod vides, quid ibi laudatur? Species, utilitas, aliqua virtus, aliqua potentia rerum istarum. Si pulchritudo te delectat, quid pulchrius faciente? Si utilitas laudatur, quid illo utilius, qui fecit omnia? Si virtus laudatur, quid illo potentius, a quo facta sunt omnia; a quo etiam facta non dimittuntur, sed reguntur et gubernantur omnia? Non ergo quemadmodum quidam eloquentes muti, laudantes creaturam, obliviscentes Creatorem; non sic te laudat generatio et generatio in servis tuis, cum laudat opera tua. Sed quomodo laudat? «Et virtutem tuam annuntiabunt.» In laudandis operibus tuis, virtutem tuam annuntiabunt. Laudatores isti, sancti et boni fideles, veri laudatores, non ingrati gratiae, cum laudant opera Dei haec atque illa, summa et ima, coelestia et terrestria, inter ipsa opera Dei quae laudant, et seipsos inveniunt, quia in operibus Dei et ipsi sunt. Qui enim fecit omnia, ipse nos fecit inter omnia. Proinde si laudas opera Dei, et te laudaturus es; quia et tu opus Dei es. Ubi est ergo, «Non te laudet os tuum» (Prov. XXVII, 2)? Ecce inventum est quomodo et te laudare possis, et arrogans non sis. Deum in te lauda, non te: non quia tu es talis, sed quia ille fecit te; non quia tu aliquid potes, sed quia potest ille in te et per te. Ac per hoc laudabunt te, «et virtutem tuam annuntiabunt;» non suam, sed «tuam.» Discite ergo laudare. Intuentes opera, miramini artificem; gratias agendo, non arrogando. Laudate quia ipse fecit, quia sic constituit, quia talia donavit.
8. [«vers.» 5, 6.] Denique vide quae sequuntur: «Virtutem,» inquit, «tuam annuntiabunt. Et magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et virtutem metuendorum tuorum dicent, et magnitudinem tuam enarrabunt eam. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt:» nonnisi tuam. Iste operum considerator, vide si deflexus est ab operante ad opus; vide si decidit ab eo qui fecit, ad ea quae fecit. Ab his quae facta sunt, gradum sibi fecit ad eum, non ab illo ad ista casum. Si enim amaveris haec plus quam illum, non habebis illum. Et quid tibi prodest abundare operibus, si te deserit operator? Certe ama et haec; sed plus illum ama, et haec propter illum ama. Annuntia virtutem ejus, magnificentiam gloriae sanctitatis ejus loquere, mirabilia ejus enarra, virtutem metuendorum dic. Iste enim amabilis est et terribilis. Non enim blanditur et non minatur. Si non blandiretur, nulla esset exhortatio; si non minaretur, nulla esset correptio. Dicent ergo laudatores tui «et virtutem metuendorum;» virtutem creaturae tuae punientis et disciplinam dantis dicent, non tacebunt. Non enim praedicabunt regnum tuum aeternum, et tacebunt ignem aeternum. Laus enim Dei in via te constituens, ostendere tibi debet et quid diligas, et quid timeas, et quid appetas, et quid fugias; quid eligas, et quid rejicias. Tempus electionis nunc est, acceptionis postea erit. Dicatur ergo virtus metuendorum. «Et magnitudinem tuam,» inquit, «enarrabunt eam.» Sic infinitam, sic quomodo magnitudinis tuae non est finis; non de illa tacebunt. Illam, inquam, «magnitudinem tuam,» de qua superius dixeram, «Et magnitudinis» tuae «non est finis, enarrabunt eam.» Quomodo enarrabunt eam, si finis non est? Enarrabunt eam, cum laudabunt eam; et quia finis ejus non est, sic et laudis ejus non erit finis. Probemus quia non erit finis laudis ejus. «Beati,» inquit, «qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te» (Psal. LXXXIII, 5). «Et magnitudinem tuam» illam, illam infinitam, «enarrabunt eam.»
9. [«vers. 7.] Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt.» O epulas felices! Quid manducabunt qui sic eructabunt? «Memoriam abundantiae suavitatis tuae.» Quid est, «memoriam abundantiae suavitatis tuae?» Quia nos oblitus non es, cum obliti te nos fuerimus. Omnis enim caro oblita erat Deum; ille tamen opera sua non est oblitus. Haec memoria ejus super nos, quia non nos oblitus est, praedicanda est, enarranda est; et quia valde dulcis est, manducanda et eructanda est. Sic manduca, ut eructes; sic accipe, ut des. Manducas, cum discis; eructas, cum doces; manducas, cum audis; eructas, cum praedicas: hoc tamen eructas quod manducasti. Denique ille avidissimus epulator Joannes apostolus, cui non sufficiebat ipsa mensa Domini, nisi discumberet super pectus Domini (Joan. XIII, 23), et de arcano ejus biberet divina secreta, quid eructavit? «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum» (Id. I, 1). «Memoriam» ergo «abundantiae suavitatis tuae eructabunt.» Quomodo non sufficit, memoriam tuam, nec memoriam abundantiae tuae, vel memoriam suavitatis tuae; sed «memoriam abundantiae suavitatis tuae?» Etenim quid prodest si abundat et insuave est? Item molestum, si suave et parum est.
10. Ergo, «Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt:» quia non es tu oblitus nostri; et non oblitus commonuisti nos, ut et nos reducas in memoriam. «Commemorabuntur» enim «et convertentur ad Dominum universi fines terrae» (Psal. XXI, 28). Quia ergo «memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt,» intelligentes in se nihil boni esse quod a te non sit; nec potuisse converti ad te, nisi commonerentur abs te; nec reduci potuisse in memoriam tui, si tu obliviscereris illorum: haec considerantes in gratia tua, «Et justitia tua exsultabunt.» Haec, inquam, in tua gratia considerantes, «exsultabunt justitia tua,» non sua. Fratres, si vultis eructare gratiam, bibite gratiam. Quid est, bibite gratiam? Discite gratiam, intelligite gratiam. Nos antequam essemus, omnino non eramus; et facti sumus homines, cum ante nihil essemus: deinde jam ipsi homines ex traduce illius peccatoris, et maligni eramus, et filii irae natura, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Attendamus ergo gratiam Dei, non solum qua fecit nos, verum etiam qua refecit. Cui ergo debemus quia sumus, illi debemus quia et justificati sumus. Nemo quasi tribuat Deo quia est, et sibi tribuat quia justus est. Melius est enim quod tibi vis tribuere, quam quod illi: melius enim aliquid es quia justus es, quam quia homo es. Inferius aliquid das Deo; et superius tibi. Totum illi da, in toto ipsum lauda: non cadas de manu artificis. Ut esses quis fecit? Nonne scriptum est quia sumpsit Deus limum de terra, et formavit hominem (Gen. II, 7)? Antequam homo esses, limus eras; antequam limus esses, nihil eras. Sed non de isto solo figmento gratias agas artifici tuo; audi aliud figmentum ubi te fecit. «Non ex operibus,» ait, «ne forte quis extollatur.» Sed qui dixit, «Non ex operibus, ne forte quis extollatur;» superius quid commemoravit? «Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc» «non ex vobis.» Apostoli verba sunt, non mea: «Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc» (ut salvi essetis per fidem) «non ex vobis.» Quamvis hoc ipsum quod dixerat, «Gratia;» utique, «non ex vobis:» sed ne quis aliter intelligeret, planius hoc aperire dignatus est. Da intellectorem, et totum dixit: «Gratia salvi facti estis.» Ubi audis, «gratia,» Gratis intellige. Si ergo gratis, nihil tu attulisti, nihil meruisti: nam si meritis aliquid redditum est, merces est, non gratia. «Gratia,» inquit, «salvi facti estis per fidem.» Expone illud apertius propter arrogantes, propter sibi placentes, propter ignorantes Dei justitiam et suam volentes constituere. Audi hoc idem apertius: «Et hoc,» inquit, quod «gratia salvi facti estis, non ex vobis, sed Dei donum est.» Sed et nos forte aliquid fecimus, ut dona Dei mereremur. «Non ex operibus,» inquit, «ne forte quis extollatur,» Quid ergo? nos bene non operamur? Imo operamur. Sed quomodo? Ipso in nobis operante; quia per fidem locum damus in corde nostro ei qui in nobis et per nos bona operatur. Audi enim unde opereris bona: «Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, ut in illis ambulemus» (Ephes. II, 8-10). Ista est suavitas abundans memoriae ipsius circa nos. Hanc eructando, praedicatores ejus justitia ejus exsultabunt, non sua. Quid ergo ut simus, ut laudemus, ut justitia tua exsultemus, ut memoriam abundantiae suavitatis tuae eructemus, quid erga nos fecisti, Domine, quem laudamus? Dicamus, et cum dicimus, laudemus.
11. [«vers. 8.] Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors. Suavis Dominus omnibus, et miserationes ejus in omnia opera ejus.» Nisi ille talis esset, de nobis repetitio nulla esset. Attende ad te ipsum; quid merebaris peccator? contemptor Dei, quid merebaris? Vide si occurrit tibi nisi poena, si occurrit tibi nisi supplicium. Vides ergo quid tibi debebatur, et quid dederit qui gratis dedit. Data est venia peccatori, datus est spiritus justificationis, data est charitas et dilectio, in qua omnia bona facias; et super haec dabit et vitam aeternam, et societatem Angelorum: totum de misericordia. Merita tua nusquam jactes, quia et ipsa tua merita illius dona sunt: «Et justitia tua exsultabunt. Misericors et miserator Dominus:» qui fecisti omnia gratis. «Longanimis:» quantos enim sustinet peccatores? «Misericors et miserator Dominus,» in his quibus veniam dedit: in his quibus adhuc non dedit, «longanimis,» non damnans, sed exspectans, ipsa exspectatione clamans, «Convertimini ad me, et convertar ad vos» (Malach. III, 7); et nimia longanimitate, «Nolo,» inquit, «mortem impii, tantum ut revertatur et vivat» (Ezech. XXXIII, 11). Ille quidem longanimis; tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5, 6). Non enim modo sic longanimis in sustinendo, ut nunquam justus in vindicando. Distribuit tempora: vocat te nunc, exhortatur te nunc; exspectat donec resipiscas, et tu tardas! Magna ejus misericordia et in hoc quod diem vitae tibi incertum fecit, ut nescias quando hinc emigrabis; et cum quotidie speras te migrare, aliquando convertaris: et in hoc magna ejus misericordia. Caeterum si statuisset diem omnibus, faceret abundare peccata de securitate. Dedit ergo spem veniae, ne desperando amplius pecces. Et spes, et desperatio timenda est in peccatis. Videte vocem desperantis ad augenda peccata, et videte vocem sperantis ad augenda peccata, et quomodo utrique voci occurrit providentia et misericordia Dei. Audi vocem desperantis: Jam, inquit, damnandus sum; quare non facio quidquid volo? Audi et vocem sperantis: Misericordia Domini magna est; quando me convertero, dimittet mihi omnia: quare non facio quidquid volo? Desperat, ut peccet; sperat, ut peccet. Utrumque metuendum est, utrumque periculosum; vae a desperatione! vae a perversa spe! Utrique huic periculo et utrique malo quomodo occurrit misericordia Dei? Quid dicis tu, qui desperando volebas peccare? Jam damnandus sum; quare non facio quidquid volo. Audi Scripturam: «Nolo mortem impii, tantum ut revertatur et vivat.» Hac voce Dei reducitur in spem: sed timendus est alius laqueus, ne ipsa spe amplius peccet. Quid ergo et tu dicebas, qui spe magis peccas? Quando me convertero, omnia mihi Deus dimittet; faciam quidquid volo. Audi et tu Scripturam: «Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te» (Eccli. V, 8, 9). Noli ergo dicere: Cras me convertam, cras Deo placebo; et omnia hodierna et hesterna dimittuntur mihi. Verum quidem dicis, quia Deus conversioni tuae indulgentiam promisit; sed dilationi tuae diem crastinum non promisit.
12. [«vers. 9.] Suavis Dominus omnibus, et miserationes ejus in omnia opera ejus.» Quare ergo damnat? quare flagellat? An quos damnat, an quos flagellat, non sunt opera ejus? Plane opera ejus. Et vis nosse quia «super omnia opera ejus miserationes ejus?» Inde est illa longanimitas qua facit solem suum oriri super bonos et malos: nonne «miserationes ejus in omnia opera ejus,» qui pluit super justos et injustos (Matth. V, 45)? nonne «miserationes ejus in omnia opera ejus?» Longanimis exspectat peccatorem, dicens, «Convertimini ad me, et convertar ad vos:» nonne «miserationes ejus in omnia opera ejus?» Et cum dicit, «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» (Id. XXV, 41); hic non miseratio ejus, sed severitas ejus. Miseratio ejus reddita est operibus ejus; severitas ejus est non in opera sua, sed in opera tua. Denique si tollas opera tua mala, et non in te remaneat nisi opus ejus, non te dimittet miseratio ejus: si autem tu non dimittis opera tua, erit severitas ejus in opera tua, non in opera sua.
13. [«vers. 10.] Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant te. Omnia opera tua confiteantur tibi.» Quid enim? terra non est opus ejus? ligna non sunt opera ejus? pecora, bestiae, pisces, volatilia non sunt opera ejus? Plane et haec opera ejus. Et quomodo ei confitebuntur et haec? Video quidem in Angelis confiteri illi opera ejus; etenim opera ejus sunt Angeli: et homines opera ejus sunt; et cum confitentur illi homines, opera ejus illi confitentur: numquid ligna et lapides vocem habent confessionis? Prorsus confiteantur ei omnia opera ejus. Quid dicis? Et terra et ligna? Omnia opera ejus. Si omnia laudant, cur non omnia confitentur? Confessio enim non peccatorum tantum dicitur, sed et laudis: ne forte ubicumque auditis confessionem, putetis jam non esse nisi peccati. Usque adeo enim hoc putatur, ut quando sonuerit de divinis eloquiis, continuo sit consuetudo pectora tundere. Audi quia est et laudis confessio. Numquid Dominus Jesus Christus habebat peccatum? Et tamen ait: «Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae» (Matth. XI, 25). Confessio est ergo in laude. Proinde quid accipiendum, «Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua?» Laudent te omnia opera tua. Sed talis quaestio redit ad laudem, qualis erat in confessione. Si enim propterea confiteri non poterunt terra, ligna et quaeque insensata, quia vocem non habent confitendi; ideo nec laudabunt, quia vocem non habent praedicandi. Nonne tamen omnia tres illi pueri enumerant, deambulantes inter flammas innoxias; quibus spatium erat, non solum non ardendi, sed etiam laudandi Deum? Omnibus dicunt a coelestibus usque ad terrena: «Benedicite, hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula» (Dan. III, 20, 90). Ecce quomodo dicunt hymnum. Nemo hoc sentiat, quod mutus lapis aut mutum animal habeat rationem intelligendi Deum: hoc qui putaverunt, multum a veritate aberraverunt. Deus ordinavit omnia, et fecit omnia: quibusdam dedit sensum, et intellectum, et immortalitatem, sicut Angelis; quibusdam dedit sensum et intellectum cum mortalitate, sicut hominibus; quibusdam dedit sensum corporis, nec intellectum, nec immortalitatem dedit, sicut pecoribus; quibusdam vero nec sensum, nec intellectum, nec immortalitatem, sicut herbis, lignis, lapidibus: tamen et ipsa in genere suo deesse non possunt, et gradibus quibusdam ordinavit creaturam, a terra usque ad coelum, a visibilibus ad invisibilia, a mortalibus ad immortalia. Ista contextio creaturae, ista ordinatissima pulchritudo, ab imis ad summa conscendens, a summis ad ima descendens, nusquam interrupta, sed dissimilibus temperata, tota laudat Deum. Quare ergo tota laudat Deum? Quia cum eam consideras et pulchram vides, tu in illa laudas Deum. Vox quaedam est mutae terrae, species terrae. Attendis et vides ejus speciem, vides ejus fecunditatem, vides ejus vires, quomodo concipiat semen, quomodo plerumque afferat quod non est seminatum: vides, et consideratione tua tanquam interrogas eam; et ipsa inquisitio interrogatio est. Cum autem inquisieris admirans, et perscrutatus fueris, et magnam vim, magnam pulchritudinem, praeclaramque virtutem inveneris, quoniam apud se et a se habere hanc virtutem non posset; continuo tibi venit in mentem, quia non potuit a se esse, nisi ab illo Creatore. Et hoc quod in ea invenisti, vox confessionis ipsius est, ut laudes Creatorem. Nonne considerata universa pulchritudine mundi hujus, tanquam una voce tibi species ipsa respondet: Non me ego feci, sed Deus?
14. [«vers.» 11.] Ergo, «Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant te.» Ut in confessione operum tuorum sancti tui te benedicant, ipsi sancti tui inspiciant creaturam confitentem. Et illorum vocem audi benedicentem. Etenim cum sancti tui benedicunt te, quid dicunt? «Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur.» Quam potens Deus, qui fecit terram! quam potens Deus, qui implevit terram bonis! quam potens Deus, qui dedit vitas suas proprias animalibus! quam potens Deus, qui semina diversa dedit visceribus terrae, ut germinarent tantam varietatem fruticum, tantam speciem arborum! quam potens Deus, quam magnus Deus! Tu interroga, creatura respondet; et de responsione, tanquam confessione creaturae, tu, sancte Dei, benedicis Deum, et potentiam loqueris.
15. [«vers. 12.] Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnitudinis decoris regni tui.» Sancti ergo tui commendant gloriam magnitudinis decoris regni tui; magnitudinis decoris gloriam. Est quaedam magnitudo decoris regni tui; hoc est, regnum tuum habet decorem, et magnum decorem. Quandoquidem quidquid habet decorem, a te habet decorem; ipsum regnum tuum qualem decorem habet! Non nos terreat regnum, habet et decorem quo delectemur. Etenim quale illud decus est quo perfruentur sancti, quibus dicetur, «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum» (Matth. XXV, 34)! Unde ibunt? Quo ibunt? Videte, fratres; et si potestis, quantum potestis, cogitate decorem regni illius quod venturum est; unde est in oratione nostra, «Adveniat regnum tuum» (Id. VI, 10). Ipsum enim regnum optamus ut veniat; hoc regnum venturum sancti praedicant. Mundum istum attendite; decorem habet. Quem decorem habet terra, mare, aer, coelum, sidera! Omnia haec nonne omnem consideratorem terrent? Nonne pulchritudo ipsa sic eminet, ut quasi pulchrius nihil inveniri possit? Et hic vivunt in isto decore, in ista pulchritudine prope jam ineffabili, hic vivunt tecum et vermiculi et mures, et omnia terrae repentia; ista tecum vivunt in decore isto. Quale decus est illius regni, ubi tecum non vivunt nisi Angeli? Ideo parum fuit ut diceret gloriam decoris. Potuit enim dici et gloria decoris cujuslibet speciei etiam in hoc mundo constitutae, vel de terra virentis, vel de coelo fulgentis: sed «magnitudinis decoris regni tui,» aliquid commendat quod nondum videmus, quod nondum visum credimus, quod creditum desideramus, propter cujus desiderium omnia sustinemus. Est ergo magnitudo decoris cujusdam: ametur antequam videatur, ut cum visa fuerit teneatur.
16. [«vers. 13.] Regnum tuum.» Quod regnum dico? «Regnum omnium saeculorum.» Nam et regnum hujus saeculi habet decorem suum; sed non est ibi magnitudo illa decoris, qualis est in regno omnium saeculorum. «Et dominatio tua in omni generatione et generatione.» Haec est illa repetitio, vel omnem generationem significans, vel generationem illam quae erit post hanc generationem.
17. «Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Fidelis Dominus in verbis suis:» quid enim promisit, et non dedit? «Fidelis Dominus in verbis suis.» Adhuc quaedam promisit et non dedit; sed credatur illi ex his quae dedit. «Fidelis Dominus in verbis suis.» Possemus illi credere tantummodo dicenti: noluit sibi credi dicenti, sed voluit teneri Scripturam suam; quomodo si diceres alicui homini, cum aliquid promitteres, Non mihi credis, ecce scribo tibi. Etenim quia generatio vadit, et generatio venit, et sic transcurrunt ista saecula cedentibus succedentibusque mortalibus; Scriptura Dei manere debuit, et quoddam chirographum Dei, quod omnes transeuntes legerent, et viam promissionis ejus tenerent. Et quanta sunt quae reddidit ex isto chirographo? Dubitant homines credere illi de resurrectione mortuorum et de futuro saeculo, quod solum jam reddendum restat; quando, si faciat rationem cum infidelibus, erubescunt infideles? Si dicat tibi Deus: Chirographum meum tenes; judicium promisi, diremptionem bonorum et malorum, regnum sempiternum fidelibus, et non vis credere? Ibi in chirographo meo lege omnia quae promisi, deduc mecum rationem: certe vel computando quae reddidi, potes me credere redditurum esse quod debeo. In ipso chirographo habes promissum unicum Filium, cui non peperci, sed pro vobis omnibus tradidi eum (Rom. VIII, 32): jam computa in redditis. Lege chirographum; promisi ibi pignus Spiritus sancti me daturum per Filium meum: computa redditum (Act. I, 8; et II, 2-4). Promisi ibi sanguinem et coronas martyrum gloriosissimorum: computa redditum; admoneat te Massa redditi debiti mei. Sed et haec gloria Martyrum ut redderetur, tibi promissa in chirographo, ubi scriptum est, «Propter te mortificamur tota die» (Psal. XLIII, 22); ut hoc redderetur, «Fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus» (Psal. II, 1, 2). Principes convenerunt in unum, conspirantes adversus Christianos. Quid? ipsorum regum fidem, nonne et promisi in chirographo, et reddidi in effectu? Attende ubi promisi: «Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi» (Pasl. LXXI, 11). Ingrate, legis debitum, cernis redditum, non credis promissum? Lege aliud in chirographo meo: Quoniam «fremuerunt gentes:» Quoniam «inimici mei dixerunt mala mihi,» hoc est Christo: «Quando morietur et peribit nomen ejus» (Psal. XL, 6)? Quoniam haec omnia fecerunt atque dixerunt, lege quod promisi, cui me solvendo obstrinxi: «Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; et adorabunt eum, unusquisque de loco suo» (Sophon. II, 11)? Nempe jam praevaluit; exterminavit omnes deos gentium terrae. Nonne et hoc facit, et hoc reddit? Ante oculos omnium ponit solutionem debitorum suorum: quaedam reddidit sub majoribus nostris, quae nos non vidimus; quaedam reddidit temporibus nostris, quae illi non viderunt: per omnes generationes reddidit quae scripta sunt. Et quid restat? Non ei creditur, his omnibus redditis? Quid restat? Ecce fecisti rationem; tanta reddidit: numquid propter pauca residua infidelis est factus? Absit. Quare? Quia, «Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.»
18. [«vers. 14.] Confirmat Dominus omnes decidentes.» Sed quos «omnes decidentes?» Omnes omnino decidentes, sed modo quodam decidentes. Etenim multi decidunt ab eo; multi autem decidunt a cogitationibus suis (Psal. V, 11). Si habebant malas cogitationes, decidunt ab eis, et «confirmat Dominus omnes decidentes.» Qui aliquid amittunt in isto saeculo et sancti sunt, veluti exhonorantur in isto saeculo; ex divitibus fiunt pauperes, ex honoratis fiunt abjecti, et tamen sancti Dei sunt; tanquam decidentes sunt. Sed «confirmat Dominus omnes decidentes.» Septies enim cadit justus et resurgit; impii autem infirmabuntur in malis (Prov. XXIV, 16). Quando mala accidunt impiis, infirmantur ibi: quando mala accidunt justis, «confirmat Dominus omnes decidentes.» Deciderat Job a gloria pristinae lucis temporalium rerum, quibus nitebat ad tempus, deciderat a gloria domus suae. Vultis nosse quantum deciderat? In stercore sedebat: et confirmavit Dominus decidentem. Quantum confirmavit? Ut et in ipso gravi vulnere quo per totum corpus percussus erat, responderet uxori tentanti, quam solam sibi diabolus reliquerat adjutricem: «Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus: si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus» (Job II, 7-10)? Quomodo confirmaverat decidentem! «Confirmat Dominus omnes decidentes. Cum ceciderit,» inquit, «justus non conturbabitur, quoniam Dominus confirmat manum ejus» (Psal. XXXVI, 24). «Et erigit omnes elisos:» omnes ad se pertinentes. Nam Deus superbis resistit (Jacobi IV, 6).
19. [«vers. 15.] Oculi omnium in te sperant, et tu das escam illis in opportunitate.» Prorsus tanquam reficiens aegrotum in opportunitate, quando debet accipere, tunc das; et quod debet, hoc das. Itaque aliquando desideratur ab illo, et non dat: novit horam dandi, qui curat. Quare ista dico, fratres? Ne quis quando forte non fuerit exauditus aliquid justum petens a Deo: nam quando injustum aliquid petit, in poenam suam exauditur; sed aliquid non injustum petens, si forte non fuerit exauditus, non minuatur animo, non deficiat; exspectent oculi ejus ad escam, quam ille dat in opportunitate. Quando non dat, ideo non dat ne obsit quod dat. Neque enim aliquid injustum petebat Apostolus, quando rogabat ut auferretur ab eo stimulus carnis, angelus satanae a quo colaphizabatur: et tamen rogavit, et non accepit; quia tempus adhuc erat exercendae infirmitatis, non escae opportunitatis. «Sufficit,» inquit, «tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur» (II Cor. XII, 7-9). Petiit Job tentandum diabolus, et accepit (Job I, 9-12; et II, 4-6). Attendite, fratres mei, magnum mysterium, discendum, repetendum, tenendum animo, nunquam obliviscendum, propter abundantiam tentationum in isto saeculo. Quid dicam? Revera comparandus Apostolus diabolo? Apostolus rogat, et non accipit; diabolus petit, et accipit. Sed non accepit Apostolus propter perfectionem suam; accepit diabolus ad damnationem suam. Denique ipse Job accepit sanitatem in opportunitate. Dilatus tamen, ut probaretur, et diu sedit in vulnere, et multa dixit; et rogabat Deum ut auferrentur ab eo ista, et Deus non auferebat. Citius diabolum exaudivit ad eum tentandum, quam ipsum Job ad sanandum. Discite ergo non murmurare adversus Deum, et quando non exaudimini, ne deficiat in vobis quod supra scriptum est, «Per singulos dies benedicam te.» Ipse Filius, ipse Unicus, pati utique venerat, solvere quod non debebat, mori in manibus peccatorum, sanguine suo delere chirographum mortis nostrae; ad hoc venerat: et tamen ut tibi ostenderet exemplum patientiae, transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae (Philipp. III, 21). «Pater,» inquit, «si fieri potest, transeat calix iste a me.» Et ut impleret, quamvis non acciperet quod petere videbatur, «Per singulos dies benedicam te: Verum non quod ego volo,» ait, «sed quod tu vis, Pater» (Matth. XXVI, 39). «Oculi omnium in te sperant, et tu das escam illis in opportunitate.»
20. [«vers. 16.] Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.» Etsi non das aliquando, das tamen in opportunitate: differs, non aufers, et hoc in opportunitate.
21. [«vers. 17.] Justus Dominus in omnibus viis suis.» Et quando caedit, et quando curat, justus est, et apud eum iniquitas non est. Denique omnes sancti in tribulationibus constituti, prius justitiam ejus laudaverunt, et sic beneficia petiverunt. Prius dixerunt: Justum est quod facis. Sic rogavit Daniel, sic alii sancti: Justa sunt judicia tua, bene passi sumus, recte passi sumus (Dan. III, 27-31; et IX, 5-19). Non dederunt Deo injustitiam, non ei dederunt iniquitatem et insipientiam. Laudaverunt primo flagellantem, et sic senserunt cibantem: «Justus Dominus in omnibus viis suis.» Nemo putet illum injustum, quando mali aliquid forte patitur; sed ipsius justitiam laudet, et suam injustitiam accuset: «Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.»
22. [«vers. 18.] Prope est Dominus omnibus invocantibus eum.» Et ubi est illud, «Erit enim cum invocabunt me, et non exaudiam eos» (Prov. I, 28)? Ergo vide quod sequitur: «Omnibus qui invocant eum in veritate.» Nam multi eum invocant non in veritate. Aliud ab illo quaerunt, et ipsum non quaerunt. Quare amas Deum? Quia dedit mihi sanitatem. Istud manifestum est, ipse dedit: non enim ab ullo est ulla salus, nisi ab illo. Quia dedit mihi, inquit, uxorem divitem, qui nihil habebam, et servientem mihi. Et hoc ipse dedit; verum dicis. Dedit, inquit, filios, et multos et bonos, dedit familiam, dedit omnia bona. Ideo amas? Ideo nihil amplius quaeris? Esto esuriens, adhuc pulsa ad januam patrisfamilias; habet adhuc quod det. In mendicitate es cum omnibus his quae accepisti, et nescis. Pannosam carnem mortalitatis adhuc portas; stolam illam gloriae immortalitatis numquid accepisti, et quasi jam satiatus non rogas? Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Ergo si bonus est Deus, quia ista tibi dedit; quanto heatior eris, cum seipsum tibi dederit? Desiderasti tanta ab illo; rogo te, desidera et ipsum. Neque enim vere dulciora sunt ista, quam ille, aut ex aliqua parte comparanda sunt illi. Ergo qui Deum ipsum, a quo accepit de quibus gaudet, praeponit his omnibus rebus quas accepit, ipse invocat Deum in veritate. Nam ut noveritis, si talibus hominibus proponatur et dicatur. Quid, si ista omnia de quibus gaudes, velit tibi auferre Deus? jam non amabitur; non erit qui dicat, «Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum» (Job I, 21). Sed forte cui abstulit, quid dicit? Deus, quid tibi feci? Quare mihi abstulisti, et illis dedisti? Iniquis das, et tuis tollis. Accusas Deum quasi injustum, et te laudas quasi justum. Convertere; accusa te, lauda illum. Tunc eris rectus, cum in omnibus bonis quae facit, Deus tibi placet; in omnibus malis quae pateris, Deus tibi non displicet. Hoc est invocare Deum in veritate. Qui sic invocant Dominum, exaudit eos: «prope est,» id est, nondum dedit quod vis, ibi est tamen. Quomodo medicus si forte aliquid imponat vel oculo, vel visceribus, quod urendo sanet; si roget aeger ut tollatur illi, medicus exspectat tempus, non facit quod rogat aeger; non tamen recedit. Et prope est, et non facit; et ideo magis non facit, quia prope est. Curando enim imposuit quod imposuit, et curando non facit quod rogatur. Non te exaudit ad praesentem voluntatem, exaudiendo ad futuram sanitatem; et hoc utique ad voluntatem: nam utique sanus esse vult, etiam qui uri non vult. «Prope est» ergo «Dominus omnibus invocantibus eum.» Sed quibus «omnibus? Omnibus qui invocant eum in veritate.» Tales omnes confirmat decidentes «qui invocant eum in veritate.»
23. [«vers. 19.] Voluntatem timentium se faciet.» Faciet, faciet: etsi non faciat ad horam, faciet tamen. Certe, si ideo times Deum, ut tu facias ipsius voluntatem, ecce et ipse quodammodo ministrat tibi, facit voluntatem tuam. «Et preces eorum exaudiet, et salvos faciet eos.» Vides ad hoc exaudire medicum, ut salvos faciat. Quando hoc? Audi Apostolum dicentem: «Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus,» «per patientiam exspectamus» (Rom. VIII, 24, 25): salutem scilicet, quam dicit Petrus «paratam revelari in tempore novissimo» (I Petr. I, 5).
24. [«vers. 20.] Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.» Videtis quia est apud eum severitas, apud quem tanta suavitas. Salvos faciet omnes sperantes in se, omnes fideles, omnes timentes se, omnes invocantes se in veritate; «et omnes peccatores disperdet.» Quos «omnes peccatores,» nisi perseverantes in peccatis; Deum, non se, reprehendere audentes; contra Deum quotidie disputantes; veniam delictorum desperantes, et ex ipsa desperatione delicta cumulantes; aut veniam sibi perverse promittentes, et ex ipsa promissione a peccatis et impietate non recedentes? Veniet tempus ut separentur isti omnes, et fiant illae duae partes, una ad dexteram, altera ad sinistram; accipiant justi regnum aeternum, eant illi in ignem aeternum (Matth. XXV, 32, 33, 46): «Et omnes peccatores disperdet.»
25. [«vers.» 21.] Quoniam haec ita sunt, et audivimus benedictionem Domini, opera Domini, mirabilia Domini, misericordias Domini, severitatem Domini, providentiam in omnibus operibus ejus, confessionem omnium operum ejus; quid in laude ejus concludat attendite: «Laudem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus in saeculum, et in saeculum saeculi.»
IN PSALMUM CXLV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Deliciae spiritus nostri divina cantica, ubi et fletus sine gaudio non est. Fideli homini et peregrino in saeculo, nulla est jucundior recordatio, quam civitatis illius unde peregrinatur: sed recordatio civitatis in peregrinatione, non est sine dolore atque suspirio. Spes tamen certa reditus nostri, etiam peregrinando tristes consolatur et exhortatur. Rapiant cor vestrum verba Dei, et possessor vester vindicet sibi possessionem suam, id est mentes vestras, ne avertantur in aliud. Unusquisque vestrum totus hic sit, ut hic non sit: id est, totus sit in verbo Dei, quod sonat in terra ut ab eo exaltetur, et non sit in terra. Ideo enim Deus nobiscum, ut et nos cum illo. Qui enim ut nobiscum esset, descendit ad nos, facit, ut cum illo simus, ascendere ad se. Interim ipse peregrinationem nostram non fastidivit; quia nusquam est peregrinus, qui condidit omnia.
2. [«vers.» 2, 3.] Ecce Psalmus sonat: cujusdam vox est, quae si vultis vestra est, exhortantis animam suam ad laudandum Deum, et dicentis sibi, «Lauda, anima mea, Dominum.» Aliquando enim in tribulationibus atque in tentationibus praesentis vitae, velis nolis, conturbatur anima: cujus perturbationem in alio psalmo alloquitur, dicens, «Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me?» Ut autem auferat ei eamdem perturbationem, suggerit gaudium nondum de re, sed de spe, et ait illi perturbatae et anxiae, tristi et moerenti: «Spera in Dominum, quoniam adhuc confitebor illi» (Psal. XLII, 5). Spem qua se erexit, in confessione constituit, quasi diceret ei anima sua, quae illum tristitia conturbabat, Quid mihi dicis, «Spera in Dominum?» Revocat me conscientia peccatorum; ego novi quae commisi, et dicis, «Spera in Dominum?» Commisisti, verum est: unde tamen speras? «Quoniam confitebor illi.» Sicut odit Deus peccata sua defendentem, sic sublevat confitentem. Hac ergo spe accepta, quae spes non potest esse sine gaudio; quamvis in rebus simus difficilibus secundum istam vitam, et plenis procellarum et tempestatum: hac tamen spe erecta anima, quia gaudet in spe, sicut dicit Apostolus, «Spe gaudentes, in tribulatione patientes» (Rom. XII, 12); accepit erectionem quamdam in Deum, ut laudet Deum; et dicitur ei, «Lauda, anima mea, Dominum.»
3. Sed quis dicit, et cui dicit? Quid dicimus, fratres? Caro dicit, «Lauda, anima mea, Dominum?» Et potest caro bonum consilium animae suggerere? Ut multum sit edomita caro, et a Domino impertitis viribus nostrae servituti subjecta, ut omnino ita serviat nobis sicut conditionale mancipium; sufficit ut non impediat. Deinde, charissimi, utique consilia a melioribus petuntur. Et si bonum quiddam est anima nostra, et bonum quiddam est caro nostra, quia utrumque ille creavit qui fecit omnia bona valde (Gen. I, 31); quamvis ergo in generibus propriis utrumque sit bonum, tamen dicit Apostolus: «Corpus quidem mortuum est propter peccatum.» Est utique et illud corpus, quale nobis promittitur, et nondum habemus, in cujus redemptione spe gaudemus, dicente Apostolo: «In nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus» (Rom. VIII, 10, 23, 24, 25). Quamvis ergo bonum aliquod sit corpus nostrum; tamen quamdiu mortale propter peccatum, quamdiu indigens, quamdiu corruptibile, quamdiu ita mutabile, ut ne puncto quidem temporis consistat in se, procul dubio tale est, ut optemus redemptionem illius, qua sit aliquando non tale. Sed quale erit aliquando? Quale idem apostolus dicit alio loco: «Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem» (I Cor. XV, 53). Sed etiam cum fuerit tale corpus nostrum, corpus jam coeleste et spirituale, corpus angelicum in societate Angelorum, nec sic dabit consilium animae. Semper enim corpus, quoniam corpus est, infra animam est, et quaevis anima vilis excellentissimo corpore excellentior invenitur.
4. Nec vobis hoc quasi mirabile videatur, quia et vilis anima quaelibet peccatrix melior est quolibet magno et praestantissimo corpore. Non est melior meritis, sed natura. Est quidem anima peccatrix, est quibusdam concupiscentiarum sordibus inquinata: tamen melius est, etsi sordidum, aurum quam purgatissimum plumbum. Ita currat animus vester per cunctas creaturas, et videbitis quod dicimus non esse incredibile; ut quamvis anima vituperabilis, laudabilior sit tamen laudabili corpore. Duo quaedam sunt, anima et corpus. Animam vitupero, corpus laudo: animam vitupero, quia iniqua est; corpus laudo, quia sanum est. Tamen in suo genere animam laudo, vel in suo genere animam culpo; et in suo genere corpus laudo, vel culpo. Si me interroges quid sit melius, utrum quod vituperavi, an quod laudavi; mirabilem responsionem recepturus es. Ego certe illud vituperavi, et ego hoc laudavi: interrogatus tamen quid sit melius, respondeo esse melius quod vituperavi, eo quod laudavi. Si miraris in his duobus, attende illa duo in promptu posita, quae commemoravi de auro et plumbo. Ecce vituperavi aurum. Non bonum aurum, sordidum est, non ita fulget, non ita purgatum. Hoc plumbum optimum, nihil purgatius. Illud vituperavi, hoc laudavi; et posui ante te utrumque, vituperans unum, laudans aliud. Post hanc vituperationem laudationemque meam, interroga me quid horum sit melius; respondebo, Aurum melius est etiam sordidum, quam plumbum purgatum. Unde melius? et quare vituperasti? Quare vituperavi? Quia nondum est aurum quod potest esse. Quid potest esse? Purgatum et melius. Quia nondum purgatum est, vituperatum est. Plumbum quare laudatum est? Quia jam ita purgatum est, ut melius esse non possit. Item dicis equum optimum, et hominem pessimum; tamen equo laudato praeponis hominem vituperatum. Si enim interrogeris ex his duobus quid sit melius, responsurus es, Homo: non meritis, sed natura. In artibus dicis optimum sutorem, verbi gratia, et reprehendis aliquem jurisperitum, quod multas leges ignoret; sutorem laudasti, jurisperitum reprehendisti: ex his tamen duobus quaere quis sit melior; imperitior jurisperitus perfecto sutori praeponitur. Intendat Charitas vestra. Ita multis rebus laudatis, aliisque vituperatis, interrogati plerumque res vituperatas praeponimus rebus laudatis. Natura animae praestantior est quam natura corporis, excellit multum; res spiritualis est, res incorporea est, vicina est substantiae Dei. Invisibile quiddam est, regit corpus, movet membra, dirigit sensus, praeparat cogitationes, exserit actiones, capit rerum infinitarum imagines; et quis est tandem, fratres charissimi, qui sufficiat laudibus animae? Et si in animae laudibus deficitur, quae laus est ejus qui animam condidit? Et tamen tanta est ejus gratia, ut dicat homo iste, «Lauda, anima mea, Dominum.» Quis potest laudare Deum? Si diceret, Teipsam lauda, fortasse deficeret: «Lauda,» inquit, «Deum.» Conare pietatis affectu, deficies in laudibus ejus. Expedit tibi deficere laudando Deum, quam proficere laudando te. Cum enim laudas Deum, et non explicas quod vis, extenditur in interiora cogitatio tua; ipsa extensio capaciorem te facit ejus quem laudas.
5. Quis ergo est, ut dicere coeperam, qui dicit, «Lauda, anima mea, Dominum?» Caro non dicit. Sit licet corpus angelicum, inferius est quam anima; consilium superiori dare non potest. Infelix est ipsa anima, si a corpore exspectat consilium. Caro bene obediens, famula est animae; illa regit, haec regitur; illa imperat, ista famulatur: quando potest caro dare hoc consilium animae? Quis est ergo qui dicit, «Lauda, anima mea, Dominum?» Nihil invenimus amplius in homine, quam carnem et animam: totus homo hoc est, spiritus et caro. An forte ipsa anima sibi dicit, et sibi quodam modo imperat, et se exhortatur atque excitat? Quibusdam enim perturbationibus ex quadam sui parte fluitabat; ex quadam vero parte, quam vocant mentem rationalem, illam qua cogitat sapientiam, inhaerens Domino jam et suspirans in illum, animadvertit quasdam suas inferiores partes perturbari motibus saecularibus, et cupiditate quadam terrenorum desideriorum ire in exteriora, relinquere interiorem Deum: revocat se ab exterioribus ad interiora, ab inferioribus ad superiora, et dicit, «Lauda, anima mea, Dominum.» Quid tibi placet in saeculo? Quid est quod vis laudare? quid est quod vis amare? Quacumque corporeis sensibus te converteris, occurrit tibi coelum, occurrit tibi terra: quod amas in terra, terrenum est; quidquid amas et in coelo, corporeum est. Ubique amas, et ubique laudas: quomodo laudandus est ille qui fecit ista quae laudas? Jam ergo diu occupata vixisti, et desideriorum diversitate verberata, portas plagas, saucia, divisa per amores multos, ubique inquieta, nusquam secura; colligere ad te ipsam: quidquid tibi foris placebat, quaere quem habeat auctorem. Nihil melius in terra, verbi gratia, quam hoc et illud: aurum, argentum, animalia, arbores, amoenitates, totam terram cogita. Quid melius in coelo sole, luna, sideribus? Totum coelum cogita. Omnia ista simul bona valde, quia fecit Deus omnia bona valde. Undique pulchritudo operis, quae tibi commendat artificem. Miraris fabricam, ama fabricatorem. Non occuperis in eo quod factum est, et recedas ab illo qui fecit. Haec enim quibus occuparis, sub te fecit, quia sub seipso te fecit. Si haerebis superiori, calcabis inferiora; si autem recedas a superiori, ista tibi in supplicium convertentur. Sic enim factum est, fratres mei: accepit homo corpus tanquam in famulatum, Deum autem Dominum habens, servum corpus, habens supra se Conditorem, infra se quod sub illo conditum est; in medio quodam loco rationalis anima constituta, legem accepit, haerere superiori, regere inferiorem. Regere non potest inferiorem, nisi regatur a meliore. Trahitur ab inferiore, deseruit ergo meliorem. Non potest regere quod regebat, quia regi noluit a quo regebatur. Modo ergo redeat, laudet. Consilium sibi ex luce Dei dat ipsa anima per rationalem mentem, unde concipit consilium fixum in aeternitate auctoris sui. Legit ibi quiddam tremendum, laudandum, amandum, desiderandum et appetendum: nondum tenet, nondum capit; coruscatione quadam perstringitur, non est tam valida ut maneat ibi. Itaque colligit se ad sanitatem quamdam, et dicit, «Lauda, anima mea, Dominum.»
6. Et quid est, fratres? Nonne laudamus Dominum? nonne quotidie hymnum nos cantamus? nonne quotidie pro modulo nostro sonat os nostrum, parturit cor nostrum laudes Dei? Et quid est quod laudamus? Magnum est quod laudamus; sed quod laudamus adhuc infirmum est. Quando implet laudator excellentiam laudati? Ecce homo stat, cantat Deo aliquanto prolixius, et saepe labia moventur ad cantum, cogitatio autem per nescio quae desideria volat. Stabat ergo mens nostra quodam modo ad laudem Dei, et anima nostra per diversas cupiditates vel curas negotiorum hac atque illac fluitabat. Quasi desuper attendit ipsa mens ad fluitantem hac atque illac, et ejus inquietudinem molestiarum quasi conversa alloquitur: «Lauda, anima mea, Dominum.» Quid est quod de aliis rebus satagis? quid est quod te occupat cura rerum terrenarum atque mortalium? Sta mecum, lauda Dominum. Et quasi ipsa anima praegravata, et non valens ita consistere ut dignum est, respondet menti: «Laudabo Dominum in vita mea.» Quid est, «in vita mea?» Quia modo in morte mea sum. Ergo prius exhortare te, et dic, «Lauda, anima mea, Dominum.» Respondet tibi anima tua: Laudo quantum possum, tenuiter, exiliter, infirmiter. Quare? Quia quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Quare sic laudas Dominum, non perfecte, non stabiliter? Interroga Scripturam: Quia «corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem» (Sap. IX, 15). Tolle mihi corpus quod aggravat animam, et laudo Dominum; tolle mihi terrenam habitationem deprimentem sensum multa cogitantem, ut a multis in unum confluam, et laudo Dominum: quamdiu autem ita sum, non possum, praegravor. Quid ergo? silebis, et non laudabis perfecte Dominum? «Laudabo Dominum in vita mea.»
7. Quid est, «in vita mea? Spes mea tu es» hic. «Spes mea es tu» hic, dicimus: «portio» autem «mea» non hic, sed «in terra viventium» (Psal. CXLI, 6). Nam ista terra morientium est: hinc transimus: sed interest quo. Quoniam et malus homo peregrinatur hic, et bonus homo peregrinatur hic. Non enim bonus transit, et malus hic permanet; aut malus transit, et bonus hic permanet: ambo transeunt, sed non ambo ad unum. Duo erant; pauper ulcerosus ad januam jacens divitis, et dives indutus purpura et bysso, in epulis quotidie splendidis: ambo hic erant, ambo hinc transierunt, sed non ad unum locum; diversa loca suscipiunt, quia diversa merita perducunt. Transiit pauper in sinum Abrahae, et transiit dives in tormenta inferorum. Vicini corpore in terra; ille in domo, ille ante januam: post mortem tantum separati, ut dicat Abraham, «Inter nos et vos chaos magnum firmatum est» (Luc. XVI, 19-26). Ergo, fratres, quoniam spes hic pascit, vita autem nostra perfecta non est, nisi illa quae promittitur; hic gemitus, hic tentationes, hic angustiae, hic moerores, hic pericula: laudabit anima nostra Dominum quomodo laudandus est, secundum quod dicitur in alio psalmo, «Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te» (Psal. LXXXIII, 5); quando totum negotium nostrum ipsa laus erit. Sed quando hoc? «In vita mea.» Modo enim quid est? Posset tibi dicere, Mors mea. Unde mors tua? Quia peregrinor a Domino. Si enim haerere illi, vita est; recedere ab illo, mors est. Sed quid te consolatur? Spes. Jam vivis in spe; de spe lauda, de spe canta. Unde mors tua est non cantes; unde vivis, canta. Mors tua est de moerore hujus saeculi, vivis in spe saeculi futuri. «Laudabo,» inquit, «Dominum in vita mea.»
8. Et quomodo laudabis Dominum tuum? «Psallam Deo meo quamdiu sum.» Qualis illa laudatio, «Psallam Deo meo quamdiu sum?» Videte, Fratres mei, quale erit illud esse. Ubi sempiterna laudatio erit, sepiternum esse erit. Ecce modo es; numquid psallis Deo tuo quamdiu es? Ecce psallebas; avertisti te ad aliquod negotium, jam non psallis, et es: ecce es, et non psallis. Fortassis etiam cupiditate inclinatus ad aliquid, non solum non psallis, sed et offendis auditum ejus; et es tamen. Quae erit illa laudatio, ubi quamdiu es laudes? Sed quid ait, «quamdiu sum?» Aliquando forte non erit? Imo aeternum erit ipsum diu, et ideo vere diu erit. Nam quidquid finem habet in tempore, quamlibet longum sit, diu non est. «Psallam Deo meo quamdiu sum.»
9. Interim bene, laudabis Dominum in vita tua, psallis de futuro Deo tuo quamdiu es. Bene: quidquid hic praesumendum est, de illo spera. Non nos deserat spes in ista peregrinatione et tentatione, in istis improbitatibus et insidiis inimici, circumstrepentibus undique tentationibus saeculi, undique in laboribus et angoribus constitutos. Quid ergo faciemus? Audi quid sequatur: «Nolite confidere in principes.» Fratres, magnum negotium hic accipimus; divina vox est, et desuper sonat nobis. Modo enim nescio qua infirmitate anima humana, quando fuerit tribulata, hic desperat de Domino, et vult praesumere de homine. Dicatur homini in afflictione aliqua constituto, Est quidam homo magnus, per quem possis liberari: arridet, gaudet, erigitur. Quod si dicatur illi, Liberat te Deus: quasi desperatione frigescit. Promittitur auxilium mortalis, et gaudes: promittitur immortalis, et tristis es! Promittitur tibi quod liberet te tecum liberandus, et tanquam aliquo magno auxilio exsultas: promittitur ille liberator qui liberatore non indiget, et quasi ad fabellam desperas. Vae talibus cogitationibus; longe peregrinantur: vere misera et magna mors in eis. Appropinqua, incipe desiderare, incipe quaerere et agnoscere eum a quo factus es. Non enim deseret opus suum, si ab opere suo non deseratur. Converte ergo te ad illum cui dicis, «Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum.» Monet enim nos jam impletus tanto spiritu iste, et dicit quasi longe remotis, et longe peregrinantibus, et non solum Deum non volentibus laudare, sed nondum vel de Deo sperantibus: «Nolite confidere in principes, et in filios hominum, quibus» «non est salus.» In uno filio hominis salus; et in ipso non quia filius hominis, sed quia Filius Dei; non propter id quod suscepit ex te, sed propter id quod servavit in se. Ergo in nullo homine salus: quia et in illo ideo salus, quia Deus, «qui est super omnia Deus benedictus in saecula.» De Christo dictum est: «Ex quibus Christus secundum carnem» (Rom. IX, 5). Ex quibus? Ex Judaeis, ex patribus «Christus secundum carnem:» sed numquid hoc totum Christus, quod secundum carnem? Non: neque enim secundum carnem id est, «super omnia Deus benedictus in saecula.» Ideo in illo salus, quia «Domini est salus.» Dicit enim alius psalmus: «Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua» (Psal. III, 9). Et sine causa sibi arrogant homines quia dant salutem. Sibi dent. Responde superbo homini: Gloriaris, quia dicis te dare mihi salutem; tibi da. Vide si habes eam. Considerans bene fragilitatem tuam, vides quia nondum habes. Ergo noli monere ut exspectem a te, sed exspecta mecum. «Nolite confidere in principes, et in filios hominum, quibus non est salus.» Ecce nescio qui principes procedunt, nescio unde, et dicunt: Ego baptizo, et ego quod dedero, hoc est sanctum: et si ab alio acceperis, nihil accepisti; si a me acceperis, aliquid accepisti. O homo, o princeps, inter filios hominum vis esse, et inter principes quibus non est salus? Ideo ergo habeo salutem, quia tu mihi das? Tuum est enim quod das? Aut vero etiam tu das? vel hoc dicendum est, quia tu das? Dicat et fistula quia et ipsa dat aquam; dicat et canalis quia ipse manat; dicat et praeco quia et ipse liberat. Ego in aqua attendo fontem, in voce praeconis agnosco judicem. Non eris tu plane auctor salutis meae: ille erit de quo securus sum; de te incertus sum. Si non sis arrogans, non ego solus de te incertus sum, sed et tu de te. Ab illo ergo mihi salus, «qui est super omnia;» quia «Domini est salus.» Tu inter filios hominum, tu inter principes: sed audio vocem Psalmi, «Nolite confidere in principes, et in filios hominum, a quibus non est salus.»
10. [«vers.» 4.] Secundum turbam hominum, quid sunt isti filii hominum? Quid sunt vis scire? «Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam.» Ecce totum quod loquitur, nesciens quamdiu loquatur; minatur, nesciens quamdiu vivat. Subito exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Numquid quando vult, exiet spiritus ejus? Exiet, et quando non vult exiet, et quando nescit revertetur in terram suam. Exeunte spiritu, caro revertetur in terram. Sed quia caro erat quae sic loquebatur (De me enim praesume, et ego tibi do, non dicerent nisi illi de quibus dictum est, «Quia caro sunt» [Gen. VI, 3]), «Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes ejus». Ubi est typhus? ubi est superbia? ubi est jactantia? Sed forte ad locum bonum transierit, ad justos: si tamen transiit. Nam qui sic loquebatur, nescio quo transierit. Loquebatur enim superbia; et nescio quo transeant tales homines, nisi quia inspicio alterum psalmum, et video malum eorum esse transitum. «Vidi impium exaltari super cedros Libani, et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus» (Psal. XXXVI, 35, 36). Iste pius qui transiit et non invenit impium, illuc pervenit ubi non est impius. Ergo, fratres, omnes audiamus; fratres dilecti Deo, omnes audiamus: in qualibet tribulatione, in quolibet desiderio muneris divini, non fidamus in principes, nec in filios hominum in quibus non est salus. Totum hoc mortale, transitorium et caducum est. «Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes ejus.»
11. [«vers.» 5.] Quid ergo facimus, si in filios hominum, si in principes non est sperandum? quid facimus? «Beatus cujus Deus Jacob adjutor est ejus.» Non ille homo aut ille homo, non ille angelus aut ille angelus; sed, «Beatus cujus Deus Jacob adjutor est:» quia et ipsi Jacob sic fuit adjutor, ut de Jacob faceret Israel (Gen. XXXII, 28). Magnum adjutorium, Israel jam videns Deum. Hic ergo positus et peregrinus nondum videns Deum, si habueris adjutorem Deum Jacob, ex Jacob eris Israel, et eris videns Deum; et periet omnis labor et omnis gemitus, transient curae mordaces, succedent laudes felices. «Beatus cujus Deus Jacob adjutor est ejus:» hujus Jacob. Quare iste beatus, interim adhuc in hac vita gemens? «Spes illius in Dominum Deum ipsius.» Ideo beatus, quia «spes ipsius in Dominum Deum ipsius.» In quo est spes ipsius, ipse erit res ipsius. Fratres, an forte erravi, quia dixi rem nostram futurum Deum? Quid si dicerem haereditatem nostram futurum? «Spes mea es tu, portio mea in terra viventium» (Psal. CXLI, 6). Tu eris portio mea. Eris tu possessio, et possidebis; possessio Dei eris, et possessio tua erit Deus: tu eris possessio ejus, ut colaris ab eo; et ipse erit possessio tua, ut colas eum. Nam et tu colis Deum, et coleris a Deo. Recte dicitur, Colo Deum: quomodo autem color a Deo? Invenimus apud Apostolum: «Dei,» inquit, «agricultura, Dei aedificatio estis» (I Cor. III, 9). Et Dominus, «Ego sum,» inquit, «vitis, vos estis sarmenta, et Pater meus agricola» (Joan. XV, 1, 5). Colit te ergo Deus, ut sis fructuosus; et colis Deum, ut sis fructuosus. Tibi bonum est quod te colit Deus; tibi bonum est quod colis Deum. Cultor Deus si recedat ab homine, desertus fit homo; cultor homo si recedat a Deo, desertus fit ipse homo. Nec crescit Deus accedente te, nec decrescit discedente te. Ergo erit ipse possessio nostra, ut nos pascat; et erimus possessio ejus, ut nos regat.
12. [«vers. 6.] Spes illius in Dominum Deum ipsius.» Quis est iste Dominus Deus ipsius? Attendite, fratres. Multi enim habent multos deos, et dicunt eos dominos suos et deos suos. Sed dicit Apostolus, «Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi, et domini multi: nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia» (I Cor. VIII, 5 et 6). Ergo sit ipse spes tua, Dominus Deus tuus; in illo sit spes tua. In domino deo suo est spes etiam illius qui colit Saturnum; in domino deo ipsius est spes, qui colit Martem, qui colit Neptunum, qui colit Mercurium: plus addo, qui colit ventrem, de quibus dictum est, «Quorum deus venter est» (Philipp. III, 19). Ergo ille illius deus, atque ille illius. Quis hujus beati? Quia «spes ipsius in Domino Deo ipsius.» Sed quis est iste? «Qui fecit coelunt et terram, mare et omnia quae in eis sunt.» Fratres mei, magnum Deum habemus! benedicamus nomen sanctum ejus, quia dignatus est facere nos possessionem suam. Nondum vides Deum, non potes amare plene quod nondum vides. Quae vides, ipse fecit. Miraris mundum, quare non artificem mundi? Suspicis coelum, et exhorescis; cogitas universam terram, et contremiscis; maris magnitudinem quando cogitatione occupas? Respice innumerabilitatem stellarum; respice tanta genera seminum, tuntas diversitates animalium, quidquid natat in aquis, repit in terra, volitat in aere, circuit in coelo: omnia ista, quam magna, quam praeclara, quam pulchra, quam stupenda! Ecce qui fecit haec omnia, Deus tuus est. Pone ibi spem tuam, ut sis beatus: «Spes illius in Dominum Deum ipsius.» Quem? «Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt.» Magnum habentus Deum!
13. Attendite, fratres, magnum Deum, bonum, facientem talia. Quid ergo hinc cogitavit Deus, ut faceret (si tamen dicendum est de Deo, Cogitavit) «coelum, terram, mare, et omnia quae in eis sunt?» Forte dicturus erat homo iste: Video quidem omnia magna ista: coelum et terram, mare fecit Deus: quando me computat Deus inter ea quae fecit? et vere ego pertineo ad curam ipsius, et modo de me cogitat Deus, aut scit an vivam? Quid est hoc quod dicis? Non subrepat tibi mala cogitatio in cor; de his esto de quibus paulo ante loquebamur, «Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum.» Sed iste alios alloquitor, nescio quos tepidos, quos exhortatur, et quasi veretur ne desperent de se, quia ve non sunt in computo Dei. Multorum enim tales sunt cogitationes. Sed ideo deserunt Deum, et pergunt per quaelibet peccata, quia non credunt curare Deum quid agant. Audi eloquia divina, noli de te desperare. Qui curavit facere te, non curat reficere te? Nonne Deus tuus est qui fecit coelum, et terram, et mare? Si ista sola diceret, forte responderes tu: Deus qui fecit coelum, et terram, et mare, magnus Deus; sed numquid cogitat de me? Ipse te fecit, diceretur tibi. Quomodo? numquid ego sum coelum, aut ego sum terra, aut ego sum mare? Et quidem manifestum est, nec coelum sum, nec terra sum, nec mare sum; sed in terra sum. Vel hoc concedis mihi, quia in terra es. Audi quia non tantum coelum et terram et mare Deus fecit: «Fecit» enim «coelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt.» Si ergo «omnia quae in eis sunt,» et te. Parum dico, te: passorem, locustam, vermiculum; nihil horum non ille fecit, et cura est illi de omnibus. Non ad praeceptum cura est; nam praeceptum soli homini dedit. Dicit enim psalmus: «Homines et jumenta salvos facies, Domine; secundum multitudinem misericordiae tuae., Deus» (Psal. XXXV, 7, 8). «Multitudinem,» inquit, «misericordiae tuae; secundum» hanc «salvos facies homines et jumenta.» Et Apostolus: «Numquid de bobus cura est Deo?» Hac, «De bobus cura» non «est Deo;» hac, «Homines et jumenta salvos facies, Domine:» numquid contraria sunt ista? Quid enim ait Apostolus? «Numquid de bobus pertinet ad Deum?» Ubi est praeceptum, «Bovi trituranti os non infrenabis» (I Cor. IX, 9; Deut. XXV, 4); ibi de bobus non cogitavit Deus? Itaque quosdam boves voluit significari. Non enim hoc curat Deus monere quid agas cum bobus; habet hoc natura ipsa humana. Sic factus est homo, ut norit consulere jumentis suis: nec inde praecepta a Deo accepit, sed insinuatum est illi in mentem a Deo, ut possit et sine praecepto facere; fecit illum talem Deus. Sed quomodo regit pecus, regendus est ab alio; ab eo a quo regitur, praeceptum accepit. Ad praecepti ergo tenorem, non «est de bobus cura Deo:» ad providentiam universitatis, qua creavit omnia et mundum regit, «Homines et jumenta salvos facies, Domine.»
14. Intendat Charitas vestra. Hic forte aliquis dicat mihi: De Novo Testamento est, quia «De bobus» non «pertinet ad Deum: Homines et jumenta salvos facies, Domine,» de Veteri Testamento est. Sunt qui calumnientur, et dicant non sibi consonare ista duo Testamenta. Ne forte aliud dicat in Vetere, aliud in Novo, et flagitet de me sententiam de Novo talem qualis haec est, «Homines et jumenta salvos facies, Domine;» quid facio? Nihil tam in capite Novi Testamenti, quam Evangelium. In Evangelio invenio quia omnia ista pertinent ad Deum, nemo erit jam qui contradicat. Numquid enim Apostolus Evangelio contrarius erit? Audiamus ipsum Dominum, principem et magistrum Apostolorum. «Respicite,» inquit, «volatilia coeli, quia non seminant, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater vester coelestis pascit illa» (Matth. VI, 26). Ergo et praeter hominem, animalia ista pertinent ad curam Dei, ut pascantur, non ut legem accipiant. Quod ergo ad dandam legem attinet, de bobus cura Deo non est; quod autem ad creanda, pascenda, gubernanda et regenda, omnia ad Deum pertinent. «Nonne duo passeres asse veneunt» (Dominus Jesus Christus dicit), «et unus ex eis non cadet in terram sine voluntate» «Patris vestri? Quanto magis vos pluris estis illis?» Noli ergo dicere: Non pertineo ad Deum. Pertinet ad Deum anima tua, pertinet ad Deum corpus tuum; quia Deus fecit et animam tuam et corpus tuum. Dicis forte: Non me numerat Deus in magna multitudine. Accedit ibi mirum de Evangelio: «Capilli capitis vestri omnes numerati sunt» (Matth. X, 29-31).
15. [«vers.» 7, 8.] Ergo Deus meus est, et in illo spes mea, «qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt.» Quod autem ad me pertinet, quid agit mecum? «Qui custodit veritatem in aeternum.» Et amandum Deum commendavit, et timendum. «Qui custodit veritatem in aeternum.» Quam veritatem in aeternum? quam, et in quo custodit veritatem? «Facientem judicium injuriam accipientibus.» Vindicat injuriam accipientes, fratres mei; facit illis judicium. Quibus? Qui accipiunt injuriam, puniens omnes injuriosos. Si ergo favebit injuriam accipientibus et puniet injuriosos, vide modo de quorum numero esse vis. Vide, attende utrum in eis velis esse, qui injuriam accipiunt, an in eis qui injuriam faciunt. Statim enim ad te procedit vox apostolica, et dicit tibi, «Jam quidem omnino delictum est, quia judicia habetis vobiscum. Quare non magis injuriam patimini» (I Cor. VI, 7)? Corripit homines, quia non patiuntur injuriam. Non ut patiaris molestiam te hortatur, sed ut patiaris injuriam: non enim omnis molestia injuria est. Quidquid enim jure pateris, non est injuria. Ne forte diceres: Et ego inter injuriam passos numeror; nam illud in illo loco, et illud causa illa passus sum. Vide si injuriam passus es. Latrones multa patiuntur, sed non injuriam: scelerati, malefici, effractores, adulteri, corruptores, omnes patiuntur multa mala, sed nulla est injuria. Aliud est pati injuriam; aliud pati tribulationem, aut poenam, aut molestiam, aut supplicium. Considera ubi sis, quid egeris vide, quare patiaris vide; et ibi vides quid patiaris. Jus et injuria contraria sunt. Jus enim est quod justum est. Neque enim omne quod jus dicitur, jus est. Quid si aliquis condat jus iniquum? Nec jus dicendum est, si injustum est. Illud ergo verum jus, quod etiam justum est. Vide quid feceris, non quid patiaris. Si jus fecisti, injuriam pateris: si injuriam fecisti, jus pateris.
16. Quare ista dixi, fratres? Ut non se extollant haeretici, quando forte aliquid patiuntur ex jussionibus principum terrenorum; non se numerent inter eos qui injurias accipiunt, et dicant: Ecce Psalmus consolatur me; ego enim Deum colo, «qui judicium faciet injuriam accipientibus.» Recte quaero utrum injuriam accipias. Si jus fecisti, injuria est quam pateris. Jus est exsufflare Christum? jus est rebelli superbia erigere altare? jus est, parcentibus persecutoribus tunicae Christi (Joan. XIX, 24), Ecclesiam Christi conscindere? Porro si hoc jus non est, quidquid pro hoc pateris, jus est. Non es ergo de his qui patiuntur injuriam. Lego aliquid manifestius ex Evangelio: «Beati,» inquit, «qui persecutionem patiuntur.» Exspecta: quid festinas? quid dicis, Ego sum? Exspecta, inquam; totum legam. Audisti, «Beati qui persecutionem patiuntur;» jam tibi nescio quid coeperas arrogare. Si permittis, totum lego; vide quid sequatur. «Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam» (Matth. V, 10). Modo dic, Ego sum. Si audes dicere, Ego sum; superiora quae dixi retractemus: aut, ne longum sit, hoc unum interrogo: Si damnares unum hominem, cujus causam nescires, auderes te dicere tenere justitiam? aut, si quid pro hac re passus esses, injuriam nominares? Erigis te in temerarium tribunal cordis tui, unde praecipiteris; et audes ferre sententiam de homine cujus causam nescis! Hoc si de uno homine faceres, esses injustus: facis hoc de toto orbe terrarum, et justus es? Fratres charissimi, et quae est quae patitur injuriam, nisi Ecclesia catholica quae tanta ista perpetitur? Inter tot scandala haereticorum gemit; videt per malas suasiones et fraudes rapi de gremio suo infirmos, parvulos pretrahi per nescio quae secreta malarum speluncarum, rebaptizari, exsufflari in eis Christum, occidi in eis non mortale illud suum quo homines sunt, sed illud quo in aeternum victuri sunt. Suadetur homini dicere, Non sum christianus, et justitia vocatur. Accessurus es ad episcopum, ait illi, vide ne dicas te esse christianum: si enim dixeris te esse christianum, non es accepturus; ut autem accipias, dic te non esse. Quid mones, christiane? quid doces? Certe persecutionem pateris: quanto tu verior persecutor! Quando Imperatores persequebantur Christianos, minando cogebant, quod tu efficis suadendo. Persuades christiano ut neget se esse christianum: quod tu suadendo facis, hoc persecutor occidendo non fecit. Sub te vivit homo, qui negat se esse christianum. Negat, et vivit? Perdidit jam vitam; cadaver tibi loquitur. Qui percussus est gladio persecutoris, cecidit, et vivit: cui loqueris, stat, et cecidit. Haec faciens, quidquid passus fueris, injuria erit? Nolo tibi blandiaris: si haec injusta sunt omnia quae facis, quidquid pateris justum erit. Cui autem facit judicium, «qui custodit veritatem in aeternum? Injuriam accipientibus.»
17. [«vers.» 7, 8.] Jam tu procede, et dic ratiocinationibus illis tuis bonis, et quasi acutis et subtilibus, quia tu pascis; et dic: Famelicus potest pascere? id est, peccator potest dare sanctum? Famelicus potest pascere? languidus potest sanare? ligatus potest solvere? Ista sunt veluti magna et subtilia, quibus decipiunt imperitos. Claudat illis os psalmus iste: «Dantem» «escam esurientibus.» Ecce nihil a te exspecto; Deus «dat escam esurientibus.» Quibus esurientibus? Omnibus. Quid est, omnibus? Omnibus animalibus, omnibus hominibus ipse dat escam; et nullam escam servat dilectis suis? Si habent aliam famem, habent et aliam escam. Quaeramus primo famem ipsorum, et inveniemus escam ipsorum: «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur» (Ibid., 6). Famelici Dei esse debemus: ante januam conspectus illius in orationibus mendicemus; ipse «dat escam esurientibus.» Quid est quod te, haeretice, jactas quia tu solvis, tu erigis, tu illuminas? Videlicet quia tu liberatus jam es, et tu stas, et tu lumen es? Absit. Superius attende: «Nolite confidere in principes, et in filios hominum, a quibus non est salus.» Non ipsi dant salutem. Ergo recedant haeretici de medio. «Dominus solvit compeditos; Dominus erigit elisos; Dominus sapientes facit caecos;» id est, eos qui caeci sunt facit sapientes. Optime per hanc sententiam exposuit nobis omnes superiores: ne forte cum dixisset, «Dominus solvit compeditos,» ad illos compeditos referremus, qui forte propter aliquam noxam ligantur ferro a dominis suis; quia autem dixit, «Erigit elisos,» occurreret nobis aliquis, aut offendens et cadens, aut equo lapsus. Est alius casus, sunt aliae compedes; quomodo sunt aliae tenebrae et alia lux. In eo quod dixit, «Sapientes facit caecos;» noluit dicere, Illuminat caecos, ne et hoc carnaliter intelligeres; sicut illuminatus est a Domino, cujus oculos luto de sputo facto inunxit, et salvum eum fecit (Joan. IX, 6, 7): ne tale aliquid sperares, cum de spiritualibus loquitur, ostendit quamdam lucem sapientiae, qua illuminantur caeci. Ergo quomodo illuminantur caeci luce sapientiae, sic solvuntur compediti, sic eriguntur elisi. Unde sumus ergo compediti? unde elisi? Corpus nostrum ornamentum nobis fuit: peccavimus, et compedes inde accepimus. Quae sunt compedes nostrae? Mortalitas ipsa. Audi apostolum Paulum, quia et ipse adhuc in hac peregrinatione compeditus erat. Quanta peragravit compeditus iste! Non illi fuerunt graves compedes; cum ipsis compedibus toto orbi Evangelium praedicavit: spiritus charitatis rapuit compedes, et circuivit quantum potuit. Sed tamen quid ait? «Concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo.» Quid est, «dissolvi?» A compedibus mortalitatis. Et tamen misericordia adhuc volebat esse in compedibus, propter alios compeditos, quibus ministraret: «Manere,» inquit, «in carne, necessarium propter vos» (Philipp. I, 23, 24). «Dominus» ergo «solvit compeditos,» id est, ex mortalibus immortales facit. «Dominus erigit elisos.» Quare elisi sunt? Quia erecti erant. Quare eriguntur? Quia humiliati sunt. Cedidit atque elisus est Adam: ille cecidit, Christus descendit. Quare descendit qui non cecidit, nisi ut levaretur qui cecidit? «Dominus sapientes facit caecos; Dominus diligit justos.» Ideo facit judicium injuriam accipientibus.
18. [«vers.» 9.] Et qui sunt ipsi justi? modo quatenus justi? Quemadmodum habes, «Dominus custodit proselytos.» Proselyti, advenae sunt. Omnis Ecclesia Gentium, proselyta est. Adventitia enim est ad patres, non de carne eorum nata, sed imitando filia. Dominus tamen custodit, non aliquis homo. «Orphanum et viduam suscipiet.» Nemo putet quasi pupillum propter haereditatem, aut viduam propter nescio quod negotium suum. Equidem et istis Deus opitulatur, et in omnibus officiis generis humani bonum opus facit, qui pupillo consulit, qui viduam non deserit: sed secundum quemdam modum omnes pupilli sumus, absente patre, non mortuo. Pupillus enim secundum homines, mortuo patre fit. Et si verum quaeratis, fratres, quia anima non moritur, vivunt parentes nostri; et magis absentibus patribus sunt pupilli, qui pupilli sunt: si mali fuerint, in poenis vivunt; si boni fuerint, in requie vivunt: omnia integra sunt Creatori. Tamen nos quamdiu sumus in corpore hoc, et peregrinationis locum incolimus, absens est Pater noster, ad quem clamamus, «Pater noster, qui es in coelis» (Matth. VI, 9). Ideo Ecclesia vidua, quasi absente sponso, absente viro. Veniet ille, qui illam modo protegit, non visus, sed desideratus. Magno enim desiderio rapimur, et amore ejus quem non videmus, desideramus. Inhaerebimus amplexibus visi, si nondum visi fide detinemur. Ergo «et pupillum et viduam» quid voluit intelligi, fratres? Destitutos omni ope et auxilio. Destituta anima in saeculo, ipsa sibi speret adjutorium Dei. Quidquid hic habueris, aurum habeas; praesumpsisti inde? Jam non es proselytus, non es orphanus, non in vidua numeraris. Amicum habes: si de illo praesumpseris, et Deum dimiseris, non es destitutus. Habes haec omnia; non inde praesumis, non inde superbis? Pupillus Dei es, et vidua Dei. Suscipit ergo destitutos; hoc dixit: suscipit pupillum, suscipit et viduam.
19. «Et viam peccatorum exterminabit.» Quae est via peccatorum? Irridere ista quae dicimus. Quis pupillus? quae vidua? Quod regnum coelorum? et quae poena inferorum? Fabellae istae Christianorum sunt. Ad quod video, ad hoc vivam: «Manducemus et bibamus, cras enim moriemur.» Vide ne tales aliquid persuadeant: ne per aurem in cor intrent, spinas inveniant in auribus tuis; qui coeperit sic intrare, punctus abscedat. «Corrumpunt» enim «mores bonos colloquia mala» (I Cor. XV, 32, 33). Sed forte hic dicturus es: Quare ergo felices sunt? Ecce nec Deum colunt, et omnia mala quotidie committunt; abundant rebus his quibus ego egens laboro. Noli zelari in peccatores. Quid accipiant, vides; quid illis servetur, non vides? Et unde, inquit, video quod non videtur? Omnino habet oculos fides; et majores oculos, et potentiores et fortiores. Hi oculi neminem deceperunt; hi oculi sint semper in Dominum, ut et ipse evellat de his laqueis pedes tuos (Psal. XXIV, 15). Via peccatorum placet tibi, quia lata est, et multi per illam ambulant; latitudinem ejus vides, finem ejus non vides. Ecce ubi finitur, praecipitium est; ubi finitur, profunditas quaedam barathri est: laetantes, exspatiantes in ista via, illo fine merguntur. Sed extendere oculos non potes, ut videas ipsum finem: crede ei qui videt. Et quis est homo qui videt? Forte nemo homo; sed Dominus tuus ad te venit, ut crederes Deo. Num enim et Domino Deo tuo non es crediturus, qui ait: «Lata et spatiosa est via quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ingrediuntur per illam» (Matth. VII, 13)? Hanc viam exterminabit Dominus; quia ipsa est via peccatorum.
20. [«vers.» 10.] Et dum exterminata fuerit via peccatorum, quid nobis restat? «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi» (Id. XXV, 34). Ad hoc concludit Psalmus: «Et viam peccatorum exterminabit.» Et quid tu? «Regnabit Dominus in aeternum.» Gaude, quia tibi regnabit; gaude, quia tu eris regnum ejus. Vide enim et quid sequitur. Es certe civis de Sion, non de Babylonia; id est, non de civitate peritura hujus saeculi, sed de Sion ad tempus laborante et peregrinante, in aeternum autem regnatura. Audisti ergo finem; inde es. «Regnabit Dominus in aeternum, Deus tuus, Sion.» O Sion, Deus tuus regnabit in aeternum: numquid sine te regnabit Deus tuus? «In generationem et generationem.» Bis dixit, quia non potuit semper dicere. Nec putes quia verbis finitis finitur aeternitas. Aeternitas in verbo quatuor syllabis constat, in se sine fine est. Non potuit tibi nisi sic commendari, «Deus tuus regnabit in generationem et generationem.» Parum dixit: si tota die diceret, angustum esset; si tota vita sua diceret, nonne aliquando conticesceret? Ama aeternitatem; nullo fine regnabis, si finis tibi Christus est. cum quo regnabis in saecula saeculorum. Amen.
IN PSALMUM CXLVI ENARRATIO. SERMO.
1. [«vers.» 1.] Intenti audiebamus, cum psalmus praesens cantaretur; et non omnes qui audiebamus, etiam intelligebamus. Quanto magis ergo intente nunc audiendus est, si, ut spero et cupio, adjuvantibus omnium audientium orationibus, si quid hic forte obscurum est, Deo donante revelabitur; ut sit fructuosus auditus, nec inanis redeat auditor, qui intentus adfuit cum audiret? Unde coepit? Nobis dicitur: «Laudate Dominum.» Dicitur hoc omnibus gentibus, non solis nobis: et istam vocem per loca quidem singula sonantem a Lectoribus, singillatim audiunt Ecclesiae; una vox tamen Dei super omnes non tacet, ut laudemus eum. Et quasi quaereremus quare laudare Deum debeamus, videte quam causam attulit: «Laudate Dominum,» inquit, «quoniam bonus psalmus.» Haec est merces tota laudantium? Laudemus Dominum. Quare? «Quoniam bonus psalmus.» Vellem ego, inquit aliquis, laudare Dominum, si mihi aliquid pro ista laude donaret. Quis enim laudet gratis vel hominem? Exspectant ergo aliquam mercedem laudatores hominum; nullamne mercedem exspectare, aut petere, aut sperare debet laudator Dei? Laudatur infirmus, et speratur de eo aliquid; laudatur Omnipotens, et nulla merces est? An forte hoc cupio, quod ille dare non potest? Quid homo desiderat, quod in manu Dei non sit? Cum laudaveris hominem, forte hoc cupis quod ab illo praestari non potest: Deum securus lauda, quem nemo potest dicere non posse praestare quod tu poteris desiderare. Proposita ergo spe mercedis alicujus laudare debemus Deum, non tamen daturum quidquid cupimus. Pater est enim, et quod mali cupiunt filii, non dat. Laudemus, et speremus, et desideremus non illud aut illud, sed quod judicat dandum esse, quem laudamus. Ille enim novit quid nobis dari expediat; nos autem intendamus quid nobis prosit accipere. Apostolus ait: «Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus» (Rom. VIII, 26). Et ipse idem apostolus Paulus sperabat sibi prodesse, si auferretur ab eo stimulus carnis suae, angelus satanae a quo colaphizabatur, sicut ipse confitetur et ait: «Propter quod Dominum ter rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur» (II Cor. XII, 7-9). Desideravit aliquid; non concessum est ad voluntatem, ut consuleretur ad sanitatem. Hic ergo quid nobis propositum est? «Laudate,» inquit, «Dominum.» Quare laudemus Dominum? «Quoniam bonus est psalmus.» Ipse psalmus laus Domini est. Hoc ergo ait, Laudate Dominum, quoniam bonum est laudare Dominum. Non sic praetereamus laudare Dominum. Dictum est, et transiit; factum est, et siluimus; laudavimus, et tacuimus; cantavimus, et conquievimus. Imus in aliud forte agendum quod restat, et aliae actiones cum occurrerint nobis, laudatio divina cessabit in nobis? Non sic; nam lingua tua ad horam laudat, vita tua semper laudet. Inde ergo bonus psalmus.
2. Psalmus quippe cantus est, non quilibet, sed ad psalterium. Psalterium autem quoddam organum est cantilenae, sicut lyra, sicut cythara, et hujusmodi organa, quae inventa sunt ad cantandum. Qui ergo psallit, non sola voce psallit; sed assumpto etiam quodam organo, quod vocatur psalterium, accedentibus manibus voci concordat. Vis ergo psallere? Non solum vox tua sonet laudes Dei, sed opera tua concordent cum voce tua. Cum ergo voce cantaveris, silebis aliquando: vita sic canta, ut nunquam sileas. Negotium agis, et fraudem cogitas; siluisti a laude Dei: et quod gravius est, non solum a laude siluisti, sed in blasphemiam perrexisti. Cum enim Deus laudatur de bono opere tuo, opere tuo laudas Deum; et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, opere tuo blasphemas Deum. Itaque ad aurium exhortationem canta voce; corde ne sileas, vita ne taceas. Non cogitas in negotio fraudem, psallis Deo. Cum manducas et bibis, psalle; non intermiscendo sonorum suavitates ad aures aptas, sed modeste et frugaliter et temperanter manducando et bibendo: quia hoc dicit Apostolus, «Sive manducatis, sive bibitis, sive quid facitis; omnia in gloriam Dei facite» (I Cor. X, 31). Si ergo bene agis, quod et manducas et bibis, et ad refectionem corporis sumis reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi praebuit mortali et fragili ista supplementorum solatia; et cibus tuus et potus tuus laudat Deum: si vero modum naturae debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites; quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat. Post cibum et potum requiescis, ut dormias; nec in lecto aliquid turpiter agas, nec excedas ultra concessam licentiam in lege Dei: sit castus cum conjuge torus; et si est cura propagandi liberos, non sit effrenata luxuries libidinum; defer in lecto tuo conjugi tuae, quia membra Christi estis ambo (Id. VI, 15), ambo ab illo conditi, ambo sanguine ipsius reparati: haec agens laudas Deum, nec omnino silebit laudatio tua. Quid, cum somnus advenerit? Et cum dormis, non te excitet a quiete mala conscientia tua; et innocentia somni tui laudat Deum. Si ergo laudas, non tantum lingua canta, sed etiam assumpto bonorum operum psalterio; «quoniam bonus psalmus.» Laudas cum agis negotium, laudas cum cibum et potum capis, laudas cum in lecto requiescis, laudas cum dormis; quando non laudas? Perficietur in nobis laudatio Dei, cum ad illam civitatem venerimus, quando effecti fuerimus aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30); quando nos nulla corporalis necessitas ulla ex parte sollicitat, non fames, non sitis interpellat, non aestus fatigat, non frigus constringit, non febris dejicit, non mors finit. Ad illam perfectissimam laudem exerceamus nos laudatione ista in bonis operibus.
3. Propterea cum dixisset, «Laudate Dominum, quoniam bonus psalmus: Deo nostro,» inquit, «jucunda sit laus.» Quomodo erit Deo nostro jucunda laus? Si bene vivendo landetur. Audi quia tunc erit illi jucunda laus. Alio loco dicitur, «Non est speciosa laus in ore peccatoris» (Eccli. XV, 9). Si ergo in ore peccatoris speciosa laus non est, jucunda non est; hoc enim jucundum, quod speciosum. Vis ergo ut Deo tuo jucunda sit laus? Noli bonae cantilenae tuae obstrepere moribus malis. «Deo nostro jucunda sit laus.» Quid dixit? Qui laudatis, bene vivite. Laudatio impiorum offendit Deum. Plus ille attendit quid vivas, quam quid sones. Certe cum eo quem laudas, pacem habere vis: quomodo cum illo quaeris pacem, quando a teipso dissonas? Quomodo, inquies, a memetipso dissono? Aliud sonat lingua, aliud indicat vita. «Deo nostro jucunda sit laus.» Potest enim laus jucunda esse homini, cum audit concinnis acutisque sententiis et suavi voce laudantem: sed «Deo nostro jucunda sit laus;» cujus aures, non ad os, sed ad cor; non ad linguam, sed ad vitam laudatoris patent.
4. [«vers.» 2.] Quis est Deus noster cui jucunda sit laus? Dulcescit nobis, commendat se nobis: gratias dignationi ejus. Dignatur enim commendare se nobis, non quasi aliquid praestaturis, sed multa ab illo potius accepturis. Quomodo ergo commendat se nobis Deus? Audite apostolum Paulum: «Commendat autem,» inquit, «dilectionem suam Deus in nobis.» Quomodo «commendat?» Audite; ipse dicat Apostolus, ut comparetur et Psalmo: «Commendat,» inquit, «dilectionem suam Deus in nobis.» Quomodo «commendat? Quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est» (Rom. V, 8, 9). Quid ergo servat laudatoribus, qui sic se commendat peccatoribus? Quia ergo sic dixit Apostolus commendasse Deum nobis dilectionem suam, ut Christus moreretur pro impiis; non ut impii remanerent, sed ut morte justi ab injustitia sanarentur: hic quid audis, cum dixisset, «Deo nostro jucunda sit laus?» Videamus si ipsa est commendatio quam dixit Apostolus, Quia Christus pro peccatoribus et pro impiis mortuus est. «Aedificans,» inquit, «Jerusalem Dominus, et dispersiones Israel colligens.» Ecce aedificans Jerusalem Dominus, colligens dispersiones populi ipsius. Populus enim Jerusalem, populus Israel. Est Jerusalem aeterna in coelis, ubi cives etiam Angeli sunt. Quid ergo ibi Israel? Si hominem illum nepotem Abrahae consideres, qui dictus est et Jacob; quomodo Angelos intelligimus Israel? Si interpretationem nominis discutiamus, quia et ipse Jacob mutato nomine vocatus est Israel (Gen. XXXII, 28); magis ibi nomen Israel: et utinam et nos sequentes simus Israel. Quid enim interpretatur Israel? Videns Deum. Omnes ergo cives illius civitatis, videndo Deum gaudent in illa magna civitate et ampla et coelesti; spectaculum eis Deus ipse est. Sed nos ab illa civitate peregrinamur, peccato expulsi, ne ibi maneremus; et mortalitate praegravati, ne illo rediremus. Respexit Deus peregrinationem nostram, et ille qui aedificat Jerusalem, restituit lapsam partem. Unde restituit lapsam partem? «Dispersiones Israel colligens.» Cecidit enim pars quaedam, et facta est peregrina: hanc peregrinam misericorditer vidit Deus, et quaesivit non quaerentes se. Unde quaesivit? quem misit ad captivitatem nostram? Misit Redemptorem, secundum quod ait Apostolus: «Commendat Deus dilectionem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.» Misit ergo ad captivitatem nostram redemptorem Filium suum. Porta, inquit, tecum saccum, ferto ibi pretium captivorum. Induit enim se ille mortalitatem carnis, et ibi erat sanguis quo fuso redimeremur. Illo sanguine collegit dispersiones Israel. Et si ille collegit olim dispersos, quomodo satagendum est ut colligantur modo dispersi? Si collecti sunt dispersi, ut in manu artificis ad aedificium formarentur; quomodo colligendi sunt, qui de manu artificis inquietudine ceciderunt? «Aedificans Jerusalem Dominus.» Ecce quem laudamus, ecce cui laudem tota vita nostra debemus. «Aedificans Jerusalem Dominus, et dispersiones Israel colligens.»
5. [«vers.» 3.] Quomodo colligit? quid agit, ut colligat? «Qui sanat contritos corde.» Ecce quomodo colliguntur dispersiones Israel, ut sanentur contriti corde. Qui cor non conterunt, non sanantur. Quid est, conterere cor? Notum sit, charissimi; fiat, ut sanari possitis. Dictum est enim multis aliis Scripturarum locis; et maxime illo loco, voce nostra quidam cantans, dicebat, «Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique:» Deo dicebat, «Si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis autem non delectaberis.» Quid ergo? Sine sacrificii oblatione remanebimus? Audi quid te velit offerre. Sequitur, et dicit: «Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernet» (Psal. L, 18, 19). «Sanat» ergo «contritos corde:» quia illis propinquat ut sanet; sicut dicitur alio loco, «Prope est Dominus his qui obtriverunt cor» (Psal. XXXIII, 19). Qui obtriverunt cor? Humiles. Qui non obtriverunt cor? Superbi. Contritum sanabitur, elidetur elatum. Ad hoc enim forte eliditur, ut contritum sanetur. Ne velit ergo, fratres, cor nostrum esse erectum, antequam sit rectum: male erigitur, quod non primo corrigitur.
6. «Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Sanat,» inquit, «contritos corde:» sanat ergo humiliatos corde, sanat confitentes, sanat seipsos punientes, in se severum judicium exercentes, ut possint esse illius misericordiam sentientes. Tales sanat; sed perfecta eorum sanitas transacta mortalitate fiet, quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54); quando nihil erit quod ex carnis labe sollicitet, non solum nihil cui consentiamus, sed nihil quod suggeratur ex carne. Etenim modo, fratres mei, quantae illicitae delectationes animum tangunt! Quamvis eis non consentiamus, ut membra nostra justitiae serviant, non iniquitati; tamen vel delectari talibus, etsi non consentis, nondum est perfecta sanitas. Sanaberis ergo, corde contrito sanaberis. Noli erubescere, contere cor; tales sanat Deus. Sed quid ago, inquies, modo? «Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati.» Quid agis? Contere cor, confitere; age, dic sequentia: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Hoc enim dicere, «Infelix homo,» jam cor conterere est. Ille speret felicitatem, qui confitetur infelicitatem. Dic ergo, «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus;» ut respondeatur tibi, «Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum» (Rom. VII, 22-25). Quomodo autem liberabit ipsa gratia Dei, unde nunc pignus accepimus? Audi eumdem Apostolum: «Corpus quidem,» inquit, «mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum ejus in vobis» (Id. VIII, 10, 11). Hoc ergo pignus accepit spiritus noster, ut incipiamus fide servire Deo, et ex fide appellari justi: quoniam justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Quidquid autem nobis adhuc repugnat et resistit, de mortalitate carnis est; et hoc sanabitur. «Vivificabit» enim, inquit, «et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum ejus in vobis.» Ad hoc pignus dedit, ut compleat quod promisit. Quid ergo nunc in hac vita, quando adhuc confessores sumus, nondum possessores, quid in hac vita, quid fiet? Quomodo curabitur? «Sanat contritos corde;» sed perfecta sanitas tunc erit, quando diximus. Nunc ergo quid? «Alligat contritiones eorum.» Qui curat, inquit, contritos corde, quorum perfecta sanitas in resurrectione justorum erit; alligat modo contritiones eorum.
7. Quae sunt alligamenta contritionum? Sicut medici alligant fracturas. Aliquando enim; intelligat et hoc Charitas vestra, et notum est eis qui animadverterunt, vel a medicis audierunt: aliquando prave et distorte firmata, ut corrigant medici, frangunt, et faciunt vulnus novum, quia mala erat sanitas prava. Sic ergo «rectae sunt,» inquit Scriptura, «viae Domini; sed pravicordius in illis scandalizabitur» (Oseae XIV, 10). Quid est, «pravicordius?» Torticordius, tortum cor habens. Putat torta esse omnia quae dicuntur a Deo, putat prava esse omnia quae fecit Deus, et displicent illi omnia judicia Dei, maximeque in quibus ipse corripitur; et sedet, et disputat quam male faciat Deus, quia non pro ejus voluntate facit. Distortum cor, parum est quod non se corrigit ad Deum; et Deum vult distorquere ad se. Quid ergo dicit Deus desuper? Tortus es, aequus sum. Si tu rectus esses, sentires aequitatem meam. Quemadmodum si in pavimento aequali poneres distortum lignum, non collocaretur, undique nutaret, undique agitaretur; quod non loci inaequalitas, sed distortio ligni facit: sicut ait Scriptura, «Quam bonus Israel Deus rectis corde» (Psal. LXXII, 1)! Quid ergo? tortum cor quomodo dirigitur? Et tortum est, et durum: jam ergo tortum et durum frangatur, conteratur, ut dirigatur. Tu dirigere cor tuum non potes: tu frange, ille dirigat. Quomodo tu frangis? quomodo tu conteris? Confitendo, puniendo peccata tua. Quid aliud significat pectorum tunsio? Nisi forte putamus ossa nostra aliquid peccasse, cum caedimus pectus. Sed significamus nos cor conterere, ut a Domino dirigatur.
8. «Sanat» ergo «contritos corde,» et contritum cor habentes; et sanitas ipsius cordis tunc erit perfecta, cum et corporis reparatio implebitur quae promissa est. Nunc interea quid facit medicus? Alligat contritiones tuas, ut possis pervenire ad plenissimam firmitatem, donec consolidetur quod fractum est, quod alligatum est. Quae sunt ista alligamenta? Temporalia Sacramenta. Alligamenta medicinalia sunt contritionis nostrae, Sacramenta interim temporalia, quibus habemus consolationem: et ista omnia quae loquimur vobis, ipsa quae sonant et transeunt, quidquid in Ecclesia geritur temporaliter, alligamenta sunt contritionum. Quemadmodum enim medicus perfecta sanitate detrahit ligaturam; sic in illa civitate Jerusalem, cum aequales Angelis facti fuerimus, numquid putatis ibi accepturos nos esse quod hic accipimus? Aut ibi recitandum est nobis Evangelium, ut fides nostra permaneat? aut imponenda est manus ab aliquo praeposito? Ista omnia alligamenta fracturae sunt; perfecta sanitate detrahentur: sed ad eam non perveniretur, nisi alligarentur. «Sanat» ergo «contritos corde, et alligat contritiones eorum.»
9. [«vers. 4.] Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans.» Quid magnum Deo numerare multitudinem stellarum? Hoc et homines conati sunt: viderint utrum implere potuerint; non tamen conarentur, nisi se impleturos esse sperarent. Illis dimittamus quid potuerint, et quousque pervenerint: Deo autem puto non esse magnum numerare omnes stellas. An forte numerum, ne obliviscatur, recenset? Magnum est aliquid Deo stellas numerare, cui capilli capitum numerati sunt (Matth. X, 30)? Manifestum est, fratres, aliquid velle Deum intelligere nos in eo quod ait, «Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis,» inquit, «nomina vocans.» Sunt stellae quaedam lumina in Ecclesia consolantia noctem nostram, omnes de quibus dicit Apostolus: «In quibus apparetis tanquam luminaria in mundo. In ista,» inquit, «natione tortuosa et perversa, in quibus apparetis tanquam luminaria in mundo, verbum vitae habentes» (Philipp. II, 15, 16). Ipsas stellas numerat Deus; omnes secum regnaturos, omnes aggregandos corpori Unigeniti sui numeratos habet, et numerat eos. Qui indignus est, nec numeratur: Et multi crediderunt, vel multi se qualicumque adumbrata specie fidei, populo ejus applicuerunt; novit tamen ille quid numeret, et quid ventilet. Nam tanta est celsitudo Evangelii, ut fieret quod dictum est: «Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum» (Psal. XXXIX, 6). Sunt ergo in populis et supernumerarii quodammodo. Quid est, supernumerarii? Plus quam ibi futuri sunt. Intra parietes istos plures sunt, quam futuri sunt in regno Dei, in illa Jerusalem coelesti; ipsi super numerum sunt. Animadvertat quisque utrum luceat in tenebris, utrum iniquitate saeculi tenebrosa non seducatur; si non fuerit seductus nec victus, tanquam stella erit quam jam numerat Deus.
10. «Et omnibus,» inquit, «eis nomina vocans:» ibi est totum praemium. Habemus nomina quaedam apud Deum: ut noverit Deus nomina nostra, hoc optare debemus, hoc agere, hoc satagere, quantum possumus, non de aliis rebus gaudere, nec de donis quibusdam spiritualibus. Videat Charitas vestra: multa dona sunt in Ecclesia, sicut Apostolus dicit, «Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum, alii dijudicatio spirituum,» id est, ut dijudicet inter bonos et malos spiritus; «alii linguarum genera, alii prophetia» (I Cor. XII, 8-10). Quanta dixit! quam multa dixit! Multi donis talibus male usi audient in fine, «Non novi vos.» Et quid dicturi sunt in fine, qui audient, «Non novi vos? Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?» In nomine tuo omnia ista. Et quid dicet eis? «Nunquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem» (Matth. VII, 22, 23). Quid est ergo, esse jam lumen coeli consolans noctem, et quod non vincatur a nocte? «Adhuc,» inquit, «supereminentiorem viam vobis demonstro» (I Cor. XII, 31). «Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens.» Quale donum est loqui linguis Angelorum et hominum! Tamen «si charitatem,» inquit, «non habeam, aeramentum sum sonans, aut cymbalum tinniens. Si sciero,» inquit, «omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam» (quanta ista dona sunt!); «charitatem autem non habeam,» inquit, «nihil sum.» Quale est illud donum martyrii, et distributionis rerum suarum! Et tamen «si distribuero,» inquit, «omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest» (Id. XIII, 1-3). Qui ergo non habet charitatem, etsi ad tempus habet haec dona, auferentur ei. Auferetur ei quod habet, quia quiddam non habet: et ipsum quiddam hoc non habet, unde caetera teneantur et ipse non pereat. Quid est illud quod modo ait Dominus: «Qui habet, addetur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo» (Matth. XIII, 12)? Qui ergo non habet, et quod habet auferetur ab eo. Habet gratiam possidendi, sed non habet charitatem utendi: quia ergo illud non habet, et quod habet auferetur ab eo. Propterea discipuli, ut haberent charitatem, quos volebat facere in coelo stellas ambulantes supereminentem viam, ille «qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans;» cum redirent discipuli quo missi erant, exsultaverunt, et dixerunt: «Domine, ecce spiritus immundi subjecti sunt nobis propter nomen tuum.» Et ille «qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans,» sciens multos dicturos esse, «Nonne in nomine tuo daemonia ejecimus?» quibus dicturus est in fine, «Non novi vos;» quia eos non numeravit in multitudine stellarum, nec eis nomina vocavit: «Nolite,» inquit, «in hoc gaudere, quia spiritus vobis subjecti sunt; sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo» (Luc. X, 17, 20). «Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans.»
11. [«vers. 5.] Magnus Dominus noster.» Impletus est gaudio, eructavit ineffabiliter: nescio quid dicere non valebat; et cogitare quomodo valebat? «Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et intelligentiae ejus non est numerus.» Ille ipse qui numerat multitudinem stellarum, numerari non potest: «Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et intelligentiae ejus non est numerus.» Quis hoc exponat? quis digne vel cogitet quod dictum est, «Et intelligentiae ejus non est numerus?» Atque utinam infundat se vobis, et ubi nos deficimus, quia ipse potens est, ipse illustret mentes vestras, ut sciatis quid sit, «Intelligentiae ejus non est numerus.» Videtis enim, fratres; numquid est numerus arenae? Nobis non est, Deo est: cui capilli capitis nostri numerati sunt, et arena numerata est. Quidquid ergo infinitum mundus iste complectitur, etiamsi homini, non tamen Deo: parum dico, Deo; Angelis numeratum est. «Intelligentiae ejus non est numerus.» Excedit omnes numerarios intelligentia ejus, numerari a nobis non potest. Ipsum numerum quis numerat? Numero numerantur quaecumque numerantur. Si quidquid numeratur, numero numeratur; numeri non potest esse numerus, numerari numerus nullo pacto potest. Quid ergo est apud Deum, unde fecit omnia, et ubi fecit omnia, cui dicitur: «Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti» (Sap. XI, 21)? Aut quis ipsam mensuram, et ipsum numerum, et ipsum pondus, ubi Deus omnia disposuit, aut numerare potest, aut metiri, aut appendere? Ergo, «Intelligentiae ejus non est numerus.» Conticescant humanae voces, requiescant humanae cogitationes: ad incomprehensibilia non se extendant quasi comprehensuri, sed tanquam participaturi; participes enim erimus. Non hoc quod capimus erimus, nec totum capiemus: sed participes erimus; quia dictum est de Jerusalem, cujus dispersiones colligit, dictum est de illa quiddam magnum: «Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum» (Psal. CXXI, 3). «In idipsum» quid ait, nisi quod mutari non potest? Caetera quae sunt creata, aliter et aliter possunt esse; qui autem creavit, aliter et aliter non potest esse. Idipsum ergo ille est, quoniam dictum est ei: «Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient» (Psal. CI, 27, 28). Igitur si ipse idem ipse est, et mutari ex nulla parte potest; participando ejus divinitatem erimus et nos immortales in vitam aeternam. Et hoc nobis pignus datum est de Filio Dei, quod jam dixi Sanctitati vestrae, ut antequam efficeremur participes immortalitatis ipsius, fieret ipse prius particeps mortalitatis nostrae. Sicut autem ille mortalis, non de sua substantia, sed de nostra: sic nos immortales, non de nostra substantia, sed de ipsius. Participes ergo erimus: nemo dubitet, Scriptura hoc dixit. Et cujus rei participes erimus, quasi partes sint apud Deum, aut per partes dividatur Deus? Quis ergo explicat quomodo sint participes unius simplicis multi? Non ergo exigatis quod apte dici non posse, puto quia videtis: sed redite ad remedium Salvatoris; conterite cor, confringatur animi duritia, conteratur animi pertinacia, accusetur in malo, renascatur in bono. Diriget ipse, alligabit fracturam, consolidabit sanitatem; et non erunt jam impossibilia nobis, quae modo impossibilia sunt. Bonum est enim ut confiteatur infirmitatem, qui vult pervenire ad divinitatem. «Intelligentiae ejus non est numerus.»
12. [«vers.» 6.] Ideo quid debeas facere in difficultate intelligendi, ostendit tibi, cum consequenter dicit: «Suscipiens mansuetos Dominus.» Verbi gratia, non intelligis, parum intelligis, non consequeris: honora Scripturam Dei, honora verbum Dei, etiam non apertum; differ pietate intelligentiam. Noli protervus esse accusare aut obscuritatem, aut quasi perversitatem Scripturae. Perversum hic nihil est; obscurum autem aliquid est, non ut tibi negetur, sed ut exerceat accepturum. Ergo quando obscurum est, medicus illud fecit, ut pulses: voluit, ut exercereris in pulsando; voluit, ut pulsanti aperiret (Matth. VII, 7). Pulsando exerceberis; exercitatus, latior efficieris; latior factus, copies quod donatur. Ergo noli indignari quod clausum est; mitis esto, mansuetus esto. Noli recalcitrare adversus obscura, et dicere: Melius diceretur, si sic diceretur. Quando enim potes tu sic dicere aut judicare, quomodo dici expediat? Sic dictum est, quomodo dici debuit. Non corrigat aeger medicamenta sua; novit ea medicus modificare: ei crede, qui te curat. Ideo quid sequitur? «Suscipiens mansuetos Dominus.» Noli ergo resistere adversus clausa Dei; mansuetus esto, ut suscipiat te. Si autem resistis, audi quod sequitur: «Humilians autem peccatores usque ad terram.» Multa genera sunt peccatorum: «Humilians autem peccatores usque ad terram;» quos peccatores, nisi contrarios mansuetis? Ex eo quippe quod ait, «Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram;» speciem quamdam peccatorum ex praedicta mansuetudine voluit intelligi. Peccatores ergo hoc loco immites, et eos qui mansueti non sunt, intelligimus. Quare humiliat usque ad terram? Reprehendunt intelligibilia, terrena sensuri sunt.
13. Hoc fecit hominibus qui voluerunt irridere Legem, antequam nossent; non enim fuerunt mansueti. Intelligat Charitas vestra. Exstitit quaedam perditissima secta Manichaeorum; acceptas Scripturas et lectas irrisit: reprehendere voluit quod non intelligebat, et exagitando et reprehendendo non intellecta, multos illaqueavit. Sed humiliati sunt, qui hoc facere voluerunt, usque ad terram. Non sunt permissi intelligere coelestia, terrena sapuerunt. Quidquid audis in fabulis ipsorum, nonnisi blasphemia est, et quaedam figmenta imaginum corporalium: quandoquidem volentes intelligere Deum, usque ad lucis istius visibilis cogitationem venerunt, ultra ire non potuerunt; et tales campos lucis fecerunt in regno Dei, qualem videbant hunc solem, quasi fructum lucis illius. Totum autem hoc quod per terram carnis tangitur, terra est Deo. Habemus enim unde videamus, unde audiamus, unde odoremus, unde gustemus, unde tangamus. Caro ista per quinque nuntios quosdam, quos appellamus sensus, percipit nonnisi corporalia: intelligibilia vero et spiritualia mente capiuntur. Quia ergo illi obscuritatem Scripturarum irriserunt, quae propterea clausae erant, ut pulsantes exercerentur, non ut parvulis negarentur, humiliati sunt usque ad terram, ut cogitare amplius non possent, quam quod per terram percipitur. Per terram quid dico? Per carnem. Caro enim ista terra est, et de terra facta est. Quidquid per oculos capis, ad terram pertinet; quidquid per aures, quidquid per olfactum, quidquid per gustum, quidquid per tactum, ad terram pertinet; quia per terram percipitur. Illi ergo non valebant intelligere intelligentiam, cujus non est numerus; quia, «Intelligentiae ejus non est numerus.» Reprehendentes Scripturas mysticis quibusdam rebus salubriter tegentes intelligentiam, ut parvuli exerceantur, et ipsa reprehensione immites facti, quod contrarium est mansuetis, humiliati sunt usque ad terram, ut incorporalem Deum sentire non possent, et quidquid de Deo cogitarent, nonnisi corporaliter cogitarent.
14. [«vers. 7.] Humilians» ergo est «Deus peccatores usque ad terram.» Quid ergo debemus facere nos, si nolumus humiliari usque ad terram? Quia magnum est proficere usque ad intelligibilia, magnum est proficere usque ad spiritualia, magnum est eo pervenire cor, ut noverit esse aliquid quod non per loca extendatur, nec per tempora varietur. Qualis est enim species sapientiae? quis illam cogitat? Longa est? quadra est? rotunda est? modo hic et modo ibi est? Cogitat sapientiam nescio quis in Oriente, cogitat illam alius in Occidente: si bene illam cogitant, in tanta locorum diversitate positi, ambobus tota praesto est. Quid est hoc? quis illud capit? Istam substantiam, istam quamdam divinam incommutabilemque naturam quis capit? Noli festinare, poteris capere. Audi quod sequitur: «Incipite Domino in confessione.» Hinc incipe, si vis pervenire ad intelligentiam perspicuam veritatis. Si vis a via fidei perduci ad possessionem speciei, incipe in confessione. Te prius accusa; te accusato, Deum lauda. Invoca quem nondum nosti, ut veniat et sciatur: non ut ipse veniat, sed ut te ad se perducat. Quomodo ipse venit unde nunquam discedit? Ipsa est enim perfectio sapientiae; ubique est, et longe est a malis: ubique est, inquam, et longe est a malis qui ubique sunt. Rogo vos, a quibus longe est quod ubique est? Ubi putatis, nisi quia jacent in dissimilitudine sua, exterminantes in se similitudinem Dei? Dissimiles facti recesserunt; reformati redeant. Unde, inquit, reformabimur? quando reformabimur? «Incipite Domino in confessione.» Post confessionem quid? Sequantur bona opera. «Psallite Deo nostro in cithara.» Quid est, «in cithara?» Quod jam exposui, sicut illud in psalterio psalmus, sic et cithara; non solum voce, sed et opere. «Psallite Deo nostro in cithara.»
15. [«vers.» 8.] Ecce confitemini, operamini opera misericordiae, «psallite Deo nostro.» Cui «Deo nostro? Qui cooperit coelum nubibus.» Quid est, «Qui cooperit coelum» «nubibus?» Qui contegit Scripturam figuris et sacramentis. Ille qui humiliat peccatores usque ad terram, ille qui suscipit mansuetos, «cooperit coelum nubibus.» Et quis videat coelum quod coopertum est nubibus? Noli timere; audi quod sequitur: «Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam. Qui cooperit coelum nubibus:» expavisti, quia non vides coelum; cum pluerit, fructificabis, et serenum videbis. «Cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam:» forte hoc fecit Dominus Deus noster. Nisi enim haberemus occasionem obscuritatis Scripturarum, ista vobis non diceremus, quibus gaudetis. Haec ergo fortasse pluvia est ad quam gaudetis. Exprimi vobis per linguam nostram non posset, nisi Deus nubibus figurarum coelum Scripturarum cooperiret. Ad hoc ergo ille cooperit coelum nubibus, ut paret terrae pluviam. Ad hoc obscura esse voluit dicta Prophetarum, ut haberent postea servi Dei quod interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginam laetitiae spiritualis. «Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam.»
16. «Qui exoriri facit in montibus fenum, et herbam servituti hominum.» Ecce fructus pluviae. «Qui exoriri,» inquit, «facit in montibus fenum.» Numquid non et in terra humili? Sed quod magnum est, «in montibus.» Montes dicit excelsos saeculi: aliqua magna dignitate praeditos, hoc loco montes accipe. Et non est mirum quia duo minuta misit nescio quae vidua in gazophylacium (Marc. XII, 42); terra attulit fenum, terra humilis: et mons attulit. Zacchaeus ille major publicanorum (Luc. XIX, 2-8); hoc enim erat mirabilius, quia mons attulit fenum. Quanto enim elati sunt homines, tanto avari sunt; et quanto in hoc saeculo majores, tanto plus amant divitias suas. Unde ille tristis abscessit, qui consilium vitae aeternae petebat a Domino, et appellavit eum magistrum bonum dicens: «Quid faciam ut vitam aeternam habeam?» Et ille: «Serva mandata. Quae?» Et dixit mandata legis. «Haec omnia feci a juventute mea. Unum,» inquit, «tibi deest. Vis esse perfectus? Vade, vende omnia tua quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me.» Quid dixit Dominus? Ecce mons es, accipe pluviam, et da fenum. Quid enim daturus es? nonne fenum? Etenim ista omnia quae Ecclesiae ad necessitates servientium Deo dantur a divitibus, quid sunt, nisi fenum? Carnalia enim sunt, et ad tempus apparentia: sed non inde aliquid carnale conquiritur. De rebus vilibus quid emas attende. Apostolus enim ait, ostendens fenum esse illud, «Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus» (I Cor. IX, 11)? Et audi quia carnalia fenum sunt. «Omnis caro fenum; et omnis claritas hominis ut flos feni» (Isai. XL, 6). Ergo ille tristis abscessit; et ait Dominus: «Quam difficile dives intrat in regnum coelorum!» Hoc ergo magnum, quia «exoriri facit in montibus fenum.» Et quomodo «exoriri facit in montibus fenum,» si dives ille, audito quod res suas deberet dare pauperibus, tristis abscessit? Quomodo postea respondit Apostolis contristatis? «Quae hominibus difficilia» «sunt, Deo facilia sunt» (Matth. XIX, 16-26). Ergo ille «exoriri facit in montibus fenum,» cui omnia facilia sunt. Nam nihil esset sterilius durissimis montibus. Pluit ille «qui facit exoriri in montibus fenum, et herbam servituti hominum.» Cui «servituti?» Ipsum Paulum attende: «Nos autem,» inquit, «servos vestros per Jesum Christum» (II Cor. IV, 5). Qui dicebat, «Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus?» servum se dixit. Servimus enim vobis, fratres. Nemo se nostrum dicat quasi majorem vobis esse. Erimus majores, si fuerimus humiliores: «Quicumque autem vult esse major vestrum,» Domini sententia est, «erit vester servus» (Matth. XX, 26). Ergo «exoriri facit in montibus fenum et herbam servituti hominum.» Paulus quidem apostolus manibus suis vivens, ipsum fenum montium noluit accipere; voluit indigere: sed tamen montes dabant fenum. Num quia ille noluit accipere, propterea montes dare non deberent, ut steriles remanerent? Debetur pluviae fructus, debetur servo cibus, sicut Dominus ait: «Manducate quae ab ipsis sunt.» Et ne putarent aliquid de suo donare: «Dignus est enim,» inquit, «operarius mercede sua» (Luc. X, 8, 7).
17. Itaque, fratres, quoniam contigit jam ex ista occasione aliquid loqui vobis, maxime quia loquimur, talia nos non quaerentes a vobis, et ideo liberius dicimus: sed etsi quaereremus, fructum vestrum quaereremus, et non vestras opes, sed vestram justitiam: tamen admoneo breviter, quoniam jam multa diximus, et aliquando sermo finiendus est; si vultis non esse steriles, ut reddatis pro pluvia fecunditatem, ne damnetur postea sterilitas vestra (minatur enim Deus terrae sterili et spinosae ignem (Hebr. VI, 7, 8), sicut fructuosae horreum parat); efficite ut vos ipsos exigatis, efficimini exactores vestri. Christus tacitus exigit; et major est vox tacentis, quia in Evangelio non tacet. Non enim vere tacet, cum dicit: «Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula» (Luc. XVI, 9). Non tacet ipse; audite vocem ejus. Nemo enim vos potest exigere; nisi forte exactione opus est, ut qui vobis in Evangelio serviunt, petant a vobis. Si ad hoc ventum fuerit, ut petant; videte ne quod vos a Deo petitis, frustra petatis. Ergo estote exactores vestri, ne aliquid illi qui vobis in Evangelio serviunt, non dico patere cogantur, nam forte nec coacti petunt; sed ne silentio vos arguant. Unde scriptum est: «Beatus qui intelligit super egenum et pauperem» (Psal. XL, 2). Cum dicit, «qui intelligit super egenum et pauperem,» non exspectat ut petat. Intellige super illum. Alius te quaerit indigens, alium tu debes quaerere indigentem. Utrumque dictum est, fratres mei: et, «Omni petenti te da» (Luc. VI, 30), modo lectum est; et alio loco Scriptura dicit, «Sudet eleemosyna in manu tua, quousque invenias justum» «cui eam tradas.» Alius est qui te quaerit, alium tu debes quaerere. Nec eum qui te quaerit relinquas inanem; «Omni» enim «petenti te da:» sed alius est quem tu debes quaerere; «Sudet eleemosyna in manu tua quousque invenias justum cui des.» Nunquam hoc facietis, nisi aliquid de rebus vestris sepositum habueritis, quod cuique placet pro necessitate rei familiaris suae, tanquam debitum quasi fisco reddendum. Si non habet rempublicam suam Christus, non habet fiscum suum. Fiscus enim scitis quid sit? Fiscus saccus est; unde et fiscellae et fiscinae dicuntur. Ne putetis quia aliquis draco est fiscus, quia cum timore auditur exactor fisci; fiscus saccus est publicus. Ipsum habebat Dominus hic in terra, quando loculos habebat; et ipsi loculi Judae erant commissi (Joan. XII, 6). Judam traditorem patiebatur Dominus et furem, et in ipso ostendens ubique patientiam suam: tamen illi qui conferebant, in loculos Domini conferebant. Nisi forte putatis, quia Dominus ibat, et petebat, aut indigebat, cui Angeli serviebant, qui de quinque panibus tot millia hominum pavit. Quare ergo egere voluit, nisi ut daret exemplum montibus, ut parerent fenum, ne contra pluviam sterilitatem redderent? Praecidite ergo aliquid, et deputate aliquid fixum, vel ex annuis fructibus, vel ex quotidianis quaestibus vestris. Nam quasi de vivo videris dare, et necesse est ut trepidet manus tua, quando illam porrigis ad id quod non devoveras. Exime aliquam partem reddituum tuorum. Decimas vis? Decimas exime, quanquam parum sit. Dictum est enim quia Pharisaei decimas dabant: «Jejuno bis in subbato, decimas do omnium quaecumque possideo» (Luc. XVIII, 12). Et quid ait Dominus? «Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum» (Matth. V, 20). Et ille super quem debet abundare justitia tua, decimas dat; tu autem nec millesimam das. Quomodo superabis eum cui non aequaris? «Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam; qui exoriri facit in montibus fenum, et herbam servituti hominum.»
18. [«vers. 9.] Et dat pecoribus escam ipsorum.» Pecora ista dicit, greges Dei. Non fraudat Deus gregem suum esca sua per homines, quorum servituti herbam facit exoriri. Unde dicit Apostolus: «Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit» (I Cor. IX, 7)? «Qui dat pecoribus escam ipsorum, et pullis corvorum qui invocant eum.» Hoc forte putabimus, quia corvi Deum invocant, ut det illis escam? Ne hoc cogitetis, irrationalem animam invocare Deum; non novit anima invocare Deum, nisi sola rationalis. In figura accipite dictum, ne putetis, sicut impii quidam dicunt, revolvi animas humanas ad pecora, ad canes, ad porcos, ad corvos. Hoc a cordibus vestris excludite, et a fide vestra. Anima humana facta est ad imaginem Dei (Gen. I, 26); non dabit imaginem suam cani et porco. Quid est ergo, «Et pullis corvorum qui invocant eum?» Qui sunt pulli corvorum? Israelitae se solos justos esse dicebant, quia Legem acceperant; caeteros omnes monium gentium homines peccatores dicebant. Et vere omnes gentes in peccato, in idololatria, in adoratione lapidum atque lignorum erant; sed numquid sic remanserunt? Etsi non ipsi corvi patres nostri, tamen pulli corvorum nos ipsi invocamus Deum. «Dat pecoribus escam ipsorum, et pullis corvorum qui invocant eum.» Ipsi sunt pulli corvorum, quibus dicit Petrus: «Quia non corruptibili argento vel auro redempti estis de supervacua vestra consuetudine a parentibus vestris tradita» (I Petr. I, 18). Proficientes enim pulli corvorum qui simulacra colere videbantur parentum suorum, conversi sunt ad Deum. Et audis modo pullum corvi invocantem unum Deum. Quid ergo? dimisisti patrem tuum, dicis pullo corvi? Dimisi plane: ille enim corvus non invocans Deum, ego pullus corvi invoco Deum. «Et pullis corvorum qui invocant eum.»
19. [«vers. 10.] Non in potentatu equi voluntatem habebit.» Potentatus equi est superbia. Videtur enim equus veluti ad suggestum hominis accommodatus, ut altior incedat. Et revera est in eo cervix, indicans quamdam superbiam. Non se extollant homines in suis dignitatibus, non se sublimes putent honoribus; caveant ne equo indomito praecipitentur. Vide enim quid dictum est in alio psalmo: «Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur.» Hoc est, illi in honoribus temporalibus, nos in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Propterea illis quid accidit? Videte quid sequitur: «Illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos vero surreximus, et erecti sumus» (Psal. XIX, 8, 9). «Non in potentatu equi voluntatem habebit; nec in tabernaculis viri bene sentiet. In tabernaculis,» inquit, «viri.» Est enim tabernaculum Domini, ipsa sancta Ecclesia toto orbe diffusa. Haeretici dividentes se ab Ecclesiae tabernaculis, sibi tabernacula posuerunt: non in ipsis tabernaculis viri bene sentiet Deus. Sed pullum corvorum attende dicentem: «Elegi abjici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum» (Psal. LXXXIII, 11). Etenim si alicui bono, pio, confitenti infirmitatem suam, pullo corvi invocanti Deum, contingit forte in Ecclesia carere honore temporali; non it extra Ecclesiam, non sibi facit extra Ecclesiam tabernaculum, in quo non bene sentiat Deus: sed quid dicit? «Elegi abjici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Nec in tabernaculis viri bene sentiet.»
20. [«vers.» 11.] Sed quid adjungit? «Bene sentiet Dominus in timentibus eum, et in his qui sperant in misericordia ejus.» Bene sentit Dominus in timentibus eum: sed numquid sic timetur Deus, quomodo et latro? Nam et latro timetur, et bestia timetur, et homo injustus et potens multum timetur. «Bene sentiet Dominus in timentibus eum:» sed quomodo timentibus eum? «Et in his qui sperant in misericordia ejus.» Ecce timuit eum Judas traditor Christi, sed non speravit in misericordia ipsius. Postea enim poenituit eum quod tradiderit Dominum, et dixit: «Peccavi, quia tradidi sanguinem justum.» Bene quidem timuisti; sed si sperares in misericordia ejus quem timuisti. Ille desperando abiit, et laqueo se suspendit. (Matth. XXVII, 4, 5). Ergo sic time Dominum, ut speres in misericordia ejus. Si times latronem, ab alio speras auxilium, non ab eo quem times: poscis auxilium ab eo quem non times, adversus eum quem times. Si sic times Deum, et ideo times Deum quia peccator es, a quo accepturus es auxilium adversus Deum? Quo iturus es? quid facturus? Vis ab illo fugere? Ad ipsum fuge. Vis fugere ab irato? Fuge ad placatum. Placabis autem eum, si speres in misericordia ipsius; atque ita de caetero peccare caveas, ut de praeteritis depreceris, ut tibi dimittantur a Domino, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
IN PSALMUM CXLVII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Meminit Charitas vestra de psalmo quem modo cantavimus, in hodiernum diem nos distulisse sermonem. Ipse enim erat, et die dominico lectus est, et tractandus ipse susceptus. Sed quia evangelica lectione tunc permoti, prae magnitudine timoris nostri et vestrae utilitatis immorati sumus in eo quod nobis Dominus diem novissimum commendavit, cautosque nos et vigilantes exspectare voluit adventum suum; terrens etiam exemplo, ne damnet judicio; sic futurum dicens adventum filii hominis, sicut in diebus Noe: manducabant et bibebant, emebant, vendebant, nubebant, uxores ducebant, donec introiret Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes (Matth. XXIV). Solliciti ergo et magno timore concussi (quis enim si credit, non timeat?), in eo sumus, quantum potuimus, immorati, ut de vestris moribus vitaque vestra et omnium nostrum sermo produceretur, quo possimus illum diem non solum securi exspectare, sed etiam desiderare. Si enim amamus Christum, utique adventum ejus desiderare debemus. Perversum enim est, et nescio utrum verum, quem diligis timere ne veniat; orare, «Adveniat regnum tuum» (Id. VI, 10); et timere ne exaudiaris. Unde autem timor? quia judex venturus est? Numquid injustus? numquid malevolus? numquid invidus? numquid postremo ab altero exspectans nosse causam tuam; ne forte ille quem instruxisti, vel praevaricatione te decipiat, vel minori facundia et facultate deficiens, innocentiae tuae bonum verbis demonstrare non possit? Nihil horum. Quis ergo venturus est? quare non gaudes? Quis venturus est judicare te, nisi qui venit judicari propter te? Non timeas accusatorem, de quo ipse dixit: «Princeps hujus mundi missus est foras» (Joan. XII, 31). Non timeas malum advocatum; ille enim tibi modo advocatus est, qui tunc judex futurus est. Ille erit, et tu, et causa tua; sermo causae tuae, testimonium conscientiae tuae. Quisquis ergo futurum judicem times, praesentem conscientiam tuam modo corrige. Parumne tibi est quod praeterita non requiret? Sine reliquo spatio temporis tunc judicabit: sed cum quanto spatio temporis modo praecipit? Tunc jam corrigi non licebit: modo quis prohibet? Hoc cum vehementer commendaremus dominico die, quia revera, quia prope hoc solum dicendum est; non parum temporis effluxit, et coacti sumus hunc psalmum susceptum ad tractandum, in hunc diem differre. Modo ipse praesto est; intendamus in eum, imo in Deum qui hos sermones per misericordiam suam in Spiritu suo dispensare dignatus est, ita ut ipse novit expedire infirmitatibus nostris. Quis enim aeger consilium medico dare audet?
2. Cum legeretur, credo aut omnes aut multos vestrum animadvertisse quod habeat aliquos versus ad quos aperiendos pulsandum est, maximeque ubi ait: «Qui dat nivem velut lanam, nebulam velut cinerem spargit: qui mittit crystallum suum velut frusta panis; in faciem frigoris ejus quis subsistet?» His enim auditis, quisquis ea accipit ad litteram, opera quidem divina cogitavit. Quis enim dat nivem, nisi Deus? et quis nebulam spargit, nisi Deus? crystallum quis durat, nisi ipse? Et habent haec tria similitudines congruas oppositas. Neque enim dissimilis est lana nivi, aut cinis nebulae, aut frusta panis candidi nitori et candori crystalli. Est enim crystallum species quaedam in modum vitri, sed candidum est. Hoc autem genus traditur ab eis qui noverunt; unde dubitare non debemus, quoniam fidelissima Scriptura testimonium dicit: traditur ergo crystallum, durata per multos annos et non resoluta nive, ita congelascere, ut resolutio non facilis sit. Nives praeteritae hiemis facile dissolvit aestas adveniens; non enim eis ad confirmandam duritiam accessit annositas. Ubi autem nives multae per annos multos super invicem missae fuerint, et copia sua violentiam aestatis evicerint, non aestatis unius, sed multarum, praesertim in his terrae partibus, id est in aquilonia plaga, ubi nec aestate sol perferventissimus invenitur; ipsa diuturna et annosa duritia reddit hanc speciem quae crystallum dicitur. Intendat Charitas vestra. Quid est ergo crystallum? Nix est glacie durata per multos annos, ita ut a sole vel igne facile dissolvi non possit. Hoc propterea aliquanto diutius exposuimus, quia multi ignorant: nec illi qui hoc forte norunt, de re quam noverunt onerosum debent habere sermonem, adhibitum non propter se, sed propter eos qui non noverunt. Haec ergo cum audistis personante Lectore, non dubito vos diversa cogitasse; dixisse aliquos, et verum dixisse, Magna opera Domini, unde particula quaedam commemorata est, et ipsa terrena, et prope omnibus annis nota, quomodo ningat Deus, quomodo nebulam spargat, quomodo etiam crystallum solidet: alios dixisse sibi, Putasne sine causa ista in Scripturis posita sunt, aut vere hoc totum habent quod sonant? non nobis aliquid innuit nix ista et lana, nebula et cinis, crystallum et panis? Sed quare sic Scriptura loqui voluit, per quasdam quasi caligines similitudinum? quanto melius apertius loqueretur? Quare vel quaero vel haesito, quid sibi illa verba exigant? quare in audiendo vel laboro? quare plerumque audito psalmo indoctus abscedo? Hoc est quod paulo ante dixi: Patere te curari; ita sanandus es. Multum superbus et praeceps est aeger qui et medicum monere audet, etiam hominem. Consiliumne audebit dare aeger medico? Ubi homo aegrotat, et Deus curat, magnum pietatis et sanitatis initium est, antequam scias quare quid dictum sit, credere ita dici debuisse ut dictum est. Haec enim pietas facie te capacem ut quaeras quod dictum est, et cum quaesieris invenias, et cum inveneris gaudeas. Adsit ergo nobis apud Dominum Deum nostrum iste affectus precum vestrarum; et si non propter nos, certe propter vos donare dignetur quod hic absconditum latet. Modo ergo putate nos, quoniam cujusdam spectaculi et editionis divinae diem promisimus, pronuntiatis his versibus et nondum expositis, involutas quasdam Editoris nostri sarcinas protulisse. Utique ad hoc involutae proferuntur, ut evolutae exspectentur: vos autem non tantum intueri, sed et vestiri paramini.
3. Dixeramus autem die dominico, si meminit Charitas vestra, qui adfuistis, ipsam evangelicam lectionem, quae nos diutius tenuit, ut Psalmi expositio differretur, congruam lectam fuisse eidem psalmo. Hoc tunc diximus, sed ostendere non valuimus, quia Psalmum distulimus. Hodie itaque demonstranda est et ipsa congruentia. In evangelica illa lectione territi sumus de die novissimo. Terror ille securitatem parturit; territi enim praecavemus, praecaventes securi erimus. Quomodo enim praepostera securitas in terrores impellit, ita ordinata sollicitudo securitatem parit. Territi autem sumus, ne praesentem vitam deficientem, volaticam, transitoriam, sic amemus, quasi alia nulla sit: si enim alia nulla est, amemus hanc. Si alia vita nulla est, feliciores nobis sunt qui ad amphitheatrum hodie vigilarunt. Quid enim ait Apostolus? «Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus» (I Cor. XV, 19). Est ergo alia vita. Interroget quisque Christum in fide sua: sed dormit fides. Merito fluctuas, quia Christus dormit in navi. Jesus enim dormiebat in navi, et navis fluctuabat in aquis et tempestatibus multis (Matth. VIII, 24, 25). Fluctuat ergo cor, quando Christus dormit. Christus semper vigilat: quid est ergo, Christus dormit? Fides tua dormit. Quid adhuc dubitationis tempestate jactaris? Excita Christum, excita fidem tuam: conspice oculis fidei vitam futuram, propter quam credidisti, propter quam signo ejus signaris, qui propterea duxit hanc vitam, ut tibi ostenderet quam sit contemnenda quam diligebas, et quam sit speranda quam non credebas. Si ergo fidem excitaveris, et oculos ejus in novissima miseris, futurumque saeculum in quo gaudebimus post alterum Domini adventum, post judicium peractum, post traditum sanctis regnum coelorum, si illam vitam cogitaveris, et illius vitae negotium otiosum, de quo saepe locuti sumus, charissimi; non fluctuabit negotium nostrum, otiosum negotium plenum solius dulcedinis, nulla interpellatum molestia, nulla fatigatione sauciatum, nulla nube perturbatum. Negotium nostrum quod erit? Laudare Deum amare et laudare; laudare in amore, amare in laudibus. «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te» (Psal. LXXXIII, 5). Quare, nisi quia in saecula saeculorum amabunt te? Quare, nisi quia in saecula saeculorum videbunt te? Hoc ergo, fratres mei, quale spectaculum erit in visione Dei? Vident homines venatorem, et delectantur: vae miseris, si non se correxerint! Qui enim vident venatorem, et delectantur, videbunt Salvatorem, et contristabuntur. Quid illis miserius, quibus Salvator saluti non erit? Non ergo mirum quia illis quibus voluptati est homo pugnans, non erit saluti Deus liberans. Nos autem, fratres, si nos in ejus membris meminimus, si concupiscimus, si perseveramus, videbimus et gaudebimus. Erit illa civitas purgatis omnibus civibus suis, nullo admixto seditioso aut turbulento: inimicus ille qui modo invidet, ne ad illam patriam veniamus, illic cuiquam insidiari non potest; quia nec esse ibi permittitur. Si enim modo excluditur de corde credentium, quomodo excludetur de civitate viventium? Quid erit, fratres, quid erit, rogo vos, esse in illa civitate, de qua loqui tantum gaudium est? Huic futurae vitae corda praeparare debemus: quisquis ei cor praeparaverit, totam istam contemnit; contempta ista securum facit exspectare diem de quo exspectando Dominus terruit.
4. Cum ergo psalmus iste dicat nobis et cantet de illa vita futura, Evangelium autem terruerit de praesenti; Psalmus facit amorem futurae, Evangelium facit timorem praesentis. Nec de futura delectatione tacetur in litteris Novi Testamenti, et multo magis in eis, ubi non tanquam cum involucris quibusdam proferuntur illa quae intelligenda sunt; sed ibi videntur aperta, ut hic intelligantur obscura. Cum ergo diceret nobis Evangelium, Observate diem novissimum venturum, diem adventus Filii hominis; quia illos male inventurus est, qui modo securi sunt, ideo quia perverse securi sunt; securi sunt enim in voluptatibus saeculi, cum deberent esse securi domitis cupiditatibus saeculi: jam utique illi vitae nos praeparavit Apostolus, in verbis quae tunc etiam commemoravi, «De caetero, fratres, tempus breve est: reliquum est ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui emunt, tanquam non ementes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui flent, tanquam non flentes: et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes sint: praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse» (I Cor. VII, 29-32). Qui gaudium totum suum totamque felicitatem suam constituit in manducando, bibendo, uxorem ducendo, emendo, vendendo, utendo mundo isto, sine sollicitudine est et talis - sed praeter arcam: vae illi a diluvio. Quisquis autem, sive manducat, sive bibit, sive aliquid agit, omnia in gloriam Dei facit (I Cor. X, 31): et si aliqua tristitia est de rebus saecularibus, sic flet, ut intus in spe gaudeat; et si aliqua laetitia est in rebus saecularibus, sic gaudet, ut intus spiritualiter timeat, nec donet se corrumpendum felicitati, nec se det adversitati frangendum (hoc est enim flere tanquam non flentem, et gaudere tanquam non gaudentem): quisquis et si habet uxorem, ejus infirmitati compatiens, reddit, non exigit debitum; aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit: quisquis vendit quod novit quia etsi maneret, beatum non faceret; quisquis quod emit, novit quia transiet; et de his omnibus etsi abundantibus, etsi circumfluentibus non praesumit, facitque ex eo quod habet, misericordiam cum eo qui non habet, ut et ipse accipiat quod non habet, ab illo qui omnia habet: quisquis talis est, securus exspectat diem novissimum, quia non est praeter arcam; jam inter ligna imputribilia computatur, ex quibus arca fabricatur (Gen. VI, 14). Non ergo timeat venturum Dominum; sed speret, et desideret: non enim veniet illi ad inferendas poenas, sed ad finiendas molestias. Hoc autem fit desiderio illius civitatis. Quod ergo monuit Evangelium, impletur ejus civitatis desiderio, quam Psalmus cantat: ita congruit Evangelium huic cantico.
5. Et quam civitatem psalmus iste cantat, audiamus. Audiamus, et cantemus; gaudium nostrum, cum hoc audimus, canticum Dei nostri est. Non enim tantum cantamus, quando voce et labiis sonamus canticum; est et canticum intus, quia sunt et aures cujusdam intus. Voce cantamus, ut nos excitemus; corde cantamus, ut illi placeamus. «Aggaei et Zachariae» Psalmus dicitur. Aggaeus et Zacharias prophetae fuerunt. Erant autem prophetae isti jam in captivitate Jerusalem illius, quae in terra portavit umbram cujusdam coelestis. In illius ergo civitatis captivitate cum essent in Babylonia, prophetaverunt prophetae isti reparationem Jerusalem, prophetaverunt civitatem novam ex reparatione veteris, liberato populo a captivitate (I Esdrae V, 1; et VI, 14). Agnoscimus et istam captivitatem, si vere agnoscimus nostram peregrinationem. In hoc enim mundo, in his tribulationibus saeculi, in hac turba multiplici scandalorum, quodam modo in captivitate gemimus; sed erigemur: praenuntiatur civitas nostra nova futura aequalis. Nam et post istorum prophetationem, et visibiliter contigit, ut totum explicaretur quod ad persolvendam imaginem pertinebat. Reparata est Jerusalem post septuaginta annos captivitatis. Sic Jeremias propheta septuaginta annis, septenario illo numero omnem volubilitatem hujus temporis signat: septenario enim numero volvuntur dies hi, sicut nostis; iidem abeunt, iidem redeunt. Post septuaginta ergo annos, cum prophetavit Jeremias reparari civitatem Jerusalem (Jerem. XXV, 12; et XXIX, 10), factum est, ut et ibi significaretur imago futurorum: significatum est nobis post omnem istam volubilitatem temporis, quae septenario numero volvitur, futuram illam civitatem nostram jam in aeternitate in uno die. In illa quippe habitatione tempus non volvitur, quia habitator ibi non labitur. Hanc cum viderent in spiritu Prophetae; videbant illam, dicebant de ista. Sed haec dicebant de ista, quae in illam ducerent; et illa omnia quae fiebant secundum tempus, secundum corporales motiones, secundum actus hominum, signa erant et praenuntiationes futurorum.
6. [«vers.» 12.] Audiamus jam cantari civitatem illam, et erigamur ad eam. Multum enim nobis eam commendat Spiritus Dei, infundens nobis amorem illius, ut ei suspiremus, et in peregrinatione ingemiscamus, et ad illam venire desideremus. Amemus illam, et ipsum amare ambulare est. Ecce amemus illam ex ore sancto, ex ore prophetico et Dei Spiritu dicentis: «Collauda, Jerusalem, Dominum.» In captivitate adhuc constituti, vident illos greges, imo unum gregem omnium civium, undique collectorum ad illam civitatem; vident gaudium massae, post trituras, post ventilationes jam missae in horreum, nihil timentis, nihil laboris et molestiae patientis; et adhuc hic positi, et in ipsa contritione conversantes praemittunt gaudium spei, et anhelant in illam, quasi conjungentes corda suo Angelis Dei, et futuro illi populo secum in gaudio permansuro. «Callauda, Jerusalem, Dominum.» Quid enim factura es, o Jerusalem? Transiet certe et labor et gemitus. Quid factura es? aratura, seminatura, novellatura, navigatura es, negotiatura es? Quid factura es? An in illis operibus, quamvis bonis et de misericordia venientibus, exerceri te adhuc oportet? Considera numerum tuum, considera undique societatem tuam: vide utrum aliquis esuriat, cui porrigas panem; vide si aliquis sitiat, cui des calicem aquae frigidae; vide utrum aliquis modo apud te peregrinus est, quem hospitio recipias; vide utrum aliquis sit aeger, quem visites; vide utrum aliquis litiget, quem concordes (Matth. XXV, 35, 36); vide utrum aliquis moriatur, quem sepelias. Quid ergo factura es? «Collauda, Jerusalem, Dominum;» ecce hoc est negotium tuum. Sicut solet in titulis scribi, Utere felix: «Collauda, Jerusalem, Dominum.»
7. Estote Jerusalem: mementote de quibus dictum est, «Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges» (Psal. LXXII, 20). Hi sunt qui modo gaudent talibus pompis: inter illos sunt qui propterea hodie non venerunt, quia munus est. Cui munus est? cui damnum? Aut unde munus? aut unde damnum? Non enim illi tantum qui talia edunt, damno feriuntur; sed majori damno percutiuntur, qui talia libenter intuentur. Illorum arca auro exinanitur; istorum pectus justitiae divitiis exspoliatur. Plangunt plerique editores, vendentes villas suas: quomodo debent plangere peccatores, perdentes animas suas! Itane ad hoc clamavit Dominus dominico die, «Vigilate,» ut hodie sic vigilaretur? Obsecro vos, o cives Jerusalem. adjuro vos per pacem Jerusalem, per redemptorem, per structorem, per rectorem Jerusalem, ut convertatis pro illis preces ad Deum. Videant, sentiant quia nugantur; et multum intenti in illa spectacula quae illis placent, aliquando et se spectent, sibique displiceant. In multis enim jam factum gaudemus; et aliquando nos quoque ibi sedimus, et insanivimus: et quam multos putamus ibi nunc sedere, futuros non solum christianos, sed etiam episcopos? Ex praeteritis futura conjicimus; ex his quae jam facta sunt, quae Deus facturus est praenuntiamus. Vigilent preces vestrae; non gratis gemitis, fratres. Prorsus illi qui evaserunt, deprecantes pro his qui periclitantur, quia et ipsi fuerunt in numero periclitantium, exaudiuntur; et abstrahet Deus a captivitate Babyloniae plebem suam, redimet omnino et eruet, et perficietur numerus sanctorum gestantium imaginem Dei. Non ibi erunt, quorum imaginem Deus in civitate sua spernet, et ad nihilum rediget; quia et ipsi in civitate sua, hoc est Babylonia, imaginem ejus ad nihilum redegerunt. Erit ille populus laudans Dominum, quem praevidet modo Spiritus prophetiae; et dicit ut exsultemus in spe, et desideremus ipsam rem. «Collauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Collauda,» quia ex multis constas; «lauda,» quia unum facta es. «Multi,» inquit Apostolus, «unum sumus in Christo Jesu» (I Cor. X, 17). Quoniam ergo multi, collaudamus; quoniam unum, laudamus. Iidem multi qui unum; quia ille in quo unum, semper unus.
8. Quare, inquit haec Jerusalem, collaudo Dominum, et laudo Deum meum Sion? Quae Sion, ipsa Jerusalem. Diversis causis duo nomina. Jerusalem dicta est Visio pacis: Sion dicta est Speculatio. Videte si aliud sonant ista nomina, nisi spectacula; ne putent gentes se habere spectacula, et nos non habere. Aliquando, dimisso theatro aut amphiteatro, cum coeperit ex illa cavea evomi turba perditorum, aliquando tenentes in animo phantasias vanitatis suae, et memoriam suam pascentes rebus non solum inutilibus, sed et perniciosis, gaudentes in eis tanquam in dulcibus, sed pestiferis; vident plerumque, ut fit, transire servos Dei, cognoscunt ipso habitu vel vestis vel capitis, vel fronte notos habent, et dicunt apud semetipsos et secum: O miseros istos, quid perdunt! Fratres, rogemus Dominum pro benevolentia ipsorum, quia bonum illud putant. Bene nobis volunt: sed qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Si odit animam suam, quomodo amabit animam meam? Tamen ipsa perversa et inani et vana benevolentia, si benevolentia dicenda est, dolent nos perdere quod amant; oremus ne perdant quod amamus. Videte qualem Jerusalem exhortetur ad laudem, vel potius praesentiat laudaturam. Non enim illius civitatis laudes, tunc cum videbimus et amabimus et laudabimus, voce prophetica exhortandae et excitandae sunt: sed propterea modo dicunt hoc Prophetae, ut potent, quantum possunt in hac carne constituti, futura gaudia beatorum, et eructantes in aures nostras, excitent amorem illius civitatis. Ferveamus desiderio, non simus spiritu pigri.
9. [«vers.» 13.] Sed videte qualem Jerusalem dicit laudaturam Deum, et unde laudaturam: perfectione quadam beatitudinis. «Collauda,» inquit, «Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.» Et quasi diceret, Unde secura laudabo? «Quoniam confirmavit,» inquit, «vectes portarum tuarum.» Attendite, fratres mei. «Confirmavit,» inquit, «vectes portarum tuarum.» Vectium confirmatio non est portarum apertarum, sed clausarum: unde plerique codices habent, «Confirmavit seras portarum tuarum.» Attendat Charitas vestra. Conclusam Jerusalem dicit laudare Dominum. «Collauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.» Collaudamus modo, laudamus modo, sed inter scandala. Multi quos nolumus, intrant; multi, etsi nolumus, exeunt; ideo crebrescunt scandala: «Et quoniam abundavit iniquitas,» ait Veritas, «refrigescit charitas multorum» (Matth. XXIV, 12): propter intrantes, quos dijudicare non possumus; et exeuntes, quos tenere non possumus. Quare hoc? Quia nondum perfectio, nondum illa beatitudo. Quare hoc? Quia adhuc area, nondum horreum. Tunc ergo quid, nisi ut non timeas tale aliquid futurum? «Collauda» enim, «Jerusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confirmavit vectes portarum tuarum. Confirmavit.» Non dixit, Apposuit, tantum: «Confirmavit» «vectes portarum tuarum.» Nemo exeat, nemo intret. Nemo exeat, gaudemus: Nemo intret, timemus. Nec hoc timeas; cum intraveris, dicetur; tantummodo esto in numero virginum quae portarunt oleum secum.
10. Virgines enim illae animas significant. Non enim vere quinque erant, sed in quinque illis millia sunt. In numero illo quinario millia intelliguntur, non feminarum tantum, sed et virorum: quia uterque sexus dicitur femina, quia Ecclesia; et uterque sexus, hoc est Ecclesia, dicitur virgo. «Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo» (II Cor. XI, 2) Paucorum est virginitas in carne, omnium debet esse in corde. Virginitas carnis, corpus intactum; virginitas cordis, fides incorrupta. Ergo dicitur virgo tota Ecclesia, et masculino genere appellatur populus Dei: uterque sexus populus Dei, et unus populus, et unicus populus; et una Ecclesia, et unica columba: atque in hac virginitate millia sanctorum. Ergo quinque virgines omnes animas intraturas in regnum Dei significant; non sine causa quinario numero, quoniam quinque sunt corporis sensus notissimi omnibus. Per quinque enim januas intrat aliquid per corpus ad animam: aut per oculos intrat quod concupiscas male, aut per aures, aut per olfactum, aut per gustum, aut per contactum. Per has quinque januas quisquis non admiserit corruptionem, inter quinque virgines computatur. Admittuntur autem corruptiones per illicita desideria. Quid autem liceat et non liceat, pleni sunt libri Scripturarum. Ergo opus est ut sis in illis quinque virginibus. Non timebis quod dictum est, Nemo intret. Dicitur enim hoc, et fiet hoc; sed cum intraveris: nemo contra te claudet; sed te ingresso, claudentur portae Jerusalem, et firmabuntur vectes portarum ejus. Nam tu si esse volueris aut non virgo corde, aut, etsi virgo, inter fatuas virgines; foris remanebis, et frustra pulsabis.
11. Quae sunt fatuae virgines? Et ipsae quinque sunt: quae, nisi animae quae habent istam continentiam carnis, ut vitent corruptelas ab omnibus sensibus venientes, quos sensus jam enumeravi? Vitant veluti corruptiones venientes undique, et non in conscientia gerunt bonum suum coram oculis Dei: sed placere inde volunt hominibus, et judicium sequuntur alienum. Favores vulgi aucupantur; viles sibi sunt, cum spectatoribus esse charae volunt; non eis sufficit conscientia. Merito non portant oleum secum. Oleum autem est ipsa gloriatio, propter nitorem et splendorem. Sed quid dicit Apostolus? Vide virgines sapientes portantes oleum secum: «Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero» (Gal. VI, 4). Hae sunt ergo virgines sapientes. Stultae autem accendunt quidem lampades; videntur quidem lucere opera earum: sed deficient, et exstinguentur; quia non de oleo interiore pascuntur. Et dormiunt omnes tardante sponso: quia ex utroque genere hominum obdormiscunt in mortem; et de illis fatuis, et de his sapientibus, tardante adventu Domini, itur in mortem istam corporalem et visibilem, quam somni loco Scripturas ponere notum est omnibus Christianis. Cum diceret de aegrotantibus Apostolus, «Propterea in vobis,» inquit, «multi infirmi et aegri, et dormiunt sufficienter» (I Cor. XI, 30): Dormiunt, inquit, moriuntur. Sed ecce venturus est sponsus, et omnes surgent, sed non omnes intrabunt. Deficient opera stultarum virginum, non habentium oleum conscientiae; non invenient a quibus emant quod illis solebant vendere adulatores. Ab irridentibus enim dicitur, non ab invidentibus: «Ite, emite vobis.» Potierant enim stultae a sapientibus, et dixerant eis: «Date nobis oleum, quia faces nostrae exstinguuntur.» Quid illae sapientes? «Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.» Hoc admonere erat, Quid vobis modo prosunt a quibus emere soletis adulationem? «Et cum eunt,» inquit, «intrarunt illae, et clausum est ostium» (Matth. XXV, 1-13). Cum eunt corde, cum talia cogitant, dum se ab illa intentione alienant, et retro praeterita sua recordantur, eunt quasi ad vendentes: et non inveniunt tunc faventes, non inveniunt tunc laudantes, a quibus solebant laudari, et quasi excitari ad bona opera, non robore bonae conscientiae, sed incitamento linguae atienae.
12. Et illud quod dictum est, «Ne forte non sufficiat nobis,» magna consideratione humilitatis dictum est. Oleum enim quod gestamus in conscientia, judicium est nostrum de nobis ipsis, quales simus; et difficile est ut de se quisque perfecte judicet. Fratres mei, quantumlibet homo proficiat, quantumlibet se ad anteriora extendat, et praeterita obliviscatur (Philipp. III, 13); si jam dicit sibi, Bene est: procedit regula de thesauris Dei, examinat ad liquidum; et quis gloriabitur castum se habere cor? et quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? Sed quid dixit Scriptura? «Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam» (Jacobi II, 13). Quantumcumque proficias, sperabis in misericordiam. Nam si justitia sine misericordia prolata fuerit, in quolibet quod damnet inveniet. Quae nos consolatur Scriptura? Quae hortatur ad misericordiam faciendam, ut omnino crebrescamus in erogando quod amplius habemus. Multa autem superflua habemus, si nonnisi necessaria teneamus: nam si inania quaeramus, nihil sufficit. Fratres, quaerite quod sufficit operi Dei, non quod sufficit cupiditati vestrae. Cupiditas vestra non est opus Dei. Forma vestra, corpus vestrum, anima vestra, hoc totum opus Dei. Quaere quae sufficiant, et videbis quam pauca sint. Viduae suffecerunt duo nummi ad faciendam misericordiam (Marc. XII, 42), suffecerunt duo nummi ad emendum regnum Dei. Ad vestiendos toties venatores quid sufficit editori? Videte quia non solum pauca sunt quae vobis sufficiant; sed nec ipse Deus multa a vobis quaerit. Quaere quantum tibi dederit, et ex eo tollo quod sufficit: caetera quae superflua jacent, aliorum sunt necessaria. Superflua divitum, necessaria sunt pauperum. Res alienae possidentur, cum superflua possidentur.
13. Faciens ergo hujusmodi misericordias, et illam praecipue quae gratis constat, «Dimitte, sicut dimittimus» (Matth. VI, 12); quo nonnisi charitatem erogas, quae crescit cum erogas: faciens ergo et fervens in ipsis bonis operibus misericordiae, quae jam bona opera, ut jam diximus, tunc non erunt necessaria, quia nullus erit miser in quem facienda sit misericordia; exspectabis securus judicium, non tam securus de justitia tua, quam securus de misericordia Dei, quia et tu misericordiam praerogasti. «Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem,» inquit, «misericordia judicio.» Ne putetis, fratres, quia tunc non est justus, quando nostri miseretur, aut recedit a regula justitiae suae. Et cum damnat, justus est; et cum miseretur, justus est. Quid enim tam justum, quam reddere misericordiam praeroganti? Quid tam justum, quam ut in qua mensura mensi fueritis, in ea remetiatur vobis (Id. VII, 2)? Da egenti fratri. Cui fratri? Christo. Si ergo quia fratri, Christo; et quia Christo, Deo, qui est super omnia benedictus in saecula (Rom. IX, 5): Deus egere a te voluit; et tu manus retrahis? Certe tu porrigis manum, et petis a Deo: audi Scripturam, «Non sit manus tua porrecta ad accipiendum, et ad dandum collecta» (Eccli. IV, 36). Erogari sibi vult Deus ex illo quod dedit. Quid enim das quod ille non dedit? quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Aut vero, non dico, Deo, sed cuilibet de tuo das aliquid? De illius das, qui jubet ut des. Praerogator esto, non invasor. Haec ergo faciens, et si bona humilitate dicis de illo oleo, «Ne forte non sufficiat nobis,» intras et clauditur. Audi Apostolum hoc dicentem: «Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer» (Ibid., 3). Quando enim potestis dijudicare conscientiam meam? quando examinare quo animo facio, quidquid facio? quantum possunt homines de alio judicare? Plus homo utique ipse de se; sed Deus plus de homine, quam homo de se. Ergo si talis fueris, intrabis; in quinque illis virginibus eris: caeterae fatuae excludentur. Nam hoc habes in Evangelio, Claudetur ostium, et stabunt et clamabunt, «Aperi nobis;» et non aperietur: «Quoniam confirmavit vectes portarum tuarum. Confirmavit,» inquit, «vectes portarum tuarum:» secura sta, secura lauda, sine fine lauda. Fortiter clausae sunt portae tuae; non exit amicus, non intrat inimicus: «Confirmavit vectes portarum tuarum.»
14. «Benedixit filios tuos in te.» Non vagantur foris, non peregrinantur; intus gaudent, intus laudant, intus benedicuntur; intus non parturiunt, quia jam neminem pariunt. Filii sunt, sancti sunt: isti filii sancti jam laudantes et gaudentes, parturiti et parti sunt matre charitate, inclusi sunt colligente charitate. Audi charitatem parturientem illos: qua praeditus Paulus apostolus, non solum paternum, sed et maternum cor gerens in filios, «Filii mei,» inquit, «quos iterum parturio» (Gal. IV, 19). Cum Paulus eos parturiebat, charitas parturiebat: cum charitas eos parturiebat, Dei Spiritus parturiebat; charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 6). Ergo colligat quos parturivit et peperit. Modo jam intus filii sunt, securi sunt: volarunt de nido timoris, volarunt in coelestia, volarunt in aeterna; jam nihil metuunt temporale.
15. [«vers. 14.] Benedixit filios tuos in te.» Quis? «Qui posuit fines tuos pacem.» Quomodo exsultastis omnes? Hanc amate, fratres mei. Multum delectamur, quando clamat de cordibus vestris pacis dilectio. Quomodo vos delectavit? Nihil dixeram, nihil exposueram; versum pronuntiavi, et exclamastis. Quid de vobis clamavit? Dilectio pacis. Quid ostendi oculis vestris? Unde clamatis, si non amatis? unde amatis, si non videtis? Invisibilis est pax. Quis est oculus quo visa est, ut amaretur? Neque enim acclamaretur, nisi amaretur. Haec sunt spectacula quae exhibet Deus rerum invisibilium. Quanta pulchritudine intellectus pacis corda vestra percussit? Quid jam ego loquar de pace, aut de laude pacis? Praevenit omnia verba mea vester affectus: non impleo; non possum, infirmus sum. Differamus omnes laudes pacis ad illam patriam pacis. Ibi eam plenius laudabimus, ubi eam plenius habebimus. Inchoatam in nobis si sic amamus, perfectam quomodo laudabimus? Ecce hoc dico, o filii dilecti, o filii regni, o cives Jerusalem, quoniam in Jerusalem visio pacis est; et omnes qui amant pacem, benedicuntur in ea, et ipsi intrant cum clauduntur portae, et firmantur vectes. Hanc quam nominatam sic amatis et diligitis, ipsam sectamini, ipsam desiderate; ipsam in domo, ipsam in negotio, ipsam in uxoribus, ipsam in filiis, ipsam in servis, ipsam in amicis, ipsam in inimicis diligite.
16. Ipsa est pax quam non habent haeretici. Quid agit pax in hujus adhuc regionis incertis, in ista peregrinatione mortalitatis nostrae; cum adhuc nemo est alteri conspicuus, nemo videt cor alterius? quid agit pax? De incertis non judicat, incognita non confirmat; proclivior est ad bene credendum de homine, quam ad male suspicandum. Non se multum dolet errare, cum bene credit etiam de malo; perniciose autem, cum male sentit forte de bono. Nescio qualis sit: quid perdo, si credo quia bonus est? Si incertum est, licet ut caveas, ne forte verum sit; non tamen damnes, tanquam verum sit. Hoc pax jubet. «Quaere pacem,» ait, «et sequere eam» (Psal. XXXIII, 15). Haeresis quod monet? Damnat incognitos, damnat totum mundum: Periit totus mundus, nullus est Christianus, Africa remansit. Bene judicasti. De quo tribunali dicis tu sententiam in orbem terrarum? in quo foro ante te mundus stetit? Nolo mihi credatur, sed nec tibi: Christo credatur, Spiritui Dei per Prophetas credatur, Legi Moysi credatur. Quid dixit Moyses de futuris his temporibus? Ad Abaraham dictum est: «In semine tuo benedicentur omnes gentes» (Gen. XXII, 18). An dubitas quid sit semen Abrahae? Puto quia cum Apostolus dixerit, non dubitabis: aut si et de Apostolo dubitabis, quare, Pax, pax; et non est pax (Jerem. VI, 14)? Quid dicit Apostolus? «Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus» (Galat. III, 16). Ecce ante millia annorum dictum est Abrahae, «In semine tuo benedicentur omnes gentes:» quod ante millia annorum dictum est, et ab uno creditum, modo jam videmus impletum. Hac legimus, hac intuemur, et tu resistis de transverso veniens? Quid dicturus? Noli credere. Cui? Spiritui Dei? Deo loquenti ad Abraham? Et cui credo? Tibi? Non hoc dico, inquies. Non hoc dicis? non dicis: Mihi potius crede, quam Spiritui Dei et Deo loquenti ad Abraham? Quid ergo mihi dicis? Ille tradidit, et ille tradidit. De Evangelio recitas hoc, de Apostolo, de Prophetis? Discute omnes Scripturas, lege mihi hoc ex eis quibus credo; tibi enim non credo. Unde lecturus es? Hoc mihi pater meus, ait, hoc mihi avus meus, hoc mihi frater meus, hoc mihi episcopus meus. Sed hoc Abrahae Deus: «In semine tuo benedicentur omnes gentes.» Audit unus homo et credit, et fit in multis post multa tempora. Quando dictum est, creditur: quando impletum est, dubitatur? Hoc ergo dixit Moyses, dicant et Prophetae. Vide commercium emptionis nostrae. Christus pendet in ligno; vide quanto emit, et sic videbis quid emit. Empturus est aliquid; ipsum aliquid nondum scis. Vide, vide quanti, et videbis quid. Sanguinem fudit, sanguine suo emit, sanguine Agni immaculati emit, sanguine unici Filii Dei emit. Quid emptum est sanguine unici Filii Dei? Adhuc vide quanti. Propheta dixit longe antequam fieret: «Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea.» Magnum pretium video, Christe; videam quid emisti: «Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae.» In uno eodemque psalmo emptorem video, et pretium, et possessionem. Emptor Christus est, pretium sanguis, possessio orbis terrarum. Voces ipsas propheticas audiamus, contradicentes litigatoribus haereticis. Ecce possessio Domini mei. Jus lego in psalmo, «Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium.» Et vide jurgantem, vide jus defendentem: «Quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium» (Psal. XXI, 17, 18, 28, 29). Ipse qui emit Christus, non qui apostatavit Donatus. «Adorabunt:» recte, «adorabunt omnes patriae gentium in conspectu ejus.» Quare recte? «Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.» Illud Moyses, hoc Prophetae, et alia multa millia. Quis numerat testimonia de Ecclesia toto terrarum orbe diffusa? quis numerat? Non sunt tot haereses contra Ecclesiam, quot sunt testimonia Legis pro Ecclesia. Quae pagina non hoc sonat? quis versus non hoc loquitur? Omnia clamant pro unitate dominica, quia posuit fines Jerusalem pacem. Tu contra ista latras, haeretice! Unde merito dicitur in illa civitate, quod scriptum est in Apocalypsi, «Canes foras» (Apoc. XXII, 15). Tu contra ista latras. Unde judicasti de orbe terrarum, ut dicere coeperam? quo tribunali? Praesumptione videlicet cordis tui. Altum tribunal, sed ruinosum. Dixit hoc Moyses, dixerunt hoc Prophetae; et nondum credunt, qui se christianos videri volunt!
17. Torquebatur quidam dives apud inferos, desideravit aquae stillam de digito contempti ante januam suam pauperis, quoniam urebatur in flammis. Et cum ei non daretur, quia «judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam;» cum ergo ei non daretur, dixit ad Abraham: «Pater Abraham, mitte Lazarum. Habeo ibi quinque fratres; annuntiet eis quae hic patior, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum.» Et quid illi Abraham? «Habent illic Moysen et Prophetas.» Et ille: «Non, pater Abraham; sed si quis ex mortuis resurrexerit, credent.» Et Abraham: «Si Moysen,» inquit, «et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent» (Luc. XVI, 19, 31). De quibus dixit, «Habent ibi Moysen et Prophetas?» De his utique qui adhuc vivebant, quibus adhuc tempus correctionis largum erat, qui nondum venerant in loca illa tormentorum. «Habent ibi,» inquit, «quos audiant, Moysen et Prophetas.» Non credunt his, «sed si quis a mortuis resurrexerit, credent. Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent.» Sententia Abrahae est. Abrahae sententia ubi, et unde? De quodam excelso loco, et pleno quietis et felicitatis, quem vidit ille, qui cruciabatur in flamma, levatis oculis suis; quando in ejus gremio, id est in ejus secreto, vidit pauperem feliciter exsultantem: inde prolata est ista sententia. Vide de quo tribunali. Ibi enim habitat Deus, quia in sanctis habitat Deus. Unde optat Apostolus et dicit, «Dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum» (Philipp. I, 23): et latroni illi dicitur, «Hodie mecum eris in paradiso» (Luc. XXIII, 43). Ergo Dominus cum Abraham et in Abraham manens dixit istam sententiam: «Habent ibi Moysen et Prophetas; si» illos «non audiunt, neque si aliquis a mortuis resurrexerit, credent ei.» O haeretici, habetis hic Moysen et Prophetas: adhuc vivitis, adhuc potestis audire, adhuc licet corrigi, animositatem frenare; veritatem tenere ad huc conceditur: disceptate vobiscum utrum audiendus sit Moyses et Prophetae, qui fidei suae testimonia tanta exhibuerunt; cum videamus sic currere res humanas, ut ab ipsis praedictae sunt. Quid dubitatis adhuc credere Moysi et Prophetis? quid dubitatis audire? An forte quaeritis resurgentem a mortuis, utrum et ipse vobis dicat de Ecclesia sua? Quaesivit hoc dives apud inferos, aliquem mitti ex mortuis ad fratres suos: reprehensus est quia hoc quaesivit; sufficere debuerunt fratribus ejus Moyses et Prophetae. Ad hoc ille frustra quaesivit, ut vos jam exemplo admoniti, ne frustra et sero quaerentes, sicut ille torqueamini. Audiatis Moysen et Prophetas. Quid dixit Moyses? «In semine tuo benedicentur omnes gentes.» Quid dixerunt Prophetae? «Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae.» Adhuc mihi dicturus es: Surgat aliquis ex mortuis; ego non credo, nisi aliquis inde venerit, et dixerit? O Domine, gratias misericordiae tuae: voluisti mori, ut aliquis ab inferis surgeret; et ipse aliquis, non quicumque, sed Veritas surrexit ab inferis. Qui verum de inferis diceret, etsi ad inferos non veniret; tamen propter voces imperitorum malorum, ecce ipse mortuus est, ecce resurrexit ab inferis. Quid dicis, haeretice? quid dicis? Modo te audiam, finitae sunt omnes excusationes tuae; etsi verba diceres divitis apud inferos constituti, surrexit a mortuis Christus: dignaris vel ipsum audire? Ecce quod forte similis diviti mortuo vivus desiderabas, surrexit ab inferis: non pater tuus, non avus tuus, non illi surrexerunt qui nescio quos nomine traditionis infamaverunt. Sed ecce non infamaverunt, verum dixerunt; vis nosse quam nihil ad me? Audiamus simul quid dixerit qui surrexit ab inferis. Quid pluribus immorer? Audiamus, jam aperiatur Evangelium, legatur quod factum est tanquam fiat: ponantur ante oculos nostros gesta praeterita, propter cavenda futura. Ecce Christus surgens a mortuis, ostendit se discipulis suis. Nuptiae ipsius; ipse sponsus, Ecclesia sponsa. Ecce sponsus qui dicebatur mortuus, absumptus, finitus; ecce integer resurrexit, ecce ostenditur oculis discipulorum, ecce praebetur contrectantibus manibus, ecce tetigerunt cicatrices, quae desperatae sunt vulnera. Exhibuit se oculis eorum videndum, manibus contrectandum: putant spiritum esse; desperaverunt enim de salute sua. Exhortatur eos, confirmat in fide: «Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.» Tangunt, gaudent, trepidant. «Et cum adhuc trepidarent prae gaudio;» sic habes scriptum. Etsi certa sunt, quae multum laeta sunt vix creduntur. Dubitatio quaedam veluti tardius credentis, condit voluntatem tenentis. Necesse est ut plus homo gaudeat, cum venerit quod desperaverat. Nam ad ipsum gaudium condiendum et augendum, noluit se statim cognosci. Tenuit visus discipulorum suorum, illorum duorum quos invenit in via colloquentes jam in desperatione, et dicentes: «Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel.» Putaverant hoc, jam non putabant. Jam spes cum eis non erat, et Christus cum eis erat: sed qui se reddidit, et spem reduxit. Postea ergo dixit, posteaquam eum illi in panis fractione cognoverunt, et obtulit se aliis discipulis suis, cum putarent spiritum esse, «Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum adhuc prae gaudio trepidarent: Habetis hic, ait, quod manducetur?» Accepit, benedixit, manducavit, et dedit eis. Expressa est veritas corporis, ablata est omnis suspicio falsitatis. Quid deinde? «Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me?» Et quia illi credebant Moysi et Prophetis: verum enim erat quod dixit Abraham, «Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent:» quia ergo credebant Moysi et Prophetis, et non erant de ipsis quos reprehendit Abraham, audierunt quod ait Dominus, «Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me?» Ecce qui crediderunt Moysi et Prophetis, videte quemadmodum ex ipsorum testimonio credunt ei qui surrexit a mortuis: «Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas; et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et a mortuis resurgere tertia die.»
18. Habes jam sponsum Ecclesiae. Et non hinc tacuit Moyses, non hinc tacuerunt Prophetae, Christum resurrecturum a mortuis tertia die; passurum, resurrecturum. Descriptus est nobis sponsus, ut non erremus. Sed nescio qui existunt, et quia non erramus in sponso, et ipsi videntur ea quae et nos credere de sponso, ut a membris sponsi nos avocent, dicunt nobis: Ipse est quidem sponsus quem creditis, quem et nos credimus: sed sponsa non est ipsa Ecclesia quam tenetis. Et quae illa est? Pars Donati. Et hoc est quod tu dicis: hoc tu dicis, an sponsus? Tu dicis, an Deus per Moysen? Ecce per Moysen Ecclesiam teneo: dictum est a Moyse, «In semine tuo benedicentur omnes gentes.» Tu dicis, an Spiritus Dei per Prophetas? Ecce per Prophetas Ecclesiam teneo: dictum est per Prophetam, «Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae.» Ecce jam teneo testimonium Legis et testimonium Prophetarum; audiamus et eum qui surrexit a mortuis. Ostendit se sponsum, tenemus eum. Confirmavit demonstrando, exhibendo testimonia. Hoc enim Moyses, hoc Prophetae, «quia oportebat pati Christum, et resurgere tertia die.» Jam ergo quia tenemus ambo sponsum ex ipsis verbis, et puto quia jam incipis mecum credere et his verbis Moysi, et Prophetis; credamus et ei qui resurrexit a mortuis. Sequatur, et dicat. O Domine, video jam sponsum Christum; factum est: ne quis me avocet a membris sponsae tuae, et non sis mihi caput, si ego in membris ejus non fuero; dic mihi et de Ecclesia aliquid; quia jam de sponso ejus non dubito. Audi et de Ecclesia. Sequitur et dicit: «Praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum.» Nihil verius, «praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum.» Sed hoc ubi? Alii enim dicunt, «Ecce hic;» alii, «Ecce illic.» Et quid ipse? «Nolite credere: exsurgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dicent, Ecce hic, et ecce illic» (Matth. XXIV, 23, 24). Non enim de ipso capite dicunt, «Ecce hic, et ecce illic;» notum est enim quod Christus in coelis est: sed de Ecclesia ubi Christus est, qui ait, «Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi» (Id. XXVIII, 20). Sed ait Dominus: «Nolite credere:» qui dicit, «Ecce hic, et ecce illic,» partes ostendit; ego totum emi. Dicat mihi hoc Evangelium: dic hoc ipse ex Evangelio, quia jam resurrexisti a mortuis, ut credant tibi qui credunt Moysi et Prophetis; dic mihi hoc tu. Audio: «Oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem» (Luc. XXIV, 13-47). Quid est, haeretice? Certe cum recitarem Moysen, cum recitarem Prophetas, distulisti ad eum qui resurrecturus erat a mortuis: ecce resurrexit, ecce dixit; tam nullam habet dubitationem Ecclesia Christi et uxor Christi, quam nullam habet dubitationem corpus Christi, demonstratum oculis, contrectatum manibus discipulorum. Ecce qui resurrexit a mortuis utrumque ostendit: ostendit caput, ostendit membra; ostendit sponsum, ostendit sponsam. Aut utrumque mecum crede, aut illud in damnationem tuam credis. Quid enim quia resurrexit a mortuis, quia in eodem corpore resurrexit? Bene, quia cicatrices ostendit; quia ut crucifixus est, ut sepultus, ita redditus, ita demonstratus: optime credis; audi illum loquentem in quem credis. «Praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum.» Ubi? Per latas terras. Si vellem illud ego dicere, jam luctans adversus haereticos, jam pugnans, jam habens cum illis conflictum tantae quaestionis; non illud dicerem sic contra praesentes haereticos, quomodo illud dixit ille contra futuros. Quid vis amplius? Remissio peccatorum in Christi nomine praedicatur. Ubi? «Per omnes gentes.» Unde? Incipiens «ab Jerusalem.» Communica huic Ecclesiae. Quare litigamus? Coepit enim haec Ecclesia ab Jerusalem ista terrena, ut gaudeat inde Deo in illa Jerusalem coelesti. Ab hac enim incipit, ad illam terminat. In illa tota Ecclesia erit, ab ista exordium fidei sumpsit.
19. Lege Actus Apostolorum, si forte mentior, quomodo ibi erant congregati discipuli, cum veniret Spiritus sanctus; ut ostendatur tibi quod dixit Dominus, «Incipientibus ab Jerusalem;» quomodo linguis omnium locuti sunt in quos venit Spiritus sanctus (Act. I, 4-14; et II, 1-12). Quare non vis loqui omnium linguis? Ecce ibi omnes linguae sonuerunt. Quare modo cui datur Spiritus sanctus, non loquitur omnium linguis? Hoc enim tunc erat indicium venientis in homines Spiritus sancti, ut linguis omnium loquerentur. Modo quid dicturus es, haeretice? quia non datur Spiritus sanctus? Non dico, Ubi? Datur, an non datur? Si non datur; quid est quod agitis, loquendo, baptizando, benedicendo? Quid est quod agitis? Inania celebratis. Ergo datur. Si datur; quare linguis omnium non loquuntur quibus datur? Numquid defecit donum Dei, aut minor est fructus? Creverunt zizania, sed et triticum: «Sinite utraque crescere usque ad messem» (Matth. XIII, 30). Non dixit, Crescant zizania, decrescat frumentum; utrumque crevit. Quare non apparet modo Spiritus sanctus in linguis omnibus? Imo vero apparet in linguis omnibus: tunc enim nondum erat Ecclesia per terrarum orbem diffusa, ut membra Christi in omnibus gentibus loquerentur. Tunc implebatur in uno, quod praenuntiabatur in omnibus. Jam totum corpus Christi loquitur omnium linguis: et quibus nondum loquitur, loquetur. Crescet enim Ecclesia, donec occupet omnes linguas. Quod vos deseruistis, quousque crevit! Tenete nobiscum quousque accessit, ut nobiscum perveniatis ad quae nondum accessit. Loquor omnium linguis, audeo tibi dicere. In corpore Christi sum, in Ecclesia Christi sum: si corpus Christi jam omnium linguis loquitur, et ego in omnibus linguis sum; mea est graeca, mea est syra, mea est hebraea, mea est omnium gentium, quia in unitate sum omnium gentium.
20. Ergo, fratres, coepit Ecclesia ab Jerusalem; iit per omnes gentes: quid evidentius hoc testimonio Legis, Prophetarum, ipsius Domini? Apostolorum ubique personant voces, reddentes testimonium spei nostrae in unitate corporis Christi. Gaudete in frumentis, tolerate zizania, gemite in tritura, suspirate in horreum. Veniet illud tempus quo gaudebimus, confirmatis vectibus portarum Jerusalem. Intret qui intraturus est. Qui illuc manifestus intrabit, huc fictus non intrat. Qui autem huc fictus intrat, foris est. Foris est, et nescit: ventilabrum probabit, vectes probabunt. Qui modo vere intus et veraciter intus, ibi firmiter intus: qui autem hic tolerando intus, ibi gaudendo intus. Fines enim Jerusalem pax; quia, «Posuit,» inquit, «fines tuos pacem.» Modo desideramus pacem, quam hic habemus in spe. Adhuc enim in nobis ipsis qualis pax? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Ubi plena pax in uno homine? Quando erit plena in uno homine, tunc erit plena in omnibus civibus Jerusalem. Quando erit plena pax? Quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53): tunc plena pax, tunc firma pax; nihil litigat adversus animam in homine, non ipsa adversum se, ex quadam parte saucia; non carnis fragilitas, non indigentia corporis, non fames, non sitis, non frigus, non aestus, non lassitudo, non ulla inopia, non provocatio rixae, non certe ipsa sollicita cautela et vitandi inimici et diligendi. Haec omnia, fratres mei, litigant adversum nos; nondum est plena et perfecta pax. Quod clamastis jamdudum nominata pace, ex desiderio clamastis; clamor vester de siti fuit, non de saturitate: quia ibi erit perfecta justitia, ubi perfecta pax. Modo esurimus et sitimus justitiam. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Quomodo ipsi saturabuntur? Cum ad pacem venerimus. Ideo cum dixisset, «Qui posuit fines tuos pacem;» quia ibi saturitas et nulla indigentia, subdidit statim, «Et adipe frumenti satians te»
21. Fratres, quoniam pax ipsa de qua loquimur, nondum est in totis nobis, id est in unoquoque nostrum tota, adhuc forte spiritum vestrum delectat audire: sed si nihil resistit et rebellat ex corpore, finiemus Psalmum. Fatigatos vos nunquam sentio; tamen vereor, novit Deus, ne oneri sim vobis aut quibusdam fratribus: et video studia multorum exigentium de me hunc laborem et hunc sudorem, quem credo in Domino non futurum infructuosum. Gaudeo tantam esse voluptatem in veritate verbi Dei, ut studium vestrum bonum in bono et de bono, vincat studium insanorum qui sunt in amphitheatro. Numquid illi si tam diu starent, adhuc spectarent? Ergo, fratres, audiamus caetera, quia hoc vultis. Adsit Dominus, adsit et viribus et mentibus nostris. «Qui posuit fines tuos pacem,» ad illam Jerusalem dicit: «et adipe frumenti satians te.» Transit fames et sitis justitiae, succedit saturitas. Qui ibi erit adeps frumenti, nisi panis ille qui descendit de coelo ad nos (Joan. VI, 51)? In patria ipsa quomodo saturabit, qui in peregrinatiane sic pavit?
22. [«vers.» 15.] Jam modo de ipsa peregrinatione nostra locuturus est, qua venitur ad illam Jerusalem ubi collaudabimus Dominum, laudabimus Dominum Deum nostrum, nos Jerusalem, nos Sion, quando confirmabuntur vectes portarum nostrarum. Etenim ille qui tunc satiabit adipe frumenti, quid facit in ista peregrinatione? Hoc quod sequitur: «Qui emittit verbum suum terrae.» Ecce in terra laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi: quando levaremur ad adipem frumenti et satietatem, nisi mitteret verbum suum terrae, qua gravabamur; terrae, qua impediebamur a reditu? Misit verbum suum, non deseruit etiam in eremo, pluit manna de coelo. «Qui emittit verbum suum terrae;» et venit ad terras verbum ejus. Quomodo? aut quod est verbum ejus? «Usque in velocitatem currit verbum ejus.» Non dixit, Velox est verbum ejus: «currit verbum ejus usque in velocitatem.» Intelligamus, fratres; non potuit eligere melius verbum. Calidus calore calescit, frigidus frigore frigescit, velox velocitate velox fit. Quid calidius ipso calore, quo calescit quidquid fit calidum? Quid frigidius ipso frigore, quo frigescit quidquid frigidum fit? Quid ergo velocius ipsa velocitate, qua velox fit quidquid velociter currit? Possunt dici multa velocia, et alia magis et alia minus; et tanto quaeque res velox est, quanto est particeps velocitatis. Illa res magis est particeps velocitatis; ergo magis velox: aut minus particeps velocitatis; ergo minus velox. Ipsa itaque velocitate quid velocius? Ergo quo usque currit? «Usque in velocitatem.» Quantum vis auge quod velox est verbum, et dic: Velocius est quam illud aut illud, quam aves, quam venti, quam Angeli. Numquid aliquid horum tantum, quanta ipsa velocitas, usque in ipsam velocitatem? Velocitas ipsa quid est, fratres? Ubique est, non est in parte. Hoc pertinet ad Verbum Dei, non esse in parte, ubique esse per seipsum Verbum, ex quo Dei Virtus et Dei Sapientia est (I Cor. I, 24), nondum assumpta carne. Si cogitemus Deum in forma Dei, Verbum aequale Patri; ipsa est Sapientia Dei, de qua dictum est: «Attingit in fine usque ad finem fortiter» (Sap. VIII, 1). Quanta velocitas! «Attingit a fine usque ad finem fortiter.» Sed forte immobilitate attingit. Si immobilitate, tanquam moles aliqua saxea impleat locum aliquem; dicitur quod attingit ejusdem loci a fine usque ad finem, non tamen motu. Quid ergo dicimus? non habet motum Verbum illud, et Sapientia illa stolida est? Et ubi est quod dicitur de Sapientiae Spiritu? Cum multa dicerentur: «Acutus,» inquit, «mobilis, certus, incoinquinatus» (Id. VII, 22). Sic utique sapientia Dei mobilis. Si ergo mobilis; quando hoc tangit, illud non tangit? aut hoc tangit, illud deserit? Et ubi est velocitas? Hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam inclusa teneatur. Sed cogitare ista non possumus; pigri sumus. Quis ista cogitet? Et revera, fratres, quoniam dixi quomodo potui (si tamen potui, si intellexi), et quomodo potuistis intellexistis. Sed quid dicit Apostolus? «Ei autem qui potens est facere supra quam petimus, aut intelligimus» (Ephes. III, 20). Quid hic ostendit? Quia quotiescumque intellexerimus, non intelleximus sicuti est. Quare hoc? «Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam» (Sap. IX, 15). Ergo in terra frigidi sumus. Velocitas enim fervens est; et omnia ferventia velociora, omnia frigida tardiora. Nos tardi, ergo frigidi. Illa autem Sapientia currit usque in velocitatem. Ergo ferventissima est; nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7).
23. [«vers.» 16.] Nos ergo, qui frigidi corporis tarditate, vinculo terrenae vitae hujus corruptibilis onerati, nullamne spem habemus ad capiendum Verbum, quod usque in velocitatem currit? An vero ille quamvis ex corpore in infima depressos deseruit? Nonne ipse praedestinavit nos, antequam in isto mortali et pigro corpore nasceremur? Qui ergo praedestinavit nos, dedit terrae nivem, ipsos nos. Jam enim veniamus ad illos Psalmi versus subobscuros; incipiant illa involucra evolvi: quoniam vos verbum Dei, quanto magis per nos dicitur, tanto avidiores invenit. Ecce nos pigri in hac terra quasi congelavimus hic. Et quomodo contingit nivibus; sursum enim gelant, et in ima decidunt: sic frigescente charitate decidit humana natura in has terras, et pigro corpore involuta velut nix facta est. Sed in ista nive sunt praedestinati filii Dei. Dat enim ille «nivem velut lanam.» Quid est, «velut lanam?» Id est, de nive quam dedit, de istis pigris adhuc spiritu et frigidis quos praedestinavit, facturus est aliquid. Lana enim materies vestis est: lana cum videtur, veluti praeparatio est aliqua ad vestem. Ergo quia praedestinavit hos qui ad tempus frigidi repunt in terra, et nondum fervent spiritu charitatis (de praedestinatione enim adhuc loquitur), veluti lanam dedit hos Deus; facturus est inde vestem. Merito in monte vestis Christi fulsit, sicut nix (Matth. XVII, 2). Fulgebat vestis Christi, sicut nix, tanquam de illa lana jam facta erat tunica; de qua lana, id est de nive quam dedit sicut lanam, adhuc praedestinati, pigri erant: sed exspecta, vide quid sequatur; quia sicut lanam dedit eos, fit inde tunica. Quomodo enim dicitur Ecclesia corpus Christi, dicitur et vestimentum Christi ipsa Ecclesia: inde est illud quod ait Apostolus, «Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam» (Ephes. V, 27). Ergo exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam; faciat sibi vestem de illa lana quam praedestinavit in nive. Adhuc in hominibus incredulis, et frigidis, et pigris, faciat vestem de hac lana. Ut abluatur a maculis, mundetur fide; ut rugam non habeat, tendatur in cruce. «Qui dat nivem sicut lanam.»
24. Jam si praedestinati sunt, vocandi sunt. «Quos» enim «praedestinavit, illos et vocavit» (Rom. VIII, 30). Jam quomodo vocantur ex languore corporis illius, ut sani fiant? quomodo vocantur? Audi Evangelium: «Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam» (Matth. IX, 13). Incipit ergo jam praedestinatione nivis illius cognoscere torporem suum, accusare peccatum suum; incipit vocatione venire ad poenitentiam. Merito ergo «qui dat nivem velut lanam,» propter confectum tunicae futurae; etiam propter vocationem in poenitentiam, «nebulam velut cinerem spargit. Nebulam,» inquit, «velut cinerem spargit:» quis? «Qui dat nivem sicut lanam.» Quos enim praedestinavit, vocat in poenitentiam; quia «quos praedestinavit, illos et vocavit.» Cinis autem ad poenitentiam pertinet. Audi vocantem ad poenitentiam, cum exprobravit quibusdam civitatibus, dicens: «Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim,» inquit, «in cilicio et cinere poenitentiam egissent» (Matth. XI, 21). Ergo «nebulam velut cinerem spargit.» Quid est, «Nebulam velut cinerem spargit?» Cum vocatur quisque ad intelligendum Deum, et dicitur illi, Cape veritatem, incipit velle capere veritatem, non sufficit, videt se quamdam caliginem pati, quam antea non videbat. Ad hoc est ergo illa nebula, ut noveris nescire te, et noveris quid scire oporteat, et videas te invalidum ad illud sciendum quod oportet sciri. Nam si in ista nebula jam ante praesumpseris scire, audies ab Apostolo: «Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire» (I Cor. VIII, 2). Ergo nondum comprehendisti, adhuc nebulam pateris. Sed non te deseruit qui accendit tibi lucernam carnis suae. Non erras in nebula; fide sequere. Sed quia conaris videre, et non potes, poeniteat te peccatorum; quia nebula velut cinis sparsa est. Jam te poeniteat contumacem te fuisse adversus Deum; jam te poeniteat secutum te fuisse vias tuas malas. Pervenisti in istam difficultatem illius beatae visionis; et erit tibi salubris nebula quam sicut cinerem spargit Deus. Tu ipse es adhuc nebula, sed velut cinis. Adhuc enim poenitentes volulantur in cinere, fratres mei, tanquam similes se contestantes, dicentes Deo suo: «Cinis sum.» Dixit enim quaedam Scriptura: «Despexi meipsum et distabui, et aestimavi me terram et cinerem» (Job XXX, 19). Haec est humilitas poenitentis. Quando Abraham loquitur ad Deum suum, et quando vult sibi aperiri incendium Sodomorum: «Ego,» inquit, «terra et cinis sum» (Gen. XVIII, 27). Quomodo fuit ista semper humilitas in magnis et sanctis viris? «Nebulam» ergo «velut cinerem spargit:» quare? Quia «quos praedestinavit, illos et vocavit,» qui non venit «vocare justos, sed peccatores in poenitentiam.»
25 [«vers. 17, 18.] Qui mittit crystallum suum velut frusta panis.» Non denuo laborandum est dicere quid sit crystallum. Praelocuti enim sumus, et credo non excidisse Charitati vestrae. Quid est ergo, «Mittit crystallum suum velut frusta panis?» Quomodo nix illa ipsius, quia praedestinatorum est; quomodo nebula illa ipsius, quia ipsi vocantur ad poenitentiam, qui praedestinati sunt ad salutem: sic est quodammodo crystallum ipsius. Quid est crystallum? Multum obduruit, multum congelavit; non jam sicut nix facile solvi potest. Nix multorum annorum tempore durata et serie saeculorum, crystallum dicitur: et hoc mittit velut frusta panis. Quid hoc sibi vult? Fuerunt nimis duri, non jam nivi, sed crystallo comparandi: et ipsi praedestinati sunt, et vocati; et quidam eorum ita ut pascerent alios, et essent utiles et aliis. Et quid opus est ut numeremus multos forte quos novimus, illum aut illum? Occurrit unicuique cogitanti, ex iis quos novit, quam forte duri et pertinaces et obnitentes adversus veritatem fuerunt, et modo praedicant veritatem: facti sunt frusta panis. Quis ille unus panis? «Multi,» inquit Apostolus, «Unum corpus sumus in Christo» (Rom. XII, 5): «unus panis, unum corpus multi sumus,» ipse dicit (I Cor. X, 17). Ergo si unus panis totum corpus Christi, membra Christi frusta panis sunt. De quibusdam duris facit membra sua, et utilia ad alios pascendos. Quid imus per multos? Notissimum illum Paulum apostolum intueamur. Nihil nobis isto viro notius, nihil suavius, nihil in Scripturis familiarius est. Et si fuerint qui ex tanta duritia, in quanta ipse fuit, panis fierent; ipso proposito ad exemplum, omnes occurrant, ut explicetur sensus iste, «Mittit crystallum suum sicut frusta panis.» Ecce crystallum erat apostolus Paulus, durus, obnitens veritati, clamans adversus Evangelium, tanquam indurans adversus solem. Iste quam durus fuit, crescens in Lege, eruditus ad pedes Gamalielis Legis doctoris (Act. XXII, 3)! Non audiebat Moysen et Prophetas Christum praedicantes? Magna duritia! Certe Gentes non audierant Prophetas, non audierant Moysen: frigidi erant, sed crystallum non erant. Ille qui credebat in verbis praedicantibus Christum, et Christo venienti non credebat, nimis obduraverat. Quia ergo crystallum erat, nitidus videbatur et candidus; sed durus et nimium gelidus. Quomodo nitidus et candidus? «Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem Pharisaeus.» Vide nitorem crystalli. Audi duritiam crystalli: «Secundum aemulationem persequens Ecclesiam Christi» (Philipp. III, 5, 6). Inter lapidatores sancti Stephani martyris, ibi erat iste durus, et forte caeteris durior: omnium enim lapidantium vestimenta servabat, ut omnium manibus lapidaret (Act. VII, 57).
26. Ergo videmus nivem, nebulam, crystallum: bonum est ut ille spiret, et solvat. Si enim ille non spiraverit, si non ipse duritiam glaciei hujus dissolverit, «In faciem frigoris ejus quis subsistet? In faciem frigoris ejus,» cujus? Dei. Unde est ejus frigus? Ecce deserit peccatorem, ecce non vocat, ecce non aperit sensum, ecce non infundit gratiam: solvatur homo, si potest, glacie stultitiae. Non potest. Quare non potest? «In faciem frigoris ejus quis subsistet?» Vide ergo congelascentem illum, et dicentem: «Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Ecce frigesco, ecce congelasco; quo calore solvar, ut curram? «Quis me liberabit de corpore mortis hujus? In faciem frigoris ejus quis subsistet?» Et quis seipsum liberabit, si ille deseruerit? Et quis liberat? «Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum» (Rom. VII, 23-25). Audi et hic gratiam Dei: «Qui mittit crystallum suum sicut» «frusta panis: in faciem frigoris ejus quis subsistet?» Ergo desperatio est? Absit. Sequitur enim: «Emittet verbum suum, et tabefaciet ea.» Non ergo desperet nix, non desperet nebula, non desperet crystallum. De nive namque tanquam de lana, conficitur tunica. Nebula illa in poenitentia salutem invenit; quia «quos praedestinavit, illos et vocavit.» Sed licet sint inter praedestinatos durissimi, et multo quasi tempore congelaverint, et crystallum facti fuerint; non erunt duri misericordiae Dei. «Emittet verbum suum, et tabefaciet ea.» Quid est, «tabefaciet?» Ne forte in malo intelligatis «tabefaciet;» liquefaciet, dissolvet. Duri sunt enim per superbiam. Merito et superbia stupor dicitur; quidquid enim stupidum est, frigidum est. Rigorem passi homines quotidie dicunt, Obstupui. Ergo superbia stupor est. «Emittet verbum suum, et tabefaciet ea.» Et revera cumuli nivis cum calefiunt, deliquescunt in humilitate. Quomodo ergo quasi montem nivis erigit stupor, sic stultos erigit superbia. «Emittet verbum suum, et tabefaciet ea.» Ecce venit illud crystallum Saulus post caedem et lapidationem Stephani, duritia quadam stupidus in Christum, petiit litteras a sacerdotibus, ut undique exhibeat Christianos, anhelans caedes. Durus est iste et gelidus contra ignem Dei. Sed quanquam esset durus, quanquam gelidus, ecce ille qui «emittet verbum suum, et tabefaciet ea,» clamavit de coelo fervidus, «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 1-4)? Una illa voce, tanta illa duritia crystalli resoluta est. «Emittet» ergo «verbum suum, et tabefaciet ea.» Non desperetur de crystallo; quanto minus de nive, vel de nebula? De ipso crystallo non desperetur. Audi vocem quamdam crystalli: «Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus.» Sed quare solvit crystallum Deus? Ne de se nix ipsa desperet. Ait enim, «Ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam» (I Tim. I, 13, 16). Clamat ergo Deus ad gentes: Solvi crystallum, venite nives. «Emittet verbum suum, et tabefaciet ea; spirabit spiritus ejus, et fluent aquae.» Ecce crystallum et nives resolvuntur, eunt in aquas; qui sitiunt, veniant et bibant. Saulus durus ut crystallum, Stephanum est persecutus ad mortem; Paulus jam in aqua viva gentes vocat ad fontem. «Spirabit spiritus ejus, et fluent aquae.» Spiritus fervens: unde dictum est in alio psalmo, «Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro» (Psal. CXXV, 4). Captiva enim Jerusalem tanquam congelaverat in Babylonia: flat auster, solvitur rigor captivitatis, et currit in Deum fervor charitatis. «Spirabit spiritus ejus, et fluent aquae.» Fiet in eos fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14).
27. [«vers. 19.] Annuntians verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel.» Quas justitias? quae judicia? Quia et quidquid hic humanum genus ante perpessum est, cum esset nix, et nebula, et crystallum, merito perpessum est superbiae et elationis in Deum. Recurramus ad originem casus nostri, et videamus quia verissime in psalmo cantatur: «Priusquam humiliarer, ego deliqui.» Sed qui dicit, «Priusquam humiliarer, ego deliqui;» ipse dicit, «Bonum mihi est quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas» (Psal. CXVIII, 67, 71). Has ergo justificationes a Deo didicit Jacob, qui fecit ipsum Jacob luctari cum Angelo; in cujus Angeli persona ipse Dominus erat luctatus. Tenuit, vim fecit ut teneret, invaluit ut teneret: fecit se teneri misericordia, non infirmitate. Luctatus ergo Jacob praevaluit, tenuit; et quem videbatur vicisse, rogat ut benedicatur ab eo (Gen. XXXII, 24-26). Quomodo intelligebat cum quo luctatus fuerat, quem tenuerit? Quare violenter est luctatus, et tenuit? Quia «regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud» (Matth. XI, 12). Ergo quare luctatus? Quia cum labore. Quare vix tenemus quod facile amisimus? Ne facile recipiendo quod amisimus, discamus perdere quod tenemus. Laboret homo ut teneat; tenebit ad firmitatem quod tenuerit post laborem. Ergo haec judicia sua Deus manifestavit Jacob et Israel. Apertius dicam: id est, quia et justi qui hic sunt, labores, pericula, molestias, passiones pro merito patiuntur, justo judicio Dei. Quia ille solus potest dicere, sine causa hic se passum; quamvis ideo non sine causa, quia propter nos: qui solus potest dicere, «Quae non rapui, tunc exsolvebam» (Psal. LXVIII, 5); qui solus dicere potuit, «Ecce venit princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet.» Et quasi diceretur ei, Quare ergo pateris? sequitur et dicit: «Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc» (Joan. XIV, 30, 31). Caeteri omnes merito suo, judicio Dei, et pro justitia qui patiuntur, non sibi arrogent, quasi passionem innocentiae, qualis in Christo erat. Audi apostolum Petrum: «Tempus est,» inquit, «ut judicium incipiat a domo Domini.» Exhortans martyres et testes Dei, ut omnes minas frementis saeculi patientissime tolerent, ait illis: Tempus est «inchoationis judicii ex domo Dei. Si autem initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? et si justus vix salvus fit, peccator et impius ubi parebunt» (I Petr. IV, 4, 17, 18)? «Annuntians verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel.»
28. [«vers. 20.] Non fecit sic universae genti.» Nemo vos fallat: non nuntiatum est alicui genti hoc judicium Dei, quomodo patiantur et justi et injusti: quo modo pro merito omnes; quomodo in gratia Dei, non in suis meritis liberentur ipsi justi. Non annuntiatum est hoc universae genti; sed soli Jacob, soli Israel. Quid ergo nos facimus, si non annuntiavit universae genti, sed tantum Jacob, tantum Israel? Ubi erimus nos? In Jacob et in Israel. «Judicia sua non manifestavit eis.» Quibus? Omnibus gentibus. Et quomodo vocatae sunt nives, soluto crystallo? quomodo vocatae sunt gentes, justificato Paulo? Quomodo, nisi ut essent in Jacob? Praecisus est oleaster, ut insereretur in olivam (Rom. XI, 17). Jam ad olivam pertinent; jam non debent dici gentes, sed una gens in Christo, gens Jacob, gens Israel. Quare gens Jacob et gens Israel? Quia Jacob de Isaac, Isaac de Abraham. Abrahae autem quid dictum est? «In semine tuo benedicentur omnes gentes.» Hoc idem dictum est ad Isaac, hoc et ad Jacob (Gen. XXII, 18; XXVI, 4; XXVIII, 14). Pertinemus ergo ad Jacob; quia pertinemus ad Isaac, pertinemus ad Abraham. Semen enim Abrahae, non me vel quolibet homine, sed Apostolo sancto interpretante, Christus est: et ipse ait, «Non dicit, Et seminibus tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus» (Galat. III, 16). Si unum semen, unus Jacob, unus Israel, et omnes gentes unus in Christo. Ergo ad omnes pertinet gentes, quod revelavit ipsi Jacob et ipsi Israel; et illi soli in aliis gentibus deputandi sunt, qui nolentes credere in Christum, nolunt recedere ab oleastro et inseri olivae. Remanebunt in silvosis rami steriles et amari. Gaudeat Jacob. Quid est Jacob? Supplantator; quia supplantavit fratrem Jacob (Gen. XXVII, 36). «Caecitas» enim «ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret» (Rom. XI, 25). De Jacob factus est Israel. Quid est Israel? Jam omnes audiamus, omnes Israel, sive qui hic estis in membris Christi, sive qui foris et non foris, et per omnes gentes ubique foris, ubique intus; audiat ipse Israel, qui ex Jacob factus est Israel. Quid est Israel? Videns Deum. Ubi videbit Deum? In pace. In qua pace? Pace Jerusalem; quia, «Posuit,» inquit, «fines tuos pacem.» Ibi laudabimus, omnes unus in uno ad unum erimus; quia deinceps multi dispersi non erimus.
IN PSALMUM CXLVIII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [«vers.» 1.] Meditatio praesentis vitae nostrae in laude Dei esse debet: quia exsultatio sempiterna futurae nostrae vitae, laus Dei erit; et nemo potest idoneus fieri futurae vitae, qui non se ad illam modo exercuerit. Modo ergo laudamus Deum: sed et rogamus Deum. Laus nostra laetitiam habet, oratio gemitum. Promissum est enim nobis aliquid quod nondum habemus; et quia verax est qui promisit, in spe gaudemus: quia tamen nondum habemus, in desiderio gemimus. Bonum est nobis perseverare in desiderio donec veniat quod promissum est, et transeat gemitus, succedat sola laudatio. Propter haec duo tempora unum quod nunc est in tentationibus et tribulationibus hujus vitae, alterum quod tunc erit in securitate et exsultatione perpetua, instituta est nobis etiam celebratio duorum temporum, ante Pascha, et post Pascha. Illud quod est ante Pascha, significat tribulationem in qua modo sumus: quod vero nunc agimus post Pascha, significat beatitudinem in qua postea erimus. Ante Pascha ergo quod celebramus, hoc et agimus: post Pascha autem quod celebramus, significamus quod nondum tenemus. Propterea illud tempus in jejuniis et orationibus exercemus; hoc vero tempus relaxatis jejuniis in laudibus agimus. Hoc est enim, «Alleluia,» quod cantamus; quod latine interpretatur, ut nostis, Laudate Dominum. Ideo illud tempus ante resurrectionem, hoc tempus post resurrectionem Domini est. Quo tempore significatur vita futura, quam nondum tenemus; quia quod significamus post resurrectionem Domini, tenebimus post resurrectionem nostram. In capite enim nostro nobis utrumque figuratum est, utrumque demonstratum est. Passio Domini ostendit nobis vitam praesentis necessitatis, quia oportet laborare, et tribulari, et ad extremum mori: resurrectio vero et clarificatio Domini ostendit nobis vitam quam accepturi sumus, eum venerit retribuere digna dignis, mala malis, bona bonis. Et quidem modo mali omnes cantare nobiscum possunt, «Alleluia:» si autem in malitia sua perseveraverint, canticum vitae nostrae futurae labiis dicere poterunt; ipsam vero vitam, quae tunc erit in ea veritate quae nunc significatur, obtinere non possunt; quia noluerunt meditari, antequam veniret, et tenere quod venturum erat.
2. Nunc ergo, fratres, exhortamur vos ut laudetis Deum; et hoc est quod nobis omnes dicimus, quando dicimus, «Alleluia.» Laudate Dominum, dicis tu alteri, dicit ipse tibi: cum se omnes exhortantur, omnes faciunt quod hortantur. Sed laudate de totis vobis; id est, ut non sola lingua et vox vestra laudet Deum, sed et conscientia vestra, vita vestra, facta vestra. Etenim laudamus modo in ecclesia quando congregamur; cum quisque discedit ad propria, quasi cessat laudare Deum. Non cesset bene vivere, et semper laudat Deum. Tunc desinis laudare Deum, quando a justitia, et ab eo quod illi placet, declinas. Nam si a vita bona nunquam declines; lingua tua tacet, vita tua clamat; et aures Dei ad cor tuum. Quomodo enim aures nostrae ad voces nostras, sic aures Dei ad cogitationes nostras. Non potest autem fieri ut habeat mala facta, qui habet bonas cogitationes. Facta enim de cogitatione procedunt; nec quisquam potest aliquid facere, aut ad aliquid faciendum membra movere, nisi primo praecesserit jussio cogitationis: quomodo de interiori palatio, quidquid jusserit Imperator, per imperium Romanum emanat, quidquid videtis agi per provincias. Quantus motus fit ad unam jussionem Imperatoris intus sedentis? Movet solum ille labia, cum loquitur; et movetur omnis provincia, cum fit quod loquitur. Sic et in unoquoque hominum intus est imperator, in corde sedet: si bonus bona jubet, bona fiunt; si malus mala jubet, mala fiunt. Cum ibi sedet Christus, quid potest jubere, nisi bona? Cum possidet diabolus, quid potest jubere, nisi mala? In tuo autem arbitrio Deus esse voluit, cui pares locum, Deo, an diabolo: cum paraveris, qui possidebit, ipse imperabit. Ergo, fratres, non tantum ad sonum attendite: cum laudatis Deum, toti laudate; cantet vox, cantet vita, cantent facta. Etsi est adhuc gemitus, tribulatio, tentatio; sperate transitura omnia, et illum venturum diem quo sine defectu laudabimus. Ecce iste psalmus, quoniam manifestus est, currendus est nobis. Distribuit enim universam creaturam laudantem Deum, et tanquam hortatur ut laudet, quasi invenerit tacentem.
3. «Laudate Dominum de coelis.» Quasi invenerit tacentes in coelis laudem Domini, exhortatur ut surgant et laudent Nunquam coelestia laudes Conditoris sui tacuerunt, nunquam terrestria Deum laudare cessarunt. Sed plane sunt quaedam quae habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo eis placet Deus. Nemo enim laudat, nisi quod ei placet. Sunt autem alia quae spiritum vitae et intellectum ad laudandum Deum non habent, sed quia et ipsa bona sunt, et in ordine suo integre disposita, et ad pulchritudinem universitatis referuntur, quam condidit Deus; ipsa quidem per se voce sua et corde suo non laudant Deum; sed cum ab intelligentibus considerantur, per ipsa laudadatur Deus; et cum per ipsa laudatur Deus, quodam modo et ipsa laudant Deum. Verbi gratia, laudant Deum in coelo omnia quae habent spiritum vitae, et intellectum purum ad eum contemplandum et sine fastidio et defectu diligendum. Laudant autem Deum in terra per intellectum discernendi bonum et malum, per intellectum cognoscendi creaturam et Creatorem, homines qui ista cogitant, quibus tribuit Dominus mentem discernendi ista, delectandi atque laudandi. Homines possunt: pecora numquid habent hujusmodi intellectum? Si haberent hujusmodi intellectum pecora, non nobis diceret Deus: «Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus» (Psal. XXXI, 9). Quando hortatur nos ut non simus sicut pecora, sine intellectu, ostendit nobis quia homini tribuit intellectum ad laudandum Deum. Arbores numquid vel vitam ipsam habent, qua sentiant sicut pecora? Nam pecora, etsi sensum interiorem rationalem et mentem intelligentem atque discernentem non habent, quam homo habet, ut laudent Deum: habent tamen vitam manifestam, sicut omnes novimus, appetendi cibum, utilia sumendi, noxia respuendi; sensus corporalia discernendi; visum ad colores, auditum ad voces, olfactum ad odores, gustatum ad sapores, motus vel ad voluptates; vel a molestiis. Intelligimus haec, et videmus ante oculos nostros. Non habent rationem intelligendi; sed habent spiritum corporis animati, et vitam manifestam: arbores autem nec ipsam habent; et tamen omnia laudant Deum. Quare laudant Deum? Quia cum ista videmus, et consideramus Creatorem qui ea fecit, de illis nascitur in nobis laus Dei; et cum ipsorum consideratione laudatur Deus, omnia laudant Deum. Coepit ergo iste de coelo: laudant omnia, et dicit, «Laudate.» Quare, cum laudent, dicit, «Laudate?» Quia delectatus est in eo quod laudant, et placuit ei quasi adjungere hortationem suam. Quomodo si venias ad homines bonum aliquod operantes cum gaudio, sive in vinea, sive in messe, sive in aliqua agricultura; placet tibi quod faciunt, et dicis, Facite, agite: non ut tunc incipiant facere, quando dicis; sed quia placet tibi quod facientes inveneris, adjungis gratulationem et exhortationem tuam. Dicendo enim, Facite, et exhortando facientes, voto quasi facis cum illis. In hac ergo exhortatione plenus Spiritu Propheta dicit haec.
4. Et Psalmus est «Aggaei et Zachariae:» sic habet titulum. Isti duo prophetae, eo tempore quo captivus populus tenebatur in Babylonia, prophetabant jam futurum finem captivitatis, ut restauraretur civitas Jerusalem (I Esdrae V, 1, 2; et VI, 14), quae bello ceciderat. Significaverunt ergo nobis in mysterio vitam futuram, ubi laudabimus Deum post captivitatem vitae praesentis; ubi erit innovatio civitatis illius magnae Jerusalem unde peregrini suspiramus, captivati adhuc sub onere et sarcina corporis mortalis; unde adhuc gemimus in peregrinatione, exsultabimus autem in patria. Qui autem non gemit peregrinus, non gaudebit civis; quia desiderium non est in illo. Prophetae ergo isti sancti magnam consolationem praebuerunt tunc captivato populo secundum carnem, id est, constituto in Babylonia sub regibus alienigenis. Ostendebant enim per prophetiam, futurum tempus liberationis a captivitate, instaurationis Jerusalem. Sed illa omnia in figura gesta sunt (I Cor. X, 6); habent veritatem suam: figurata sunt in antiquis, praesentia ostenduntur in nobis. Modo ergo quid dicit Apostolus? «Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino» (II Cor. V, 6). Nondum sumus in patria: quando erimus in patria? Quando triumphabimus devicto inimico diabolo, quando «mors novissima inimica destruetur: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus» (I Cor. XV, 26, 54, 55)? Quando ergo nulla erit mortis contentio, quae modo est, et facit nos gemere ex defectu et mutabilitate rerum, ex fragilitate carnis humanae? Contendunt nobiscum quotidie tentationes, contendunt quotidie delectationes: etsi non consentiamus, tamen molestiam patimur, et contendimus, et magnum periculum est ne qui contendit vincatur; si autem non consentiendo vincamus, molestiam tamen patimur resistendo delectationibus. Non cessat, et non moritur hostis, nisi in resurrectione mortuorum. Sed praesumamus, fidamus, erigunt nos Aggaeus et Zacharias; cantant futuram liberationem nostram. Si illi populo cantaverunt, et impletum est; christiano populo quod cantatur, non implebitur? Securi estote: tantummodo in ista peregrinatione vitae quomodo agatis, videte. Non vobis placeat amor Babyloniae, ne obliviscamini civitatem Jerusalem. Etsi corpus vestrum adhuc in Babylonia tenetur, cor vestrum ad Jerusalem praemittatur. Laudet ergo tota creatura Dominum; quia hoc ibi facturi sumus, quod hic praemeditamur.
5. «Laudate Dominum de coelis; laudate eum in excelsis.» Primo de coelis dicit, postea de terra: laudatur enim Deus qui fecit coelum et terram. Coelestia tranquilla sunt, pacata sunt; ibi semper gaudium, nulla mors, nulla aegritudo, nulla molestia; semper laudant Deum beati: nos autem adhuc jusum sumus, sed cum cogitamus quomodo ibi laudetur Deus, cor ibi habeamus, et non sine causa audiamus, Sursum corda. Levemus cor sursum, ne putrescat in terra; quoniam placet nobis quod ibi agunt Angeli. Modo nos spe; postea re, cum illuc venerimus. «Laudate» ergo «eum in excelsis.»
6. [«vers. 2-5.] Laudate eum omnes Angeli ejus, laudate eum omnes virtutes ejus. Laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen. Laudate eum coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini.» Quando explicat omnia numerando? Sed tamen summatim et quasi omnia perstrinxit, et conclusit omnia coelestia laudantia Creatorem suum.
7. Et quasi diceretur ei, Quare illum laudant? quid illi debent, quid illis contulit, ut laudent eum? sequitur: «Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.» Non mirum si opera laudant operatorem, non mirum est si facta laudant factorem, non mirum si creatura laudat Creatorem. Ibi et Christus nominatus est, et quasi non audivimus nomen ipsius. Quis est Christus? «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil» (Joan. I, 1-3). Per quid facta sunt? Per Verbum. Quomodo hic ostendit quia per Verbum facta sunt? «Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.» Nemo dicit, nemo mandat, nisi verbo.
8. [«vers. 6.] Statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi.» Omnia coelestia, omnia superiora, virtutes omnes atque Angelos, civitatem quamdam supernam, bonam, sanctam, beatam: unde quoniam peregrinamur, miseri adhuc sumus; et quo redituri, in spe beati; et quo cum redierimus, in re beati. «Statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi: praeceptum posunt, et non praeteribit.» Quale praeceptum putatis habere coelestia et Angelos sanctos? quale praeceptum dedit illis Deus? Quale, nisi ut laudent illum? Beati quorum hoc est negotium, laudare Deum. Non arant, non seminant, non molunt, no coquunt: opera enim sunt ista necessitatis; ibi necessitas non est. Non furantur, non depraedantur, non adulterantur: opera enim sunt ista iniquitatis; ibi iniquitas non est. Non frangunt panem esurienti, non vestiunt nudum, non suscipiunt peregrinum, non visitant aegrotum, non concordant litigiosum, non sepeliunt mortuum: opera enim sung ista misericordiae; ibi nulla miseria est in qua fiat misericordia. O beati! Putamus, erimus et nos sic? Eia, suspiremus, de suspirio gemamus. Et quid sumus, ut ibi simus? Mortales, projecti, abjecti, terra et cinis. Sed qui promisit omnipotens est. Si ad nos attendamus, quid sumus? si ad illum, Deus est, omnipotens est. Non est facturus angelum ex homine, qui fecit hominem ex nihilo? aut vero pro minimo habet Deus hominem, propter quem mori voluit Unicum suum? Attendamus ad indicium dilectionis. Promissionis Dei tales arrhas accepimus; tenemus mortem Christi, tenemus sanguinem Christi. Quis mortuus est? Unicus. Pro quibus mortuus est? Utinam pro bonis, utinam pro justis. Sed quid? «Etenim Christus,» ait Apostolus, «pro impiis mortuus est» (Rom. V, 6). Qui donavit impiis mortem suam, quid servat justis, nisi vitam suam? Erigat ergo se humana fragilitas, non desperet, non se collidat, non se avertat, non dicat, Non ero. Qui promisit, Deus est: et venit, ut promitteret; apparuit hominibus, venit suscipere mortem nostram, promittere vitam suam. Venit ad regionem peregrinationis nostrae, accipere hic quod hic abundat, opprobria, flagella, colaphos, sputa in faciem, contumelias, spineam coronam, suspensionem in ligno, crucem, mortem. Haec abundant in regione nostra; ad talia commercia venit. Quid hic dedit, quid accepit? Dedit exhortationem, dedit doctrinam, dedit remissionem peccatorum; accepit contumelias, mortem, crucem. Attulit nobis de illa regione bona, et in regione nostrapertulit mala. Promisit tamen nobis quod ibi futuri simus unde venit; et ait: «Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum» (Joan. XVII, 24). Tanta praecessit dilectio! Quia ubi nos eramus, fuit nobiscum; ubi ipse est, erimus cum illo. Quid tibi promisit Deus, o homo mortalis? Quia victurus es in aeternum. Non credis? Crede, crede. Plus est jam quod fecit, quam quod promisit. Quid fecit? Mortuus est pro te. Quid promisit? Ut vivas cum illo. Incredibilius est quod mortuus est aeternus, quam ut in aeternum vivat mortalis. Jam quod incredibilius est tenemus. Si propter hominem mortuus est Deus, non est victurus homo cum Deo? non est victurus mortalis in aeternum, propter quem mortuus est qui vivit in aeternum? Sed quomodo mortuus est Deus, et unde mortuus est Deus? et potest mori Deus? Accepit ex te, unde moreretur pro te. Non posset mori, nisi caro; non posset mori, nisi mortale corpus: induit se ubi pro te moreretur, induet te ubi cum illo vivas. Ubi se induit morte? In virginitate matris. Ubi te induet vita? In aequalitate Patris. Elegit sibi hic thalamum castum, ubi conjungeretur sponsus sponsae. Verbum caro factum est (Id. I, 14), ut fieret caput Ecclesiae. Verbum enim ipsum non est pars Ecclesiae; sed ut esset caput Ecclesiae, carnem assumpsit. Quiddam nostrum jam sursum est, quod hic accepit, ubi mortuus est, ubi crucifixus est: jam quaedam primitiae tuae praecesserunt, et dubitas quia secuturus es!
9. [«vers.» 7.] Ergo convertat se et ad terrena, quia jam dixit laudes coelestium. «Laudate Dominum de terra.» Superius enim unde coepit? «Laudate Dominum de coelis;» et enarravit coelestia: modo audi terrestria. «Dracones et omnes abyssi.» Abyssi, profunditates aquarum sunt: maria omnia, nubilosus iste aer ad abyssum pertinet. Ubi nubes, ubi venti, ubi tempestates, ubi pluviae, coruscationes, tonitrua, grandines, nix, et quidquid vult Deus fieri super terras de isto humido et caliginoso aere, totum hoc terrae nomine appellavit, quia nimis mutabile est atque mortale: nisi forte putatis quia sursum pluit stellis. Omnia ista hic fiunt prope ad terram. Et aliquando sunt homines in cacuminibus montium, et nubes sub se vident, et fiunt plerumque pluviae: et apparent bene intentis omnia ista, quae perturbato aere concitantur, hic fieri in ista mundi parte infima. Propterea ad ista caliginosa, id est ad hunc aerem, tanquam ad carcerem, damnatus est diabolus, de apparatu superiorum Angelorum lapsus cum angelis suis: nam Apostolus hoc de illo dicit, «Secundum principem potestatis aeris hujus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae» (Ephes. II, 2). Et alius apostolus dicit, «Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferni retrudens, tradidit in judicio puniendos servari» (II Petr. II, 4): infernum hoc appellans, quod inferior pars mundi sit. Noli enim cogitare quid accepit diabolus, sed quid perdidit. Omnia ergo ista videtis qualia sunt, mutabilia, turbata, terribilia, corruptibilia: tamen habent locum suum, habent ordinem suum, implent et ipsa universi pulchritudinem pro modo suo, et ideo laudant Dominum. Conversus ergo ad illa, tanquam exhortans et ipsa; imo exhortans nos, ut eorum consideratione laudemus Dominum (sic enim laudant Deum, cum considerata pariunt laudem Dei), coepit dicere, «Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi.» Dracones circa aquam versantur, de speluncis procedunt, feruntur in aera; concitatur propter eos aer: magna quaedam sunt animantia dracones, majora non sunt super terram. Propterea inde coepit dicere, «Dracones et omnes abyssi.» Sunt autem speluncae aquarum latentium, unde fontes, unde flumina procedunt; et alia procedunt, ut fluant super terram, alia occulte subter eunt: et totum hoc, atque omnis ista humida natura aquarum, simul cum mari et isto infimo aere, abyssus vel abyssi vocantur, ubi vivunt dracones et laudant Deum. Quid? putamus quia choros faciunt dracones, et laudant Deum? Absit. Sed vos considerantes dracones, attendite artificem draconum, creatorem draconum; et cum miramini dracones, et dicitis, Magnus Deus qui haec fecit, dracones laudant Deum de vocibus vestris: «Dracones et omnes abyssi.»
10. [«vers. 8.] Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus.» Quare hic addidit, «quae faciunt verbum ejus?» Multi stulti non valentes contemplari et discernere creaturam locis suis et ordine suo, sub nutu et jussu Dei agentem motus suos, visum est illis quia superiora omnia Deus gubernat, inferiora vero despicit, abjicit, deserit, ut nec curet ista, nec gubernet, nec regat: sed casibus regantur, quomodo possunt, qua possunt: et movent illos quae dicunt aliquando sibi (sed non dicant tibi, id est, ne audiendo consentias quando ista dicunt; blasphema enim sunt et exsecrabilia Deo), Si Deus plueret, numquid plueret in mare? Qualis, inquiunt, providentia? Getulia sitit, et mare compluitur. Acute sibi videntur tractare: quibus dicendum est hoc, Getulia vel sitit; tu, nec sitis. Bonum enim erat ut diceres Deo: «Anima mea velut terra sine aqua tibi» (Psal. CXLII, 6). Quod alio loco aperte dicitur: «Sitivit tibi anima mea, quam multipliciter tibi et caro mea» (Psal. LXII, 2). Et Dominus in Evangelio: «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur» (Matth. V, 6). Iste enim jam saturatus est, qui talia disputat; quasi sibi doctus videtur, nec vult discere, ideo non sitit. Nam si sitiret, vellet discere; et inveniret quia totum Dei providentia fit in terra; et miraretur disposita etiam membra pulicis. Attendat Charitas vestra. Quis disposuit membra pulicis et culicis, ut habeant ordinem suum, habeant vitam suam, habeant motum suum? Unam bestiolam brevem, minutissimam considera, quam volueris. Si consideres ordinem membrorum ipsius, et animationem vitae qua movetur; ut pro se fugit mortem, amat vitam, appetit voluptates, devitat molestias, exserit sensus diversos, viget in motu congruo sibi! Quis dedit aculeum culici, quo sanguinem sugat? Quam tenuis fistula est qua sorbet! Quis disposuit ista? quis fecit ista? Expavescis in minimis; lauda magnum. Hoc itaque tenete, fratres mei; nemo vos de fide excutiat, et de sana doctrina. Qui fecit in coelo angelum, ipse fecit in terra vermiculum: sed angelum in coelo pro habitatione coelesti, vermiculum in terra pro habitatione terrestri. Numquid angelum fecit repere in coeno, et vermiculum in coelo? Distribuit sedibus habitatores; incorruptionem incorruptis sedibus dedit, corruptibilia corruptibilibus locis. Totum attende, totum lauda. Qui ergo disposuit membra vermiculi, non gubernat nubes? Et quare in mare pluit? Quasi non sint in mari, quae alantur pluvia; quasi non ibi fecit pisces, quasi non ibi fecit animalia. Attendite quomodo currunt pisces ad aquam dulcem. Et quare, inquit, pisci pluit, et mihi aliquando non pluit? Ut cogites te in regione esse deserti, et in peregrinatione vitae; et amarescat tibi vita praesens, ut futuram desideres; aut ut flagelleris, et corripiaris, et corrigaris. Quomodo autem distribuit propria regionum? Ecce, quia de Getulia locuti sumus, pluit hic prope omni anno, et omni anno dat frumentum: servari hic frumentum non potest, cito corrumpitur; quia omni anno datur: ibi, quia raro, et multum datur, et diu servatur. Sed forte putas quia ibi deserit Deus homines, aut non ibi secundum jucunditatem suam et laudant et glorificant Deum? Apprehende inde Getulum, pone inter istas arbores amoenas; fugere hinc vult, et redire ad nudam Getuliam. Omnibus ergo Deus locis, regionibus, temporibus, sua quaeque distribuit et ordinavit. Et longum est commemorare diligentiorem considerationem omnium rerum. Quis illam explicat? Tamen qui oculos habent, multa ibi vident: cum viderint, placent; cum placuerint, laudantur, non tanquam ipsa, sed ille qui fecit: ita omnia laudabunt Deum.
11. Haec considerans spiritus Prophetae, cum dixisset, «Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis,» quae omnia turbata videntur quibusdam stultis, et quasi casibus agitari, addidit, «Quae faciunt verbum ejus.» Non tibi ergo videantur casibus moveri, quae verbo Dei in omni motu suo deserviunt. Quo vult Deus, illuc ignis, illuc fertur nubes, sive pluviam, sive nivem, sive grandinem portet. Et quare aliquando percutiunt montem fulmina, et non percutiunt latronem? Quodcumque possum dicere pro captu mentis meae, quantum Deus donare dignatur: majores majora noverint, et amplius intelligant; et det vobis Deus plus sapere quam dico, tamen cum temperantia, sine superbia: possum ergo pro modulo meo dicere quare percutiant montem, et non percutiant latronem: quia forte adhuc latronis conversionem quaerit; et ideo percutitur mons qui non timet, ut mutetur homo qui timet. Aliquando et tu, cum das disciplinam, terram feris, ut infans expavescat. Et aliquando ferit et quem vult hominem. Sed dicis mihi: Ecce ferit innocentiorem, et dimittit sceleratiorem. Noli mirari: undecumque mors pio bona est. Unde autem scis illi sceleratiori, si se mutare noluerit, quid poenarum in occulto servetur? Nonne mallent fulmine incendi, quibus in fine dicetur: «Ite in ignem aeternum» (Matth. XXV, 41)? Opus est ut innocens sis. Quid enim? malum est mori naufragio, et bonum est mori febre? Sive inde, sive inde moriatur, quaere qualis sit qui moritur; quo post mortem iturus est, non unde de vita exiturus. Quacumque occasione, hinc exituri sumus, Quibus exitibus martyres exire meruerunt? numquid febribus, quomodo multi optant ut febre solvantur? Alii uno ictu gladii, alii ignibus, alii bestiis. Et devoraverunt bestiae corpora martyrum, et non timuerunt ne perirent corpora ipsorum. Undique enim Deus reducet corpora sanctorum suorum, cui capilli nostri numerati sunt (Id. X, 30). Et quando voluit, tres pueros ab igne liberavit (Dan. III, 24, 93): numquid ideo Machabaeos in igne deseruit (II Machab. VII)? Illos aperte liberavit, istos occulte coronavit. Novit igitur Deus quid agat. Tu time, et bonus esto. Undecumque voluerit ut excas hinc, paratum te inveniat. Inquilinus enim es (Psal. CXVIII, 19), non possessor domus. Locata est enim tibi domus; domus ista tibi locata est, non donata; etsi nolis, migrabis: et non eam tali conditione, accepisti, ut quasi tempora certa tibi sint. Quid dixit Dominus tuus? Quando voluero, cum dixero, Migra; paratus esto. Expello te de hospitio, sed dabo domum: inquilinus es in terra, eris possessor in coelo.
12. Quidquid ergo hic accidit contra voluntatem nostram, noveritis non accidere, nisi de voluntate Dei, de providentia ipsius, de ordine ipsius, de nutu ipsius, de legibus ipsius: et si nos non intelligimus quid quare fiat, demus hoc providentiae ipsius, quia non fit sine causa, et non blasphemabimus. Cum enim coeperimus disputare de operibus Dei, Quare hoc, quare illud; et, Non debuit sic facere, male fecit hoc: ubi est laus Dei? Perdidisti Alleluia. Omnia sic considera, quomodo placeas Deo, et laudes artificem. Quia si intrares forte in officinam fabri ferrarii, non auderes reprehendere folles, incudes, malleos. Et da imperitum hominem nescientem quid quare sit, et omnia reprehendit. Sed si non habeat peritiam artificis, et habeat saltem considerationem hominis, quid sibi dicit? Non sine causa hoc loco folles positi sunt; artifex novit quare, etsi ego non novi. In officina non audet vituperare fabrum; et audet reprehendere in hoc mundo Deum! Ergo, quemadmodum «ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus;» sic omnia quae vanis videntur in rerum natura temere fieri, non faciunt nisi verbum ejus, quia non fiunt nisi jussu ejus.
13. [«vers.» 9-12.] Deinde dicit, ut Dominum laudent: «Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri; bestiae et omnia pecora, reptilia et volatilia pennata.» Deinde ad homines: «Reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae; juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudent nomen Domini.» Explicata est laus de coelo, explicata est laus de terra.
14. [«vers. 13.] Quia exaltatum est nomen ejus solius.» Nemo hominum quaerat exaltare nomen suum. Vis exaltari? Illi te subde, qui non potest humiliari: «Exaltatum est nomen ejus solius.»
15. [«vers. 14.] Confessio ejus in terra et coelo». Quid est, «Confessio ejus in terra et coelo?» qua ipse confitetur? Non; sed qua illum omnia confitentur, omnia clamant: omnium pulchritudo quodam modo vox eorum est, confitentium Deum. Clamat coelum Deo: Tu me fecisti, non ego. Clamat terra: Tu me condidisti, non ego. Quomodo clamant ista? Quando considerantur, et hoc invenitur; ex tua consideratione clamant, ex voce tua clamant. «Confessio ejus in terra et coelo.» Attende coelum, pulchrum est; attende terram, pulchra est: utrumque simul valde pulchrum est. Ipse fecit, ipse regit, ipsius nutu gubernantur, ipse trajicit tempora, momenta ipse instaurat, per seipsum instaurat. Omnia ergo ista laudant illum, sive in statu, sive in motu, sive de terra deorsum, sive de coelo sursum, sive in vetustate, sive in renovatione. Cum vides haec et gaudes, et attolleris in artificem, et invisibilia ejus, per ea quae facta sunt, intellecta contueris (Rom. I, 20), «Confessio ejus in terra et coelo;» id est, confiteris ei de rebus terrenis, confiteris ei de rebus coelestibus. Et quia ipse fecit omnia, et melius illo non est aliquid, quidquid fecit, intra illum est; et quidquid in his tibi placet, minus est quam ipse. Non ergo ita tibi placeat quod fecit, ut recedas ab eo qui fecit; sed si amas quod fecit, multo magis eum qui fecit. Si pulchra sunt quae fecit, quanto pulchrior est qui fecit? «Confessio ejus in terra et coelo.»
16. «Et exaltabit cornu populi sui.» Ecce quod prophetabant Aggaeus et Zacharias. Modo cornu populi ipsius humile est in trituris, in tribulationibus, in tentationibus, in tunsione pectorum: quando «exaltabit cornu populi sui?» Quando venerit ipse Dominus, et ortus fuerit sol noster: non iste qui oculis videtur, et oritur super bonos et malos (Matth. V, 45); sed de quo dicitur, «Vobis qui timetis Deum, orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus» (Malach. IV, 2); et de quo dicturi sunt superbi et impii, «Justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis» (Sap. V, 6). Ipsa erit aestas nostra. Modo fructus per hibernum in radice non apparent; attendis quasi aridas arbores per hiemem. Qui non novit videre, aridam putat vitem: et forte juxta est quae vere aruit; similes sunt ambae per hiemem: illa vivit, illa mortua est; sed illius vita et illius mors in abscondito est: aestas procedit, vita illius clarificatur, mors illius manifestatur; procedit honor foliorum, fecunditas fructuum; vestitur vitis in facie, ex eo quod habet in radice. Ergo modo, fratres, tales sumus, quales sunt alii homines: quomodo nascuntur, manducant, bibunt, vestiuntur, transigunt vitam istam; sic et sancti. Aliquando ipsa res decipit homines, et dicunt: Ecce quia coepit esse christianus, numquid non ei dolet caput? aut quia christianus est, quid habet plus a me? O vitis arida, attendis juxta te vitem nudam in hiberno, sed non aridam. Aestas veniet, veniet Dominus, honor noster, qui latebat in radice; et tunc «exaltabit cornu populi sui,» post captivitatem in qua mortaliter vivimus. Unde dicit Apostolus: «Nolite ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum; et tunc laus erit unicuique a Deo» (I Cor. IV, 5). Sed dicis mihi: Ubi est radix mea? ubi est fructus meus? Si credis, nosti ubi est radix tua. Ibi est enim, ubi est fides tua, ubi spes est et charitas tua. Audi Apostolum: «Mortui enim estis.» Quasi per hiemem mortui apparebant; audi quia vivunt: «Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.» Ecce ubi habes radicem. Quando ergo honore ornaberis? quando fecundaberis fructu? Audi illum sequentem: «Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria» (Coloss. III, 3, 4) «Et exaltabit cornu populi sui.»
17. «Hymnus omnibus sanctis ejus.» Hymnus scitis quid est? Cantus est cum laude Dei. Si laudas Deum, et non cantas, non dicis hymnum: si cantas, et non laudas Deum, non dicis hymnum: si laudas aliud quod non pertinet ad laudem Dei, etsi cantando laudes, non dicis hymnum. Hymnus ergo tria ista habet, et cantum, et laudem, et Dei. Laus ergo Dei in cantico, hymnus dicitur. Quid est ergo, «Hymnus omnibus sanctis ejus?» Accipiant sancti ejus hymnum, dicant sancti ejus hymnum; quia hoc est quod accepturi sunt in fine, hymnum sempiternum. Ideo alio loco dicit psalmus, «Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi est via qua ostendam illi salutare meum» (Psal. XLIX, 23): et, «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te» (Psal. LXXXIII, 5). Hoc est, «Hymnus omnibus sanctis ejus.» Qui sunt sancti ejus? «Filiis Israel, populo appropinquanti sibi.» Nemo dicat: Non sum filius Israel. Ne putetis Judaeos filios Israel esse, et nos non esse filios Israel: audeo vobis dicere, fratres mei; illi non sunt, et nos sumus. Audite quare: quia major est natus secundum spiritum, quam natus secundum carnem. Unde Israel? Ex Abraham; quia Isaac ex Abraham, Israel ex Isaac. Quomodo placuit Deo Abraham? «Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam» (Rom. IV, 3). Quisquis imitatus fuerit Abraham, filius est Abrahae: quisquis degeneraverit a fide Abraham, perdidit progeniem Abrahae. Judaei degeneraverunt; perdiderunt: imitati sumus nos; invenimus. Audi quia illi perdiderunt: quid illis dicit Dominus dicentibus, «Filii sumus Abrahae?» Ausi sunt ostentare se, et erigere cervicem de nobilitate generis justi; et quid illis Dominus? «Si filii Abrahae essetis, facta Abrahae fecissetis» (Joan. VIII, 33, 39). Si ergo perdiderunt ipsi quod filii sunt Abrahae, invenimus nos ut filii simus Abrahae. Credendo quippe invenimus quod illi non credendo amiserunt: quia «credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam.» Et semen Abrahae Christus (Galat. III, 16), et in Christo nos sumus; et ex Israel populus, de quo populo Maria, de qua Maria Christus, in quo Christo nos: ergo filii Israel nos. Et quomodo addidit, ut discerneret nos? «Filiis Israel, populo appropinquanti sibi.» Attendite Judaeos: si propinquant, ipsi sunt. Et forte propinquant, dicit mihi aliquis: quotidie et ipsi cantant psalmum, et cantant hymnos Dei. Non auditis quid eis dixit propheta? «Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me» (Isai. XXIX, 13). Si illorum cor longe est, nostrum autem cor proximum est; quia credimus, quia speramus, quia diligimus, quia Christo adjuncti sumus, quia membra ipsius facti sumus: numquid membra longe sunt a capite? Si essent longe, et divisa essent, non diceret: «Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi» (Matth. XXVIII, 20). Si separata essent, non de coelo diceret: «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? Si non in nobis esset, non diceret, «Esurivi, et dedistis mihi manducare:» et cum dicerent illi, «Quando te vidimus esurientem?» respondit, «Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis» (Matth. XXV, 35, 37, 40). Ecce populus, ecce appropinquans Israel; et cum illo modo spe, postea re
IN PSALMUM CXLIX ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.
1. [«vers.» 1.] Laudemus Dominum et in voce, et in intellectu, et in opere bono; et sicut nos hortatur iste psalmus, cantemus ei canticum novum. Sic enim coepit: «Cantate Domino canticum novum.» Vetus homo, vetus canticum: novus homo, novum canticum. Vetus Testamentum, vetus canticum: Novum Testamentum, novum canticum. In Veteri Testamento promissiones sunt temporales et terrenae. Quisquis terrena diligit, vetus canticum cantat: qui vult cantare canticum novum, diligat aeterna. Ipsa dilectio nova est et aeterna: ideo semper nova, quia nunquam veterascit. Nam si bene consideres, antiquum est hoc: quomodo ergo est novum? Numquid, fratres mei, vita aeterna modo nata est? Vita aeterna ipse Christus est, et secundum divinitatem non modo natus est: quia, «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil» (Joan. I, 1-3). Si quae per ipsum facta sunt, antiqua sunt; quid est ipse, per quem facta sunt? Quid, nisi aeternus, et Patri coaeternus? Sed nos delapsi in peccatum, pervenimus ad vetustatem. Nostra enim vox est in illo psalmo ubi dicitur cum gemitu: «Inveteravi in omnibus inimicis meis» (Psal. VI, 8). Inveteravit homo per peccatum, innovatur per gratiam. Omnes ergo qui innovantur in Christo, ut ad vitam aeternam incipiant pertinere, canticum novum cantant.
2. Et hoc canticum pacis est, canticum hoc charitatis est. Quisquis se a conjunctione sanctorum separat, non cantat canticum novum. Secutus est enim veterem animositatem, non novam charitatem. In nova charitate quid est? Pax, vinculum sanctae societatis, compago spiritualis, aedificium de lapidibus vivis. Ubi est hoc? Non in uno loco, sed per universum orbem terrarum. Audi hoc de alio psalmo: sic dicit, «Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra» (Psal. XCV, 1). Ex hoc intelligitur quia qui non cum omni terra cantat, canticum vetus cantat, quaelibet verba de ore ejus procedant. Quid enim attendo quid sonet, cum video quid cogitet? Et tu, inquis, vides quid cogitet? Facta indicant. Nam oculus in conscientiam non penetrat. Attendo quid agat, et ibi intelligo quid cogitet. Neque enim si quisque, verbi gratia, comprehenderit hominem in furto, in homicidio, in adulterio, cogitationes ipsius in corde videt, sed in factis. Sunt quaedam quae intus latent; sed sunt et multa quae procedunt in opera, et manifesta fiunt etiam hominibus. Cum ergo essent illi qui se a compage Christi charitatis et societate sanctae Ecclesiae separarunt, mali intus apud se, non noverat nisi Deus. Venit tentatio; separavit illos, et patefecit hominibus quod noverat Deus. Non enim fructus ostenditur nisi in factis. Unde dictum est: «Ex fructibus eorum cognoscetis eos» (Matth. VII, 16). Dixit enim Dominus ad quosdam, qui ovium vestitu se induunt, intus autem sunt lupi rapaces; et ne forte fragilitas humana dignoscere non posset lupum sub ovina pelle, ait: «Ex fructibus eorum cognoscetis eos.» Quaerimus fructus charitatis, invenimus spinas dissensionis. «Ex fructibus eorum cognoscetis eos.» Ergo canticum eorum vetus est: cantemus nos canticum novum. Jam diximus, fratres, omnis terra cantat canticum novum. Qui cum omni terra non cantat canticum novum, dicat quod vult, linguis sonet Alleluia, dicat tota die, dicat tota nocte; non valde aures meae inclinantur ad vocem cantantis, sed quaero mores operantis. Interrogo enim, et dico: Quid est quod cantas? Respondet: Alleluia. Quid est, Alleluia? Laudate Dominum. Veni, simul laudemus Dominum. Si tu laudas Dominum et ego laudo Dominum; quare in discordia sumus? Charitas laudat Dominum, discordia blasphemat Dominum.
3. Et vultis jam nosse ubi cantetis canticum novum? Quae dicturus est in ipso Psalmo, videte quomodo fiant, et ubi fiant; utrum per omnes gentes fiant ista, an in una aliqua parte terrarum: et hinc plenius intelligetis ad quem pertineat canticum novum. Jam quidem manifestum est illud quod de alio psalmo commemoravi, «Cantate Domino canticum novum:» Et ut ostenderet in cantico novo esse fructum charitatis et unitatis, addidit, «Cantate Domino, omnis terra.» Nemo se separet, nemo se disjungat: triticum es, ferto paleam quousque ventiletur. De arca vis excuti? Etsi triticum esses foris ab area, invenirent te volatitia, et colligerent te (Id. III, 12). Adde quia eo ipso quo discedis et volas, paleam te esse indicas: et quia levis eras, venit ventus, et de sub pedibus boum ablatus es. Qui autem triticum sunt, ferunt trituram; gaudent, quia grana sunt, gemunt inter paleam, exspectant ventilatorem, quem cognoscunt redemptorem. «Cantate Domino canticum novum: laus ejus in Ecclesia sanctorum.» Haec est Ecclesia sanctorum, Ecclesia frumentorum toto terrarum orbe diffusorum; per agrum Domini seminata, quod est hic mundus, ipso Domino exponente, cum de seminante diceret: Quia «homo seminavit bonum semen in agro suo, et venit inimicus, et superseminavit zizania; et dixerunt servi patrifamilias, Nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde hic sunt zizania? Respondit ille, Inimicus homo hoc fecit.» Voluerunt colligere zizania, et compescuit illos dicens: «Sinite utraque crescere usque ad messem; et in tempore messis dicam messoribus, Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum ea: triticum autem meum reponite in horreo.» Postea interrogaverunt eum discipuli dicentes: «Narra nobis parabolam zizaniorum.» Et ipse exponit omnia, ut nullus homo cordi suo tribuat quod ibi intellexerit, sed Magistro coeli exponenti. Nemo dicat: Exposuit sibi quomodo voluit. Si parabolam prophetae exponeret Dominus, quando ipse per eos loquebatur quod dicebant; quis auderet dicere, non sic debere exponere? Multo magis, quando ipse exposuit quod proposuit ipse, quis audet contradicere manifestae veritati? Cum ergo hanc parabolam Dominus exponeret, ait, «Qui autem seminat bonum semen, est Filius hominis:» se utique demonstrans. «Bonum vero semen, filii sunt regni:» ipsa est Ecclesia sanctorum. «Zizania autem, filii sunt maligni. Ager est hic mundus» (Matth. XIII, 24-30, 36-38). Jam videte, fratres, quia per mundum seminatum est bonum semen, et per mundum seminata sunt zizania. Numquid in parte triticum, et in parte zizania? Per totum triticum, et per totum zizania. Ager Domini mundus est, non Africa. Non quomodo terrae istae: Getulia fert sexagenum aut centenum, et Numidia fert denum: non sic est Deo ager suus. Ubique illi fertur fructus, et centenus, et sexagenus, et tricenus: tu tantum vide quid velis esse, si cogitas ad Domini fructum pertinere. Ergo Ecclesia sanctorum, Ecclesia catholica est. Ecclesia sanctorum non est Ecclesia haereticorum. Ecclesia sanctorum illa est quam praesignavit Deus antequam videretur; et exhibuit, ut videretur. Ecclesia sanctorum erat antea in codicibus, modo in gentibus: Ecclesia sanctorum antea tantummodo legebatur, nunc et legitur, et videtur. Quando solum legebatur, credebatur: modo videtur, et contradicitur! «Laus ejus in ecclesia sanctorum.»
4. [«vers. 2.] Laetetur Israel in eo qui fecit eum.» Quid est Israel? Videns Deum: hoc enim interpretatur nomen Israel. Qui videt Deum, in ipso laetetur, a quo factus est. Quid est ergo, fratres? quia diximus nos ad Ecclesiam pertinere sanctorum, numquid jam videmus Deum? Quomodo sumus Israel, si non videmus? Est quaedam visio hujus temporis; erit altera visio futuri temporis: visio quae modo est, per fidem est; visio quae futura est, per speciem erit. Si credimus, videmus; si amamus, videmus. Quid videmus? Deum. Ubi est ipse Deus? Interroga Joannem: «Deus charitas est» (I Joan. IV, 16). Benedicamus nomen ejus sanctum; et gaudeamus in Deo, si gaudemus in charitate. Quisquis habet charitatem, utquid illum mittimus longe, ut videat Deum? Conscientiam suam attendat, et ibi videt Deum. Si charitas ibi non habitat, non ibi habitat Deus: si autem charitas ibi habitat, Deus ibi habitat. Vult illum forte videre sedentem in coelo; habeat charitatem, et in eo habitat sicut in coelo. Ergo simus Israel, et laetemur in eo qui fecit nos: «Laetetur Israel in eo qui fecit eum.» In eo qui fecit eum laetetur, non in Ario, non in Donato, non in Caeciliano; non in Proculiano, non in Augustino: «In eo laetetur qui fecit eum.» Nos, fratres, non vobis commendamus; sed commendamus vobis Deum, quia commendamus vos Deo. Quomodo vobis Deum commendamus? Ut diligatis eum bono vestro, non bono ipsius: quia malo vestro eum non diligitis, non malo ipsius. Non enim minus habebit Deus divinitatem, si homo in illum non habeat charitatem. Tu crescis ex Deo, non ille ex te: et tamen tantum nos dilexit prior (I Joan. IV, 19), antequam cum diligeremus, ut Filium suum unicum mitteret mori pro nobis (Joan. III, 16). Qui fecit nos, factus est inter nos. Quomodo nos ipse fecit? «Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.» Quomodo factus est inter nos? «Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis» (Id. I, 3, 14). Ergo ipse est in quo debemus laetari. Nemo homo sibi arroget partes ipsius; ab ipso est laetitia quae nos facit felices: «Laetetur Israel in eo qui fecit eum.»
5. «Et filii Sion exsultent in rege suo.» Ipse Israel, filii Ecclesiae sunt. Quia Sion fuit quidem una civitas, quae cecidit: in ejus reliquiis habitabant quidem sancti temporaliter; sed Sion vera et Jerusalem vera (quia ipsa Sion, quae Jerusalem), aeterna est in coelis, quae est mater nostra (Galat. IV, 26). Ipsa nos genuit, ipsa est Ecclesia sanctorum, ipsa nos nutrivit; ex parte peregrina, ex magna parte immanens in coelo. Ex parte qua immanet in coelo, beatitudo Angelorum est: ex parte qua peregrinatur in hoc saeculo, spes est justorum. De illa dictum est, «Gloria in excelsis Deo:» de hac dictum est, «Et in terra pax hominibus bonae voluntatis» (Luc. II, 14). Qui ergo in hac vita gemunt, et desiderant illam patriam, currant dilectione, non pedibus corporis: non quaerant naves, sed pennas; duas alas charitatis apprehendant. Quae sunt duae alae charitatis? Dilectio Dei, et proximi. Peregrinamur enim, suspiramus, gemimus. Venerunt ad nos Litterae de patria nostra, ipsas vobis recitamus.
6. «Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.» Quod dixit, «qui fecit eum;» hoc dixit, «in rege suo.» Quod audistis, «Israel;» id sunt, «filii Sion:» et quod audistis, «in eo qui fecit eum;» hoc est, «in rege suo.» Filius Dei qui fecit nos, factus est inter nos: et Rex noster regit nos, quia Creator noster fecit nos. Ipse est tamen per quem facti sumus, qui est per quem nos regimur: et ideo Christiani, quia ille Christus. Christus a chrismate dictus est, id est, ab unctione. Reges autem ungebantur (I Reg. X, 1; et XVI, 13) et sacerdotes (Exod. XXX, 30): ille vero unctus est et Rex et Sacerdos. Rex pugnavit pro nobis, Sacerdos obtulit se pro nobis. Quando pro nobis pugnavit, quasi victus est; vere autem vicit. Crucifixus est enim, et de cruce sua, in qua erat fixus, diabolum occidit: et inde Rex noster. Unde autem Sacerdos? Quia se pro nobis obtulit. Date Sacerdoti quod offerat. Quid inveniret homo quod daret mundam victimam? Quam victimam? Quid mundum potest efferre peccator? O inique, o impie! quidquid attuleris immundum est, et aliquid mundum pro te offerendum est. Quaere apud te quid offeras; non invenies. Quaere ex te quod offeras; non delectatur arietibus, nec hircis, nec tauris. Omnia ipsius sunt, etsi non offeras. Offer ergo illi mundum sacrificium. Sed peccator es, impius es, sed inquinatam conscientiam habes. Poteris forte aliquid mundum offerre, purgatus; sed ut purgeris, aliquid pro te offerendum est. Quid ergo pro te oblaturus es, ut munderis? Si mundatus es, poteris offerre quod mundum est. Offerat ergo seipsum mundus sacerdos, et mundet. Hoc est quod fecit Christus. Nihil mundum invenit in hominibus, quod offerret pro hominibus; seipsum obtulit mundam victimam. Felix victima, vera victima, hostia immaculata! Non ergo hoc obtulit quod nos illi dedimus: imo hoc obtulit quod a nobis accepit, et mundum obtulit. Carnem enim a nobis accepit, hanc obtulit. Sed unde illam accepit? De utero virginis Mariae, ut mundam offerret pro immundis. Ipse Rex, ipse Sacerdos; in eo laetemur.
7. [«vers. 3.] Laudent nomen ejus in choro.» Et chorus quid significat? Multi noverunt chorum; et quia in civitate loquimur, prope omnes norunt. Chorus est consensio cantantium. Si in choro cantamus, concorditer cantemus. In choro cantantium quisquis voce discrepuerit, offendit auditum, et perturbat chorum. Si vox inconvenienter cantantis disturbat concentum cantantium, quomodo disturbat haeresis dissonans concentum laudantium? Chorus Christi jam totus mundus est. Chorus Christi ab oriente in occidentem consonat. Videamus si tantum extenditur chorus Christi. Dicit psalmus alius: «A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini» (Psal. CXII, 3). «Laudent nomen ejus in choro.»
8. «In tympano et psalterio psallant ei.» Quare assumit tympanum et psalterium? Ut non sola vox laudet, sed et opera. Quando assumitur tympanum et psalterium, manus concinunt voci. Sic et tu, si quando Alleluia cantas, porrigas et panem esurienti, vestias nudum, suscipias peregrinum; non sola vox sonat, sed et manus consonat, quia verbis facta concordant. Assumpsisti organum, et consentiunt digiti linguae. Et ipsum mysterium tympani et psalterii non est lacendum. In tympano corium extenditur, in psalterio chordae extenduntur: in utroque organo caro crucifigitur. Quam bene psallebat in tympano et psalterio, qui dicebat: «Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo» (Galat. VI, 14)! Ipsum psalterium, velut tympanum tollere te vult, qui amat canticum novum, qui te docet quando tibi dicit: «Qui vult esse meus discipulus, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me» (Matth. XVI, 24). Non dimittat psalterium suum, non dimittat tympanum: extendatur in ligno, et siccetur a concupiscentia carnis. Nervi quanto plus fuerint extenti, tanto acutius sonant. Ut ergo acute sonaret Pauli apostoli psalterium, quid dixit? «Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, sequor ad palmam supernae vocationis» (Philipp. III, 13, 14). Extendit se ipse; tetigit Christus, et sonavit dulcedo veritatis. «In tympano et psalterio psallant ei.»
9. [«vers. 4.] Quoniam benefecit Dominus in populo suo.» Quid tam beneficum, quam mori pro impiis? quid tam beneficum, quam sanguine justo delere chirographum peccatoris? quid tam beneficum, quam dicere: Non ad me pertinet quod fuistis; estote quod non fuistis? «Benefecit Dominus in populo suo,» dimittendo peccata, promittendo vitam aeternam. Benefacit aversum convertere, pugnantem adjuvare, vincentem coronare: «Benefecit Dominus in populo suo. Et exaltabit» «mansuetos in salute». Exaltantur enim et superbi, sed non in salute. Mansueti in salute, superbi in morte: id est, superbi ipsi se exaltant, et Dominus eos humiliat; mansueti autem ipsi se humiliant, et Deus eos exaltat. «Et exaltabit mansuetos in salute.»
10. [«vers. 5, 6.] Exsultabunt sancti in gloria.» Aliquid volo dicere; audite attentius de gloria sanctorum. Nemo est enim qui non amet gloriam. Sed gloria stultorum, popularis illa quae dicitur, habet illecebram deceptionis, ut ad laudes vanorum hominum quisque commotus, velit sic vivere, ut praedicetur ab hominibus quibuscumque, quomodocumque. Hinc homines insani effecti, et inflati typho, inanes intus, foris tumidi, etiam res suas perdere volunt, donando scenicis, histrionibus, venatoribus, aurigis. Quanta donant! quanta impendunt! Effundunt vires, non patrimonii tantum, sed etiam animi sui. Isti fastidiunt pauperem, quia non clamat populus, ut pauper accipiat; clamat autem populus, ut venator accipiat. Illi ergo ubi eis non clamatur, nolunt erogare: ubi clamatur ab insanis, insaniunt; et fiunt omnes insani, et qui spectatur, et qui spectat, et qui donat. Insana ista gloria reprehenditur a Domino, improbatur ante oculos Omnipotentis. Et tamen, fratres mei, Christus sic improperat suis, et dicit: Non a vobis accepi tantum, quantum acceperunt venatores; et illis ut donaretis, de meo donastis: ego autem «nudus eram, et non vestistis me.» Et illi: «Et quando te vidimus nudum, et non vestivimus te?» Et ille: «Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis» (Matth. XXV, 43-45). Sed eum vis vestire, qui tibi placet: in quo tibi Christus displicet? Vestire vis venatorem, quo forte victo erubescas: Christus nunquam vincitur; et diabolum vicit, et pro te vicit, et tibi vicit, et in te vicit. Talem victorem vestire non vis. Quare? Quia minus clamatur, quia minus insanitur. Propterea isti qui tali gloria delectantur, in conscientia sua nihil habent. Quomodo exhauriunt arcas, ut vestes mittant; sic exinaniunt ipsam conscientiam, ut nihil ibi habeant pretiosum.
11. Sancti autem qui exsultant in gloria, quomodo exsultent, non opus est ut nos dicamus; ipsius Psalmi audite sequentum versum: «Exsultabunt sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis.» Non in theatris, non in amphitheatris, non in circis, non in nugis, non in foris; sed, «in cubilibus suis.» Quid est, «in cubilibus suis?» In cordibus suis. Audi apostolum Paulum exsultantem in cubili suo: «Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae» (II Cor. I, 12). Rursum timendum est ne quisque apud seipsum fiat sibi placens, et quasi superbus de conscientia sua glorietur. Debet enim quisque cum tremore exsultare (Psal. II, 11); quia donum Dei est unde exsultat, non meritum suum. Etenim sunt multi sibi placentes, et justos se esse arbitrantes; et procedit adversus illos alia pagina dicens: «Quis gloriabitur castum se habere cor; aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato» (Prov. XX, 9)? Est ergo quidam modus in conscientia gloriandi, ut noveris fidem tuam esse sinceram, noveris esse spem tuam certam, noveris charitatem tuam esse sine simulatione. Sed quoniam multa sunt adhuc forte quae possunt offendere oculos Dei, lauda Deum qui tibi ista donavit; tunc perficiet quod donavit. Propterea cum dixisset, «Laetabuntur in cubilibus suis;» ne quasi sibi placentes viderentur, adjunxit statim, «Exsultationes Dei in faucibus eorum.» Sic laetabuntur in cubilibus suis, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed illum laudent a quo acceperunt quod sunt, a quo vocantur ut perveniant ad id quod nondum sunt, et a quo sperant perfectionem; cui gratias agunt, quia inchoavit: «Exsultationes Dei in faucibus eorum.» Jam videte sanctos, videte gloriam eorum, videte per universum mundum, videte quod «exsultationes Dei» sint «in faucibus eorum.»
12. «Et frameae bis acutae in manibus eorum.» Framea appellatur, quam vulgo spatham dicunt. Sunt enim gladii ex una parte acuti, ipsae sunt machaerae. Ipsae autem frameae, ipsae et romphaeae, ipsae etiam spathae appellantur. Magnum mysterium habet hoc genus ferramenti, quod ex utraque parte acutum est. Ipsae «frameae» sunt «bis acutae in manibus eorum.» Frameas bis acutas intelligimus sermonem Domini: et una framea est; sed ideo multae dicuntur, quia multa ora sunt, et multae linguae sanctorum. Sermo ergo Dei, gladius bis acutus (Hebr. IV, 12). Unde bis acutus? Dicit de temporalibus, dicit de aeternis. In utroque probat quod dicit, et eum quem ferit, separat a mundo. Nonne ipse est gladius, de quo Dominus dicit: «Non veni pacem mittere in terram, sed gladium» (Matth. X, 34)? Attende quomodo venit disjungere, quomodo venit separare. Disjungit sanctos, disjungit impios, separat a te quod te impedit. Filius vult servire Deo, pater non vult: venit gladius, venit sermo Dei; dividit filium a patre. Filia vult, mater non vult; gladio dividuntur ab invicem. Nurus vult, socrus non vult; veniat gladius bis acutus, afferat promissionem vitae praesentis et futurae, consolationem temporalium, aeternorum perfruitionem. Ecce gladius ex utraque parte acutus, promittens temporalia et aeterna. In quo nos fefellit? Nonne Ecclesia Dei per totum mundum non erat? Ecce est. Antea legebatur, et non videbatur: modo sicut legitur, ita cernitur. Quidquid temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii pertinet: quidquid in sempiternum, ad alteram partem gladii pertinet. Habes spem futurarum rerum, habes consolationem praesentium; noli retrahi ab eo qui vult retrahere: pater, mater, soror, uxor sit, amicus sit, non te retrahat; et utilis tibi erit gladius bis acutus. Utiliter te ille separat, male te tu conglutinas. Venit ergo Dominus noster ferens gladium bis acutum, promittens aeterna, implens temporalia. Nam ideo et duo Testamenta dicuntur. Quae erant ergo «frameae bis acutae in manibus eorum?» Duo Testamenta ad gladium bis acutum pertinent: Vetus Testamentum terrena promittit, Novum aeterna. In utroque sermo Dei verax inventus est, ut gladius bis acutus. Quare ergo in manibus, et non in linguis? «Et frameae bis acutae,» inquit, «in manibus eorum. In manibus» dixit, in potestate. Acceperunt ergo sermonem Dei in potestate, ut ubi vellent dicerent, cui vellent dicerent; non timerent potestatem, non contemnerent paupertatem. In manibus enim habebant gladium, qua volebant, vibrabant, versabant, percutiebant: et hoc totum erat in potestate praedicantium. Nam si non est in manibus sermo: ne forte aliquis dicat, Quomodo sermo est gladius bis acutus, et quomodo in manibus? si ergo sermo non est in manibus, quare scriptum est, «Factus est sermo Domini in manu Aggaei prophetae» (Aggaei I, 1)? Numquid, fratres, sermonem suum Deus in digitis ipsius fecit? Quid est, «in manu» ipsius «factus est?» In potestate illi datum est praedicare sermonem Domini. Postremo possumus etiam has manus aliter intelligere. Nam qui locuti sunt, in lingua habuerunt sermonem Dei; qui scripserunt, in manibus: «Et frameae bis acutae in manibus eorum.»
13. [«vers.» 7.] Jam, fratres, videtis sanctos armatos; attendite strages, attendite gloriosa praelia. Si enim imperator, et miles; si miles, et hostis; si bellum, et victoria. Quid fecerunt isti habentes in manibus frameas bis acutas? «Ad faciendam vindictam in gentibus.» Videte si non est vindicta facta in gentibus. Quotidie ipsa fit; hoc agimus et nos loquendo. Attendite quomodo caesae sunt gentes Babyloniae. Illi redditur duplum: sic enim de illa scriptum est, «Reddite illi duplum, ad quod fecit» (Apoc. XVIII, 6). Quomodo redditur duplum? Bellant sancti, educunt frameas bis acutas; fiunt strages, fiunt occisiones, separationes: quomodo illi duplum redditur? Illa quando poterat persequi Christianos, carnem occidebat, Deum non confringebat: modo illi duplum redditur; et Pagani exstinguuntur, et idola franguntur. Quomodo, inquies, Pagani occiduntur? Quomodo, nisi cum Christiani fiunt? Quaero paganum, non invenio; christianus est: ergo mortuus est paganus. Nam si non occiduntur, unde dictum est Petro: «Macta et manduca» (Act. X, 13)? Unde ipse Saulus occisus est persecutor, et Paulus erectus est praedicator? Quaero Saulum persecutorem, et non invenio; occisus est. Unde? De framea bis acuta. Sed quia occisus est in se, et vivificatus est in Christo, ideo confidens dicit: «Vivo autem jam non ego; vivit autem in me Christus» (Galat. II, 20). Quomodo illi fit, sic per illum. Etenim cum factus esset praedicator, accepit et ipse in manibus frameam bis acutam, «ad faciendam vindictam in gentibus.» Et ne vere tu putares homines ferro percuti, sanguinem fundi, vulnera in carne fieri, sequitur, et exponit: «Objurgationes in populis.» Objurgatio quae est? Correptio. Procedat ex vobis framea bis acuta, nolite cessare; dedit illam vobis Deus pro modulo vestro. Qualis homo es, qui idola colis? Dic amico tuo, si tamen remansit cui dicas: Qualis homo es, qui dimisisti eum a quo factus es, et adoras quod fecisti? Melior est faber, quam quod fabricat faber. Si fabrum adorare erubescis, quod faber fecit, non erubescis? Cum coeperit erubescere, cum coeperit compungi, fecisti vulnus de framea; pervenit ad cor, moriturus est ut vivat: «Frameae bis acutae in manibus eorum, ad faciendam vindictam in gentibus, objurgationes in populis.»
14. [«vers. 8.] Ut alligent reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis. Ut faciant in eis judicium conscriptum.» Facile exposuimus quomodo de frameis cadant ut exsurgant, separentur ut congregentur, vulnerentur ut sanentur, moriantur ut vivant: sed quid faciemus? quomodo exponemus, «Ad alligandos reges eorum in compedibus?» Reges gentium alligandi in compedibus; «et nobiles eorum in vinculis,» addidit «ferreis.» Adestote, ut agnoscatis quod nostis. Isti enim versus quos coepimus exponere, obscuri sunt; sed illud quod ex illis dicturus sum, non est novum. Jam notum est vobis; modo non discere opus habetis, sed commemorari. Ad hoc autem voluit Deus obscure ponere quosdam versus suos, non ut aliquid novum de illis eruatur; sed ut quod jam usitatum erat, obscuris expositis innovetur. Novimus reges factos christianos, novimus nobiles gentium factos christianos. Sunt hodieque, et fuerunt, et erunt; et non cessant frameae bis acutae in manibus sanctorum. Quomodo ergo ligatos compedibus et vinculis ferreis intelligimus? Scit Charitas vestra et eruditio (quia in Ecclesia nutriti estis, et soletis audire divinas lectiones), quoniam «infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia; et stulta mundi elegit Deus, ad confundendos sapientes; et ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ut quae sunt evacuentur.» Sic enim ait Apostolus: «Videre enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed stulta mundi elegit Deus, et infirma mundi, ut confunderet fortia; et ignobilia et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam ca quae» «sunt, ut ea quae sunt evacuentur» (I Cor. I, 26-28). Venit Deus Christus prodesse omnibus: sed elegit prodesse imperatori de piscatore, non piscatori de imperatore; et elegit ea quae nullius momenti erant in mundo. Ipsos implevit Spiritu suo, dedit eis frameas bis acutas, praedicare praecepit Evangelium, et ire per totum orbem terrarum (Matth. XXVIII, 19). Fremuit mundus, erexit se leo adversus agnum: sed fortior leone inventus est agnus. Leo victus est saeviendo, agnus vicit patiendo. Conversa sunt corda hominum ad timorem Christi; coeperunt reges, coeperunt nobiles miraculis commoveri, prophetiae adimpletione turbari, videre in unum nomen concurrere genus humanum. Et quid facerent? Multi elegerunt ignobilitatem, et dimittentes domos suas, substantias suas distribuentes pauperibus, cucurrerunt ad perfectionem. Tali enim imperfecto dicitur a Domino: «Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelis» (Id. XIX, 21). Multi ex nobilibus fecerunt hoc: sed cessaverunt isti nobiles esse gentium; elegerunt paupertatem in saeculo, nobilitatem in Christo. Multi autem tenent ipsam nobilitatem, tenent regias potestates, et sic sunt christiani. Ipsi sunt tanquam in compedibus, et tanquam in vinculis ferreis. Unde hoc? Ne progrederentur ad illicita, compedes acceperunt; compedes sapientiae, compedes verbi Dei.
15. Quare ergo vincula ferrea, et non vincula aurea? Ferrea sunt quamdiu timent; ament, et aurea erunt. Attendat Charitas vestra quid loquar. Audistis modo apostolum Joannem: «Timor non est in charitate; sed perfecta charitas foras mittit timorem, quia timor tormentum habet» (I Joan. IV, 18). Hoc est vinculum ferreum. Et tamen nisi timore incipiat homo Deum colere, non perveniet ad amorem. Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Incipit ergo a vinculis ferreis, finitur ad torquem aureum. Dictum est enim de Sapientia, «Et torquem aureum circa tuam cervicem» (Eccli. VI, 25). Non tibi imponeret torquem aureum, nisi primo in compedibus ferreis te alligasset. Coepisti a timore, consummaris ad sapientiam. Quam multi sunt qui propterea nolunt male facere, quia gehennas timent, quia cruciatus timent? Nondum amant justitiam. Si illis promitteretur impunitas, et diceretur eis, Facite quod vultis securi, impunitum vobis erit; emitterent progressus libidinum suarum in quaeque nequissima: et maxime, fratres mei, maxime reges et nobiles, quibus non facile dicitur, Quid fecisti? Nam pauper homo, etsi non timeat Deum; quia nullarum virium est, nullarum facultatum; ne cum se commoverit, in supplicium rapiatur, cessat timore hominis, etsi non Dei. Potentes autem mundi, reges, nobiles, nisi Deum timeant, quid timebunt? Sed praedicatur illis, et percutiuntur framea bis acuta. Dicitur illis quia est qui ponat alios ad dexteram, alios ad sinistram; ut dicat eis qui a sinistris sunt: «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» (Matth. XXV, 33, 41). Nondum diligunt justitiam, sed timent poenam; et timendo poenam, jam acceperunt compedes, et in vinculis ferreis erudiuntur. Venit ad nos homo de saeculo potens; offendit illum uxor sua, aut forte concupivit alterius pulchriorem, aut alteram ditiorem: vult dimittere eam quam habet, et non facit. Audit a servo Dei, audit a propheta, audit ab apostolo, et non facit; audit ab eo in cujus manibus est framea bis acuta, Non facies, non licet tibi, non permittit Deus dimittere uxorem, excepta causa fornicationis (Id. V, 32.): audit hoc, timet, et non facit. Pedes leves jam progrediebantur in lapsum, compedibus tenentur; habet vincula ferrea, timet Deum. Dicitur illi: Damnabit te Deus, si feceris; judex est supra omnes, audit gemitum uxoris tuae, reus teneberis in conspectu ejus. Hac concupiscentia blanditur, hac poena deterret. Ibat ad consentiendum pravae cupiditati, nisi vincula ferrea retinerent. Quod plus est, si dicat, Continere jam volo, nolo jam uxorem: Non potes. Quid, si tu vis, et illa non vult? numquid per continentiam tuam debet illa fieri fornicaria? Si alii nupserit te vivo, adultera erit. Non vult tali lucro Deus compensare tale damnum. Redde debitum; etsi non exigis, redde. Pro sanctificatione perfecta Deus tibi computabit, si non quod debet exigis, sed reddis quod debetur uxori. Times, non facis; concutiuntur vincula tua. Audi quia vinculis ferreis constrictus es: «Alligatus es uxori? Ne quaesieris solutionem» (I Cor. VII, 39, 3, 27). Durum est, ferreum est. Nam quando Dominus hoc ait, ostendit quia vinculum est ferreum: (adolescentes audite: vincula ferrea sunt, nolite pedes mittere; cum miseritis, arctius constringemini compedibus. Tales compedes consolidant vobis et episcopi manus. Numquid non fugiunt in Ecclesiam compediti, et solvuntur hic? Viri fugiunt huc volentes dimittere uxores suas; hic arctius colligantur: nemo solvit has compedes). «Quod Deus conjunxit, homo non separet.» Sed dura sunt vincula. Quis nesciat? Ipsam duritiam doluerunt Apostoli, et dixerunt: «Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere.» Si vincula ferrea sunt, non opus est ut illic pedes mittantur. Et Dominus: «Non omnes capiunt verbum istud; sed qui potest capere, capiat» (Matth. XIX, 6, 10, 11). «Alligatus es uxori? Ne quaesieris solutionem;» quia alligatus es vinculis ferreis. «Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem» (I Cor. VII, 27); non te colliges vinculis ferreis.
16. [«vers. 9.] Ut faciant in eis judicium conscriptum.» Hoc est judicium quod faciunt sancti per omnes gentes. Quare, «conscriptum?» Quia ista antea conscripta sunt, et modo complentur. Ecce modo fiunt: aliquando legebantur, et non fiebant. Et conclusit ita: «Gloria haec est omnibus sanctis ejus.» Per totum mundum, per universas gentes hoc sancti agunt, sic glorificantur: sic exaltant Deum in faucibus suis, sic laetantur in cubilibus suis, sic exsultant in gloria sua, sic exaltantur in salute, sic cantant canticum novum, sic dicunt Alleluia, corde, ore, vita. Amen.
IN PSALMUM CL ENARRATIO. 1. Quamvis ordo Psalmorum, qui mihi magni sacramenti videtur continere secretum nondum mihi fuerit revelatus; tamen quia omnes centum quinquaginta numerantur, etiam nobis qui totius ordinis eorum altitudinem adhuc acie mentis non penetravimus, insinuant aliquid, unde non impudenter, quantum Dominus adjuvat, disputare possimus. Primum quindenarius numerus, ex quo iste multiplicatur (quod enim valent quindecim in ordine singulorum, hoc valent centum quinquaginta in ordine denariorum, quoniam quindecies deni eos faciunt; hoc valent mille quingenti in ordine centenariorum, quoniam quindecies centeni sunt; hoc valent quindecim millia in ordine millenariorum, quoniam quindecies mille sunt): quindenarius ergo numerus concordiam significat duum Testamentorum. In illo enim observatur sabbatum, quod significat quietem (Exod. XX, 10): in isto dominicus dies, qui significat resurrectionem. Sabbatum autem est dies septimus: dominicus vero post septimum, quid nisi octavus, idem qui primus habendus est? Ipse enim dicitur etiam «una sabbati» (Marc. XVI, 2), ut deinde sit secunda, tertia, quarta, et deinceps usque ad septimum sabbatum. A dominico autem usque ad dominicum octavus est dies: ubi Testamenti Novi revelatio declaratur, quod in Veteri tanquam sub terrenis promissionibus tegebatur. Septem porro et octo quindecim sunt. Tot sunt et cantica quae appellantur graduum, quoniam totidem fuerant etiam templi gradus. Deinde et quinquagenarius numerus magnum sacramentum per se gerit. Constat enim de septimana septimanarum, addito uno tanquam ipso octavo ad quinquagenarium numerum terminandum. Septies quippe septem quadraginta novem faciunt; quibus unus additur, ut fiant quinquaginta. Qui numerus quinquagenarius usque adeo magnae significationis est, ut ex Domini resurrectione tot diebus completis, ipso quinquagenario die venerit super eos qui in Christo fuerant congregati, Spiritus sanctus (Act. II, 1-4). Qui spiritus sanctus in Scripturis septenario praecipue numero commendatur, sive apud Isaiam, sive in Apocalypsi (Apoc. I, 20); ubi apertissime septem Spiritus Dei perhibentur, propter operationem septenariam unius ejusdemque Spiritus. Quae operatio septenaria per Isaiam prophetam ita commemoratur: «Requiescet super eum Spiritus Dei; Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et» «pietatis, Spiritus timoris Domini» (Isai. XI, 2, 3). Ipse debet intelligi timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Servilem autem timorem consummata charitas foras mittit (I Joan. IV, 18); et nos liberos facit, ne servilia opera faciamus, quae sabbato prohibentur. Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Hinc quoque Spiritus sanctus septenario numero commendatur. Quinquagenarium vero etiam in quadraginta et decem Dominus dispertitus est. Die quippe quadragesimo post resurrectionem suam ascendit in coelum, ac deinde completis diebus decem misit Spiritum sanctum: quadragenario scilicet numero temporalem in hoc mundo cohabitationem commendans. Quoniam quaternarius in quadraginta numerus praevalet; quatuor autem partes habet mundus et annus: denario vero addito, velut mercede pro impleta lege bonis operibus reddita, ipsa aeternitas figuratur. Hunc quinquagenarium triplum habet centesimus et quinquagesimus numerus, tanquam eum multiplicaverit trinitas. Unde et hac causa non inconvenienter intelligimus istum numerum esse Psalmorum. Nam et in illo numero piscium qui capti sunt retibus post resurrectionem missis, ad centum quinquaginta additis tribus (Joan. XXI, 11), ve ut admonitio videtur facta, in quot partes debeat iste numerus dispertiri, ut ter habeat quinquagenos. Quanquam ille numerus piscium habeat et aliam rationem multo subtiliorem et jucundiorem, quod decem et septem in trigonum missis, id est, ab uno usque ad decem et septem omnibus computatis, ad eumdem numerum pervenitur. In decem autem Lex, in septem vero Gratia significatur; quia Legem non implet, nisi charitas diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui septenario numero significatur.
2. Quod ergo quidam omnium Psalmorum quinque libros esse crediderunt, illud secuti sunt, quoties in fine psalmi dictum fuerit, «Fiat, fiat» (Psal. XL, LXXI, LXXXVIII, et CV). Sed hujus dispertitionis rationem cum vellem comprehendere, non valui: quia nec ipsae quinque partes aequales sunt inter se, etsi non scripturae quantitate, saltem Psalmorum ipso numero, ut tricenos haberent. Et si uniuscujusque libri finis est. «Fiat, fiat;» cur liber quintus idemque ultimus non eodem fine sit terminatus, merito quaeri potest. Nos autem Scripturae canonicae auctoritatem sequentes, ubi legitur, «Scriptum est enim in libro Psalmorum» (Act. I, 20); unum Psalmorum librum esse novimus. Et video quidem quomodo et hoc verum sit, et illud si verum est, huic vero non reluctetur. Fieri enim potest ut aliqua consuetudine litterarum hebraearum unus liber dicatur, qui constat ex pluribus; sicut ex Ecclesiis pluribus una constat Ecclesia, et ex pluribus coelis unum coelum (Non enim coelorum aliquod praetermisit qui dixit, «Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram» [Psal. CXX, 2]. Et cum Scriptura dicat, «Et vocavit Deus firmamentum» «coelum;» et aquas esse super firmamentum [Gen. I, 8, 7], hoc est super coelum: non mentitur tamen eadem Scriptura dicens, «Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini» [Psal. CXLVIII, 4, 5]; quia non ait, super coelum), et una terra ex multis terris. Nam et orbem terrae, et orbem terrarum, quotidiana consuetudine dicimus. Et qui ait, «Scriptum est in libro Psalmorum,» quanquam mos loquendi sic se habeat, ut unum esse librum insinuare voluisse videatur; tamen responderi potest, «in libro Psalmorum» esse dictum, In aliquo libro eorum quinque: quod in usu locutionis usque adeo vel non est, vel raro est, ut etiam duodecim Prophetarum unum librum esse ideo persuadeatur, quia similiter legitur, «Sicut scriptum est in libro Prophetarum» (Act. VII, 42). Sunt etiam qui universas omnino Scripturas canonicas unum librum vocent, quod valde mirabili et divina unitate concordent: et hinc esse dictum, «In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam;» ut sic intelligatur per Filium Pater fecisse mundum, cujus conditio principium Scripturarum est in libro Geneseos. Vel magis quia prophetia videtur esse, non facta narrans, sed futura praenuntians (non enim ait, quod fecerim; sed, «ut faciam,» sive, «ut facerem voluntatem tuam»); ad illud haec sententia referenda est, quod in primis partibus ejusdem libri scriptum est, «Erunt duo in carne una» (Gen. II, 24). Quod sacramentum magnum dicit Apostolus, in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Quanquam et iste Psalmorum liber potest intelligi significatus, ubi dictum est, «In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam:» sequitur enim, «Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.» De ipso quippe accipitur prophetatus in capite libri hujus psalmus ipse primus, «Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiarum non sedit: sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte» (Psal. I, 1, 2): ut hoc sit quod dictum est, «Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.» Quod autem sequitur, «Evangelizavi justitiam tuam in Ecclesia magna» (Psal. XXXIX, 8-10); congruentius ad illud refertur, «Et erunt duo in carne una.»
3. Sive ergo illud, sive hoc intelligatur quod dictum est, «In capite libri;» liber iste Psalmorum per quinquagenos, si per ipsos quinquagenarios articulos interrogetur, magnum aliquid et valde dignum consideratione respondet. Non enim frustra mihi videtur quinquagesimus esse de poenitentia, centesimus de misericordia et judicio, centesimus quinquagesimus de laude Dei in sanctis ejus. Sic enim ad aeternam beatamque tendimus vitam, primitus peccata nostra damnando, deinde bene vivendo, ut post condemnatam vitam malam gestamque bonam, mereamur aeternam. Secundum propositum enim occultissimae justitiae bonitatisque suae Deus, «quos praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit» (Rom. VIII, 30). Praedestinatio nostra non in nobis facta est, sed in occulto apud ipsum, in ejus praescientia. Tria vero reliqua in nobis fiunt, vocatio, justificatio, glorificatio. Vocamur praedicatione poenitentiae: sic enim coepit Dominus evangelizare, «Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum» (Matth. III, 2; et IV, 17). Justificamur in vocatione misericordae, et timore judicii: hinc est quod dicitur, «Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me» (Psal. LIII, 3). Non timet judicari, qui impetraverit ante salvari. Vocati, renuntiamus diabolo per poenitentiam, ne sub jugo ejus remaneamus: justificati, sanamur per misericordiam ne judicium timeamus: glorificati, transimus in vitam aeternam, ubi Deum sine fine laudamus. Ad hoc pertinere arbitror quod Dominus ait: «Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia» «consummor» (Luc. XIII, 32). Quod etiam in triduo suae passionis et dormitionis et evigilationis ostendit. Crucifixus est enim, et sepultus, et resurrexit. In cruce de principibus et potestatibus triumphavit, in sepulcro requievit, in resurrectione exsultavit. Poenitentia cruciat, justitia tranquillat, vita aeterna glorificat. Poenitentiae vox est: «Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.» Haec offert sacrificium Deo spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum (Psal. L, 3, 19). Justitiae Christi vox est in electis suis: «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me.» Per misericordiam quippe adjuvamur ad faciendam justitiam, ut securi ad judicium veniamus; ubi disperduntur «de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem» (Psal. C, 1, 2, 8). Quo versu psalmus iste concluditur, vitae aeternae vox est.
4. [«vers. 1, 2.] Laudate Dominum in sanctis ejus:» utique in eis quos glorificavit. «Laudate eum in firmamento virtutis ejus. Laudate eum in virtutibus ejus;» vel, ut alii interpretati sunt, «in potentatibus ejus. Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.» Omnia ista ipsi sunt sancti ejus; quomodo dicit Apostolus: «Ut nos simus justitia Dei in ipso» (II Cor. V, 21). Si ergo justitia Dei quam fecit in eis, cur non et virtus Dei quam fecit in eis, ut resurgerent a mortuis? Nam et in Christi resurrectione virtus maxime commendatur; quia in passione infirmitas fuit, dicente Apostolo, «Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei» (Id. XIII, 4): et alio loco, «Ad cognoscendum,» inquit, «eum, et virtutem resurrectionis ejus» (Philipp. III, 10). Optime autem ait, «In firmamento virtutis ejus.» Firmamentum est enim virtutis, quia jam non morietur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Cur non et potentatus Dei dicantur, quos in eis fecit? Imo ipsi sint potentatus ejus; quomodo dictum est, «Nos» sumus «justitia Dei in ipso.» Quid enim potentius, quam regnare in aeternum, sub pedibus positis omnibus inimicis? Cur non ipsi sint etiam multitudo magnitudinis ejus? Non qua ipse magnus est, sed qua magnos eos fecit, tam multos, hoc est, millia millium. Sicut aliter intelligitur justitia qua est ipse justus; anter quam in nobis facit, ut nos simus justitia ejus.
5. Iidem ipsi sancti sunt in omnibus musicis organis deinceps significati, ad laudandum Deum. Quod enim proposuit dicens, «Laudate Dominum in sanctis ejus,» hoc exsequitur, varie significans eosdem ipsos sanctos ejus.
6. [«vers. 3.] Laudate eum in sono tubae:» propter laudis excellentissimam claritatem. «Laudate eum in psalterio et cithara.» Psalterium est de superioribus laudans Deum, cithara de inferioribus laudans Deum; tanquam de coelestibus et terrestribus, tanquam eum qui fecit coelum et terram. Jam quippe in alio psalmo exposuimus psalterium desuper habere sonorum illud lignum, cui nervorum series, ut meliorem sonum reddat, incumbit: quod lignum cithara inferius habet.
7. [«vers. 4.] Laudate eum in tympano et choro.» Tympanum laudat Deum, cum jam in carne mutata nulla est terrenae corruptionis infirmitas. De corio quippe fit tympanum exsiccato atque firmato. Chorus laudat Deum, quando laudat eum pacata societas. «Laudate eum in chordis et organo.» Chordas habet et psalterium et cithara, quae superius commemorata sunt. Organum autem generale nomen est omnium vasorum musicorum; quamvis jam obtinuerit consuetudo, ut organa proprie dicantur ea quae inflantur follibus: quod genus significatum hic esse non arbitror. Nam cum organum vocabulum graecum sit, ut dixi, generale omnibus musicis instrumentis; hoc cui folles adhibentur, alio Graeci nomine appellant. Ut autem organum dicatur, magis latina et ea vulgaris est consuetudo. Quod ergo ait, «in chordis et organo,» videtur mihi aliquod organum quod chordas habeat, significare voluisse. Non enim sola psalteria et citharae chordas habent: sed quia in psalterio et cithara, propter sonum ab inferioribus et superioribus, inventum est aliquid quod secundum hanc distinctionem possit intelligi, aliud nos in ipsis chordis quaerere admonuit; quia et ipsae sunt caro, sed jam a corruptione liberata. Quibus fortasse ideo addidit organum, non ut singulae sonent, sed ut diversitate concordissima consonent, sicut ordinantur in organo. Habebunt enim etiam tunc sancti Dei differentias suas consonantes, non dissonantes, id est, consentientes, non dissentientes; sicut fit suavissimus concentus ex diversis quidem, sed non inter se adversis sonis. «Stella enim a stella differt in claritate; sic et resurrectio mortorum» (I Cor. XV, 41, 42).
8. [«vers. 5, 6.] Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis.» Cymbala invicem tangunt ut sonent; ideo a quibusdam labiis nostris comparata sunt. Sed melius intelligi puto in cymbalis quodammodo laudare Deum, dum quisque honoratur a proximo suo, non a seipso; et invicem honorantes dant laudem Deo. Ne quis autem cymbala intelligeret, quae sine anima sonant, ideo puto additum, «in cymbalis jubilationis.» Jubilatio namque, id est ineffabilis laus, nonnisi ab anima proficiscitur. Nec praetereundum existimo quod musici dicunt, et res ipsa manifesta est, tria esse genera sonorum; voce, flatu, pulsu: voce, ut est per fauces et arterias, sine organo aliquo cantantis hominis; flatu, sicut per tibiam, vel quid ejusmodi; pulsu, sicut per citharam, vel quid ejusmodi. Nullum itaque genus hic praetermissum est: nam vox est in choro, flatus in tuba, pulsus in cithara; tanquam mens, spiritus, corpus; sed per similitudines, non per proprietates. Quod ergo proposuit, «Laudate Dominum in sanctis ejus,» quibus hoc dixit, nisi eis ipsis? Et in quibus ut Deum laudent, nisi in seipsis? Vos enim sancti ejus, inquit, virtus ejus estis, sed quam fecit in vobis; et potentatus ejus, et multitudo magnitudinis ejus, quam fecit et ostendit in vobis. Vos estis tuba, psalterium, cithara, tympanum, chorus, chordae, et organum, et cymbala jubilationis bene sonantia, quia consonantia. Vos estis haec omnia nihil hic vile, nihil hic transitorium, nihil ludicrum cogitetur. Et quia sapere secundum carnem mors est, «Omnis spiritus laudet Dominum.»