Enarrationes in Psalmos (ed. Migne)/5

E Wikisource
Enarrationes XLI-L
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 Enarrationes XXXI-XL Enarrationes LI-LX 

- IN PSALMUM XLI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

- IN PSALMUM XLII ENARRATIO. SERMO AD POPULUM. In die ieiunii,...

- IN PSALMUM XLIII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

- IN PSALMUM XLIV ENARRATIO. SERMO.

- IN PSALMUM XLV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

- IN PSALMUM XLVI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

- IN PSALMUM XLVII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

- IN PSALMUM XLVIII ENARRATIO.

- SERMO I. De prima parte Psalmi.

- SERMO II. De secunda parte Psalmi.

- IN PSALMUM XLIX ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

- IN PSALMUM L ENARRATIO. SERMO.

- IN PSALMUM LI ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.

5[recensere]

IN PSALMUM XLI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

1. [vers. 1-3.] Olim est ut desiderat anima nostra in verbo Dei gaudere vobiscum, et in illo vos salutare, qui est nostrum adjutorium et salutare. Quod ergo Dominus dat, audite per nos, et in illo exsultate nobiscum in sermone ejus, et in veritate et in charitate ejus. Psalmum enim suscepimus, de quo loquendum est vobis, congruum desiderio vestro. Coepit enim ipse psalmus a sancto quodam desiderio, et ait qui sic cantat: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Quis ergo est qui hoc dicit? Si volumus, nos sumus. Et quid quaeras extra quisnam sit, cum in tua potestate sit esse quod quaeris? Tamen non unus homo est, sed unum corpus est: corpus autem Christi Ecclesia est (Coloss. I, 24). Nec in omnibus qui intrant Ecclesiam, invenitur tale desiderium: sed tamen quicumque suavitatem Domini gustaverunt, et quod eis sapit agnoscunt in Cantico, non putent se solos esse; sed talia semina sparsa credant in agro dominico, toto orbe terrarum, et cujusdam unitatis christianae esse vocem hanc: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, sic desiderat anima mea ad te, Deus. Et quidem non male intelligitur vox esse eorum qui, cum sint catechumeni, ad gratiam sancti lavacri festinant. Unde et solemniter cantatur hic psalmus, ut ita desiderent fontem remissionis peccatorum, quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum. Sit hoc, habeatque locum intellectus iste in Ecclesia et veracem et solemnem. Verumtamen, fratres, videtur mihi etiam in Baptismate fidelibus nondum esse satiatum tale desiderium: sed fortassis, si norunt ubi peregrinentur, et quo eis transeundum sit, etiam ardentius inflammantur. 2. Denique titulus ejus est: In finem, in intellectum filiis Core, Psalmus. Filios Core invenimus et in aliis Psalmorum titulis (Psal. XLIII-XLVIII), et jam tractasse nos meminimus, et locutos esse quid sibi hoc nomen velit: ita tamen nunc commemorandus est iste titulus, ut non nobis quasi praejudicet quod jam diximus, ut deinceps non dicamus: non enim ubicumque diximus, omnes adfuerunt. Core aliquis homo fuerit, sicut fuit, habueritque filios qui appellarentur filii Core (Num. XXVI, 11): nos tamen arcanum sacramenti scrutemur, ut nomen hoc mysterium, quo gravidum est, pariat. Magni enim sacramenti res est, ut Christiani appellentur filii Core. Unde filii Core? Filii sponsi, filii Christi. Dicti sunt enim Christiani, filii sponsi (Matth. IX, 15). Quare ergo Core Christus? Quia Core interpretatur Calvaria. Multo remotius est hoc. Quaerebam quare Core Christus: intentius quaero quare Christus ad Calvariam pertinere videatur. Nonne jam occurrit in loco Calvariae crucifixus (Matth. XXVII, 33)? Occurrit omnino. Ergo filii sponsi, filii passionis illius, filii redempti sanguine illius, filii crucis illius, portantes in fronte quod inimici in Calvariae loco fixerunt, appellantur filii Core: illis cantatur iste psalmus in intellectum. Intellectu itaque excitemur; et si nobis cantatur, intelligamus. Quid intellecturi sumus? in quem intellectum psalmus iste cantatur? Audeo dicere: invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). Eia, fratres, aviditatem meam capite, desiderium hoc mecum communicate: simul amemus, simul in hac siti exardescamus, simul ad fontem intelligendi curramus. Desideremus ergo velut cervus fontem, excepto illo fonte quem propter remissionem peccatorum desiderant baptizandi, et jam baptizati desideremus illum fontem, de quo Scriptura alia dicit: Quoniam apud te est fons vitae. Ipse enim fons et lumen est: quoniam in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Si et fons est, et lumen est; merito et intellectus est, quia et satiat animam avidam sciendi; et omnis qui intelligit, luce quadam non corporali, non carnali, non exteriore, sed interiore illustratur. Est ergo, fratres, quaedam lux intus, quam non habent qui non intelligunt. Unde jam eos qui desiderant hunc fontem vitae, et inde aliquid carpunt, alloquitur Apostolus obsecrans, et dicit: Ut jam non ambuletis sicut et Gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intelligentia, alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum (Ephes. IV, 17, 18). Si ergo illi obscurati sunt intelligentia, id est, quia non intelligunt, obscurantur; ergo qui intelligunt illuminantur. Curre ad fontes, desidera aquarum fontes. Apud Deum est fons vitae et insiccabilis fons: in illius luce lumen inobscurabile. Lumen hoc desidera, quemdam fontem, quoddam lumen quale non norunt oculi tui; cui lumini videndo oculus interior praeparatur, cui fonti hauriendo sitis interior inardescit. Curre ad fontem, desidera fontem: sed noli utcumque, noli ut qualecumque animal currere; ut cervus curre. Quid est, ut cervus? Non sit tarditas in currendo, impigre curre, impigre desidera fontem. Invenimus enim insigne velocitatis in cervo. 3. Sed forte non hoc Scriptura solum nos in cervo considerare voluit, sed et aliud. Audi quid aliud est in cervo. Serpentes necat, et post serpentium interemptionem majori siti inardescit, peremptis serpentibus ad fontes acrius currit. Serpentes vitia tua sunt: consume serpentes iniquitatis, tunc amplius desiderabis fontem veritatis. Avaritia forte in te tenebrosum aliquid sibilat, et sibilat adversus verbum Dei, sibilat adversus praeceptum Dei: et quia tibi dicitur, Contemne aliquid, ne facias iniquitatem; si mavis facere iniquitatem, quam aliquod commodum temporale contemnere, morderi eligis a serpente, quam perimere serpentem. Cum ergo adhuc faveas vitio tuo, cupiditati tuae, avaritiae tuae, serpenti tuo; quando in te invenio tale desiderium, quo curras ad fontem aquarum? quando concupiscis fontem sapientiae, cum adhuc labores in veneno malitiae? Interfice in te quidquid contrarium est veritati: et cum te videris tanquam vacare a cupiditatibus perversis, noli remanere quasi non sit quod desideres. Est enim aliquid, quo te tollas; si jam egisti in te, ut non sit impeditor contra te. Dicturus enim es forte jam mihi, si cervus es: Deus novit non me jam avarum, non me jam cujusquam rem concupiscere, non adulterii cupiditate flagrare, non cujusquam odio invidiaque tabescere, et caetera hujusmodi; dicturus es, Non habeo haec: et quaeris forte unde delecteris. Desidera unde delecteris; desidera ad fontes aquarum: habet Deus unde te reficiat, et impleat venientem ad se, et sitientem post interemptionem serpentium, tanquam velocem cervum. 4. Est aliud quod animadvertas in cervo. Traduntur cervi, et a quibusdam etiam visi sunt; non enim de illis tale aliquid scriberetur, nisi antea videretur: dicuntur ergo cervi vel quando in agmine suo ambulant, vel quando natando alias terrarum partes petunt, onera capitum suorum super se invicem ponere, ita ut unus praecedat, et sequantur qui supra eum capita ponant, et supra illos alii consequentes, et deinde alii, donec agmen finiatur: ille autem unus qui pondus capitis in primatu portabat, fatigatus redit ad posteriora, ut alius ei succedat, qui portet quod ille portabat, atque ille fatigationem suam recreet posito capite, sicut et caeteri ponebant: ita vicissim portando quod grave est, et viam peragunt, et invicem se non deserunt. Nonne quosdam cervos alloquitur Apostolus, dicens: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 2) ? 5. Talis ergo cervus in fide constitutus, nondum videns quod credit, cupiens intelligere quod diligit, patitur et contrarios non cervos, obscuratos intelligentia, in tenebris interioribus constitutos, vitiorum cupiditate caecatos; insuper insultantes et dicentes homini credenti, et quod credit non ostendenti: Ubi est Deus tuus? Quid ergo iste cervus fecerit contra haec verba, audiamus, ut et ipsi, si possumus, faciamus. Primo expressit sitim suam: Quemadmodum, inquit, cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Quid si cervus ad fontes aquarum lavandi causa desiderat? Utrum ergo bibendi an lavandi causa, nescimus. Audi quid sequitur, et noli quaerere: Sitivit anima mea ad Deum vivum. Quod dico, Quemadmodum cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima ad te, Deus, hoc dico, Sitivi anima mea ad Deum vivum. Quid sitivit? Quando veniam et apparebo ante faciem Dei. Hoc est quod sitio, venire et apparere. Sitio in peregrinatione, sitio in cursu: satiabor in adventu. Sed quando veniam? Et quod citius est Deo, tardum est desiderio. Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Ex illo desiderio est et hoc, ex quo clamatur alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Quare hoc? Ut contempler, inquit, delectationem Domini (Psal. XXVI, 4). Quando veniam et apparebo ante faciem Domini? 6. [vers. 4.] Interim dum moditor, dum curro, dum in via sum, antequam veniam, antequam appaream, Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, cum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Fuerunt mihi, inquit, lacrymae meae, non amaritudo, sed panis. Suaves erant mihi ipsae lacrymae: sitiens illum fontem, quia bibere nondum poteram, avidius meas lacrymas manducabam. Non enim dixit, Factae sunt mihi lacrymae meae potus, ne ipsas desiderasse videretur sicut fontes aquarum: sed servata illa siti, qua inardesco, qua rapior ad fontes aquarum, panis mihi factae sunt lacrymae meae, dum differor. Et utique manducando lacrymas suas, sine dubio plus sitit ad fontes. Die quippe ac nocte factae sunt mihi lacrymae meae panis. Cibum istum qui panis dicitur, die comedunt homines, nocte dormiunt: panis autem lacrymarum et die et nocte comeditur; sive totum tempus accipias diem et noctem; sive diem intelligas pro hujus saeculi prosperitate, noctem vero pro hujus saeculi adversitate. Sive, inquit, in prosperis rebus saeculi, sive in adversis rebus saeculi, ego desiderii mei lacrymas fundo, ego desiderii mei aviditatem non desero: et cum in mundo bene est, mihi male est, antequam apparebo ante faciem Dei. Quid ergo dici quasi gratulari me cogis, si aliqua hujus saeculi prosperitas arriserit? nonne deceptoria est? nonne fluxa, caduca, mortalis? nonne temporalis, volatica, transitoria? nonne plus habet deceptionis quam delectationis? Cur ergo non et in ipsa fiant mihi lacrymae meae panis? Siquidem et cum felicitas saeculi circumfulget, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6); et dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Quia paganus si hoc mihi dixerit, non illi et ego possum dicere: Ubi est Deus tuus? Deum quippe suum digito ostendit. Intendit enim digitum ad aliquem lapidem, et dicit: Ecce est Deus meus. Ubi est Deus tuus? Cum lapidem irrisero, et erubuerit qui demonstravit, tollit oculum a lapide, suspicit coelum, et forte in solem digitum intendens, iterum dicit: Ecce Deus meus. Ubi est Deus tuus? Invenit ille quod ostenderet oculis carnis: ego autem non quasi non habeam quem ostendam, sed non habet ille oculos quibus ostendam. Potuit enim ille oculis corporis mei ostendere Deum suum solem: quibus ego oculis ostendam solis creatorem? 7. Verumtamen audiendo quotidie, Ubi est Deus tuus? et in lacrymis meis quotidianis pastus, die ac nocte meditatus sum quod audivi, Ubi est Deus tuus? quaesivi etiam ego ipse Deum meum, ut si possem, non tantum crederem, sed aliquid et viderem. Video enim quae fecerit Deus meus, non autem video ipsum Deum meum qui fecit haec. Sed quoniam sicut cervus desidero ad fontes aquarum, et est apud eum fons vitae, et in intellectum scriptus est Psalmus filiis Core, et invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; quid agam, ut inveniam Deum meum? Considerabo terram: facta est terra. Est magna pulchritudo terrarum; sed habet artificem. Magna miracula sunt seminum atque gignentium; sed habent ista omnia creatorem. Ostendo magnitudinem circumfusi maris, stupeo, miror; artificem quaero: coelum suspicio et pulchritudinem siderum; admiror splendorem solis exserendo diei sufficientem, lunam nocturnas tenebras consolantem. Mira sunt haec, laudanda sunt haec, vel etiam stupenda sunt haec; neque enim terrena, sed jam coelestia sunt haec. Nondum ibi stat sitis mea: haec miror, haec laudo; sed eum qui fecit haec, sitio. Redeo ad meipsum, et quis sim etiam ipse qui talia quaero, perscrutor: invenio me habere corpus et animam; unum quod regam, aliud quo regar; corpus servire, animam imperare. Discerno animam melius esse aliquid quam corpus, ipsumque inquisitorem talium rerum non corpus, sed animam video: et tamen haec omnia quae collustravi, per corpus ea me collustrasse cognosco. Terram laudabam, oculis cognoveram; mare laudabam, oculis cognoveram; coelum, sidera, solem lunamque laudabam, oculis cognoveram. Oculi membra sunt carnis, fenestrae sunt mentis: interior est qui per has videt; quando cogitatione aliqua absens est, frustra patent. Deus meus qui fecit haec, quae oculis video, non istis oculis est inquirendus. Aliquid etiam per seipsum animus ipse conspiciat: utrum sit aliquid quod non per oculos sentiam, quasi colores et lucem; non per aures, quasi cantum et sonum; non per nares quasi odorum suavitatem; non per palatum et linguam, quasi saporem; non per totum corpus, quasi duritiem et mollitiem, rigorem atque fervorem, asperitatem lenitatemque pertractem; sed utrum sit aliquid intus quod videam. Quid est, intus videam. Quod neque color sit, neque sonus, neque odor, neque sapor, neque calor, aut frigus, aut duritia, aut mollitudo. Dicatur ergo mihi, quem colorem habeat sapientia. Cum cogitamus justitiam, ejusque intus in ipsa cogitatione pulchritudine fruimur, quid sonat ad aures? quid tanquam vaporeum surgit ad nares? quid ori infertur, quid manu tractatur et delectat? Et intus est, et pulchra est, et laudatur, et videtur: et si in tenebris sunt oculi isti, animus illius luce perfruitur. Quid est illud quod Tobias videbat, quando videnti filio caecus consilium vitae dabat (Tob. IV, 2)? Est ergo aliquid quod animus ipse corporis dominator, rector, habitator videt; quod non per oculos corporis sentit, non per aures, non per nares, non per palatum, non per corporis tactum, sed per seipsum: et utique melius quod per seipsum, quam quod per servum suum. Est prorsus; seipsum enim per seipsum videt, et animus ipse ut norit se, videt se. Nec utique ut videat se, corporalium oculorum quaerit auxilium: imo vero ab omnibus corporis sensibus, tanquam impedientibus et perstrepentibus abstrahit se ad se, ut videat se in se, ut noverit se apud se. Sed numquid aliquid tale Deus ipsius est, qualis est animus? Non quidem videri Deus nisi animo potest, nec tamen ita ut animus videri potest. Aliquid enim quaerit animus iste quod Deus est, de quo illi non insultent qui dicunt: Ubi est Deus tuus? Aliquam quaerit incommutabilem veritatem, sine defectu substantiam. Non est talis ipse animus: deficit, proficit; novit, ignorat; meminit, obliviscitur; modo illud vult, modo non vult. Ista mutabilitas non cadit in Deum. Si dixero, Mutabilis est Deus, insultabunt mihi qui dicunt: Ubi est Deus tuus? 8. [vers. 5.] Quaerens ergo Deum meum in rebus visibilibus et corporalibus, et non inveniens; quaerens ejus substantiam in meipso, quasi sit aliquid qualis ego sum, neque hoc inveniens; aliquid super animam esse sentio Deum meum. Ergo, ut eum tangerem, Haec meditatus sum, et effudi super me animam meam. Quando anima mea contingeret quod super animam meam quaeritur, nisi anima mea super seipsam effunderetur? Si enim in seipsa remaneret, nihil aliud quam se videret: et cum se videret, non utique Deum suum videret. Dicant jam insultatores mei, Ubi est Deus tuus? dicant: ego quamdiu non video, quamdiu differor, manduco die ac nocte lacrymas meas. Dicant illi adhuc, Ubi est Deus tuus? quaero ego Deum meum in omni corpore, sive terrestri, sive coelesti, et non invenio: quaero substantiam ejus in anima mea, et non invenio: meditatus sum tamen inquisitionem Dei mei, et per ea quae facta sunt, invisibilia Dei mei cupiens intellecta conspicere (Rom. I, 20), effudi super me animam meam; et non jam restat quem tangam, nisi Deum meum. Ibi enim domus Dei mei, super animam meam: ibi habitat, inde me prospicit, inde me creavit, inde me gubernat, inde mihi consulit, inde me excitat, inde me vocat, inde me dirigit, inde me ducit, inde me perducit. 9. Ille enim qui habet altissimam in secreto domum, habet etiam in terra tabernaculum. Tabernaculum ejus in terra, Ecclesia ejus est adhuc peregrina. Sed hic quaerendus est, quia in tabernaculo invenitur via, per quam venitur ad domum. Etenim cum effunderem super me animam meam, ad attingendum Deum meum, quare hoc feci? Quoniam ingrediar in locum tabernaculi. Nam extra locum tabernaculi errabo quaerens Deum meum. Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. In locum tabernaculi ingrediar, admirabilis tabernaculi, usque ad domum Dei. Jam enim multa admiror in tabernaculo. Ecce quanta admiror in tabernaculo! Tabernaculum enim Dei in terra, homines sunt fideles: admiror in eis ipsorum membrorum obsequium; quia non in eis regnat peccatum ad obediendum desideriis ejus, nec exhibent membra sua arma iniquitatis peccato, sed exhibent Deo vivo in bonis operibus: animae servienti Deo membra corporalia militare admiror (Id. VI, 12, 13). Respicio et ipsam animam obedientem Deo, distribuentem opera actus sui, frenantem cupiditates, pellentem ignorantiam, extendentem se ad omnia aspera et dura toleranda, justitiam et charitatem impendentem caeteris. Miror et istas virtutes in anima: sed adhuc in loco tabernaculi ambulo. Transeo et haec: et quamvis admirabile sit tabernaculum, stupeo cum pervenio usque ad domum Dei. De qua domo dicit in alio psalmo, cum proposuisset sibi quamdam duram et difficilem quaestionem, quare in hac terra plerumque bene est malis, et male est bonis, et ait: Suscepi cognoscere, hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII, 16, 17). Ibi est enim fons intellectus, in sanctuario Dei, in domo Dei. Ibi intellexit iste in novissima, et solvit quaestionem de felicitate iniquorum, et labore justorum. Quomodo solvit? Quia mali cum hic differuntur, ad poenas sine fine servantur; et boni cum hic laborant, exercentur, ut in fine haereditatem consequantur. Et hoc ille in sanctuario Dei cognovit, intellexit in novissima. Ascendens tabernaculum, pervenit ad domum Dei. Tamen dum miratur membra tabernaculi, ita perductus est ad domum Dei, quamdam dulcedinem sequendo, interiorem nescio quam et occultam voluptatem, tanquam de domo Dei sonaret suaviter aliquod organum: et cum ille ambularet in tabernaculo, audito quodam interiore sono, ductus dulcedine, sequens quod sonabat, abstrahens se ab omni strepitu carnis et sanguinis, pervenit usque ad domum Dei. Nam viam suam et ductum suum sic ipse commemorat, quasi diceremus ei, Miraris tabernaculum in hac terra; quomodo pervenisti ad secretum domus Dei? In voce, inquit, exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis. Festa cum hic homines celebrant suae quoque luxuriae, consuetudinem habent constituere organa ante domos suas, aut ponere symphoniacos, vel quaeque musica ad luxuriam servientia et illicientia. Et ubi audita fuerint haec, quid dicimus qui transimus? Quid hic agitur? Et respondetur nobis, aliqua esse festa. Natalitia, inquit, celebrant, nuptiae hic sunt; ut non videantur inepta illa cantica, sed excusetur festivitate luxuria. In domo Dei festivitas sempiterna est. Non enim aliquid ibi celebratur et transit. Festum sempiternum, chorus Angelorum: vultus praesens Dei, laetitia sine defectu. Dies hic festus ita est, ut nec aperiatur initio, nec fine claudatur. De illa aeterna et perpetua festivitate sonat nescio quid canorum et dulce auribus cordis: sed si non perstrepat mundus. Ambulanti in hoc tabernaculo et miracula Dei in redemptionem fidelium consideranti, mulcet aurem sonus festivitatis illius, et rapit cervum ad fontes aquarum. 10. [vers. 6, 7.] Sed quia, fratres, quamdiu sumus in corpore hoc, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6), et corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15): etsi utcumque nebulis diffugatis ambulando per desiderium, ad hunc sonum pervenerimus interdum, ut aliquid de illa domo Dei nitendo capiamus; onere tamen quodam infirmitatis nostrae ad consueta recidimus, et ad solita ista dilabimur. Et quomodo ibi inveneramus unde gauderemus, sic hic non deerit quod gemamus. Etenim cervus iste manducans die ac nocte lacrymas suas, raptus desiderio ad fontes aquarum, interiorem scilicet dulcedinem Dei, effundens super se animam suam, ut tangeret quod est super animam suam, ambulans in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, et ductus interioris et intelligibilis soni jucunditate, ut omnia exteriora contemneret, et in interiora raperetur; adhuc tamen homo est, adhuc hic gemit, adhuc carnem fragilem portat, adhuc inter scandala hujus mundi periclitatur. Respexit ergo ad se, tanquam inde veniens, et ait sibi constituto inter has tristitias, et comparans haec illis ad quae videnda ingressus est, et post quae visa egressus est: Quare, inquit, tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Ecce jam quadam interiore dulcedine laetati sumus, ecce acie mentis aliquid incommutabile, etsi perstrictim et raptim, perspicere potuimus: quare adhuc conturbas me, quare adhuc tristis es? Non enim dubitas de Deo tuo. Non enim non est quod tibi dicas, contra illos qui dicunt: Ubi est Deus tuus? Jam aliquid incommutabile persensi, quare adhuc conturbas me? Spera in Deum. Et quasi responderet illi anima ejus in silentio, Quare conturbo te, nisi quia nondum sum ibi, ubi est dulce illud, quo sic rapta sum quasi per transitum? Numquid jam bibo de fonte illo, nihil metuens? jam nullum scandalum pertimesco? jam de cupiditatibus omnibus tanquam edomitis victisque secura sum? Nonne adversus me diabolus vigilat hostis meus? nonne laqueos mihi quotidie deceptionis intendit? Non vis ut conturbem te posita in saeculo, et peregrina adhuc a domo Dei mei? Sed, Spera in Deum, respondet conturbanti se animae suae, et quasi rationem reddenti perturbationis suae, propter mala quibus abundat hic mundus. Interim habita in spe. Spes enim quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). 11. Spera in Deum. Quare Spera? Quoniam confitebor illi. Quid ei confiteberis? Salutare vultus mei, Deus meus. A me mihi salus esse non potest; hoc dicam, hoc confitebor: Salutare vultus mei Deus meus. Etenim ut metuat in his, quae utcumque intellecta cognoscit, respexit iterum sollicitus ne obrepat inimicus: nondum dicit, Salvus sum ex omni parte. Etenim primitias habentes Spiritus, in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri (Ibid., 23). Illa perfecta in nobis salute, erimus in domo Dei viventes sine fine, et sine fine audantes eum cui dictum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Hoc nondum est, quia nondum est salus quae promittitur: sed confiteor Deo meo in spe, et dico illi, Salus vultus mei, Deus meus. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). Persevera ergo ut pervenias; persevera donec veniat salus. Audi ipsum Deum tuum de interiore tibi loquentem: Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14); quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22, et XXIV, 13). Quare ergo tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deum, quoniam confitebor illi. Haec est confessio mea, Salutare vultus mei, Deus meus. 12. Ad meipsum anima mea turbata est. Numquid ad Deum turbatur? Ad me turbata est. Ad incommutabile reficiebatur, ad mutabile perturbabatur. Novi quia justitia Dei mei manet: utrum mea maneat, nescio. Terret enim me Apostolus dicens: Qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Ergo quia non est in me firmitas mihi, nec est mihi spes de me, Ad meipsum turbata est anima mea. Vis non conturbetur? Non remaneat in teipso, et dic: Ad te, Domine, levavi animam meam (Psal. XXIV, 1). Hoc planius audi. Noli sperare de te, sed de Deo tuo. Nam si speras de te, anima tua conturbatur ad te; quia nondum invenit unde sit secura de te. Ergo quoniam ad me conturbata est anima mea, quid restat nisi humilitas, ut de seipsa anima non praesumat? Quid restat, nisi ut omnino minimam se faciat, nisi ut se humiliet, ut exaltari mereatur? Nihil sibi tribuat ut ei ab illo quod utile est tribuatur. Ergo quia ad me turbata est anima mea, et hanc perturbationem facit superbia: Propterea memoratus sum tui, Domine, de terra Jordanis et Hermoniim a monte parvo. Unde memoratus sum tui? A monte parvo, et de terra Jordanis. Forte de Baptismo, ubi est remissio peccatorum. Etenim nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui displicet sibi; nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui se confitetur peccatorem; nemo se confitetur peccatorem, nisi humiliando seipsum Deo. Ergo de terra Jordanis memoratus sum tui, et de monte parvo: non de monte magno; ut de monte parvo tu facias magnum: quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11, et XVIII, 14). Si autem et interpretationes nominum quaeras, Jordanis est Descensio eorum. Descende ergo, ut leveris; noli extolli, ne elidaris, Et de Hermoniim monte parvo. Hermoniim Anathematio interpretatur. Anathema teipsum, displicendo tibi: displicebis enim Deo, si placueris tibi. Ergo quia nobis Deus omnia bona praestat, quia ipse bonus est, non quia nos digni sumus; quia ille misericors est, non quia in aliquo promeruimus; de terra Jordanis et Hermoniim commemoratus sum Dei. Et quia humiliter commemoratur, exaltatus perfrui merebitur: quia non in se exaltatur qui in Domino gloriatur. 13. [vers. 8.] Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Peragere Psalmum possum fortasse, adjutus studio vestro, cujus fervorem video. De labore autem vestro non satis curo, ut audiatis; quando et me qui loquor, ita in his laboribus sudare cernatis. Aspicientes me laborantem, profecto collaboratis: non enim mihi laboro, sed vobis. Ergo audite; quia velle vos video. Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum: Deo dixit ille qui ejus commemoratus est de terra Jordanis et Hermoniim: hoc admirando dixit, Abyssus Abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Quae abyssus, quam abyssum invocat? Vere quia iste intellectus abyssus est. Abyssus enim est profunditas quaedam impenetrabilis, incomprehensibilis: et maxime solet dici in aquarum multitudine. Ibi enim altitudo, ibi profunditas: quae penetrari usque ad fundum non potest. Denique quodam loco dictum est, Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7): hoc volente Scriptura commendare, quia judicia Dei non comprehenduntur. Quae ergo abyssus, quam invocat abyssum? Si profunditas est abyssus, putamus non cor hominis abyssus est? Quid enim est profundius hac abysso? Loqui homines possunt, videri possunt per operationem membrorum, audiri in sermone: sed cujus cogitatio penetratur, cujus cor inspicitur? Quid intus gerat, quid intus possit, quid intus agat, quid intus disponat, quid intus velit, quid intus nolit, quis comprehendet? Puto non absurde intelligi abyssum hominem de quo alibi dictum est: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII, 7, 8). Si ergo homo abyssus est, quomodo abyssus invocat abyssum? Homo invocat hominem? invocat quasi quomodo Deus invocatur? Non. Sed invocat, dicitur ad se vocat. Nam dictum est de quodam, Mortem invocat: id est, sic vivit, ut mortem ad se vocet. Nam nemo hominum est qui orationem faciat, et invocet mortem: sed male vivendo homines mortem invocant. Abyssus abyssum invocat, homo hominem. Sic discitur sapientia, sic discitur fides, cum abyssus abyssum invocat. Abyssum invocant sancti praedicatores verbi Dei. Numquid et ipsi non abyssus? Ut noveris, quia abyssus et ipsi, Apostolus ait: Minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die. Quanta autem abyssus sit, audite amplius: Neque enim ego meipsum dijudico (I Cor. IV, 3). Tantamne profunditatem creditis esse in homine, quae lateat ipsum hominem in quo est? Quanta profunditas infirmitatis latebat in Petro, quando quid in se ageretur intus nesciebat, et se moriturum cum Domino vel pro Domino temere promittebat (Joan. XIII, 37)! quanta abyssus erat! Quae tamen abyssus nuda erat oculis Dei. Nam hoc illi Christus praenuntiabat, quod in se ipse ignorabat. Ergo omnis homo licet sanctus, licet justus, licet in multis proficiens, abyssus est, et abyssum invocat, quando homini aliquid fidei, aliquid veritatis propter vitam aeternam praedicat. Sed tunc est utilis abyssus abysso invocatae, quando fit in voce cataractarum tuarum. Abyssus abyssum invocat, homo hominem lucratur: non tamen in voce sua, sed in voce cataractarum tuarum. 14. Alium accipite intellectum: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Ego qui contremisco, cum ad me perturbata est anima mea, a judiciis tuis timui vehementer: judicia enim tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7), et, abyssus abyssum invocat. Nam sub hac carne mortali, laboriosa, peccatrice, molestiis et scandalis plena, concupiscentiis obnoxia, damnatio quaedam est de judicio tuo: quia tu dixisti peccatori, Morte morieris, et, In sudore vultus tui edes panem tuum (Gen. II, 17, et III, 19). Haec abyssus prima judicii tui. Sed si male hic vixerint homines, abyssus abyssum invocat: quia de poena in poenam transeunt, et de tenebris ad tenebras, et de profunditate ad profunditatem, et de supplicio ad supplicium, et de ardore cupiditatis in flammas gehennarum. Ergo hoc timuit fortassis homo iste, cum ait: Ad meipsum anima mea turbata est: propterea memoratus sum tui, Domine, de terra Jordanis et Hermoniim. Humilis esse debeo. Exhorrui enim judicia tua, vehementer timui judicia tua: ideo ad me anima mea turbata est. Et quae judicia tua timui? Parvane judicia sunt tua ista? Magna sunt, dura sunt, molesta sunt: sed utinam sola essent! Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Quia tu minaris, tu dicis et post illos labores restare alteram damnationem: In voce cataractarum tuarum, abyssus abyssum invocat. Quo ergo abibo a facie tua, et a spiritu tuo quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7); si abyssus abyssum invocat, si post istos labores timentur graviores? 15. Omnes suspensiones tuae et fluctus tui super me ingressi sunt. Fluctus in his quae sentio, suspensurae in his quae minaris. Omnis perpessio mea, fluctus est tuus: omnis comminatio tua, suspensura tua est. In fluctibus invocat abyssus ista, in suspensuris invocat alteram abyssum. In eo quod laboro, omnes fluctus tui: in eo quod minaris gravius, omnes suspensiones tuae super me ingressae sunt. Qui enim minatur, non premit, sed suspendit. Sed quia liberas, hoc dixi animae meae: Spera in Deum, quoniam confitebor illi; salutare vultus mei, Deus meus. Quia magis crebra sunt mala, dulcior erit misericordia tua. 16. [vers. 9.] Ideo sequitur: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit. Nulli vacat audire in tribulatione. Attendite cum vobis bene est; audite cum vobis bene est: discite, cum tranquilli estis, sapientiae disciplinam, et verbum Dei ut cibum colligite. Quando enim quisque in tribulatione est, prodesse illi debet quod securus audivit. Et enim in rebus prosperis mandat tibi Deus misericordiam suam, si ei fideliter servieris; quia liberat te de tribulatione; sed non tibi declarat ipsam misericordiam, quam tibi per diem mandavit, nisi per noctem. Cum venerit ipsa tribulatio, tunc adjutorio te non deserit: ostendit tibi verum fuisse quod tibi per diem mandavit. Etenim scriptum est quodam loco: Speciosa misericordia Domini in tempore tribulationis, sicut nubes pluviae in tempore siccitatis (Eccli. XXXV, 26). In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit. Non tibi ostendit quia subvenit tibi, nisi venerit tibi tribulatio, unde eruaris ab illo qui tibi per diem promisit. Ideo admonemur imitari formicam (Prov. VI, 6). Sicut enim prosperitas saeculi significatur die, adversitas saeculi significatur nocte: ita alio modo prosperitas saeculi significatur aestate, adversitas saeculi significatur hieme. Et quid facit formica? Per aestatem colligit, quod ei per hiemem prosit. Ergo cum est aestas, cum bene est vobis, cum tranquilli estis, audite verbum Domini. Unde enim fieri potest ut in hac tempestate saeculi hujus sine tribulatione totum hoc mare transeatis? unde fieri potest? cui hoc hominum contigit? Si contigit alicui, plus metuenda est ipsa tranquillitas. In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit. 17. [vers. 10-12.] Quid ergo agas in hac peregrinatione? quid agas? Apud me oratio Deo vitae meae. Hoc hic ago cervus sitiens et desiderans ad fontes aquarum, recordans dulcedinem vocis illius qua ductus sum per tabernaculum usque ad domum Dei: quamdiu hoc corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15), Apud me oratio Deo vitae meae. Non enim ut supplicem Deo, empturus sum de transmarinis locis; aut ut exaudiat me Deus meus navigabo, ut de longinquo afferam thura et aromata, aut de grege adducam vitulum vel arietem: Apud me oratio Deo vitae meae. Intus habeo victimam quam immolem, intus habeo thus quod imponam, intus habeo sacrificium quo flectam Deum meum: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19). Quod sacrificium contribulati spiritus intus habeam, audi: Dicam Deo, Susceptor meus es, quare mei oblitus es? Sic enim hic laboro, quasi tu oblitus sis mei. Tu autem exerces me: et novi quia differs mihi, non mihi aufers, quod promisisti: sed tamen, quare mei oblitus es? Tanquam de voce nostra clamavit et caput nostrum, Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2, et Matth. XXVII, 46)? Dicam Deo, Susceptor meus es, quare mei oblitus es? 18. Utquid me repulisti? ex illa altitudine fontis intelligentiae incommutabilis veritatis, Utquid me repulisti? Quare gravedine et pondere iniquitatis meae, jam illuc inhians, ad ista dejectus sum? Dicit alio loco ista vox: Ego dixi in ecstasi mea, ubi vidit nescio quid magnum, excessu mentis, Ego dixi in ecstasi mea, Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Comparavit enim haec in quibus esset, illis in quae erectus erat, et vidit se longe projectum a facie oculorum Dei, sicut et hic: Utquid me repulisti, et utquid contristatus incedo, dum affligit me inimicus, dum confringit ossa mea, tentator ille diabolus, scandalis ubique crebrescentibus, quorum abundantia refrigescit charitas multorum (Matth. XXIV, 12)? Cum videamus fortes Ecclesiae plerumque scandalis cedere nonne dicit corpus Christi: Confringit inimicus ossa mea? Ossa enim fortes sunt, et aliquando ipsi fortes tentationibus cedunt. Haec cum quisque considerat ex corpore Christi, ex voce corporis Christi, nonne clamat: Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus, dum confringit ossa mea? Non carnes meas tantum, sed etiam ossa mea: ut in quibus putabatur esse aliqua fortitudo, videas cedere in tentationibus, ut caeteri infirmi desperent, quando fortes vident succumbere. Quanta ista pericula, fratres mei! 19. Exprobraverunt mihi qui tribulant me. Iterum illa vox: Dum dicunt mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus? Et maxime ista dicunt in tentationibus Ecclesiae, Ubi est Deus tuus? Quantum haec martyres audierunt, pro nomine Christi fortes et patientes, quantum illis dictum est, Ubi est Deus vester? Liberet vos, si potest. Tormenta enim ipsorum extrinsecus homines videbant, coronas intrinsecus non videbant. Exprobraverunt mihi qui tribulant me, dum dicunt mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus? Et ego propter haec, quoniam ad me turbata est anima mea, quid ei aliud quam illud dicam, Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Et quasi respondenti, Non vis ut conturbem te, hic posita in tantis malis? suspirans ad bona, sitiens et laborans, non vis ut conturbem te? Spera in Deum, quoniam adhuc confitebor illi. Dicit ipsam confessionem, repetit spei confirmationem: Salus vultus mei et Deus meus.

IN PSALMUM XLII ENARRATIO. SERMO AD POPULUM. In die jejunii, post meridiem habitus.

1. Psalmus iste brevis est: sic satisfacit mentibus auditorum, ut molestus non sit ventribus jejunorum. Pascatur ex hoc anima nostra, quam tristem esse dicit, qui cantat in hoc psalmo: tristem, credo, ex aliquo jejunio suo, vel potius ex aliqua fame sua. Nam jejunium voluntatis est, fames necessitatis. Esurit Ecclesia, esurit corpus Christi, et homo ille ubique diffusus, cujus caput sursum est, membra deorsum: ejus vocem in omnibus Psalmis vel psallentem vel gementem, vel laetantem in spe, vel suspirantem in re, notissimam jam et familiarissimam habere debemus, tanquam nostram. Non ergo diu est immorandum, ut insinuemus vobis quis loquatur: sit unusquisque in Christi corpore, et loquetur hic. 2. [vers. 1.] Nostis autem omnes qui proficiunt, et qui coelesti illi civitati ingemiscunt, qui peregrinationem suam norunt, qui viam tenent, qui in desiderio terrae illius stabilissimae spem tanquam ancoram praefixerunt: nostis ergo quia hoc genus hominum, hoc semen bonum, hoc frumentum Christi inter zizania gemit; et hoc donec veniat tempus messis, id est usque in finem saeculi, sicut exponit quae non fallitur veritas (Matth. XIII, 18). Gemens ergo inter zizania, id est inter malos homines, inter dolosos et seductores, aut ira turbulentos, aut insidiis venenatos; circumspiciens simul cum illis esse se tanquam in uno agro per totum mundum, unam pluviam excipere, pariter perflari, pariterque secum inter adversa nutriri, habere simul ista communia dona Dei, malis bonisque concessa communiter ab illo qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Id. V, 45): videns ergo semen Abrahae, semen sanctum, quanta cum malis a quibus quandoque separandum est nunc habeat communia, aequaliter nasci, eamdem conditionem generis humani sortiri, pariter mortalia ferre corpora, simul uti luce, fontibus, fructibus, prosperitatibus atque adversitatibus saeculi, sive fame, sive abundantia, sive pace, sive bello, sive salute, sive peste; videns quanta habeat communia cum malis, cum quibus tamen non habet causam communem, erumpit in hanc vocem: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Judica, inquit, me, Deus: non timeo judicium tuum, quia novi misericordiam tuam. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Nunc interim in hac peregrinatione nondum discernis locum meum, quia simul cum zizaniis vivo usque ad tempus messis; nondum discernis pluviam meam, nondum discernis lucem meam: discerne causam meam. Distet inter cum qui in te credit, et eum qui in te non credit. Par infirmitas est, sed dispar conscientia: par labor, sed dispar desiderium. Desiderium impiorum peribit: de desiderio autem justorum, nisi certus esset pollicitator, dubitare deberemus. Finis desiderii nostri, ipse promissor. Seipsum dabit, quia seipsum dedit: seipsum dabit immortalibus immortalem, quia seipsum dedit mortalibus mortalem. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Ab homine iniquo et doloso erue me: hoc est, de gente non sancta. Ab homine, a quodam genere hominum, quia quidam homo et quidam homo, et in his duobus unus assumetur, et unus relinquetur (Id. XXIV, 40). 3. [vers. 2.] Et quoniam patientia opus est ferendi usque ad messem, quamdam, si dici potest, indiscretam discretionem; simul enim sunt, et ideo discreta nondum sunt; zizania autem zizania sunt, et frumenta frumenta sunt, et ideo discreta jam sunt; quia ergo fortitudine opus est, imploranda ab illo qui jussit ut fortes simus, et nisi fortes ipse fecerit, non erimus quod jussit, ab illo qui dixit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22, et XXIV, 13); ne sibi ipsa anima arrogando fortitudinem debilitetur, continuo adjungit: Quia tu es, Deus meus, fortitudo mea; utquid me repulisti, et utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? Causam quaerit tristitiae suae. Quare, inquit, tristis incedo, dum affligit me inimicus? Tristis ambulo, inimicus affligit me quotidianis tentationibus, immittens vel quod male amemus, vel quod male timeamus: et contra utrumque pugnans anima, etsi non capta, tamen periclitans, contrahitur tristitia, et dicit Deo, Utquid? Quaerat ergo ab ipso, et audiat utquid. Quaerit enim in Psalmo causam tristitiae suae, dicens: Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo? Audiat ex Isaia, succurrat illi lectio, quae modo recitata est: Spiritus, inquit, a me prodiet, et omnem flatum ego feci: propter peccatum modicum quid contristavi illum, et averti faciem meam ab illo; et contristatus est, et abiit tristis in viis suis (Isai. LVII, 16, 17). Quid ergo quaerebas, Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo? Audisti: propter peccatum. Causa tristitiae tuae peccatum est, causa laetitiae tuae justitia sit. Peccare volebas, et laborare nolebas; ut parum tibi esset quod esses injustus, nisi et eum injustum voluisses, a quo in te vindicari noluisses. Respice vocem meliorem in alio psalmo: Bonum est mihi quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVIII, 71). Didiceram elatus iniquitates meas, discam humiliatus justificationes tuas. Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? De inimico quereris; revera affligit, sed tu ei locum dedisti. Et nunc habes quod agas: elige consilium, regem admitte, tyrannum exclude. 4. [vers. 3.] Sed ut hoc faciat, quid dicit, quid supplicat, quid orat attende. Ora quod audis, ora cum audis; omnium nostrum sit ista vox: Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsa me deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Quia ipsa lux tua et veritas tua: haec nomina duo, res una. Quid enim aliud lux Dei, nisi veritas Dei? aut quid veritas Dei, nisi lux Dei? Et hoc utrumque unus Christus. Ego sum lux mundi: qui credit in me, non ambulabit in tenebris (Joan. VIII, 12). Ego sum via, veritas et vita (Id. XIV, 6). Ipse lux, ipse veritas. Veniat ergo, et eruat nos, discernens modo causam nostram a gente non sancta; eruat ab homine iniquo et doloso: separet frumentum a zizaniis: quia ipse mittet Angelos suos messis tempore, ut colligant de regno ejus omnia scandala, et mittant in ignem ardentem, frumentum autem ejus congregent in horreum (Matth. XIII, 41-43). Emittat lucem suam et veritatem suam; quia ipsa jam nos deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum ejus et in tabernacula ejus. Pignus habemus, praemium speramus. Sanctus mons ejus, sancta Ecclesia ejus. Mons ille est, qui crevit ex minimo lapide, secundum visionem Danielis, confringens regna terrarum; et in tantum excrescens, ut impleret universam faciem terrae (Dan. II, 35). In hoc monte se exauditum dicit, qui dicit: Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo (Psal. III, 5). Quisquis praeter istum montem erat, non sese speret exaudiri ad vitam aeternam. Exandiuntur enim multi ad multa. Nec sibi plaudant quod exaudiuntur: exauditi sunt daemones, ut in porcos mitterentur (Matth. VIII, 32). Exaudiri ad vitam aeternam concupiscamus, propter desiderium quo dicimus: Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Illa lux oculum cordis inquirit: Beati enim, inquit, mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Modo in monte ejus sumus, id est in Ecclesia ejus, et in tabernaculo ejus. Tabernaculum peregrinantium est, domus cohabitantium: est et tabernaculum peregrinantium et militantium. Cum audis tabernaculum, bellum intellige, hostem cave. Domus autem quae erit? Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). 5. [vers. 4.] Jam ergo perducti ad tabernaculum, et positi in monte sancto ejus, quam spem gerimus? Et introibo ad altare Dei. Est enim quoddam sublime altare invisibile, quo non accedit injustus. Ad illud altare ille solus accedit, qui ad istud securus accedit: illic inveniet vitam suam, qui in isto discernit causam suam. Et introibo ad altare Dei: de monte sancto ejus, et de tabernaculo ejus, de sancta Ecclesia ejus, introibo ad altare Dei sublime. Quale ibi sacrificium est? Ipse qui intrat, assumitur in holocaustum. Introibo ad altare Dei. Quid est quod dicit, ad altare Dei? Ad Deum qui laetificat juventutem meam. Juventus novitatem significat: tanquam diceret, Ad Deum qui laetificat novitatem meam. Laetificat novitatem meam, qui contristavit vetustatem meam. Incedo enim modo tristis in vetustate, tunc autem stabo gaudens in novitate. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. Quid est in cithara confiteri, et in psalterio confiteri? Non enim semper in cithara, nec semper in psalterio. Duo haec organa musicorum habent inter se distinctam discretamque rationem, dignam consideratione et commendatione memoriae. Utrumque hoc manibus portatur et tangitur, et significat opera quaedam nostra corporalia. Utrumque bonum, si quis norit psallere, si quis norit citharizare. Sed quia psalterium istud organum dicitur, quod de superiore parte habet testudinem; illud scilicet tympanum et concavum lignum cui chordae innitentes resonant: cithara vero idipsum lignum cavum et sonorum ex inferiore parte habet: discernenda sunt opera nostra, quando in psalterio sint, quando in cithara, utraque tamen placita Deo et suavia ejus auditui. Quando ergo ex praeceptis Dei aliquid agimus, jussis ejus obtemperantes et obaudientes ad implenda praecepta ejus; ubi facimus et non patimur, psalterium est. Faciunt enim ita et Angeli: non enim aliquid patiuntur. Cum autem aliquid patimur tribulationum, tentationum, scandalorum in hac terra; quia non patimur nisi ex inferiore parte, id est ex eo quod mortales sumus, ex eo quod primae nostrae causae quiddam tribulationum debemus, et quia patimur multa ab eis qui non sunt desuper, cithara est. Venit enim sonus suavis ex inferiore parte: patimur et psallimus, vel potius cantamus et citharizamus. Quando dicebat Apostolus evangelizare se, et praedicare Evangelium toto orbe terrarum ex praecepto Dei; quia illud Evangelium se non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum accepisse dicebat (Gal. I, 12), desuper sonabant chordae: cum vero dicebat, Gloriamur in tribulationibus; scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem (Rom. V, 3 et 4); cithara sonabat ex inferiore quidem, sed tamen dulciter. Omnis enim patientia dulcis est Deo. Si autem in ipsis tribulationibus defeceris, citharam fregisti. Quare ergo modo dixit: Confitebor tibi in cithara? Propter illud quod dixerat: Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? Patiebatur enim quiddam ex inferiore afflictione, et in eo ipso tamen volebat placere Deo, et gratias gestiebat agere Deo, fortis in tribulationibus: et quia sine tribulatione esse non poterat, patientiam Deo debebat, Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. 6. [vers. 5.] Et rursus ad animam suam, ut ex inferiore illo sonoro ligno capiat sonum: Utquid tristis es, inquit, anima mea, et utquid conturbas me? In tribulationibus sum, in languoribus, in moeroribus, utquid me conturbas, o anima? Quis dicit? cui dicit? Animae dicit, omnes novimus; planum est enim, ad illam directus est sermo. Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? Quaeritur persona loquens. Numquid caro animae loquitur, cum caro sine anima non loquatur? Proprium enim magis est, ut anima carnem alloquatur, quam ut caro alloquatur animam. Sed quia non dixit, Quare tristis es, caro mea, sed ait, Quare tristis es, anima mea? (Si enim carnem alloqueretur, fortasse non diceret, Quare tristis es; sed, Quare doles? Dolor enim animae tristitia dicitur: molestia vero quae fit in corpore dolor dici potest, tristitia non potest. Sed ex dolore corporis plerumque anima contristatur. Interest tamen quid doleat, et quid contristetur. Dolet enim caro, tristis est anima; et aperta ista vox est, Utquid tristis es, anima mea? ) Non ergo anima alloquitur carnem; quia non dixit, Utquid tristis es, caro mea? nec caro, animam; quia absurdum est ut inferior alloquatur superiorem. Ergo intelligimus habere nos aliquid ubi imago Dei est, mentem scilicet atque rationem. Ipsa mens invocabat lucem Dei et veritatem Dei. Ipsa est qua capimus justum et injustum; ipsa est qua discernimus verum a falso; ipsa est quae vocatur intellectus, quo intellectu carent bestiae; quem intellectum quisquis in se negligit, et postponit caeteris, et ita abjicit quasi non habeat, audit ex psalmo: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Intellectus ergo noster alloquitur animam nostram. Ista in tribulationibus marcida est, fessa in angoribus, contracta in tentationibus, aegra in laboribus. Erigit eam mens desuper capiens veritatem, et dicit Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? 7. Videte si non est ista allocutio in illo conflictu Apostoli, in se praefigurantis quosdam, et forte nos, et dicentis, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis, id est motus quosdam carnales: et in quadam lucta et quasi desperatione, invocat gratiam Dei, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22, 25). Tales ita pugnantes etiam ipse Dominus in se praefigurare dignatus est, cum ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Ille enim noverat ad quod venerat. Ille passionem pavebat qui dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; nemo tollit illam a me, sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam (Joan. X, 17, 18)? Sed, Tristis est anima mea usque ad mortem, qui dixit, quaedam membra sua in se figuravit. Plerumque enim jam mens bene credit et bene novit futurum hominem secundum fidem suam in gremio Abrahae: credit hoc, et tamen cum venerit aliquis articulus mortis, turbatur ex familiaritate quadam saeculi hujus; erigit auditum in illam vocem Dei internam, audit rationabile carmen intrinsecus. Ita enim desuper in silentio sonat quiddam, non auribus, sed mentibus; ut quicumque audit illud melos, taedio afficiatur ad strepitum corporalem, et tota ista vita humana tumultus ei quidam sit, impediens auditum superni cujusdam soni nimium delectabilis, et incomparabilis, et ineffabilis. Et revera cum ita contingit ex aliqua perturbatione, vim patitur homo, alloquens animam suam: Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? An forte ideo quia difficile purgata vita invenitur, cum ille judicat qui novit ad purum et liquidum judicare? Quia etsi probabilis jam vita est inter homines, ita ut homines quid jam reprehendant juste non habeant: procedit examen ab illius oculis, procedit regula exaequans non fallaciter, et invenit in homine quaedam quae reprehendat Deus, quae homines reprehendenda non videbant, nec ille ipse intus qui judicandus est. Haec timens anima forte conturbatur: alloquitur eam mens, quasi dicens, Quid times de peccatis, quia non potes omnia devitare? Spera in Dominum, quoniam confitebor illi. Quaedam sanat praesens allocutio, reliqua purgat fidelis confessio. Plane time, si justum te dicis; si non habes illam vocem ex alio psalmo: Ne intres in judicium cum servo tuo. Quare, Ne intres in judicium cum servo tuo? Misericordia tua mihi opus est. Nam si judicium exhibueris sine misericordia, quo ibo? Si iniquitates observaveris Domine, Domine, quis sustinebit (Psal. CXXIX, 3)? Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Ergo si non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, quia quicumque hic vivit, quantumlibet juste vivat, vae illi si cum illo in judicium intraverit Deus. Nam ex alio propheta arrogantes et superbos identidem sic objurgat: Utquid vultis mecum judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus (Jerem. II, 29). Noli ergo judicio contendere: da operam esse justus; et quantumcumque fueris, confitere te peccatorem; semper spera misericordiam: et in ista humili confessione securus alloquere turbantem te, et tumultuantem adversus te animam tuam. Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? Forte in te volebas sperare: Spera in Dominum, noli in te. Quid enim es in te? quid es de te? Ille sit sanitas in te, qui suscepit vulnera propter te. Spera, inquit, in Dominum, quoniam confitebor illi. Quid illi confiteberis? Salutare vultus mei, Deus meus. Tu es salutare vultus mei, tu sanabis me. Aeger ad te loquor: agnosco medicum, non me jacto sanum. Quid est, agnosco medicum, non me jacto sanum? Quod in alio psalmo dicitur: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). 8. Haec vox, fratres, tuta est: sed vigilate in operibus bonis. Tangite psalterium, obediendo praeceptis: tangite citharam, tolerando passiones. Frange esurienti panem tuum, audisti ab Isaia: noli jejunium putare sufficere. Jejunium te castigat, non alterum reficit. Fructuosae erunt angustiae tuae, si alteri praestiteris latitudinem. Ecce fraudasti animam tuam: cui dabis quod tibi abstulisti? ubi pones quod tibi denegasti? Quam multos pauperes saginare potest intermissum hodie prandium nostrum! Ita jejuna, ut alio manducante prandisse te gaudeas, propter orationes, ut exaudiaris. Ibi enim ait: Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum; si fregeris ex animo esurienti panem (Isai. LVIII, 7, 9 et 10): quia plerumque fit a tristibus et a murmurantibus, ut careant taedio interpellantis, non ut reficiant viscera indigentis: Hilarem autem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Si panem dederis tristis, et panem et meritum perdidisti. Ergo ex animo fac: ut ille qui intus videt adhuc loquente te, dicat, Ecce adsum. Quam celeriter accipiuntur orationes bene operantium: et haec justitia hominis in hac vita, jejunium, eleemosyna, oratio. Vis orationem tuam volare ad Deum? Fac illi duas alas, jejunium et eleemosynam. Tales nos inveniat, ut securos inveniat lux Dei, et veritas Dei, cum venerit liberare nos a morte, qui jam venit subire pro nobis mortem. Amen.

IN PSALMUM XLIII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

1. Psalmus iste filiis Core dicitur, sicut ejus titulus praefert. Interpretatur autem Core Calvitium vel Calvaria, et invenimus in Evangelio Dominum Jesum Christum in loco Calvariae crucifixum (Matth. XXVII, 33). Ergo clarum est, quod filiis passionis ejus cantetur hic psalmus. Habemus autem hinc evidentissimum et firmissimum testimonium apostoli Pauli: quia tum cum in persecutionibus Gentilium laboraret Ecclesia, hinc sumpsit versum, quem interponeret ad exhortationem et consolationem patientiae. Hic enim dictum est, quod ille in Epistola sua posuit: Propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis (Rom. VIII, 36). Vocem ergo martyrum audiamus in Psalmo: et vox martyrum videte quam bonam causam habeat, cum dicit, Propter te. Nam et Dominus ideo addidit, propter justitiam, cum diceret: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10): ne quisquam persecutionem patiens, ex ipsa poena quaereret gloriam, non bonam habens causam. Et hinc exhortatus suos ait, Beati eritis cum vobis illa et illa fecerint vel dixerint homines, propter me. Hinc ergo vox, Propter te mortificamur tota die. 2. [vers. 1.] Est autem magnae considerationis et magnae profunditatis consilium Dei, quid causae fuerit ut cum patres nostros Patriarchas, et totum illum populum Israel eduxerit in manu fortissima de Aegypto, et persequentes inimicos eorum in mari demerserit, duxeritque per contradicentes gentes, debellatisque hostibus in terram promissionis posuerit, victoriasque magnas ex paucitate suorum in magna inimicorum multitudine fecerit: postea placuerit ei quasi avertere se a populo suo, ut stragem occisionis et mortis paterentur sancti ejus, et nemo resisteret, nemo defenderet, nemo prohiberet; quasi averterit faciem suam a gemitibus corum, quasi oblitus sit eos, quasi ipse non sit Deus, qui in manu valida et brachio excelso evidentissima potentia patres nostros, id est illum populum, sicut dixi, ab Aegypto liberatum, victis pulsisque de terra sua gentibus constituerit in regno, mirantibus omnibus quod saepe a paucis multi victi essent. Hoc ergo in gemitu confessionis incipit cantari in psalmo isto. Non frustra enim ista facta sunt, nisi ut intelligatur quare facta sint. Proinde quia facta sunt, manifestum est: quare sint facta, altius quaerendum est. Ideo titulus non habet tantum, filiis Core; sed, In intellectum filiis Core. Hoc et in illo psalmo est, cujus primum versum ipse Dominus de cruce dixit: Deus meus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Transfigurans enim nos in id quod dicebat, et in corpus suum (quia et nos sumus corpus ejus, ille caput nostrum), vocem de cruce non dixit suam, sed nostram. Non enim unquam eum dereliquit Deus, nec ipse a Patre unquam recessit; sed propter nos dixit hoc: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Nam sequitur ibi: Longe a salute mea verba delictorum meorum. Et ostendit ex quorum persona hoc dixerit; non enim in ipso delictum potuit inveniri. Clamabo ad te, inquit in ipso psalmo, per diem, et non exaudies; et nocte, subauditur utique, et non exaudies; sed addidit: et non ad insipientiam mihi (Psal. XXI, 2, 3), id est, hoc ipsum quod non exaudies, non ad insipientiam mihi, sed ad intellectum. Quid est, ad intellectum non exaudies? id est, me non exaudies ad temporalia, ut intelligam a te desideranda sempiterna. Non ergo relinquit Deus, et cum videtur relinquere, tollit quod male desiderasti, et docet quid debeas bene desiderare. Si enim semper Deus in istis prosperitatibus faveret nobis, ut omnia nobis abundarent, nullamque in tempore isto mortalitatis nostrae tribulationem, nullas pressuras angustiasque pateremur; non diceremus nisi ista esse summa bona quae praestat Deus servis suis, et majora ab illo non desideraremus. Ideo autem huic vitae male dulci miscet amaritudines tribulationum, ut alia quae salubriter dulcis est, requiratur; hoc est, In intellectum filiis Core. Denique audiamus Psalmum, et ibi potius hoc videamus. 3. [vers. 2, 3.] Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. Admirantes quare in istis diebus tanquam deseruerit eos quos in passionibus exercere voluerit, recolunt praeterita quae audierunt a patribus, tanquam dicentes: Non ea quae patimur nobis retulerunt patres nostri. Nam et in illo psalmo hoc dixit: In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et eruisti eos: ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal, V, 7). Illi speraverunt, et liberasti eos: egone speravi, et dereliquisti me; et sine causa credidi in te, et sine causa nomen meum scriptum est apud te, et nomen tuum scriptum est in me? Haec ergo nobis indicaverunt patres nostri. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; infirmasti populos, et expulisti eos: id est, populos expulisti de terra sua, ut istos introduceres atque plantares, eorumque regnum tua misericordia confirmares. Haec audivimus a patribus nostris. 4. [vers. 4.] Sed forte ideo illi ista potuerunt, quia fortes erant, quia praeliatores, quia invicti, quia exercitati, quia bellicosi? Absit. Non hoc indicaverunt nobis patres nostri, non hoc habet Scriptura; sed quid habet, nisi quod sequitur? Non enim in gladio suo haereditate possederunt terram, et brachium ipsorum non salvos fecit eos; sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui. Dextera tua, potentia tua; brachium tuum, ipse Filius tuus. Et illuminatio vultus tui: quid est hoc? Quia talibus signis eis affuisti, ut praesens intelligereris. Numquid enim quando nobis Deus aliquo miraculo adest, faciem ipsius oculis nostris videmus? Sed effectu miraculi suam praesentiam insinuat hominibus. Denique omnes qui mirantur ad hujuscemodi facta, quid dicunt? Vidi Deum praesentem. Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti in eis: hoc est, sic cum eis egisti, ut bene placeres in eis, ut quisquis eos attenderet quomodo eum eis ageretur, diceret quia vere Deus est cum illis, et Deus illos agit. 5. [vers. 5.] Quid ergo? Alter erat tunc, et alter est nunc? Absit. Quid enim sequitur? Tu es ipse rex meus et Deus meus. Tu es ipse, non enim mutatus es. Tempora mutata video, creator temporum non mutatur. Tu es ipse rex meus et Deus meus. Tu me soles ducere, tu me soles regere, tu mihi soles subvenire. Qui mandas salutem Jacob. Quid est, Qui mandas? Etiamsi tu per tuam prorsus substantiam atque naturam qua es quidquid es, occultus es, nec per hoc quod es interfuisti patribus, ut facie ad faciem te viderent; tamen per quamlibet creaturam tu mandas salutem Jacob. Etenim illa visio facie ad faciem, liberatis in resurrectione servatur. Et illi patres etiam Novi Testamenti quamvis revelata mysteria tua viderint, quamvis revelata secreta annuntiaverint; tamen in speculo se videre dixerunt et in aenigmate: servari autem visionem in futurum facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), quando venerit quod ipse Apostolus ait: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4). Tunc ergo nobis servatur visio illa facie ad faciem, de qua et Joannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Etsi ergo tunc patres nostri non te viderunt facie ad faciem secundum quod tu es, etiamsi ista visio servatur in resurrectione, tamen etsi Angeli affuerunt, tu mandas salutem Jacob. Non solum per te ades, sed per quamcumque creaturam tuam affueris, tu mandas hoc propter salutem servorum tuorum quod tu ipse per te facis; hoc autem fit pro salute servorum tuorum quod faciunt quibus mandas. Cum ergo tu ipse sis rex meus et Deus meus, et tu mandes salutem Jacob, quare ista nunc patimur? 6. [vers. 6.] Sed forte praeterita tantum narrata sunt nobis, de futuro autem non est aliquid tale sperandum. Imo vero sperandum. In te inimicos nostros ventilabimus. Ergo patres nostri indicaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis: quia manus tua gentes disperdidit, ejecisti populos et plantasti eos. Ista praeterita sunt: de futuro vero quid erit? In te inimicos nostros ventilabimus: veniet tempus quando omnes inimici Christianorum, sicut palea ventilentur, sicut pulvis ventilentur, et de terra projiciantur. Ergo si et praeterita sic sunt nobis narrata, et futura talia praenuntiata; in medio praesentium quare laboramus, nisi in intellectum filiis Core? In te inimicos nostros ventilabimus: et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. Hoc de futuro. 7. [vers. 7.] Non enim in arcu meo sperabo: quomodo nec patres in gladio suo. Et gladius meus non salvum faciet me. 8. [vers. 8.] Salvos enim fecisti nos ex affligentibus nos. Et hoc figura praeteriti de futuro dicitur: sed ideo tanquam praeteritum dicitur, quia tam certum est quasi factum sit. Intendite quare pleraque Prophetae ita dicunt tanquam praeterita sint, cum praenuntientur futura, non facta. Nam et de ipso Domino futura passio praenuntiabatur, et tamen, Foderunt, inquit, manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: non dixit, Fodient, et dinumerabunt. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: non dixit, Considerabunt et conspicient. Diviserunt sibi vestimenta mea (Psal. XXI, 17, 19): non dixit, divident. Omnia ista tanquam praeterita dicuntur, cum futura sint; quia Deo et futura tam certa sunt, tanquam praeterita sint. Nobis enim ea quae praeterierunt, certa sunt; quae futura, incerta sunt. Novimus enim aliquid accidisse, et non potest fieri ut non acciderit quod accidit. Da prophetam cui tam certum sit futurum quam tibi praeteritum: et quam tibi quod meministi factum, non potest fieri ut non sit factum, lam illi quod novit futurum, non potest fieri ut non fiat. Ideo de securitate dicuntur tanquam praeterita, quae adhuc futura sunt. Hoc ergo speramus. Salvos enim fecisti nos ex affligentibus nos, et eos qui oderunt nos confudisti. 9. [vers. 9.] In Deo laudabimur tota die. Videte quemadmodum miscet etiam verba futuri temporis, ut intelligas et praeterita quae dicta sunt de futuro esse praedicta. In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula. Quid, laudabimur? quid, confitebimur? Quia ex omnibus affligentibus nos eruisti nos, quia reguum perpetuum dabis nobis, quia complebitur in nobis, Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). 10. [vers. 10.] Haec ergo futura cum certa sint nobis, et illa praeterita cum a patribus nostris audierimus, quid modo? Nunc autem repulisti et confudisti nos. Confudisti, non in conscientia nostra, sed in facie hominum. Erat enim tempus quo affligerentur Christiani, cum ubique fugerent, cum ubique diceretur, Christianus est, tanquam ad insultationem et ad opprobrium pertineret. Ubi est ergo ille Deus noster, rex noster, qui mandat salutem Jacob? Ubi est ille qui fecit omnia quae nobis narraverunt patres nostri? Ubi est qui facturus est omnia quae nobis revelavit per Spiritum suum? Numquid mutatus est? Sed in intellectum filiis Core fiunt haec. Aliquid enim intelligere debemus, quare nos ista omnia medio tempore pati voluit. Quae omnia? Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris. Procedimus ad inimicos nostros, et tu nobiscum non procedis: videmus eos, praevalent illi, et nos invalidi sumus. Ubi est illa virtus tua? ubi est dextera et potentia tua? ubi mare siccatum? ubi Aegyptii persequentes fluctibus obruti (Exod. XIV, 21, 27)? ubi Amalech resistens, in crucis signo superatus (Id. XVII, 11)? Et non egredieris Deus in virtutibus nostris. 11. [vers. 11.] Avertisti autem nos retrorsum prae inimicis nostris: ut quasi illi ante sint, nos retro; illi victores, nos victi deputemur. Et qui nos oderunt, diripiebant sibi: quid, nisi nos? 12. [vers. 12.] Dedisti nos tanquam oves escarum, et in nationibus dispersisti nos: a nationibus manducati sumus. Hi significantur qui sic passi sunt, ut in corpus gentium verterentur. Plangit enim eos Ecclesia, tanquam membra sua devorata. 13. [vers. 13.] Vendidisti populum tuum sine pretio. Vidimus enim quos dedisti, non vidimus quid accepisti. Et non fuit multitudo in jubilationibus eorum. Numquid enim quando fugiebant Christiani persequentibus inimicis idololatris, fiebant congregationes et jubilationes Deo? Numquid concinebantur hymni de ecclesiis Dei, qui solent in pace concini, dulcique concentu fraternitatis Dei auribus personari? Et non fuit multitudo in jubilationibus eorum. 14. [vers. 14, 15.] Posuisti nos in opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro sunt. Dosuisti nos in similitudinem in nationibus. Quid est, in similitudinem? Quando maledicentes homines similitudinem dant de eo quem detestantur: Sic moriaris, sic puniaris. Quanta tunc dicta sunt talia? Sic crucifigaris. Hodieque non desunt hostes Christi, illi ipsi Judaei, contra quos quando defendimus Christum, dicunt nobis: Sic moriaris quomodo ille. Non enim illam mortem intulissent, nisi eo modo mori vehementer exhorruissent; aut quid mysterii haberet, si intelligere potuissent. Caecus quando inunguitur, collyrium in manu medici non videt. Nam crux ipsa et pro ipsis persequentibus facta est. Inde sunt postea sanati, et in eum crediderunt quem ipsi occiderunt. Posuisti nos in similitudinem in nationibus, commotionem capitis in populis: commotionem capitis ad insultandum. Et locuti sunt labiis, et moverunt caput (Psal. XXI, 8). Hoc Domino, hoc etiam omnibus sanctis ejus, quos persequi, quos tenere, quos illudere, quos tradere, quos affligere, quos occidere potuerunt. 15. [vers. 16, 17.] Tota die verecundia mea contra me est, et confusio vultus mei operuit me: a voce exprobrantis et obloquentis: hoc est, a voce insultantium et crimen mihi objicientium, quia colo te, quia confiteor te: et crimen mihi objicientium de illo nomine, unde mea omnia crimina delebuntur. A voce exprobrantis et obloquentis, id est, contra me loquentis. A facie inimici et persequentis. Et quis hic intellectus? Quae praeterita dicta sunt, non in nobis fient: quae futura sperantur, non apparent. Praeterita: in magna gloria tua eductus est populus de Aegypto, liberatus a persequentibus, ductus per gentes, expulsis gentibus collocatus in regno. Quae futura? Educendus populus de ista Aegypto saeculi, duce Christo apparente in gloria sua; ponendi sancti ad dexteram, iniqui ad sinistram, damnandi iniqui cum diabolo in aeterna poena; accipiendum regnum a Christo cum sanctis in sempiternum. Haec sunt futura, illa praeterita. In medio quid? Tribulationes. Quare? Ut appareat animus colens Deum, quantum colat Deum; ut videatur utrum gratis colat eum a quo salutem gratis accepit. Si enim tibi dicat Deus, Quid dedisti mihi ut facerem te? Certe si factus promeruisti me, non me promerueras antequam facerem te. Quid dicturi sumus ei, qui primo gratis nos fecit, quia bonus est, non quia aliquid meruimus? Deinde de ipsa reparatione, de secunda nativitate quid dicturi sumus? Merita nostra fecisse ut nobis illa salus perpetua mitteretur a Domino? Absit. Si merita nostra aliquid facerent, ad damnationem nostram venirat. Non venit ille ad inspectionem meritorum, sed ad remissionem peccatorum. Non fuisti, et factus es: quid Deo dedisti? Malus fuisti, et liberatus es: quid Deo dedisti? Quid non ab eo gratis accepisti? Merito et gratia nominatur, quia gratis datur. Exigitur ergo a te, ut et tu gratis eum colas: non quia dat temporalia, sed quia praestat aeterna. 16. Sed ipsa aeterna vide ne aliter cogites, et cogitando aeterna carnaliter, nihilominus Deum gratis non colas. Quid enim? Si ideo colis Deum, quia dat tibi fundum, non eum culturus es, quia tollit tibi fundum? Sed forte tu dicis: Ideo eum colam, quia dabit mihi villam, non tamen temporalem. Nihilominus adhuc corruptam mentem geris: amore enim casto non colis, adhuc mercedem expetis. Ea enim vis habere in futuro saeculo, quae hic necesse est derelinquas: mutare vis voluptatem carnalem, non amputare. Non laudatur in illo jejunium, qui ad luxuriosam coenam servat ventrem suum. Invitantur enim aliquando homines ad coenam magnam, et cum ad eam volunt avidi venire, jejunant: numquid hoc jejunium continentiae, et non potius luxuriae deputandum est? Noli ergo talia sperare tibi danda a Deo, qualia hic jubet contemnere. Haec enim sperabant Judaei, ideo turbabantur in illa quaestione. Nam et ipsi resurrectionem sperant, sed ad tales voluptates corporis se sperant resurrecturos, quales hic amant. Ideo cum eis proponeretur quaestio illa a Sadducaeis, qui non credunt resurrectionem, de illa muliere quae nupsit septem fratribus sibimet succedentibus, cujus eorum in resurrectione erit uxor, deficiebant, et respondere non poterant. At vero Domino quando est proposita, quia nobis resurrectio talis promittitur, non qua repetantur hujusmodi voluptates, sed qua aeterna de ipso Deo gaudia comparentur, respondit Dominus, et ait: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei: in resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent: non enim incipient mori. Id est, non ibi quaeritur successor, ubi non erit decessor. Et quid erit? Sed erunt, inquit, aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 29, 30, et Luc. XX, 35, 36). Nisi forte putas, quod Angeli epulis quotidianis, et vino quo te inebrias, gaudeant, aut hoc forte arbitraris, quod Angeli uxores habeant. Nihil eorum est apud Angelos. Unde gaudent Angeli, nisi unde Dominus ait: Nescitis quia Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10)? Si ergo ad faciem Patris gaudent Angeli, ad tale gaudium te praepara: aut si invenis melius quam videre faciem Dei? Vae tali amori tuo, si vel suspicaris aliquid pulchrius, quam est ille a quo est omne pulchrum, quod te teneat, ne illum cogitare mercaris. Dominus in carne erat, et apparebat homo hominibus. Qualis apparebat? Jam dixi, homo hominibus. Quid magnum apparebat? Caro carni. Quid magnum apparebat, de quo dictum est: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2)? Quis non habebat speciem neque decorem? De quo item dicitur: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Ut homo, non habebat speciem neque decorem; sed speciosus forma ex eo quod est prae filiis hominum. Ideo formam iilam deformem carnis ostendens oculis intuentium, quid ait? Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum ,et ostendam illi meipsum (Joan. XIV, 21). Quem videbant, ostensurum se illis promittebat. Sed quid est hoc? Quasi diceret, Videtis formam servi, occulta est forma Dei: per hanc vobis blandior, illam vobis servo; hac vos parvulos nutrio, illa grandes pasco. Ergo ut haec fides nostra qua purgamur, ad invisibilia praeparetur, hoc est, quod in intellectum filiis Core facta sunt ista omnia, ut detraherentur sanctis ea quae habebant, detraheretur et ipsa vita temporalis: ut non propter haec ipsa temporalia colerent ipsum aeternum, sed amore illius casto tolerarent haec omnia quae pro tempore paterentur. 17. [vers. 18, 19.] Denique quia intellexerunt hoc filii Core, quid dicunt? Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te. Quid est, et obliti non sumus te? Et inique non egimus in testamento tuo: et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras de via tua. Ecce est intellectus, quia non recessit retro cor nostrum, quia obliti non sumus te, quia inique non egimus in testamento tuo, positi in magnis tribulationibus et persecutionibus gentium. Declinasti semitas nostras de via tua. Semitae enim nostrae erant in voluptatibus saeculi; semitae nostrae erant in prosperitatibus temporalium rerum: tulisti semitas nostras de via tua, et ostendisti nobis quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam. Et declinasti semitas nostras de via tua. Quid est, declinasti semitas nostras de via tua? Tanquam diceret nobis, In tribulatione positi estis, multa patimini, multa quae amabatis in hoc saeculo, amisistis: sed non vos dimisi in via, quam angustam vos doceo. Latas semitas quaerebatis: quid vobis dico? Hac itur ad vitam sempiternam: qua vultis ambulare, ad mortem pergitis. Quam lata et spatiosa via est quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ambulant per eam! Quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ambulant per illam (Matth. VII, 13, 14)? Qui sunt pauci? Qui tolerant tribulationes, qui tolerant tentationes, qui in istis omnibus molestiis non deficiunt; qui non ad horam gaudent ad verbum, et in tempore tribulationis tanquam orto sole arescunt (Id. XIII, 20, 21, 23), sed habent radicem charitatis, sicut audivimus quod modo lectum est in Evangelio (Marc. IV, 16, 17, 20, et Luc. VIII, 13, 15). Radicem, inquam, charitatis habe, ut cum sol exortus fuerit, non te urat, sed nutriat. Haec omnia venerunt super nos, et obiiti non sumus te; et inique non egimus in testamento tuo; et non recessit retro cor nostrum. Sed quia haec omnia inter tribulationes facimus, jam in angusta via ambulantes, declinasti semitas nostras de via tua. 18. [vers. 20.] Quoniam humiliasti nos in loco infirmitatis. Ergo exaltabis nos in loco fortitudinis. Et operuit nos umbra mortis. Haec enim mortalitas umbra mortis est. Vera mors est damnatio cum diabolo. 19. [vers. 21.] Si obliti sumus nomen Dei nostri. Iste est intellectus filiorum Core. Et si expandimus manus nostras ad Deum alienum. 20. [vers. 22.] Nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit occulta cordis. Novit, et requirit: si novit occulta cordis, quid ibi facit? Nonne Deus requiret ista? Novit in se, requirit propter nos. Etenim ideo requirit Deus aliquando, et dicit sibi innotescere, quod facit tibi innotescere. Opus suum tibi dicit, non cognitionem suam. Dicimus plerumque, Laetus dies, quando serenus est: numquid ipse dies gaudet? Sed gaudentem dicimus, quia gaudentes nos facit. Et dicimus, Triste coelum. Non enim est ullus talis sensus in nubibus: sed quia homines hujusmodi videntes coeli faciem contristantur, triste dicitur, eo quod tristes facit. Sic et Deus cognoscere dicitur, quando cognoscentes facit. Deus dicit ad Abraham: Nunc cognovi quia tu times Deum (Gen. XXII, 12). Ante non cognoverat? Sed ipse Abraham se non cognovit: quia in ipsa tentatione ipse sibi innotuit. Plerumque enim homo putat se posse quod non potest, aut putat se non posse quod potest; accedit ad illum interrogatio ex divina dispensatione, et per interrogationem notus fit sibi; et dicitur Deus cognovisse, quod illum fecit nosse. Numquid Petrus noverat se, quando dixit medico: Tecum sum usque ad mortem (Matth. XXVI, 35)? Medicus noverat, vena inspecta, quid intus ageretur in aegroto; aegrotus non noverat. Venit accessio tentationis; et probavit medicus sententiam suam, perdidit aeger praesumptionem suam. Sic ergo et novit Deus, et requirit. Novit. Quomodo ipse requirit? Propter te, ut tu invenias te, et gratias agas ei qui fecit te. Nonne Deus requiret ista? 21. Ipse enim novit occulta cordis. Quid est, novit occulta? quae occulta? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Potes enim videre mortificari hominem; quare mortificetur, nescis: Deus hoc novit; res in occulto est. Sed dicit mihi aliquis: Ecce pro nomine Christi detinetur, nomen Christi confitetur. Quare non et haeretici nomen Christi confitentur, et non tamen jam propter ipsum moriuntur? Prorsus in ipsa Ecclesia, dicam, catholica, putatis defuisse aut deesse posse, qui causa humanae gloriae paterentur? Si deessent hujusmodi homines, non diceret Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Sciebat ergo esse posse quosdam qui hoc jactatione facerent, non dilectione. Ideo obscurum est; Deus hoc solus videt, nos non possumus. Ipse solus potest judicare, qui novit occulta cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Jam dixi, hinc etiam apostolum Paulum testimonium posuisse ad exhortandos martyres, ne deficerent in tribulationibus pro nomine Christi susceptis. 22. [vers. 23.] Exsurge, quare obdormis, Domine? Cui dicit? et quis dicit? Nonne magis dicetur ille dormire, et halare, qui talia loquitur, Exsurge, quare dormis, Domine? Respondet tibi, Novi quid dicam: scio quia non dormit qui custodit Israel (Psal. CXX, 4): sed tamen martyres clamant, Exsurge, quare obdormis, Domine? O Domine Jesu! occisus es, dormisti in passione, jam nobis resurrexisti. Novimus enim quia nobis resurrexisti. Quare resurrexisti? Gentes quae nos persequuntur, mortuum te putant, resurrexisse non credunt. Exsurge ergo et illis. Quare dormis, non nobis, sed illis? Si enim jam te illi crederent resurrexisse, numquid eos qui in te crederent persequi poterant. Sed quare persequuntur? Dele, occide nescio quos, qui crediderunt in te nescio quem male mortuum? Adhuc eis dormis: exsurge ut intelligant quia resurrexisti, et quiescant. Denique factum est dum moriuntur martyres, et ista dicunt, dormiunt, et excitant Christum vere mortuum dormitionibus eorum; surrexit Christus quodammodo in gentibus, id est, creditus est resurrexisse: ita paulatim et ipsi credendo conversi ad Christum, fecerunt numerum magnum, quem timerent persecutores, et cessaverunt persecutiones. Unde? Quia resurrexit Christus in gentibus, qui illis ante non credentibus dormiebat. Exsurge, et ne repellas usque in finem. 23. [vers. 24.] Quare faciem tuam avertis? quasi non adsis, quasi oblitus sis nostri. Oblivisceris inopiam nostram, et tribulationem nostram. 24. [vers. 25.] Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra. Ubi humiliata est? In pulvere, id est, pulvis nos persequitur. Illi nos persequuntur, de quibus dixisti: Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Humiliata est in pulvere anima nostra; haesit in terra venter noster. Poenam nimiae humiliationis mihi videtur expressisse, qua quisque quando se prosternit, haeret in terra venter ejus. Quisquis enim ita humiliatur ut genua figat, adhuc habet quo humilietur: quisquis autem sic humiliatur ut haereat in terra venter ejus, ultra quo humilietur non habet. Si enim ultra voluerit, jam non erit humiliare, sed obruere. Hoc ergo forsitan dixerit: Nimium humiliati sumus in hoc pulvere, ultra quo humiliemur non habemus: jam pervenit usque ad summum humiliatio, veniat et miseratio. 25. An forte, fratres, eos plangit Ecclesia voce ista. quibus illi qui persequebantur persuaserunt impietatem: ut illi qui perdurarunt hoc dicant, Humiliata est in pulvere anima nostra? Id est, inter manus pulveris hujus, inter manus impiorum et persequentium, Humiliata est in pulvere anima nostra, ad hoc ut te invocaremus, ut dares auxilium de tribulatione: venter autem noster haesit in terra, id est, consensit impietati pulveris hujus venter noster; hoc est enim dictum, Haesit. Si enim cum diligis et ardes charitate, recte dicis Deo, Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9); et, Mihi adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28): tunc autem adhaeres Deo, quando consentis Deo: non sine causa dictum est, de ventre isto quod adhaesit in terra, nisi quia illi significantur, qui persecutionem non tolerantes, consenserunt iniquis: sic enim haeserunt in terra. Sed quare dicti sunt venter, nisi quia carnales sunt: ut os Ecclesiae in sanctis sit, in spiritualibus sit; venter Ecclesiae in carnalibus sit? Itaque os Ecclesiae eminet; venter absconditus est, tanquam mollior et infirmior. Hoc significat quodam loco Scriptura, ubi quidam dicit se accepisse librum; et liber ipse dulcis erat, inquit, in ore meo, et amarus in ventre meo (Apoc. X, 10). Quid est hoc, nisi quia praecepta summa quae capiunt spirituales, non capiunt carnales; et de quibus gaudent spirituales, contristantur carnales? Liber iste, fratres, quid habet? Vende omnia quae habes, et da pauperibus. Quam dulcis in ore Ecclesiae! Ab omnibus spiritualibus factum est. At vero carnali cuicumque dixeris, Fac hoc; facilius a te tristis recedit, sicut ille dives a Domino (Matth. XIX, 21, 22), quam facit quod dictum est. Quare autem tristis recessit, nisi quia liber ille dulcis est in ore, et in ventre amarus? Dedisti nescio quid auri et argenti; ventum est ad hunc articulum, ut nisi perdas, forte aliquod peccatum committas, injuriam forte ingeras Ecclesiae, blasphemare cogaris: posito itaque in angustiis, aut damno pecuniae, aut damno justitiae, dicitur tibi, Perde potius pecuniam, ne perdas justitiam: tu autem cui non dulcis est in ore justitia, sed adhuc in illis membris infirmus es, quales in ventre deputat Ecclesia, contristatus eligis aliquando amittere aliquid de justitia, quam vel nummum de pecunia; et percutis te damno graviore, implens saccellum tuum, et exinaniens cor tuum. Fortassis ergo de illis dixerit, Haesit in terra venter noster. 26. [vers. 26.] Exsurge, Domine, adjuva nos. Et vere, carissimi, exsurrexit et adjuvit. Namque cum exsurgeret, id est, cum resurgeret, et gentibus innotesceret, cessantibus persecutionibus, etiam illi qui haeserant in terra, eruti sunt de terra, et agentes poenitentiam, redditi sunt corpori Christi, quamvis infirmi, quamvis imperfecti, ut compleretur in eis, Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16). Exsurge, Domine, adjuva nos: et redime nos propter nomen tuum: hoc est, gratis; propter nomen tuum, non propter meritum meum; quia tu dignatus es facere, non quia ego dignus sum cui facias. Nam et hoc ipsum quod non sumus obliti te, et non recessit retro cor nostrum, quod non expandimus manus nostras ad Deum alienum, nisi te adjuvante, unde possemus? nisi te intus alloquente et exhortante, non deserente, unde valeremus? Ergo sive patientes in tribulationibus, sive gaudentes in prosperitatibus, redime nos; non propter meritum nostrum, sed propter nomen tuum.

IN PSALMUM XLIV ENARRATIO. SERMO.

1. [vers. 1.] Hunc psalmum sicut vobiscum cum exsultatione cantavimus, ita nobiscum cum attentione consideretis peto. Cantatur enim de sanctis nuptiis, de sponso et sponsa, de rege et plebe, de Salvatore et de his qui salvandi sunt. Qui cum veste nuptiali venit ad nuptias, gloriam quaerens sponsi, non suam, non solum libenter audit, quod solet esse etiam hominum spectacula quaerentium, non facta exhibentium; sed etiam mandat cordi, quod non ibi vacet, sed germinet, erumpat, crescat, perficiatur, assumatur. Oportet enim nos esse, quibus hoc cantetur, filios Core, quod habet titulus Psalmi. Erant enim isti quidam homines: verumtamen omnis inscriptio Litterarum divinarum aliquid innuit intelligentibus, et non tantum auditorem, verum etiam cognitorem desiderat. Interrogamus enim vim hebraici verbi, quid sit Core: et, sicut se interpretationes habent omnium verborum in Scriptura positorum, renuntiatur nobis, filios Core interpretari filios Calvi. Quod nomen non ad irrisionem accipiatis, ne inveniamur in sensu puerili, quales pueros legimus in libro Regnorum, insultantes Elisaeo sancto prophetae, et clamantes post ipsum: Ascende calve, ascende calve. Tales enim pueros stulte garrulos, et in suam perniciem maledicentes, exeuntes de silva bestiae comederunt (IV Reg. II, 23, 24). Hoc scriptum est, et ubi sit scriptum commemoravimus: qui meminerunt, recognoscant; qui non meminerunt, legant; qui non legerunt, credant. Quod ergo illud factum figuravit in futurum, non nos debet apprehendere. Significati sunt enim in illis pueris stulti homines, habentes ignorantiae sensum; quales nos non vult esse Apostolus, ubi dicit: Nolite pueri esse mentibus (I Cor. XIV, 20). Et quia Dominus invitaverat nos ad imitationem puerorum, quando ante se parvulum posuit, et ait, Nisi quis fuerit ut puer iste, non intrabit in regnum coelorum (Matth. XVIII, 2, 3); ibi quoque Apostolus cautus, ubi revocat a mente puerili, vocat rursus ad imitationem puerilem: Nolite, inquit, pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Quem delectat imitari puerum, non delectet imperitia, sed innocentia. Illi vero ex imperitia insultabant sancto Dei calvo, et clamabant post eum: Calve, calve. Factum est ut a bestiis consumerentur: et figuraverunt homines in eadem mente puerili stulte irridentes quemdam calvum; quia in Calvariae loco crucifixus est. Possessi sunt ergo tales velut a bestiis, hoc est a daemonibus, a diabolo et angelis ejus, qui operatur in filiis diffidentiae. Tales pueri erant, qui ante sacratum lignum stantes caput agitabant, et dicebant: Si filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 33, 39, 40). Hujus nos filii sumus, quia filii sponsi sumus: et nobis inscriptus est psalmus iste, cujus titulus dicitur, Filiis Core, pro his quae commutabuntur. 2. Quid ego exponam quid sit, pro his quae commutabuntur? Quid ego dicam? Hoc omnis mutatus agnoscit. Qui audit haec, Pro his quae commutabuntur, videat quid erat, et quid nunc sit. Et primo ipsum mundum videat commutatum; nuper adorantem idola, modo adorantem Deum; nuper servientem iis quae fecit, modo ei a quo factus est. Pro his quae commutabuntur, videte quando dictum sit. Modo jam residui Pagani mutata expavescunt: et qui nolunt mutari, vident refertas ecclesias, templa deserta; hac celebritatem, ibi solitudinem. Mirantur mutata, legant praedicta: aurem accommodent promissori, credant exhibitori. Sed et unusquisque nostrum, fratres, ex vetere homine in novum mutatur; ex infideli fidelis fit, ex raptore largitor, castus ex adultero, beneficus ex malefico. Ergo cantetur nobis, Pro his quae commutabuntur: et sic incipiat describi, per quem commutata sunt. 3. Sequitur enim: Pro his quae commutabuntur, filiis Core, in intellectum, Canticum pro dilecto. Nam dilectus ille visus est a persecutoribus suis, sed non in intellectum. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Ad hunc intellectum oculos alios quaerebat ipse, cum diceret: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Sonet eum jam Psalmus: gaudeamus in nuptiis, et nos crimus cum iis qui fiunt nuptiae qui invitantur ad nuptias; et ipsi invitati sponsa est. Etenim sponsa Ecclesia est, sponsus Christus. Solent dici ab scholasticis carmina quaedam uxores ducentibus et nubentibus, quae vocantur epithalamia; quidquid ibi cantatur, ad honorem cantatur sponsi et sponsae: an forte et in nuptiis istis, quo invitati sumus, thalamus non est? Et unde dicit alius psalmus: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6)? Conjunctio nuptialis, Verbum et caro: hujus conjunctionis thalamus, virginis uterus. Etenim caro ipsa Verbo est conjuncta: unde etiam dicitur, Jam non duo, sed una caro (Matth. XIX, 6, et Ephes. V, 32). Assumpta est Ecclesia ex genere humano, ut caput esset Ecclesiae ipsa caro Verbo conjuncta, et caeteri credentes membra essent illius capitis. Nam vis videre quis venerit ad nuptias? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Gaudeat sponsa amata a Deo. Quando amata? Dum adhuc foeda. Omnes enim peccaverunt, ait Apostolus, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Et iterum: Etenim Christus pro impiis mortuus est (Id. V, 6). Amata est foeda, ne remaneret foeda. Non enim vere foeda amata est, quia non foeditas amata est: nam si hoc amaret, hoc servaret: evertit foeditatem, formavit pulchritudinem. Ad qualem venit, et qualem fecit? Veniat jam ipse in verbis propheticis; ecce ipse sponsus procedat nobis: amemus illum; aut si invenerimus in eo aliquid foedi, non amemus. Ecce ipse invenit multa foeda, et amavit nos: si aliquid foedi invenerimus in eo, non amemus. Quia et hoc ipsum quod carnem indutus est, ut de illo etiam diceretur. Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2); si consideres misericordiam qua factus est, et ibi pulcher est. Sed Judaeorum personam gerebat propheta, cum diceret: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Quare? Quia non in intellectum. Intelligentibus autem, et Verbum caro factum est (Joan. I, 14), magna pulchritudo est. Mihi autem absit gloriari, dixit unus amicorum sponsi, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI, 14). Parum est ut non inde erubescas, nisi etiam et glorieris. Quare ergo non habuit speciem neque decorem? Quia Christus crucifixus, Judaeis quidem scandalum, Gentibus stultitia. Quare autem et in cruce habuit decorem? Quia quod stultum est Dei, sapientius est quam homines; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines (I Cor. I, 23, 25). Nobis ergo jam credentibus, ubique sponsus pulcher occurrat. Pulcher Deus, Verbum apud Deum: pulcher in utero virginis, ubi non amisit divinitatem, et sumpsit humanitatem: pulcher natus infans Verbum; quia et cum esset infans, cum sugeret, cum manibus portaretur, coeli locuti sunt, Angeli laudes dixerunt, Magos stella direxit, adoratus est in praesepi, cibaria mansuetorum (Luc. II, 8-14, et Matth. II, 1). Pulcher ergo in coelo, pulcher in terra; pulcher in utero, pulcher in manibus parentum; pulcher in miraculis, pulcher in flagellis; pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem; pulcher deponens animam, pulcher recipiens; pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in coelo. In intellectum audite Canticum, neque oculos vestros a splendore pulchritudinis illius avertat carnis infirmitas. Summa et vera pulchritudo justitia est: ibi illum non videbis pulchrum, ubi deprehendis injustum: si ubique justus, ubique decorus. Veniat ergo nobis inspiciendus oculis mentis, descriptus a quodam laudatore suo propheta: ecce incipit. 4. [vers. 2.] Eructavit cor meum verbum bonum. Quis dicit, Pater, an Propheta? Intellexerunt enim quidam Patris personam dicentis, Eructavit cor meum verbum bonum, commendantis nobis nativitatem quamdam ineffabilem. Ne forte putares aliquid assumptum, unde Filium generaret Deus; quemadmodum homo sibi assumit aliquid unde generet filios, conjugium scilicet, sine quo prolem procreare homo non potest: ne igitur putares aliquo conjugio indiguisse Deum, unde Filium generaret, Eructavit, inquit, cor meum verbum bonum. Hodie cor tuum, o homo, generat consilium, nec quaerit uxorem: per consilium natum ex corde tuo aedificas aliquid; et illa fabrica, antequam stet in opere, stat in consilio; et inest jam quod facturus es, in eo per quod facturus es: et laudas fabricam nondum existentem, nondum in specie aedificii, sed in prolatione consilii; nec laudat alius consilium tuum, nisi aut indicaveris, aut viderit quod fecisti. Ergo si per Verbum omnia, et Verbum de Deo; inspice fabricam factam per Verbum, et ex isto aedificio mirare consilium. Quale Verbum est per quod factum est coelum et terra, et omnis ornatus coeli, omnis fecunditas terrae, diffusio maris, distentio aeris, fulgor siderum, claritas solis et lunae? Videntur haec: transcende et haec; cogita Angelos, Principatus, Sedes, Dominationes, Potestates: omnia per ipsum facta sunt. Unde ergo ista bona facta sunt? Quia eructatum est per quod fierent, Verbum bonum. Ergo Verbum bonum: et ipsi Verbo dictum est, Magister bone. Et ipsum Verbum respondit, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus (Matth. XIX, 17, et Marc. X, 18). Dictum est, Magister bone; et dicit, Quid me interrogas de bono? Addidit etiam, Nemo bonus, nisi unus Deus. Quomodo ergo et ipse bonus, nisi quia Deus? Non solum autem Deus, sed cum Patre unus Deus. Non enim dicendo, Nemo bonus, nisi unus Deus, discrevit se, sed univit. Eructavit cor meum verbum bonum. Dixerit hoc Deus Pater de Verbo suo bono atque benefico bono nostro, per quod solum bonum utcumque boni esse possumus. 5. Sequitur, Dico ego opera mea regi. Adhuc Pater loquitur? Si adhuc Pater loquitur, quaeramus et hoc quomodo secundum fidem veram et catholicam intelligamus, Dico ego opera mea regi. Si enim Pater dicit opera sua Filio suo regi nostro; quae opera Pater dicturus est Filio, cum omnia opera Patris per Filium facta sint? An forte, Dico ego opera mea regi, ipsum Dico, generationem Filii significat? Vereor ne hoc aliquando a tardioribus non possit intelligi: verumtamen dicam; sequatur qui potest, ne non dicto non sequatur et qui potest. Legimus in alio psalmo dictum: Semel locutus est Deus (Psal. LXI, 12). Toties locutus est per Prophetas, toties per Apostolos, hodieque loquitur per sanctos suos, et ait: Semel locutus est Deus. Unde semel locutus est, nisi propter Verbum unum? Sicut autem Eructavit cor meum verbum bonum, intelleximus ibi generationem Filii; veluti repetitio mihi videtur facta in consequenti sententia, ut illud quod dictum erat, Eructavit cor meum verbum bonum, repeteretur in eo quod ait, Dico. Quid est enim, Dico? Verbum profero. Et unde profert Deus verbum, nisi ex corde suo, ex intimo suo? Tu non dicis nisi quod ex corde tuo profers; verbum tuum quod sonat et transit, aliunde non profertur: et miraris quia ita dicit Deus? Sed dicere Dei aeternum est. Tu dicis aliquid modo, quia tacebas paulo ante: vel ecce nunc nondum verbum profers; cum autem proferre coeperis, rumpis silentium quodammodo, et generas verbum quod antea non erat. Non sic Deus genuit Verbum: dicere Dei sine initio est, et sine fine; et tamen unum Verbum dicit. Dicat alterum, si quod dixit transierit. Cum vero et a quo dicitur manet, et quod dicitur manet; et semel dicitur et non finitur; et ipsum semel sine initio dicitur, nec bis dicitur, quia non transit quod semel dicitur. Hoc est ergo, Eructavit cor meum verbum bonum, quod est, Dico ego opera mea regi. Quare ergo, Opera mea dico? Quia in ipso Verbo omnia opera Dei. Quidquid enim facturus erat Deus in creatura, jam in Verbo erat; nec esset in rebus, nisi esset in Verbo: quomodo et in te non esset in fabrica, nisi esset in consilio. Sicut in Evangelio dicitur: Quod factum est in ipso vita erat (Joan. I, 3, 4). Erat ergo quod factum est, sed in Verbo erat: et omnia opera Dei ibi erant, et opera nondum erant: sed Verbum erat, et Verbum hoc Deus erat, et apud Deum erat, et Filius Dei erat, et cum Patre unus Deus erat. Dico ego opera mea regi. Audiat dicentem, qui Verbum intelligit; et videat cum Patre sempiternum Verbum, in quo sunt etiam quae futura sunt, in quo non abierunt et quae transierunt. Haec opera Dei in Verbo, tanquam in Verbo, tanquam in Unigenito, tanquam in Dei Verbo. 6. Quid ergo sequitur? Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Quid simile, fratres mei, quid habet simile lingua Dei cum calamo scribae? Quid habet simile petra cum Christo (I Cor. X, 4)? quid habet simile agnus cum Salvatore (Joan. I, 29)? quid habet leo cum Unigeniti fortitudine (Apoc. V, 5)? Dicta sunt haec tamen: et nisi dicerentur, non aliquo modo per haec visibilia ad invisibilem informaremur. Sic ergo humilem similitudinem calami hujus, nec comparemus illi excellentiae, nec tamen respuamus. Quaero enim quare linguam suam calamum dixit esse scribae velociter scribentis? At vero quantumvis velociter scribat scriba, non comparatur illi velocitati, de qua dicit alius psalmus: Usque in velocitatem currit verbum ejus (Psal. CXLVII, 15). Sed mihi videtur, quantum audet humana intelligentia, et hoc posse accipi ex persona Patris dictum, Lingua mea calamus scribae. Quia quod lingua dicitur, sonat et transit; quod scribitur, manet: cum ergo dicat Deus Verbum, et Verbum quod dicitur non sonet et transeat, sed et dicatur et maneat; scriptis hoc maluit Deus comparare, quam sonis. Quod autem addidit, velociter scribentis, impulit mentem ad intelligentiam: sed non pigra remaneat, respiciendo antiquarios, aut respiciendo qualeslibet veloces notarios; si autem hoc attenderit, remanebit ibi. Ipsum velociter, cogitet velociter; et videat quare dictum sit, velociter. Velociter Dei tale est, ut velocius nihil sit. In Scripturis enim scribitur littera post litteram, syllaba post syllabam, verbum post verbum; nec ad secundum transitur, nisi primo perscripto. Ibi autem nihil velocius, ubi non multa sunt verba, nec tamen aliquid praetermissum est, cum in uno sint omnia. 7. [vers. 3.] Ecce jam Verbum illud sic prolatum, aeternum, ab aeterno coaeternum, veniet sponsus. Speciosus forma prae filiis hominum. Prae filiis hominum: quare non et prae Angelis? Quid voluit dicere, Prae filiis hominum, nisi quia homo? Ne hominem Christum quemlibet hominem putares, ait, Prae filiis hominum speciosus forma. Etiam homo prae filiis hominum; etiam inter filios hominum, prae filiis hominum; etiam ex filiis hominum, prae filiis hominum. Diffusa est gratia in labiis tuis. Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Diffusa est gratia in labiis tuis. Merito mihi subventum est, quia condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Sed alia lex in membris meis repugnat legi mentis meae, et captivum me ducit in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Diffusa est ergo gratia in labiis tuis. Venit nobis cum verbo gratiae, cum osculo gratiae. Quid ista gratia dulcius? Quo pertinet gratia ista? Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Si severus judex veniret, nec afferret istam gratiam diffusam in labiis suis, quis de salute aliquid speraret? Quis non sibi hoc timeret quod peccatori debebatur? Ille veniens cum gratia, non exegit quod debebatur, solvit quod non debebat. Num enim non peccator debebat mortem? Aut vero tibi peccatori debebatur, nisi supplicium? Debita tua dimisit, et indebita sua exsolvit. Magna gratia. Quare gratia? Quia gratis. Propterea tibi gratias agere licet, referre non licet; non enim potes. Quaerebat ille quid retribueret, et dixit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et invenit quasi aliquid: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13). Hoc illi rependis, quia calicem salutaris accipis, et nomen Domini invocas? Quis tibi dedit ipsum calicem salutarem? Remansit in actione gratiarum, nam in relatione defecit. Inveni quid Deo des, quod ab illo non acceperis; et retuleris gratiam. Sed cave ne dum quaeris quid illi retribuas, quod ab illo non acceperis, invenias, sed peccatum tuum. Hoc plane ab illo non accepisti, sed nec ei dare debes. Hoc dederunt Judaei, retribuerunt mala pro bonis; acceperunt ab eo pluviam, et fructum non dederunt, sed spinas dolorum. Ergo bonum quidquid volueris in te dare Deo, non te invenis accepisse nisi a Deo. Ipsa est gratia Dei diffusa in labiis. Fecit te, gratis te fecit. Non enim erat cui praestaret antequam faceret. Perieras, quaesivit te; et inventum revocavit te. Praeterita non imputavit, futura promisit. Vere diffusa est gratia in labiis tuis. 8. Propterea, inquit, benedixit te Deus in aeternum. Laboratur, ut hoc possit intelligi adhuc a Deo Patre dici, Propterea benedixit te Deus in aeternum. Accommodatius videtur hoc accipi ex persona Prophetae. Et mutationes personarum repentinae, et omnino ex improviso, inveniuntur in sanctis Scripturarum libris; et si quis advertat, plenae sunt paginae divinae. Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa; et statim, Quid detur tibi, aut quid adjiciatur tibi adversus linguam subdolam? Alia illic persona erat, alia hic: ibi petentis, hic subvenientis. Sagittae potentis acutae, cum carbonibus vastatoriis. Alia persona est, Quid detur tibi, aut quid adjiciatur tibi; et in consequentibus fit alia, Heu me! quia incolatus meus longinquus factus est (Psal. CXIX, 2-5). In paucis versibus tam crebra mutatio personarum intellectum admonet: non exprimit locum ubi mutatur; non dicitur, Hoc dixit homo, hoc dixit Deus; sed ex ipsis verbis fit nobis intelligere quid ad hominem pertineat, quid ad Deum. Homo autem dicebat, Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Homo dicebat, ille dicebat qui scripsit Psalmum; sed ex persona Dei dicebat: incipit dicere et ex sua, Propterea benedixit te Deus in aeternum. Dixerat enim Deus, Diffusa est gratia in labiis tuis, ei quem fecerat speciosum prae filiis hominum, etiam hominem quem Deum ante omnia protulerat, aeternus coaeternum. Impletus est ergo Propheta gaudio quodam ineffabili, et attendens quid Deus Pater de Filio suo homini revelaverit, qui potuit dicere ista et ex persona Dei, Propterea, inquit, benedixit te Deus in aeternum. Quare? Propter gratiam. Illa enim gratia quo pertinet? Ad regnum coelorum. Primum enim Testamentum terram promiserat: et aliud praemium fuit vel promissio sub Lege positorum, aliud sub Gratia: terra Chananaeorum Judaeis sub Lege positis, regnum coelorum Christianis sub Gratia positis. Itaque quod pertinebat ad eos qui sub Lege positi erant, regnum, terra illa transiit: regnum coelorum quod pertinet sub Gratia positis, non transit. Propterea hic, benedixit te Deus, non ad tempus, sed in aeternum. 9. Non defuerunt qui omnia etiam superiora verba ex Prophetae persona accipi mallent: et hoc quod dictum est, Eructavit cor meum verbum bonum, ex Propheta voluerint intelligi, veluti dicente hymnum. (Quisquis enim dicit hymnum Deo, eructat cor ejus verbum bonum: quomodo qui blasphemat in Deum, eructat cor ejus verbum malum.) Ut et illud quod adjunctum est, Dico ego opera mea regi, significare voluerit summum hominis opus non esse, nisi Deum laudare. Illius est specie sua placere tibi, ad te pertinet eum in gratiarum actione laudare. Opera tua si non fuerint laus Dei, incipis teipsum amare; et pertinebis ad illos de quibus dicit Apostolus: Erunt enim homines seipsos amantes (II Tim. III, 2). Displice tibi, placeat tibi qui te fecit; quia in eo tibi displices quod in te ipse fecisti. Opus ergo tuum sit laus Dei, eructet cor tuum verbum bonum. Dic ergo opera tua regi: quia ut diceres, rex fecit, et ipse donavit quod offerres. Redde illi de suo, ne velis accepta parte patrimonii tui ire longius et prodige perdere in meretrices, et porcos pascere. Hoc recordamini ex Evangelio. Sed etiam de nobis dictum est: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32). 10. Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Non defuerunt qui sic intelligerent Prophetam ea dixisse quae scriberet, et ideo linguam suam calamo scribae comparasse. Velociter autem scribentis voluisse dicere, ut significaret ea se scribere, quae velociter ventura erant, ut velociter scribere, velocia scribere intelligatur, id est scribere non tardatura. Non enim tardavit Deus exhibere Christum. Quam cito evolutum sentitur, quod peractum agnoscitur! Recordare generationes ante te, invenies Adam tanquam hesterno die factum. Ita gesta legimus omnia ab ipso principio: ergo velociter facta sunt. Velociter erit et dies judicii; praeveni velocitatem ipsius: velociter veniet, velocius tu mutare. Aderit facies judicis, sed vide quid dicit Propheta: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. 11. [vers. 4.] Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. Gladium tuum, quid, nisi verbum tuum? Illo gladio stravit inimicos, illo gladio divisit filium a patre, filiam a matre, nurum a socru. Legimus haec in Evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium. Et erunt in una domo quinque divisi adversum se, duo adversus tres, et tres adversus duos erunt divisi: id est, filius adversus patrem, filia adversus matrem, nurus adversus socrum suam (Matth. X, 34, 35, et Luc. XII, 51-53). Divisio haec quo gladio facta est, nisi quem Christus attulit? Et revera, fratres, etiam quotidianis exemplis videmus haec. Placet juveni alicui Deo servire, displicet patri; divisi sunt adversus se: ille promittit terrenam haereditatem, ille amat coelestem; aliud iste pollicetur, aliud ille eligit. Non sibi putet pater factam injuriam; Deus solus illi praefertur: et tamen litigat cum filio volente servire Deo. Sed fortior est ille gladius spiritualis separans, quam copulans natura carnalis. Fit hoc et de filia adversus matrem, multo magis et de nuru adversus socrum. Nam aliquando in una domo nurus et socrus inveniuntur haeretica et catholica. Et ubi fortiter recipitur iste gladius, rebaptizationem non timemus. Potuit dividi filia adversus matrem suam, et non potest nurus adversus socrum suam. 12. Factum est hoc generaliter etiam in genere humano, divisus est filius adversus patrem. Fuimus enim aliquando filii diaboli. Adhuc infidelibus dictum est: Vos a patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Et omnis infidelitas nostra, unde, nisi a patre diabolo? Non ille creando pater, sed nos illum imitando filii. Jam modo videtis filium adversus patrem divisum. Venit gladius ille; renuntiat diabolo: invenit alium patrem, invenit aliam matrem. Ille ad imitationem se praebens, generabat in exitium: parentes duo quos invenimus, in vitam aeternam generant. Divisus est filius adversus patrem. Divisa est filia adversus matrem suam: plebs illa quae de Judaeis credidit, divisa est adversus Synagogam. Divisa est et nurus adversus socrum suam: plebs de Gentibus veniens, nurus dicitur; quia sponsus Christus filius Synagogae. Unde enim natus est Filius Dei secundum carnem? Ex illa Synagoga. Ille qui dimisit patrem et matrem, et adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una (Gen. II, 24): non conjectura nostra, sed attestante Apostolo, et dicente: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Dimisit enim patrem quodammodo: non omnino dimisit veluti ad separationem, sed ad susceptionem humanae carnis. Quomodo dimisit? Quia cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6). Quomodo dimisit et matrem? Gentem Judaeorum, Synagogam illam haerentem veteribus sacramentis. Ad ipsam figuram pertinet quod ait, Quae est mihi mater, aut qui fratres (Matth. XII, 48)? Ille enim intus ducebat, illi foris stabant. Videte si non modo ita sunt Judaei. Docet Christus in Ecclesia, illi foris stant. Socrus ergo quid est? Mater sponsi. Mater sponsi Domini nostri Jesu Christi, Synagoga est. Proinde nurus ejus Ecclesia, quae veniens de Gentibus non consensit in circumcisionem carnalem, divisa est adversus socrum suam. Accingere gladium tuum. De potentia hujus gladii loquebamur, cum ista diceremus. 13. Accingere gladium tuum, sermonem tuum: circa femur, potentissime, circa femur habens gladium. Quid est, circa femur? quid significat de femore? Carnem. Unde illud est: Non deficiet princeps de Juda, et dux de femoribus ejus (Gen. XLIX, 10). Nonne et ipse Abraham, cui promissum erat semen in quo benedicerentur omnes gentes, quando misit servum suum ad quaerendam et ducendam uxorem filio suo, unde veniret illud semen sanctum in quo benedicerentur omnes gentes; fide tenens in illa veluti humilitate seminis esse magnitudinem nominis, id est Filium Dei venturum ex filiis hominum per semen Abrahae, fecit ipsum servum suum, quem mittebat, ita sibi jurare? Pone, inquit, manum tuam sub femore meo, et sic jura (Gen. XII, 3, et XXIV, 2, 3, et XXVI, 4). Quasi diceret, Pone manum tuam ad altare, aut ad Evangelium, aut ad Prophetam, aut ad aliquid sanctum. Sub femore meo, inquit, pone manum: habens fiduciam, nec reverens turpitudinem, sed intelligens veritatem. Propterea, Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. Potentissime etiam circa femur: quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Potentissime. 14. [vers. 5.] Specie tua et pulchritudine tua. Justitiam accipe, qua semper es speciosus et pulcher. Et intende, et prospere procede, et regna. Nonne videmus? Certe jam factum est. Attendite orbem terraram; intendit, prospere processit, et regnat; subditae sunt omnes gentes. Quid erat illud videre in spiritu? Quod nunc est experiri in veritate. Quando dicebantur haec, nondum ita regnabat Christus, nondum intenderat, nondum processerat: praedicabantur; exhibita sunt, jam ea tenemus: in multis redditorem habemus Deum, in paucis debitorem. Intende, et prospere procede, et regna. 15. Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam. Reddita est veritas, quando veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12). Praesentatus est Christus exspectationi generis humani, ut in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes. Praedicatum est Evangelium; veritas est. Quid mansuetudo? Passi sunt martyres, et inde multum processit, et promovit per omnes gentes regnum Dei: quia patiebantur martyres, nec deficiebant, nec resistebant; dicentes omnia, nihil occultantes; parati ad omnia, nihil recusantes. Magna mansuetudo! Corpus Christi hoc fecit, in capite suo didicit. Ille prior sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum (Isai. LIII, 7): usque adeo mansuetus, ut pendens in cruce diceret, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quid propter justitiam? Veniet etiam, ut judicet, et retribuat unicuique secundum opera sua (Rom. II, 6). Dixit veritatem, pertulit iniquitatem, allaturus est aequitatem. Et deducet te mirabiliter dextera tua. Nos dextera ipsius, ipse dextera sua. Ille enim Deus, nos homines. Dextera sua deductus est, id est potentia sua. Etenim potentiam quam Pater habet, habet et ipse, et immortalitatem Patris habet et ipse; divinitatem Patris habet, aeternitatem Patris habet, virtutem Patris habet. Deducet eum mirabiliter dextera ejus, faciens divina, patiens humana, malitias hominum sternens bonitate sua. Adhuc deducitur et ubi nondum est, et dextera ejus deducit eum. Hoc enim eum ducit, quod ipse donavit sanctis suis. Deducet te mirabiliter dextera tua. 16. [vers. 6.] Sagittae tuae acutae, potentissimae: verba cor transfigentia, amorem excitantia. Unde dicitur in Canticis canticorum: Quia vulnerata charitate ego sum (Cant. II, 5, et V, 8). Dicit enim vulneratam se esse charitate, id est, amare se dicit, aestuare se dicit, suspirare sponso, unde accepit sagittam verbi. Sagittae tuae acutae, potentissimae: et transfigentes, et efficientes: acutae, potentissimae. Populi sub te cadent. Qui ceciderunt? Qui percussi sunt, et ceciderunt. Populos videmus subditos Christo, cadentes non videmus. Exponit ubi cadunt: in corde. Ibi se erigebant adversus Christum, ibi cadunt ante Christum. Blasphemabat Saulus Christum, erectus erat: supplicat Christo, cecidit, prostratus est: occisus est inimicus Christi, ut vivat discipulus Christi. De coelo emissa sagitta, corde percussus est Saulus, nondum Paulus, adhuc Saulus, adhuc erectus, nondum prostratus: accepit sagittam, cecidit in corde. Non enim quod prostratus est in facie, ibi cecidit in corde; sed ubi ait: Domine, quid me jubes facere (Act. IX, 6)? Modo ibas ad Christianos alligandos et perducendos ad poenam; et modo dicis Christo: Quid me jubes facere? O sagittam acutam, potentissimam, qua accepta cecidit Saulus ut esset Paulus! Ut ille, ita et populi: gentes attendite, videte subditas Christo. Ergo, Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis: hoc est, in corde inimicorum tuorum. Ipsum enim appellat regem, ipsum novit regem. Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis. Inimici erant: acceperunt sagittas tuas, ceciderunt ante te. Ex inimicis amici facti sunt: inimici mortui sunt, amici vivunt. Hoc est, Pro his quae commutabuntur. Quaerimus intelligere verba singula, versus singulos: ita tamen quaerimus, ut de Christo dici nemo dubitet. Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis. 17. [vers. 7.] Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. Quia benedixit te Deus in aeternum, propter gratiam diffusam in labiis tuis. Erat autem sedes regni judaici temporalis, pertinens ad eos qui sub Lege erant, non ad eos qui sub Gratia erant: venit ille ut liberaret eos qui sub Lege erant, et sub Gratia constitueret. Sedes ejus in saecula saeculorum. Quare? Quia sedes illa prima regni temporalis fuit. Unde nunc sedes in saecula saeculorum? Quia Dei. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. O aeternitatis divinitas! Non enim posset Deus sedem habere temporalem. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. Virga directionis, virga regni tui. Directionis virga est, quae dirigit homines. Curvi erant, distorti erant: sibi regnare cupiebant, se amabant, facta sua mala diligebant; non voluntatem suam Deo subdebant, sed voluntatem Dei ad suas concupiscentias flectere volebant. Irascitur enim peccator et iniquus plerumque Deo, quia non pluit; et non vult sibi Deum irasci, quia fluit. Et ad hoc propemodum sedent quotidie homines, ut disputent contra Deum: Hoc facere debuit, hoc non bene fecit. Tu videlicet vides quid facias, ille nescit? Distortus tu es, ille rectus est. Distortum ad rectum quando conjungis? Collineari non potest. Tanquam si in pavimento aequali ponas lignum curvum; non adjungitur, non cohaeret, non coaptatur pavimento: pavimentum ubique aequale est; sed illud curvum est, non coaptatur aequali. Ergo Dei voluntas aequalis est, tua curva est: propterea tibi curva videtur illa, quia tu illi coaptari non potes: dirige ad illam te, ne illam velis curvare ad te; quia non potes, frustra conaris: illa semper directa est. Vis illi haerere? Corrigere. Erit virga ipsius qui te regit, virga directionis. Inde et rex a regendo dicitur. Non autem regit qui non corrigit. Ad hoc est rex noster rectorum rex. Quomodo et sacerdos a sanctificando nos, ita et rex a regendo nos. Sed quid ait alio loco? Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris (Psal. XVII, 26, 27): non quia perversus Deus, sed quia perversi perversum eum putant. Placet tibi bonum, bonus est Deus: displicet tibi, quasi pravus est Deus. Curvus est ad te Deus, tua curvatura facit hoc: nam illius rectitudo semper manet. Audi in alio psalmo: Quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal. LXXII, 1)! 18. [vers. 8.] Virga directionis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Vide virgam directionis, Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Accede ad istam virgam, sit tibi rex Christus: regat te virga ista, ne frangat te. Virga enim ferrea est illa, inflexibilis. Et quid dictum est? Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos (Psal. II, 9). Alios regit, alios conterit: regit spirituales, conterit carnales. Ergo accede ad istam virgam. Quid in ea times? Haec est tota virga: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Quid times? Sed forte iniquus eras: audis enim regem tuum, quia odit iniquitatem, et times. Est quod facias. Quid odit? Iniquitatem: numquid te? Sed in te est iniquitas? Odit illam Deus, oderis et tu: ut unam rem ambo oderitis. Eris enim Deo amicus, si odisti quod odit. Ita et amabis quod amat. Displiceat in teipso tibi iniquitas tua, et placeat tibi creatura ipsius. Homo enim es iniquus. Duo dixi nomina; duo nomina, homo et iniquus: in istis duobus nominibus unum est naturae, alterum culpae; unum tibi Deus fecit, alterum tu fecisti: ama quod Deus fecit, oderis quod tu fecisti, quia et ipse hoc odit. Vide quomodo jam illi incipias conjungi, cum odisti quod odit. Peccatum puniturus est, quia virga directionis est virga regni ipsius. Sed non puniat peccatum? Sed non potest. Puniendum est peccatum: si puniendum non esset, nec peccatum esset. Praeveni illum: non vis ut ipse pumat, tu puni. Ideo enim adhuc ipse parcit, differt, tenet manum, arcum intendit, hoc est minas. Clamaret tantum feriturum se, si vellet ferire? Differt ergo manum a peccatis tuis: tu noli differre. Converte te ad punienda peccata tua, quia impunita esse peccata non possunt. Puniendum ergo erit, aut a te, aut ab ipso: tu agnosce, ut ille ignoscat. Attende exemplum in illo psalmo poenitentiae: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Numquid dixit, A me? Alio enim loco aperte dicit: Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9). Ergo, Averte faciem tuam a peccatis meis: nolo videas peccata mea. Quia videre Dei, animadvertere est. Ideo et judex quod punit, animadvertere dicitur, id est, animum illuc advertere; intendere utique ad puniendum, quia judex est. Sic est et judex Deus. Averte faciem tuam a peccatis meis. Tu ab ipsis faciem noli avertere, si vis ut Deus ab ipsis avertat faciem suam. Vide quomodo hoc offert Deo in ipso psalmo: Facinus meum ego, inquit, agnosco, et peccatum meum ante me est semper (Psal. L, 5). Hoc non vult esse ante Deum, quod vult esse ante se. Virga directionis, virga regni tui. Nemo sibi multum de misericordia Dei blandiatur; virga directionis est. Numquid dicimus, non esse misericordem Deum? Quid misericordius eo, qui parcit tantum peccatoribus, eo qui in omnibus conversis ad se non curat praeterita? Sic eum dilige misericordem, ut velis esse veracem: non enim misericordia potest illi auferre justitiam, neque justitia misericordiam. Interim quamdiu ille differt, tu noli differre: quoniam virga directionis, virga regni ipsius. 19. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Propterea unxit te, ut diligeres justitiam, et odires iniquitatem. Et vide quomodo ait: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. O tu Deus, unxit te Deus tuus. Deus ungitur a Deo. Etenim in latino putatur idem casus nominis repetitus: in graeco autem evidentissima distinctio est, quia unum nomen est quod compellatur, et alterum ab eo qui compellat, Unxit te, Deus. O tu Deus, unxit te Deus tuus: quomodo si diceret, Propterea unxit te, o tu Deus, Deus tuus. Sic accipite, sic intelligite, sic in graeco evidentissimum est. Ergo quis est Deus unctus a Deo? Dicant nobis Judaei. Scripturae istae communes sunt. Unctus est Deus a Deo: unctum audis, Christum intellige. Etenim Christus a chrismate: hoc nomen quod appellatur Christus, unctionis est. Nec in aliquo alibi ungebantur reges et sacerdotes, nisi in illo regno ubi Christus prophetabatur et ungebatur, et unde venturum erat Christi nomen: nusquam est alibi omnino, in nulla gente, in nullo regno. Unctus est ergo Deus a Deo: quo oleo, nisi spirituali? Oleum enim visibile in signo est, oleum invisibile in sacramento est, oleum spirituale intus est. Unctus est nobis Deus, et missus est nobis: et ipse Deus, ut ungeretur, homo erat: sed ita homo erat, ut Deus esset; ita Deus erat, ut homo esse non dedignaretur: verus homo, verus Deus; in nullo fallax, in nullo falsus; quia ubique verax, ubique veritas. Deus ergo homo, et ideo unctus Deus, quia homo Deus, et factus est Christus. 20. Hoc figurabatur in eo quod Jacob lapidem sibi ad caput posuerat, et dormierat (Gen. XXVIII, 11). Jacob patriarcha lapidem sibi ad caput posuerat; dormiens autem illo lapide ad caput posito, vidit apertis coelis scalam a coelo in terram, et Angelos ascendentes et descendentes: hoc viso evigilavit, unxit lapidem, et discessit. In illo lapide intellexit Christum, ideo unxit. Videte ex quo praedicatur Christus. Quid sibi vult illa unctio lapidis, praesertim apud Patriarchas, qui unum Deum colebant? Factum est autem in figura, et discessum est. Non enim unxit lapidem, et venit illuc semper adorare, et sacrificia ibi facere. Expressum est mysterium, non inchoatum sacrilegium. Et videte lapidem: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Et quia caput viri Christus (I Cor. XI, 3), propterea lapis ad caput. Attendite magnum sacramentum: lapis Christus. Lapidem vivum, ait Petrus, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum (I Petr. II, 4). Et lapis ad caput, quia caput viri Christus (I Cor. XI, 3). Et unctus lapis quia a chrismate dictus est Christus. Et videntur scalae, revelante Christo, a terra in coelum, vel a coelo in terram, et ascendentes et descendentes Angeli (Gen. XXVIII, 12, et Joan. I, 51). Quid hoc sit, melius videbimus, cum testimonium evangelicum ab ipso Domino commemoraverimus. Nostis quia Jacob ipse est Israel. Illi enim cum Angelo luctanti et praevalenti, et benedicto ab eo cui praevaluit, nomen mutatum est, ut appellaretur Israel (Gen. XXXII, 28): sicut populus Israel praevaluit Christo, ut crucifigeret eum; et tamen in his qui Christo crediderunt, ab ipso cui praevaluit, benedictus est. Sed multi non crediderunt, inde claudicatio Jacob. Benedictio et claudicatio. Benedictio in his qui crediderunt: nam postea novimus ex illo populo multos credidisse. Claudicatio autem in his qui non crediderunt. Et quia plures non crediderunt, et pauci crediderunt; ideo ut fieret claudicatio, tetigit latitudinem femoris ejus. Quid est latitudo femoris ejus? Multitudo generis. Videte ergo scalas illas · Dominus quando vidit Nathanaelem in Evangelio ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Sic enim dicitur de ipso Jacob, Et erat Jacob sine dolo habitans in domo (Gen. XXV, 27): hoc recolens Dominus videns Nathanaelem sine dolo de gente illa et de populo illo, Ecce vere, inquit, Israelita, in quo dolus non est. Appellavit Israelitam, in quo dolus non esset, propter Jacob. Et ille Nathanael, Unde me nosti? Et Dominus, Cum esses sub arbore fici vidi te: id est, cum esses in illo populo sub Lege constitutus, quae carnali umbra illum populum protegebat, ibi te vidi. Quid est, ibi te vidi? Ibi tui misertus sum. Ille autem recordatus quod fuerat etiam sub arbore fici in veritate, admiratus, quia putabat se a nemine visum cum ibi esset, confitetur et dicit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Quis hoc dixit? Qui audierat quod verus esset Israelita, et dolus in illo non esset. Et Dominus: Quia dixi tibi, Vidi te sub arbore fici, credidisti; majora horum videbis. Loquitur cum Israel, cum Jacob, cum illo qui sibi lapidem ad caput posuerat. Majora horum videbis. Quae majora? Quia jam lapis ille ad caput est. Amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis (Joan. I, 48-51). Angeli Dei ascendant et descendant per scalas illas, fiat hoc in Ecclesia, Angeli Dei annuntiatores sunt veritatis: ascendant et videant, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Descendant, et videant, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 14). Ascendant, ut erigant magnos: descendant, ut nutriant parvos. Vide ascendentem Paulum: Sive mente excessimus, Deo. Vide descendentem: Sive temperantes sumus, vobis (II Cor. V, 13). Vide ascendentem: Sapientiam loquimur inter perfectos. Vide descendentem: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. II, 6, et III, 2). Hoc fit in Ecclesia: ascendunt et descendunt Angeli Dei super Filium hominis: quia sursum est Filius hominis, ad quem ascendunt corde, id est caput ejus; et deorsum Filius hominis, id est corpus ejus. Membra ejus hic sunt, caput sursum est: ascenditur ad caput, descenditur ad membra. Christus ibi, Christus hic. Nam si ibi tantum, et hic non; unde vox illa: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Quis enim illi in coelo molestus fuit? Nemo, nec Judaei, nec Saulus, nec diabolus tentator; nemo ibi molestus illi: sed sicut in compage corporis humani pede calcato lingua clamat. 21. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Locuti sumus de uncto Deo, hoc est de Christo. Non potuit apertius dici nomen Christi, quam ut diceretur unctus Deus. Quomodo speciosus forma prae filiis hominum; sic unctus, oleo exsultationis prae participibus suis. Qui enim participes ejus? Filii hominum: quoniam et ipse Filius hominis particeps factus est mortalitatis illorum, ut faceret eos participes immortalitatis suae. 22. [vers. 9, 10.] Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Odores boni a vestimentis tuis. Vestimenta ejus sunt sancti ejus, electi ejus, tota Ecclesia ejus, quam sibi sicut vestem exhibet, sine macula et ruga (Ephes. V, 27): propter maculam, abluens in sanguine; propter rugam, extendens in cruce. Inde bonus odor qui significatur nominatis quibusdam aromatis. Audi Paulum illum minimum, fimbriam de vestimento quod tetigit mulier in fluxu sanguinis, et sanata est (Matth. IX, 20); audi illum dicentem: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt (II Cor. II, 15). Non dixit, Bonus odor in iis qui salvi fiunt, et malus odor in iis qui pereunt; sed, Quod ad nos attinet, bonus odor sumus, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt. Salvum fieri hominem bono odore non est improbabile neque incredibile: perire autem hominem bono odore, quae ratio est? Magna vis, magna veritas: etsi capi non potest, ita est. Nam ut noveritis quia difficile capitur, statim subjecit: Et ad haec quis idoneus? Quis intelligat homines mori bono odore? Tamen aliquid dicam, fratres. Ecce ipse Paulus praedicabat Evangelium; multi illum amabant praedicatorem Evangelii, multi illi invidebant: qui illum amabant, bono odore salvabantur; qui illi invidebant, bono odore peribant. Ideo et pereuntibus non malus odor, sed bonus odor. Ideo enim magis illi invidebant, quia tam bona in illo gratia praevalebat: nemo enim invidet misero. Erat ergo gloriosus in praedicatione verbi Dei, et vivens secundum regulam illius virgae directionis: et diligebant eum qui in illo diligebant Christum, qui sequebantur bonum odorem; diligebat amicum sponsi sui ipsa sponsa, quae dicit in Canticis canticorum, Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Illi autem quanto magis eum videbant in gloria praedicationis Evangelii et in vita inculpabili, tanto magis invidia torquebantur, et occidebantur bono odore. 23. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum. Domos eburneas, domos magnas, domos regales, quasvis elige, delectaverunt inde Christum filiae regum. Vis domos eburneas spiritualiter accipere? Magnas domos, et magna tabernacula Dei, corda sanctorum, ipsosque reges regentes carnem, subjugantes sibi turbas humanarum affectionum, castigantes corpus, et servituti subjicientes, accipe: quia inde delectaverunt eum filiae regum. Etenim omnes animae quae illis praedicantibus et evangelizantibus natae sunt, filiae regum sunt: et Ecclesiae filiae Apostolorum, filiae regum sunt. Ille est enim Rex regum: illi autem reges de quibus dictum est, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Praedicaverunt verbum veritatis, et genuerunt Ecclesias, non sibi, sed illi. Ad hoc sacramentum pertinet quod scriptum est in Lege: Si mortuus fuerit frater, accipiat uxorem ejus frater ejus, et suscitet semen fratri suo (Deut. XXV, 5). Accipiat uxorem frater ejus, et suscitet semen, non sibi, sed fratri suo. Dixit Christus, Dic fratribus meis (Matth. XXVIII, 10). Dixit in psalmo, Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Mortuus est Christus, resurrexit, ascendit, absentavit se corpore: susceperunt fratres ejus uxorem ejus, praedicatione Evangelii generaturi filios, non per seipsos, sed per Evangelium, propter nomen fratris. In Christo enim Jesu, inquit, per Evangelium, ego vos genui (I Cor. IV, 15). Itaque suscitantes semen fratri suo, quotquot genuerunt, non Paulianos aut Petrianos, sed Christianos nominaverunt. Videte si non iste sensus vigilat et in his versibus. Cum enim diceret, a domibus eburneis, dixit de regalibus, amplis, pulchris, lenibus, qualia sunt corda sanctorum: subjecit, Ex quibus te delectaverunt filiae regum, in honore tuo. Filiae quidem regum, filiae Apostolorum tuorum: sed, in honore tuo, quia semen illi suscitaverunt fratri suo. Ideo ipsos quos suscitaverat fratri suo Paulus, cum videret currere ad nomen suum, exclamavit: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? Quid enim ait Lex? Et habeat natus nomen defuncti. Defuncto nascatur, defuncti nomine appelletur. Servat hoc legitimum Paulus: volentes appellari ex nomine suo, revocat: Numquid id Paulus pro vobis crucifixus est? Ad defunctum aspicite, Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Et quid ergo? Quando illos generasti, quid si nomen tuum illis imposuisti? Non. Ait enim: Aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? Delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Tenete, servate, in honore tuo. Hoc est habere vestem nuptialem, illius honorem, illius gloriam quaerere. Intelligite etiam filias regum, civitates quae crediderunt in Christum, et a regibus conditae sunt: et a domibus eburneis, divitibus, superbis, elatis. Filiae regum delectaverunt te in honore tuo: quia non quaesierunt honorem patrum suorum, sed quaesierunt honorem tuum. Ostendatur mihi Romae in honore tanto templum Romuli, in quanto ibi ostendo memoriam Petri. In Petro quis honoratur, nisi ille defunctus pro nobis? Sumus enim Christiani, non Petriani. Etsi nati per fratrem defuncti, tamen cognominati nomine defuncti. Per illum nati, sed illi nati. Ecce Roma, ecce Carthago, ecce aliae et aliae civitates filiae regum sunt; et delectaverunt regem suum in honore ipsius; et ex omnibus fit una quaedam regina. 24. Quale carmen nuptiale? Ecce inter cantica hilaritatis plena, procedit et ipsa sponsa. Sponsus enim veniebat, ipse describebatur, in illum erat omnis intentio nostra: procedat et ista. Astitit regina a dextris tuis. Quae a sinistris, non regina. Stabit enim quaedam et a sinistris, cui dicetur: Vade in ignem aeternum. A dextris autem stabit, cui dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34, 41). Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Vestitus reginae hujus quis est? Et pretiosus est, et varius est: sacramenta doctrinae in linguis omnibus variis. Alia lingua afra, alia syra, alia graeca, alia hebraea, alia illa et illa: faciunt istae linguae varietatem vestis reginae hujus. Quomodo autem omnis varietas vestis in unitate concordat, sic et omnes linguae ad unam fidem. In veste varietas sit, scissura non sit. Ecce varietatem intelleximus de diversitate linguarum et vestem intelleximus propter unitatem: in ipsa autem varietate aurum quod est? Ipsa sapientia. Quaelibet sit varietas linguarum, unum aurum praedicatur: non diversum aurum, sed varietas de auro. Eamdem quippe sapientiam, eamdem doctrinam et disciplinam omnes linguae praedicant. Varietas in linguis, aurum in sententiis. 25. [vers. 11.] Alloquitur Propheta reginam istam (libenter enim illi cantat), et unumquemque nostrum; si tamen noverimus ubi sumus, et ad illud corpus pertinere conemur, et fide et spe pertineamus uniti in membris Christi. Nos enim alloquitur: Audi, filia, et vide. Alloquitur eam tanquam unus de patribus, quia filiae regum sunt: etsi alloquatur propheta, etsi alloquatur apostolus, tanquam filiam (sic enim dicimus, Patres nostri Prophetae, patres nostri Apostoli: si nos illos ut patres, illi nos ut filios), et vox una paterna alloquitur unicam filiam. Audi, filia, et vide. Prius audi, postea vide. Ventum est enim ad nos cum Evangelio, et praedicatum est nobis quod nondum videmus, et audiendo credidimus, credendo videbimus; sicut dicit ipse sponsus apud Prophetam: Populus quem non cognovi, servivit mihi; in obauditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Quid est, in obauditu auris? Quia non vidit. Viderunt Judaei, et crucifixerunt: non viderunt Gentes, et crediderunt. Veniat regina de Gentibus in vestitu deaurato, circumamicta varietate: veniat ex Gentibus, veniat circumamicta omnibus linguis, in unitate sapientiae; dicatur ei, Audi filia, et vide. Si non audieris, non videbis. Audi ut mundes cor fide, sicut Apostolus ait in Actibus Apostolorum: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Ad hoc enim audimus quod credamus, antequam videamus, ut credendo cor mundemus, unde videre possimus. Audi, ut credas, munda cor fide. Et cum cor mundavero, quid videbo? Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Audi, filia, et vide; et inclina aurem tuam. Parum est audi, humiliter audi: Inclina aurem tuam. Et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Erat populus quidam, et domus patris quaedam, in qua nata es, populus Babyloniae, habens regem diabolum. Undecumque venerunt Gentes, a patre diabolo venerunt: sed patri diabolo renuntiaverunt. Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Foedam te ille genuit, cum peccatricem fecit: pulchram te iste regenerat qui justificat impiam. Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. 26. [vers. 12, 15.] Quoniam concupivit rex speciem tuam. Quam speciem, nisi quam ipse fecit? Concupivit speciem. Cujus speciem? Peccatricis, iniquae, impiae, qualis erat apud patrem diabolum, et apud populum suum? Non, sed de qua dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5)? Antea ergo non erat alba, postea dealbata. Quia si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo (Isai. I, 18). Concupivit rex speciem tuam. Quis rex? Quia ipse est Dominus Deus tuus. Jam vide si non debes dimittere patrem tuum illum, et populum tuum illum, et venire ad regem istum, Deum tuum: Deus tuus est, rex tuus est. Rex tuus, et ipse est sponsus tuus. Regi nubis Deo, ab illo dotata, ab illo decorata, ab illo redempta, ab illo sanata. Quidquid hahes unde illi placeas, ab illo habes. 27. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Ipsum regem tuum Deum tuum adorabunt filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae Gentium: a parte ad totum. Tyrus vicina huic terrae ubi prophetia erat, significabat Gentes credituras Christo. Inde erat illa Chananaea, quae primo canis est appellata, Nam ut noveritis quia inde erat, Evangelium sic loquitur: Secessit in partes Tyri et Sidonis, et ecce mulier Chananaea de finibus illis egressa clamabat, et caetera quae ibi narrantur. Quae primo canis erat apud patrem suum et in populo suo, clamando et veniendo ad istum regem, decora facta credendo in illum, quid meruit audire? O mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 21-28). Concupivit rex speciem tuam. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Quibus muneribus? Sic ad se vult veniri rex iste, et thesauros suos impleri vult: et ipse donavit unde impleantur, et a vobis impleantur. Veniant, inquit, adorent eum in muneribus. Quid est, in muneribus? Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque fur neque tinea corrumpit. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum (Id. VI, 19-21). Venite cum muneribus: Date eleemosynas, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Venite cum muneribus ad eum qui dicit: Misericordiam volo magis quam sacrificium (Osee VI, 6, et Matth. IX, 13). Ad illud templum quod erat ante umbra futuri, veniebatur cum tauris et arietibus, cum hircis, cum diversis quibusque animalibus aptis ad sacrificium, ut in illo sanguine aliud fieret, aliud significaretur. Modo jam ipse sanguis, quem figurabant illa omnia, venit: venit Rex ipse, et ipse munera vult. Quae munera? Eleemosynas. Ipse est enim judicaturus, et ipse munera imputabit quibusdam. Venite, inquit, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Quare? Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; nudus fui, et vestistis me; hospes, et adduxistis me; infirmus et in carcere, et visitastis me. Haec sunt munera in quibus adorant filiae Tyri regem: quia cum dicerent, Quando te vidimus? ille qui et sursum est et deorsum, propter ascendentes et descendentes, Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 34-40). 28. Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Et quae sunt filiae Tyri, et quomodo adorabunt eum in muneribus, planius illud voluit dicere: Vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Hae filiae Tyri adorantes in muneribus, divites sunt plebis, quos ille alloquitur amicus sponsi: Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent. Adorent in muneribus; sed non perdunt: securi ponant ubi semper inveniant. Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Adorando in muneribus, vultum tuum deprecabuntur. Ad Ecclesiam enim concurrunt, et ibi eleemosynas faciunt. Ne extra fiant, id est, ne extra positi fiant, in Ecclesia faciant. Vultus enim sponsae hujus et reginae proderit facientibus. Propterea illi qui res suas vendebant, vultum reginae hujus deprecantes in muneribus veniebant; et ea quae portabant, ad pedes Apostolorum ponebant (Act. IV, 34). Fervebat dilectio in Ecclesia, vultus erat reginae Ecclesia, vultus erat reginae obsequium filiarum Tyri, id est, divitum adorantium in muneribus. Vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Et qui deprecabuntur vultum, et cujus vultum deprecabuntur, omnes una sponsa, omnes una regina, mater et filii simul totum ad Christum pertinens, ad caput pertinens. 29. Sed quia fiunt ista opera et istae eleemosynae ad jactantiam hominum, inde dicit ipse Dominus: Cavete facere justitiam vestram coram hominibus ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Quomodo autem et publice debent fieri propter vultum sponsae, ait: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Id. V, 16): non ut gloriam vestram quaeratis in operibus bonis quae publice facitis, sed ut gloriam Dei. Et quis novit, inquit, utrum gloriam Dei quaero, an gloriam meam? Quia do pauperi, videor: quo animo dem, quis videt? Sufficiat tibi qui videt; ille videt qui retribuet. Intus amat qui intus videt: intus amat, intus ametur qui interiorem facit et ipsam pulchritudinem. Noli quasi oculis exterioribus delectari, quia videris, et quia laudaris; attende quid hic sequatur: Omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus. Extrinsecus non solum vestis est aurea et varia, sed intus pulchram novit, qui speciem ejus amavit. Quae sunt interiora pulchritudinis? Conscientiae. Ibi videt Christus, ibi amat Christus, ibi alloquitur Christus, ibi punit Christus, ibi coronat Christus. Sit ergo eleemosyna tua in occulto; quia omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus. In fimbriis aureis, circumamicta varietate. Pulchritudo intrinsecus: in fimbriis autem aureis varietas linguarum, doctrinae decus. Ista quid prosunt, si non sit pulchritudo illa intrinsecus? 30. Afferentur regi virgines post eam. Vere factum est. Credidit Ecclesia, facta est Ecclesia per omnes gentes. Modo quemadmodum concupiscunt virgines placere illi regi? Unde incitantur? Quia praecessit Ecclesia. Afferentur regi virgines post eam: proximae ejus afferentur tibi. Non enim quae afferuntur alienae sunt, sed proximae ejus, ad eam pertinentes. Et quia dixit, regi; ad eum conversus dixit, tibi: proximae ejus afferentur tibi. 31. [vers. 16.] Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Templum regis ipsa Ecclesia, intrat in templum ipsa Ecclesia. Unde construitur templum? De hominibus qui intrant in templum. Lapides vivi qui sunt, nisi fideles Dei? Adducentur in templum regis. Sunt enim virgines extra templum regis, haereticae sanctimoniales: sunt quidem virgines, sed quid proderit eis nisi adducantur in templum regis? Templum regis in unitate est: templum regis non est ruinosum, non discissum, non divisum. Junctura lapidum viventium charitas est. Adducentur in templum regis. 32. [vers. 17.] Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Nihil evidentius. Attendite jam ipsum templum regis, quia inde loquitur propter unitatem diffusam toto orbe terrarum: quia illae quae virgines esse voluerunt, nisi adducantur in templum regis, sponso placere non possunt. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Genuerunt te Apostoli: ipsi missi sunt, ipsi praedicaverunt, ipsi patres. Sed numquid nobiscum corporaliter semper esse potuerunt? Etsi unus ipsorum dixit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo multo magis optimum est; manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24). Dixit hoc quidem, sed quamdiu hic manere potuit? Numquid usque ad hoc tempus? numquid usque in posterum? Ergo illorum abscessu deserta est Ecclesia? Absit. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Quid est, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii? Patres missi sunt Apostoli, pro Apostolis filii nati sunt tibi, constituti sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per totum mundum, unde nati sunt? Ipsa Ecclesia patres illos appellat, ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non ergo te putes desertam, quia non vides Petrum, quia non vides Paulum, quia non vides illos per quos nata es: de prole tua tibi crevit paternitas. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Vide templum regis quam late diffusum est: ut noverint virgines quae non adducuntur in templum regis, non se ad istas nuptias pertinere. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Haec est catholica Ecclesia: filii ejus constituti sunt principes super omnem terram, filii ejus constituti sunt pro patribus. Agnoscant qui praecisi sunt, veniant ad unitatem, adducantur in templum regis. Templum suum Deus ubique collocavit, fundamenta Prophetarum et Apostolorum ubique firmavit. Filios genuit Ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes super omnem terram. 33. [vers. 18.] Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi. Quid ergo prodest confiteri, et extra templum confiteri? Quid prodest precari, et in monte non precari? Voce mea, inquit, ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo (Psal. III, 5). De quo monte? De quo dictum est: Non potest civitas abscondi supra montem constituta (Matth. V, 14). De quo monte? Quem vidit Daniel ex parvo lapide crevisse, et fregisse omnia regna terrarum, et implevisse omnem faciem terrae (Dan. II, 35). Ibi adoret qui vult accipere, ibi petat qui vult exaudiri, ibi confiteatur qui vult sibi ignosci. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. Quia et in illa vita aeterna non erit jam quidem gemitus peccatorum, sed tamen in divinis laudibus supernae illius ac perpetuae civitatis non deerit sempiterna confessio tantae felicitatis. Ipsi enim civitati, cui alius psalmus cantat, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 3); ipsi sponsae Christi, ipsi reginae filiae regis, et conjugi regis; quia principes ejus sunt memores nominis ejus in omni generatione et generatione, id est, quamdiu transeat hoc saeculum, quod multis generationibus agitur, gerentes pro illa charitatis curam, ut de isto saeculo liberata in aeternum Deo conregnet; propter hoc eidem ipsi confitebuntur populi in aeternum, conspicuis et manifestis illic cordibus omnium perfecta charitate luminosis, ut se universam plenissime noverit, quae hic in multis suis partibus occulta sibi est. Unde admonemur ab Apostolo nihil ante tempus judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et sit laus unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Ipsa enim sancta civitas sibi quodammodo confitebitur, cum populi ejus quibus constat, ipsi civitati confitebuntur in aeternum; ut ex nulla parte se lateat, nullo in se existente cujus aliquid lateat


5[recensere]

IN PSALMUM XLV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [vers. 1.] Jam Charitati Vestrae quaedam sicut notissima loquimur, in quibus immorari non debemus: quia ea quae scitis, breviter commemorari debent. Filios Core nos esse intelligamus. Commemoro enim vos scientes, Core interpretari Calvitium; Dominumque nostrum, quoniam in Calvariae loco crucifixus est, adduxisse sibi multos, tanquam illud granum, quod nisi mortificatum esset, solum remaneret (Joan. XII, 24); et eos qui adducti sunt, appellatos filios Core: hoc in mysterio. Caeterum fuerunt nescio qui filii Core illo tempore, quando ista cantabantur (I Par. XXVI, 1): sed spiritus nos vivificare debet, non littera velare (II Cor. III, 6). Nos ergo hic intelligamus, et videte si ea quae sequuntur, id est, quae habet psalmi ipsius contextus, congruunt nobis: et invenimus hic nos, si tamen inhaeremus membris ejus, cujus corporis caput in coelo est, ex illa passione ascendens, ut eos qui in humilitate jacebant, secum in ubertate adducat, fructum ferentes in tolerantia. Dictum est autem: In finem pro filiis Core, pro occultis, Psalmus. Occultum est ergo; sed ille ipse qui in Calvariae loco crucifixus est, nostis quia velum discidit, ut templi secreta patescerent (Matth. XXVII, 51). Proinde quia crux Domini nostri clavis fuit, qua clausa aperirentur; credamus adfuturum eum nobis, ut ista occulta revelentur. In finem quod habet, semper Christum intelligere debemus. Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4.). Finis autem dicitur, non quia consumit, sed quia perficit. Nam et finitum cibum dicimus qui manducabatur, et finitam tunicam quae texebatur: illud ad consumptionem, hoc ad perfectionem. Quia ergo ultra quo tendamus non habemus, cum ad Christum pervenerimus, ipse cursus nostri finis dicitur. Nec putare debemus, quia cum ad illum pervenerimus, aliquid amplius debemus niti ut et ad Patrem perveniamus. Hoc enim putavit et Philippus, cum ei dixit: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cum dicit, sufficit nobis, finem quaerit satietatis et perfectionis. Et ille, tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). In illo ergo habemus Patrem, quia ipse in Patre, et Pater in ipso, et ipse et Pater unum sunt (Id. X, 30). 2. [vers. 2.] Quid igitur hic admonet qui cantat, ubi vocem nostram agnoscere debemus, si tamen hujus vocis affectum habemus? Deus noster refugium et virtus. Sunt quaedam refugia ubi non est virtus, quo quisque cum fugerit, magis infirmatur quam confirmetur. Confugis, verbi gratia, ad aliquem in saeculo magnum, ut facias tibi potentem amicum: refugium tibi videtur. Tanta tamen hujus saeculi incerta sunt, et ita potentum ruinae quotidianae erebrescunt, ut cum ad tale refugium perveneris, plus ibi timere incipias. Antea enim causae tuae tantum timebas; cum vero ad talem refugeris, et de illo tibi timebis. Multi enim cum ad talia refugia confugissent, cadentibus illis ad quos confugerant, et ipsi quaesiti sunt: quos nemo quaereret, si non ad talia confugissent. Non est refugium nostrum tale, sed refugium nostrum virtus est. Cum illuc confugerimus, firmi erimus. 3. Adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Multae sunt tribulationes, et in omni tribulatione ad Deum confugiendum est: sive sit tribulatio in re familiari, sive sit in salute corporis, sive de periculo carissimorum, sive de aliqua re ad hujus vitae sustentaculum necessaria, omnino aliud refugium non debet esse homini christiano quam Salvator ejus, quam Deus ejus, quo cum confugerit, fortis sit. Non enim ipse in se fortis erit, aut sibi ipse fortitudo erit; sed ille illi fortitudo erit, qui refugium ejus factus est. Verumtamen, carissimi, inter omnes tribulationes humanae animae, nulla est major tribulatio quam conscientia delictorum. Namque si ibi vulnus non sit, sanumque sit intus hominis quod conscientia vocatur; ubicumque alibi passus fuerit tribulationes, illuc confugiet, et ibi inveniet Deum. Si autem ibi requies non est propter abundantiam iniquitatis, quoniam et ibi Deus non est; quid facturus est homo? quo confugiet, cum coeperit pati tribulationes? Fugiet ab agro ad civitatem, a publico ad domum, a domo in cubiculum, et sequitur tribulatio. A cubiculo jam quo fugiat non habet, nisi in interius cubile suum. Porro si ibi tumultus est, si fumus iniquitatis, si flamma sceleris, non illuc potest confugere: pellitur inde; et cum inde pellitur, a seipso pellitur. Et ecce hostem suum invenit, quo confugerat: seipsum quo fugiturus est? Quocumque fugerit, se trahit post se: et quocumque talem traxerit se, cruciat se de se. Ipsae sunt tribulationes quae inveniunt hominem nimis: acerbiores enim non sunt: tanto non sunt acerbiores, quanto non sunt interiores. Videte, carissimi, cum ligna dejiciuntur et probantur a fabris; aliquando in superficie videntur quasi laesa et putria: faber autem inspicit tanquam medullam interiorem ligni, et si sana interius ligna cognoverit, promittit ea in aedificio duratura; nec valde erit de superficie laesa sollicitus, quando id quod interius est sanum renuntiat. Porro homini interius conscientia non invenitur: quid igitur prodest, si quod est exterius sanum est, et putrefacta est medulla conscientiae? Arctae istae, et vehementes omnino, et sicut psalmus ipse ait, nimiae tribulationes sunt: tamen et in his adjutor factus est Dominus dimittendo peccata. Iniquorum enim conscientias non sanat nisi indulgentia. Si enim magnas tribulationes habere se dicit debitor fisci confessus, et intuens angustias rei familiaris suae, cum se videt non posse esse solvendo; propter imminentes omni anno compulsores, tribulationes magnas se pati dicit, nec usquam respirat nisi in spe indulgentiae rerum terrenarum: quanto magis debitor poenarum de abundantia delictorum, quando reddet quod debet de mala conscientia, quando si reddiderit ipse perit? Hoc enim debitum reddere, poenas luere est. Restat ergo ut de ipsius indulgentia securi esse possimus: si tamen accepta indulgentia non rursus ad debita contrahenda redeamus. 4. Isti ergo filii Core fortasse intelliguntur esse illi, quibus locutus est Petrus in Actibus Apostolorum, cum intenti facti essent ad mirabilia adventus Spiritus sancti, cum omnes in quos venerat linguis omnibus loquerentur. Annuntiavit enim illis Christum, eum qui tanta potuisset mittendo Spiritum sanctum. Illi quem ipsi crucifixerant manibus suis, cogitantes quam contemptibilis esset, cum ab eis occideretur, quam altus et excelsus apud Deum factus esset, qui Spiritu sancto idiotas impleret, et linguas infantium faceret disertas, compuncti corde, dixerunt: Quid faciemus? Istae erant nimiae tribulationes, quae illos invenerant. Non enim ipsi invenerunt peccata sua, sed inventa in eis sunt commemoratione Apostolorum. Ideo invenerunt illos tribulationes, non ipsi invenerunt tribulationes. Nam quando sine alicujus admonitione ipse homo considerat factum suum, et rogat Deum, quid dicit? Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3, 4). Alia est ergo tribulatio quam tu invenis, alia quae te invenit. In utraque tamen sive quae te invenit, sive quam tu invenis, ut utramque depellat, ille rogandus est qui est adjutor in tribulationibus. Nam et ille cum inveniret, hoc dixit, Et nomen Domini invocari: et hi in tribulationibus, a quibus se inventos esse dixerunt, hoc dixerunt, Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Sed quia adjutor factus est, unde factus est? Compuncti, inquit, corde dixerunt: Quid faciemus? Tanquam magna desperatione. Ille tantus est, quem nos occidimus, nos ubi erimus? Et Petrus, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi, et dimittuntur vobis peccata vestra (Act. II, 4, 37, 38). Nihil enim hoc peccato gravius cogitare potuerunt. Quod gravius peccatum aegri, quam medici interfectio? quid gravius potest aeger facere, quam si medicum suum occidat? Cum hoc dimittitur, quid non dimittitur? Ab illo ergo cui dictum est, Refugium et virtus, acceperunt magnam securitatem. Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi: in illius nomine quem occidistis, baptizamini, et dimittuntur vobis peccata vestra. Medicum vel postea cognovistis, jam securi bibite sanguinem quem fudistis. 5. [vers. 3.] Denique accepta tanta securitate, quid dicunt? Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra. Paulo ante solliciti, subito securi, ex tribulationibus nimiis in magna tranquillitate positi. Dormiebat enim illis Christus, ideo turbabantur: excitatus est Christus, sicut modo audivimus in Evangelio, imperavit ventis, et quieverunt (Matth. VIII, 24-26). Quoniam Christus in cujusque corde per fidem est, significatum est nobis, quia ejus cor tanquam navis in hujus saeculi tempestate turbatur, qui fidem suam obliviscitur: tanquam Christo dormiente turbatur; excitato autem Christo, fit tranquillitas. Denique et ipse Dominus quid ait? Ubi est fides vestra (Luc. VIII, 25)? Excitatus Christus excitavit fidem: ut quod in navi factum erat, fieret in cordibus eorum. Adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis: id egit ut ibi esset tranquillitas magna. 6. Videte ipsam tranquillitatem: Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Tunc non timebimus. Quaeramus montes translatos; et si invenire potuerimus, manifestum est quia ipsa est securitas nostra. Dominus quippe dixit discipulis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Tollere et mittere in mare, et fiet (Matth. XVII, 19). Forte, monti huic, de seipso dixit; dictus est enim mons: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini. Sed iste mons super alios montes collocatus est: quia et Apostoli montes, portantes montem hunc. Ideo sequitur, Erit in novissimis temporibus, manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium (Isai. II, 2). Transcendit ergo cacumina montium omnium, et in cacumine omnium montium collocatus est; quoniam montes sunt annuntiantes montem. Mare autem significat hoc saeculum, in cujus maris comparatione tanquam terra videbatur gens Judaeorum. Non enim idololatriae amaritudine tegebatur, sed erat tanquam arida amaritudine Gentium tanquam mari circumdata. Futurum erat ut turbaretur terra, id est illa ipsa gens judaea; et transferrentur montes in cor maris, id est primo ipse mons magnus paratus in cacumine montium. Deseruit enim gentem judaeam, et factus est in Gentibus; translatus est de terra ad mare. Transferentibus quibus? Apostolis, quibus dixerat, Si habueritis fidem in vobis tanquam granum sinapis, dicetis monti huic, Tollere et mittere in mare, et fiet: id est, per fidelissimam vestram praedicationem fiet ut mons iste, hoc est ego ipse praedicer in Gentibus, glorificer in Gentibus, agnoscar in Gentibus, et fiat quod de me praedictum est, Populus quem non cognovi, servivit mihi (Psal. XVII, 45). Quando autem et illi montes translati sunt? Et hoc indicet nobis Scriptura Dei. Quando Apostolus praedicabat Judaeis, respuerunt verbum; et ait apostolus Paulus: Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, imus ad Gentes (Act. XIII, 46). Translati sunt montes in cor maris. Vere enim Gentes crediderunt montibus, ut in corde maris essent montes illi: non sicut Judaei, de quibus dictum est, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13, et Matth. XV, 8). Hoc enim et de Novo Testamento promittit Dominus, per prophetam dicens: Dabo leges meas in cordibus eorum (Jerem. XXXI, 33, et Hebr. VIII, 10). Hae leges, haec praecepta per Apostolos indita omnium Gentium fidei et credulitati, montes dicti sunt translati in cor maris. Tunc nos non timebimus. Qui non timebimus? Illi qui compuncti sumus corde, ne fieremus de numero reproborum Judaeorum, tanquam ramorum fractorum. Crediderunt enim quidam illorum, et adhaeserunt Apostolis praedicantibus. Timeant ergo illi quos deseruerunt montes: nos a montibus non recessimus; et quando translati sunt in cor maris, secuti sumus. 7. [vers. 4.] Quid jam sequitur ex eo quod translati sunt montes in cor maris? Attendite et videte veritatem. Haec enim quando dicebantur, obscura erant, quia nondum contigerant: nunc autem quis jam facta non cognoscat? Liber tibi sit pagina divina, ut haec audias: liber tibi sit orbis terrarum, ut haec videas. In istis codicibus non ea legunt, nisi qui litteras noverunt: in toto mundo legat et idiota. Quid ergo factum est, dum translati sunt montes in cor maris? Sonuerunt et turbatae sunt aquae ejus. Quando praedicabatur Evangelium, Quid est hoc? Peregrinorum daemoniorum videtur iste annuntiator esse (Act. XVII, 18): hoc Athenienses. Ephesii autem quo tumultu cocidere Apostolos voluerum, quando in theatro pro Diana sua tantum strepitum fecerunt, ut clamarent: Magna Diana Ephesia (Id. XIX, 28)? Inter quos fluctus et sonitus maris non timebant, qui ad refugium illud confugerant. Denique apostolus Paulus volebat intrare in theatrum, et a discipulis revocatus est, quia necessarium erat adhuc ut in carne maneret propter ipsos. Sed tamen Sonuerunt et turbatae sunt aquae ejus: conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Cujus? Numquidnam maris, an potius Dei, de quo dictum est: Refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? Turbati enim sunt montes, id est potestates hujus saeculi. Alii sunt enim montes Dei, alii sunt montes saeculi: montes saeculi, quibus caput diabolus; montes Dei, quibus caput Christus. Sed per istos montes turbati sunt illi montes. Tunc dederunt voces contra Christianos, quando turbati sunt montes sonantibus fluctibus: et montes sunt turbati, et factus est magnus terrae motus cum motu aquae. Sed cui haec? Civitati illi fundatae super petram. Sonant aquae, turbantur montes, annuntiato Evangelio. Quid tu civitas Dei? Audi quod sequitur. 8. [vers. 5.] Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Cum turbantur montes, cum saevit mare, non deserit Deus civitatem suam per impetus fluminis. Qui sunt isti impetus fluminis? Inundatio illa Spiritus sancti, de qua Dominus dicebat: Si quis sitit, veniat et bibat: qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Ergo haec flumina fluebant de ventre Pauli, Petri, Joannis, aliorum Apostolorum, aliorum Evangelistarum fidelium. Haec flumina cum fluerent ab uno flumine, multi impetus fluminis laetificant civitatem Dei. Nam ut noveritis hoc de Spiritu sancto dictum, in eodem Evangelio consequenter dicit Evangelista: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus (Joan. VII, 37-39). Glorificato Jesu post resurrectionem, glorificato post ascensionem, die Pentecostes venit Spiritus sanctus, implevit credentes, locuti sunt linguis (Act. II, 4), praedicare Evangelium coeperunt Gentibus. Hinc civitas Dei laetificabatur, dum mare turbaretur sonitu aquarum suarum, dum montes conturbarentur quaerentes quid agerent, quomodo novam doctrinam pellerent, quomodo Christianorum genus de terra eradicarent. Contra quem? Contra fluminis impetus laetificantes civitatem Dei. Hinc etiam ostendit de quo flumine diceret, quia spiritum sanctum significabat, Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Et quid sequitur? Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Si ergo sequitur sanctificationis nomen, manifestum est fluminis illos impetus de Spiritu sancto intelligendos, quo sanctificatur omnis pia anima credens in Christum, ut fiat civis civitatis Dei. 9. [vers. 6.] Deus in medio ejus, et non commovebitur. Saeviat mare, conturbentur montes: Deus in medio ejus, et non commovebitur. Quid est, in medio ejus? Tanquam Deus in uno loco stet, et circumdent eum qui credunt in eum. Ergo ambitur loco Deus, et lata sunt quae circumdant, in angusto est qui circumdatur? Absit. Nihil tale cogitetis de Deo, qui nullo capitur loco, cui sedes est conscientia piorum: et ita sedes Dei est in cordibus hominum, ut si homo ceciderit a Deo, Deus in se maneat, non quasi cadat, non inveniendo ubi sit. Magis enim te sublevat, ut in illo sis, quam in te incumbit, ut si te subduxeris, cadat. Ille si se subduxerit, cades tu: tu te si subduxeris, non cadet ille. Quid ergo est, Deus in medio ejus? Hoc significat quod aequus est omnibus Deus, et personas non accipit. Quomodo enim illud quod in medio est, paria habet spatia ad omnes fines; ita Deus medius esse dicitur, aequaliter omnibus consulens. Deus in medio ejus, et non commovebitur. Unde non commovebitur? Quia in medio ejus Deus. Adjuvabit eam Deus vultu suo. Ille est, adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Adjuvabit eam Deus vultu suo. Quid est, vultu suo? Demonstratione sua. Quomodo se demonstrat Deus, et vultum ejus videamus? Jam commemoro, didicistis praesentem Deum, didicimus per opera. Quando ab illo aliquid adjutorii accipimus, ita ut omnino non dubitemus a Domino nobis esse concessum, vultus Dei nobiscum est. Adjuvabit eam Deus vultu suo. 10. [vers. 7.] Conturbatae sunt gentes. Et quomodo conturbatae? utquid conturbatae? Ut dejicerent civitatem Dei, in cujus medio Deus? ut everterent tabernaculum sanctificatum, quod adjuvat Deus vultu suo? Non. Sed jam salubriter conturbatae gentes. Quid enim sequitur? Et inclinata sunt regna. Inclinata, inquit, sunt regna: jam non erecta, ut saevirent; sed inclinata, ut adorarent. Quando inclinata sunt regna? Quando factum est quod praedictum est in alio psalmo: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11). Quae res fecit ut inclinarentur regna? Quae res, audi: Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Arreptitii idolorum tanquam ranae de paludibus personabant, tanto tumultuosius, quanto sordidius de luto et coeno. Et quid strepitus ranarum ad tonitrua nubium? Inde enim dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra: tonuit de nubibus suis. Quae sunt nubes ejus? Apostoli ejus, praedicatores ejus, de quibus intonabat praeceptis, coruscabat miraculis. Ipsi nubes qui et montes: montes propter altitudinem et firmitatem, nubes propter pluviam et ubertatem. Irrigaverunt enim terram nubes istae, de quibus dictum est, Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. De his enim nubibus minatur cuidam vineae sterili, unde translati sunt montes in cor maris: Mandabo, inquit, nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). Hoc impletum est in eo quod commemoravimus, quando translati sunt montes in cor maris: quando dictum est, Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, imus ad gentes (Act. XIII, 46): impletum est, Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Denique ipsa gens Judaea modo sic remansit, tanquam vellus siccum in area. Nam et hoc nostis contigisse in quodam miraculo. Area sicca erat, vellus solum madebat: sed pluvia in vellere non apparebat (Judic. VI, 37, 38). Sic et sacramentum Novi Testamenti non apparebat in gente Judaeorum. Quod illic vellus, hic velum: velatum enim erat sacramentum in vellere. In area vero, in omnibus Gentibus patet Evangelium Christi: pluvia manifesta est, nuda est gratia Christi; non enim tegitur velamento. Ut autem exiret inde pluvia, expressum est vellus. Per pressuram enim a se excluserunt Christum, et Dominus jam de nubibus suis compluit aream, vellus siccum remansit. Inde ergo dedit vocem suam Altissimus, de istis nubibus, per quam vocem regna inclinarentur, et adorarent. 11. [vers. 8.] Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Non quicumque homo, non potestas quaelibet, non denique angelus, non aliqua creatura, sive terrena, sive coelestis, sed Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Qui misit Angelos, venit post Angelos, venit ut ei servirent Angeli, venit ut homines faceret aequales Angelis. Magna gratia. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Dominus virtutum nobiscum. Quis Dominus virtutum nobiscum. Si Deus pro nobis, inquam, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 31, 32)? Ergo securi simus, in tranquillitate cordis nutriamus bonam conscientiam de pane Domini. Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Quantacumque sit infirmitas tua, vide quis te suscipiat. Aegrotat nescio quis, adhibetur medicus; susceptum suum dicit medicus aegrotum. Quis eum suscepit? Ille. Magna spes salutis, magnus medicus eum suscepit. Quis medicus? Omnis medicus praeter illum homo est: omnis medicus qui venit ad infirmum, alia die infirmari potest, praeter illum. Susceptor noster Deus Jacob. Fac te infantem parvulum omnino, quales a parentibus suscipiuntur. Qui enim non suscipiuntur, exponuntur: qui suscipiuntur, nutriuntur. Putasne sic te suscepit Deus, quomodo infantem te suscepit mater tua? Non sic, sed in aeternum. Tua enim vox est in illo psalmo: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI, 10). Susceptor noster Deus Jacob. 12. [vers. 9.] Venite, et videte opera Domini. Jam de hac susceptione quid fecit Dominus? Animadverte orbem terrarum, veni, et vide. Si enim non venis, non vides; si non vides, non credis; si non credis, longe stas: si credis, venis; si credis, vides. Quomodo enim venitur ad montem istum? Numquid pedibus? numquid navibus? numquid pennis? numquid equis? Quantum attinet ad locorum spatia, ne satagas, ne conturberis, ipse ad te venit. Etenim ex lapide parvo crevit, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae. Quid vis ergo ad eum per terras venire, qui terras implevit? Ecce jam venit; evigila: crescendo et dormientes pulsat; si tamen non tantus in eis somnus est, qui etiam contra montem venientem obdurescant, sed audiant: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Multum enim erat Judaeis videre lapidem. Lapis enim ille adhuc parvus erat: merito et parvum contempserunt, contemnendo offenderunt, et offendendo quassati sunt; restat ut et conterantur. Hoc enim de lapide illo dictum est: Qui offenderit in lapidem illum, conquassabit eum; super quem venerit, conteret eum (Luc. XX, 18). Aliud est conquassari, aliud conteri: conquassari minus est quam conteri: sed neminem conterit excelsus veniens, nisi quem conquassaverit humilis jacens. Modo enim antequam veniat Dominus noster, humiliter jacuit Judaeis, et offenderunt in illum, et conquassati sunt: veniet postea in judicio suo clarus atque altus, magnus et potens; non infirmus ut judicetur, sed fortis ut judicet, et conterat eos qui conquassati sunt in eum offendendo. Lapis enim offensionis et petra scandali non credentibus ipse est (I Petr. II, 8). Ergo, carissimi, non est mirum si Judaei non agnoverunt quem tanquam parvulum lapidem ante pedes suos jacentem contempserunt: illi mirandi sunt qui adhuc tam magnum montem nolunt agnoscere. Judaei in lapidem parvum non videndo offenderunt, haeretici in montem offendunt. Jam enim crevit ille lapis; jam dicimus illis, Ecce impleta est prophetia Danielis, Lapis ille qui erat parvus, factus est mons magnus, et implevit universam terram (Dan. II, 35). Quare in illum offenditis, et non in illum ascenditis? Quis tam caecus est ut offendat in montem? Quasi ideo ad te venerit ut habeas in quem offendas, et non habeas in quem ascendas. Venite, ascendamus ad montem Domini (Isai. II, 3). Isaias hoc dicit: Venite, ascendamus. Quid est, Venite, ascendamus? Venite, est credite; ascendamus, proficiamus. Isti autem nec venire volunt, nec ascendere, nec credere, nec proficere. Latrant contra montem. Jam in illum toties offendendo quassati sunt, et nolunt ascendere, semper eligentes offendere. Dicamus illis, Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Prodigia dicuntur, quod aliquid portendant, signa illa miraculorum quae facta sunt quando mundus credidit. Et quid inde factum est, et quid portendebant? 13. [vers. 10.] Auferens bella usque ad fines terrae. Hoc nondum videmus esse completum: sunt adhuc bella, sunt inter gentes pro regno; inter sectas, inter Judaeos, Paganos, Christianos, haereticos, sunt bella, crebrescunt bella; aliis pro veritate, aliis pro falsitate certantibus. Nondum ergo completum est, Auferens bella usque ad fines terrae: sed fortasse complebitur. An et modo completum est? In quibusdam completum est: in tritico completum est, in zizaniis nondum completum est. Quid est hoc ergo, Auferens bella usque ad fines terrae? Bella dicit, quibus bellatur adversus Deum? Quis enim bellat adversus Deum? Impietas. Et quid potest facere Deo impietas? Nihil. Quid facit fietile vas elisum ad petram, quamvis vehementer elidatur? Tanto majore malo suo venit, quanto majore impetu venerit. Haec bella magna erant, crebra erant. Contra Deum impietas dimicabat, et vasa fictilia conterebantur: praesumendo de se homines, de virtute sua multum praevalendo. Cujus rei scutum etiam Job dixit de quodam impio: Cucurrit adversus Deum in crassa cervice scuti sui (Job XV, 26). Quid est, in crassa cervice scuti sui? Nimium praesumendo de protectione sua. Numquidnam isti tales erant qui dicebant: Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? aut in alio psalmo: Non enim in arcu meo sperabo, et brachium meum non salvabit me (Psal. XLIII, 7)? Quando quisque cognoscit quia in seipso nihil est, et adjutorium de se nullum habet, arma in illo confracta sunt, bella sedata sunt. Talia ergo bella delevit vox illa Altissimi de nubibus sanctis, qua terra commota est, et inclinata sunt regna: abstulit haec bella usque ad fines terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Arcus, arma, scuta, ignis. Arcus est, insidiae; arma, publica oppugnatio; scutum, vana praesumptionis protectio. Ignis quo ista comburuntur, est de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). De quo igne dicit psalmus: Et non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Fervente igne isto, nulla in nobis impietatis arma remanebunt, necesse est ut omnia confringantur, conterantur, comburantur. Remaneas inermis non habens ullum adjutorium tuum: et quanto magis infirmus es, nulla tua arma habens, tanto magis te suscipit, de quo dictum est: Susceptor noster Deus Jacob. Valebas enim quasi per te, conturbaris in te. Perde arma quibus praesumebas: audi Dominum dicentem, Sufficit tibi gratia mea. Dic et tu, Quando infirmor, tunc fortis sum. Apostoli vox est. Omnia arma sua perdiderat tanquam fortitudinis suae, qui dicebat, Ego autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 9, 10): velut si diceret, Non curro adversus Deum in crassa cervice scuti mei, qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem in eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 13, 16). Auferens bella usque ad fines terrae. Quando autem nos Dominus suscipit, numquid inermes dimittit? Armat nos, sed aliis armis, evangelicis, veritatis, continentiae, salutis, spei, fidei, charitatis. Haec arma habebimus, sed non a nobis. Arma autem quae a nobis habuimus, arserunt: si tamen igne illo Spiritus sancti accensi sumus, de quo dicitur, Et scuta comburet igni. Qui potens in te esse cupiebas, infirmum te fecit Deus, ut fortem te faceret de se, quia infirmabaris de te. 14. [vers. 11.] Quid ergo sequitur? Vacate. Ad quam rem? Et videte quoniam ego sum Deus. Hoc est, Non vos, sed ego sum Deus: ego creavi, ego recreo; ego formavi, ego reformo; ego feci, ego reficio. Si non potuisti facere te, quomodo potes reficere te? Hoc non videt tumultus contentiosus animi humani: cui tumultui contentioso dicitur, Vacate, id est, reprimite animos vestros a contradictionibus. Nolite argumentari et tanquam armari contra Deum: alioquin vivunt arma nondum illo igne combusta. Si autem combusta sunt, Vacate; quia non habetis unde pugnetis. Si autem vacaveritis in vobis, et a me petieritis omnia, qui primo de vobis praesumebatis, Vacate, et videbitis quoniam ego sum Deus. 15. [vers. 12.] Exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. Paulo ante dixeram terrae nomine significari gentem Judaeorum, maris nomine caeteras gentes. Translati sunt montes in cor maris: conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna, dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Facta sunt miracula in gentibus, impletur fides gentium, ardent arma praesumptionis humanae: vacatur in tranquillitate cordis, ut cognoscatur auctor Deus omnium munerum suorum. Et post istam clarificationem, numquid deserit et plebem Judaeorum, de qua dicit Apostolus: Dico enim vobis, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret? Id est, donec montes huc transferrentur, nubes hic pluerent, hic Dominus tonitruo suo regna inclinaret, donec plenitudo Gentium intraret. Et quid postea? Et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25, 26). Ideo et hic ipsum ordinem servans, Exaltabor, inquit, in gentibus, et exaltabor in terra: id est et in mari et in terra; ut jam omnes dicant quod sequitur, Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. IN PSALMUM XLVI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Dominus Deus noster fidem in qua vivimus, et ex qua vivimus, per Libros sanctos, Scripturas sanctas multipliciter nobis varieque diffudit; sacramenta quidem verborum varians, fidem tamen unam commendans. Una enim eademque res ideo multis modis dicitur, ut modo ipso dicendi propter fastidium varietur, sed propter concordiam una teneatur. Itaque in hoc psalmo quem cantatum audivimus, cui cantando respondimus, ea sumus dicturi quae nostis: et tamen fortassis aliquam, adjuvante et donante Domino, suavitatem allaturi sumus vobis, quando ea quae alibi et alibi noveratis, etiam commoniti ruminatis. Nam et ipsa ruminatione, in qua significat Deus munda animalia, hoc voluit insinuare, quia omnis homo quod audit sic debet in cor mittere, ut non piger sit postea inde cogitare: ut quando audit, sit similis manducanti; cum autem audita in memoriam revocat, et cogitatione dulcissima recolit, fiat similis ruminanti. Alio ergo modo eadem dicuntur, et faciunt nos dulciter cogitare quae novimus, et eadem ipsa libenter audire; quia modus dicendi variatur, et res antiqua ipso modo dicendi renovatur. 2. [vers. 1.] Titulus Psalmi sic se habet: In finem pro filiis Core, Psalmus ipsi David. Filios istos Core habent tituli Psalmorum etiam alii nonnulli, et indicant dulce mysterium, insinuant magnum sacramentum: ubi et nos ipsos libenter intelligamus, et agnoscamus in titulo nos qui audimus et legimus, et tanquam speculo proposito qui sumus intuemur. Filii Core qui sunt? Fuit homo quidam Core nomine (Num. XVI, 1), sic enim vocabatur aliquis homo: verumtamen cum leguntur quae scripta sunt, et invenitur sermo divinus loqui ad quosdam, qui non valde intelliguntur filii esse illius unius hominis qui vocabatur Core; recurrit animus ad mysterium, ut quaerat quid significet Core. Quia enim verbum hebraeum est, dicitur utique et interpretatur in graecam linguam et in latinam linguam. Et factum est jam; multa nomina hebraea interpretata sunt nobis: et inspicimus, et invenimus Core interpretari Calvum. Multo magis attendistis. Obscurum erat cum dicerentur filii Core, nonne obscurius est cum dicuntur filii calvi? Qui sunt isti filii calvi? An forte filii sponsi? Quia sponsus in loco Calvariae crucifixus est. Recolite Evangelium, ubi Dominum crucifixerunt, et invenietis eum in loco Calvariae crucifixum (Matth. XXVII, 33). Proinde qui crucem ejus irrident, a daemonibus tanquam a bestiis devorantur. Nam significavit et hoc quaedam Scriptura. Cum ascenderet propheta Dei Elisaeus, clamabant post eum pueri irridentes, Ascende calve, ascende calve: ille autem non tam crudeliter quam mystice, fecit illos pueros ab ursis exeuntibus devorari (IV Reg. II, 23, 24). Si non devorarentur illi pueri, numquid usque adhuc viverent? aut non possent mortales nati etiam febre intercipi? Mysterium in eis tamen non ostenderetur, ubi posteri terrerentur. Nemo ergo irrideat crucem Domini: Judaei sunt possessi a daemonibus et devorati. Nam in Calvariae loco crucifigentes Christum, et levantes in cruce, tanquam ipsi dicebant sensu puerili, non intelligentes quid loquerentur, Ascende calve. Quid est enim, Ascende? Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Proponitur enim pueritia ad imitandum humilitatem, et item proponitur pueritia ad cavendum fatuitatem. Proposita pueritia ad imitandum humilitatem a Domino est, quando vocavit ad se pueros, et cum prohiberentur ab illo, dixit: Sinite eos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XVIII, 2, et XIX, 14). Propositum exemplum pueritiae ad cavendam fatuitatem ab Apotolo est: Fratres, nolite pueri esse sensibus. Et rursum proponit ad imitandum: Sed malitia infantes estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Pro filiis Core. Psalmus canitur: ergo pro Christianis cantatus est. Audiamus eum tanquam filii sponsi illius, quem pueri insensati in Calvariae loco crucifixerunt. Illi enim meruerunt a bestiis devorari, nos ab Angelis coronari. Agnoscimus enim humilitatem Domini nostri, et non de illa erubescimus. Non erubescimus de illo appellato mystice calvo, propter Calvariae locum. Ipsa enim cruce in qua illi insultatum est, non permisit calvam esse frontem nostram, quia eam suo ligno signavit. Denique ut noveritis, quia nobis dicuntur haec, videte quid dicitur. 3. [vers. 2.] Omnes gentes, plaudite manibus. Numquid populus Judaeorum omnes gentes erant? Sed caecitas ex parte Israel facta est, ut pueri insensati clamarent, Calve, calve; atque ita Dominus crucifigeretur in Calvariae loco, ut sanguine fuso gentes redimeret, et impleretur quod ait Apostolus: Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25). Insultent ergo vani et hebetes, et insensati, et dicant, Calve, calve: vos autem sanguine illius redempti, qui fusus est in Calvariae loco, Omnes gentes plaudite manibus, pervenisse ad vos gratiam Dei. Plaudite manibus. Quid est, plaudite? Gaudete. Sed quare manibus? Quia bonis operibus. Ne gaudeatis ore, et cessetis manibus. Si gaudetis, plaudite manibus. Manus gentium videat, qui gaudia donare dignatus est. Quid est, manus gentium? Facta bene operantium. Omnes gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis. Et voce, et manibus. Si tantum voce, non bene; quia pigrae sunt manus: si tantum manibus, nec hoc bene; quia muta est lingua: concordent manus et lingua; illa confiteatur, illae operentur. Jubilate Deo in voce exsultationis. 4. [vers. 3.] Quoniam Dominus excelsus terribilis. Excelsus ille, quasi irrisibilis descendendo, ascendendo in coelum factus est terribilis. Rex magnus super omnem terram. Non tantum super Judaeos: nam et super illos rex. Inde enim et Apostoli crediderunt, inde et multa millia hominum res suas vendiderunt, et pretia ad pedes Apostolorum posuerunt (Act. IV, 34): et impletum est in illis, quod erat in titulo crucis conscriptum, Rex Judaeorum (Matth. XXVIII, 37). Rex est enim et Judaeorum. Sed parum est Judaeorum. Omnes gentes plaudite manibus: quoniam rex omnis terrae Deus. Non enim illi sufficit unam gentem habere sub se: ideo tantum pretium ex latere dedit, ut emeret orbem terrarum. Rex magnus super omnem terram. 5. [vers. 4.] Subjecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris. Quas subjecit, et quibus? Qui sunt qui loquuntur? Forte Judaei? Plane si Apostoli, plane si sancti. His enim Deus subjecit plebes et gentes, ut hodie honorentur in gentibus, qui a suis civibus occidi meruerunt: quomodo Dominus eorum occisus est a civibus, et honoratur a gentibus, crucifixus a suis, adoratur ab alienis, sed pretio factis suis. Ideo enim emit nos, ut alieni ab eo non essemus. Putas ergo voces esse Apostolorum, Subjecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris? Nescio. Mirum si Apostoli tam superbe loquerentur, ut gauderent gentes esse positas sub pedibus suis, id est Christianos sub pedibus Apostolorum. Etenim gaudent nos secum esse sub pedibus illius qui mortuus est pro nobis. Nam sub pedes Pauli currebant, qui volebant esse Pauli; et dicebat eis: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est (I Cor. I, 13)? Quid ergo hic? quid accepturi sumus? Subjecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris. Omnes pertinentes ad haereditatem Christi in omnibus gentibus sunt, et omnes non pertinentes ad haereditatem Christi in omnibus gentibus sunt: et videtis sic exaltari in nomine Christi Ecclesiam Christi, ut omnes nondum credentes in Christo, sub pedibus jaceant Christianorum. Quanti enim modo currunt ad Ecclesiam nondum christiani, rogant auxilium Ecclesiae; subveniri sibi temporaliter volunt, etiamsi in aeternum nobiscum regnare adhuc nolunt. Cum omnes quaerunt auxilium Ecclesiae, et qui nondum sunt in Ecclesia, nonne subjecit plebes et gentes sub pedibus nostris? 6. [vers. 5.] Elegit nobis haereditatem suam, speciem Jacob quam dilexit. Pulchritudinem quamdam Jacob elegit nobis haereditatem suam Jacob. Duo fratres erant Esaü et Jacob; in utero matris ambo confligebant, et de conflictu viscera materna quatiebantur: et ibi cum duo essent, electus est minor, et praepositus est majori, et dictum est, Duo populi sunt in utero tuo, et major serviet minori (Gen. XXV, 23). Per omnes gentes major, per omnes gentes minor: sed minor in bonis christianis, electis, piis, fidelibus; major in superbis, indignis, peccatoribus, contumacibus, sua peccata defendentibus magis quam confitentibus; qualis etiam ipse populus Judaeorum fuit, ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere (Rom. X, 3). Sed quia dictum est, Major serviet minori, manifestum est quia piis subdentur impii, et humilibus subdentur superbi. Prior natus est Esaü, et posterior natus est Jacob: sed qui posterius natus est, praelatus est primo nato, qui per gulam perdidit primogenita sua. Sic habes scriptum: Desideravit lenticulam, et ait illi frater ejus, Si vis ut dem tibi, da mihi primogenita tua. Ille plus amavit quod carnaliter concupierat, quam quod spiritualiter prius nascendo meruerat: et deposuit primogenita sua, ut manducaret lenticulam (Gen. XXV, 30-34). Lenticulam autem invenimus cibum esse Aegyptiorum; nam ibi abundat in Aegypto. Unde magnificatur lenticula alexandrina, et venit usque ad terras nostras, quasi hic non nascatur lenticula. Ergo desiderando cibum aegyptium, perdidit primatum. Sic et populus Judaeorum, de quo dictum est, Conversi sunt corde in Aegyptum (Act. VII, 39), lenticulam quodammodo desideraverunt, et primatum perdiderunt. Elegit nobis haereditatem suam, speciem Jacob quam dilexit. 7. [vers. 6.] Ascendit Deus in jubilatione. Ipse ille Deus noster Dominus Christus ascendit in jubilatione. Dominus in voce tubae. Ascendit: quo, nisi quo scimus? Quo eum Judaei non sunt secuti, nec oculis. In cruce enim exaltatum irriserunt, in coelum ascendentem non viderunt. Ascendit Deus in jubilatione. Quid est jubilatio, nisi admiratio gaudii, quae verbis non potest explicari? Quomodo admirati sunt gaudentes discipuli, videntes ire in coelum (Act. I, 9) quem planxerunt mortuum: revera gaudio huic verba non sufficiebant, restabat jubilare quod nemo poterat explicare. Ibi erat et vox tubae, vox illa Angelorum. Dictum est enim, Sicut tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII, 1). Praedicaverunt Angeli ascensionem Domini: viderunt discipulos ascendente Domino haerentes, admirantes, stupentes, nihil dicentes, sed corde jubilantes: et vox jam tubae in clara voce Angelorum, Viri Galilaei, quid statis? Hic est Jesus. Quasi illi non scirent quia ipse esset Jesus. Ante se paulo ante cum non viderant? secum loquentem non audierant? Nempe non solum speciem viderunt praesentis, sed et membra contrectaverunt (Luc. XXIV, 39). Ipsi ergo nesciebant quod ille esset Jesus? Sed admiratione ipsa prae gaudio jubilationis, tanquam mente alienatis, loquuntur Angeli, Ipse est Jesus. Quasi, Si creditis illi, ille est quo crucifixo nutaverunt vobis pedes, quo occiso et sepulto spem vobis perdidisse putabitis; ecce ipse est Jesus. Ascendit ante vos; sic veniet quemadmodum eum videtis euntem in coelum (Act. I, 11): tollitur quidem corpus ab oculis vestris, sed non separatur Deus a cordibus vestris: videte ascendentem, credite in absentem, sperate venientem; sed tamen per misericordiam occultam etiam sentite praesentem. Ille enim qui ascendit in coelum, ut tolleretur ab oculis vestris, promisit vobis dicens: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Merito et Apostolus sic nos alloquebatur: Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis (Philipp. IV, 5, 6). Sedet super coelos Christus, et longe sunt coeli, et ipse qui ibi sedet prope est. Dominus in voce tubae. Ergo vos filii Core, jam si intellexistis vos, et inspicitis hic vos, et vos gaudetis, quia videtis hic vos. 8. [vers. 7.] Psallite Deo nostro, psallite. Quem tanquam hominem irriserunt qui a Deo alienati sunt, psallite Deo nostro. Non enim homo tantum, sed et Deus. Homo ex semine David (Rom. I, 3), Deus Dominus David, ex Judaeis carnem habens: quorum patres, ait Apostolus, et ex quibus Christus secundum carnem. Ex Judaeis ergo Christus, sed secundum carnem. Quis autem iste Christus, qui est ex Judaeis secundum carnem? Qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Id. IX, 5). Deus ante carnem, Deus in carne, Deus cum carne. Nec solum ante carnem Deus, sed ante terram Deus, unde facta est caro; nec tantum ante terram Deus, unde caro facta est, sed etiam ante coelum Deus, quod prius factum est; ante diem Deus qui primus factus est; ante omnes Angelos Deus, ipse Christus Deus: quoniam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Ille est ante omnia, per quem facta sunt omnia. Psallite ergo Deo nostro, psallite. 9. [vers. 8.] Quoniam rex omnis terrae Deus. Quid enim? Et ante, non omnis terrae Deus? Nonne et coeli et terrae Deus, cum utique per illum facta sunt omnia? Quis posset dicere non esse Deum suum? Sed non omnes homines agnoverunt Deum suum; et ubi agnoscebatur, quasi ibi tantum Deus erat. Notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2): nondum filiis Core dicebatur, Omnes gentes, plaudite manibus. Ille enim Deus notus in Judaea, rex omnis terrae Deus est. Jam ab omnibus agnoscitur, quia impletum est quod dicit Isaias, Ipse Deus tuus qui eruit te, universae terrae Deus vocabitur (Isai. LIV, 5). Quoniam rex omnis terrae Deus: psallite intelligenter. Docet nos et admonet nos ut psallamus intelligenter: non quaeramus sonum auris, sed lumen cordis. Psallite, inquit, intelligenter. Gentes, unde vocati estis ut christiani essetis, adorabant deos manu factos, et psallebant illis; sed non intelligenter. Si intelligenter cantarent, lapides non adorarent. Quando homo sensatus cantabat lapidi insensato, numquid intelligenter cantabat? Modo autem, fratres, non videmus oculis quem adoramus, et tamen correcti adoramus. Multo magis nobis Deus commendatur, quia eum oculis non videmus. Si eum oculis videremus, forte contemneremus. Nam et Christum Judaei visum contempserunt, non visum Gentes adoraverunt. Illis enim dictum est, Psallite intelligenter. Nolite esse sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). 10. [vers. 9.] Regnabit Dominus super omnes gentes. Qui regnabat super unam gentem, regnabit, inquit, super omnes gentes. Quando dicebantur ista, super unam gentem regnabat Deus: prophetia erat, nondum res demonstrabatur. Deo gratias, jam videmus impleri quod ante prophetabatur. Chirographum Deus ante tempus scripsit nobis, impleto tempore reddidit nobis. Regnabit Deus super omnes gentes, promissio est. Deus sedet super sedem sanctam suam. Quod tunc futurum promittebatur, nunc impletum agnoscitur et tenetur. Deus sedet super sedem sanctam suam. Quae sedes ejus sancta? Forsitan coeli; et bene intelligitur. Ascendit enim Christus, sicut novimus, cum corpore in quo crucifixus est, et sedet ad dexteram Patris (Act. I, 2): inde eum venturum exspectamus ad judicandos vivos et mortuos (II Tim. IV). Sedet super sedem sanctam suam. Coeli sunt sedes sancta ejus? Vis et tu esse sedes ejus? Noli putare te esse non posse: para illi locum in corde tuo; venit, et libenter sedet. Ipse certe est Dei Virtus et Dei Sapientia (I Cor. I, 24). Et quid dicit Scriptura de ipsa Sapientia? Anima justi, sedes sapientiae (Sap. VII). Si ergo anima justi sedes est sapientiae; sit anima tua justa, et eris regalis sella sapientiae. Et revera, fratres, omnes homines qui bene vivunt, qui bene agunt, secundum charitatem piam conversantur, nonne Deus in illis sedet, et ipse jubet? Obtemperat anima sedenti in se Deo, et ipsa jubet membris. Anima enim tua jubet membro tuo, quo moveatur pes, quo manus, quo oculus, quo auris, et jubet ipsa membris tanquam famulis suis: sed et ipsa servit interius insidenti sibi Domino suo. Non potest inferiori se bene imperare, nisi superiori se non fuerit dedignata servire. Deus sedet super sedem sanctam suam. 11. [vers. 10.] Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Exod. III, 6). Verum est, dixit hoc Deus, et superbierunt inde Judaei, et dixerunt: Nos filii Abrahae sumus. Superbientes de nomine paterno, gerentes ejus carnem, non tenentes ejus fidem; semine adhaerentes, moribus degenerantes. Denique Dominus quid ait eis ita superbientibus? Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite (Joan. VIII, 33, 39). Item quid dixit illis Joannes venientibus et contremiscentibus quibusdam ipsorum, qui se poenitendo corrigere voluerunt? Progenies viperarum. Erant enim iniqui, erant perditi, erant peccatores, erant impii: venerunt ad baptismum Joannis: et quid eis dicit? Progenies viperarum. Illi se dicebant filios Abrahae, et ipse illos dicebat filios viperarum. Numquid Abraham vipera erat? Sed quia male vivendo daemones imitati erant, et eorum filii facti erant, quos imitando male vivebant: Progenies, inquit, viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo fructum dignum poenitentiae: et nolite dicere apud vosmetipsos, Patrem habemus Abraham, et quasi superbire de genere Abrahae; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 7-9). Non enim remansurus est Abraham sine filiis, si vos damnaverit Deus: potens est enim et damnare quos odit, et illi reddere quos promisit. Et unde illi redditurus est filios, si damnat Hebraeos de carne ejus progenitos? De lapidibus istis. Ostendebat illis lapides in eremo. Qui erant lapides, nisi Gentes, quae lapides adorabant? Lapides quare? Adorando lapides, dicti erant lapides: quia psalmus praedixerat, Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Tamen de ipsis lapidibus reddidit filios Abrahae: modo omnes qui lapides adorabamus, conversi ad Dominum filii Abrahae facti sumus; non ducendo ab illo carnem, sed imitando fidem. Principes ergo populorum convenerunt cum Deo Abraham. Principes populorum: Gentium principes, non unius populi principes, sed principes populorum omnium, convenerunt cum Deo Abraham. 12. Ex ipsis principibus erat et iste Centurio, de quo modo Evangelium cum legeretur audistis. Erat enim Centurio habens honorem et potestatem inter homines, princeps erat de principibus populorum. Venienti ad se Christo obviam misit amicos suos, imo vere transituro Christo misit amicos; et rogavit ut curaret puerum ejus qui periculose infirmabatur: et cum vellet ipse Dominus venire, hoc ei mandavit, Non sum dignus ut sub tectum meum intres, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Videte quemadmodum tenuit ordinem: prius commemoravit quod sub alio esset, et postea quod alii sub illo essent. Sub potestate sum, et in potestate sum; et sub aliquo sum, et super aliquos sum. Et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Tanquam diceret, Si ego sub potestate constitutus jubeo illis qui sub me sunt, tu qui sub nullius potestate positus es, non potes jubere creaturae tuae, quando omnia per te facta sunt, et sine te factum est nihil? Dic ergo verbo, inquit, et sanabitur puer meus. Nam ut in domum meam intres, non sum dignus. Trepidavit Christum mittere intra parietes suos, et jam intus erat in corde ejus: jam erat anima ejus sedes illius, jam ibi sedebat ille qui humiles requirebat. Conversus denique Christus, miratus est, et ait sequentibus se: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Luc. VII, 6-9). Et sicut alius evangelista eamdem rem narrat, sequitur Dominus, et dicit: Ideo dico vobis, quia multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Iste enim Centurio non erat de populo Israel. Nam in populo Israel superbi repellebant a se Deum: in principibus Gentium inventus est humilis, qui ad se invitaret Deum. Admirans Jesus fidem ipsius, reprobat perfidiam Judaeorum. Sani enim sibi videbantur, cum periculosius aegrotarent, quando medicum non cognoscentes occidebant. Cum ergo reprobaret et repudiaret illorum superbiam, quid ait? Ideo vobis dico, quia multi ab Oriente et Occidente venient, non pertinentes ad cognationem Israel: venient multi quibus dixit, Omnes gentes, plaudite manibus; et recumbent cum Abraham in regno coelorum. Non illos genuit carne sua Abraham; et venientes recumbent cum illo in regno coelorum, et filii ipsius erunt. Quare filii ipsius? Non nati de carne, sed sequendo fidem ipsius. Filii autem regni, id est Judaei, ibunt in tenebras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium (Matth. VIII, 11, 12). Damnabuntur in tenebras exteriores qui nati sunt de carne Abrahae, et recumbent cum eo in regno coelorum qui imitati sunt fidem Abrahae. Merito ergo et hic, Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham. 13. Et quid illi qui pertinebant ad Deum Abraham? Quoniam dii fortes terrae valde elevati sunt. Qui erant dii, populus ille Dei, vitis illa Dei, de qua dicitur, Judicate inter me et inter vineam meam (Isai. V, 3), ibunt in tenebras exteriores, non recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob, non conveniunt cum Deo Abraham. Quare? Quoniam dii fortes terrae. Illi qui erant dii fortes terrae, praesumentes de terra. De qua terra? de seipsis: quia omnis homo terra. Homini enim dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Debet autem homo de Deo praesumere, et inde sperare auxilium, non de se. Non enim terra pluit sibi, aut lucet sibi: quomodo autem terra de coelo exspectat pluviam et lucem, sic homo de Deo debet exspectare misericordiam et veritatem. Illi ergo dii fortes terrae valde elevati sunt, id est, valde superbierunt: non sibi medicum necessarium putaverunt, et ideo in sua aegritudine remanserunt, et ipsa aegritudine ad mortem perducti sunt. Praecisi sunt rami naturales, ut humilis insereretur oleaster (Rom. XI, 17). Quoniam dii fortes terrae valde elevati sunt. Teneamus ergo, fratres, humilitatem, charitatem, pietatem; quia vocati sumus illis reprobatis, vel illorum exemplo superbire timeamus. IN PSALMUM XLVII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [vers. 1.] Titulus Psalmi est, Laus Cantici filiis Core, secunda sabbati. De hoc quod Dominus donare dignatur, excipite tanquam filii firmamenti. Secunda enim sabbati, id est, post diem primum, quem dominicum dicimus, quae etiam secunda feria dicitur, lactum est firmamentum coeli, imo firmamentum coelum. Coelum enim vocavit Deus firmamentum (Gen. I, 3-8). Primo autem die lucem fecerat, et a tenebris diviserat; et vocaverat lucem, diem, et tenebras, noctem. Sicut autem indicat psalmi hujus contextio, aliquid etiam praelocutus est Deus in illo opere suo, quod compleretur in nobis: et secundum hujus creaturae conditionem saecula cucurrerunt. Non frustra enim Dominus ait de Moyse, De me enim ille scripsit (Joan. V, 46): nisi quia omnia quae scripta sunt, etiam cum Deus conderet creaturam, possunt interpretari ad significationem futurorum; ut intelligas Deum fecisse lucem, cum Christus a mortuis resurrexit. Tunc enim revera illa lux divisa est a tenebris, quando immortalitas a mortalitate discreta est. Quid ergo sequitur, nisi ut capiti etiam corpus fieret, quod est Ecclesia? Denique est etiam psalmus de prima sabbati, in quo apertissime resurrectio Domini declaratur: ibi enim dicitur, Tollite portas principes vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII, 7; 9). Quid evidentius quam Christum esse Regem gloriae? de quo dictum est: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Secundam ergo sabbati non debemus intelligere nisi Ecclesiam Christi: sed Ecclesiam Christi in sanctis, Ecclesiam Christi in his qui scripti sunt in coelo, Ecclesiam Christi in his qui mundi hujus tentationibus non cedunt. Ipsi enim digni sunt nomine firmamenti. Ergo Ecclesia Christi in his qui firmi sunt, de quibus dicit Apostolus, Debemus autem nos firmi infirmitates infirmorum sustinere (Rom. XV, 1), appellata est firmamentum. De hoc cantatur in Psalmo: audiamus, agnoscamus, sociemur, gloriemur, regnemus. Namque eam etiam firmamentum apostolicis Litteris appellatam audi, et agnosce: Quae est, inquit, Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15). De hoc firmamento cantatur filiis Core, quos nostis esse filios sponsi crucifixi in Calvariae loco. Core namque Calvitium interpretatur. Sequitur in hoc psalmo, qui inscribitur, secunda sabbati. 2. [vers. 2.] Magnus, Dominus, et laudabilis valde. Ecce magnus Dominus, et laudabilis valde: sed numquid infideles laudant Dominum? Numquid etiam qui credunt et male vivunt laudant Dominum, per quos fit ut nomen Dei blasphemetur in Gentibus? numquid laudant Dominum (Rom. II, 24)? An vero si etiam laudent, acceptatur laus eorum, eum scriptum sit: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9)? Dixisti ergo, Magnus Dominus, et laudabilis valde: sed hic ubi. In civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. De hoc alibi dicitur: Quis ascendet in montem Domini? Innocens manibus et mundo corde (Psal. XXIII, 3, 4). In his magnus Dominus, et laudabilis valde: hoc est, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Haec est civitas in monte posita, quae abscondi non potest: haec est lucerna quae sub modio non occultatur, omnibus nota, omnibus diffamata (Matth. V, 14, 15). Non autem universi cives ejus sunt, sed illi in quibus magnus Dominus, et laudabilis valde. Quae est ergo ista civitas, videamus, ne forte quia dictum est, In civitate Dei nostri, in monte sancto ejus, debeamus quaerere istum montem, ubi etiam exaudiri possimus. Non enim frustra dicitur in alio psalmo: Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo (Psal. III, 5). Adjuvit ergo te mons iste ut exaudireris. Nam si in eum non ascenderes, infra jacens clamare posses, sed exaudiri non posses. Quis est ergo iste mons, fratres? Magna cura inquirendus, magna sollicitudine investigandus; labore etiam occupandus et ascendendus. Sed si in aliqua parte terrarum est, quid faciemus? Peregrinabimur de terra nostra, ut ad illum montem pervenire possimus? Imo tunc peregrinamur, si in illo non sumus. Ipsa est enim civitas nostra, si membra regis sumus, qui caput est civitatis ipsius. Ubi est ergo iste mons? Si regionem aliquam tenuit, laborandum est, ut dixi, ut ad eum perveniatur. Sed quid satagis? Utinam non sis piger ascendere in montem, quomodo mons non fuit tardus venire ad dormientem. Fuit enim quidam lapis angularis contemptibilis, in quem Judaei offenderunt (Rom. IX, 32), praecisus de quodam monte sine manibus, hoc est de regno Judaeorum veniens sine manibus, quia humanum opus non accessit ad Mariam, de qua natus Christus (Matth. I, 16). Sed si lapis iste ubi in eum offenderunt Judaei, ibi remaneret, tu quo ascenderes non haberes. Quid autem factum est? Quid dicit prophetia Danielis? Quid, nisi quia crevit lapis iste, et factus est mons magnus? Quam magnus? Ita ut impleret universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35). Ergo crescendo mons iste et implendo universam faciem terrae, venit ad nos. Quid ergo montem quasi absentem quaerimus, et non in praesentem jam ascendimus, ut sit in nobis magnus Dominus, et laudabilis valde? 3. [vers. 3.] Denique ne istum montem non agnosceres et in hoc psalmo, et in aliqua parte terrarum quaerendum existimares, vide quid sequitur: cum dixisset, In civitate Dei nostri, in monte sancto ejus, quid addidit? Dilatans exsultationes universae terrae, montes Sion. Sion unus mons est: quid ergo montes? An quia ad Sion pertinuerunt etiam qui de diverso venerunt, ut sibi occurrerent in lapidem angularem, et fierent illi duo parietes tanquam duo montes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio; unus ex Judaeis, alter ex Gentibus: non jam adversi; etsi diversi, quia ex diverso, jam in angulo nec diversi? Ipse est enim, inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Ipse ille angularis lapis, quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Duos junxit in se mons montes. Una domus, et duae domus: duae propter ex diverso venientes, una propter lapidem angularem, in quo sibi ambae copulantur. Audi et hoc, Montes Sion; latera aquilonis civitas regis magni. Intenderas enim tu Sion tanquam unum locum, ubi condita est Jerusalem, et in ea tibi non occurrebat, nisi populus ex circumcisione; qui quidem ex reliquiis a Christo collectus est, ex magna autem parte tanquam palea ventilatus. Etenim scriptum est, Reliquiae salvae fient (Rom. IX, 27). Sed attende et Gentes, vide et oleastrum inseri in pinguedinem olivae (Id. XI, 17). Ecce Gentes, Latera aquilonis: adjuncta sunt latera aquilonis civitati regis magni. Contrarius solet esse aquilo Sion: Sion quippe in meridie, aquilo contra meridiem. Quis est iste aquilo, nisi qui dixit, Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13, 14)? Tenuerat regnum diabolus impiorum, et possederat Gentes servientes simulacris, adorantes daemonia: et totum quidquid generis humani erat ubique per mundum, inhaerendo illi aquilo factum erat. Sed quoniam ille qui alligat fortem, aufert ejus vasa, et facit vasa sua (Matth. XII 29), liberati homines ab infidelitate et superstitione daemoniorum, credentes in Christum colliniati sunt illi civitati, occurrerunt in angulo illi parieti de circumcisione venienti, et facta est civitas regis magni quae fuerant latera aquilonis. Ideo et in alia Scriptura dicitur: Ab aquilone nubes coloris aurei; in his est magna gloria et honor Omnipotentis (Job, XXXVII, 22). Magna enim gloria medici est, quando ex desperatione convalescit aegrotus. Ab aquilone nubes, et non nigrae nubes, non caliginosae, non tetrae, sed coloris aurei. Unde nisi gratia illuminante per Christum? Ecce, Latera aquilonis, civitas regis magni. Latera utique, quia inhaeserant diabolo. Quicumque enim alicui cohaerent, latera ipsius dicuntur. Nam et de aliquibus hominibus solemus ita loqui, Bonus homo est, sed mala latera habet: id est, ipse quidem probitate praestat, sed maligni sunt qui ei conjuncti sunt. Latera ergo aquilonis qui diabolo cohaerebant: unde venit et iste filius, de quo modo audiebamus, quia mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Proficiscendo enim in regionem longinquam, etiam ad aquilonem pervenerat, et ibi, sicut audistis, uni ex principibus regionis illius adhaeserat. Factus est ergo latus aquilonis, adhaerendo principi illius regionis: sed quia civitas regis magni et ex latere aquilonis colligitur, reversus ad se, dixit, Surgam, et ibo ad patrem meum. Et occurrit ei pater, qui dicit de illo, Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Vitulus ille saginatus, lapis angularis fuit. Denique et major filius qui epulari nolebat (Luc. XV, 11-32), exhortatus a patre ingressus est: et duo jam parietes, tanquam illi duo filii ad vitulum pervenientes, civitatem regis magni fecerunt. 4. [vers. 4.] Sequatur ergo iste psalmus, et dicat: Deus in domibus ejus cognoscetur. Jam in domibus propter montes, propter duos parietes, propter duos filios. Deus in domibus ejus cognoscetur. Sed gratiam commendat, ideo addidit, Cum suscipiet eam. Nam quid esset ipsa civitas, nisi ille suscepisset eam? Nonne statim caderet, nisi tale fundamentum haberet? Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Nemo ergo de suis meritis glorietur; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31). Quia tunc est illa magna civitas, tunc in ea cognoscitur Dominus, cum suscipiet eam: quomodo suscipit medicus aegrotum curandum, non sicut est amandum. Etenim febrem odit medicus. Non amat medicus aegrotum, et amat medicus aegrotum: si aegrotum amaret, semper aegrotum optaret; rursus si aegrotum non amaret, ad aegrotum non veniret: sed amat aegrotum, ut faciat sanum. Suscepit ergo hanc civitatem Dominus, et agnitus est in ea, id est, gratia ipsius cognita est in illa civitate; quia quidquid habet illa civitas quae gloriatur in Domino, non habet de se. Propter hoc enim dicitur: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Deus in domibus ejus cognoscetur, cum suscipiet eam. 5. [vers. 5-7.] Quoniam ecce reges terrae collecti sunt. Jam ecce illa latera aquilonis videte quomodo veniant, videte quomodo dicant, Venite, ascendamus in montem Domini: annuntiavit enim nobis viam suam, ut ingrediamur in eam (Isai. II, 3). Ecce reges terrae collecti sunt, et convenerunt in unum. In quem unum, nisi in lapidem illum angularem (Ephes. II, 20)? Ipsi videntes ita admirati sunt. Post admirationem miraculorum et gloriae Christi, quid secutum est? Conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos. Unde tremor apprehendit eos, nisi de conscientia delictorum? Currant ergo reges post regem, agnoscant reges regem. Inde alibi, Ego autem, inquit, constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos (Psal. II, 6-9). Auditus est ergo rex constitutus in Sion, tradita est illi possessio usque ad terminos orbis terrae. Metuere debent reges, ne regnum perdant, ne illis auferatur regnum, sicut miser timuit Herodes, et pro parvulo occidit parvulos (Matth. II, 3, 16)? Timens autem regnum amittere, non meruit regem agnoscere. Utinam et ipse regem cum Magis adoraret! non male regnum quaerendo, innocentes perderet, et nocens periret. Nam quod ad illum attinebat, perdidit innocentes: quantum autem ad Christum, etiam parvus pro se morientes parvulos coronavit. Ergo debuerunt timere reges quando dictum est: Ego autem constitutus sum rex ab eo, et haereditatem usque ad fines terrae dabit mihi qui me constituit regem. Sed quid invidetis, reges? Videte, non invidete. Longe enim iste aliter rex qui dixit: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36). Nolite ergo timere ne vobis auferatur regnum mundi hujus: dabitur vobis regnum, sed coelorum, ubi ille rex est. Ideo quid ibi sequitur? Et nunc reges intelligite. Jam invidere vos parabatis: intelligite; de alio rege dicitur, cujus regnum non est de hoc mundo. Merito ergo collecti sunt reges in unum, conturbati sunt, tremor apprehendit eos. Inde et illis hoc dicitur: Et nunc reges intelligite, erudimini omnes qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 10, 11). Et quid fecerunt? Ibi dolores ut parturientis. Quid sunt dolores ut parturientis, nisi dolores poenitentis? Vide ipsam conceptionem doloris et parturitionis: A timore tuo, inquit Isaias, concepimus, et parturivimus Spiritum salutis (Isai. XXVI, 18). Sic ergo conceperunt reges a timore Christi, ut parturiendo salutem parerent credendo in eum quem timuerunt. Ibi dolores sicut parturientis. Ubi parturientem audis, fetum exspecta. Parturit vetus homo, sed nascitur novus homo. Ibi dolores ut parturientis. 6. [vers. 8.] In spiritu violento conteres naves Tharsis. Breviter intelligitur, evertes superbiam gentium. Sed unde ex hac historia dicitur eversio superbiae gentium? Propter naves Tharsis. Tharsis civitatem quaesierunt docti, hoc est, quaenam civitas hoc nomine significaretur: et aliquibus visum est Ciliciam dictam esse Tharsis, ex eo quod metropolis ejus Tharsus dicitur. De qua civitate erat etiam Paulus apostolus, natus in Tharso Ciliciae (Act. XXI, 39). Aliqui autem eam Carthaginem intellexerunt: fortassis aliquando ita nominatam, aut aliqua locutione ita significatam. Namque apud prophetam Isaiam sic invenitur: Ululate naves Carthaginis (Isai. XXIII, 1, sec. LXX). Apud Ezechielem autem a diversis interpretibus, ab aliis Carthago, ab aliis Tharsis interpretata est (Ezech. XXXVIII, 13, sec. LXX); et hac diversitate interpretum potest intelligi hanc appellari Tharsum, quae Carthago dicebatur. Manifestum est autem, quod primordia regni Carthaginis navibus floruerunt, et ita floruerunt, ut inter caeteras gentes excellerent negotiationibus et navigationibus. Nam quando Dido fugiens fratrem delapsa est ad terras Africae, ubi Carthaginem condidit, naves quae paratae erant ad mercationem in ejus regione assumpserat ad fugam, consentientibus sibi regionis ejus principibus: et ipsae naves etiam condita Carthagine ad negotiandum non defecerunt. Atque hinc nimium superba facta est civitas illa, ut digne per ejus naves intelligatur superbia gentium, praesumens in incertis tanquam in flatibus ventorum. Jam non praesumatur de velificatione, et quasi prosperitate saeculi hujus, tanquam maris: fundamentum nostrum in Sion sit; ibi stabiliri debemus, non perflari omni vento doctrinae (Ephes. IV, 14). Quicumque ergo ex incertis hujus vitae tumuerant, evertantur; et subjiciatur Christo omnis superbia gentium, conterenti in spiritu violento naves Tharsis: non cujuscumque civitatis, sed Tharsis. Quomodo in spiritu violento? Timore fortissimo. Sic enim eum tremuit omnis superbia judicaturum, ut in humilem crederet, ne excelsum expavesceret. 7. [vers. 9.] Sicut audivimus, ita et vidimus. O beata Ecclesia! quodam tempore audisti, quodam tempore vidisti. Audivit in promissionibus, videt in exhibitionibus: audivit in prophetia, videt in Evangelio. Omnia enim quae modo complentur, antea propheta sunt. Erige oculos ergo, et diffunde per mundum; vide jam haereditatem usque ad terminos orbis terrae: vide jam impleri quod dictum est, Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). Vide impletum esse quod dictum est, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Vide illum cujus pedes et manus fixi sunt clavis, cujus ossa in ligno pendentia numerata sunt, super cujus vestimentum sors missa est (Matth. XXVII, 35): vide regnantem, quem illi viderunt pendentem: vide in coelo sedentem, quem contempserunt in terra ambulantem. Vide inde impleri, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 28). Haec videns exclama cum gaudio, Sicut audivimus, ita et vidimus. Merito sic vocatur ipsa Ecclesia de gentibus: Audi filia, et vide, et obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Pater tuus Aquilo fuit, veni ad montem Sion. Audi, et vide: non vide, et audi; sed audi, et vide: prius audi, postea vide. Audis primo quod non vides, videbis postea quod audisti. Populus, inquit, quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII, 45). Si in obaubitu auris obaudivit, ergo non vidit. Et ubi est, Quibus non est nuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent (Isai. LII, 15)? Ad quos non missi sunt Prophetae, ipsi primo audierunt et intellexerunt Prophetas: illi qui primo non audierunt, postea audientes admirati sunt. Remanserunt illi ad quos missi sunt, codices ferentes, veritatem non intelligentes; Testamenti tabulas habentes, et haereditatem non tenentes. Sed nos sicut audivimus, ita et vidimus. In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Ib audivimus, ibi et vidimus. Extra illam qui est, nec audit, nec videt; in illa qui est, nec surdus nec caecus est. Sicut audivimus, ita et vidimus. Et ubi audis? ubi vides? In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Deus fundavit eam in aeternum. Non insultent haeretici per partes conscissi: non se extollant qui dicunt, Ecce hic est Christus, ecce illic (Matth. XXIV, 23). Qui dicit, Ecce hic est, ecce illic, ad partes inducit. Unitatem promisit Deus: reges in unum collecti sunt, non per schismata dissipati sunt. Sed forte ista civitas quae mundum tenuit, aliquando evertetur. Absit: Deus fundavit eam in aeternum. Si ergo eam Deus fundavit in aeternum, quid times ne cadat firmamentum? 8. [vers. 10.] Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui. Qui susceperunt, et ubi susceperunt? Nonne ipse populus tuus suscepit misericordiam tuam? Si populus tuus suscepit misericordiam tuam, quomodo suscepimus misericordiam tuam, et in medio populi tui? quasi alii sint qui susceperunt, alii in quorum medio susceperunt. Magnum sacramentum, sed tamen notum: cum et hinc, hoc est, ex his versibus exsculptum fuerit et erutum quod nostis, non erit rudius, sed dulcius. Nunc quippe populus Dei censentur omnes qui portant sacramenta ejus, sed non omnes pertinent ad misericordiam ejus. Omnes quippe sacramentum Baptismi Christi accipientes, Christiani vocantur; sed non omnes digne illo sacramento vivunt. Sunt enim quidam de quibus dicit Apostolus: Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Tamen propter ipsam speciem pietatis in populo Dei nominantur: quomodo ad aream, quamdiu trituratur, non solum grana, sed etiam palea pertinet. Numquid et ad horreum pertinebit? In hoc medio autem populi mali est populus bonus, qui suscepit misericordiam Dei. Vivit digne misericordia Dei, qui audit et tenet et facit quod ait Apostolus: Praecipientes ergo rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis (II Cor. VI, 1). Qui ergo non in vacuum gratiam Dei suscipit, ipse tam sacramentum quam etiam misericordiam Dei suscipit. Et quid illi obest, quia in medio populi inobedientis est, donec area ista ventiletur, donec boni a malis separentur? quid ei obest in medio populi habitare? Sit de illis qui appellantur firmamentum, suscipiens misericordiam Dei; sit lilium in medio spinarum. Nam et ipsae spinae quoniam ad populum Dei pertinent, vis audire? Ita posita est ipsa similitudo: Sicut lilium, inquit, in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2). Numquid dixit, in medio alienarum? Non; sed, in medio filiarum. Sunt ergo filiae malae, et inter illas est lilium in medio spinarum. Itaque illi qui sacramenta habent, et mores bonos non habent, et Dei dicuntur et non Dei; et ejus dicuntur et alieni: ejus, propter ipsius sacramentum; alieni, propter proprium vitium. Ita et filiae alienae: filiae, propter formam pietatis; alienae, propter amissionem virtutis. Sit ibi lilium, suscipiat misericordiam Dei, teneat radicem boni floris, non sit ingratum pluviae dulci de coelo venienti. Ingratae sint spinae, crescant de imbribus; ad ignem crescunt, non ad horreum. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui. In medio populi tui non suscipientis misericordiam tuam nos suscepimus misericordiam tuam. In sua enim propria venit, et sui eum non receperunt. In medio tamen eorum quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 11, 12). 9. Jam hic occurrit unicuique cogitanti, Et quid? Iste populus qui in medio populi Dei suscipit misericordiam Dei, quantum numerum habet? Quam pauci sunt! vix invenitur aliquis: illisne contentus Deus erit, et perdet tantam multitudinem? Dicunt hoc qui sibi promittunt quod a Deo promittente non audierunt. Et vere si male vivamus, si mundi hujus deliciis perfruamur, si nostris libidinibus serviamus, perditurus est nos Deus? Quot enim sunt illi qui videntur servare praecepta Dei? Vix invenitur unus vel duo vel paucissimi: ipsos solos Deus liberaturus est, et caeteros damnaturus? Absit, inquiunt: cum venerit et videbit tantam multitudinem ad sinistram, miserebitur, et dabit indulgentiam. Hoc plane etiam serpens ille promisit primo homini: nam minatus erat Deus mortem, si gustaret (Gen. II, 17). ille autem, Absit, inquit, non morte moriemini. Crediderunt serpenti, invenerunt verum esse quod minatus est Deus, falsum quod promiserat diabolus. Ita et nunc, fratres, ponite vobis Ecclesiam ante oculos ad instar similitudinemque paradisi: non cessat serpens suggerere quod tunc suggessit. Sed casus primi hominis ad experimentum cavendi debet nobis valere, non ad imitationem peccandi. Ideo ille cecidit, ut nos surgamus. Respondeamus talibus suggestionibus quod respondit Job. Nam et ipsum per feminam tamquam per Evam tentavit, et vicit in stercore (Job II, 8-10), victus in paradiso. Ergo non audiamus tales voces, nec putemus paucos esse istos: multi sunt, sed inter plures latent. Non possumus enim negare plures esse malos, et tam plures, ut inter eos prorsus boni non appareant, quomodo non apparent grana in area. Nam quisquis aream videt, potest putare quod palea sola sit. Da hominem inexpertum, et putat inaniter fieri quod boves mittuntur, quod ibi homines sub aestu desudant ut conterant paleam; sed ibi est et massa ventilatione purganda. Tunc procedet copia frumenti, quae latebat in copia palearum. Et modo vis invenire bonos? Esto, et invenies. 10. [vers. 11.] Contra istam ergo desperationem vide quid sequatur in psalmo isto. Quoniam cum dixisset, Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui, significavit esse populum non suscipientem misericordiam Dei, in cujus medio quidam suscipiant misericordiam Dei: et ne occurreret hominibus, tam paucos esse, ut prope nulli sint; quomodo consolatus est consequentibus verbis? Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae. Quid est hoc? Magnus Dominus et laudabilis valde, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus; nec potest esse laus ejus, nisi in sanctis ejus. Nam qui male vivunt, non eum laudant; sed etsi praedicant lingua, blasphemant vita. Quia ergo laus ejus non est nisi in sanctis ejus, non sibi dicant haeretici: In nobis remansit laus ejus, quia pauci sumus, et a turba separati; nos juste vivimus, nos laudamus Deum, non solum loquendo, verum etiam conversando. Respondetur eis ex hoc psalmo: Quid vos dicitis in parte laudare Deum, cui dictum est, Secundum nomen tuum Deus, ita et laus tua in fines terrae? Id est, quomodo notus es per omnes terras, sic et laudaris per omnes terras; nec desunt qui te nunc laudant per omnes terras. Illi autem laudant, qui bene vivunt. Secundum enim nomen tuum, Deus, ita et laus tua, non in parte, sed in fines terrae. Justitia plena est dextera tua: id est, multi sunt et illi qui stabunt ad dexteram. Non solum illi multi erunt qui stabunt ad sinistram, sed et ibi erit plenitudo massae ad dexteram constitutae: Justitia plena est dextera tua. 11. [vers. 12.] Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine. O mons Sion, o filiae Judaeae, laboratis modo inter zizania, inter paleas, inter spinas laboratis; sed exsultate propter judicia Dei. Non errat Deus in judicando. Discretae vivite, etsi concretae natae estis, non frustra vox exiit de ore et de corde vestro: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam (Psal. XXV, 9). Ille ventilabit tantus artifex, in manu ventilabrum portabit, ut unum granum tritici non cadat in acervum paleae comburendum, nec una arista paleae transeat ad massam in horreo recondendam (Matth. III, 12). Exsultate, filiae Judaeae, propter judicia Dei non errantis; et nolite modo temere judicare. Ad vos pertineat colligere, ad illum pertineat separare. Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine. Ne autem putetis filias Judaeae Judaeos esse. Juda Confessio est. Omnes filii confessionis, filii Judaeae sunt: quia, Salus ex Judaeis, nihil est aliud quam Christus ex Judaeis (Joan. IV, 22). Hoc ait et Apostolus: Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis, in spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo (Rom. II, 28, 29). Talis Judaeus esto: gloriare de circumcisione cordis, etsi non habes circumcisionem carnis. Exsultent filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine. 12. [vers. 13.] Circumdate Sion, et complectimini eam. Dicatur eis qui male vivunt, in quorum medio est populus ille qui suscepit misericordiam Dei: In medio vestrum est populus bene vivens, Circumdate Sion. Sed quomodo? Complectimini eam. Nolite scandalis circumdare, sed charitate circumdate; ut qui bene vivunt in medio vestrum, eos imitemini, et eorum imitatione Christo, cujus membra sunt, incorporemini. Circumdate Sion, et complectimini eam. Narrate in turribus ejus. In altitudine munitionum ejus praedicate laudes ejus. 13. [vers. 14.] Ponite corda vestra in virtute ejus. Non ut habeatis formam pietatis, virtutem ejus abnegetis (II Tim. III, 5); sed in virtute ejus ponite corda vestra. Quae est virtus civitatis hujus? Qui vult intelligere virtutem hujus civitatis, intelligat vim charitatis. Ipsa est virtus quam nemo vincit. Hujus ignem nulli fluctus saeculi, nulla flumina tentationis exstinguunt. De hac dictum est, Valida est sicut mors dilectio (Cant. VIII, 6). Quomodo enim mors quando venit, resisti ei non potest, quibuslibet artibus, quibuslibet medicamentis occurras; violentiam mortis vitare non potest, qui mortalis natus est: sic contra violentiam charitatis mundus nil potest. A contrario enim similitudo data est de morte; quomodo enim mors ad auferendum violentissima est, sic charitas violentissima est ad salvandum. Per charitatem enim multi mortui sunt saeculo, ut viverent Deo. Hac charitate accensi martyres, non simulati, non vana gloria ventilati, non tales de quibus dictum est, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3), sed tales quos vere Christi et veritatis charitas perduceret ad passionem; quid eis fecerunt tentationes saevientium? Majorem violentiam habuerunt oculi flentium suorum, quam persecutiones insectantium. Quam multos enim tenebant filii ne paterentur! quam multorum genibus provolvebantur uxores, ne viduae relinquerentur! quam multos parentes filii prohibebant mori, sicut novimus et legimus in passione beatae Perpetuae! Facta sunt is a. Sed lacrymae quantaelibet et quantolibet impetu fluerent; quando ardorem charitatis exstinguerent? Haec est virtus Sion, cui et alibi dicitur: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7). Annuntiate in turribus ejus, Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus. 14. Quid hic intelligimus, Ponite corda vestra in virtute ejus; et distribuite domos ejus? Id est, distinguite domum a domo, nolite confundere. Domus est enim formam pietatis habens, et pietatem non habens: est autem domus et formam et pietatem habens. Distribuite, nolite confundere. Tunc autem distribuitis et non confunditis; quando corda vestra in virtute ejus ponitis, id est; cum facti fueritis per charitatem spirituales. Tunc temere non judicabitis; tunc videbitis nihil obesse bonis malos, quamdiu sumus in hac area: Distribuite domos ejus. Potest et alius esse intellectus. Domos illas duas, unam ex circumcisione, alteram ex praeputio venientem, Apostolis dictum est ut distribuerent. Cum enim vocatus esset Saulus, et factus apostolus Paulus, conveniens in unitatem coapostolorum suorum, sic cum eis habuit placitum, ut illi irent in circumcisionem, iste in praeputium (Gal. II, 9). Ista dispensatione apostolatus sui distribuerunt domos civitatis magni regis, et concordantes in angulo, Evangelium dispensatione diviserunt, charitate junxerunt. Et revera hoc magis intelligendum est. Nam sequitur, et ostendit quod hoc praedicatoribus dictum sit, Et distribuite domos ejus: ut enarretis in progenie altera, id est, ut etiam ad nos post futuros illorum Evangelii dispensatio perveniret. Non enim illis tantum laboraverunt, cum quibus in hac terra vixerunt; nec Dominus illis tantum Apostolis, quibus se vivum etiam post resurrectionem dignatus est ostendere, sed et nobis. Nam illis loquebatur, et nos significabat, cum diceret: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Numquid illi hic futuri erant usque in consummationem saeculi? Item dicit: Non pro his rogo tantum, sed pro his qui credituri sunt per verbum illorum in me (Joan. XVII, 20): Ergo attendit nos, quia passus est propter nos. Merito itaque dicitur, Ut enarretis in progenie altera. 15. [vers. 15.] Quid enarretis? Quoniam hic est Deus, Deus noster. Terra videbatur, terrae conditor non videbatur: caro tenebatur, sed Deus in carne non agnoscebatur. Tenebatur caro ab eis ex quibus fuerat sumpta ipsa caro, ex semine Abrahae enim virgo Maria: ad carnem remanserunt, divinitatem non intellexerunt. O Apostoli, o civitas magna! in turribus tu praedica, et dic, Hic est Deus, Deus noster. Sic, sic quomodo contemptus est, quomodo lapis ante pedes jacuit offendentium, ut humiliaret corda confitentium; sic hic est Deus noster. Certe visus est, sicut dictum est: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38). Hic est Deus noster. Et homo est, et quis est qui cognoscet eum? Quoniam hic est Deus noster. Sed forte ad tempus, quomodo dii falsi. Quia enim vocari possunt dii, esse autem non possunt, ad tempus vel vocantur. Nam quid eis dicit propheta, vel quid monet ut eis dicatur? Haec eis dicetis: Quid? Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra; et de his quae sub coelo sunt (Jerem. X, 11). Non est iste talis Deus, quoniam Deus noster super omnes deos. Super quos omnes deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 5). Ipse est ergo Deus noster, hic est Deus noster: Quousque? In aeternum et in saeculum saeculi; ipse reget nos in saecula. Si Deus noster est, et rex noster est; protegit nos, quia Deus est, ne moriamur; regit nos, quia rex est, ne cadamus. Regendo autem nos non frangit nos; nam quos non regit, frangit. Reges eos, inquit, in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos (Psal. II, 9). Sed sunt quos non regit: ipsis non parcit, tanquam vas figuli conterens eos. Ab illo ergo optemus regi et liberari: quia hic est Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi; et ipse reget nos in saecula. IN PSALMUM XLVIII ENARRATIO. SERMO I. De prima parte Psalmi. 1. Omnia divina eloquia salubria sunt bene intelligentibus; periculosa vero his qui ea volunt ad sui cordis perversitatem detorquere, potius quam suum cor ad eorum rectitudinem corrigere. Haec est enim in hominibus magna et usitata perversitas; quia cum debeant vivere ipsi secundum voluntatem Dei, Deum volunt vivere secundum voluntatem suam: et cum ipsi nolunt corrigi, illum volunt depravari; rectum non arbitrantes quod ille vult, sed quod ipsi volunt. Solemus autem audire homines murmurantes adversus Deum, quod malis in hac vita bene sit et laborent boni: quasi ille perversus sit, et nesciat quid agat, aut omnino averterit oculos a rebus humanis; vel securitatem suam perturbari nolit, ut haec non attendat, quia cum labore ista Deus aut videat aut corrigat. Murmurant ergo homines, qui propterea volunt Deum colere ut hic illis bene sit, quando viderint eos qui Deum non colunt pollere atque florere felicitate terrena; se autem colentes Deum laborare in angustiis, in necessitatibus, in aerumna, caeterisque difficultatibus mortalitatis humanae. Contra istam vocem et contra has blasphemias murmurantium, incantat semper sermo divinus, curans a morsu serpentis. Venenati enim cordis est ista sanies, eructans in Deum putorem blasphemiae, et quod pejus est manus curantis repellens, morsum serpentis non repellens. Hoc dixi, repellit a se cor hominis verbi Dei severitatem, et admittit ad se male suadentis serpentis blanditias. Contra hos ergo cantat sermo divinus, et jam in isto psalmo loquitur nobis. Ad quem psalmum intentam ego facerem Sanctitatem Vestram, nisi ipse nos faceret omnes intentos; nec nos solos, sed totum orbem terrarum. Audite enim quemadmodum coepit. 2. [vers. 2.] Audite haec omnes gentes. Non ergo vos soli qui hic estis. Nam vox nostra quanta est, ut sic clamemus, ut audiant omnes gentes? Clamavit enim per Apostolos Dominus noster Jesus Christus, clamavit tot linguis quas misit; et videmus hunc psalmum qui ante non recitabatur nisi in una gente, in synagoga Judaeorum, recitari per totum orbem terrarum, per omnes Ecclesias, impletumque esse quod hic dictum est, Audite haec omnes gentes. Ad hoc solum volo intentos facere animos vestros, ne propter laborem corporalem non erigatis animum, terrente vos longitudine psalmi hujus. Si potuerit, finietur hodie: si non, restabit nobis aliquid in crastinum diem; tamen vos semper intenti estote. Tantum enim audietis, si Dominus voluerit, quantum vos non gravet, sed relevet. Audite haec, omnes gentes: unde estis et vos. Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Hoc iterum videtur repetisse, quasi parum fuerit quod dixit, Audite. Quod dico, inquit, audite, auribus percipite, hoc est, nolite transeunter audire. Quid est, auribus percipite? Quod Dominus dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 25): cum omnes qui in conspectu ejus erant, utique haberent aures; quas ille aures quaerebat nisi cordis, cum diceret, Qui habet aures audiendi, audiat? Has et iste psalmus aures pulsat. Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Forte et hic est aliqua distinctio. Non quidem nos coarctare debemus, sed nihil mali est etiam istam explicare sententiam. Forte aliquid distat inter id quod dixit, omnes gentes, et quod dixit, omnes qui habitatis orbem. Significantius enim fortasse voluit nos intelligere quod dixit, inhabitatis, ut gentes intelligamus omnes iniquos, habitatores autem orbis omnes, justos. Ille enim habitat qui non tenetur: nam qui tenetur, habitatur, non habitat. Quomodo ille possidet quaecumque habet, qui dominus est rerum suarum; dominus autem est, qui non est irretitus cupiditate: qui autem cupiditate tenetur, possessus est, non possessor. Habemus enim quoddam verbum habitatione signatum in Scriptura Dei, ubi ait, Elegi abjici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11). Quid enim, si abjiceris in domo Domini, non ibi habitas? Noluit significare habitationem, nisi in eis qui regunt, et tenent, et dominantur, et gubernant: qui autem contemnuntur, non quasi habitant, sed subjecti sunt. Ita autem dixit: Subditus volo esse in domo Dei, magis quam regnare in tabernaculis peccatorum. Itaque si est aliqua distinctio inter omnes gentes, et habitatores orbis, sicut est distinctio inter audite, et auribus percipite, hoc quidem videtur repetisse; sed tamen aliud est, quod sane voluit significare; quia ista eloquia audituri erant non solum peccatores et impii, sed et justi. Permixte modo audiunt omnes: sed cum ventum fuerit ad reddendam rationem, separabuntur qui sine causa audierunt, ab illis qui auribus perceperunt. Audiant ergo et peccatores: Audite haec, omnes gentes. Audiant et justi, qui non sine causa audierunt, et regunt potius terram, quam reguntur a terra: Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. 3. [vers. 3.] Et iterum dicit: Quique terrigenae et filii hominum. Quod ait, terrigenae, ad peccatores retulit; quod ait, filii hominum, ad fideles et justos. Videtis ergo, quia servatur ista distinctio. Qui sunt ergo terrigenae? Filii terrae. Qui sunt filii terrae? Qui haereditates terrenas requirunt. Qui sunt filii hominum? Qui pertinent ad filium hominis. Aliquando jam ista distinximus Sanctitati Vestrae, et invenimus quia Adam homo erat, filius hominis non erat; Christus autem filius hominis erat, et Deus erat. Quicumque enim pertinent ad Adam, terrigenae: quicumque pertinent ad Christum, filii hominum. Omnes tamen audiant, ego nulli subtraho sermonem meum. Terrigena est, audiat propter judicium; filius hominis est, audiat propter regnum. Simul in unum dives et pauper. Iterum ipsa sunt repetita. Quod ait dives, ad terrigenas pertinet; quod ait, pauper, ad filios hominum. Divites intellige superbos, pauperes humiles. Habeat multas facultates pecuniarum; si in eis non extollitur, pauper est: non habeat aliquid, et cupiat et infletur; inter divites et reprobos eum deputat Deus. Et divites et pauperes in corde interrogat Deus, non in arca et domo. Nonne pauperes sunt qui accipiunt mandatum Apostoli dicentis Timotheo: Praecipe divitibus hujus saeculi non superbe sapere? Quomodo eos qui divites erant fecit pauperes? Tulit illis quare quaeruntur divitiae. Nemo enim vult esse dives, nisi ut infletur inter eos inter quos vivit, et superior illis videatur. Cum autem dixit, non superbe sapere, aequales eos fecit non habentibus; ut fortassis pauculis nummis mendicus plus extollatur, quam ille dives qui audit Apostolum dicentem: Praecipe divititibus hujus saeculi non superbe sapere. Unde non superbe sapere? Si faciant quod sequitur, Neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum (I Tim. VI, 17). Non dixit, qui praestat illis; sed, qui praestat nobis. Numquid ipse Paulus non habebat divitias? Habebat plane. Quas divitias? De quibus dicit alio loco Scriptura: Fideli homini mundus totus divitiarum est (Prov. XVII, 6, sec. LXX). Audi et ipsum confitentem: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Qui vult ergo esse dives, non haereat parti, et totum possidebit: illi inhaereat qui totum creavit. Simul in unum dives et pauper. Dicit in alio psalmo; Edent pauperes, et saturabuntur. Quomodo commendavit pauperes? Edent pauperes, et saturabuntur. Quid edunt? Quod sciunt fideles. Quomodo saturabuntur? Imitando passionem Domini sui, et non sine causa accipiendo pretium suum. Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum. Divites quid? Etiam ipsi edunt. Sed quomodo edunt? Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae (Psal. XXI, 27, 30). Non dixit, Manducaverunt, et saturati sunt; sed, Manducaverunt, et adoraverunt. Adorant quidem Deum, sed humanitatem nolunt exhibere fraternam. Manducant illi, et adorant; manducant isti, et saturantur: tamen omnes manducant. Exigitur de manducante quod manducat; non prohibeatur manducare a dispensatore, sed moneatur timere exactorem. Audiant ergo ista peccatores et justi, gentes et qui habitant orbem, terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper: non divisi, non separati. Tempus messis hoc faciet, manus ventilatoris hoc poterit (Matth. III, 12). Nunc simul in unum audiant dives et pauper, simul in unum pascantur haedi et agni, donec veniat qui segreget alios ad dexteram, alios ad sinistram (Id. XXV, 32, 33). Simul in unum audiant docentem, ne segregati ab invicem audiant judicantem. 4. [vers. 4.] Et quid est quod nunc audituri sunt? Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei, intelligentiam. Et haec repetita potius, ne forte cum dixisset, os meum, intelligeres eum tibi loqui, qui in labiis haberet sapientiam. Multi enim habent in labiis et non habent in corde, de quibus dicit Scriptura: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Quid ergo ait ille qui tibi loquitur? qui cum dixerit, Os meum loquetur sapientiam; ut intelligas quia illud quod ex ore funditur, de vena cordis emanat, intulit, Et meditatio cordis mei intelligentiam. 5. [vers. 5.] Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. Quis est hic cujus meditatio cordis loquitur intelligentiam, ut non sit in sola superficie labiorum, sed hominis interiora possideat? Quis est iste qui audit, et sic loquitur? Multi enim loquuntur quod non audiunt? Qui sunt qui loquuntur quod non audiunt? Qui non faciunt quae dicunt: quales dicit Dominus Pharisaeos sedere super cathedram Moysi. Voluit tibi loqui in cathedra Moysi, per eos qui ea loquuntur, et non faciunt; et tibi securitatem Dominus voluit dare. Nolite timere, Quae dicunt, inquit, facite, quae autem faciunt nolite facere; dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 2, 3). Non audiunt quod dicunt. Qui vero faciunt, et sic dicunt, audiunt quod dicunt: et ideo fructuose dicunt, quia audiunt. Qui ergo dictor et non auditor est, alteri prodest, sibi non prodest. Iste ergo qui et auditor volebat esse et dictor, qui tibi loquitur, antequam diceret, Aperiam in psalterio propositionem meam, quod est jam loqui per corpus, sic enim utitur anima corpore, quomodo utitur citharista psalterio, dixit, Inclinabo in parabolam aurem meam. Antequam loquar tibi, inquit, per corpus, antequam psalterium sonet, primo ego inclinabo in parabolam aurem meam, id est, audiam quid tibi dicam. Et quare, in parabolam? Quia videmus nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII, 12), sicut dicit Apostolus. Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Quia nondum est illa visio nostra facie ad faciem, ubi jam non sint parabolae, ubi jam non sint aenigmata et similitudines. Quidquid modo intelligimus, per aenigmata conspicimus. Aenigma est obscura parabola quae difficile intelligitur. Quantumvis excolat homo cor suum, et ad interiora intelligenda refugiat, quamdiu per corruptibilitatem carnis hujus videmus, ex parte videmus. Assumpta autem incorruptione in resurrectione mortuorum, cum apparuerit Filius hominis judicaturus vivos et mortuos, tunc videbitur Filius hominis, qui primo judicatus est, judicans, discernens malos a bonis, ponens malos a sinistris, bonos a dextris. Videbunt illum et boni et mali, sed malis dicet. Ite in ignem aeternum: bonis autem dicet, Venite benedicti Patris mei, percipite regnum. Abibunt mali in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 33, 34, 41, 46); et ibi erit illa visio facie ad faciem, qua illi non sunt digni. Attendite quid dicam. Filium enim hominis sicut hic cum esset adhuc judicandus, et mali viderunt, et boni; viderunt enim Apostoli qui secuti sunt, viderunt Judaei qui crucifixerunt; sic cum venerit judicaturus, et boni illum videbunt et mali: boni, ut percipiant mercedem, quia secuti sunt; mali, ut percipiant poenam, quia crucifixerunt. Soli ergo illi damnabuntur, qui crucifixerunt? Audeo dicere, soli. Ergo nos, inquiunt peccatores hujus temporis, securi sumus. Si non animum interrogat Deus, securi estis. Quid est quod dixi? Intelligat Charitas Vestra, ne hoc dicant in judicio Dei, quia non intellexerunt. Judaei quia viderunt Christum, crucifixerunt; tu quia non vides Christum, verbo ipsius resistis. Qui verbo resistis, carnem non crucifigeres si videres? Contempsit Judaeus in ligno pendentem, contemnis tu in coelo sedentem. Ergo viderunt eum ambo genera, dum hic esset: ambo genera videbunt, et cum venerit. Filius enim hominis veniet ut judicet; quia Filius hominis venit ut judicaretur. Ideo quia Pater non est incarnatus, Pater non est passus, et per Filium hominis judicat, sicut ipse dixit in Evangelio, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio: secutus paulo post ait, Et dedit ei potestatem judicii faciendi, quoniam Filius hominis est (Joan. V, 22, 27). Secundum enim quod Filius Dei est, Verbum semper cum Patre; et quia semper cum Patre, cum Patre semper judicat: secundum autem quod Filius hominis est, et judicatus est, et judicaturus est. Quomodo autem visus est ab eis qui crediderunt, et ab eis qui crucifixerunt, quando judicatus est; sic videbitur, cum coeperit esse judex, et ab eis quos damnabit, et ab eis quos coronabit. Visionem autem illam divinitatis, quam promisit dilectoribus suis, quando ait, Qui diligit me, diligetur a Patre meo: et qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Id. XIV, 21), jam impii non videbunt. Ista demonstratio quodammodo familiaris est, suis illam servat, non illam ostendit impiis. Qualis est ista visio? Qualis Christus? Aequalis Patri. Qualis est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Id. I, 1). Huic visioni suspiramus modo, et gemimus quamdiu peregrini sumus; huic visioni in fine reddemur, hanc visionem modo in aenigmate videmus, si ergo in aenigmate videmus, inclinemus in parabolam aurem nostram, et sic aperiamus in psalterio propositionem nostram: audiamus quod dicimus, faciamus quod praecipimus. 6. [vers. 6.] Et quid dixit? Utquid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Coepit obscurius, Utquid timebo, inquit, in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Magis ergo debet timere, si iniquitas calcanei ejus circumdabit eum. Non enim timeat, inquit, homo quod non habet in potestate devitare. Verbi gratia: qui timet mortem, quid facturus est ut non moriatur? Dicat mihi qua evadat quod debet Adam, qui natus est ex Adam. Sed cogitet quia natus est ex Adam, et secutus est Christum, et oportet eum solvere quod debet Adam, et consequi quod promisit Christus. Qui ergo timet mortem, non est qua evadat: qui autem timet damnationem quam audient impii, Ite in ignem aeternum, est qua evadat. Non ergo timeat? Utquid enim timeat? Iniquitas calcanei ipsius illum circumdatura est? Si ergo vitet iniquitatem calcanei sui, et ambulet per vias Dei, non perveniet ad diem malam: dies mala, dies novissima, non erit illi mala. Etenim dies novissima mala erit quibusdam, bona erit quibusdam. Numquid mala erit illis quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum? Sed mala erit illis quibus dicetur: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 34, 41). Quod si iniquitas calcanei sui circumdabit eum, utquid ergo timet in die mala? Modo cum vivunt provideant sibi, tollant iniquitatem a calcaneo suo: ambulent illam viam, ambulent per viam de qua ipse dixit, Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6): et non timeant in die mala, quia dat illis securitatem, qui factus est via. Utquid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Ergo vitent iniquitatem calcanei sui. In calcaneo quisque labitur. Intendat Charitas Vestra. A Deo quid dictum est serpenti? Ipsa tuum observabit caput, et tu ejus observabis calcaneum (Gen. III, 15). Diabolus calcaneum tuum observat, quando labaris, ut dejiciat te. Ille observat calcaneum tuum, tu observa caput illius. Quod est caput illius? Initium malae suggestionis. Quando incipit mala suggerere, tunc repelle antequam surgat delectatio, et sequatur consensio; et tunc vitabis caput ejus, et non apprehendet ille calcaneum tuum. Quare autem Evae hoc dixit? Quia per carnem labitur homo. Eva nobis interior caro nostra est. Qui diligit, inquit, uxorem suam, seipsum diligit. Quid est, seipsum? Sequitur, et dicit: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 28, 29). Quia ergo quomodo illum hominem Adam per Evam supplantavit (Gen. III, 6), sic diabolus per carnem vult nos supplantare; praeceptum est Evae ut observet caput diaboli, quia diabolus calcaneum ipsius observat. Si ergo iniquitas calcanei circumdabit nos, utquid timemus in die mala, cum conversi ad Christum habeamus in potestate ut non faciamus iniquitatem; et non erit quod nos circumdet, et gaudebimus in die novissima, non plangemus? 7. [vers. 7.] Qui sunt autem quos circumdabit iniquitas calcanei? Qui confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur. Ergo vitabo ista, et non iniquitas calcanei mei circumdabit me. Quid est vitare ista? Non confidamus in virtute nostra, non gloriemur in abundantia divitiarum nostrarum; sed gloriemur in eo qui nobis promisit humilibus altitudinem, et minatus est elatis damnationem; et non nos iniquitas calcanei circumdabit. Qui confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur. 8. [vers. 8.] Sunt qui praesumunt in amicis suis: alii praesumunt in virtute sua, alii in divitiis. Ista est praesumptio generis humani, non praesumentis in Deo. Dixit de virtute, dixit de divitiis, dicit de amicis: Frater non redimit, redimet homo? Exspectas ut homo te redimat ab ira ventura? Si te frater non redimit, homo te redempturus est? Quis est frater, qui si non redemerit, nullus homo redempturus est? Qui post resurrectionem dixit: Vade, dic fratribus meis (Matth. XXVIII, 10). Frater noster voluit esse: et cum Deo dicimus, Pater noster, hoc manifestatur in nobis. Qui enim dicit Deo, Pater noster; Christo dicit, Frater. Ergo qui patrem Deum et fratrem habet Christum, non timeat in die mala. Non enim eum circumdabit iniquitas calcanei ejus; quia non praesumit de virtute sua, nec in abundantia divitiarum suarum gloriatur, nec de amicis suis potentibus se jactat. In illo ergo praesumat qui propter illum mortuus est, ut ille non in sempiternum moreretur; qui propter illum humiliatus est, ut ille exaltaretur; qui quaesivit impium, ut a fideli quaereretur. Ergo si ipse non redimit, homo redempturus est? Aliquis homo redimet, si Filius hominis non redimit? Si Christus non redimit, Adam redimet? Frater non redimit, redimet homo? 9. [vers. 9.] Non dabit Deo depropitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae. Ille confidit in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriatur, qui non dabit Deo depropitiationem suam; id est placationem qua flectat Deum pro peccatis: nec pretium redemptionis animae suae, qui praesumit de virtute sua, et de amicis, et de divitiis suis. Qui sunt autem qui dant pretium redemptionis animae suae? Quibus ait Dominus: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna (Luc. XVI, 9). Illi dant pretium redemptionis animae suae, qui non cessant eleemosynas facere. Adeo illos quos monet per Timotheum Apostolus, noluit esse superbos, ne in abundantia divitiarum suarum gloriarentur: denique quod possidebant, noluit apud illos veterascere, sed aliquid ex eo fieri, ut esset pretium redemptionis animae eorum. Ait enim: Divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Et quasi dicerent: Quid ergo facturi sumus de divitiis nostris? Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant, communicent: et non illud perdituri sunt. Unde scimus? Audi quid sequitur: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Sic dabunt pretium redemptionis animae suae. Et Dominus noster hoc monet: Facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit (Luc. XII, 33). Noluit Deus ut perdas divitias tuas, sed ut locum illis mutes consilium tibi dedit. Intelligat Charitas Vestra: modo si amicus tuus intraret in domum tuam, et inveniret te in loco humido frumenta posuisse, qui forte sciret naturam corruptionis frumentorum quam tu nescires, daret tibi hujusmodi consilium, dicens: Frater, perdis quod cum magno labore collegisti; in loco humido posuisti, paucis diebus ista putrescunt. Et quid facio, frater? Leva in superiora. Audires amicum suggerentem ut frumenta levares de inferioribus ad superiora; et non audis Christum monentem ut thesaurum tuum leves de terra ad coelum, ubi non hoc tibi reddatur quod servas, sed serves terram, accipias coelum, serves mortalia, accipias sempiterna! Feneres Christum; accipiat in terra parva, ut reddat tibi in coelo multa. Verum autem illi quos circumdabit iniquitas calcanei sui, quia confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur, et de amicis hominibus nihil valentibus praestare praesumunt, non dabunt Deo depropitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae. 10. [vers. 10.] Et quid dixit de tali homine? Et laboravit in aeternum, et vivet in finem. Labor ejus sine fine erit, vita ipsius habebit finem. Quare hoc dixit, vivet in finem? Vitam quippe non ponunt isti, nisi delicias quotidianas. Adeo multi inopes et pauperes nostri, parum firmi, et non intuentes quid illis promittat Deus pro istis laboribus, cum viderint divites in epulis quotidianis, in splendore et nitore auri et argenti, quid dicunt? Soli sunt isti, isti vere vivunt. Dicitur; jam non dicatur, et monemus; etsi dici habet, vel a paucioribus dicatur, quam diceretur si non moneremus. Nam nec nos praesumimus ita nos ista dicere ut non dicatur, sed vel a paucioribus dicatur; nam dicetur usque in finem saeculi. Parum est quia dicit eum vivere; adjungit, et dicit, tonat: Putas eum solum vivere. Vivat; finietur vita ipsius: quoniam non dat pretium redemptionis animae suae, finietur vita, labor non finietur. Laboravit in aeternum, et vivet in finem. Quomodo vivet in finem? Quomodo vivebat ille qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; et jacentem ulcerosum ante januam, cujus ulcera canes linguebant, et desiderantem micas quae de mensa ejus cadebant, superbus et tumidus contemnebat. Quid illi profuerunt illae divitiae? Mutaverunt vices ambo: ille a janua divitis sublatus est in sinum Abrahae; ille ab epulis splendidis missus est in ignem: ille requiescebat, ille ardebat; satiabatur ille, ille sitiebat: ille laboraverat in finem, vivebat in aeternum; ille vixerat in finem, laborabat in aeternum. Et quid profuit diviti, qui quaesivit apud inferos in tormentis positus, stillari sibi guttam aquae in linguam suam de digito Lazari, dicens, Quoniam ardeo hic in hac flamma, et non illi concessum est (Id. XVI, 19-26)? Sic desideravit ille guttam de digito, quomodo ille micas de mensa divitis: sed illius labor finitus est, et illius vita finita est; labor hujus in aeternum, vita illius in aeternum. Non hic habemus vitam, qui forte hic laboramus in terra: et non sic erimus postea; erit enim vita nostra Christus in aeternum: illi autem qui hic volunt habere vitam, laborabunt in aeternum, et vivent in finem. 11. [vers. 11.] Quoniam non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Iste qui laboravit in aeternum, et vivet in finem, non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: quid est hoc? Non intelliget quid sit interitus, quando viderit sapientes morientes. Dicit enim sibi: Iste, quia sapiens erat, et cum sapientia inhabitabat, et cum pietate Deum coluit, numquid non est mortuus? Faciam mihi ergo bene, cum vivo: nam si aliquid possent qui aliud sapiunt, non morerentur. Videt illum mori, et non videt quae sit mors. Non videbit interitum, cum videbit sapientes morientes. Quomodo Judaei viderunt Christum pendentem in cruce, et contempserunt, dicentes, Iste si Filius Dei esset, descenderet de cruce (Matth. XXVII, 42): non videntes quid sit interitus. Si viderent quid sit interitus, si viderent! Ille moriebatur temporaliter, ut revivisceret in aeternum; illi vivebant temporaliter, ut morerentur in aeternum. Sed quia illum videbant morientem, non videbant interitum, id est, non intelligebant quis esset verus interitus. Quid dicunt etiam in Sapientia? Morte turpissima condemnemus illum, erit enim respectus ex sermonibus illius; si enim est vere filius Dei, liberabit illum de manibus contrariorum (Sap. II, 20, 18): non permittet mori filium suum, si vere filius ipsius est. At ubi viderunt illum in cruce insultantes se, et illum non descendentem de cruce, dixerunt, Vere homo fuit. Dictum est: et utique poterat descendere de cruce, qui potuit de sepulcro resurgere; sed docuit nos ferre insultantes, docuit adversus linguas hominum esse patientes, bibere modo calicem amaritudinis, et postea accipere sempiternam salutem. Bibe, aeger, calicem amarum, ut sanus sis, cui non sunt sana viscera: noli trepidare, quia ne trepidares, prior bibit medicus; id est, passionis amaritudinem bibit prior Dominus. Bibit qui peccatum non habebat, qui quod in eo sanaretur non habebat. Bibe donec transeat amaritudo hujus saeculi, et veniat saeculum ubi nullum scandalum, nulla ira, nulla tabes, nulla amaritudo, nulla febris, nullus dolus, nullae inimicitiae, nulla senectus, nulla mors, nulla contentio. Labora hic, venturus ad finem; labora, ne cum non vis hic laborare, venias ad finem vitae, et nunquam venias ad finem laborum. Quoniam non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. 12. Simul imprudens et insipiens peribunt. Quis est imprudens? Qui non sibi prospicit in futurum. Quis est insipiens? Qui non intelligit in quo malo sit. Tu vero intellige in quo malo sis modo, et prospice ut in bonis sis in posterum. Intelligendo in quo malo sis, non eris insipiens: prospiciendo tibi in futurum, non eris imprudens. Quis est qui sibi prospicit? Servus ille cui dedit Dominus suus quod erogaret, et postea dixit ei: Non potes mihi agere, redde rationem actus tui. Et ille: Quid facio? fodere non possum, mendicare confundor. Sed et de re domini sui fecit sibi amicos, qui illum reciperent, cum de actu projiceretur. Et ille fraudem fecit domino suo, ut compararet sibi amicos qui illum susciperent: tu noli timere ne fraudem facias; ipse Dominus hortatur ut facias, ipse tibi dicit, Fac tibi amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 1-2). Fortassis ea quae acquisisti, de iniquitate acquisisti; aut fortasse ea ipsa est iniquitas, quia tu habes et alter non habet, tu abundas et alter eget. De ista mammona iniquitatis, de divitiis istis quas iniqui vocant divitias, fac tibi amicos et prudens eris: comparas tibi, non fraudaris. Modo enim videris perdere. Numquid perdes in thesaurario ponens? Nam pueri, fratres, unde sibi emant nescio quid simul inveniunt nummos, et ponunt in thesaurario, et non aperiunt nisi postea: numquid quia non vident quod colligunt, ideo perdiderunt? Noli timere: ponunt pueri in thesaurario, et securi sunt; ponis tu in manu Christi, et times! Esto prudens, et prospice tibi in posterum in coelo. Esto ergo prudens, imitare formicam, sicut dicit Scriptura (Prov. VI, 6, et XXX, 25); reconde aestate, ne esurias in hieme: hiems est dies novissimus, dies tribulationis; hiems est dies scandalorum et amaritudinis: collige quod ibi tibi sit in posterum; si autem non facis, simul imprudens et insipiens peribis. 13. Sed mortuus est ille dives, et tale illi funus factum est. Ecce quo se converterunt homines: non attendunt quam malam vitam habuerit cum viveret, sed quam pompam cum moreretur. O felix quem tanti plangunt! Iste vero sic vixit ut pauci plangant. Omnes enim deberent plangere tam male viventem. Sed pompa est funeris, excipitur sepulcro pretioso, involvitur pretiosis vestibus, sepelitur unguentis et aromatis. Deinde memoriam qualem habet! quam marmoratam! Vivitur in ipsa memoria? Ille ibi mortuus est. Ista putantes homines bona, aberraverunt a Deo, nec quaesierunt vera, et decepti sunt falsis: adeo vide quid sequitur. Ille qui non dedit pretium redemptionis animae suae, qui non intellexit interitum, quia vidit sapientes morientes, factus est imprudens et insipiens, ut simul periret. Et quomodo peribunt qui relinquent alienis divitias suas? Simul imprudens et insipiens peribunt. 14. Attendite, fratres: Et relinquent alienis divitias suas. Quasi eos posuit in maledicto, qui cum mortui fuerint, alieni possidebunt res ipsorum. Ergo felices illi qui relinquunt filios in possessione sua, quibus sui succedunt. Habuit filios, non est mortuus. Quid filii ipsius? Et ipsi servant quod eis reliquerunt parentes sui: parum est quia servant; et augent. Quibus et ipsi servant? Filiis suis, et illi filiis, et tertii filiis Quid Christo? quid animae suae? Omnia filiis. Inter filios suos quos habent in terra, computent unum fratrem quem habent in coelo: cui totum dare debebant, vel dividant cum illo. Sed tamen ait mihi aliquis: Ecce quos maledictos dixit Scriptura, quos dixit perire et relinquere alienis divitias suas; ille autem beatus qui suis relinquit. Ego discutio sensum istum, quia inclino in parabolam aurem meam; et video non frustra sic loqui Scripturam. Video enim multos iniquos mori, quibus successores sunt filii; nec potuit sic loqui Scriptura, ut separaret eos a miseria, quorum vitam improbat: et quid, putatis, intelligo, fratres, nisi quia omnes tales alienis relinquunt divitias suas? Quomodo alieni sunt filii? Iniquorum filii alieni sunt; nam invenimus quemdam extraneum propinquum factum, quia profuit. Si quis tuorum tibi nihil prodest, alienus est. Ubi invenimus nescio quem exterum propinquum factum, quia profuit? In Evangelio. Jacebat quidam vulneratus a latronibus, Dominus autem dixerat cuidam: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Et ille responderat: Et quis est mihi proximus? Et narravit Dominus: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui eum vulneraverunt, et semivivum in via reliquerunt: transierunt propinqui; Judaeus enim erat, de Jerusalem descendebat Jericho: transiit sacerdos, et praeteriit; transiit Levites, et praeteriit etiam ipse; transivit quidam Samaritanus, Samaritanus nescio quis, extraneus erat; ipse ad illum accessit, inspexit miseriam ejus, et misericordia curavit vulnera, levavit in jumentum, et duxit in stabulum, commendavit stabulario. Quae in mysterio dicta sunt, et ad discutiendum nunc prolixiora videntur: tamen propter quod proposui, fratres, ait Dominus, Quis est illorum illi sauciato proximus? Respondit ille: Credo, qui cum illo fecit misericordiam. Vade, inquit, et tu fac similiter (Luc. X, 27-37). Cui misericordiam facis, proximus tibi est. Si ergo extraneus Samaritanus faciendo misericordiam et subveniendo proximus factus est; quicumque tibi in tribulatione subvenire non possunt, alieni a te facti sunt. Jam attendamus illos divites qui male vixerunt, qui superbe egerunt, mortui sunt, et reliquerunt, non dico extraneis, filiis suis reliquerunt divitias, et filii ipsorum viam parentum suorum sequuntur: sicut illi superbi, ita et isti; sicut illi rapaces, ita et isti; ut illi avari, et isti: alieni ab illis sunt. Nam ut noveritis quia alieni sunt, subvenirent illi diviti qui ardebat in flamma successores divitiarum ipsius. Sed forte non habuit qui illi succederent, et alieni possederunt divitias ipsius? Invenimus in ipso Evangelio quia habuit: ait enim, Habeo quinque fratres (Id. XVI, 28). Fratres ipsius subvenire illi ardenti in flamma non potuerunt. Quid tibi diceret dives? Habeo quinque fratres: unum fratrem mihi amicum non feci, qui jacebat ante januam: illi mihi fratres subvenire non possunt qui possident divitias meas; alieni a me facti sunt. Videtis quia omnes qui male vivunt, alienis relinquunt divitias suas. 15. [vers. 12.] Sed plane praestant illis ipsi alieni, qui vocantur sui? Audite quid illis praestant, attendite quomodo irrideantur: Simul imprudens et insipiens peribunt; et relinquent alienis divitias suas. Quare dixit alienis? Quia nihil eis prodesse possunt. Et tamen in quo sibi videntur prodesse: Et sepulcra eorum domus eorum in aeternum. Jam quia ista structa sunt sepulcra, domus sunt sepulcra. Nam plerumque audis divitem dicentem: Habeo marmoratam domum quam relicturus sum, et non cogito mihi aeternam domum ubi semper ero. Quando cogitat sibi memoriam marmoratam aut exsculptam facere, quasi de domo aeterna cogitat; quasi ibi maneat ille dives. Si ibi maneret, non arderet apud inferos. Ubi maneat spiritus male agentis, non ubi ponatur corpus mortale, cogitandum est: sed domus eorum sepulcra eorum in aeternum. Tabernacula eorum in generationem et generationem. Tabernacula, in quibus temporaliter manserunt - domus, in quibus quasi in aeternum manebunt, id est sepulcra. Tabernacula ergo suis dimittunt, ubi manebant cum viverent, transeunt quasi ad domos aeternas ad sepulcra. Quid illis prosunt tabernacula eorum in generationem et generationem? Jam generatio et generatio, puta, filii sunt, nepotes erunt et pronepotes: quid faciunt, quid prosunt tabernacula eorum? Quid? Audi: Invocabunt nomina eorum in terris ipsorum. Quid est hoc? Tollent panem et merum ad sepulcra, et invocabunt ibi nomina mortuorum. Putas quantum invocatum est nomen illius divitis postea, quando inebriabant se homines in memoria ipsius, nec descendebat una gutta super linguam ipsius ardentem (Luc. XVI, 24)? Ventri suo serviunt homines, non spiritibus suorum. Ad spiritus mortuorum non pervenit, nisi quod secum vivi fecerunt: si autem vivi secum non fecerunt, ad mortuos nihil pervenit. Sed quid faciunt illi? Solum invocabunt nomina eorum in terris ipsorum. 16. [vers. 13.] Et homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis. Quomodo insultatum est hominibus, qui non intellexerunt quid facerent de divitiis cum viverent, et putarunt se beatos futuros, si haberent memoriam marmoratam, quasi aeternam domum, et si sui, quibus reliquissent substantiam suam, invocarent nomina eorum in terris ipsorum. Debuerunt autem contra praeparare sibi domum aeternam in bonis operibus, praeparare sibi vitam immortalem, mittere ante se sumptus, sequi opera sua, attendere comitem egentem, dare ei cum quo ambulabant, non contemnere Christum ante januam ulcerosum, qui dixit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Quia ergo non intellexit homo in honore positus. Quid est, in honore positus? Factus ad imaginem et similitudinem Dei, homo praelatus jumentis (Gen. 1, 26). Non enim fecit Deus sic hominem, quomodo fecit jumentum; sed fecit Deus hominem cui servirent jumenta: numquid ejus viribus, et non intellectui? Ille autem non intellexit: et qui factus erat ad imaginem Dei, comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis. Unde alibi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). 17. [vers. 14.] Haec via ipsorum scandalum ipsis. Ipsis sit scandalum, non tibi. Quando autem erit et tibi? Si putes quod beati sint tales. Si intelligas quia non sunt beati, ipsis erit scandalum via ipsorum; non Christo, non corpori ejus, non membris ejus. Et postea in ore suo benedicent. Quid est, postea in ore suo benedicent? Cum facti fuerint tales ut non quaerant nisi bona temporalia, fiunt hypocritae; et quando benedicunt Deum, labiis benedicunt, non corde. Tales facti christiani, quando illis laudatur vita aeterna, et dicitur illis contemptores divitiarum esse debere in nomine Christi, torquent os in corde suo: et si non audent in facie, ne erubescant, aut ne corripiantur ab hominibus, in corde id faciunt, contemnunt; et remanet eis in ore benedictio, et in corde maledictio. Et postea in ore suo benedicent. Longum est ut Psalmum finiamus: sufficiat Charitati Vestrae quod audistis interim hodie; cras, quod Domino placuerit audietis. SERMO II. De secunda parte Psalmi. 1. [vers. 14.] Hesterno die coepto Psalmo terminus debebatur, sicut meminit Charitas Vestra. Perveneramus autem usque ad istum versum, ubi designat Spiritus Dei homines non attendentes nisi ad praesentia saecularia et terrena, et in posterum post hanc vitam nihil cogitantes, neque ullam felicitatem esse arbitrantes, nisi divitias et honores hujus saeculi, et transitoriam virtutem; post obitum autem suum non attendentes, nisi quemadmodum eis procurentur funera pomposa, et sepeliantur in monumentis opere mirabili exstructis, et invocentur nomina eorum in terris ipsorum a domibus eorum; non autem sibi comparant, ubi spiritus sit post hanc vitam, stulti non contremiscentes vocem Christi, dicentis, Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te, et quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? nec attendentes post epulas quotidianas splendidas, et purpuram et byssum, divitem damnatum ad tormenta in infernum; et post labores et ulcera et famem, pauperem requiescentem in sinu Abrahae (Id. XVI, 19): ista non curantes, sed attendentes ad id quod praesens est, et post hanc mortem non providentes, nisi quemadmodum nomen eorum quod reprobatur in coelo, invocetur in terra. Describens ergo tales Spiritus sanctus ait: Haec via ipsorum scandalum ipsis, et postea in ore suo benedicent. Sicut dixit Dominus Jesus Christus de quibusdam, qui primo accedunt ad fidem mundati verbo Dei et exorcismis in nomine Christi, ut accipiant gratiam Dei, ut baptizentur, et postea redeuntes ad pejora mala quam antea commiserant, Fient illis, inquit, posteriora deteriora prioribus (II Petr. II, 20): hoc Petrus apostolus: Dominus autem, Et erunt posteriora, inquit, illius hominis pejora quam erant priora (Luc. XI, 26). Quare? Quia primo vel apertus paganus erat, postea palliatur nomine christiano, sub velamine religionis occultus malus. Et erit deterior, quia occultus est, sicut ait, Et postea in ore suo benedicent: id est, nomen Dei et nomen Christi audis in labiis, in corde non invenis. De quibus dictum est: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Huc usque ergo Psalmus tractatus erat. 2. [vers. 15.] Deinde sic incipiunt versus hodie discutiendi atque tractandi: Sicut oves in inferno positae, mors pastor est eis. Quibus? Illis quorum via scandalum ipsis. Quibus? Illis qui praesentia sola attendunt, dum futura non cogitant; illis qui vitam non putant nisi istam, quae mors dicenda est. Non igitur immerito tanquam oves in inferno, mortem habent pastorem. Quid est, mortem habent pastorem? Mors enim aliqua res est, aut aliqua potestas est? Mors nempe aut separatio est animae a corpore: et ea quidem quam timent homines, separatio est animae a corpore: mors autem vera quam non timent homines, separatio est animae a Deo. Et plerumque cum timent homines istam quae separat animam a corpore, incidunt in illam ubi anima separatur a Deo. Haec est ergo mors. Quomodo autem mors pastor est illis? Si vita Christus est, mors diabolus. Habemus autem multis locis in Scriptura, quia vita est Christus. Mors autem diabolus est; non quia ipse mors est, sed quia per illum mors. Sive enim illa in qua lapsus est Adam, ipsius persuasione homini propinata est, sive ista in qua separatur anima a corpore, ipsum habent auctorem qui primo per superbiam cadens invidit stanti, et morte invisibili dejecit stantem, ut etiam mortem visibilem penderet (Gen. III, 2). Ad eum pertinentes, pastorem mortem habent: nos autem qui de futura immortalitate cogitamus, et non sine causa in fronte signum crucis Christi portamus, non habemus pastorem nisi vitam. Infidelium pastor mors, fidelium pastor vita. Si ergo in inferno sunt oves quibus pastor mors est, in coelo sunt oves quibus pastor vita est. Quid igitur? Jam in coelo sumus? In coelo secundum fidem. Si ergo in coelo, ubi, Sursum cor? Si non in coelo, unde apostolus Paulus dicit, Nostra enim conversatio in coelis est (Philip. III, 20)? Corpore ambulamus in terra, corde habitamus in coelo. Habitamus ibi, si illuc aliquid mittimus quod ibi nos teneat. Nemo enim inhabitat corde, nisi unde cogitat: inde autem cogitat, ubi thesaurizat. Thesaurizavit in terra, cor ipsius a terra non recedit, thesaurizavit in coelo, cor ipsius de coelo non descendit: Domino aperte dicente, Ubi est thesaurus tuus, illic et cor tuum erit (Matth. VI, 21). 3. Isti ergo quibus mors pastor est, videntur florere ad tempus, et justi laborare: sed quare? Quia nox est adhuc. Quid est, nox est? Non apparent merita justorum, et quasi nominatur felicitas impiorum. Tamdiu videtur herba laetior quam arbor, quamdiu hiems est. Herba enim per hiemem viget, arbor per hiemem quasi arida est: cum sol exierit ferventior tempore aestatis, arbor quae per hiemem arida videbatur, expletur foliis, profert fructus; herba autem arescit: videbis honorem arboris, herba arida est. Sic et modo justi laborant, antequam veniat aestas. Est vita in radice, nondum apparet in ramis. Radix autem nostra charitas est. Et quid ait Apostolus? Ut sursum debeamus habere radicem, ut vita sit pastor noster, quia habitatio nostra non debet recedere de coelo, quia in hac terra debemus sicut mortui ambulare: ut supra viventes, infra mortui simus; non ut supra mortui, infra vivamus. Quia ergo non debet recedere vita nostra et cor nostrum desuper, quid ait Apostolus? Mortui enim estis: et ne timeres, Vita vestra abscondita est, ait, cum Christo in Deo. Ecce ubi est radix nostra. Quando autem apparebit honor noster tanquam in foliis et fructibus, sequitur et dicit, Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 3, 4). Et erit mane. Nam modo non est mane. Tumeant modo superbi et divites hujus saeculi, impii bonis insultent, infideles fidelibus, et dicant: Quid vobis prodest quia credidistis? quid plus habetis, quia Christum habetis? Respondeant fideles, si vere fideles sunt: Nox est, nondum videtur quod tenemus. Non quiescant manus in bonis operibus. Unde alibi dicitur: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3). Apparebit labor noster mane, et erit fructus mane: ut illi qui modo laborant, postea dominentur; et illi qui modo se jactant et superbiunt, postea subjiciantur. Quid enim sequitur? Sicut oves in inferno positae, mors pastor est eis. Et dominabuntur eis recti mane. 4. Puto jam planum esse istum versum, quia praelocuti sumus: Dominabuntur eis recti mane. Tolera noctem, desidera mane. Ne putes quia nox habet vitam, et mane non habet vitam. Ergo qui dormit vivit, et qui surgit non vivit? Nonne qui dormit morti similior est? Et qui sunt qui dormiunt? Quos excitat apostolus Paulus, si tamen velint evigilare. Quibusdam enim dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Qui ergo illuminantur a Christo, jam vigilant, sed nondum apparet fructus vigiliarum: mane apparebit, id est, cum saeculi hujus incerta transierint. Ipsa est enim nox: non tibi enim videntur quasi tenebrae? Facit male; vivit, floret, terret, honoratur: facit bene; reprehenditur, blasphematur, accusatur, laborat, terretur: quasi tenebrae sunt. In radice autem vigor, fructus, opulentia: vita nondum est in ramis, sed radix non aruit: similis arescenti est; sed tempus venit, vestitur honore suo, fecundatur fructibus suis. Tunc illi de quibus dictum est ut non eos zelemus: quid enim de illis ait psalmus? Quoniam sicut fenum cito arescent, et sicut olera prati cito cadent (Psal. XXXVI, 1, 2): cadent, cum videbunt ad dexteram sanctos, quibus laborantibus insultatur, et dicent intra se poenitentiam agentes, sed poenitentiam seram et infructuosam. Qui noluerunt modo agere fructuosam, agent tunc infructuosam. Quid ergo dicent jam in poenitentia infructuosa? Hi sunt quos aliquando in risum habuimus, et in similitudinem improperii. Verba dico libri de Sapientia: cognoscunt qui ea solent audire. Verba enim sunt malorum futura, quando videbunt judicem, et jam omnes fideles ad dexteram ejus, et omnes sanctos ejus cum illo judicantes: hoc habent dicere, verba ipsorum dicit Scriptura, Hi sunt quos aliquando habuimus in risum, et in similitudinem improperii; nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam (Sap. V, 3, 4). Cum enim coeperit Deo quisque vivere, mundum contemnere, injurias suas nolle ulcisci, nolle hic divitias, non hic quaerere felicitatem terrenam, contemnere omnia, Dominum solum cogitare, viam Christi non deserere, non solum a Paganis dicitur, Insanit; sed quod magis dolendum est, quia et intus multi dormiunt et evigilare nolunt, a suis, a Christianis audiunt, Quid pateris? Fratres mei, homini viventi secundum viam Christi, qui dicit, Quid pateris? putamus quid dicit? Horremus Judaeos, quia dixerunt Domino Jesu Christo, Daemonium habes (Joan. VIII, 48): et quando audimus Evangelium recitari, tundimus pectora nostra. Sceleratam rem dixerunt Judaei Christo. Daemonium habes: age tu, christiane, quando videris de corde hominis expulsum diabolum, et inhabitare Christum, et dicis, Quid pateris? daemonium tibi videtur habere? Dictum est et de ipso Domino, quod insaniret, quando loquebatur verba quae illi non caperent; dictum est, Insanit, daemonium habet: et tamen aliqui evigilabant a somno, et dicebant, Non sunt ista verba daemonium habentis (Id. X, 20, 21). Sic et modo, fratres, quamdiu ista verba audiunt et gentes, et qui inhabitant orbem, et terrigenae, et filii hominum, et dives et pauper, id est, et qui pertinent ad Adam, et qui pertinent ad Christum, alii dicunt, Daemonium habet; alii dicunt, Non sunt ista verba daemonium habentis. Alii enim tenent viam saeculi, et ista ad tempus audiunt - alii non frustra audiunt, sed faciunt quod dictum est, Auribus percipite qui habitatis orbem. Et cum agunt ista, incertus est fructus. Sed qui male agunt, et viam saeculi eligunt, mors pastor est eis: qui autem eligunt viam Dei, vita pastor est eis. Veniet ipsa vita judicatura, et damnatura cum pastore suo eos quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Illi autem quibus insultatum est, et qui irrisi sunt quia credebant, audient ab ipsa vita quam habent pastorem: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 41, 34). Dominabuntur ergo eis recti, non modo, sed mane. Nemo dicat, Quare sum christianus? impero nemini, imperem iniquis. Noli festinare: dominaberis, sed mane. Et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. Modo habent gloriam; in inferno veterascent. Quod est auxilium eorum? Auxilium de pecunia, auxilium de amicis, auxilium de virtute sua. Sed cum mortuus fuerit homo, in illa die peribunt omnes cogitationes ejus (Psal. CXLV, 4). Quantam visus est gloriam habere inter homines, cum viveret, tantam vetustatem et corruptionem suppliciorum habebit, cum mortuus fuerit, apud inferos. 5. [vers. 16.] Verumtamen Deus redimet animam meam. Videte vocem sperantis de futuro: Verumtamen Deus redimet animam meam. Forte vox est adhuc volentis liberari de pressura. Nescio quis in carcere est, dicit, Deus redimet animam meam: nescio quis in catena, Deus redimet animam meam: nescio quis periculum patitur in mari, jactatur fluctibus et saevientibus tempestatibus, quid dicit? Deus redimet animam meam. Liberari volunt ad istam vitam. Non est ista vox hujus. Audi quid sequitur: Deus redimet animam meam de manu inferni, cum acceperit me. Hanc redemptionem dicit, quam Christus jam in se ostendit. Descendit enim ad inferos, et ascendit in coelum. Quod vidimus in capite, invenimus in corpore. Quod enim credimus in capite, qui viderunt, ipsi nobis annuntiaverunt; et per ipsos vidimus, quia unum corpus omnes sumus (I Cor. XII, 12, et Rom. XII, 5). Sed meliores illi qui viderunt, nos deteriores quibus annuntiatum est? Non hoc dicit ipsa vita, ipse pastor noster. Insultat enim cuidam discipulo suo dubitanti, et cicatrices palpare cupienti: et cum palpasset cicatrices, et exclamasset, dicens, Dominus meus et Deus meus; videns dubitantem discipulum, et intuens totum orbem terrarum crediturum, Quia vidisti, inquit, credidisti: beati qui non vident, et credunt (Joan. XX, 28, 29). Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferni, cum acceperit me. Hic ergo quid? Labor, pressura, tribulatio, tentatio: nihil aliud speres. Ubi gaudium? in spe futura. Nam dicit Apostolus, Semper gaudentes. In tantis tribulationibus, semper gaudentes, semper tristes: semper gaudentes, quia ipse dixit, Quasi tristes, semper autem gaudentes. Tristitia nostra habet quasi; gaudium nostrum non habet quasi, quia in spe certa est. Quare tristitia nostra quasi habet? Quia sicut somnus transiet, et dominabuntur recti mane. Novit enim Charitas Vestra, quia qui somnium indicat, addit quasi. Quasi sedebam, quasi loquebar, quasi prandebam, quasi equitabam, quasi disputabam. Totum quasi; quia cum evigilaverit, non invenit quod videbat. Quasi thesaurum inveneram, dicit mendicus. Si quasi non esset, mendicus non esset: sed quia quasi erat, mendicus est. Itaque modo qui ad laetitias saeculares oculos aperiunt, et cor claudunt, transit quasi eorum, et venit verum ipsorum. Quasi ipsorum felicitas est saeculi, verum ipsorum poena est. Nostrum autem quasi, tristitia est; gaudium non est quasi. Non enim ait Apostolus, Quasi gaudentes, semper autem tristes; aut, Quasi tristes, et quasi gaudentes: sed ait, Quasi tristes, semper autem gaudentes. Sicut egeni: et ibi sicut, pro quasi, posuit Multos autem ditantes. Et cum hoc diceret, nihil habebat Apostolus: omnia sua dimiserat, divitias nullas possidebat. Et quid secutus ait? Quasi nihil habentes: et ipsum nihil habere quasi Apostoli erat. Et omnia possidentes (II Cor. VI, 10): ibi non dixit quasi. Quasi egebat; non autem quasi, sed vere multos ditabat. Quasi nihil habebat: non autem quasi, sed vere omnia possidebat. Unde vere omnia possidebat? Quia omnium Conditori adhaerebat. Verumtamen, inquit, Deus redimet animam meam de manu inferni, cum acceperit me. 6. [vers. 17.] Quid igitur qui hic volunt florere? Tu visurus es hominem florentem malum, et forte titubabunt pedes tui, et dicturus es in anima tua, Deus, ego novi facta hujus hominis, quae scelera fecit iste homo, et ecce floret, terret, dominatur, extollitur, caput illi non dolet, nihil in domo ejus diminutum est: et timebis, quia credidisti, et forte dicit cor tuum, Me miserum! puto sine causa credidi, Deus non respicit res humanas. Excitat ergo nos Deus: et quid dicit? Ne timueris, cum dives factus fuerit homo. Quare enim timebas, quia dives factus est homo? Timebas ne sine causa crederes, ne forte perdidisses laborem fidei tuae, et spem conversionis tuae: quia forte incurrit tibi lucrum cum fraude, et potuisti, si faceres ipsum lucrum cum fraude, dives esse, et non laborare; et attendens quid minatus est Deus, temperasti a fraude, et contempsisti lucrum: vides alium fecisse lucrum de fraude, et nihil mali pati; et times esse bonus. Ne timueris, ait tibi Spiritus Dei, cum dives factus fuerit homo. Oculos non vis habere, nisi in praesentia? Futura promisit qui resurrexit, pacem in hac terra et requiem in hac vita non promisit. Omnis homo requiem quaerit; bonam rem quaerit, sed non in regione sua illam quaerit. Non est pax in hac vita: in coelo nobis promissum est quod in terra quaerimus; in futuro saeculo promissum est quod in isto saeculo quaerimus. 7. [vers. 18.] Ne timueris cum dives factus fuerit homo; et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Quare, ne timueris? Quoniam non cum morietur, accipiet omnia. Vides viventem, cogita morientem. Quid hic habeat attendis, quid secum tollat attende. Quid secum tollit? Multum auri habet, multum argenti habet, multum praediorum, mancipiorum: moritur; remanent illa, nescit quibus. Etsi enim dimittit quibus vult, non servat quibus vult. Multi enim et non sibi dimissa acquisierunt, et multi sibi dimissa perdiderunt. Remanent ergo illa omnia, et tollit secum, quid? Forte dicit aliquis: Illud secum tollit unde involvitur, et quod illi erogatur ad pretiosum et marmoratum sepulcrum, ad instruendam memoriam, hoc secum tollit. Ego dico: Nec hoc; exhibentur enim ista non sentienti. Si dormientem et non vigilantem ornas, in lecto secum illa habet: forte ornamenta insunt in corpore jacentis, et forte ille in somnis in pannis se videt. Quod sentit ei plus est, quam quod non sentit. Quanquam et illud cum evigilaverit non erit: tamen dormienti magis illud erat quod in somnis videbat, quam illud quod non sentiebat. Quid ergo, fratres (dicant sibi homines, Erogetur ad mortem meam; quare dimitto haeredes meos divites? Multa habebunt de meo, habeam et ego aliquid de meo, in corpore meo), quid habebit corpus mortuum? quid habebit caro putrescens? quid habebit caro non sentiens? Si aliquid habuit dives ille, cujus lingua sicca erat (Luc. XVI, 24), tunc habet homo aliquid de suo. Fratres, numquid sic legimus in Evangelio, quia dives ille cum holosericis et byssinis tegumentis apparebat in igne? Numquid qualis erat in epulis ad mensam, talis erat et apud inferos? Cum sitiret, et stillam desideraret, non ibi erant illa omnia. Non ergo secum accipit homo omnia, nec quod tollit sepultura, tollit secum mortuus. Ubi enim sensus, ibi homo: ubi nullus sensus, non est homo. Jacet vas quod continebat hominem, domus quae habebat hominem. Corpus dicamus domum, spiritum dicamus habitatorem domus. Spiritus torquetur apud inferos: quid illi prodest, quia corpus jacet in cinnamis et aromatibus, involutum pretiosis linteis? Tanquam si dominus domus mittatur in exsilium, et tu ornes parietes ipsius. Ille in exsilio eget, et fame deficit, vix sibi unam cellam invenit ubi somnum capiat, et tu dicis: Felix est, nam ornata est domus illius. Quis te non aut jocari, aut insanire arbitretur? Ornas corpus, torquetur spiritus. Da aliquid spiritui, et dedisti aliquid mortuo. Sed quid illi dabis, quando unam guttam desideravit, et non accipit? Hic enim contempsit mittere ante se aliquid. Quare contempsit? Quia haec via eorum scandalum est illis. Non putavit vitam nisi praesentem, non cogitavit nisi quemadmodum pretiosis vestibus obvolutus sepeliretur. Ablata est ab illo anima ejus, sicut Dominus dicit: Stulte, hac nocte auferetur anima tua, et quae praeparasti, cujus erunt (Id. XII, 20)? Et impletum est in illo quod iste psalmus dicit: Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: quoniam non cum morietur accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria ejus. 8. [vers. 19.] Quoniam anima ejus in vita ipsius benedicetur. Intendat Charitas Vestra: Quoniam anima ejus in vita ipsius benedicetur. Quamdiu vixit, bene sibi fecit. Hoc dicunt omnes, sed falso dicunt. Benedictio est ab animo benedicentis, non ab ipsa veritate. Quid enim dicis tu? Quia manducavit et bibit, quia fecit quod voluit, quoniam splendide epulatus est, ideo secum fecit bene? Ego dico: Fecit secum male. Non ego dico, sed Christus: Fecit secum male. Etenim dives ille quando quotidie epulabatur splendide, bene secum facere putabatur: cum autem coepit ardere apud inferos, tunc inventum est male quod putabatur bene. Quod enim manducaverat apud superos, hoc digerebat apud inferos. Iniquitatem dico, fratres, quam epulabatur. Manducabat pretiosas epulas ore carnis, ore cordis manducabat iniquitatem. Quod apud superos ore cordis manducabat, hoc apud inferos in illis suppliciis digerebat. Et quidem temporaliter manducaverat, in aeternum male digerebat. Manducatur ergo iniquitas? forte aliquis dicit: Quid est quod loquitur? Manducatur iniquitas? Non ego dico, audi Scripturam: Sicut uva acerba dentibus vexatio est, et fumus oculis, sic iniquitas utentibus ea (Prov. X, 26). Qui manducaverit enim iniquitatem, id est, qui libenter habuerit iniquitatem, non poterit manducare justitiam. Panis enim justitia est. Quis est panis? Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 41). Ipse est panis cordis nostri. Quomodo qui manducat ore corporis uvas acerbas, obrigescunt et obstupescunt dentes ejus, et minus idoneus fit ad manducandum panem, et remanet illi laudare quod videt, et manducare non posse: sic et qui iniquitate usus est, et pastus peccatis in corde, incipit non posse manducare panem, laudat verbum Dei, et non facit. Unde non facit? Quia cum coeperit facere, laborat; quomodo sentimus laborare dentes post uvas acerbas, cum coeperimus panem manducare. Sed quid faciunt illi quibus obstupuerunt dentes? Temperant se aliquantum ab uvis acerbis, et redeunt dentes ad stabilitatem suam, et incumbunt pani. Sic et nos laudamus justitiam: sed si volumus manducare justitiam, temperemus nos ab iniquitatibus; et nascitur in corde non solum delectatio laudandi justitiam, sed etiam facilitas manducandi. Nam si dicit Christianus, Deus novit quia delectat me, sed non possum facere: quassatos dentes habet, diu manducavit iniquitatem. Ergo et justitia manducatur? Si non manducaertur, non diceret Dominus: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). Ergo quoniam anima illius in vita ipsius benedicetur: in vita benedicetur, in morte torquebitur. 9. Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Attendite et pascimini, haereat in cordibus vestris; manducate, videte tales, et nolite esse tales: cavete talia verba. Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Quam multi sunt christiani, fratres, qui tunc Deo gratias agunt, quando illis accidit lucrum! Hoc est, Confitebitur tibi, cum bene feceris ei: laudabit te, et dicet, Vere quia tu es Deus meus: liberavit me de carcere, confitebor illi. Venit illi lucrum, confitetur; venit haereditas, confitetur: patitur damnum, blasphemat. Qualis filius es, qui quando te pater emendat, tunc tibi displicet? Emendaret, nisi displiceres? aut si sic displiceres ut odisset, vellet emendare? Gratias age ergo emendatori, ut accipias haereditatem a Deo qui te emendat. Erudiris enim, cum emendaris. Sed multum emendat, quia magnum est quod habes accipere. Nam si appendas quod emendaris cum eo quod accepturus es, invenies quia nihil est quod emendaris. Apostolus Paulus hoc dicit: Etenim quod ad praesens est temporale leve tribulationis nostrae, juxta incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur nobis. Sed quando? Non respicientibus, inquit, quae videntur, sed quae non videntur; non quae temporalia, sed quae aeterna. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 17, 18). Et iterum: Non sunt condignae passiones hujus temporis, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Quid est ergo quod pateris? Sed semper pateris. Concedo. Ex quo natus es, per omnes aetates tuas usque ad senectam tuam, quo usque morieris, puta quia hoc pateris quod est passus Job; quod ille passus est aliquot diebus, aliquis patiatur ab ipsa infantia: quod pateris transit, finitur; quod accepturus es, finem non habebit. Nolo jam aeques poenam cum praemio: tempora aequa aeternitati, si potes. 10. Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Nolite esse tales, fratres: videte quia propterea dicimus haec, propterea cantamus, propterea tractatur, propterea sudatur: nolite facere ista. Negotia vestra vos probant: aliquando in negotio vestro auditis verum, et blasphematis, Ecclesiam blasphematis. Quare? Quia christiani estis. Si sic est, duco me in partem Donati: paganus volo esse. Quare? Quia momordisti panem, et dolent dentes. Quando videbas ipsum panem, laudabas; coepisti manducare, et dolent dentes: id est, quando audiebas sermonem Dei, collaudabas, cum tibi dicitur, Fac hoc, blasphemas. Noli sic velle: hoc dic, Bonus est panis, sed ego non possum illum manducare. Nunc autem si oculis vides, laudas: cum coeperis dentes premere, dicis, Malus est panis iste, et qualis est ille qui illum fecit? Ita fit ut confitearis Deum, quando tibi bene facit Deus; et mentiaris, quando cantas, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Exigitur de corde tuo cantatio labiorum tuorum: cantasti in Ecclesia, Benedicam Dominum in omni tempore: quomodo in omni tempore? Si omni tempore lucrum, omni tempore benedicitur: si aliquando est damnum, non benedicitur, sed blasphematur. Certe benedicis in omni tempore, certe laus ejus semper in ore tuo est? Eris talis qualem modo describit; Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. 11. [vers. 20, 21.] Introibit usque in progenies patrum suorum: id est, imitabitur patres suos. Quia iniqui qui modo sunt, habent fratres, habent patres. Antiqui iniqui, patres sunt praesentium; et modo qui iniqui sunt, patres sunt posterorum iniquorum: quomodo patres justorum antiqui justi, patres sunt justorum qui modo sunt; et qui modo sunt, patres sunt eorum qui futuri erunt. Ostendere voluit Spiritus sanctus quia non est mala aequitas, quando ad illam murmuratur: sed hi ab origine usque ad progeniem patrum patrem suum habent. Duos genuit Adam, et in uno iniquitas, in uno justitia: iniquitas in Cain, justitia in Abel. Praevaluisse videtur iniquitas super justitiam, quia occidit Cain injustus Abel justum in nocte (Gen. IV, 8). Numquid mane? Sed dominabuntur eis recti mane. Veniet mane, et videbitur ubi sit Abel, et ubi Cain. Sic omnes qui secundum Cain, et sic omnes qui secundum Abel usque in finem saeculi. Introibit usque in progenies patrum suorum: usque in aeternum non videbit lumen. Quia et hic cum esset, in tenebris erat, gaudens falsis bonis, et non amans bona vera; et ideo hinc ad tartarum ibit: a tenebris somniorum excipient eum tenebrae tormentorum. Ergo usque in aeternum non videbit lumen. Sed quare hoc? Quod posuit in medio Psalmo, hoc et in fine: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis. Vos autem, fratres, considerate vos homines factos ad imaginem et similitudinem Dei (Id. I, 26). Imago Dei intus est, non est in corpore: non est in auribus istis quas videtis, et oculis, et naribus, et palato, et manibus, et podibus: sed est facta tamen: ubi est intellectus, ubi est meus, ubi ratio investigandae veritatis, ubi est fides, ubi est spes vestra, ubi charitas vestra, ibi habet Deus imaginem suam: vel ibi intelligitis et videtis quia ista transeunt, quia sic dixit in alio psalmo, Quanquam in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur: thesaurizat, et nescit cui congregabit ea (Psal. XXXVIII, 7). Non turbemini, quia qualiacumque sunt ista, transitoria sunt, si homines ostis in honore positi, et intelligitis. Nam si homines in honore positi non intelligitis, comparamini jumentis insensatis, et similes efficimini illis. IN PSALMUM XLIX ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [vers. 1.] Quantum nobis valeat sermo Dei ad correctionem vitae nostrae, et ad speranda praemia ejus poenasque metuendas, unusquisque in se metiatur ; et conscientiam suam ante oculos ejus sine dolo ponat, nec sibi blandiatur in tanto periculo; quoniam et ipse Dominus Deus noster videtis quia nulli blanditur: et si consolatur nos promittendo bona sua, et confirmando spem nostram; male viventibus tamen, et contemnentibus verbum suum omnino non parcit. Interroget se unusquisque cum tempus est, et videat ubi sit, et aut perseveret in bono, aut mutetur a malo. Sicut enim dicit in hoc psalmo, non quicumque homo, aut quicumque angelus, sed Deus deorum Dominus locutus est. Loquendo autem quid egit? Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Qui vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, Dominus noster et Salvator est Jesus Christus. Verbum caro factum, ut inhabitaret in nobis. Dominus ergo noster Jesus Christus Deus deorum est; quia per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil. Verbum Dei, si Deus est, utique Deus deorum est: utrum autem sit Deus, Evangelium respondet, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 14, 1). Et si omnia per ipsum facta sunt, sicut consequenter dicit, et dii si qui facti sunt, per ipsum facti sunt. Unus enim Deus non factus, et vere Deus ipse solus. Ipse autem solus Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus Deus. 2. Dii ergo quorum Deus est verus Deus, qui sunt, aut ubi sunt? Dicit alius psalmus: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernit. Adhuc nescimus ne forte dii aliqui in coelo congregati sint, et in eorum congregatione, hoc est enim in synagoga, stetit Deus discernere illos. Videte in eodem psalmo quibus dicat: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes: vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis (Psal. LXXXI, 1, 6, 7). Manifestum est ergo, quia homines dixit deos, ex gratia sua deificatos, non de substantia sua natos. Ille enim justificat, qui per semetipsum non ex alio justus est; et ille deificat, qui per seipsum non alterius participatione Deus est. Qui autem justificat, ipse deificat, quia justificando, filios Dei facit. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Si filii Dei facti sumus, et dii facti sumus: sed hoc gratiae est adoptantis, non naturae generantis. Unicus enim Dei Filius Deus et cum Patre unus Deus, Dominus et Salvator noster Jesus Christus, in principio Verbum et Verbum apud Deum, Verbum Deus. Caeteri qui fiunt dii, gratia ipsius fiunt, non de substantia ejus nascuntur ut hoc sint quod ille, sed ut per beneficium perveniant ad eum, et sint cohaeredes Christi. Tanta enim charitas est in illo haerede, ut voluerit habere cohaeredes. Quis hoc avarus homo velit, habere cohaeredes? Sed et qui in venitur velle, dividet cum eis haereditatem, minus habens ipse dividens quam si solus possideret: haereditas autem in qua cohaeredes Christi sumus, non minuitur copia possessorum, nec fit angustior numerositate cohaeredum; sed tanta est multis quanta paucis, tanta singulis quanta omnibus. Videte, inquit apostolus, qualem dilectionem nobis dedit Deus, ut filii Dei vocemur et simus. Et in alio loco: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Ergo sumus in spe, nondum in re. Scimus autem, inquit, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 1, 2). Unicus similis nascendo, nos similes videndo. Non enim ita similes ut ille, qui hoc est quod ille a quo genitus est: nos enim similes, non aequales: ille quia aequalis, ideo similis. Audivimus qui sint dii facti justificati, quia filii Dei dicuntur; et dii qui non sunt dii, quibus ille Deus deorum terribilis est. Dicit enim alius psalmus: Terribilis est super omnes deos. Et quasi quaereres, Quos deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia (Psal. XCV, 4, 5). Diis gentium, daemoniis terribilis; diis a se factis, filiis amabilis. Proinde confitentes majestatem Dei utrosque invenio, et daemonia confessa sunt Christum, et fideles confessi sunt Christum. Tu es Christus Filius Dei vivi, dixit Petrus (Matth. XVI, 16). Scimus qui sis: tu es Filius Dei, dixerunt daemones (Marc. V, 7). Parem audio confessionem, sed non parem invenio dilectionem; imo vero hic dilectionem, ibi timorem. Quibus ergo amabilis, filii sunt; quibus terribilis, filii non sunt: quibus amabilis, deos illos fecit; quibus terribilis, non esse deos convincit. Hi enim dii fiunt, illi dii putantur: hos deos facit veritas, illos error existimat. 5. Deus ergo deorum Dominus locutus est. Locutus est multis modis. Per Angelos ipse locutus est, per Prophetas ipse locutus est, per os proprium ipse locutus est, per Apostolos suos ipse locutus est, per fideles suos ipse loquitur, per humilitatem nostram, cum aliquid verum dicimus, ipse loquitur. Videte itaque, loquendo multipliciter, multis modis, per multa vasa, per multa organa, ipse tamen sonat ubique, tangendo, modificando, inspirando: videte quid egerit. Locutus est enim, et vocavit terram. Quam terram? An forte Africam? propter eos qui dicunt, Ecclesia Christi pars Donati est, Solam quidem Africam non vocavit, sed et Africam non separavit. Qui enim vocavit terram a solis ortu usque ad oceasum, nullas relinquens partes quas non vocarit, in sua vocatione Africam invenit. Gaudeat ergo in unitate, non superbiat in divisione. Bene dicimus quia vox Dei deorum et in Africam venit, non in Africa remansit. Vocavit enim terram a solis ortu usque ad occasum, Non est ubi lateant insidiae haereticorum, non habent in qua se umbra falsitatis abscondant: nec enim est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Qui terram vocavit, et totam terram vocavit: qui terram vocavit, tantam vocavit quantam fabricavit. Quid mihi exsurgunt pseudo-christi et pseudoprophetae? quid est quod me verbis captiosis illaqueare moliuntur, dicentes, Ecce hic est Christus, ecce illic est (Matth. XXIV, 23)? Non audio ostendentes partes: Deus deorum totum mihi ostendit: qui vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, totum redemit; partes autem calumniantes condemnavit. 4. [vers. 2.] Sed audierimus, a solis ortu usque ad occasum vocatam terram: unde coepit vocare qui vocavit? Et hoc audite: Ex Sion species decoris ejus. Certe concordat Psalmus Evangelio dicenti: Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Audi, Per omnes gentes: Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Audi, Incipientibus ab Jerusalem: Ex Sion species decoris ejus. Ergo. Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, concordat verbis Domini dicentis: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes (Luc. XXIV, 46, 47). Omnes enim gentes sunt a solis ortu usque ad occasum. Quod vero Ex Sion species decoris ejus, quod inde coepit decus Evangelii ejus, quod inde annuntiari coepit speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3), concordat verbis Domini dicentis, Incipientibus ab Jerusalem. Concinunt nova veteribus, vetera novis: dicunt ad invicem seraphim duo, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Isai. VI, 3). Et consonant duo Testamenta, et unam vocem habent duo Testamenta: audiatur vox concinentium Testamentorum, non calumniantium exhaeredatorum. Fecit ergo ista Deus deorum, Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, ex Sion procedente specie sua. Ibi enim erant discipuli, qui acceperunt Spiritum sanctum quinquagesimo post resurrectionem ejus die missum de coelo (Act. II, 4). Inde Evangelium, inde praedicatio, inde impletus orbis terrarum, et hoc in gratia fidei. 5. Nam cum ipse Dominus venisset, quia passurus venit, occultus venit: et cum esset fortis in se, infirmus in carne apparuit. Oportebat enim eum videri, ut non intelligeretur; contemni, ut occideretur. Erat gloriae species in divinitate; sed haec latebat in carne. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sic ergo inter Judaeos, inter inimicos ambulavit occultus, mira faciens, mala patiens, donec suspenderetur in ligno; videntesque pendentem Judaei magis magisque contemnerent, et ante crucem caput agitantes, dicerent: Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 38, 39). Occultus ergo erat Deus deorum, et voces edebat magis ex compassione nostra, quam ex majestate sua. Unde enim illae voces, nisi ex nobis assumptae, Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Psal. XXI, 2, et Matth. XXVII, 46). Quando autem Pater Filium dereliquit, aut Filius Patrem? Nonne unus Deus, Filius et Pater? nonne verissimum, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30)? Unde ergo, Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti, nisi quia in carne infirmitatis agnoscebatur vox peccatoris? Qui enim suscepit similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3), cur non susciperet similitudinem vocis peccati? Occultus ergo Deus deorum et cum inter homines ambulavit, et cum esurivit et sitivit, et cum fatigatus sedit, et cum lassato corpore dormivit, et cum apprehensus, et cum flagellatus, et cum ante judicem positus, et cum superbienti respondit, Non haberes in me potestatem, nisi data fuisset desuper (Joan. XIX, 11): et quod ductus ad victimam, coram tondente se non aperuit os suum (Isai. LIII, 7), et quod crucifixus, et quod sepultus, semper occultus Deus deorum. Quid postea quam resurrexit? Mirati discipuli et primo non crediderunt, donec tangerent atque palparent (Luc. XXIV). Sed caro resurrexerat, quia caro mortua erat: divinitas quae mori non poterat, adhuc etiam in carne resurgentis latebat. Videri forma potuit, teneri membra, palpari cicatrices: Verbum per quod facta sunt omnia, quis videt? quis tenet? quis palpat? Et tamen Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Et qui tenebat hominem Thomas, intelligebat ut poterat Deum. Palpatis enim cicatricibus, exclamavit: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28). Ostendebat tamen Dominus eam formam, eamque carnem quam in cruce viderant, quae in sepultura posita fuerat. Fecit cum eis quadraginta dies. Impiis Judaeis non se demonstravit: illis demonstravit se, qui in eum crediderant antequam crucifegeretur; ut quos crucifixus dimiserat titubantes, resurgens faceret fortes. Deinde quadragesimo die commendans Ecclesiam suam, id est vocatam terram a solis ortu usque ad occasum, ne haberent excusationem qui volunt in schismate deperire, ascendit in coelum, dicens eis, Eritis mihi testes in Jerusalem (unde species decoris ejus), et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram. His enim dictis, nubes suscepit eum. Intuebantur illi quem noverant: noverant tamen in humilitate, nondum in claritate. Et cum ab eis iret in coelum, admoniti sunt voce angelica dicente: Quid statis, viri Galilaei? Hic Jesus quem videtis ire, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Ascendit ergo: regressi illi laetantes, manserunt in civitate, secundum ejus praeceptum, donec implerentur Spiritu sancto (Act. I, 3-12). Quid autem dictum erat Thomae palpanti? Quia vidisti, credidisti; beati qui non vident, et credunt (Joan. XX, 29). Praedicti sumus. Terra illa vocata a solis ortu usque ad occasum non videt, et credit. Occultus ergo Deus deorum, et eis inter quos ambulavit, et eis a quibus crucifixus est, et eis ad quorum oculos resurrexit, et nobis qui credimus in coelo sedentem, quem non vidimus in terra ambulantem. Sed etsi videremus, nonne hoc videremus quod Judaei viderunt et crucifixerunt? Plus est quod non videntes Christum credimus Deum, quam quod illi videntes nonnisi hominem putaverunt. Illi denique male putando mortificaverunt, nos bene credendo vivificamur. 6. [vers. 3.] Quid ergo, fratres? Ille Deus deorum, et tunc occultus, et modo occultus, numquid semper occultus? Non plane: audi sequentia: Deus manifestus veniet. Qui venit occultus, veniet manifestus: venit occultus judicandus, veniet manifestus judicaturus; venit occultus ut ante judicem staret, veniet manifestus ut etiam de judicibus judicet: Veniet manifestus et non silebit. Quid enim? modo silet? Et unde sunt quae dicimus? unde ista praecepta? unde ista monita? unde ista tuba terroris? Non silet, et silet: non silet a monendo, silet a vindicando; non silet a praecepto, silet a judicio. Patitur enim peccatores quotidie mala facientes, Deum non curantes, non in conscientia sua, non in coelo, non in terra: non eum latent haec omnia, et universaliter omnes admonet, et quando aliquos flagellat in terra, admonitio est, nondum damnatio. Silet ergo a judicio, occultus in coelo est, adhuc interpellat pro nobis: patiens est super peccatores, non exercens iram, sed exspectans poenitentiam. Dicit alio loco: Tacui, numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14)? Quando ergo non tacebit, Deus manifestus veniet. Quis Deus? Deus noster. Et ipse Deus, qui Deus noster: non enim Deus est, qui non est noster Deus. Dii enim Gentium daemonia: Deus Christianorum, verus Deus. Ipse veniet, sed manifestus, non adhuc illudendus, non adhuc exalapandus et flagellandus; veniet, sed manifestus, non adhuc calamo in capite percutiendus, non adhuc crucifigendus, occidendus, sepeliendus: quia haec omnia occultus Deus pati voluit. Veniet manifestus, et non silebit. 7. Quia vero ad judicium veniet, sequentia docent. Ignis ante eum praeibit (Psal. XCVI, 3). Timemus? Mutemur, et non timebimus. Ignem palea timeat: auro quid facit? Est autem nunc in potestate quid facias, ne illud quod et te nolente venturum est, non correctus experiaris. Si enim possemus facere, fratres, ut dies judicii non veniret, puto quia nec sic erat male vivendum. Si non veniret ignis die judicii, et sola peccatoribus immineret separatio a facie Dei, in qualibet essent affluentia deliciarum, non videntes a quo creati sunt, et separati ab illa dulcedine ineffabilis vultus ejus, in qualibet aeternitate et impunitate peccati, plangere se deberent. Sed quid loquar, aut quibus loquar? Haec amantibus poena est, non contemnentibus. Qui dulcedinem sapientiae et veritatis utcumque sentire coeperunt, noverunt quod dico, quanta poena sit tantummodo a facie Dei separari: qui autem illam dulcedinem non gustaverunt, si nondum desiderant Dei faciem, timeant vel ignem; supplicia terreant quem praemia non invitant. Vile tibi est quod Deus pollicetur, contremisce quod minatur. Veniet dulcedo praesentiae; non mutaris, non excitaris, non suspiras, non desideras: amplexaris peccata tua et delicias carnis tuae, stipulam ad te congeris, veniet ignis. Ignis in conspectu ejus ardebit. Non erit iste ignis sicut focus tuus; quo tamen si manum mittere cogaris, facies quidquid voluerit qui hoc minatur. Si tibi dicat, Scribe contra caput patris tui, scribe contra capita filiorum tuorum; nam si non feceris, manum tuam mitto in focum tuum: facies ne ardeat manus tua, ne ardeat ad tempus membrum tuum, non semper in dolore futurum. Minatur ergo inimicus tam leve malum, et facis malum: minatur Deus aeternum malum, et non facis bonum! Ad malum faciendum nec minae te compellere deberent: a bono faciendo nec minae te deterrere deberent. Minis autem Dei, minis aeterni ignis prohiberis a malo, invitaris ad bonum. Unde piget, nisi quia non credis? Excutiat ergo unusquisque cor suum, et videat quid ibi fides teneat. Si credimus futurum judicium, fratres, bene vivamus. Tempus misericordiae nunc est, tempus judicii tunc erit. Nemo dicet. Revoca me ad priores annos. Poenitebit et tunc, sed frustra poenitebit: modo poeniteat, cum fructus est poenitendi; modo adhibeatur ad radices arboris cophinus stercoris, cordis luctus et lacrymarum, ne veniat et eradicet (Luc. XIII, 8). Cum enim eradicaverit, jam ignis exspectatur. Modo etsi fracti sunt rami, possunt rursus inseri: tunc omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10, Ignis in conspectu ejus ardebit. 8. Et in circuitu ejus tempestas valida. Valida tempestas, ventilatura tam magnam aream. Hac tempestate erit illa ventilatio, qua separabitur a sanctis omne immundum, a fidelibus omnis simulatio, a piis et trementibus verbum Dei omnis contemptor et superbus. Modo enim mixtura quaedam jacet a solis ortu usque ad occasum. Videamus ergo quomodo faciet qui venturus est, tempestate illa quid facturus, quae erit in circuitu ejus tempestas valida. Procul dubio ista tempestas quamdam separationem factura est. Ista est illa separatio, quam non exspectaverunt qui antequam ad littus venirent, retia disruperunt (Luc. V, 6). In illa vero separatione fit quaedam malorum et bonorum distinctio. Alii sunt enim sequentes nunc Christum, expeditis humeris sine sarcina curarum saecularium, qui non frustra audierunt, Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me: qualibus dicitur, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 21, 28). Alii ergo erunt judicantes cum Domino: alii vero judicandi, sed ad dexteram ponendi. Nam quia erunt quidam judicantes cum Domino, habemus apertissimum testimonium quod modo commemoravi: Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel. 9. Sed dicit aliquis: duodecim illic Apostoli consedebunt, non amplius. Ubi ergo erit apostolus Paulus? Numquid inde separatus erit? Absit ut hoc dicamus, absit ut hoc vel tacite cogitemus. Quid si ergo in loco Judae ipse residebit? Sed manifestavit Scriptura divina, quis in Judae loco sit ordinatus: Matthias enim est expresse nominatus in Actibus Apostolorum, ut de illo dubitare non possemus (Act. I, 26). Cadente ergo Juda, impletus est numerus duodenarius. Cum ergo ille numerus duodenarius occupaverit duodecim sedes, non judicabit Paulus apostolus? An forte stans judicabit? Non ita est: non faciet hoc ille justitiae retributor: non omnino stans judicabit qui plus omnibus illis laboravit (I Cor. XV, 10). Certe vel iste unus apostolus Paulus cogit nos diligentius cogitare et perscrutari, quare dictae sint duodecim sedes. Invenimus enim et alios numeros in Scripturis multitudinem significantes. Quinque virgines admittuntur, quinque excluduntur (Matth. XXV, 10, 12). Ubilibet intellige virgines: sive in castitate atque integritate cordis, ubi debet virgo esse tota Ecclesia, cui dicitur, Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2); sive in his feminis quae etiam integritatem carnis dicatam habent Deo: numquid in tot millibus solae quinque sunt? Sed in quinario numero intelligitur continentia quinque sensuum carnis. Etenim multis venit corruptio per oculos, multis per aurem, multis per illicitum olfactum, multis per nefarium gustum, multis per adulterinum amplexum: ab his omnibus quinque januis corruptionis quicumque se continent, et sic continent ut in sua conscientia gloriam habeant, non laudem ab hominibus exspectent, quinque sunt virgines sapientes, habentes oleum secum. Quid est, oleum habentes secum? Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Rursus ille qui apud inferos torquebatur: Habeo, inquit, quinque fratres (Luc. XVI, 28). Ibi intelligitur populus Judaeorum sub lege positus: quia Moyses legislator quinque libros conscripsit. Item Dominus post resurrectionem jubet mitti retia in dexteram partem, levantur pisces centum quinquaginta tres. Et cum tam magni essent, ait evangelista, retia non sunt disrupta (Joan. XXI, 6, 11). Etenim ante passionem jussit mitti retia, non dicens in dexteram partem neque in sinistram: quia si in dexteram diceret, solos bonos significaret; si in sinistram, solos malos: ubi autem tacetur dextera et sinistra, mixti capiuntur boni et mali. Capti sunt autem tunc, sicut Evangelii veritas attestatur, tam multi ut retia rumperentur (Luc. V, 6). Significabat enim illa captura hoc tempus: retia rupta significabant conscissiones et conscissuras haereticorum et schismaticorum. Quod autem post resurrectionem suam Dominus fecit, post resurrectionem nostram nobis futurum significavit, in illo numero regni coelorum, ubi nullus erit malus. Propterea retia quae in dexteram partem missa sunt, dexteros expresserunt, remotis sinistris. Numquid tamen in illis dextris centum quinquaginta tres soli justi erunt? Millia millium Scriptura significat (Dan. VII, 10). Legite Apocalypsim: duodecies duodena millia fortasse, sicut ibi intelligitur, ex solo populo Judaeorum futura sunt (Apoc. VII, 4). Attendite martyrum numerositatem: sola in proximo quae dicitur Massa candida, plus habet quam centum quinquaginta tres martyres. Postremo septem illa millia de quibus respondetur Eliae, Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX, 18), longe istum piscium numerum superant. Centum ergo quinquaginta tres pisces non tantum numerum sanctorum significat; sed universum sanctorum et justorum numerum certa causa tanto numero significat Scriptura, ut omnes intelligantur in illis centum quinquaginta tribus pertinentes ad resurrectionem vitae aeternae. Etenim Lex habet decem praecepta: Spiritus autem gratiae, per quam solam Lex impletur, septiformis legitur (Isai. XI, 2, 3). Discutiendus est ergo numerus, quid sibi velint decem et septem: decem in praeceptis, septem in gratia Spiritus sancti; per quam gratiam implentur praecepta. Decem ergo et septem tenent omnes pertinentes ad resurrectionem, ad dextram, ad regnum coelorum, ad vitam aeternam; id est Legem implentes per gratiam Spiritus, non quasi per opus suum aut per meritum suum. Decem autem et septem, si numeres ab uno usque ad decem et septem, addendo numeros omnes gradatim, ut ad unum addas duo, addas tria, addas quatuor, ut fiant decem, addendo quinque ut fiant quindecim, addendo sex ut fiant viginti unum, addendo septem ut fiant viginti octo, addendo octo ut fiant triginta sex, addendo novem ut fiant quadraginta quinque, addendo decem ut fiant quinquaginta quinque, addendo undecim ut fiant sexaginta sex, addendo duodecim ut fiant septuaginta octo, addendo tredecim ut fiant nonaginta unum, addendo quatuordecim ut fiant centum quinque, addendo quindecim ut fiant centum viginti, addendo sexdecim ut fiant centum triginta sex, addendo decem et septem, efficiuntur centum quinquaginta tria: invenies ingentem numerum omnium sanctorum pertinere ad hunc numerum piscium paucorum. Quomodo ergo in quinque virginibus innumerabiles virgines, quomodo in quinque fratribus illius qui torquebatur apud inferos millia populi Judaeorum, quomodo in numero centum quinquaginta trium piscium millia millium sanctorum: sic in duodecim sedibus non duodecim homines, sed magnus est numerus perfectorum. 10. Sed video quid consequenter requiratur a nobis: Quomodo de quinque virginibus reddita est ratio, quare ad quinque multae pertineant, et quare ad quinque illos multi Judaei, et quare ad centum quinquaginta tres multi perfecti, ostende quare et quomodo ad duodecim sedes, non duodecim homines, sed multi pertineant. Quid sibi volunt duodecim sedes, quae significant omnes undique qui tam perfecti esse potuerint, quam perfectis dictum est: Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel? Et quare omnes undique ad duodenarium numerum pertinent? Quia ipsum undique quod dicimus, de toto mundo dicimus: orbis autem terrarum quatuor designatis partibus continetur, oriente, occidente, meridiano, et aquilone: ab his omnibus partibus vocati in Trinitate, et perfecti fide et praecepto Trinitatis, quoniam ter quaterni duodecim fiunt, agnoscitis quare ad totum orbem pertineant sancti, qui sedebunt super duodecim sedes judicaturi duodecim tribus Israel; quia et duodecim tribus Israel, totius Israel duodecim tribus sunt. Sicut enim judicaturi ex toto mundo, sic et judicandi ex toto mundo. Apostolus de se Paulus cum argueret fideles laicos, quia judicia sua non ad Ecclesiam deferebant, sed ad publicum pertrahebant eos cum quibus habebant negotia, ait: Nescitis quia Angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Videte quemadmodum judicem se fecit; non solum se, sed et omnes qui recte judicant in Ecclesia. 11. Cum ergo manifestum sit, multos cum Domino judicaturos, alios vero, non tamen ex aequo, sed pro meritis judicandos; cum omnibus Angelis suis veniet, quando ante eum congregabuntur omnes gentes (Matth. XXV, 31, 32), et inter omnes Angelos deputandi erunt illi, qui tam perfecti fuerint ut sedentes super duodecim sedes judicent duodecim tribus Israel. Etenim homines dicti sunt angeli: Apostolus de se dicit, Sicut angelum Dei suscepistis me (Gal. IV, 14). De Joanne Baptista dicitur: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Malach. III, 1, et Matth. XI, 10). Ergo cum omnibus Angelis veniens, simul secum habebit et sanctos. Aperte enim dicit et Isaias: Veniet ad judicium cum senioribus populi (Isai. III, 14). Isti ergo seniores populi, isti jam Angeli nominati, ista millia multorum perfectorum de toto orbe venientium, coelum vocantur. Illa vero, terra, sed fructuosa. Quae terra fructuosa? In dextra ponenda, cui dicetur, Esurivi, et dedistis mihi manducare: vere terra fructuosa, cui gaudet Apostolus, quando ei miserunt ad necessitates ejus: Non quia quaero datum, inquit, sed requiro fructum. Et gratias agit dicens: Quia tandem aliquando repullulastis pro me sapere (Philipp. IV, 17, 10). Repullulastis ut arboribus dicit, quae sterilitato quadam exaruerant. Veniens itaque Dominus ad judicium, ut jam Psalmum, fratres, audiamus, quid facturus est? Advocabit coelum sursum: coelum, omnes sanctos perfectos judicaturos; advocabit eos sursum, sessores secum judicaturos duodecim tribus Israel. Quomodo enim Advocabit coelum sursum, cum semper sursum sit coelum? Sed quos hic coelum dicit, eosdem coelos alibi appellat. Quos coelos? Qui enarrant gloriam Dei: Coeli enim enarrant gloriam Dei: de quibus dicitur, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 2, 5). Videte enim discernentem Dominum in judicio: Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. A quibus, nisi a malis? De quibus hic postea non fit mentio, jam tanquam dijudicatis ad poenam. Istos bonos vide, et distingue. Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. Vocat et terram, non tamen concernendam, sed discernendam. Primo enim concretos vocavit, quando locutus est Deus deorum, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; nondum discreverat: servi illi missi erant invitare ad nuptias, qui congregaverant bonos et malos (Matth. XXII, 10). Cum vero Deus deorum manifestus veniet, et non silebit, sic advocabit coelum sursum, ut judicet cum illo. Quod enim coelum, ipsi coeli; sicut quae terra, ipsae terrae; sicut quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae. Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. Jam cum coelo terram discernit, id est, coelum cum illo terram discernit. Quomodo discernit terram? Ut alios ponat ad dextram, alios ad sinistram. Terrae autem discretae quid dicit? Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et caetera. Illi autem: Quando te vidimus, inquiunt, esurientem? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Id. XXV, 34-40). Coelum terrae ostendit minimos suos jam sursum vocatos, et ab humilitate exaltatos: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Advocabit ergo coelum sursum, et terram discernere populum suum. 12. [vers. 5.] Congregate illi justos ejus. Vox divina et prophetica, videns futura tanquam praesentia, exhortatur Angelos congregantes. Mittet enim Angelos suos, et congregabuntur ante eum omnes gentes (Matth. XXV, 32). Congregate illi justos ejus. Quos justos, nisi viventes ex fide, facientes opera misericordiae? Etenim opera illa, justitiae opera sunt. Habes Evangelium: Cavete justitiam vestram facere coram hominibus, ut videamini ab eis. Et quasi quaereretur, Quam justitiam? Cum ergo facis eleemosynam, inquit (Id. VI, 1, 2). Ergo eleemosynas opera justitiae esse significavit. Ipsos congregate justos ejus: eos congregate qui compassi sunt inopi, qui intellexerunt super egenum et pauperem: congregate illos, conservet eos Dominus, et vivificet eos (Psal. XL, 2, 3). Congregate illi justos ejus: qui disponunt testamentum ejus super sacrificia: id est, qui cogitant de promissis ejus super illa quae operantur. Ipsa enim sunt sacrificia, Deo dicente, Misericordiam volo plus quam sacrificium (Osee VI, 6, et Matth. IX, 13). Qui disponunt testamentum ejus super sacrificia. 13. [vers. 6.] Et annuntiabunt coeli justitiam ejus. Vere hanc justitiam Dei coeli nobis annuntiaverunt, Evangelistae praedixerunt. Per illos audivimus futuros quosdam ad dextram, quibus dicit paterfamilias, Venite, benedicti Patris mei, percipite. Quid percipite? Regnum. Pro qua re? Esurivi, et dedistis mihi manducare. Quid tam vile, quid tam terrenum, quam frangere panem esurienti? Tanti valet regnum coelorum. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti (Isai. LVIII, 7). Sed non habes facultatem frangendi panem, non habes domum quo inducas, non habes vestem qua cooperias: da calicem aquae frigidae (Matth. X, 42), mitte duo minuta in gazophylacium (Marc. XII, 42). Tantum emit vidua duobus minutis, quantum emit Petrus relinquens retia (Matth. IV, 20), quantum emit Zacchaeus dando dimidium patrimonium (Luc. XIX, 8). Tanti valet, quantum habueris. Annuntiabunt coeli justitiam ejus. quoniam Deus judex est. Vere judex, non concernens, sed discernens. Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Etsi grana latent in palea, agricolae nota sunt. Nemo timeat esse granum etiam inter paleam; non falluntur oculi ventilatoris nostri. Noli timere, ne illa tempestas quae erit in circuitu ejus, concernat te cum palea. Certe valida erit tempestas; nullum tamen granum tollet a parte tritici ad paleam: quia non quilibet rusticus cum tridente, sed Deus Trinitas judex est. Et annuntiabunt coeli justitiam ejus: quoniam Deus judex est. Eant coeli, annuntient coeli, in omnem terram exeat sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5): et dicat illud corpus, De finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum (Psal. LX, 3). Modo enim concretum gemit, discretum gaudebit. Clamet ergo, et dicat: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam (Psal. XXV, 9). Non comperdit, quia Deus judex est. Clamet illi, et dicat, Judica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1): dicat, faciet ille: congregabuntur ei justi ejus. Vocavit terram, ut discernat populum suum. 14. [vers. 7.] Audi, populus meus, et loquor tibi. Ille qui veniet et non silebit, videte quia et modo, si auditis, non silet: Audi, populus meus, et loquar tibi. Nam si non audis, non loquar tibi. Audi et loquar tibi. Nam si non audis, etsi loquar, non tibi. Quando ergo tibi loquar? Si audis. Quando audis? Si populus meus es. Audi enim, populus meus: non audis, si populus alienus. Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi. Israel, audi; populus meus, audi. Israel nomen electionis est: Non vocaberis, ait, Jacob, sed vocaberis Israel (Gen. XXXII, 28). Ergo audi sicut Israel, sicut videns Deum; etsi nondum specie, sed jam fide. Hoc enim interpretatur Israel, Videns Deum. Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15); et qui habet oculos videndi, videat. Audi, Israel, et testificabor tibi. Quod sursum dixit, populus meus; hoc in consequenti, Israel: et quod dixit sursum, loquar tibi; hoc in consequenti, testificabor tibi. Quid loquetur Dominus Deus noster populo suo? Israeli suo quid testificabitur? Audiamus: Deus, Deus tuus ego sum. Deus ego sum, et Deus tuus sum. Quomodo Deus ego sum? Sicut Moysi dictum est, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Quomodo Deus tuus sum? Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Sum Deus, et tuus sum Deus: et si tuus non sim Deus, sum Deus. Bono meo sum Deus, malo tuo non sum Deus tuus. Etenim Deus tuus, ei proprie dicitur quem familiarius habet Deus, tanquam in mancipio suo, tanquam in peculio suo. Deus, Deus tuus sum ego. Quid vis amplius? Praemium quaeris a Deo, ut aliquid tibi det Deus, ut quod tibi dederit tuum sit? Ecce ipse Deus qui dabit, tuus est. Quid eo ditius? Dona quaerebas, ipsum donatorem habes. Deus, Deus tuus ego sum. 15. [vers. 8.] Quid quaerit ab homine, videamus. Deus noster, imperator et rex noster, quod vectigal nobis indicit; quoniam voluit esse rex noster, et voluit nos esse provinciam suam? Audiamus indictiones ejus. Non trepidet pauper sub indictione Dei: quod sibi Deus dari indicit, ipse prius donat qui indicit: vos tantum devoti estote. Non exigit Deus quod non dedit, et omnibus dedit quod exigit. Quid enim exigit? Audiamus jam: Non super sacrificia tua arguam te. Non tibi dicam: Quare non mihi pinguem taurum mactasti? quare non de grege tuo optimum hircum elegisti? quare aries ille ambulat in ovibus tuis, et in ara mea non ponitur? Non dicam: Inspice agros tuos et chortem tuam, et parietes tuos, quaerendo quid mihi des. Non super sacrificia tua arguam te. Quid ergo? Non acceptas sacrificia mea? Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Holocausta quaedam, de quibus in alio psalmo dicitur, Si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis: et rursus convertit se, Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Quae sunt ergo holocausta quae non spernit? Quae holocausta quae in conspectu ejus sunt semper? Benigne, inquit, fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et aedificentur muri Jerusalem: tunc acceptabis sacrificium justitiae oblationes et holocausta (Psal. L, 18-21). Dicit quaedam holocausta Deum acceptaturum. Quid est autem holocaustum? Totum igne absumptum: καῦσις incensio est, ὅλον totum est: holocaustum autem est totum igne absumptum. Est quidam ignis flagrantissimae charitatis: animus inflammetur charitate, arripiat eadem charitas membra in usum suum, non ea permittat militare cupiditati, ut totus exardescat igne amoris divini qui vult offerre Deo holocaustum. Talia holocausta tua in conspectu meo sunt semper. 16. [vers. 9.] Adhuc iste Israel forte non intelligit quae holocausta ejus in conspectu suo habeat semper, et adhuc de bobus, de ovibus, de hircis cogitat: non cogitet; Non accipiam de domo tua vitulos. Holocausta nominavi; jam animo et cogitatione ad terrenos greges currebas, inde pingue mihi aliquid eligebas: Non accipiam de domo tua vitulos. Praenuntiat Testamentum novum, ubi omnia illa sacrificia vetera cessaverunt. Erant enim tunc praenuntiantia futurum quoddam sacrificium, cujus sanguine mundaremur. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. 17. [vers. 10.] Quoniam meae sunt omnes bestiae silvae. Quid a te quaeram quod ego condidi? Magisne est hoc tuum cui possidere dedi, quam meum qui feci? Quoniam meae sunt omnes bestiae silvae. Sed forte ait ille Israel, Bestiae Dei sunt, illae bestiae ferae quas non includo in chorte mea, quas non alligo ad praesepe meum: caeterum bos ille et ovis et hircus, mea sunt haec. Pecora in montibus et boves. Mea sunt illa quae non possides, mea sunt ista quae possides. Si enim servus meus es tu, totum peculium tuum meum est. Neque enim est peculium Domini quod sibi servus comparavit, et non erit peculium Domini quod ipse Dominus servo creavit. Ergo meae sunt bestiae silvae quas tu non cepisti; mea sunt et pecora in montibus quae sunt tua, et boves qui sunt ad praesepe tuum: omnia mea sunt, quia ego creavi ea. 18. [vers. 11.] Cognovi omnia volatilia coeli. Quomodo cognovit? Appendit, numeravit. Quis nostrum novit omnia volatilia coeli? Sed etsi alicui Deus det notitiam omnium volatilium coeli, non sic ipse novit, ut dat nosse homini. Alia est notitia Dei, alia hominis: sicut alia possessio Dei, alia hominis; id est, aliud est possidere Dei, aliud possidere hominis. Non enim tu quod possides, totum habes in potestate, aut quamdiu vivat bos tuus in tua potestate est, aut ut non pereat, aut non pascatur. Apud quem summa potestas est, summa et secreta cognitio est. Tribuamus hoc Deo, laudantes Deum. Non audeamus dicere: Quomodo novit Deus? Ne forte hoc a me, fratres exspectetis ut explicem vobis quomodo cognoscat Deus; hoc solum dico: non sic cognoscit ut homo, non sic cognoscit ut angelus; et quomodo cognoscit, dicere non audeo, quoniam et scire non possum. Unum tamen scio, quia et antequam essent omnia volatilia coeli, noverat Deus quod fuerat creaturus. Quae est illa notitia? O homo, videre coepisti volatilia, postea quam plasmatus es, postea quam sensum videndi accepisti. Haec volatilia de aqua nata sunt ad verbum Dei, dicentis: Producant aquae volatilia (Gen. I, 20). Ubi noverat Deus quae imperabat ut aqua proferret? Jam certe noverat quod crearat, et antequam crearet noverat. Tanta est ergo notitia Dei, ut apud ipsum essent quodam ineffabili modo antequam creata essent: et a te exspectat ut accipiat quod antequam crearet habebat? Cognovi omnia volatilia coeli, quae tu mihi non potes dare. Quae tu mihi mactaturus es, ego cognovi omnia: non quia feci cognovi, sed ut facerem. Et species agri mecum est. Pulchritudo agri, ubertas omnium in terra gignentium, mecum est, inquit. Quomodo cum illo? Utrum et antequam fierent? Cum illo enim erant omnia futura, et cum illo sunt omnia praeterita: futura ita, ut non ei detrahantur omnia praeterita. Cum illo sunt omnia cognitione quadam ineffabilis Sapientiae Dei in Verbo constituta, et ipsum Verbum omnia. An aliquo modo cum illo est agri species, quia ipse ubique est, et ipse dixit: Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24)? Quid cum illo non est, de quo dicitur: Si ascendero in coelum, tu illic es, et si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8)? Cum illo est totum: sed non sic cum illo est, ut aliquam ex his quae creavit contagionem, aut eorum indigentiam patiatur. Nam tecum est forte columna juxta quam stas, et cum fatigatus fueris, incumbis in eam. Indiges eo quod tecum est, non indiget Deus agro qui cum illo est. Cum illo ager, cum illo species terrae, cum illo species coeli, cum illo omnia volatilia, quia ipse ubique. Et quare apud ipsum omnia? Quia et antequam essent omnia, aut crearentur, ei nota erant omnia. 19. [vers. 12.] Quis explicat, quis exponit illud quod ei dicitur in alio psalmo, Quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2)? Non se egere a nobis aliquo necessario dixit. Si esuriero, non dicam tibi. Non esuriet, neque sitiet, neque laborabit, neque obdormiet qui custodit Israel (Psal. CXX, 4). Sed ecce secundum carnalitatem tuam loquor: quia tu cum non manducaveris, famem patieris, forte putas et Deum esurire ut manducet. Etsi esurierit, non tibi dicit: omnia ante illum sunt, unde vult tellit quod illi necessarium est. Dicta sunt haec ad convincendum parvulum sensum, non quia professus est Deus esuriem suam. Quanquam propter nos Deus ille deorum et esurire dignatus est. Venit esurire et saginare, venit sitire et potum dare, venit vestiri mortalitate et vestire immortalitate, venit pauper divites facturus. Etenim non perdidit divitias suas assumendo paupertatem nostram, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Si esuriero, non dicam tibi, Meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus. Noli ergo laborare quid mihi des, sine labore habeo quod volo. 20. [vers. 13.] Quid ergo de gregibus tuis adhuc cogitas? Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Audistis quid a nobis non quaerat, qui nescio quid nobis vult indicere. Si de talibus cogitabatis, jam auferte cogitationes vestras a talibus rebus: nihil tale Deo offerre cogitetis. Si habes taurum pinguem, occide pauperibus: manducent ipsi carnes taurorum, etsi non bibent sanguinem hircorum. Quod cum feceris, imputabit tibi ille qui dixit, Si esuriero, non dicam tibi; et dicet tibi, Esurivi, et dedisti mihi manducare (Matth. XXV, 35). Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? 21. [vers. 14.] Dic ergo, Domine Deus noster, quid indicis populo tuo, Israeli tuo? Immola Deo sacrificium laudis. Dicamus illi et nos: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi (Psal. LV, 12). Expaveram ne aliquid indiceres quod esset extra me, quod computabam in chorte mea, et a fure jam forte ablatum erat. Quid mihi indicis? Immola Deo sacrificium laudis. Ad me redeam, ubi inveniam quod immolem: ad me redeam, in me inveniam laudis immolationem: sit ara tua, conscientia mea. Immola Deo sacrificium laudis. Securi sumus, non imus in Arabiam thus quaerere, non sarcinas avari negotiatoris excutimus: sacrificium laudis quaerit a nobie Deus. Habebat hoc sacrificium laudis Zacchaeus in patrimonio suo, habebat vidua in saccello suo, habebat nescio quis pauper hospes in dolio suo; alius nec in patrimonio, nec in saccello, nec in dolio aliquid habebat, totum habebat in animo suo: salus domui Zacchaei (Luc. XIX, 8); et plus misit haec vidua quam divites illi (Marc. XII, 42); iste calicem aquae frigidae porrigens (Matth. X, 42), non perdet mercedem suam; sed et pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Immola Deo sacrificium laudis. O sacrificium gratuitum, gratia datum! Non quidem hoc emi quod offerrem, sed tu donasti: nam nec hoc haberem. Immola Deo sacrificium laudis. Et haec immolatio sacrificii laudis, gratias agere illi a quo habes quidquid boni habes, et cujus misericordia tibi dimittitur quidquid tuum mali habes. Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo preces tuas. Hoc odore Dominus delectatur. Redde Altissimo preces tuas. 22. [vers. 15.] Et invoca me in die tribulationis tuae: et eximam te, et glorificabis me. Non enim praesumere debes de viribus tuis, omnia auxilia tua mendacia sunt. Me invoca in die tribulationis: eruam te, et glorificabis me. Ad hoc enim permisi diem tribulationis tibi fieri: quia forte si non tribulareris, non invocares me; cum tribularis autem, invocas me; cum invocas me, eximam te; cum eximam te, glorificabis me, ut jam non discedas a me. Obtorpuerat quidam et friguerat a fervore orationis, et dixit: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3, 4). Invenit tribulationem tanquam aliquid utile; putruerat tabe peccatorum suorum, jam sine sensu remanserat, invenit tribulationem tanquam ustionem et sectionem. Inveni, inquit, tribulationem et dolorem, et nomen Domini invocavi. Et quidem, fratres, sunt tribulationes omnibus notae. Ecce istae quae abundant in genere humano: alius damno affectus plangit, alius orbitate percussus luget; alius patria exsulatus moeret, et redire cupit, intolerabilem peregrinationem deputans; alteri vinea grandinata est, attendit ad labores suos, et consumptam omnem operam incassum. Quando homo potest non contristari? Inimicum patitur ex amico. Quae major miseria in genere humano? Plangunt haec omnes, et dolent, et tribulationes sunt istae: et in his omnibus invocant Dominum, et recte faciunt. Invocent Deum, potens est vel docere tolerandum, vel sanare toleratum. Novit ille non sinere tentari nos supra quam possumus ferre (I Cor. X, 13). Invocemus Deum etiam in istis tribulationibus: sed hae tribulationes inveniunt nos, sicut in alio psalmo scriptum est, Adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis (Psal. XLV, 2): est quaedam quam nos debemus invenire. Inveniant nos istae tribulationes: est quaedam tribulatio quam nos debemus quaerere, et invenire. Quae est ista? Ea ipsa in hoc mundo felicitas, affluentia rerum temporalium: non quidem ipsa tribulatio est; solatia sunt nostrae tribulationis. Cujus tribulationis? Nostrae peregrinationis. Hoc enim ipsum quod cum Deo nondum sumus, hoc ipsum quod inter tentationes molestiasque versamur, quod sine timore esse non possumus, tribulatio est: non enim est illa securitas quae nobis promissa est. Hanc tribulationem peregrinationis suae qui non invenerit, ad patriam redire non cogitat. Tribulatio illa est, fratres. Certe modo facimus bona opera, quando porrigimus panem esurienti, donum peregrino, et caetera: tribulatio est et haec. Invenimus enim miseros super quos misericordiam facimus; et miserorum miseria facit nos compatientes. Quanto melius ibi jam esses, ubi non invenis esurientem quem pascas, ubi non invenis peregrinum quem suscipias, non nudum quem vestias, non aegrum quem visites, non litigantem quem concordes? Omnia enim ibi summa sunt, vera sunt, sancta sunt, aeterna sunt. Panis noster ibi justitia est, potus noster ibi sapientia est, vestis nostra ibi immortalitas est, domus nostra aeterna in coelis, firmitas nostra immortalitas. Numquid aegritudo subrepit? numquid lassitudo ad somnum trahit? Nulla mors, nulla lis: ibi pax, quies, gaudium, justitia. Nullus intrat inimicus, nullus labitur amicus. Quae ibi quies! Si cogitemus, et attendamus ubi simus, et ubi nos futuros esse promisit qui mentiri nescit, ex ipsa ejus promissione invenimus in qua sumus tribulatione. Hanc tribulationem nemo invenit, nisi qui quaesierit. Sanus es, vide si miser es: nam facile est ut qui aegrotat, sentiat se miserum: quando sanus es, vide si miser es; quia cum Deo nondum es. Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi. Immola ergo Deo sacrificium laudis. Lauda promittentem, lauda vocantem, lauda exhortantem, lauda adjuvantem: et intellige in qua tribulatione positus es. Invoca, erueris, glorificabis, permanebis. 23. [vers. 16.] Videte autem quod sequitur, fratres mei. Jam enim nescio quis, quia dixerat illi Deus, Immola Deo sacrificium laudis, et hoc quodammodo vectigal indixerat, meditabatur sibi, et dicebat: Surgam quotidie, pergam ad Ecclesiam, dicam unum hymnum matutinum, alium vespertinum, tertium aut quartum in domo mea; quotidie sacrifico sacrificium laudis, et immolo Deo meo. Bene facis quidem, si hoc facis: sed vide ne jam securus sis, quia jam hoc facis, et forte lingua tua Deum benedicat, et vita tua Deo maledicat. O popule meus, dicit tibi Deus deorum Dominus qui locutus est, vocans terram a solis ortu usque ad occasum, quamvis adhuc inter zizania constitutus sis, immola sacrificium laudis Deo tuo, et redde illi preces tuas: sed vide ne vivas male, et cantes bene. Quare hoc? Peccatori enim dicit Deus: Utquid tu enarras justitias meas, et assumis Testamentum meum per os tuum? Videtis, fratres, cum quo tremore ista dicamus. Assumimus Testamentum Dei per os nostrum, et praedicamus vobis eruditionem et justitias Dei. Et quid dicit peccatori Deus? Utquid tu? Prohibet ergo praedicatores peccatores? Et ubi est illud: Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3)? Ubi est illud: Sive veritate sive occasione Christus annuntietur (Philipp. I, 18)? Sed haec dicta sunt, ne timeant qui audiunt a quocumque audiant: non ut securi sint qui dicunt bona, et faciunt mala. Modo ergo, fratres, vos securi estis: si bona auditis, Deum auditis, per quemlibet audiatis. Sed noluit Deus sine correptione dimittere illos qui dicunt; ne hoc solo quod dicunt, securi sibi obdormiscant in mala vita, et dicant sibi: Neque enim perdet nos Deus, per quorum os voluit tanta bona dici populo suo. Imo vero audi quod dicis, quicumque dicis; et qui vis te audiri, prior te audi; et dic quod dicit in alio psalmo quidam: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo (Psal. LXXXIV, 9). Qualis ergo ego, qui non audio quod in me loquitur, et volo ut alii audiant quod per me loquitur? Audiam prior, audiam, maximeque audiam quod loquitur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo. Audiam, et castigem corpus meum, et servituti subjiciam, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 27). Utquid tu enarras justitias meas? Utquid tibi quod tibi non prodest? Admonet illum ut audiat: non ut deponat praedicationem, sed ut assumat obedientiam. Tu vero utquid assumis Testamentum meum per os tuum? 24. [vers. 17.] Tu vero odisti eruditionem. Odisti disciplinam. Quando parco, cantas et laudas; quando castigo, murmuras: quasi quando parco, sim Deus tuus; et quando castigo, non sim Deus tuus. Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19). Tu vero odisti eruditionem: et projecisti sermones meos post te. Quae dicuntur per te, projicis post te. Et projecisti sermones meos post te: ubi non videantur a te, sed onerent te. Et projecisti sermones meos post te. 25. [vers. 18.] Si videbas furem, concurrebas ei, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Ne forte diceres: Non feci furtum, non feci adulterium. Quid, si placuit tibi qui fecit? Nonne ipso placito concurristi? nonne portionem tuam cum illo qui fecit, laudando posuisti? Hoc est enim, fratres, concurrere cum furo, et ponere cum adultero portionem tuam: quia etsi non facis, et laudas quod fit, astipulator es facti; quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. IX, 3). Non facis mala, laudas mala facientes. Hoc enim parvum malum est? Cum adulteris portionem tuam ponebas. 26. [vers. 19.] Os tuum abundavit malitia, et lingua tua amplexa est dolositatem. Malevolentiam et dolositatem, fratres, quorumdam hominum dicit, qui per adulationem, quamvis sciant mala esse quae audiunt, ne offendant eos a quibus audiunt, non solum non reprehendendo, sed tacendo consentiunt. Parum est, quia non dicunt, Male fecisti; sed dicunt, Et bene fecisti: et norunt malum esse; sed abundat os eorum malitia, et lingua eorum amplexatur dolositatem. Dolositas est fraus quaedam in verbis, aliud promendi, aliud sentiendi. Non ait, Lingua tua admisit dolositatem, aut, perpetravit dolositatem; sed ut ostenderet tibi quamdam delectationem in ipso malo facto, amplexa est, dixit. Parum est quia facis; et delectaris: laudas in promptu, irrides apud te. Praecipitas hominem incaute vitia sua proferentem, et an sint vitia nescientem: tu qui scis vitium esse, non dicis, Quo irruis? Si illum videres ambulare incautum in tenebris ubi tu puteum esse scires, et taceres, qualis esses? nonne inimicus deputareris animae ejus? Et tamen si in puteum caderet, non anima, sed corpore moreretur. Praecipitat se in vitia sua, praedicat apud te mala facta sua; tu nosti mala esse, et laudas, et irrides apud te. O si convertatur aliquando ad Deum ille quem irrides, et quem corripere noluisti, et dicat: Confundantur qui dicunt mihi, Euge, euge (Psal. XXXIX, 16). Et lingua tua amplexa est dolositatem. 27. [vers. 20.] Sedens adversus fratrem tuum detrahebas. Et ipsum sedens ad hoc pertinet quod superius dixit, amplexa est. Qui enim stans aut transiens facit, non cum voluptate facit: qui vero ad hoc sedet, quantum otium quaerit ut faciat! Sedens adversus fratrem tuum detrahebas: ipsam detractionem malam diligenter faciebas, sedendo faciebas; volebas ibi occupari, amplexabaris malum tuum, osculabaris dolum tuum. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas: et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Quis est filius matris? nonne frater? Hoc ergo repetere voluit, quod superius dixerat, fratrem tuum. An aliquam distinctionem nobis intelligendam insinuavit? Plane, fratres, puto esse distinguendum. Frater adversus fratrem detrahit, verbi gratia, ut puta quasi firmus et alicujus jam momenti doctor et doctus, detrahit fratri suo, forte bene docenti et bene ambulanti: est autem alius infirmus; adversus illum ponit scandalum huic detrahendo. Etenim cum detrahitur bonis ab his qui videntur alicujus momenti esse et docti esse, in scandalum cadunt infirmi qui adhuc nesciunt judicare. Ideo infirmus ille filius matris dictus est, nondum patris, adhuc lacte indigens et uberibus adhaerens. Portatur adhuc sinu matris Ecclesiae, non valet accedere ad solidum cibum mensae patris sui, sed de ubere matris victum trahit, ignarus judicandi, quoniam adhuc animalis atque carnalis est. Spiritualis enim omnia dijudicat; animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, quoniam stultitia est illi (I Cor. II, 15, 14). Talibus dicit Apostolus: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis (Id. III, 1, 2). Mater vobis fui: quomodo dicitur alio loco, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos (I Thess. II, 7). Non nutrix nutriens filios alienos, sed nutrix fovens filios suos. Sunt enim matres quae cum pepererint, dant nutricibus: illae quae pepererunt, non fovent filios suos, quia nutriendos dederunt; illae autem quae fovent, non suos fovent, sed alienos: iste vero ipse pepererat, ipse fovebat, nulli nutrici quem pepererat committebat; dixerat enim, Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV, 19). Fovebat ergo, et lactabat. Erant autem quidam quasi docti et spirituales qui Paulo detraherent. Epistolae quidem, aiunt, graves et fortes sunt, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis (II Cor. X, 10): dicit ipse in Epistola sua quosdam detractores suos ista dixisse. Sedebant, et adversus fratrem suum detrahebant, et adversus lactandum illum filium matris suae ponebant scandalum. Merito fecerunt ipsi matri ut iterum parturiret. Et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. 28. [vers. 21.] Haec fecisti, et tacui. Ideo veniet Dominus Deus noster, et non silebit. Modo, Haec fecisti, et tacui. Quid est, tacui? A vindicta supersedi, severitatem meam distuli, patientiam tibi prolongavi, poenitentiam tuam diu exspectavi. Haec fecisti, et tacui. Ego autem cum ad hoc exspectarem ut te poeniteret, secundum Apostolum dicentem, Tu autem secundum duritiam cordis tui, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 5). Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Parum est quia mala facta tua placent tibi, placere putas et mihi. Deum quia non pateris ultorem, vis tenere participem, et tanquam corruptum judicem praedae socium vis habere. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis: dum non vis tu mihi esse similis. Estote enim, inquit, perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 48, 45). Hunc tu imitari noluisti, qui donat bona et malis; ut sedens detrahas et bonis. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Arguam te. Quando Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit, Arguam te. Et quid tibi faciam arguendo te? quid tibi faciam? Modo te non vides; facio ut videas te. Quia si videres te, et displiceres tibi, placeres mihi: quia vero non te videns placuisti tibi, displicebis et mihi et tibi; mihi cum judicaberis; tibi, cum ardebis. Quid enim tibi faciam, inquit? Constituam te ante faciem tuam. Quid enim vis latere teipsum? In dorso tuo tibi es, non te vides: facio ut te videas; quod post dorsum posuisti, ante faciem ponam; videbis foeditatem tuam, non ut corrigas, sed ut erubescas. Jam quia dicit ista, fratres, desperandus est ille cui dicitur? Nonne illa civitas de qua dictum est, Triduum, et Ninive evertetur, intra triduum idonea fuit converti, orare, plangere, de poena imminenti misericordiam promereri (Jonae III, 4-10)? Audiant ergo qui tales sunt, dum licet audire et tacentem. Veniet enim, et non silebit, et arguet, quando correctioni locus nullus erit. Statuam te, inquit, ante faciem tuam. Modo ergo tu fac, quisquis talis es, quod tibi minatur facere Deus. Tolle te a tergo tuo, ubi te videre non vis, dissimulans a factis tuis, et constitue te ante te. Ascende tribunal mentis tuae, esto tibi judex, torqueat te timor, erumpat a te confessio, et dic Deo tuo: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et delictum meum ante me est semper (Psal. L, 5). Quod erat post te, fiat ante te: ne tu ipse postea a Deo judice fias ante te, et non sit quo fugias a te. 29. [vers. 22.] Intelligite autem haec qui obliviscimini Deum. Videte quia clamat, et non tacet, non parcit. Oblitus eras Dominum, non cogitabas de vita tua mala. Intellige quia oblitus es Dominum. Nequando rapiat sicut leo, et non sit qui eruat. Quid est, sicut leo? Sicut fortis, sicut potens, sicut ille cui nemo resistere potest. Ad hoc retulit, ut diceret leo. Ponitur enim in laude, ponitur et in vituperatione. Dictus est leo diabolus: Adversarius vester, ait, tanquam leo rugiens circumit quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Numquid quia ille leo dictus est propter immanem saevitiam, Christus non dicitur leo propter ingentem fortitudinem? Et ubi est illud, Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5)? Intendat paululum Charitas Vestra adhuc modicum quod restat: obsecro vos ut excutiatis fatigationem; aderit ille qui vobis usque ad hanc horam vires dedit. Paulo ante dixerat, tanquam indicens nobis, ut audistis, vectigal quoddam laudis suae: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo preces tuas. Postea autem: Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras justitias meas, et assumis Testamentum meum per os tuum? Tanquam diceret ei, Nihil tibi prodest quod laudas: ego indixi laudis sacrificium illis qui bene vivunt; eis enim prodest quod laudant: tu autem si laudas, nihil tibi prodest; utquid me laudas? Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Postea concludit quasi ad utrumque, et arguens malos qui obliviscuntur Deum ait: Intelligite haec qui obliviscimini Deum, nequando rapiat sicut leo, et non sit qui cruat. 30. [vers. 23.] Sacrificium laudis glorificabit me. Quomodo sacrificium laudis glorificabit me? Certe nihil prodest malis sacrificium laudis, quia assumunt Testamentum tuum per os suum, et faciunt damnanda quae displicent oculis tuis. Prorsus, inquit, et illis hoc dico, Sacrificium laudis glorificabit me. Jam putabas tibi laudem non prodesse: lauda, proderit tibi. Si enim male vivis et bona dicis, nondum laudas: sed rursus si cum coeperis bene vivere, meritis tuis tribuas quod bene vivis, nondum laudas. Nolo te esse latronem insultantem cruci Domini (Luc. XXIII, 39): sed nec te illum volo esse in templo jactantem merita sua, et occultantem vulnera sua (Id. XVIII, 11) Si fueris iniquus et perseverans in illa iniquitate, non dico tibi, Non proderit laus; sed, Non me laudas, laudem istam esse non deputo: rursus si fueris quasi justus (nam nemo justus nisi humilis et pius). et de justitia tua inflatus incesseris, et alios in tua comparatione contempseris, et superextuleris te tanquam glorians de meritis tuis, non me laudas. Nec ille me laudat qui male vivit; nec ille me laudat qui quasi de suo bene vivit. Sed numquid ille Pharisaeus, quasi de suo talis erat, cum diceret, Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines? Gratias Deo agebat ex eo quod bonum in se habebat. Quamvis ergo aliquid bonum in te sit, quamvis jam intelligas non ex te esse quod bonum est, sed a Deo te accepisse; tamen in eo ipso, si te extuleris super alium non habentem, invidus teneris, nondum laudator meus eris. Primo ergo corrigere a via pessima, incipe vivere bene: intellige quia non corrigeris nisi dono Dei; a Domino enim gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI, 23). Hoc cum intellexeris, fave et aliis, ut sint quod et tu es: quia hoc eras et tu, quod illi sunt. Fave quantum potes, et noli desperare; non enim usque ad te dives est Deus. Non ergo laudat, qui male vivendo offendit Dominum; non laudat, qui cum jam coeperit bene vivere, de suo putat esse quod bene vivit, non acceptum a Deo: nec ille laudat, qui cum sciat se quod bene vivit accepisse a Deo, tamen usque ad se vult esse divitem Deum. Ille itaque qui dicebat, Gratias tibi ago, Deus, quod non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste; nonne ibi habebat unde diceret: Dona et Publicano huic quod mihi donasti, supple et mihi quae nondum dedisti? Sed jam quasi saturatus ructabat: non dicebat, Ego autem egenus et pauper (Psal. LXIX, 6); quod dicebat Publicanus ille, Domine, propitius esto mihi peccatori. Ideo descendit justificatus Publicanus, magis quam ille Pharisaeus (Luc. XVIII, 11-14). Ergo audite qui bene vivitis, audite qui male vivitis: Sacrificium laudis glorificabit me. Nemo mihi offert hoc sacrificium laudis, et malus est. Non dico, Non hoc mihi offerat malus; sed, Nemo mihi hoc offert malus. Qui enim laudat, bonus est: quia si laudat, etiam bene vivit; quia si laudat, non solum lingua laudat, sed et vita cum lingua consentit. 31. Sacrificium laudis glorificabit me: et ibi via est, qua ostendam illi salutare Dei. In sacrificio laudis via est, qua illi ostendam salutare Dei. Quod est salutare Dei? Christus Jesus. Et quomodo in sacrificio laudis nobis ostenditur Christus Quia Christus cum gratia venit ad nos. Haec dicit Apostolus: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus: quod autem in carne vivo, in fide vivo Filii Dei, qui me dilexit et tradidit semetipsum pro me (Gal. II, 20). Agnoscant ergo peccatores, quia non opus esset medicus, si sani essent (Matth. IX, 12). Etenim Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Cum ergo agnoscunt impietates suas, et primo imitantur Publicanum illum dicentem, Domine, propitius esto mihi peccatori: ostendunt vulnera, implorant medicum; et quia non se laudant, sed reprehendunt se, ut qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur (I Cor. I, 31), agnoscunt causam adventus Christi, quia ideo venit ut peccatores salvos faceret: Quia Jesus Christus venit, inquit, in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I, 15). Proinde illos Judaeos, de opere suo gloriantes, sic arguit idem Apostolus, ut eos diceret ad gratiam non pertinere, qui meritis et operibus suis mercedem deberi arbitrabantur (Gal. V, 4). Qui ergo ad gratiam se scit pertinere, quod est Christus, et quod est Christi, novit quia indiget gratia. Si gratia vocatur, gratis datur; si gratis datur, nulla merita tua praecesserunt ut detur. Nam si praecesserunt merita tua, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Rom. IV, 4). Si ergo dicis praecessisse merita tua, te vis laudari, non Deum: ideo non agnoscis Christum, qui venit cum gratia Dei. Converte ergo te ad merita tua, vide illa mala fuisse, ut non tibi deberetur nisi supplicium, non praemium. Et cum videris quid tibi per meritum debeatur, agnoscis quid per gratiam donetur; et sacrificio laudis glorificas Deum. Ibi est enim via, in qua noveris Christum salutare Dei. IN PSALMUM L ENARRATIO. SERMO. 1. Multitudinis hujus, nec frequentia fraudanda est, nec infirmitas oneranda. Silentium petimus et quietem, ut vox nostra post hesternum laborem possit aliquantis viribus perdurare. Credendum est Charitatem Vestram non ob aliud hodierno die copiosius convenisse, nisi ut oretis pro eis quos absentes facit alienus et perversus affectus. Neque enim loquimur de Paganis, neque de Judaeis, sed de Christianis; neque de his adhuc catechumenis, sed de multis etiam baptizatis, a quorum lavacro nihil distatis, et eorum tamen cordi dissimiles estis. Quam multos enim hodie fratres nostros cogitamus et plangimus ire in vanitates et insanias mendaces, negligere quo vocati sunt! Qui si forte in ipso circo aliqua ex causa expavescant, continuo se signant, et stant illic portantes in fronte, unde abscederent si hoc in corde portarent. Deprecanda est misericordia Dei, ut donet intellectum ad ista damnanda, et affectum ad fugienda, et misericordiam ad ignoscenda. Opportune ergo de poenitentia Psalmus hodie cantatus est. Loquamur et cum absentibus: erit ad eos vox nostra memoria vestra. Ne saucios et languidos negligatis, sed ut facilius sanetis, sani permanere debetis. Corrigite arguendo, consolamini alloquendo, exemplum praebete bene vivendo, aderit eis qui adfuit et vobis. Non enim, vobis jam ista pericula praetergressis, fons misericordiae Dei praecisus est. Qua venistis, venient; qua transistis, transibunt. Molestum est quidem, et nimium periculosum, imo perniciosum, et pro certo exitiabile, quod scientes peccant. Aliter enim ad has vanitates currit qui vocem Christi contemnit, aliter ille qui novit quid fugiat. Sed nec de talibus desperari debere, iste psalmus ostendit. 2. [vers. 1, 2.] Inscribitur enim titulus ejus, Psalmus ipsi David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit aa Bersabee. Bersabee erat mulier uxor aliena. Cum dolore quidem dicimus et tremore, sed tamen Deus noluit taceri quod voluit scribi. Dicam ergo non quod volo, sed quod cogor; dicam non exhortans ad imitationem, sed instruens ad timorem. Hujus mulieris uxoris alienae pulchritudine captus rex et propheta David, ex cujus semine secundum carnem Dominus venturus erat (Rom. I, 3), adulteravit eam. Hoc in isto psalmo non legitur, sed in titulo ejus apparet; in libro autem Regnorum plenius legitur. Utraque Scriptura canonica est, utrique sine ulla dubitatione a Christianis fides adhibenda est. Commissum atque conscriptum est. Hujus etiam maritum in bello occidendum curavit: homicidio auxit adulterium: et post hoc factum missus est ad eum Nathan propheta, missus a Domino, qui eum argueret de tanto commisso (II Reg. XI, et XII, 1-14). 3. Quid caveant homines, diximus; quid vero si lapsi fuerint imitentur, audiamus. Multi enim cadere volunt cum David, et nolunt surgere cum David. Non ergo cadendi exemplum propositum est, sed si cecideris, resurgendi. Attende, ne cadas. Non sit delectatio minorum lapsus majorum, sed sit casus majorum tremor minorum. Ad hoc propositum est, ad hoc scriptum est, ad hoc in ecclesia saepe lectum atque cantatum: audiant qui non ceciderunt, ne cadant, audiant qui ceciderunt, ut surgant. Tanti viri peccatum non tacetur, praedicatur in ecclesia. Audiunt male audientes, et quaerunt sibi patrocinia peccandi; attendunt unde defendant quod committere paraverunt, non unde caveant quod non commiserunt, et dicunt sibi: Si David, cur non et ego? Inde anima iniquior, quae cum propterea fecerit quia David fecit, ideo pejus quam David fecit. Dicam hoc ipsum, si potero, planius. David nullum sibi ita ad exemplum proposuerat, ut tu: ceciderat lapsu cupiditatis, non patrocinio sanctitatis: tu tibi tanquam sanctum proponis ut pecces; non imitaris ejus sanctitatem, sed imitaris ruinam. Hoc amas in David, quod in se odit David: praeparas te ad peccandum, disponis peccare: librum Dei ut pecces inspicis; Scripturas Dei ad hoc audis, ut facias quod displicet Deo: hoc non fecit David; correptus est per Prophetam, non lapsus est in propheta. Alii vero audientes salubriter, in casu fortis metiuntur infirmitatem suam; et quod damnat Deus devitare cupientes, ab aspectu securo abstinent oculos: non eos defigunt in pulchritudine carnis alienae, nec seipsos faciunt de perversa simplicitate securos, non dicunt, Bono animo attendi, benigne attendi, de charitate diu aspexi. Proponunt enim sibi casum David, et ad hoc illum magnum vident cecidisse, ut parvi nolint videre unde possint cadere. Reprimunt enim oculos a petulantia, non se facile adjungunt, non miscent se mulieribus alienis, non levant oculos faciles ad aliena maeniana, ad aliena solaria. De longe enim vidit David illam, in qua captus est. Mulier longe, libido prope. Alibi erat quod videret, in illo unde caderet. Attendenda est ergo haec infirmitas carnis, recordanda sunt verba Apostoli, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Non dixit, non sit; sed, non regnet. Inest peccatum, cum delectaris; regnat, si consenseris. Carnalis delectatio, praesertim usque ad illicita et aliena progrediens, frenanda est, non relaxanda; imperio domanda, non in imperio collocanda. Attende securus, si non habes unde movearis. Sed respondes: Fortiter teneo. Numquid tu fortior quam David? 4. Admonet etiam tali exemplo, non se quemquam debere extollere in prosperis rebus. Multi enim res adversas timent, res prosperas non timent. Periculosior est res prospera animo, quam adversa corpori. Prius corrumpit prospera, ut inveniat quod frangat adversa. Fratres mei, adversus felicitatem acrius vigilandum est. Propterea videte quemadmodum eloquium Dei in nostra felicitate tollat nobis securitatem: Servite, inquit, Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). In exsultatione, ut gratias agamus; in tremore, ne cadamus. Hoc peccatum non fecit David, cum persecutorem Saülem pateretur. Quando David sanctus Saülem inimicum patiebatur, quando illius persecutionibus agitabatur, quando per diversa fugiebat ne in manus ejus incideret (I Reg. XXIV, 5, et XXVI, 9), non concupivit alienam, non adulterata uxore occidit virum. Erat in infirmitate tribulationis suae tanto in Deum intentior, quanto miserior videbatur. Utile quiddam est tribulatio; utile medici ferramentum, quam diaboli tentamentum. Factus est securus devictis hostibus, pressura caruit, tumor excrevit. Valet ergo hoc exemplum ad id, ut timeamus felicitatem. Tribulationem, inquit, et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3, 4). 5. Sed factum est: dixerim haec eis qui non commiserunt, ut vigilent custodire integritatem suam, et cum attendunt magnum cecidisse, parvi timeant. Si vero aliquis jam lapsus haec audit, et aliquid in conscientia mali tenens; verba psalmi hujus advertat: attendat quidem vulneris magnitudinem, sed non desperet medici majestatem. Peccatum cum desperatione, certa mors. Nemo ergo dicat, Si jam aliquid mali feci, jam damnandus sum: Deus malis talibus non ignoscit, cur non addo peccata peccatis? Fruar hoc saeculo in voluptate, in lascivia, in cupiditate nefaria: jam perdita spe reparationis, vel hoc habeam quod video, si non possum habere quod credo. Iste ergo psalmus, sicut cautos facit eos qui non ceciderunt, sic desperatos esse non vult qui ceciderunt. Quisquis peccasti, et dubitas agere poenitentiam pro peccato tuo desperando salutem tuam, audi David gementem. Ad te Nathan propheta non est missus, ipse David ad te missus est. Audi eum clamantem, et simul clama; audi gementem, et congemisce; audi flentem, et lacrymas junge; audi correctum, et condelectare. Si tibi non potuit intercludi peccatum, spes veniae non intercludatur. Missus est ad istum virum Nathan propheta: attende regis humilitatem. Non respuit verba praecipientis, non dixit, Audes mihi loqui regi? Rex sublimis Prophetam audivit; plebs ejus humilis Christum audiat. 6. [vers. 3.] Audi ergo haec, et dic cum illo: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Qui magnam misericordiam deprecatur, magnam miseriam confitetur. Quaerant parvam misericordiam tuam, qui nesciendo peccaverunt: Miserere, inquit, mei, secundum magnam misericordiam tuam. Subveni gravi vulneri secundum magnam medicinam tuam. Grave est quod habeo, sed ad Omnipotentem confugio. De meo tam lethali vulnere desperarem, nisi tantum medicum reperirem. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Quod ait, dele iniquitatem meam, hoc est, miserere mei, Deus. Et quod ait, secundum multitudinem miserationum tuarum, hoc est, secundum magnam misericordiam tuam. Quia magna est misericordia, multae sunt misericordiae; et de magna misericordia tua, multae sunt miserationes tuae. Attendis contemptores ut corrigas, attendis nescientes ut doceas, attendis confitentes ut ignoscas. Fecit hoc nesciens? Quidam fecerat aliqua, et multa mala fecerat; Misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Iste David non posset dicere, Ignorans feci. Non enim ignorabat quantum mali esset contrectatio conjugis alienae, et quantum malum esset interfectio mariti nescientis, et nec saltem irascentis. Consequuntur ergo misericordiam Domini qui ignorantes fecerunt; et qui scientes, consequuntur non qualemlibet misericordiam, sed magnam misericordiam. 7. [vers. 4.] Magis magisque lava me ab injustitia mea. Quid est, Magis magisque lava? Multum inquinatum. Magis magisque lava peccata scientis, qui abluisti peccata ignorantis. Nec sic desperandum de misericordia tua. Et a delicto meo munda me. Quo merito? Medicus est, offer mercedem: Deus est, offer sacrificium. Quid dabis ut munderis? Vide enim quem invoces; justum invocas: odit peccata, si justus est; vindicat in peccata, si justus est; non poteris auferre a Domino Deo justitiam ejus. Implora misericordiam, sed attende justitiam: misericordia est ut ignoscat peccanti, justitia est ut puniat peccatum. Quid ergo? Quaeris misericordiam, peccatum impunitum remanebit? Responderit David, responderint lapsi, responderint cum David, ut misericordiam mereantur sicut David, et dicant, Non Domine, non erit impunitum peccatum meum: novi justitiam ejus, cujus quaero misericordiam: non impunitum erit, sed ideo nolo ut tu me punias, quia ego peccatum meum punio; ideo peto ut ignoscas, quia ego agnosco. 8. [vers. 5.] Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum coram me est semper. Non posui post dorsum meum quod feci, non intueor alios oblitus mei, non affecto stipulam ejicere de oculo fratris mei, cum sit trabes in oculo meo (Matth. VII, 3): peccatum meum ante me est, non post me. Fuit enim post me quando ad me missus est Propheta, et de ove pauperis similitudinem mihi proposuit. Ait enim Nathan propheta ad David: Erat dives quidam habens plurimas oves; pauper autem vicinus ejus habebat unam oviculam, quam in sinu suo et de suo cibo nutriebat: venit hospes diviti; nihil de grege suo abstulit, oviculam vicini pauperis concupivit, ipsam suo hospiti occidit: quid dignus est? At ille profert iratus sententiam: plane tunc rex nesciens ubi captus esset, morte dignum divitem dixit, et ovem reddendam in quadruplum (II Reg. XII, 2-6). Severissime atque justissime. Sed peccatum ejus nondum erat coram eo, post dorsum erat quod fecerat: suam iniquitatem nondum agnoscebat, et ideo alienae non ignoscebat. Sed Propheta ad hoc missus, abstulit a dorso peccatum, et ante oculos posuit, ut videret illam sententiam tam severam in se esse prolatam. Ad secandum et sanandum vulnus cordis ejus, ferramentum fecit de lingua ejus. Hoc fecit Dominus Judaeis, quando ad eum adulteram mulierem adduxerunt, proponentes laqueum tentationis, et in id quod proposuerant incidentes. In adulterio, inquiunt, haec mulier deprehensa est: Moyses hujusmodi lapidari jussit; tu de illa quid censes? tanquam bicipiti muscipula tentantes capere Sapientiam Dei, ut si juberet occidi, perderet mansuetudinis famam; si autem juberet dimitti, incurreret, tanquam reprehensor legis, calumniam. Quid ergo respondit? Non ait, Occidite; non ait, Dimittite: sed ait, Qui se scit sine peccato esse, primus in illam lapidem jaciat. Justa lex, quae jubet adulteram occidi: sed haec lex justa ministros habeat innocentes. Attenditis quam adducitis, attendite et qui estis. Illi hoc audito, unus post alterum discesserunt. Remansit adultera et Dominus, remansit vulnerata et medicus, remansit magna miseria et magna misericordia. Adducentes erubuerunt, nec veniam petiverunt; adducta confusa est, et sanata. Ait illi Dominus: Mulier, nemo te condemnavit? Et illa: Nemo, Domine. Et ille: Nec ego te condemnabo; vade, deinceps jam noli peccare (Joan. VIII, 4-11). Numquid Christus fecit contra legem suam? Neque enim Pater ejus sine Filio dederat legem. Si coelum et terra et omnia quae in eis sunt per ipsum facta sunt, lex sine Verbo Dei quomodo conscripta est? Non ergo Deus contra legem suam, quia nec imperator contra leges suas facit, quando confessis dat indulgentiam. Moyses minister Legis, Christus promulgator Legis: Moyses lapidat ut judex, Christus indulget ut rex. Misertus est ergo ejus Deus secundum magnam misericordiam suam, sicut hic rogat, sicut hic petit, sicut exclamat et dolet: quod illi adulteram offerentes facere noluerunt; vulnera sua ostendente medico cognoverunt, medicinam a medico non quaesierunt. Ita sunt multi quos peccare non pudet, agere poenitentiam pudet. O incredibilis insania! De vulnere ipso non erubescis, de ligatura vulneris erubescis? Nonne nudum foedius et putidius est? Confuge ergo ad medicum, age poenitentiam, dic: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper. 9. [vers. 6.] Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci. Quid est hoc? Coram hominibus enim non erat adulterata uxor aliena, et maritus occisus? Nonne omnes noverant quod David fecerat? Quid est, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci? Quia tu solus sine peccato. Ille justus punitor, qui non habet quod in illo puniatur: ille justus reprehensor, qui non habet quod in illo reprehendatur. Tibi soli, inquit, peccavi, et malignum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Cui dicat, fratres, cui dicat difficile est advertere. Deo utique loquitur, et manifestum est quomodo Deus Pater non est judicatus. Quid est, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris? Videt futurum judicem judicandum, judicandum a peccatoribus justum, et in eo vincentem, quia quod in illo judicaretur non erat. Solus enim in hominibus verum dicere potuit homo Deus: Si invenistis in me peccatum, dicite (Joan. VIII, 46). Sed forte erat quod homines latebat, et non inveniebant illi quod erat quidem, sed manifestum non erat? Alio loco ait, Ecce venit princeps mundi, acutus inspector omnium peccatorum: ecce, inquit, venit princeps mundi hujus, morte affligens peccatores praepositus mortis; invidia enim diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Ecce, inquit, venit princeps mundi hujus (dixit haec proximus passioni), et in me nihil inveniet, nihil peccati, nihil morte dignum, nihil damnatione dignum. Et tanquam ei diceretur, Cur ergo moreris? Sequitur, et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31). Patior, inquit, indignus pro dignis, ut eos dignos faciam vita mea, pro quibus indigne patior mortem illorum. Huic itaque nullum habenti peccatum dicit in praesentia propheta David: Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Superas enim omnes homines, omnes judices, et qui se putat justum, coram te injustus est: tu solus juste judicas, injuste judicatus, qui potestatem habes ponendi animam tuam, et potestatem habes iterum sumendi eam (Id. X, 18). Vincis ergo cum judicaris. Omnes homines superas, quia plus es quam homines, et per te facti sunt homines. 10. [vers. 7.] Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Tanquam diceretur, Vincuntur illi qui fecerunt quod et tu David: non enim hoc parvum malum parvumque peccatum, adulterium et homicidium: quid illi qui ex quo nati sunt de ventre matris suae, nihil tale fecerunt? etiam ipsis imputas aliqua peccata, ut ille omnes vincat cum coeperit judicari? Suscepit personam generis humani David, et attendit omnium vincula, propaginem mortis consideravit, originem iniquitatis advertit, et ait: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Numquid David de adulterio natus erat, de Jesse viro justo et conjuge ipsius (I Reg. XVI, 18)? Quid est quod se dicit in iniquitate conceptum, nisi quia trahitur iniquitas ex Adam? Etiam ipsum vinculum mortis cum ipsa iniquitate concretum est. Nemo nascitur nisi trahens poenam, trahens meritum poenae. Dicit et in alio loco propheta: Nemo mundus in conspectu tuo, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX)? Novimus enim et Baptismo Christi solvi peccata, et Baptismum Christi valere ad remissionem peccatorum. Si infantes omni modo innocentes sunt, cur matres ad Ecclesiam cum languentibus currunt? Quid illo Baptismo, quid illa remissione dimittitur? Innocentem magis video flentem quam irascentem. Quid eluit Baptismus? quid solvit illa gratia? Solvitur propago peccati. Quia si loqui tibi posset ille infans, diceret; et si jam intellectum haberet, quem habebat David, responderet tibi: Quid me attendis infantem? Non quidem vides facinora mea: sed ego in iniquitate conceptus sum, Et in peccatis mater mea me in utero aluit. Praeter hoc vinculum concupiscentiae carnalis natus est Christus sine masculo, ex virgine concipiente de Spiritu sancto. Non potest iste dici in iniquitate conceptus; non potest dici, In peccatis mater ejus in utero eum aluit, cui dictum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Non ergo ideo in iniquitate concipiuntur homines, et in peccatis in utero a matribus aluntur, quia peccatum est misceri conjugibus; sed quia illud quod fit, utique fit de carne poenali. Poena enim carnis mors est, et utique inest ipsa mortalitas. Unde Apostolus non moriturum corpus dixit, sed mortuum: Corpus quidem mortuum est, inquit, propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam (Rom. VIII, 10). Quomodo ergo sine vinculo peccati nascitur, quod concipitur et seminatur de corpore mortuo propter peccatum? Opus hoc castum in conjuge non habet culpam, sed origo peccati trahit secum debitam poenam. Non enim maritus, quia maritus est, mortalis non est, aut aliunde nisi peccato mortalis est. Erat enim et Dominus mortalis, sed non de peccato: suscepit poenam nostram, et ideo solvit culpam nostram. Merito ergo in Adam omnes moriuntur, in Christo autem omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Per unum hominem enim, ait Apostolus, peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Definita est sententia: In Adam, inquit, omnes peccaverunt. Solus esse innocens infans potuit, qui de opere Adam non natus est. 11. [vers. 8.] Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Veritatem dilexisti: id est, impunita peccata etiam eorum quibus ignoscis, non reliquisti. Veritatem dilexisti: sic misericordiam praerogasti, ut servares et veritatem. Ignoscis confitenti, ignoscis, sed seipsum punienti: ita servatur misericordia et veritas; misericordia, quia homo liberatur; veritas, quia peccatum punitur. Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Quae occulta? quae incerta? Quia Deus ignoscit et talibus. Nihil tam occultum, nihil tam incertum. Ad hoc incertum Ninivitae poenitentiam egerunt. Dixerunt enim, quamvis post minas prophetae, quamvis post illam vocem, Triduo, et Ninive subvertetur: dixerunt apud se, petendam esse misericordiam: dixerunt ita apud se disceptantes, Quis novit, si Deus flectat in melius sententiam suam, et miseretur? Incertum erat, cum dicitur, Quis novit. De incerto poenitentiam egerunt, certam misericordiam meruerunt: prostraverunt se in lacrymis, in jejuniis, in cilicio et in cinere prostraverunt se, gemuerunt, fleverunt, pepercit Deus (Jon. III, 4-10). Stetit Ninive, an eversa est Ninive? Aliter quidem videtur hominibus, et aliter visum est Deo. Ego autem puto impletum fuisse quod propheta praedixerat. Respice quae fuit Ninive, et vide quia eversa est, eversa in malo, aedificata in bono: sicut eversus Saulus persecutor, aedificatus Paulus praedicator (Act. IX, 4). Quis non diceret civitatem istam, in qua nunc sumus, feliciter eversam, si omnes illi insani, nugis suis desertis, ad ecclesiam compuncto corde concurrerent, Dei misericordiam de suis factis praeteritis invocarent? Nonne diceremus: Ubi est illa Carthago? Quia non est quod erat, eversa est: sed si est, quod non erat, aedificata est. Ita dicitur Jeremiae: Ecce dabo tibi eradicare, suffodere, evertere, disperdere, et rursus aedificare, et plantare (Jerem. I, 10). Inde est vox illa Domini: Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Percutit putredinem facinoris, sanat dolorem vulneris. Faciunt medici cum secant, percutiunt et sanant; armant se ut feriant, ferrum gestant et curare veniunt. Sed quia peccata magna erant Ninivitarum, dixerunt. Quis novit? Hoc incertum patefecerat Deus servo suo David. Cum enim dixisset, stante et arguente se Propheta, Peccavi: statim audivit a Propheta, id est a Spiritu Dei qui erat in Propheta, Dimissum est tibi peccatum tuum (II Reg. XII, 13). Incerta et occulta sapientiae suae manifestavit ei. 12. [vers. 9.] Asperges me, inquit, hyssopo, et mundabor. Hyssopum herbam novimus humilem, sed medicinalem: saxo haerere radicibus dicitur. Inde in mysterio mundandi cordis similitudo assumpta est. Apprehende et tu radicem dilectionis petram tuam: esto humilis in humili Deo tuo, ut sis excelsus in glorificato Deo tuo: Aspergeris hyssopo, humilitas Christi te mundabit. Noli herbam contemnere, vim medicamenti attende. Aliquid etiam dicam quod a medicis solemus audire, vel experiri in aegrotis. Hyssopum dicunt purgandis pulmonibus aptum esse. In pulmone solet notari superbia: illic enim inflatio, illic anhelitus. Dicebatur de Saulo persecutore, tanquam de Saulo superbo, quod ibat ad vinciendos Christianos spirans caedem (Act. IX, 1): anhelabat caedes, anhelabat sanguinem, nondum purgato pulmone. Audi et hic humiliatum, quia hyssopo purgatum: Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, id est, mundabis me: et super nivem dealbabor. Etsi fuerint, inquit, peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo (Isai. I, 18). De talibus sibi exhibet Christus vestem sine macula et ruga (Ephes. V, 27). Proinde vestis ejus in monte, quae tanquam nix dealbata effulsit (Matth. XVII, 2), significavit Ecclesiam omni macula peccati mundatam. 13. [vers. 10.] Sed ubi humilitas ex hyssopo? Audi sequentia: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exultabunt ossa humiliata. Auditui meo, inquit, dabis exsultationem et laetitiam: gaudebo audiendo te, non loquendo contra te. Peccasti, quid defendis te? Loqui vis: patere, audi, cede divinis vocibus, ne perturberis et amplius vulnereris: commissum est, non defendatur; in confessionem veniat, non in defensionem. Adhibes te defensorem peccati tui, vinceris: non innocentem patronum adhibuisti, non est tibi utilis defensio tua. Quis es enim qui te defendas? Idoneus es tu ad accusandum te. Noli dicere, aut, Nihil feci; aut, Quid magnum feci; aut, Fecerunt et alii. Si faciendo peccatum nihil te dicis fecisse, nihil eris, nihil accipies; paratus est Deus dare indulgentiam, claudis contra te; ille paratus est dare, noli opponere obicem defensionis, sed aperi sinum confessionis. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Ipse donet ut dicam quod sentio. Feliciores sunt qui audiunt, quam qui loquuntur. Qui enim discit, humilis est: qui autem docet, laborat ut non sit superbus, ne male placendi affectus irrepat, ne Deo displiceat qui vult placere hominibus. Magnus tremor est in docente, fratres mei, magnus tremor est noster in his vocibus nostris. Credite cordi nostro quod videre non potestis: scit ipse qui mitescat nobis, qui propitius sit nobis, cum quanto sub illo tremore ad vos loquimur. Cum autem ipsum aliquid suggerentem et docentem intus audimus, securi sumus, securi gaudemus: sub magistro enim sumus, illius gloriam quaerimus, illum docentem laudamus: delectat nos veritas ejus intus, ubi nemo facit vel audit strepitum: ibi dixit iste esse laetitiam suam et exsultationem suam. Auditui meo, inquit, dabis exsultationem et laetitiam. Et ideo quia humilis, audit. Qui audit, qui vere audit et bene audit, humilis audit: gloria enim in illo est a quo audit quod audit. Posteaquam dixit, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam; continuo demonstravit quid faciat auditio, Exsultabunt ossa humiliata. Humiliata sunt ossa, ossa audientis non habent fastum, non habent tumorem, quem in se vix vincit qui loquitur. Inde et ille humilis magnus, quo in natis mulierem nemo major surrexit (Matth. XI, 11), ille qui ita se humiliavit ut se indignum diceret solvere corrigiam calceamenti Domini sui (Marc. I, 7), Joannes ille Baptista, dans gloriam magistro suo et ideo amico suo, ait; cum Christus putaretur, et ex eo superbire posset, et se extendere: non enim ipse se dixerat Christum; sed poterat accipere hominum errorem hoc putantium, ultro istum honorem deferre volentium (Luc. III, 15): sed respuit falsum honorem ut inveniret veram gloriam: et vide humilitatem de auditu: ait, Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum. Stantem se fecit et audientem, non cadentem et loquentem, Stat, inquit, et audit eum. Audistis auditum; ubi est exsultatio et laetitia? Continuo sequitur: Stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29). Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. 14. [vers. 11.] Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Jam enim exsultant ossa humiliata, jam hyssopo mundatus, humilis factus sum. Averte faciem tuam, non a me, sed a peccatis meis. Alibi quippe orans dicit: Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9). Qui non vult a se averti faciem Dei, vult averti faciem Dei a peccatis suis. Peccatum enim unde se Deus non avertit, advertit: si advertit, animadvertit. Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Satagit de illo grandi peccato: plus praesumit, omnes deleri vult iniquitates suas; praesumit de medici manu, de magna illa misericordia quam in principio Psalmi invocavit: Omnes iniquitates meas dele. Avertit faciem Deus, et sic delet; avertendo faciem peccata delet, advertendo scribit. Audisti avertendo delentem, audi advertendo quid facientem. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17): non delendo peccata eorum. Hic autem quid rogat? Averte faciem tuam a peccatis meis. Bene rogat. Ipse enim non avertit faciem a peccatis suis, dicens, Quoniam peccatum meum ego cognosco. Merito rogas, et bene rogas ut Deus avertat faciem a peccato tuo, si tu inde non avertis faciem: si vero tu peccatum tuum in dorso ponis, Deus ibi faciem ponit. Tu peccatum tuum ante faciem tuam converte, si vis ut inde Deus faciem suam avertat; et sic securus rogas, et exaudit. 15. [vers. 12.] Cor mundum crea in me, Deus. Crea, non quasi novum aliquid institue, dicere voluit: sed quia poenitens orabat, qui commiserat aliquid quod priusquam committeret innocentior erat, ostendit quemadmodum dixerit, Crea. Et spiritum rectum innova in visceribus meis. Per factum, inquit, meum inveterata erat atque curvata rectitudo spiritus mei. Dicit enim ex alio psalmo: Curvaverunt animam meam (Psal. LVI, 7). Et quando se homo pronum facit ad terrenas concupiscentias, incurvatur quodammodo; cum autem erigitur in superna, rectum fit cor ejus, ut bonus illi sit Deus. Quam bonus enim Deus Israel rectis corde (Psal. LXXII, 1)! Proinde, fratres, audite. Aliquando Deus cui ignoscit in futuro saeculo, corripit eum de peccato in isto saeculo. Nam et ipsi David, cui dictum jam fuerat per Prophetam, Dimissum est peccatum tuum, evenerunt quaedam quae minatus erat Deus propter ipsum peccatum. Nam filius ejus Abessalon adversus eum cruentum bellum gessit, et in multis humiliavit patrem suum (II Reg. XV, 10). Ambulabat ille in dolore, in tribulatione humiliationis suae, ita subditus Deo, ut omnia justa ei tribuens confiteretur quod nihil pateretur indigne, habens jam rectum cor cui non displicebat Deus. Injuriosum quemdam et in os sibi dura maledicta jacientem patienter audiebat, ex adversa parte unum ex militibus qui erant cum filio ejus impio. Et cum ille jaceret maledicta in regem, iratus unus ex comitibus David voluit ire et percutere eum; sed prohibetur a David. Et quomodo prohibetur? Ut diceret, Deus illum misit, ut mihi malediceret (Id. XVI, 5, 10). Agnoscens culpam suam, amplexus est poenam suam, quaerens gloriam non suam; Dominum laudans in eo quod boni habebat, Dominum laudans in eo quod patiebatur, benedicens Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore ejus (Psal. XXXIII, 2). Tales sunt omnes recti corde: non hi perversi, qui se rectos putant, et perversum Deum; qui quando aliquid faciunt mali, gaudent; quando aliquid mali patiuntur, blasphemant; insuper positi in tribulatione et flagello, dicunt de corde distorto, Deus, quid tibi feci? Vere quia nihil Deo fecerunt; omnia enim sibi fecerunt. Et spiritum rectum innova in visceribus meis. 16. [vers. 13.] Ne projicias me a facie tua. Averte faciem tuam a peccatis meis: et ne projicias me a facie tua. Cujus faciem timet, ipsius faciem invocat. Ne projicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Est enim spiritus sanctus in confitente. Jam ad donum Spiritus sancti pertinet, quia tibi displicet quod fecisti. Immundo spiritui peccata placent, sancto displicent. Quamvis ergo adhuc veniam depreceris, tamen ex alia parte quia tibi displicet malum quod commisisti, Deo conjungeris: hoc enim et tibi displicet, quod et illi. Jam duo estis ad expugnandam febrem tuam, tu et medicus. Quia ergo non potest esse confessio peccati et punitio peccati in homine a seipso; cum quisque sibi irascitur et sibi displicet, sine dono Spiritus sancti non est. Nec ait, spiritum sanctum tuum da mihi, sed, ne auferas a me. Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. 17. [vers. 14.] Redde mihi exsultationem salutaris tui. Redde quam habebam, quam peccando amiseram: Redde mihi exsultationem salutaris tui: utique Christi tui. Quis enim sine illo sanari potuit? Quia et antequam de Maria nasceretur, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): et ita a sanctis Patribus dispensatio susceptae carnis futura credebatur, sicut a nobis facta creditur. Tempora variata sunt, non fides. Redde mihi exsultationem salutaris tui: et spiritu principali confirma me. Nonnulli intellexerunt hic Trinitatem in Deo ipsum Deum, excepta dispensatione carnis: quoniam scriptum est, Deus spiritus est (Id. IV, 24). Quod enim non est corpus, et tamen est, videtur restare ut spiritus sit. Intelligunt ergo hic nonnulli Trinitatem dictam; in spiritu recto Filium, in spiritu sancto Spiritum sanctum, in spiritu principali Patrem. Sive ergo hoc ita sit, sive spiritum rectum ipsius hominis accipi voluit, dicens, Spiritum rectum innova in visceribus meis, quem curvavi et distorsi peccando, ut jam Spiritus sanctus ipse sit spiritus principalis, quem et auferri a se noluit, et eo se voluit confirmari; non est haeretica quaelibet sententia. 18. [vers. 15.] Sed videte quid adjungat: Spiritu, inquit, principali confirma me. In quo confirma? Quia ignovisti mihi, quia securus sum non mihi imputari quod donasti, ex hoc factus securus, atque ista gratia confirmatus, non ero ingratus. Quid enim faciam? Doceam iniquos vias tuas. Doceam iniquos ex iniquo; id est, qui fuerim et ego iniquus, jam non iniquus, non a me ablato Spiritu sancto, et spiritu principali confirmatus, doceam iniquos vias tuas. Quas vias iniquos docebis? Et impii ad te convertentur. Si peccatum David impietati deputatur, non de se desperent impii, quia pepercit Deus impio; sed si ad eum convertantur, si vias ipsius discant: si autem impietati non deputatur factum David, sed illa proprie impietas dicitur apostare a Deo, unum Deum non colere, aut nunquam coluisse, aut quem colebat dimisisse, ad cumulum valet quod ait, Et impii ad te convertentur. Ita plenus es adipe misericordiae, ut ad te conversis, non solum quibuslibet peccatoribus, sed etiam impiis non sit desperandum. Et impii ad te convertentur. Utquid? Ut credentes in eum qui justificat impium, deputetur fides eorum ad justitiam (Rom. IV, 5). 19. [vers. 16.] Erue me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Expressit latinus interpres verbo minus latino proprietatem tamen ex graeco. Nam omnes novimus latine non dici sanguines, nec sanguina; tamen quia ita graecus posuit plurali numero, non sine causa, nisi quia hoc invenit in prima lingua hebraea, maluit pius interpres minus latine aliquid dicere, quam minus proprie. Quare ergo pluraliter dixit: de sanguinibus? In multis sanguinibus, tanquam in origine carnis peccati, multa peccata intelligi voluit. Ad ipsa peccata respiciens Apostolus, quae veniunt de corruptione carnis et sanguinis, ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Nam utique secundum fidem veram ejusdem apostoli, caro ista resurget, et ipsa merebitur incorruptionem, dicente ipso: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 50, 53). Quia ergo corruptio ista de peccato est, ipsius nomine appellantur peccata: quemadmodum dicitur lingua et illud frustum carnis et membrum quod in ore movetur, cum verba distinguimus, et lingua quod per linguam fit, sicut dicimus aliam linguam graecam, aliam latinam: non enim caro diversa est, sed sonus. Quomodo ergo dicitur lingua, locutio quae fit per linguam: sic dicitur et sanguis, iniquitas quae fit per sanguinem. Attendens ergo multas iniquitates suas, et illud superius, Et omnes iniquitates meas dele; et eas tribuens corruptioni carnis et sanguinis, Libera me, inquit, de sanguinibus: hoc est, Libera me ab iniquitatibus, munda me ab omni corruptione. Incorruptionem enim desiderat qui dicit, Libera me de sanguinibus: quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem. Erue me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Ostendit quia cum fuerit salus perfecta in isto corpore, corruptio in eo non erit, quae intelligitur nomine carnis et sanguinis: ipsa est enim perfecta sanitas corporis. Nam modo quomodo sanum est quod labitur, quod indiget, quod habet perpetuam quamdam aegritudinem famis et sitis? Haec tunc non erunt: quia esca ventri, et venter escis (Id. VI, 13). Deus autem et hunc et has evacuabit, Erit forma corporis perfecta ex Deo, absorpta morte in victoriam (Id. XV, 54), nulla subrepente defectione, nullis mutata aetatibus, nullo labore lassata ut cibo fulciatur, et aliqua esca reficiatur. Sed non erimus sine esca et potu: ipse erit cibus noster Deus et potus noster. Solus ille cibus reficit nec deficit. Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Modo enim jam in ipsa salute sumus. Audi Apostolum: Spe enim salvi facti sumus. Et vide quia de ipsa salute corporis dicebat: In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23, 25). Qui perseveraverit usque in finem, ipsa est illa patientia: hic salvus erit (Matth. X, 21, et XXIV, 13), ipsa est salus quam nondum habemus, sed habituri sumus. Nondum est res, sed certa spes. Et exsultabit lingua mea justitiam tuam. 20. [vers. 17.] Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Laudem tuam, quia creatus sum; laudem tuam, quia peccans non derelictus sum; laudem tuam, quia ut confiterer admonitus sum; laudem tuam, quia ut securus essem mundatus sum. Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. 21. [vers. 18, 19.] Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique. In illo tempore erat David, quando sacrificia victimarum animalium offerebantur Deo, et videbat haec futura tempora. Nonne in his vocibus nos agnoscimus? Erant illa sacrificia figurata, praenuntiantia unum salutare sacrificium. Nec nos dimissi sine sacrificio sumus, quod Deo offeramus. Audi enim quid dicat curam gerens pro peccato suo, et ignosci sibi volens malum quod fecit: Si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique. Holocaustis non delectaberis. Nihil ergo offeremus? sic veniemus ad Deum? Et unde illum placabimus? Offer; sane in te habes quod offeras. Noli extrinsecus thura comparare, sed dic: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi (Psal. LV, 12). Noli extrinsecus pecus quod mactes inquirere, habes in te quod occidas. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Prorsus spernit taurum, hircum, arietem: jam non est tempus ut haec offerantur. Oblata sunt cum aliquid indicarent, cum aliquid promitterent; venientibus rebus promissis, promissiones ablatae sunt. Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Nostis quia excelsus est Deus: si te excelsum feceris, longinquabit a te; si te humiliaveris, propinquabit ad te. 22. [vers. 20.] Videte quis iste sit: unus videbatur deprecari David, videte hic imaginem nostram et typum Ecclesiae. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion. Huic Sion benigne fac. Quae est Sion? Civitas sancta. Quae est civitas sancta? Quae abscondi non potest super montem constituta (Matth. V, 14). Sion in speculatione quia aliquid spectat quod sperat. Interpretatur enim Sion Speculatio, et Jerusalem Visio pacis. Agnoscitis ergo vos in Sion et in Jerusalem, si certi expectatis spem futuram, et si pacem habetis cum Deo. Et aedificentur muri Jerusalem. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et aedificentur muri Jerusalem: Non sibi enim tribuat Sion aliqua merita sua: tu cum illa fac benigne. Aedificentur muri Jerusalem: munimenta construantur immortalitatis nostrae, in fide, et spe, et charitate. 23. [vers. 21.] Tunc acceptabis sacrificium justitiae: modo autem sacrificium pro iniquitate, spiritum contribulatum et cor humiliatum; tunc sacrificium justitiae laudes solas. Beati enim qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5): hoc est enim sacrificium justitiae. Oblationes et holocaustomata. Quae sunt holocaustomata? Totum igne consumptum. Quando totum pecus imponebatur arae igne consumendum, holocaustum dicebatur. Totos nos divinus ignis absumat, et fervor ille totos arripiat. Quis fervor? Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Quis fervor? De quo dicit Apostolus, Spiritu ferventes (Rom. XII, 11). Non tantum anima nostra absumatur ab illo divino igne sapientiae, sed et corpus nostrum, ut mereatur ibi immortalitatem; sic levetur holocaustum, ut absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 54). Oblationes et holocaustomata. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Unde vitulos? Quid ibi eliget? Innocentiam novae aetatis, an libera colla a jugo legis? 24. Psalmus in nomine Christi, etsi forte non ut volumus, verumtamen ut potuimus, terminatus est. Restat paucis alloqui vos, fratres, propter multa mala inter quae vivimus. Neque enim viventes in rebus humanis, migrare possumus a rebus humanis. Cum tolerantia vivendum est nobis inter malos: quia cum mali essemus, cum tolerantia vixerunt boni inter nos. Non obliviscentes quid fuerimus, non desperabimus de his qui nunc sunt quod fuimus. Verumtamen, charissimi, in tanta morum diversitate et tam detestabili corruptela, regite domos vestras, regite filios vestros, regite familias vestras. Quomodo ad nos pertinet in Ecclesia loqui vobis, sic ad vos pertinet in domibus vestris agere, ut bonam rationem reddatis de his qui vobis sunt subditi. Amat Deus disciplinam. Perversa autem et falsa innocentia est, habenas laxare peccatis. Valde inutiliter, valde perniciose sentit filius patris lenitatem, ut postea Dei sentiat severitatem: et hoc non solus, sed cum dissoluto patre suo. Quid enim? Si ipse non peccat, et non facit quod filius ejus, ideo non debet ab ipsa nequitia filium prohibere? An forte ut videatur filio ejus quia et pater talia faceret, nisi senuisset? Peccatum quod tibi non displicet in filio tuo, delectat te; sed aetas deseruit, non cupiditas. Maxime, fratres mei, filios vestros fideles attendite, quos fidedixistis ut baptizarentur. Sed forte negligit malus filius vel monita patris, vel objurgationem, vel severitatem: tu imple personam tuam; Deus de illo exigit suam.