Migne Patrologia Latina Tomus 115
Enarrationes in libros Regum
Enarrationes in libros Regum (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne 115.0550C
DE ANGELOMO PRAEFATIO APOLOGETICA
115.0243C| Cum a quampluribus fratribus, et etiam nonnullis prudentibus et nobilibus viris, rogarer ut secundum solertiam doctorum et traditionem magistri viri disertissimi, aliquod opusculum in volumina Regum digererem, ego quod a nullo doctorum per omnia expositum apud nos haberetur antiquorum, ob memoriam videlicet frequentata lectione recreandam, et praesertim propter illos qui aiunt, sicut in exordio hujusce voluminis notando tetigi, non alia contineri nisi praelia regum actusque multorum: quod ego diu multumque delitescendo facere distuli, maxime cum parva forem scientia praeditus, nec elucubratione artis saecularis sapientia fretus, et, ut ita dicam, indoctus eloquio, parvus ingenio, nec dicere poteram illud Psalmistae: « A mandatis tuis intellexi. » Nec 115.0243D| dignus eram, inquam, ut angelus carbone torrente de altari spurca purgaret labella, ut valerem Christi digne enucleare mysteria. Sed rursus his excusationibus reluctantem coeperunt me suasoris affaminibus, imo objurationibus, compellere ut aliquid juxta frugalitatem sensus, et ingenioli mei capacitatem, secundum quod a didascalo inculcata fuerant, describere nullatenus abnuerem. Sed cum negare non valerem, tandem assensum praebere decrevi, et ad aliqua, licet temere et formidolose, digerenda sum aggressus, eo videlicet jure ut intra domesticos parietes secretius retinerent, nec alicui ad legendum traderent, et [ne] mea imperitia, verum et temeritas, 115.0244C| legentibus detecta, manifesta foret, et oblocutionibus occasio panderetur reprehendentium. Nam stylum cum ad primum librum describendo appulissem, ut abdite abdita auctore Deo congererem, exemplo mea impudentia est detecta, et sacris auribus magnifici Drogonis, egregii scilicet pontificis, quo nihil nobilius nihilque prudentius, est revelata nugacitas. Quo comperto, coepit ingenue libera auctoritate imperare ut darem operam, et coeptum opus non finirem, sed sagaciter ad calcem tenus perducerem. Cujus quoque praeconiis nullatenus resistere valui, verum nec tantae auctoritati renuere praesumpsi, non solum quidem quia filius erat praestantissimi Caroli Caesaris, imo frater mitissimi Ludovici principis, verum etiam quia erat praeclarus pontifex et abbas meus egregius. His 115.0244D| enim necessitatibus adactus, praeconiisque multimodis compulsus, sed potius, ut ita dicam, Christi auxiliis fretus, qui praestat infirmis confidentiam et mutis locutionem, tentatum opus enucleare praesumpsi. Sed sciendum est quia quibusdam in locis totam sententiam, prout a doctoribus est exposita, digessi; quibusdam enim [vero] eorum sensum sequens, compendioso sermone multa inserui, et ex multis ad unum perduxi: quibusdam quoque quod in libris tractatorum non reperi, sicut a magistro aure accommodante didici, propriis intuli verbis. Nonnulla quippe, licet pauca, quae legenti patent, stipulata exemplis propria inserere praesumpsi, et in libelli 115.0245A| modum Christo duce finire decrevi. In quo non persona est attendenda scribentis, sed qualitas consideranda est dictionis. In quam multos strenuos etiam doctorum modernos, qui multa quoque posteris dereliquerunt, ex dictis colligendo monumenta sanctorum. Non ideo dico ut eorum gressibus me coaequare valeam, praesertim cum illi rore coelestis nectaris campos maduerunt divinarum Scripturarum multimodos, et futuris saeculis dimisere proficua legentibus: ego vix aegreque saltem possum ex eorum dictis decerpere permodica et tandem intelligere vel minima: sed ne videret ingratus largitori, licet compulsus, contuli mediocriter qui potui praecipientibus. Simul etiam notandum est illis qui in hoc libro parum spiritale contineri contendant, quod hic Scriptura 115.0245B| (sicut in multis divinis voluminibus) non solum tribus modis dignoscitur, juxta illud Salomonis: Ecce descripsi eam tripliciter: verumetiam multipliciter contineri, secundum quod in libro beati Job inscribitur. Atque utinam, inquit, Deus loqueretur tecum, et ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex ejus esset lex. Quod doctorum solertia attestante septemforme dignoscuntur. Ipsi sunt enim septem sigilli, quibus iste liber, secundum Apocalypsim Joannis, signatus esse proclamatur, quem nemo potuit solvere, et aperire signacula ejus, nisi leo de tribu Juda, qui habet clavem David, qui hunc et signacula ejus aperuit. Sunt enim primus historialis, secundus allegorialis, tertius utriusque rei modus; quartus, de incommutabili divinae Trinitatis 115.0245C| essentia: quando videlicet proprie, quando tropice sacris insinuetur oraculis. Quintus parabolaris, videlicet quando aliud dicitur, et aliud invenitur scriptum. Sextus de gemino Salvatoris adventu, ne aut primus pro secundo, aut secundus pro primo intelligatur. Septimus quo sic divinis praeceptis instruimur, ut certa vitae agendae forma, alius vero vitae significandae figura regulariter innotescat. Sed jam exemplis ex hoc volumine convenit edocere, ut his primum edocti sciant multa mysteria in eo contegi. Primus historicus ille est, ubi nihil spiritale continetur, sicut ait Samuel: « Melior est obedientia quam victimae, » et mille talia. Secundus allegorialis, ubi ait quod in omnibus finibus Israel puella speciosa regi David requiritur, in cujus sinu dormiat et calefiat: 115.0245D| tam casta, ut calefactum ad libidinem non provocet; quae sapientiam figurat, quae etiam in senibus non senescit, sed frigescentibus membris dilectores suos igne ampliore succendit. Tertius, uterque modus sicut in David ostenditur, ubi Betsabee uxorem Uriae incaute respexisse dicitur, et peccasse: ut demonstretur quod nullus debeat juxta historiam mulierem 115.0246A| incaute respicere. In quo facto allegorica etiam significatio continetur, sicut in suo loco abunde descripsimus. Quartus modus, ubi nobis aliquando proprie, aliquando tropice Divinitas sacris eloquiis intimatur: Proprie, sicut Elias ait: « Vivit Dominus in cujus conspectu sto. » Et illud: « Tu es enim Deus in coelo sursum, et in terra deorsum. » Et: « Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. » Tropice, juxta quod Michaeas: « Vidi Dominum sedentem, et omnem militiam coeli assistentem ei, » et caetera talia, quae de Deo translate non proprie accipi solent. Quintus parabolaris, quo cum aliud dicitur, aliud in sacris paginis invenitur. Hoc est quod in titulo psalmi XXXIV dicitur: « Psalmus ipsi David, quando commutavit vultum suum coram 115.0246B| Abimelech et dimisit eum » , cum in hoc libro coram Achis rege hoc fecisse narratur. Cum ergo pro Achis Abimelech posuit, legentem monuit, ex ipsius inter pretatione nominis, latens altius penetrare mysterium, de quo inferius suo in loco digessimus. Cui etiam convenit illud: « Carduus qui est in Libano misit ad cedrum, quae est in Libano, ut daret ei filiam suam, » et reliqua. De sexto vero, ubi geminus adventus Christi continetur, cunctis patet qui sit primus, quis erit futurus, qui uterque hic praefiguratur. Septimus proinde modus, qui geminam praeceptorum retinet qualitatem, ille est vitae agendae, ut exempli gratia: « Diliges proximum tuum tanquam teipsum: Qui enim diligit proximum, legem adimplevit: » Quod David non solum in Jonatha implevit, verum et 115.0246C| in Saul, quem inimicum dilexit: de quo Scriptura ait: « Planxit autem David super Saul et filium ejus, » et reliqua. Ipse est et figurandae vitae, carnalium videlicet victimarum et vasorum compositione. Victimae enim hoc praefigurabant quod hortatur Apostolus, ut « exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. » Vasa vero similiter electos designabant, divinis officiis occupatos. Qui modus cum secundo similis videatur, illa tamen ratione discernitur quod hic ad mores tantum, ille etiam redigendus est ad fidem. Verum licet isti modi multi pliciter istic inveniantur, tamen juxta jugitatem triplicis divisionis, studuimus primum historicam, quae gesta depromit, tangere: deinde allegoricam significationem, quae fidem aedificat pandere, ad extremum 115.0246D| quoque moralitatem, quae vitam honestam componit subnectere, ne pondere solius et unius intelligentiae pressus, aut historiae et allegoriae mole gravatus desidiosus lector occasionem possit invenire excusationis, sed potius cum hac paupertate discurrere valeat provocatus per campos ovans latissimos doctorum.
PROLOGUS.
115.0245|
115.0245D| Si mavis, lector, typicos dignoscere sensus,
Quae tenet, ingredere, floridus iste liber.
115.0246D| Bis retinet bina en sacrata volumina Regum,
Quae patuere prius ore tonante sopho.
115.0247A| Hunc studuit calamus noster conjungere fretus,
Et voluit tandem texere nostra manus.
Scilicet ingrediens campos et prata piorum,
Carperet ut flores Celsitonantis ope.
Ex quibus accipias divinae stirpis odores.
Et valeas fructus tollere rite bonos.
Fercula fert animis nimium pulcherrima claris,
Unde fames animae pellitur acta procul.
Lilia cum violis redolent percandida rubris,
Et pariter fragrant cinnama, rosa, ruta.
Continet hic Christi nimium charismata sacra,
Quae latuere prius cortice tecta diu.
Hicque prophetarum pangit sanctissima gesta,
Plurima multorum mystica verba canit.
Quae David gessit, cecinit quoque et inclyta proles,
115.0247B| Hoc typice, lector, iste libellus habet.
115.0248A| Hic evangelicam quadriga concrepat aulam,
Sic et apostolicum lumen habere probat.
Istic invenies thesaura recondita Patrum,
Horum et multiplices hic retinentur opes.
Abdita nam reserat, et tandem mystica pandit,
In medium profert intima quidquid habent.
Grandia coelestis promittit praemia vitae,
Vivere cum Domino regna tenendo poli.
Istius ergo celer calles discurre libenter,
Discute paginulas, mel tibi portat apis.
Has cape divitias, mundi contemne caducas,
Quod canit iste liber semper in ore tene,
Lurida linque libens spurcae contagia carnis,
In mentem veniat quod moriturus eris,
Sis memor auctoris versus cum legeris istos,
115.0248B| ANGE, Deus, LOMI dic miserere tui.
IN LIBRUM PRIMUM. PRAEFATIO. 115.0247|
Viginti et duas esse litteras apud Hebraeos in auctoribus divinarum Scripturarum reperimus, quod nullus qui eos legerit, ignorat. Secundum quarum numerum apud eos viginti et duo volumina supputantur: inter quae etiam hic liber Regum, de quo tractaturi sumus, comprehenditur. Qui in supputationibus eorum post Judicum in ordine tertius habetur. 115.0247C| In quo quidem volumine (quanquam nonnulli, scientiae spiritalis intelligentiae ignari, aut humanae solummodo sapientiae dediti, aiunt nihil aliud posse intelligi nisi superficies historiae, et praelia Regum, ac casus multorum), multa tamen sacramenta Christi et Ecclesiae variis scilicet modis continere videntur. Nam ab ipso exordio Regum, commutatum sacerdotium in Samuelem, reprobato Heli; et commutatum regnum in David, reprobato Saule: exclamavit praenuntiare novum sacerdotium novumque regnum, reprobato veteri, quod umbra erat futuri, in Domino Jesu Christo venturum. Nonne ipse David cum panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus, in una persona utrumque futurum, idem in uno Jesu Christo regnum et 115.0247D| sacerdotium figuravit? Ipsa itaque Samuelis sacerdotis successio, novum, ut praedictum est, et sempiternum sacerdotium praefigurabat, qui est Jesus Christus, Heli sacerdote reprobato, id est Judaico sacerdotio abjecto, mater quoque ipsa Samuelis, quae prius fuit sterilis et posteriori fecunditate laetata, cujus etiam nomen, id est Anna, quod gratia ejus interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam postremo Dei gratiam significat, quia nobis Christus oritur: ipsam quoque Ecclesiam, quae olim sterilis, nunc fecunda, in Dei laudibus laetatur. Sunt enim hujusmodi innumerabilia, quibus comprobatur quod liber iste spiritalibus floribus redolet et allegoricis significationibus pollet. De quibus (si Dominus dederit) describemus suis in locis per singula quae congruere 115.0248B| rationi videbimus in posterum. Haec scientibus pauca praelibata sufficiant: tandem, Domino favente, ad historiae seriem venire decrevimus. In qua quidem prius fundamenta ipsius historiae, ubi libuerit, imo ubi congruerit, et postmodum culmen spiritalis intelligentiae, verum etiam quibusdam in locis, moralis suavitatis harmoniam inserere nitimur, ut lector non solum contentus sit dictis historiae, 115.0248C| verum allegoriarum ac moralium melos decerpere possit salubriter. Sed prius notandum est quod bene post Judicum, ut diximus, ponitur Regum, videlicet quoniam nunc sunt praesules Ecclesiae, sed postmodum regnum: seu quia prius erit judicium, deinde sequetur sempiternum imperium. Ait enim sacra descriptio.
CAPUT PRIMUM.
« Fuit vir unus de Ramathaim Sophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thau, filii Suph, Ephrataeus. » Quia enim in prolegomena, imo in isagoge polliciti sumus prius fundamenta historiae ponere, et postmodum culmen allegoriae, atque ubi gratum fuerit, moralitatis harmoniam inserere, ideoque primum dignum 115.0248D| fore arbitramur de generatione sancti Samuelis prophetae historiam praedicere, ut postmodum continuatim allegoriam ejus valeamus, Domino favente, dirigere. Elcana namque pater ipsius de stirpe Levi fuit, sed non de generatione Aaron sacerdotis: quod enim pater ejus de tribu Levi fuerit, Verba dierum manifestissime comprobant, ubi series generationis usque ad Levi perducitur. Dicitur enim filius fuisse « Jeroham, filii Eliu, filii Thau, filii Sophoniae, filii Elcana, filii Maath, filii Amasai, filii Elcanae, filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, filii Isaar, filii Levi » (I Par. VI), et reliqui. Cujus generatio hic concordare comprobatur. Quam generationem in sequentibus spiritali intellectui concinnere conabimur. 115.0249A| Matrem quoque ejus de tribu Juda fuisse monstratur, in eo quod Ephrataeus vocatur. Ephrataeus ab Ephrata uxore Chaleb, quam constat fuisse de tribu Juda, dictus est. Ephrataeus ab Ephrata civitate, id est Bethlehem, quia Bethlehem prius Ephrata vocata est. Et si quem movet quod ab Ephraim, non ab Ephrata, Ephrataeus vocatur, unde in subsequentibus legitur (I Reg. XVII) quod David filius Ephrataei vocetur, cum liquido pateat eumdem Isai patrem David, non de Ephraim, sed de tribu Juda exstitisse: et probet eumdem Elcanam Ephrataeum ab Ephrata, non ab Ephraim dici. Hic inter medios cives Ephrem sortis exsistens, Ramathaim Sophim civitatem inhabitabat, unde Scriptura de monte fuisse Ephraim commemorat. Intra cunctas namque 115.0249B| tribus habitationem Levitarum fuisse non dubium est Ramathaim, ipsa est quae in Evangeliis Arimathia legitur, de qua fuisse Joseph eadem Evangelia comprobant (Matth. XXVII; Marc. XV; Luc. XXIII; Joan. XIX). Est enim civitas in regione Tamnitica, juxta Diospolim. De qua notandum est, quod juxta Hebraicam veritatem non Ramathaim, sed Armatha sive Aramathaim (sicut in libris locorum legimus) habetur. Similiter etiam interpretationibus Hebraicorum nominum Aramathaim reperitur, quod nos ita legendum non dubitamus, unde et Armathia nuncupatur, et interpretatur excelsa duo vel eorum. Bene excelsa duo. Juxta historiam, ut quae intelligantur tribus, regalis, videlicet et sacerdotalis, id est Juda et Levi, ex quibus exstitit pater ejus et 115.0249C| mater. Sophim, Speculator dicitur: speculatores hic fortassis prophetae intelliguntur, quorum filius Elcana fuerit.
« Et habuit duas uxores: nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi. » Convenienter igitur Annae sterilitas commemoratur, cujus partus celebrior futurus erat instar priorum patrum, ut majus gaudium post longum moerorem de percepta fecunditate parentum insinuetur. Sicut enim Abraham patriarchae legitima uxor, quam primitus duxit, Sara videlicet, primum sterilis fuit, Agar Aegyptia generante filium: et sicut Jacob serviente socero suo pro Rachel uxore, ipsa Rachel sterilis fuit, sorore ejus Lia liberos gignente (Gen. II; Gen. XVI; 115.0249D| Gen. XXIX, XXX): ita et Elcanae melior uxor quae prophetam genuit, sterilis primum fuit, postea autem per Domini gratiam fecunda, ut tali ortu magnus futurus propheta etiam monstraretur.
« Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo, » etc. Silo civitas est in tribu Ephraim, in quo loco arca testamenti mansit et tabernaculum Domini, a temporibus Josue filii Nun (Jos. XIII, XIV, XV). Postquam vicerat gentes quae terram repromissionis possederant, usque ad tempora Samuelis. Narratur enim in libro Jesu Nave, quod praedictus dux sorte ibi missa coram Domino, terram repromissionis singulis tribubus distribuerit. 115.0250A| Est autem Silo in nonagesimo milliario, Neapoleos in regione Arabithena. Sed et Judae patriarchae filium Sela appellatum legimus (Gen. XXXVIII). Ad hanc ergo ascendit Elcana cum domo sua, statutis diebus secundum legem, ut adoraret, et sacrificaret Domino exercituum. Quod autem dicit statutis diebus, hoc est tribus festivitatibus, Pascha videlicet et Pentecoste, et solemnitate tabernaculorum, unde Dominus in Exodo praecepit, dicens: « Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis (Exod. XXIV). » Et item: « Ter, inquit, in animo apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus (Exod. XXIII). » Ergo in Silo cum esset eo tempore arca Domini, ibi hic Elcana cum esset ipse Levita, 115.0250B| post oblatas victimas, cum uxoribus et filiis atque filiabus pariter vescebatur.
« Deditque Phenennae uxori suae et cunctis filiis ejus et filiabus partes. Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus. Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, in tantum, ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam ejus, » et reliqua. Nam quod ait, « deditque Phenennae uxori suae, et cunctis filiis et filiabus, partes: » hae partes, partes sacrificiorum, quas de immolatis dedit, intelliguntur secundum consuetudinem legis. Quanquam opinio Judaeorum, vestes intelligi velit, « Annae autem dedit partem unam, » 115.0250C| inquit, « tristis. » Tristis videlicet erat, quia Dominus concluserat vulvam ejus. In hoc vero quod subjunxit: « Affligebat quoque eam aemula ejus, » etc., demonstratur quod sicut Saram sterilem Agar concipiens despexit: ita et Annam sterilem Phenenna prole fecunda aemulabatur. Malorum enim est solatium, vitam bonorum carpere. Porro illa flebat, et non capiebat cibum laeta corporeum, sed secundum prophetam, « Fuerunt illi lacrymae panes die ac nocte, et potum suum cum fletu temperabat (Psal. XLI). »
« Surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini. » Heli iste summus sacerdos erat, et post Samson populum 115.0250D| Israel regebat (ut in Hebraeorum libro invenitur) annis quadraginta: secundum Septuaginta autem interpretes annis viginti.
« Cum esset amaro animo, oravit Dominum flens largiter, et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnibus diebus vitae ejus, » et reliqua Recordabatur forsan verborum beati Job, quibus dixit: « Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Dominum et exaudiet eum, quia ipse laborem et dolorem suorum considerat (Job. XII). » De quo scriptum est: « Tibi, Domine, derelictus est pauper 115.0251A| pupillo tu eris adjutor (Psal. XIX). » Cui vota justorum sunt placabilia et oculi ejus ad preces eorum.
« Factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus. Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam, dixitque ei: Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum quo mades. Respondens Anna, Nequaquam (inquit), domine mi. Nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et moeroris mei 115.0251B| locuta sum usque in praesens. » Belial interpretatur absque jugo. Nota quod hi qui ebrietatem sectantur, filii Belial vocitentur: hoc loco impletur illud quod scriptum est, « Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor (I Reg. XVI), » quia Heli tantum os deprecantis Annae intuebatur, et vocem ejus penitus non audiebat, sed motum labiorum cernebat, aestimabat ebriam esse. Illa autem, quia sursum elevabat cor et confitebatur Domino in toto corde suo, respexit Dominus ad orationem ejus, et non sprevit preces illius. Nobisque optimus modus orandi ad exemplum datus est (sicut in sequentibus plenius dicturi sumus), ut non in multiloquio formemus preces nostras ad Dominum, sed in compunctione cordis et effusione lacrymarum, nos exaudiri ab eo 115.0251C| credimus: quia « sacrificium Deo est, spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). » Quod tunc digne fit, si, oratione completa, nos in eodem tenore justitiae permanebimus. Unde et sequitur.
« Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. Et factum est post circulum dierum, concepit Anna et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. » Post circulum ergo dierum, id est post anni reditum, peperit Anna puerum, vocavitque nomen ejus Samuel. Samuel qui interpretatur postulatio Dei, sive nomen ejus Deus, quia auctor nativitatis ejus Deus erat, qui ab sterili exoratus concessit habere filium, qui 115.0251D| dignus haberetur in templo Dei cunctis diebus assistere ad servitium ejus. Qui superius non solum vir, sed vir unus appellatur, quia videlicet non in diversa vagabundus, vel mobilis atque instabilis, sed firmus atque inconcussus persistens vir unus erat. Et non solum vir unus dicitur ille, qui firmus perseverat, sed omnes competentes unus dicuntur, unam sapientiam omnes habentes, qui unum Christum Jesum confitentur, in uno Spiritu Dei replentur. Unusquisque insipientium non est unus, sed multi. Unde Scriptura: « Stultus ut luna mutatur (Eccl. XXVII). » Luna cum videtur una esse per substantiam, per mutationem dierum semper ipsa alia est et diversa. Sic et peccatores, qui mutantur a 115.0252A| sapientia et scientia, et diversa concupiscunt, instabiles efficiuntur in omnibus viis suis. Ecce historiam praelibavimus, sed spiritualem intellectum necesse est ut breviter tandem tangamus: Vir enim iste Elcana, qui interpretatur Dei possessio, figuram gestavit unici Filii Dei, qui vera et specialis est Dei Patris possessio. De ipso namque per Salomonem dicitur: « Dominus possedit me initio viarum suarum (Prov. VIII). » Et Pater de ipso: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III et XVII). » Et idem Filius in Evangelio: « Pater in me manens, ipse facit opera: qui bene vir unus dicitur (Joan. XIV). » Unus autem appellatur Deus, non de numero, sed quia nunquam a semetipso alter efficitur, ideo nunquam mutatur. Unde 115.0252B| Psalmista: « Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient (Psal. CIV). » Armathaim Sophim, quae interpretatur excelsa vel specula, coelestem significat Jerusalem. De qua ad nos veniens, eamdem speculationem et docuit, imo et ad eamdem possidendam sua morte reparavit. In qua ipse sedens ad dexteram Patris, interpellat pro nobis secundum quod Apostolus ait: « Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum (I Joan. II), » etc. Qui bene filius dicitur, filii Jeroham, filii Eliu, filii Suph Ephrataeus. Jeroham quippe misericors interpretatur: Eliu vero, Deus meus: Suph, effundens: quae nomina, sicut nobis videtur, jure ad Deum Patrem referuntur. Ipse est misericordia nostra, quia sua miseratione actum est, ut unigenitus Filius ad nos veniens, suo 115.0252C| cruore nos redimeret, juxta quod Apostolus ait: « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Unigenitum suum daret pro nobis (Joan. III). » Qui in passione, pro nobis laborans, aiebat: « Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? (Psal. XXI.). » Unde Suph effundens dicitur, quia ad nos sinus suae pietatis eum de coelestibus effudit, ut semetipsum exinaniret, atque quodammodo effunderet, et genus humanum liberaret. Unde per Salomonem in Canticis canticorum dicitur: « Unguentum effusum est nomen tuum (Cant. I). » Nomen ergo Dei unguentum effusum est, quando ab immensitate divinitatis suae, ad naturam nostram se exterius effudit, et ab eo quod erat invisibilis, visibilem se reddidit. Si enim se non effunderet, nequaquam nobis se innotesceret. De qua 115.0252D| effusione Paulus ait: « Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit (Philip. II), » et reliqua. Quod Paulus ait exinanivit, hoc Salomon dixit, effudit. Qui jure Ephrataeus dicitur, Ephrataeus frugifer interpretatur. Quod bene eidem unigenito Dei Filio convenit: ipse enim omnibus donis Spiritus sancti et virtutibus abundans habetur. Hinc Isaias ait: « Requievit super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis (Isa. II), » et reliqua. Sequitur: « Habuitque uxores duas, nomen uni Phenenna, et nomen secundae Anna. Fueruntque Phenennae filii. Annae autem non erant liberi, » et reliqua. Istae duae uxores, 115.0253A| Anna videlicet, quae interpretatur gratia, et Phenenna, quae dicitur conversio, geminae plebis, hoc est Ecclesiae gentium et Synagogae, praetenderunt imaginem. Phenenna namque Synagogae typum praelibabat quae fecunda primum in filiis exstitit, quos Deo per praedicationem legis generare videbatur. Sed quia conversa est a fide patriarcharum et prophetarum ad infidelitatem, infecunda permanet. Anna vero sterilis, quae interpretatur gratia, Ecclesiam significabat gentium, quae gratia sancti Salvatoris cognoscitur esse redempta. Juxta quod Apostolus ait: « Gratia enim Dei salvi facti estis per fidem, et non ex vobis, donum Dei est (Ephes. II). » Et iterum: « Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecutam misericordiam 115.0253B| consecutam (Rom. IX), » etc. Quae sterilis dicitur, juxta quod scriptum est: « Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis, quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isa. LIV). » De qua etiam Psalmista ait: « Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem (Psal. CXII). » Quae olim sterilis a fecunditate prolis spiritualis, nunc Deo spirituales filios per fontem baptismatis, et gratiam Spiritus sancti gignere non desistit. De qua in Canticis canticorum Apostoli dicunt: « Soror nostra parvula est, et ubera non habet (Cant. VIII). » Quid faciemus sorori nostrae, in die quando alloquenda est: Parvula, inquiunt, est quia mysterium praedicationis nondum sufficit subire, ut filios generans ab intimis mysteriis, 115.0253C| vel ut ex uberibus nutrire possit. Quid ergo tibi videtur, o Synagoga, de sorore nostra faciendum, quando alloquenda est, id est per verbi mysterium ducenda ad fidem, ut quae modo sterilis videtur possit fecunda spiritualiter filios generare? Synagoga tacente, ipse sponsus sive Apostoli quid fieri debeat, respondent: Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea, id est scientiam divinarum Scripturarum, ut possit non solum protegere infirmos, sed etiam docere indoctos, ne semper sterilis permaneat. Ista enim quanquam tunc uxor esset in praedestinatione divinae gratiae, juxta quod sponsus loquitur de ea: « Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea (Cant. I), » id est, tu adhuc in curribus Pharaonis subintus serviebas, 115.0253D| subintus currebas in gentilitate, sed ego attendi quid de te per praedestinationem fecit: « Equitatui meo te assimilavi, » id est electis meis te similem attendi. Tamen quia nondum sponsus eam proprio sanguine redemerat, nec desponsaverat, sterilis habebatur, quia ei per fidem conjuncta non erat, sed Synagoga ei quodammodo filios per legem, ut diximus, parere videbatur. Haec enim breviter tangendo, ut diximus, sed in consequentibus post aliqua quae interpolata videntur, in historia prolata plenius describere conabimur. Erant alibi duo filii Heli, Hophni et Phinees, sacerdotes Domini. Quia historia luce clarius patet, ad spiritalem intellectum transducimur. Hophni namque, qui interpretatur 115.0254A| discalceatus sine insania conversionis: et Phinees quoque, qui dicitur os mutum, scribas et Pharisaeos significant Judaeorum. Qui bene filii Heli dicuntur, qui typum tenebat sacerdotii Judaeorum propter sacrificia carnalia legis et sacerdotii ipsorum. Ipsi enim scribae et Pharisaei dum suam, juxta Apostolum (Rom. X), voluerunt statuere justitiam, et justitiae Dei contemnentes, noluerunt esse subjecti, nec ipsum recipere quem lex et prophetae praedixerunt esse venturum, degenerantes a fide patriarcharum et prophetarum, ad insaniam infidelitatis conversi, os mutum meruerunt habere, a vero sacerdotio Christi et confessione veri sacerdotis, de quo scriptum est: « Juravit Dominus et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum 115.0254B| ordinem Melchisedeh (Psal. CIX). » Et quia Ecclesiam sibi, proprie quae Christo debebatur, qui erat verus sponsus, tanquam propriam vindicare voluerunt, et noluerunt suscitare semen fidei in nomine defuncti fratris, id est Christi, juxta quod in lege scriptum erat, non meruerunt esse in sorte eorum. De quibus ait Apostolus: « Et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI). » Et de quibus per prophetam dicitur: « Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant bona (Rom. X). » Et ideo nudi et discalceati a vera fide et dignitate sacerdotii remanserunt. Quod pertimescebat agere Joannes quando dicebat eis, « Non sum ego Christus: venit enim fortior me post me, cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti ejus (Joan. I). » Ac si diceret: Ego redemptoris 115.0254C| vestigia denudare non valeo, quia nomen sponsi mihi immeritus non usurpo. Quod quia scribae et Pharisaei indebite usurpare conati sunt videlicet nomen sponsi sibi et non Christo tribuere, et insuper e contrario contempserunt, imo in faciem conspuere non dubitaverunt: jure nomen illorum dicitur domus discalceati, sicut in lege scriptum est (Deut. XXV). Ac per hoc nudi remanserunt ab omni dignitate, et discalceati ab exemplis patriarcharum et prophetarum. Unde Silo quidem eis congruit, ubi sacerdotes fuisse leguntur. Silo namque dimissio ejus, vel petitio interpretatur: quia enim ipsi expetierunt Pilatum, ut dimitteret Barabbam, et Jesum traderet eis (Matth. XXVII). Unde ad insaniam crudelitatis conversi, clamabant dicentes: « Si dimittis eum, non es 115.0254D| amicus Caesaris (Joan. XIX). » Et item: « Crucifige, crucifige eum (Luc. XXIII). » Merito dimissi fuerunt, et derelicti a Deo, exuti ab omni bonitate, traditi sunt gentibus, et amiserunt sacerdotium et regnum, et torpore infidelitatis nudi, frigescunt inter gentes. Sequitur: « Dedit ergo Elcana Phenennae et filiis ejus et filiabus partes. Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. » Jam enim superius inculcavimus quod Phenenna typum tenuit Synagogae, quae a Deo quidem partes cum filiis et filiabus (quantum juxta anagogen pertinet) percepit, videlicet temporalia bona terrae promissionis. Juxta quod per Psalmistam dicitur: « Dedit eis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut custodiant 115.0255A| justificationes ejus, et legem ejus requirant (Psal. CIV): » et quia primum credita sunt illis eloquia Dei, et legislatio, et testamentum, et repromissio, et reliqua. Quanquam ingrata fuisset, Annae autem dedit partem unam tristis. Pars enim ista quam conditor rerum Annae, hoc est Ecclesiae gentium contulit, naturale ingenium possumus accipere, per quod Deum agnoscere poterat. De quo praedicator egregius ad Romanos describens ait: « Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I). » Sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas: unde de sapientibus hujus mundi praemisit, dicens: « Quia quod notum est Dei, manifestum est illis (Ibid.). » Deus enim illis manifestavit, sed bene ait, tristis, quia Dominus 115.0255B| concluserat vulvam ejus. Denique quia spiritualiter Deo generare filios non poterat anxie ferebat, scilicet quia nondum advenerat tempus miserendi ejus, ut a sua sterilitate aperiretur, et spirituali gratia fecundaretur. Cujus fecunditatem longe considerans Isaias, clamabat: « Laetare, sterilis, quae non paris (Isa. LIV), » et reliqua. Post hanc sterilitatem, tristis erat Ecclesia, quia non solum non pariebat filios, verum etiam a gratia Dominicae incarnationis, et ab amissione legis sterilem se videbat. Sed ut hoc perpendere potuisset, per naturale ingenium intellexit. Quia ipsam Dominus diligebat, scilicet non qualis tunc erat, sed qualis in praedestinatione futura erat. Sed quia hanc praedestinationem et futuram gratiam Synagoga ignorabat, gentilitatem despiciebat, 115.0255C| et insuper etiam odio insequebatur. Nam sequitur: « Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, intantum, ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam ejus. » Nulli igitur legenti dubium est, quod Synagoga Judaeorum Ecclesiam gentium persecuta est, et propter idololatriae cultum contemnebat et exprobrabat. Denique etiam ipsa primitiva Ecclesia ignorans mysterium salvationis ipsius, Petrum redarguere volebat, quare ingressus esset ad Cornelium et manducaret cum gentilibus. Sed Petrus cum divinam gratiam eis retulisset, glorificaverunt Deum (Act. II). De qua etiam despectione idololatriae, Ecclesia ex gentibus Synagogae respondit, dicens: « Noli me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol (Cant. I). » Ac si aperte 115.0255D| dixisset: Inde fusca sum, unde peccatrix, quia me sol decoloravit, id est creator meus in errore positam me deseruit, et radios suae districtionis subtraxit. Ego in errorem lapsa sum, unde et subjungit: « Filii matris meae pugnaverunt contra me (Ibid.). » Filii matris, immundi intelliguntur spiritus, quia ab una gratia benignitatis et potentiae Dei, nos et angeli conditi sumus. Et ex eo quod rationales sumus, quasi quamdam societatem fraternitatis habemus: quia tamen cadentes angeli, et ante adventum Salvatoris, et quotidie contra Ecclesiam gentium bellum gerunt, dicat: « Filii matris meae pugnaverunt contra me. » Ac si dicat, quia creator meus in gentilitate me deseruit, « filii matris meae pugnaverunt contra me. » 115.0256A| Noli me despicere, o Synagoga, quia si nigra sum per meritum, formosa sum per divinae praedestinationis gratiam. Sed ideo Synagoga contemnit Ecclesiam, quia attendebat qualis erat, sed ignorabat, ut diximus, qualis futura erat. Verum postea considerans Ecclesiam per naturale ingenium ornatam, divina scilicet illustratam gratia venire ad Christum, ait: « Quae est ista, quae ascendit per desertum sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? » (Cant. CXI.) Nam admiratur quomodo gentium populus, nullo circumcisionis mysterio emundatus, nullis prophetarum admonitionibus instructus, subito ab infimis voluptatibus per desertum gentilitatis et idololatriae, ad alta virtutum culmina, et ad amplexus sponsi ascendisset. 115.0256B| Et bene ait: « Sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii, » id est igne amoris accensa, vel omni nisu virtutum ad coelestia tendit. Per myrrham, mortificatio carnalium voluptatum. Per thus, puritas orationum: et in diversis pulveribus pigmentarii omnium virtutum odor accipitur. Unde alibi stupens Synagoga dicit, « Nescivi, anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab (Cant. VI). » Ac si dixisset, Nescivi, o Ecclesia gentium, dona gratiae spiritualis in te esse, sed anima mea conturbavit me propter inductionem Novi Testamenti, et evangelicae quadrigae. Aminadab quippe interpretatur populus meus spontaneus, id est Christus qui sponte gratiam suam contulit Ecclesiae, qui per totum jam vehitur orbem. 115.0256C| Sed quia eamdem gratiam nondum adhuc perceperat Ecclesia, sed sterilis permanebat et tristabatur, recte subinfertur: « Porro illa flebat, et non capiebat cibum. Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quamobrem affligitur cor tuum: Nunquid non ego melior sum tibi quam decem filii? » Ait enim: « Porro illa flebat et non capiebat cibum. » Hoc est quod beatus Job ex eadem Ecclesia gentium, quae adventum sui Redemptoris desiderabat loquitur, dicens: « Nunquid rugiet onager cum habuerit herbam? » (Job. VI.) Quid per onagrum, id est agrestem asinum, nisi gentilis populus designatur? quem sicut natura extra stabula disciplinae edidit, ita vagus in voluptatum suarum campo permansit. Vita namque beati Job attestante, cognoscimus 115.0256D| exspectasse Redemptoris adventum multos etiam ex gentilibus. Herba ergo onagri est haec ipsa mediatoris incarnatio, per quam ipsa gentilitas jam satiatur. Quia enim per prophetam dicitur: « Omnis caro fenum, universitatis conditor ex nostra substantia carnem sumens fenum fieri voluit, ne nostra in perpetuum fenum caro remaneret (Isa. XL). » Tunc ergo herbam onage. invenit, cum gentilis populus gratiam divinae incarnationis accepit. Sed quia diu vota electorum gentilium dilata sunt, longo tempore redemptionem suam exspectando gemuerunt, et non meruerunt eamdem gratiam percipere, qua fecundarentur et saturarentur illo cibo de quo Dominus ait: « Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem 115.0257A| meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI). » Bene dictum est: « Porro Anna flebat, et non capiebat cibum. » Et quia Ecclesia perseveravit in prece pro eadem Redemptoris gratia, tandem ipse per mysterium suae incarnationis consolationem adhibuit. Unde et dicitur: « Anna, cur fles? nunquid non ego melior tibi quam decem filii? » Verum est, inquam, verum quod loquitur sermo divinae consolationis: melior est Ecclesiae vir suus, Dominus scilicet Christus, quam decem filii. Decem namque filii illi significantur, quos per legem Synagoga Deo edere videbatur, sed multoties plus eum diligit, imo gratiam Evangelicae praedicationis, quae per ipsum data est, quam illos quos carnaliter pariebat. Diligit ipse Ecclesiam, et diligitur. Scriptum namque est: « Dilectus meus 115.0257B| mihi, et ego illi (Cant. II). » Adeo diligit Ecclesia Christum, ut non solum omnia contemnat pro ipso, adversa scilicet et prospera mundi, verumetiam mori non formidet pro dilectione ejus. De cujus dilectione (quanquam aliter intelligatur) in Canticis canticorum dicitur, « Fortis est ut mors dilectio (Cant. VIII), » sed quia Ecclesia in eadem gratia atque dilectione quam percepit, perseveravit, recte quibusdam interpositis de ipsa dicitur, vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati. Nequaquam enim Ecclesia a cognitione fidei, et dilectione sui Redemptoris immutata est, neque evelli in diversa declinando potuit, ab ipsa devotionis gratia quam percepit. Caeterum quantum ad historiae fidem pertinet, bene ait: « Vultusque ejus non sunt amplius 115.0257C| in diversa mutati. » Videlicet quia quod ad Deum postulavit, ex fide credens, adipisci se non dubitavit: sive quia in vero affectu compunctionis permansit, usque dum adepta esset quod postulavit. Hic enim datur exemplum orandi, quia videlicet quisquis exaudiri desiderat, talis debet perseverare, qualis in oratione inveniri se exoptat. Et si semel compunctionis gratiam percipit per puritatem mentis, debet in eadem munditia mentis persistere, et a nullo deviare per lasciviam, donec ad affectum voluntatis, quod petit, perveniat. Imo donec prolem divinae contemplationis consequatur. Et si hoc voluerit non sufficit semel compungi, sed sedulo per compunctionis gratiam emundari, juxta quod per Psalmistam dicitur: « Constituite diem solemnem in confrequentatione, 115.0257D| usque ad cornu altaris (Psal. CXVII). » Dies solemnis est Domino, compunctio cordis nostri. Sed tunc in confrequentatione dies constituitur, cum ad lacrymas pro amore Domini assidue mens movetur. Cui velut si diceremus, quandiu? subjungit, dicens « usque ad cornu altaris. » Cornu altaris est exaltatio sacrificii interioris, hoc est contemplatio divinae visionis. Inde est quod anima quae jam per amorem compungi desiderat, in Canticis canticorum, ait: « Osculetur me osculo oris sui (Cant. I). » Toties enim anima osculatur Deum, quoties in ejus amore compungitur. Ait enim, « Osculetur me osculo oris sui. » Ac si aperte dicat: « Tangat me gratia compunctionis suae, » vel certe, « osculum oris ejus 115.0258A| est » perfectio pacis intimae, ad quam cum pervenerimus, nihil remanebit amplius quod quaeramus. Et ideo debemus in eadem gratia compunctionis tanquam Anna permanere, et non vultum in diversa mutare, donec perveniamus ad prolem divinae contemplationis. Nos hactenus ista de Elcana, et duabus uxoribus ejus, ac partibus earum, et caetera quae inseruimus, prout intelligere potuimus, et a traditore didicimus, describere conati sumus. Quae si cui displicuerint, et melius invenire potuerit: nos sequenda judicavimus, quia magis decrevimus alterius sensum sequi, quam pertinaciae deservire. Caeterum, his descriptis, ad ea quae sequuntur, Domino favente, stylum vertere conabimur: sed prius notandum quia nonnulli juxta ethicam disciplinam, id est moralem 115.0258B| quam aliter tropologiam nominant, Elcanam, qui interpretatur Domini possessio, sanctum quemlibet et perfectum praedicatorem intelligi volunt, cujus mentem Dominus possidet. Per duas vero uxores, Phenennam videlicet et Annam, activam et contemplativam vitam designant, Phenenna namque fecunda in filiis, quae dicitur conversio, activam; Anna vero sterilis, quae interpretatur gratia ejus, contemplativam designat vitam. Activa enim vita est, panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis quibusque expediant, dispensare. Quae non immerito significatur per Phenennam fecundam, quae interpretatur conversio, quia activa 115.0258C| multas habet actiones quibus subvenire potest proximis. Ad quas necesse est, ut sollicite convertatur. Est enim fecunda in filiis et filiabus, quia fortia licet infirma videantur, in comparatione contemplationis gignit opera pariter infirma, quae significantur per filios et filias. Contemplativa vita est vero, charitatem Dei quidem et proximi, tota mente retinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli desiderio conditoris inhaerere, ut nihil jam agere libeat, sed calcatis curis omnibus ad videndam faciem sui conditoris animus inardescat. Haec enim significatur per Annam, quae interpretatur gratia, sed sterilem. Bene itaque sterilis dicitur, quia contemplativa vita prout est nullus penetrare valet. Sive quia nullus eam perfecte praedicare sufficit quod sentit, ut eam praedicando 115.0258D| plures filios gignere possit. Unde non immerito per Annam, quae interpretatur gratia, figuratur: quia nemo ad ipsam pervenire sufficit, nisi per divinam gratiam. Sed bene duas uxores habuisse describitur, quia perfectus quilibet praedicator non est, nisi utramque vitam exercere noverit. Debet ex amplexibus Phenennae, transire ad complexus Annae: quia debet se prius exercere in activa, ut dum multos filios generaverit, possit postmodum ad contemplativam vitam arctius accingi, et toto desiderio in ejus contemplatione immorari, et perfecta opera gignere. Quibus uxoribus et filiis et filiabus partes tribuet: quia summus vir sive infirma, seu creaverit fortia opera, semper studet et in activa et in contemplativa vita desudans 115.0259A| amplius laborando, virtutibus virtutes subnectere ut perfectus inveniatur quandoque in contemplatione. Et ideo qui vult effici possessio Dei, has duas ducat uxores: activam scilicet primum, ac deinceps transeat ad contemplativam. Seu, ut aliter dicamus, conjungat sibi eam, quae nobilior est, Annam, hoc est gratiam. Haec enim prima conjungitur homini per fidem, ubi Apostolus ait: « Gratia enim Dei salvi facti estis per fidem (Ephes. II). » Secundo conjungatur Phenennae, id est conversioni, quia post gratiam credulitatis, sequi debet emendatio morum. Prima filios generat Phenenna, quia primi fructus proferuntur per conversionem. Nisi enim convertamur a malo, non poterimus effici patres de Anna, et generare Samuelem, qui hic interpretari potest, ubi 115.0259B| ipse Deus. Ubi enim spiritus gratiae est, ibi dicitur Deus. Unde Paulus ait: « Et cadens in faciem, adorabit Deum, dicens: Vere, Deus in vobis est (I Cor. XIV). » Et ideo nisi praecedant opera conversionis, non possumus dona divini Spiritus generare. Et hoc orandum est sed sciendum est quia Deus non voce tantum invenitur, sed corde. Unde beatus Job loquitur, dicens: « Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum Omnipotens audiat? » (Job. XXXI.) Non ait, preces, sed « desiderium meum. » Vere quippe postulatio non in voce oris est, sed in cogitationibus cordis. Hinc est quod ad Moysen dicitur: « Quid clamas ad me? (Exod. IV) » cum penitus nihil loqueretur. Hinc est quod Anna superius ore quidem tacuit, et tamen tot sui desiderii voces emisit. Sicut scriptum 115.0259C| est: « Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur. » Hinc Dominus in Evangelio dicit: « Intra in cubiculum tuum et, clauso ostio, ora Patrem tuum, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI). » Clauso quippe ostio, petit in cubiculo, qui tacenti ore in conspectu supernae pietatis fundit affectum mentis. Et vox auditur in abscondito, cum per sancta desideria silenter exauditur. Unde dicitur: « Desiderium pauperum exaudivit Dominus. » Et quia Anna ita Dominum postulavit, exaudiri pro filio promeruit. « Quae concepit et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum (Psal. IX). » Sic nimirum sancta Ecclesia orans per naturalem intellectum, gratiam fidei et mysterium incarnationis, 115.0259D| corde concepit, et ore confessionis gignere promeruit. Nam, juxta Apostolum: « Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). » Hinc est quod ad Cornelium angelus ait: « Corneli, exauditae sunt orationes tuae, et eleemosynae tuae in conspectu Dei (Act. X), » etc.-- « Quem filium vocavit (inquit) Samuelem. » Samuel, qui interpretatur nomen ejus Deus, Annae videlicet primogenitus et prophetiae gratia decoratus, quis alius intelligendus est, nisi Dominicus homo, Dominus scilicet ac Redemptor noster? De ipso enim scriptum est: « Omnipotens ipse veniet et salvabit nos (Isa. XXXV). » Ipse etiam propheta dictus est, juxta quod Moyses ait: « Prophetam suscitabit Dominus Deus, tanquam 115.0260A| meipsum audietis (Deut. XVIII; Act. III, 7), et reliquis denique ipse de semetipso dicit: « Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII). » Cui itaque Samuelis valde congruit interpretatio nominis, quia ipsum Deum et hominem confitetur omnis Ecclesia. De qua subnectitur.
« Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini, et adduxit eum in domum Domini in Silo. » Bene ait: « Postquam ablactaverat, » quia videlicet Anna, id est sancta Ecclesia ex nationibus. De quibus Dominus ait: « Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient (Joan. X). » Prius lacte enutrivit filium, quem corde concepit per fidem, id est 115.0260B| simplici intellectu in suis auditoribus. De quo Paulus apostolus ait: « Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). » Scilicet quia mysterium incarnationis et crucis et praecepit et praedicavit. Unde idem egregius praedicator iterum dicit: « Nihil me judicavi scire inter vos, nisi Christum Dominum Jesum, et hunc crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. II). » Et recte « in vitulis tribus. » Tres enim vituli, tria, ut nobis traditum est, tempora significant. Ante legem videlicet, sub exemplis patriarcharum, et sub lege, sub dictis prophetarum scilicet, quibus praefiguratus est Dominus, et eum exspectabat Ecclesia et ideo tristabatur, quia gratiam incarnationis nondum habebat. In tertio tempore gratiae, eo apparente, jam et fidem percepit 115.0260C| credendo, et praedicationem quodammodo praesentavit, quia manifeste se credidit. Unde et sequitur, « et in tribus modiis farinae. » Per tres modios farinae, tres virtutes in unitate fidei compactas accipere debemus, fidem videlicet, et spem, et charitatem, quas perfectas obtulit Ecclesia; seu tres modii farinae, tres accipiuntur filii Noe, quos plures credens Ecclesia perduxit ad fidem, atque Deo obtulit confitendo. Nonnulli etiam in farina modiorum, corpus Domini accipiunt: et in amphora vini, sanguinis mysterium ipsius, quae mysteria quotidie celebrat Ecclesia offerendo, et sumit ore ad imitandum. Haec sunt enim dona quae pro puero offert Ecclesia gentium, ut ostendat se puerum genuisse, id est, percepisse se veraciter perfectam fidem Christi, et eam 115.0260D| se operibus demonstrare velle. « Et adduxit eum in Silo in domum Domini. » Quia cum eadem perfecta fide mysterii incarnationis Christi, et crucis trophaei, junxit se primitivae Ecclesiae ex Synagoga Judaeorum, quae domus Dei dicta fuerat. De qua dictum est: « Domum tuam decet sanctitudo (Psal. XCXII). » Dicamus et aliter secundum opiniones aliquorum. Nam quod ait: « Adduxit eum secum postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, » in Hebraeo, ut aiunt, non tribus modiis, sed modio farinae haberi dicunt, et apud Latinos scriptorum vitio putant depravatum, et non contra legis praeceptum tres modios obtulisse: quia ibi praecipitur, ut mense primo offerrent similae oleo conspersae tres decimas 115.0261A| per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum. Haec vero decima, decima pars erat ephi: unde datur intelligi, quod non potuerit tres modios farinae cum tribus vitulis offerre, sed novem decimas, quibus secundum Hebraicam mensuram unus efficitur ephi. Caeterum allegorice, quod noluit illum ducere ad domum Domini antequam ablactaretur, significat matrem Ecclesiam quemlibet filiorum suorum non ante ad sacerdotium provehere, quam illum a lacte infantiae et parvitate sensus educatum, effecerit capacem spiritalis doctrinae. « Omnis enim, ut ait Apostolus, qui lactis est particeps, expers est justitiae sermonum (Hebr. V). » Offert eum in tribus vitulis, et modio farinae, et amphora vini, hoc est in sacrificio piae confessionis, in exercitio 115.0261B| bonae operationis, et gratia sacrae eruditionis, et fide sanctae Trinitatis pleniter instructum. Qui potest dicere cum propheta: « Reddemus Domino vitulos labiorum nostrorum (Osee, XIV), » et jugiter in domo Dei permanens, offerat digne sacramentum corporis et sanguinis Domini. Sequitur
« Oravit Anna, et ait: »
CAPUT II.
« Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. » Hinc enim jam manifestissime Anna in cantico suo mutationem, sicut superius praediximus, Veteris Testamenti, vel sacerdotii, in Novum Testamentum vel sacerdotium, qui est Christus, prophetare videtur: quanquam nonnulli 115.0261C| non prophetasse dicant, sed tantummodo propter filium impetratum, Deum exsultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait, « arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt fortitudine, et repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. Donec sterilis peperit septem, et quae multos habebat filios, infirmata est. » Numquid ipsa peperit septem quamvis sterilis fuerit, unicum habebat quando ista dicebat, sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod extremo posuit, dat virtutem regibus, et exaltabit cornu Christi sui. Unde dicebat, si non prophetabat? Conticescant ergo Judaei, taceant multi, qui hoc juxta 115.0261D| historiam pro accepto filio dictum putant. Dicat Anna prophetando, prospiciens in se fecunditatem Ecclesia dicat. Dicat etiam Ecclesia Christi, civitas regis magni gratia plena, prole fecunda, dicat: « Exsultavit cor meum in Domino. » Cor enim sanctae Ecclesiae non in rebus transitoriis exsultat: quia potest quis gaudere in carnalibus, non gloriatur ex jucunditate terrenarum rerum, sed in Domino; juxta quod Paulus commonet dicens: « Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I). » Hinc enim in Canticis canticorum, ex voce electorum dicitur: « Exsultabimus et laetabimur in te (Cant. I). » Ac si aperte dicatur: Non in nobis sed in te exsultabimus et laetabimur, quia dum fortiores ad contemplanda sublimia pervenisse cognoscimus, 115.0262A| spem nos infirmi in te, de venia peccatorum, sumimus. Unde recte subinfertur, « Et exaltatum est cornu meum in Deo meo. » Quid igitur per cornu Ecclesiae nisi regnum ipsius accipere debemus? Sicut enim cornu carnem excedit, ita regnum sanctae Ecclesiae adversa hujus mundi et desideria carnis transcendit. Sed hoc regnum in Domino exaltatum dicitur, quo ab ipso ubique sublimatur. Quod regnum primitiva Ecclesia intra fines Judaeae angustatum habuit, sed jam dilatatum per gentes atque sublimatum habetur. Unde per prophetam ei dicitur: « Dilata locum tentorii tui, longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida, et pelles tabernaculorum tuorum extende (Isa. LIV). » Ad dexteram enim et ad sinistram penetrabis, et locum tuum gentes 115.0262B| haereditabunt. Quod per Apostolum dilatatum atque extensum est. Sed regnum Synagogae Ecclesia gentium percepit, quae de suis praedicatoribus gratulabunda in sequentibus loquitur, dicens: « Dilatatum est os meum super inimicos ejus. » Itaque Ecclesiae praedicatores sancti intelliguntur, quorum praedicatio vel fides dilatata est super inimicos ejus, quia videlicet excessit scientiam scribarum et haereticorum, et maxime persecutorum, juxta quod per prophetam (Isa. LIV) ei repromissum fuerat: « Et lingua resistentium tibi in judicio superabis. » Non enim in angustiis pressurarum, juxta Apostolum (II Tim. II), sermo Dei est alligatus, videlicet, quia laetata est Ecclesia in salutare Dei. Salutare Dei, Filium Dei dicit, de quo Simeon, suscipiens in ulnas, ovans, 115.0262C| aiebat: « Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, secundum verbum tuum: Quia viderunt oculi mei salutare tuum: Quod parasti, ante faciem omnium populorum (Luc. II). » Et de quo patriarcha Jacob loquebatur, dicens: « Salutare tuum exspectabo, Domine (Gen. XLIX). » Cujus magnificentiam ac potentiam considerans, ait:
« Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster, » et reliqua. Bene dictum est: « Non est sanctus, ut est Dominus, » quia nullus ejus sanctitati se comparare valet. Distinctione utitur, ut dixit Dominus, sed nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et justificans. Nam hoc considerabat Psalmista quando dicebat: « Quis in nubibus 115.0262D| aequabitur Domino, aut quis similis Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII)? » Unde et merito subinfertur: « Neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster. » Quia nemo fit sanctus, nisi ab ipso sanctificatus fuerit. Et non solum sanctus, sed nec consistere valet, nec aliquam fortitudinem habere, nisi ab ipso perceperit. Hinc Paulus apostolus ait: « Quoniam in ipso vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII). » Hinc suis discipulis ipsa Veritas ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Et si sunt qui dicuntur dii multi et domini multi, nullus tamen eorum est, naturaliter id quod Deus est. Quid est enim umbra ad comparationem corporis, et fumus ad comparationem ignis? Hoc perpendens 115.0263A| Abraham, quando cum Domino loquebatur, dicit: « Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis? (Gen. XVIII.) » In comparatione tantae majestatis, cum dives esset, nihil aliud nisi cinerem et pulverem se esse cognovit. Quod scribae et Pharisaei, caeterique reproborum humana sapientes, considerare contemnunt. Unde de eis subjungitur:
« Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes. Recedant vetera de ore vestro, » etc. Redarguit sancta Ecclesia Judaeos et sapientes hujus saeculi, extollentes se contra scientiam Dei, ne superbe sapiant, nec prave de Deo sentiant, sed humilia et sapiant et loquantur. Scriptum namque est: « Dominus in coelo, et tu super terram (II Mach. XV). » Ideo pauci sint sermones tui. Recedant, inquam, 115.0263B| vetera legis de ore ipsorum, et caetera quae ad veterem hominem pertinent, id est ad carnalem conversationem. Sed scientiam quae ex Deo est, inquirere satagant, non sint humana et carnali scientia legis gloriantes, et non exeat vaniloquium de ore ipsorum, et sciant quia nemo potest habere, nisi ab ipso perceperit, scientiam veritatis: « quia ipse est scientiarum Dominus, et ipsi, necesse est, ut praeparentur bonae cogitationes. » Quia scriptum est: « Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu. Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Sap. I). » Et spiritus scrutatur etiam profunda Dei (I Cor. II). Verum quia Judaei gloriantes 115.0263C| in lege, altiora se quaerentes, et nescientes quia Deus est scientiarum, et arbiter conscientiarum, et carnaliter sapientes, ita agere despexerunt, a fastu suae superbiae corruentes, humiliati sunt. Nam sequitur:
« Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. » Arcus enim nomine, in sacro eloquio, aliquando dies judicii, juxta quod per Psalmistam dicitur: « Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX). » Aliquando vero sacra eloquia designantur, sicut per eumdem Prophetam dicitur: « Arcum suum tetendit et paravit illum, et in ipso paravit vasa mortis 115.0263D| (Psal. VII), » etc. Aliquando autem malorum insidiae, et intentiones figurantur perversorum, sicut in Psalmo legimus: « Intenderunt arcum suum, rem amaram (Psal. XXXVI). » Unde et in hoc loco dicitur: « Arcus fortium superatus est. » Denique quia Judaei duritiam legis, velut cornua arcus corda Novi Testamenti, flectere noluerunt, sed carnaliter sapere, et praedicationem Salvatoris conati sunt suis perversis intentionibus superare, et prave de ipso sentire, atque Ecclesiam ipsius contemnere, et parare arcum suum rem amaram, et propterea dejecti sunt atque humiliati. Bene dictum est: « Arcus fortium superatus est. » Id est intentio Judaeorum perversa, quia prave senserunt, ex Veteri Testamento prolata, in Novo infirmata est. Quia ex hoc quod carnaliter 115.0264A| in lege gloriati sunt, et ea quodammodo defendere superbe voluerunt, infirmati sunt, et malum quod de pharetra sui livoris intendere voluerunt, in ipsos conversum est, juxta quod alibi scriptum est: « Conversi sunt in arcum pravum (Ps. LXVII). » Arcus enim a quo intenditur, ad ipsum convertitur: quia pravitas malignae intentionis, quam de pharetra sui livoris exerere Judaica perfidia voluit, in eam conversa est, quia sua malitia infidelitatis damnata exstitit, et gratiam fortitudinis qua gloriabatur posse sine adjutorio divino humana sufficientia legem implere, amisit, et eamdem gratiam valetudinis credentes, ex gentibus qui prius infirmi videbantur esse, Domino largiente, perceperunt, sicut subnectitur: « Et infirmi accincti sunt robore. » Videlicet populi gentium, 115.0264B| qui de suis virtutibus nihil praesumentes, in Domini sunt justitia roborati. Ex quorum voce Psalmista loquitur dicens: « Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. VI). » Et iterum: « Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea (Psal. LVI). » Infirmus erat populus gentilis, quando alienus a testamento Dei fuerat. Hinc Salomon de eadem gentium infirmitate ait: « Lepusculus plebs invalida, quae collocat in petra cubile suum (Prov. XXX). » Plebs est invalida natio gentium fidelis, quae in suis viribus nil fidens, sed in auxilio sui Redemptoris sperare didicit. Et hoc est illi in petra collocare cubile. « Petra autem, inquit Apostolus, erat Christus (I Cor. X). » Cujus praesidio ut aversos vitet incursus, Domino dicere 115.0264C| novit cum Psalmista: « Esto mihi in lapidem fortissimum, et in domum munitam, ut salves me (Psal. LXX). » Unde bene de abjectione Judaeorum et salute gentium subinfertur:
« Repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. » In Graeco ita habetur: « Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. » Repleti prius, seu pleni panibus Judaei intelliguntur, qui minorati sunt: quia videlicet credita sunt illis eloquia Dei, quae per panes designantur, quibus satiari videbantur prius. Sed quia spiritaliter intelligere, nec etiam ipsum, qui de semetipso ait: « Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI), » recipere noluerunt qui multa beneficia signorum atque miraculorum eis contulit, 115.0264D| et ingratus apparuit. Ideoque dum hi superbirent, et et terrena saperent, de majoribus minores effecti, pro eisdem panibus elocati, a propriis sedibus sunt evulsi. Quia dum carnaliter legem voluerunt defendere, et se subtraxerunt ne crederent in Salvatorem, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis, terrena tantum sapere voluerunt, et locum, et gentem, et ipsa eloquia Dei perdiderunt, juxta quod Dominus eis comminatus est, dicens: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI). » Hinc Apostoli aiunt: « Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ex hoc ibimus ad gentes (Act. XIII). » De 115.0265A| quibus subjungitur, « et famelici saturati sunt. » Famelici enim gentiles intelliguntur, qui prius esuriebant panem verbi Dei. Sed quia Judaei a propriis sedibus elocati sunt, et esuriem sustinuere, juxta quod per prophetam olim dictum fuerat: « Mittam in vobis famem, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos VIII), » ex eodem cibo spiritaliter saturari coeperunt. Unde et in Graeco ita habetur: « Et esurientes transierunt terram: » quia gentes, ad quas ipsa eloquia Dei transierunt, multum esuriendo, non terrena, ut Judaei, sed coelestia sapuerunt. Hinc in libro beati Job scriptum est: « Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus (Job. V). » Judaici enim populi messis, fuerant 115.0265B| sacrae legis eloquia, ex quibus sapienter satiari debuerat, non comedit: quia legem quidem verbotenus tenuit, sed per fatuitatis fastidium, ab ejus intellectu jejunavit. Hujus ergo messem famelicus comedit, quia nimirum gentilis populus verba legis intelligendo edidit, a quibus Judaica plebs sine intellectu laboravit. Hos famelicos fidei Dominus praevidit, cum per Evangelium dixit: « Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). » Sed quia Judaicus populus messem perdidit, recte subjungitur qualiter ipse periit, dum dicitur: « Et ipsum rapiet armatus. » Antiquus hostis Judaicum populum armatus rapuit, quia in eum vitam fidei, fraudulentae suggestionis jaculis exstinxit, ut unde se inhaerere Deo crederet, inde ejus ordinatione repugnaret. 115.0265C| De quo et dicitur: « Et bibent sitientes divitias ejus. » Hujus enim sitientes divitias bibunt, quia fluentis sacrae locutionis, quae Judaicus populus in superbiae ostentatione possederat, conversae gentilium mentes irrigantur. De quibus benedicitur: « Donec sterilis peperit plurimos., et quae multos habebat filios infirmata est. » In Hebraeo et Septuaginta non plurimi, sed septem leguntur: unde Judaei deliramenta fingunt, videlicet quod nato Samuele inquiunt mortuus sit filius primogenitus Phenennae, et singulis Annae filiis nascentibus, singuli filii Phenennae mortui sint. Sed quia stare non potest, praetermittimus, et ad intellectum altiorem properabimus. Nam et in Graeco, ut aiunt, ita legitur: « Sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata 115.0265D| est. » Sterilis enim quae plurimos, sive septem peperit. Ecclesia ex gentibus intelligitur, quae multos filios per fontem baptismatis, et donum Spiritus sancti, qui septiformis dicitur propter septenariam operationem sui, id est sapientiae et intellectus, consilii, et fortitudinis, scientiae, et pietatis, et timoris Dei gignere non cessat. Quae prius sterilis erat in gentibus, sed nunc fecunda gratulatur in Domino, juxta quod olim Isaias praedixerat: « Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium (Isa. XXXV). » Ista enim prius deserta ac solitudo peperit septem. Septenario quippe numero unitas ac universitas perfectionis solet demonstrari, eo quod primo impari, et primo 115.0266A| pari, id est ternario et quaternario numero tanquam ex diverso, unitas tota conficitur. Et ideo per ipsum figurantur universi, quos in unitate fidei sancta Ecclesia per quatuor partes mundi Domino genuit. De ipsa iterum per eumdem prophetam dicitur: « Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Galat. IV). » Deserta diu fuit a sancto Spiritu gentium mater Ecclesia. Nec habuit filios ante gratiam regenerationis, quae postea gentes et populos, Deo in se, ut diximus, operante, generavit: unde subjungitur, « magis quam ejus quae habet virum. » Hoc est Synagoga quae velut jugo viri, ita legis onere premebatur. Aut certe referendum est, quae antequam ejiceretur virum se habere credebat, sed 115.0266B| postquam abjecta est et virum perdidit, Ecclesia fecunda fuit. Hinc per Salomonem dicitur: « Florebit amygdalum, impinguabitur locusta, dissipabitur capparis (Eccl. XII). » Amygdalum quippe florem prius cunctis arboribus ostendit; et quid in flore amygdali, nisi sanctae Ecclesiae primordia designantur? quae in praedicatoribus suis, primitivos virtutum flores aperuit, et ad inferenda poma bonorum operum venturos sanctos, quasi arbusta sequentia praevenit, in qua mox est locusta impinguata, gratia coelesti infusa: sed statim capparis dissipatur, quia dum gratia gentilitatem attingit, Judaea in sua sterilitate remanens, bene vivendi ordinem amisit. De qua adhuc subditur: « Et quae multos habebat filios, infirmata est. » Scilicet Synagoga Judaeorum, et terrena 115.0266C| Jerusalem, quae multos filios carnaliter per legem edere videbatur, quae quia vivificantem Spiritum recipere noluit, in occidente littera infirmata est de qua Paulus apostolus ait: « Littera occidit, spiritus autem vivfiicat (II Cor. III). » Et quia superficiem litterae sequi voluit, spiritalem intelligentiam in incredulis amisit, et infirma permansit: quod in Evangelio praefiguratum est, ubi Petrus auriculam servi principis sacerdotum amputavit (Luc. XXII). Quia videlicet populus Judaeorum principis sacerdotum indebito mancipatus obsequio, adeo ut suasu illorum Barrabam dimitti, Jesum vero peterent crucifigi (Matth. XXVII). In Domini passione dexteram auriculam, id est spiritalem legis intelligentiam perdidit, ut totam litterae intelligentiam audiat in sinistra. 115.0266D| Hinc in Canticis canticorum sponsus Ecclesiae, quam mysterio Crucis redemit, ex infidelitate Synagogae loquitur, dicens: « Sub arbore malo suscitavi te (Cant. VIII), » et reliqua; ac si dixisset: Sub arbore crucis a perpetua morte liberavi te. Sed « ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua, » id est major pars plebis, me negando et Barrabam eligendo, a me reprobata est atque infirmata. De qua recte subinfertur:
« Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. » Mortificat multam in filiis Synagogam scilicet, vivificat sterilem, Ecclesiam gentium. Quamvis possit commodius intelligi eosdem vivificare, quos mortificaverit, idem repetit dicendo: 115.0267A| « Deducit ad inferos et reducit. » Hoc est quod Apostolus ait: « Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. V). » Et iterum: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite (Ibid.), » et reliqua. Sed nunquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Sed hoc in capite Ecclesiae, id est Christo, cujus membra sunt fideles, absque ulla controversia potest accipi, cum quo vitam nostram Apostolus dixit absconditam. Ipse descendit ad inferos, et non est anima ejus in inferno derelicta, sed cito resurrexit a mortuis et reduxit eo Pater ad semetipsum (Psal. XV). De quo inferendo dicitur.
« Dominus pauperem facit et dicat, humiliat et sublimat. » Manifesta est historia cum hoc nobis 115.0267B| certissimum est, videlicet quia humiliat superbos, et exaltat humiles (Luc. I). Sed altiori intelligentia de Domino potest accipi, qui propter nos pauper factus est voluntate Patris: quia sic Deus dilexit mundum, ut ipsum Unigenitum daret pro nobis (Joan. III). Sicut Paulus ait: « Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). » Imo etiam et sua voluntate, ut nos sua paupertate, et hic divites faceret in fide, et illic haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se. Ipse enim ditatus est magnificentia majestatis, « quia in ipso habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II). » De ipso etiam Isaias ait: « Requievit super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus 115.0267C| scientiae et pietatis, replevit eum Spiritus timoris Domini (Isa. II). » Ipse etiam humiliatus est propter nos atque sublimatus, sicut Apostolus ait: « Christus factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II). » Ecce audivimus ejus humilitatem, audiamus et sublimitatem. « Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Ibid.). » De cujus etiam sublimitate subjungitur:
« Suscitans de pulvere egenum et de stercore erigens pauperem. » Pater videlicet de terrae pulvere Filium tam cito suscitavit, juxta quod ipse per Psalmistam postulat, dicens: « Resuscita me et retribuam 115.0267D| eis, ut caro ejus non videret corruptionem (Psal. XL), » secundum quod per eumdem Psalmistam dicitur: « Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. IV). » Ipse etiam, sicut supra dictum est, cum pauper apparuisset, atque egenus in carne ut supra paupertate atque humilitate superaret diabolum superbum, qui rex dicitur super omnes filios superbiae, tamen majestas Dei Patris, de stercore eum sublimavit ineffabiliter, et hoc quare? Quaeris quare? Audi quare: « Ut sedeat, » inquit, « cum principibus et solium gloriae teneat (Matth. XIX). » Principes, sancti apostoli intelliguntur, qui sedebunt cum Christo super duodecim sedes. Sed 115.0268A| Dominus solium gloriae retinet non solum videlicet in aequalitate Patris, sedendo ad dexteram majestatis: juxta quod Apostolus dicit: « Sedet ad dexteram majestatis in excelsis (Hebr. I); » Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit, verumetiam solium gloriae tenebit secundum quod ipse ait: « Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). » « Ipse enim in gloria Patris sui venturus est ad judicium, cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus, et sedebit in sede gloriae majestatis suae, judicans orbem in aequitate (Marc. VIII). » « Sedebunt etiam et principes super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). » Hinc Isaias dicit: « Dominus ad judicium veniet cum senioribus 115.0268B| populi sui (Isa. III). » Hinc Salomon ait: « Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus (Prov. XXXI). » Nobilis ergo erit Dominus, vir sanctae Ecclesiae, in portis suae civitatis, qui videbatur ignobilis, ante tribunal praesidis. Quia etiam nunc a multis contemnendus putatur, quia ubi saeculi finis advenerit, ubi patriae coelestis ingressum aperuerit electis, jam cunctis parebit sublimis. Et solium gloriae tenebit sine fine, quia regni ejus non erit finis (Luc. I). Nam sequitur: « Quia ipse dominabitur a mari usque ad mare (Psal. LXXI), » etc. « Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. » Cardines terrae quatuor climata mundi intelliguntur, videlicet oriens, occidens, septentrio, atque meridies, super quae posuit orbem, quia videlicet 115.0268C| ubique dilatavit Ecclesiam suam. Hinc Psalmista ait: « Ab ortu solis usque ad occasum, laudabile nomen Domini (Psal. CXII). » Hinc iterum scriptum est: « A finibus terrae audivimus laudes justi (Isa. XXIV). » Et iterum de sanctis praedicatoribus: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Quanquam cardines terrae, ut quibusdam placet, ipsi praedicatores intelligantur, super quorum fidem stabilita est Ecclesia. De quibus scriptum est: « Sub quo curvantur, qui portant orbem (Job. XIX) » Ipsi quidem sunt qui alibi columnae dicuntur, sicut scriptum est: « Columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus (Job. XXVI), » videlicet sancti Ecclesiae praedicatores, super quos fabricae Ecclesiae structura 115.0268D| consurgit, sicut alia Scriptura testatur, dicens: « Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei (Apoc. III). » Nam quisquis in Dei opere, recta intentione firmatur, columna in structura fabricae spiritalis erigitur, ut in hoc templo, quod est Ecclesia positus, et utilitate prosit, et decore. Unde de sanctorum praedicatione subinfertur:
« Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent, quia non in fortitudine sua roborabitur vir. » Licet pedes ipsi doctores designentur, sicut per Moysem dicitur: « Qui appropinquant pedibus suis accipiunt de doctrina illius quos Dominus inter scandala persecutorum servavit (Deut. XXXII). » Verumtamen pedes sanctorum incessus 115.0269A| actionis et ipsum opus praedicationis, accipere possumus, quod Dominus in viam justitiae dirigit. De quibus Dominus ipsis praedicatoribus ait: « In quamcunque domum vel civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris (Matth. X; Marc. VI). » Pulvis enim levitas est terrenae cogitationis, a quo ipsi etiam summi praedicatores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus suis solliciti salubribus curis incessanter intendunt, et quasi per itinera mundi imo vix calcaneo terrae pulverem lingant, sed hunc pulverem levitatis quotidie per effusionem doctores abluere festinant lacrymarum. Hinc est quod in Canticis canticorum cum Ecclesia ad officium praedicationis surgere praeciperetur, sponso 115.0269B| respondit, dicens: « Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. VI)? » Ac si aperte dicat: Deserui negotia saecularia tui causa, quomodo repetam illa? Etiam secreta compunctionibus, fletibus ablui, quidquid in incessu praedicationis, et in cogitationibus terrenis reliqui, quomodo immundis sordibus iterum polluar? Sed licet hoc pertimescant electi, pedes eorum a Deo servantur, ut in nulla faece haereticae pravitatis foedentur neque ad pravum aliquod opus dilabantur unde sanctis animabus per Ezechielem dicitur: « Pedes eorum pedes recti (Ezech. I). » Pedes sanctorum pedes recti dicuntur, quia eorum opera ad sequendam iniquitatem non sunt retorta; quia inter fluctus hujus saeculi servantur a Domino. 115.0269C| Sed dum illi servantur, impii e contrario qui eorum praedicationibus contrarii fuerunt, in tenebris conticescent, scilicet: Judaei, qui tenebris infidelitati et ignorantiae involvuntur, et lumen veritatis contemplari non merentur, dum sine divino adjutorio sibi posse sufficere crediderunt, unde et sequitur. « Quia non in fortitudine sua roborabitur vir. » Videlicet propria, sed virtute divina potens est vir, id est gentilis populus; vel potest generaliter intelligi, quia nullus suis viribus bona operari valet, nec diabolo resistere, imo si se contra Dominum erigere tentaverit, bonum si quod habere videtur amittit, quod in ipso primo angelo, et postea in homine demonstratum est. Scriptum namque est: « Non glorietur prudens in prudentia sua, nec sapiens in sapientia 115.0269D| sua, nec dives in divitiis suis: sed qui gloriatur, in Domino glorietur (Jer. IX). » Hinc iterum alibi dicitur: « Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (I Cor. I). » Quod evidentissime ostensum est in Judaeis, de quibus subditur:
« Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in coelis tonabit. » Domini namque adversarii, idem Judaei intelliguntur, qui dixerunt: « Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius (Isa. XI). » Inde est quod postea clamaverunt, dicentes: « Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX). » Super hos enim (ut quibusdam videtur) adversarios, de coelis 115.0270A| Dominus tonavit, quando per apostolos perfida eorum corda terruit. Coelorum igitur nomine, ipsi apostoli intelliguntur, de quibus per Psalmistam dicitur: « Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII). » Per tonitrua vero, comminationes miraculorum, et terrores signorum accipiuntur, quae expleta sunt quando apostoli coeperunt in die Pentecostes variis linguis loqui magnalia Dei, quando Spiritus sanctus in ignis visione super eos apparuit. Et Petro praedicante, Judaei tanquam tonitru perculsi, compuncti dixerunt: « Viri fratres, quid faciemus? » Tunc Petrus apostolus ait: « Poenitemini igitur, et baptizetur unusquisque vestrum, et deleantur vestra peccata (Act. II). » Hinc in Apocalypsi scriptum est: « Et de throno procedebant fulgura et voces et tonitrua 115.0270B| (Apoc. IV); » hoc est quod Marcus ait: « Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. » Quibus scilicet tonantibus exterriti sunt inimici, ex quibus multi conversi sunt ad fidem: juxta quod Lucas ait: « Et multa turba sacerdotum obediebat fidei; » per hos etenim coelos imo per nubes, quas Spiritu sancto replevit, cum ascendisset in coelum, super adversarios intonuit: quanquam de futuro judicio nonnulli velint intelligi, ubi infideles Judaei qui suam hic voluerunt statuere justitiam, gloriantes de observantia legis, sine fide Christi, justitiae ejus noluerunt esse subjecti: judicandi sunt, non solum a Domino quem contempserunt, verum etiam ab Apostolis qui coeli nomine intelliguntur, 115.0270C| damnandi sunt sicut Dominus ait: « Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). » Hinc ad eosdem Judaeos Dominus dicit: « Si ego in principe daemoniorum ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? ideo judices vestri erunt (Matth. XII). » Hinc etiam per prophetam dicitur: « Vocabit Dominus judicium ad ignem et devorabit abyssum multam, et comedet partem domus (Amos, VII). » Judicium quippe ad ignem vocabitur, cum in judicio justitiae sententia ad poenam jam aeternae concremationis ostenditur; et abyssum devorabit, quia iniquas atque incomprehensibiles hominum mentes concremabit, quae nunc se hominibus etiam sub signorum miraculis occultant, qui in judicio dicturi sunt: « Domine, Domine, 115.0270D| nonne in nomine tuo prophetavimus (Matth. VII)? » et reliqua. Sed tunc audient a Domino: « Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio qui estis. » Cum his etiam pars domus comedetur, quia Judaeos gloriantes de suae caeremoniis legis atque de electorum numero se esse jactantes, unde et dixerunt. « Nos patrem habemus Abraham (Joan. VIII), » qui olim domus Dei dicti sunt, tunc gehennae flamma concremabit. Unde non immerito de utrisque sequitur: « Dominus judicabit fines terrae. » Quod quamvis juxta historiam possit intelligi, quia ipse judicat omnes fines terrae. Juxta quod per Psalmistam dicitur: « Quia in manu ejus omnes fines terrae (Psal. XCXIV), » videlicet sua potestate cuncta decernens, tamen de futuro, ut 115.0271A| diximus, accipitur judicio ubi juxta retributio futura est a Domino super filios. Adae, ubi juxta Apostolum: « Omnes oportet praesentari ante tribunal ipsius, ut reddat unusquisque rationem prout gessit se (II Cor. V.) » Unde et Psalmista: « Reddet unicuique secundum opera sua (Psal. LXI). » Tunc scilicet quando congregabuntur ante eum omnes gentes et segregabit omnes ab invicem, tanquam segregat pastor oves ab haedis (Matth. XXV). Hinc per Prophetam dicitur: « Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate, judicabit populos in justitia (Psal. IX). » Ipse utique Dominus Christus qui adversarios suos, ac eorum injustitia, hic patiendo pertulit, ibi impiis veraciter dicitur demonstrare justitiam. Orbem terrae, sanctos viros 115.0271B| debemus accipere, qui de universali Ecclesia quasi de coronae circulo congregantur. Isti in aequitate judicandi sunt, quibus propter fidei et humilitatis suae bonum, misericordia copiosa praestabitur, qui audituri sunt: « Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum (Matth. XXV), etc. » Populi autem debent accipi peccatores, qui operibus diabolicis non videntur exuti; isti cum justitia judicandi sunt, quia pro factorum suorum scelere damnabuntur, quibus dicendum est: « Ite, maledicti, in ignem aeternum. » Sic duobus nominibus aequitatis et justitiae, qualitatem illam judicii, mirabili brevitate descripsit. In quo judicio, ut diximus, iniqui Judaei acrius damnabuntur, quia Dominus judicabit fines terrae. Caeterum quantum ad moralem pertinet intelligentiam, fines 115.0271C| terrae extrema hominum atque intentiones designantur, quae Dominus judicare dicitur. Ipse quidem pius Conditor noster, facturam suam non deserens, mala hominum et per suam patientiam tolerat, et per eorum quandoque conversionem relaxat. Cum duras atque insensibiles mentes respicit, modo eas minis, modo verberibus, modo revelationibus terret, ut quae pessima securitate duruerant, salubri timore mollescant. Scit enim Dominus, quia extrema vitae nostrae, plus judicat: et idcirco electos suos in fine sollicitius purgat. Hinc est quod hic scriptum est: « Dominus judicabit fines terrae, » quia tanto ultimis nostris invigilat, quanto in ipsis initia sequentis pensat. Et quia nostra opera atque intentiones diversis modis, sicut dictum est, in extremitate examinat, 115.0271D| bene dictum est, « Dominus judicabit fines terrae; » est extrema hominis, quoniam non inde judicabuntur, quae in melius vel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit qui judicabitur. Sequitur: « Et dabit imperium regi suo. » Dominus dat imperium regi suo, quia Deus Pater ubique potestatem dedit unigenito Filio suo: juxta quod Daniel in visione sua loquitur, dicens: « Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli, quasi filius hominis venit, et usque ad Antiquum dierum pervenit et in conspectu ejus obtulerunt eum, et dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi, tribus et linguae, ipsi servient. Potestas ejus potestas 115.0272A| aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus regnum sempiternum, quod non corrumpetur (Dan. VII). » Hoc est quod Apostolus ait: « Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo humiliavit semetipsum, factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur (Philip. II), » et reliqua. Hinc Isaias ait: « Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (Isa. IX). » « Super solium David, et super regnum ejus sedebit (Luc. I). » Hinc Angelus ad Mariam ait: « Dabit illi 115.0272B| Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Mich. IV). » De quo etiam bene ait « et dabit imperium regi suo, » ipsi videlicet Christo, cui tradidit Pater!Pater omnia in manus; seu dabit regi suo imperium, hoc est populo Christiano. Dat eis virtutem, quia super carnem, sicut reges, regnant: et in illo, qui propter eos fudit sanguinem suum, mundum vincunt. « Et sublimabit cornu Christi sui. » Quid per cornu Christi, nisi firmissimam ac celsam potentiam suam debemus intelligere, quae cuncta supereminet de ipso: namque Zacharias loquitur, dicens: « Erexit cornu salutis nobis (Luc. I). » Ossa siquidem omnia, carne involuta sunt; cornu excedit carnem, et ideo cornu salutis regnum Salvatoris 115.0272C| Christi vocatur, quod cuncta gaudia hujus saeculi superat, in cujus significatione, David vel Salomon, cornu olei sunt in regni gloriam consecrati. Verum, ut quibusdam placet, per imperium quod a Patre Filius accepit, specialiter Ecclesia tantummodo designatur. De quo per Psalmistam Pater loquitur, dicens: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). » Cujus terminos indicat, sicut superius dictum est: « Dominus judicabit fines terrae. » -- « Pater non judicat quemquam, inquit in Evangelio, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). » Et illud: « Potestatem dedit ei facere judicium, quia Filius hominis est (Psal. II). » De quo etiam alibi ipse Filius dicit: « Ego autem constitutus sum rex ab eo 115.0272D| super Sion montem sanctum ejus (Ibid.). » De quo etiam imperio annectit, dicens: « Et sublimabit cornu Christi sui. » Hoc ad corpus ejus, quod est Ecclesia, referri volunt. Omnes quippe unctos ejus chrismate recte christos possumus dicere, quod tamen totum cum suo capite, corpus, unus est Christus. Cujus Christi regnum, id est corporis sui, ipse Filius sublimavit, quantum ubique dilatavit, et in fide firmiter stabilivit, et regna mundi confregit, et superari ea fecit. Juxta quid per Psalmistam ait: « Et omnia cornua peccatorum confringam, » id est regna, « et exaltabuntur cornua justi (Psal. LXXIV). » Cornua justi, regnum est populi electi. His (quanquam impolite, ut intelligere potuimus, et mihi tradita 115.0273A| fuerant, inculcavimus qualiter Anna de Christo, atque de Ecclesia gentium, et repulsione Synagogae prophetaverat) expletis, Domino favente, ad alia tandem stylum vertere conamur.
« Interea Samuel erat ministrans in templo Domini accinctus ephod, » hoc est superhumerali lineo, quod distat ab illo ephod, quo induebatur pontifex; ex quatuor coloribus et concessum minoribus gradibus erat, ad utendum.
« Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, » et reliqua. Tunica enim parva, quam faciebat ei mater, significat doctrinam facilem, quam induendi sunt rudes animi credentium; qualibus Paulus dicit: « Lac vobis potum dedi (I Cor. V), » et reliqua. Superhumerale vero lineum significat castitatem 115.0273B| et continentiam cum bonis operibus. Quia quisquis divino ministerio fungi appetit, necesse est ut primum caste continenterque vivat, ac sic in bonis operibus semetipsum exerceat.
« Porro filii Heli, et filii Belial, nescientes Dominum neque officium sacerdotum ad populum, sed quicunque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, » et reliqua, usquequo ait, « Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant omnes sacrificio Domini. » Hic enim nihil aliud juxta anagogen dicere possumus nisi secundum moralem intelligentiam, quam solers sapientium 115.0273C| doctrina ethicam vocat, qualiter multi per appetitum gulae, et mucrone concupiscentiae pereunt. Quorum qualitates, ut liquidius lector cognoscere possit, quinque modos, divinarum Scripturarum auctoritate freti, describere conabimur, sicut Papa Gregorius etiam suis dictis asseruit. Aliquando namque indigentiae tempora praevenit, aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit. Aliquando quaelibet, quae sumenda sunt, praeparari accuratius expetit. Aliquando autem qualitatem ciborum, tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi, mensuram refectionis excedit. Nonnunquam vero abjectum est quod desiderat, et tamen ipso aestu immensi desiderii deterius peccat. Mortis quippe sententiam patris ore Jonathan meruit, qui in gustu mellis constitutum 115.0273D| edendi tempus antecessit. Et Aegypto populus eductus in eremo occubuit, quia, despecto manna, cibos carnium petiit, quos lautiores putavit. Et prima (sicut hic textus historiae edocet) filiorum Heli culpa suborta est, quod ex eorum voto sacerdotis puer, non antiquo more coctas, vellet de sacrificio et carnes accipere, sed crudas quaereret, quas accuratius exhiberet. Et cum ad Jerusalem dicitur: « Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia aquae (Ezech. VII), » aperte ostenditur, quod idcirco salutem perdidit, quia cum superbiae vitio mensuram moderatae refectionis excessit. Et primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno aestu desiderii, 115.0274A| vilem cibum, id est lenticulam, concupivit. Quam cum venditis etiam primogenitis praetulit, quo in illam appetitu anhelaret, indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu conscientiae degustamus. Hic quippe (quem diximus) Esau, primatum per lenticulam perdidit, et Elias in eremo virtutem corporis carnes edendo servavit. Unde et antiquus hostis quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam damnationis intellexit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit, et secundum non carne, sed pane tentavit. Hinc est quod plerumque Adae culpa committitur etiam cum abjecta et vilia sumuntur. Neque enim Adam solus, ut a vetito se 115.0274B| pomo suspenderet, praeceptum prohibitionis accepit: nam cum alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nos quasi per sententiam vetat. Et cum concupiscentur noxia, attingimus profecto quod aliud quam vetita degustamus? Ea itaque sumenda sunt, quae naturae necessitas quaerit, et non quae edendi libido suggerit. Nam si quis voluptatibus gulae ineffrenate deservire studuerit, ad foveam vitiorum gravius prolabitur. Et etiam ab statu rectitudinis cadens, ad mortem animae pertrahitur, et bonum quod videtur habere amittit. Quod de his filiis Heli in sequentibus demonstratur, qui propter libidinem gulae ad majus peccatum sui cumulandum pervenerunt, ut dormirent cum mulieribus et transgredi facerent populum Domini. Unde non solum 115.0274C| a sacerdotio ejecti sunt, sed etiam morte mulctati. Nam sequitur:
« Heli autem senex erat valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israeli, et quomodo dormiebant cum mulieribus, » etc. Quanquam simpliciter nonnulli super adulterio intelligi velint, ut Josephus quoque dicit, mulieribus religionis causa convenientibus contumelias inferebant. aliis quidem violentias facientes, aliis vero persuadentes donis. Nihilque eorum vita a tyrannide pessima differebat, quod et nostri doctores asserunt: tamen dormisse eos dicunt Hebraei cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi eo quod post menstrui tempus aut partus, non impleto secundum legis praeceptum sacrificio, suadebant eis ad viros 115.0274D| suos redire eisque adcommisceri. Et dormire ideo dicuntur, quia eas dormire cum viris suis contra legis praeceptum faciebant. Unde idem Heli post paulum ait:
« Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. » Transgressionem ergo populus faciebat, quia sacrificio non rite peracto uxoribus suis jungebatur. Sicut enim extorquebant carnes ab immolante, ita etiam extorquebant sacrificium ab offerente. Et idcirco sicut in offerendis carnibus faciebant homines detrahere sacrificio Domini, ita quoque nihilominus in conjungen is uxoribus transgredi faciebant populum. Quam intelligentiam si quis sequi voluerit, suo judicio 115.0275A| derelinquimus: nos priorem magis sequi decernimus.
« Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo? » Non igitur eo modo in virum, quo in Deum peccatur: quia in virum peccare peccatum qualecunque est, leviorque remissio. In Deum vero peccare, id est, ab ejus cultu recedere, impietatis peccatum est, difficiliorque remissio. Et quoniam cum in virum quis peccat, placato sibi viro, facit sibi Deum placabilem; in Deum autem cum quis peccat, quis orabit pro eo? Ac si dicatur: Per quem, Deum sibi in quem peccavit propitium facere potuerunt. Tamen non ita intelligendum est, quod nulla venia speranda sit iis qui in divino officio 115.0275B| aliquid deliquerint, etiamsi digne poenitentiam gerant, sed quod difficilior sit venia et major agenda poenitentia iis qui in rebus Deo sacratis offendunt, quam qui proximum suum in verbo vel in facto aliquid laeserit. Quia quanto major gloria, tanto gravior sit offensa. Hic notandum est siquidem quia praesulibus ac omnibus qui praesunt populo Christiano, considerandum est subtilius, qualiter filii Heli divina sacrificia temerantes peccabant coram Domino, et deridebant per eos multi sacrificium Domini, unde et Heli sacerdos per eorum iniquitatem damnatus est, quod eos peccantes minus severa animadversione flectebat. Et quidem coercuit, et quidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, non severitate et auctoritate pontificis: qua 115.0275C| sententia discant sacerdotes (ut dicere coepimus) quod non debeant propter ullos humanos favores, aut commoda terrena iis quibus praesunt, in peccatis quibus peccant in Deum, non solum assentire et blandiri, sed nec lenitate, aut mansuetudine, imo dura ac severa increpatione corrigere et emendare: ne si tacuerint peccata filiorum, id est scelera populorum, ipsi pereant qui correcti non fuerant, et qui praesunt pariter cum eis puniantur. Quod quamvis sancti sunt, culpa tamen subditorum propter silentium et mollitiem invectionis, si non coerceant, eis reputabitur. E regione namque si juxta modum culpae, dura invectione increpare studuerint, et antidoto suae praedicationis, vulnera peccatorum curare non neglexerint, coronam aeternae 115.0275D| mercedis sciant se esse percepturos. Scriptum namque est: « Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. V). » Denique in Veteri Testamento legimus, quod Phinees sacerdos zelatus, ut furorem Domini placaret, peccantes coram populo pugione transfixit, et propterea et nomen et sacerdotium aeternum sibi promeruit. Quod quia Heli animadversione in filios peccatum vindicare noluit, non solum sacerdotium perdidit, sed etiam morte mulctatus est, sicut diximus, et sacra historia in sequentibus manifestissime ostendit. Nam sequitur:
« Venit enim quidam propheta Domini ad Heli 115.0276A| sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto? » Domum principis sui Aaron dicit de cujus stirpe successit in sacerdotium. Cui se revelatum Dominus dicit quando ait in Aegypto: « Vade in occursum Moysi in desertum (Exod. IV). Hic primum revelatus fuit ei Dominus, atque ad obedientiam destinavit, et postea non solum ipse, sed etiam omnes tribus in sacerdotem elegerunt. Unde dicitur:
« Et elegi eum ex omnibus tribuous Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum: et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me. Et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel. Quare calce abjecistis victimam 115.0276B| meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii populi mei Israel? Propterea, ait Dominus Deus Israel, loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo, usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum domus patris tui, » id est dignitatem et robur sacerdotii et summum sacerdotem. Unde et dicitur: « Ut non sit senex in domo tua, » id est, sacerdos magnus.
« Et videbis brachium aemulum tuum. » Aemulus 115.0276C| domus Heli Sadoch exstitit, qui ejecto Abiatha r a Salomone sacerdotium suscepit: quanquam de Samuel velint intelligi, sicut in Malachim legitur: « Projecitque Salomon Abiathar ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini quod locutus est super domum Heli (III Reg. II). »
« Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua. » Ideo Dominus non penitus ablaturum virum ex domo Heli ab altari suo, dicit ut semper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in dignitate sacerdotii alium substitutum et se eadem dignitate privatum videns, ejus oculi deficerent et anima tabesceret prae nimietate moeroris. Mystice haec prophetia de mutatione sacerdotii, non 115.0276D| est in Samuele completa, sed in Domino Jesu Christo exstitit adumbrata. Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut Sadoch et Abiathar, regnante David, et alii deinceps: antequam tempus veniret ex quo ista de sacerdotio mutando, per Christum effici oportebat. Nam cum diceret: « Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui, » id est, Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie caeteri sequerentur, « ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles; » ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt; 115.0277A| jam enim venerunt: nullus enim sacerdos est secundum ordinem Aaron. Et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacerdotium, imo sacrificium Christianorum, toto orbe pollere et se abjectum, deficiunt oculi ejus, et anima ejus defluit, prae nimietate moeroris. Unde et sequitur:
« Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem secundum cor meum. » Quod ait Propheta ad Heli loquens ex persona Dei, « Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus; » sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero pontifice, debet intelligi. Quia nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit in sacerdotium, non 115.0277B| de stirpe Aaron sed de alia Levi familia electus: fuit enim filius Elcana, filii Jeroham, filii Eliu, filii Thau, filii Suph, filii Elcana, filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Taath, filii Aser, filii Asaph, filii Core, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant; ita Mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex non de Levi, sed de alia utique tribu, id est Juda, carnem sumpsit. Aliamque legaliter hostiam ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis. Aliosque de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes filios, videlicet gratiae Novi Testamenti: non tantum ex Judaeis, sed de universa gentium natione collectos. Quod vere quasi humano more loquens Deus dicit: Qui juxta cor meum et animam meam faciet, de Samuele quidem recte potest 115.0277C| intelligi quod in omnibus ejus voluntati sicut homo Dei, Deo paruerit. De Domino autem Salvatore potest etiam accipi altius: quia sicut Filius unigenitus paternorum in omnibus sit conscius arcanorum, juxta quod de seipso manifeste testatur, dicens: « Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor (Joan. VI). » Et: « Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII). » Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem, firmam retineamus. Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice, cunctis diebus, quia nimirum usque ad finem saeculi, suorum augmentatione membrorum Ecclesia sancta 115.0277D| proficere nunquam cessabit: alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit ei domus fidelis quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis incederet diebus; cum legamus in sequentibus quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiam declinaverunt et perverterint judicium, nisi forte domus ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino servierit? De qua scriptum est (I Reg. VII): « Et requievit omnis Israel post Dominum. » Et paulo post: « Abstulerunt ergo filii Israel Baalin et Astaroth, et servierunt Domino soli. » Quod vero subditur:
« Futurum est autem ut quicunque remanserit in 115.0278A| domo tua, ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis. » Non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de quo genere etiam hucusque non desunt, qui veniant et convertantur. De quibus dicitur: « Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI). » De talibus enim reliquiis bene intelligitur quod dicitur: « Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo; » profecto qui credit in Christum sicut et temporibus apostolorum, et in praesenti tempore aliquantum solet impleri, et in fine mundi perfecte complebitur. Nam etsi pauci, tamen aliqui, quotidie ex Judaeorum non tantum ex plebe sed ex sacerdotali stirpe ad Ecclesiam confugiunt. « Et cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet 115.0278B| (Ibid.). » Quicunque autem ex his salvandus est, ipse enim qui remansurus esse dicitur, in domo pereunte sacerdotis Heli necesse est ad Ecclesiam confugiat, et offerat pro se sacerdoti Christiano nummum confessionis Dei devote quae in symbolo continetur: brevem quidem verbo, sed virtute praecipuam. Constat argento claritatem verbi coelestis, sicut splendorem sapientiae spiritualis auro saepe designari. Offerat et panem sacrificii salutaris abjectis carnibus legalium victimarum, dicatque: « Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, » id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram. Cui Petrus ait: « Vos enim genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II). » Quod autem addit, « ut comedam buccellam panis, » etiam ipsum sacrificii 115.0278C| genus eleganter expressit. De quo dicit sacerdos ipse: « Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI). » Quia enim dixerat superius dedisse cibos domui Aaron de victimis Veteris Testamenti, qui fuerant sacrificia Judaeorum, ideo hic dixit postulandum ad comedendum buccellam panis, quod est de Novo Testamento sacrificium Christianorum.
CAPUT III.
« Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus. » Bene ait, « et sermo Domini erat pretiosus. » Pretiosus namque dicitur, quia perrarus erat, et per prophetam raro fiebat. Omne enim quod rarum est, pretiosum est, 115.0278D| quia amplius desideratur. Unde et subjungitur: « In diebus illis non erat visio manifesta. » Quia videlicet prophetia non plena manifestabatur. Propter peccata enim populi, et eorum qui praefuerunt populo, jam non manifestabantur visiones, sicut patribus eorum. Ecce juxta historiam. Caeterum juxta spiritualem intelligentiam bene dicitur. « Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. » Quia unigenitus Filius Dei Patris, quem per Samuelem significari diximus, qui interpretatur nomen ejus Deus, in omnibus voluntatem Patris apparens in carne exhibuit. Sicut ipse ait: « Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me (Joan. IV). » Unde bene agitur, « coram Heli, » quia sacerdotium Judaeorum 115.0279A| mox noluit destruere, antequam verum sacerdotium appareret; unde et subjungitur, « et sermo ejus erat pretiosus, » quia praedicatio ejus fidelibus amabilis atque pretiosa erat, infidelibus vero despecta. De quibus per significationem subjungitur:
« Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur. » Prae nimia senectute oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei, cum arderet in tabernaculo antequam lux diurna fieret, quando eadem exstinguenda erat lucerna, sicut per Moysen praecipitur, ut eadem lucerna luceret usque mane, legibus Exodi (Exod. XXVII). Sive hoc significat, quod in caecitate sua ipse Heli permaneret, donec funditus 115.0279B| cum prole sua exstingueretur, hoc est, vita careret corporali. Mystice autem caecitas Heli significat caecitatem cordis Judaeorum. Lucerna quippe Dei, Dominus noster intelligendus est. Scimus enim quia in lucerna testa exterius, et lumen interius est. Ipse namque per Prophetam dicit: « Exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI). » Quid per testam, nisi corpus ipsius accipitur? in qua testa lumen Divinitatis exstitit, et flamma virtutum atque miraculorum effulsit. Cujus utique virtutes atque miracula, principes seu sacerdotes Judaeorum, dum credere contem pserunt, veritatis lumen in eis exstinctum est. Et bene ait, « antequam exstingueretur, » quia nec fulgore miraculorum, quae ab eo fulgebant, intelligere, nec doctrinam ejus corde intento capere potuerunt, 115.0279C| donec ipsum sacerdotium simul cum templo et populo funditus everteretur. De quibus etiam adhuc in persona Heli dicitur: « Idcirco juravi domui Heli, quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus, usque in aeternum, » quia peccatum sacerdotum Judaeorum quod in Christo admiserunt, videlicet quia non solum contempserunt, sed etiam crucifixerunt, victimis atque sacrificiis legalibus usque in sempiternum expiari non potest.
« Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego, » et reliqua usquequo ait, « porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. » Quod ter Dominus Samuelem vocavit, praefigurabatur quod 115.0279D| ipse puer futurus erat propheta, dux, et sacerdos. Nescire Dominum dicitur Samuel, quia prophetiae mysterium necdum ei, vel sermo Domini revelatus fuerat. Nam communiter ut caeteri sciebat.
« Dixitque Dominus ad Samuel: Ecce ego facio verbum in Israel: quod quicunque audierit, tinient ambae aures ejus. » Hoc in loco comminatio Dei est super Heli, et super domum ejus: eo quod in peccato filiorum Heli arca Dei caperetur, et Israel rueret, et ejus filii interirent, et domus Heli sacerdotio domus Domini privaretur; et ob id factum, audientium aures tinnirent stupore vehementi.
« Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. » 115.0280A| Quod dictum est de Samuele, postquam verba divini oraculi, quae nocte acceperat, mane Heli retulit: « Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram, » significat, quia nihil ex his quae locutus est irritum fuit, sed omnia sunt rebus completa quae dixit. Cadunt namque in terram verba supervacua, quae pro nihilo habenda, et universorum sunt calcanda despectu. Sic et beatus Job dixit: « Et lux vultus mei non cadebat in terram (Job. XXIX). » Quia nimirum in tanta gravitate vultum tenere consueverat, ut nunquam contemptibili laetitia solveretur. Sed quotiescunque hilariorem se praesentibus exhiberet certa semper hoc causa utilitatis eorum faceret. De quo et annectitur:
« Et cognovit universus Israel, a Dan usque Bersabee, 115.0280B| quod fidelis Samuel propheta esset Domini. » Per terminos terrae Judaeae descriptos, universitatem plebis pariter comprehendit. Dan viculus est in quarto milliario a Paneade euntibus Tyrum, qui usque hodie terminus est Judaeae provinciae contra septentrionem. De quo et Jordanis flumen erumpens a loco sortitus est nomen. Bersabee similiter vicus est in tribu Judae in tricesimo ab Hebron milliario, vergens ad austrum. « Et evenit sermo Samuelis universo Israeli. » Sermo enim ejus fuit ad universum Israel, quod percutiendi essent a Philisthaeis propter peccata filiorum Heli. Et hoc ex divina revelatione clarescebat sibi fuisse revelatum, sicut rei probavit eventus, et ideo verus propheta praedicabatur.
CAPUT IV. 115.0280C|
« Egressus est namque Israel obviam Philisthiim in praelium, et castrametatus est juxta lapidem adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, et instruxerunt aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis, et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. » Patet juxta litteram sensus, quia ista propter peccata filiorum Heli perpessi sunt filii Israel. Unde bene Aphec furor novus, sive apprehendens interpretatur, quod merito convenit rebus gestis. Qui enim iram Domini meruerunt ab hostibus apprehensi sunt. Verum juxta anagogen quid significet, breviter enucleandum est. Porro Israel, qui interpretatur vir videns Deum sive fortis cum Deo, significat 115.0280D| credentes in Deum, Philisthiim vero, qui interpretantur cadentes poculo, immundos significant spiritus, qui poculo superbiae inebriati, et ipsi de coelestibus ceciderunt, et multos quotidie hominum pervertere festinant, poculo suo malitiae. Contra quos Israel, fideles scilicet, ne victi immundis spiritibus cedant, sed ut superare possint, juxta lapidem adjutorii castrametantur. Lapis enim adjutoriis legem significat Christi, ubi lapis verus Christus invenitur, de quo scriptum est: « Lapidem quem reprobaverunt aedificantes (Psal. CXVII; Matth. XXI), » etc. Juxta quem morantur fideles, ut Christum invenire possint, ac dicere, « Et nobis in lapidem adjutorii; et in petram refugii. » Et illud, 115.0281A| « Adjutorium nostrum in nomine Domini (Psal. CXXIII). » Sed dum ipsi juxta lapidem versantur, id est, meditantur in lege Domini die ac nocte, ut salvatorem amplius invenire valeant adjutorem, Philisthiim in Aphec veniunt, et aciem contra Israel instruunt. Aphec quippe furor novus interpretatur. Et bene furor novus interpretatur, quia quo amplius fideles immundi spiritus divini legibus insistere conspiciunt, et spem suam in Christum collocare, eo acriora ac nova certamina felle suae malitiae abacti construere non cessant. Unde multos qui in suis virtutibus confidunt, et in humana sapientia gloriantur, aut legem (prout Judaei sentiunt) carnaliter accipere cupiunt, et gratiam Evangelii contemnere non metuunt, immundi spiritus facile prosternunt. 115.0281B| Nam sequitur: « Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis, et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. » Quatuor enim ista millia virorum in certamine Philistinorum quo congressi sunt filii Israel, videlicet credentes ex primitiva Ecclesia, perierunt, illi intelliguntur qui quatuor Evangelia recipere noluerunt.
« Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum, sedentis super Cherubim. Et cognoverunt Philisthiim quod arca Domini venisset in castra. Timueruntque, dicentes: Venit Deus in castra. » Arca enim quam filii Israel de Silo in praelium tulerunt, duo Testamenta significat, quae fideles ex Judaico populo ad gentes transtulerunt. Quae bene dicitur « Domini exercituum 115.0281C| sedentis super Cherubim. » Cherubim namque plenitudo scientiae interpretatur, quae in duobus Testamentis invenitur, quanquam ad Christum referri possit, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae reconditi (Col. II). Quae Philisthiim audientes, videlicet sapientes istius saeculi, seu ipsi immundi spiritus (de quibus superius diximus) extremuerunt, scilicet quia coeperunt Apostoli verbis pluere, ex scientia utriusque Testamenti miraculis coruscare, et quasi tonitrua intonare, « clamore grandi, et personuit terra » a voce praedicationis (Act. II), et crediderunt se superandos.
« Ingemueruntque dicentes: Vae nobis ! Non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius. Vae nobis ! Quis nos salvabit de manu deorum sublimium 115.0281D| istorum? Pugnaverunt ergo Philisthiim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum. » Et hic enim in hoc quod ab alienigenis arca capta dicitur, praefigurabat a gentibus duo Testamenta accipienda esse, quae per arcam significari diximus.
« Duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. » Per Ophni enim, qui discalceatus; et per Phinees, qui dicitur os mutum, per quos significari diximus longe superius sacerdotium Judaeorum, qui modo mortui referuntur, ipsius sacerdotii finis intelligitur. Qui bene postquam arca capta est, mortui referuntur: quia postquam duo Testamenta ad sapientes istius saeculi et gentiles pervenerunt, sacerdotium 115.0282A| Judaeorum funditus finem accepit, et exigentibus peccatis exterminatum est, et ipsi sacerdotes a gentibus interfecti sunt. Hinc ad Ezechielem Dominus ait: « Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos, et assumas eum et duces per caput tuum et barbam tuam (Ezech. V), » etc. Quid per gladium acutum, nisi vastationem significat Judaeorum, quae sub Vespasiano et Tito facta est? Quid vero per caesariem capitis et barbam, nisi omnem pulchritudinem et virilitatem ejusdem populi demonstrat? Quae omnia Judaei amittentes, quique ex ipsis fame ac pestilentia et gladio remanserunt, sub figura capillorum in cunctis gentibus quasi in omnem ventum dispersi sunt. Et ut manifestius juxta superiorem intelligentiam intelligatur, dicamus 115.0282B| aliter. Ait enim: « Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos, » etc. In hoc namque facto judicium Redemptoris exprimitur, qui in carne apparens caput rasit, quia Judaico sacerdotio praeceptorum suorum sacramenta abstulit. Unde per decisos capillos, sacramentorum subtilitas; per caput vero, summa sacerdotii designatur. Barbam rasit, quia regnum Israeliticum deserens, decorem virtutis amputavit.
« Currens autem vir de Benjamin, ait ad Heli: Fugit Israel coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo. Insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees; et arca Dei capta est. Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et, fractis cervicibus, 115.0282C| mortuus est. » Sicut superius mors filiorum finem significat sacerdotii Judaeorum, ita in hoc loco mors patris designat pontificatum Judaeorum irreparabiliter prostratum, sedemque habere vacuam, et gloriam sacerdotii regnique exstinctam, sicut superius paulo plenius exemplo inculcavimus. Et hoc est de sella retrorsum cecidisse et mortuum esse. Denique post exstinctum sacerdotium ac sedem vastatam pontificatus Judaeorum, carnalis etiam Synagoga, carnaliter illi adhaerens, mox interiit. De cujus significatione subjungitur:
« Nurus autem ejus, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui. Et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit. Irruerant enim in 115.0282D| eam dolores subiti, in ipso autem momento mortis ejus dixerunt ei qui stabant circa eam: Ne timeas, quia filium peperisti, » etc. Omnia enim ad superiora tendunt. Nam, sicut diximus, nurus Heli, uxor Phinees, carnalem plebem Judaicam designabat, quae carnali sacerdotio copulata, cum ipso finem accepit, atque divinitus interiit. Sed notandum est, quia non antea interiit antequam vivum parturiret. Ita et Synagoga Judaeorum ex toto non interiit, antequam vivi ex ipsa nascerentur, id est ipsa primitiva Ecclesia, quae ex ipsa plebe credidit. Unde et merito consolationem non recipiens ab his quae consolabatur, id est Synagoga desperans ab humilibus credentibus ait:
115.0283A| « Translata est gloria de Israel, quia capta est arca Dei. » Hoc est quod Dominus ait: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XII). » Unde notandum est, quia puerum vocavit Ichabod. Chabod enim gloria, Ichabod vero cecidit gloria ad illos refertur qui ex Synagoga non credentes prodierunt, qui in decorem et gloriam esse poterant ipsi Synagogae, si credere in Deum, et eorum praedicationibus voluissent. Et quia hoc agere contempserunt, gloriam eamdem amiserunt: quia praedicatores sancti, eis contemptis, ad gentes pervenerunt. Unde et iisdem apostoli dicunt: « Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei. Sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ex hoc ibimus ad gentes (Act. XIII). »
115.0283B|
« Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a Lapide adjutorii in Azotum. Tuleruntque Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et statuerunt eam juxta Dagon. » Lapis adjutorii dicitur locus ille, in quo posuit Samuel lapidem unum, inter Masphat et inter Sem. Azotusque et Azot dicitur, est una de quinque civitatibus Allophylorum, interpretatur autem incendium patris. Et bene incendium patris dicitur, ubi idolum Dagon consistebat, quia adventus arcae Dei in Azotum incendium erat diaboli patris omnium inimicorum. Dagon interpretatur piscis tristitiae, significat 115.0283C| hostem antiquum, qui in mari istius mundi positus, devorat peccatores.
« Cumque surrexissent diluculo Azoti altera die, ecce Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini, » et reliqua. Jam superius diximus quod arca duo significat Testamenta. Philisthiim vero in hoc loco gentiles praefigurantur. Sed dum arcam ad templum suum deferunt, Dagon illorum deus corruit, atque duae palmae et caput absciduntur. Quid est enim hoc, quod dum arca juxta Dagon constituitur, mox in terram prosternitur, nisi statim ut testamenta Dei ad gentes pervenerunt, confestim idola quae deceptum possidebant orbem destructa sunt, omnisque error simulacrorum corruit, praesentiam Dei ferre non sustinens. Sed notandum est, 115.0283D| quia hi qui arcam constituunt juxta Dagon, ut arca Dei subdita illi fuisset, figuram gesserunt sapientium hujus mundi, qui testamenta Dei subdere voluerunt sub suorum scientia. Illi vero qui Dagon restituerunt in locum suum, figuram gesserunt eorum qui defensores fuerunt idololatriae cultus. Nam in manibus Dagon praecisis opus idololatriae amputatum, in capite vero ejus superbia diaboli abscisa significabatur, a quo initium peccati fuit. Quod vero in limine inveniuntur, gestum est, ut scilicet praefinitum suae idololatriae finem agnoscerent. Limen enim finem itineris significat, id est consummationem idoli. Seu limen significat fidem, per quam idololatriae cultus destructus est. Etiam illud pertinet ad 115.0284A| magnam significationem, in ipsa ruina Dagon sui, atque fractura illius, solum invenerunt fractis ejus omnibus membris dorsum. Dorsum quippe fugam, significat, id est abolitionem idolorum. Quicunque enim fugiunt, persequentibus dorsum dant. Unde et de hostibus scriptum est: « Qui pones eos dorsum (Psal. XXVI). » Ubi enim sunt idola? perierunt, et si aliqua sunt remanentia ab aliquibus abscondunt, fugiunt. Nam sequitur:
« Aggravata est autem manus Domini super Azotos, et demolitus est eos, et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines ejus; » et quatuor reliquas civitates. Hic etiam figura praetenditur. Quod autem percussi sunt in posteriora hi qui arcam Dei captivaverunt, hac poena significari videtur, 115.0284B| quia si qui susceperint testamentum Dei, et posteriorem vitam dilexerint, ex ipsis et pro ipsis, justissime justo judicio Dei in posteriora cruciabuntur, quae, sicut ait Apostolus, existimari debent sicut stercora (Phil. Ill). Qui enim sic assumunt testamentum divinum, ut in posteriora respicientes veteri se vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis qui arcam testamenti captivam juxta idola sua posuerunt. Et illa quidem vetera etiam nolentibus cadunt: quia « omnis caro fenum, et » claritas « hominis, ut flos feni. Aruit fenum, flos cecidit. » Arca « autem Domini manet in aeternum (Isa. XL). » Secretum scilicet testamentum regnumque coelorum, ubi est aeternum Dei verbum.
CAPUT VI. 115.0284C|
« Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus. » Hoc enim tempus propter universitatem temporum quae septenario numero discurrit significat Testamentum Domini usque ad consummationem saeculi in gentibus permansurum. Deinde sequitur qualiter inito consilio, quinque anos aureos, juxta numerum civitatum suarum, obtulerunt arcae. Patet enim litterae sensus, tamen aliquid significationis habet: quia quosdam significat qui post idola poenitentiam gerunt. Illi enim aureos anos atque mures aureos, ad arcam Domini offerunt, qui per flagella agnita virtute ejus, pro transactis peccatis, et idolorum cultura poenitudinem gerentes, per veram confessionem Deo gloriam reddunt. Et licet 115.0284D| coacti studium vitae suae ad meliora convertunt, cognoscentes se flagella Domini atque plagas juste perpeti a Domino. Unde quinque civitates Philisthinorum, quinque corporis sensus, id est visum, auditum, gustum, odoratum, et tactum, figuram habuisse non dubium est. Per hos enim homo, aut bene operando praecepta Dei adimplet, aut prave vivendo diabolo satisfacit. Sequitur:
« Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro et recludite vitulos earum domi. Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro, » et reliqua. Haec igitur, quanquam historiae seriem praetermittamus enucleandam, quia luce clarius 115.0285A| patet, tamen ne alicui ludus esse videatur, quid significationis gerebat moraliter, ex sanctorum dictis, non nostra ponentes, pandamus. Quid igitur vaccae Allophylorum arcam Dei gestantes, nisi figuram sanctorum ac fidelium renuntiantium saeculo praefigurabant? qui nullum delicti jugum traxerunt, neque ullo parentelae studio a proposito religionis praepediuntur, neque opere, sicut per Moysen de talibus dicitur: « Qui dicunt patri suo et matri, Nescio vos, et nescierunt (Deut. XXXIII). » Quid ab eisdem vaccis vehebatur: sacrae Scripturae praetendebat sacramentum, cui omnes sancti obedientes, dum obtemperant quasi superimpositam arcam Domini portant. Plaustrum vero illud, in quo arca gestabatur, crucis Christi innuebat mysterium. Unde et Veritas 115.0285B| ait: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me (Matth. XVI; Marc. VIII). » Sed notandum est quod caedem vaccae fetae fuisse memorantur, quia sunt qui plerique in via Dei intrinsecus positi foris carnalibus affectibus ligantur, sed non declinant a recto itinere, quia arcam Dei portant in mente. Ecce enim vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur domus solis, et Propheta ait: « Vobis autem qui timetis Deum orietur sol justitiae (Mal. IV). » Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est, ut de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est, quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt et gemunt, dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere 115.0285C| non deflectunt gressus. Sic nimirum praedicatores sancti, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiam debent ut compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per confessionem.
« Sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames. Porro Bethsamitae metebant triticum in valle. Et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent. Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus. Et conciderunt ligna plaustri, » et reliqua. Jam enim superius dictum est, quod Bethsamis domus solis interpretaretur. Sed nunc quae alia potest in hoc loco esse domus solis, nisi sancta Ecclesia, a Sole justitiae illustrata? Et quid est Bethsamitas in 115.0285D| valle frumenta metere, nisi doctores Ecclesiae annonam verbi Dei in humilitate tractare? Quis est lapis in agro Josue, nisi Christus Dominus in Ecclesia sua? Ligna vero illa plaustri, ipsius Christi praefigurasse crucis mysterium non dubium est. Vaccas vero super lapidem immolare, est conversos sanctos a saeculo in Christi imitatione mortificare.
« Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Beth unum, Accaron unum. » Azotus enim interpretatur ignis, Gaza vero fortitudo ejus, sive divitiae. Ascalon quippe pondera vel ignis homicida, Geth torcular, Accaron vero sterilitas vel eradicatio dicitur. Quinque enim civitates Palaestinorum 115.0286A| quinque corporis sensus a quibusdam intelliguntur. Ex quibus bene Azotus interpretatur ignis, illum scilicet significans, quo corda miserorum suecenduntur. De quibus scriptum est: « Omnes adulterantes velut clibanus corda eorum (Ose. VII). » Et Gaza, quae dicitur fortitudo ejus, quia fortes sunt adulterantes in malum; sive divitiae, de quibus Dominus dicit: « Sollicitudines divitiarum suffocant verbum (Matth. I), » accipiuntur in quibus confidunt iniqui. Et Ascalon, quae ponderata sonat, vel ignis homicida, malitiae pondus, quo deprimuntur reprobi. De qua dicitur: Iniquitas in talento plumbi sedet, quia iniquitate succensi, ut divitiis abundare possint, homicidia perpetrant. Unde Geth jure sequitur, quae torcular interpretatur: Significat autem 115.0286B| tribulationes praesentis vitae, ubi torquentur electi ac reprobi. Et Accaron vero, quae sterilitas vel era dicatio dicitur, reproborum significat sterilitatem, qui his vitiis insistunt; et si in his perseveraverint, eradicabuntur a terra viventium. Sed hae quinque civitates munera aurea offerunt, quando auro spiritalis intelligentiae instructi, ab his vitiis per poenitentiam declinantes, quae in quinque sensibus corporis admittuntur divinis Testamentis se subdunt. Unde necesse est ut attendant ad mortem, ubi est tristitia vera et sterilitas perpetua et sic se cohibebant ab iniquitatibus. Sed quod ait juxta historiam:
« Ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini. » Abel magnum civitas 115.0286C| est in termino Israel. Abel magnum idcirco vocatur, cum antea Bethsamis vocata sit, sive propter luctum super viris Bethsamitis ita factum, sive propter distinctionem civitatis Abel Bethmacha, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joab, dicens: « Qui interrogant, interrogent in Abela (II Reg. XVI). » Sic itaque intelligendum est, quod ab urbe murata usque ad villam quae est absque muro, et usque ad Abel magnum dederunt mures. « Super quem, » id est, super luctum « posuerunt arcam Domini, quae erat usque in illam diem in agro Josue Bethsamitis, et fuit ibi donec in Cariathiarim ducta est. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis, » et reliqua usquequo ait:
CAPUT VII. 115.0286D|
« Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe annus vicesimus), et requievit omnis Israel domus post Dominum. » Quod enim dictum est, quia percussit de populo qui non erant de stirpe Levitica, septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis, pro una eademque re indifferenter accipitur. Nam et ex uno Graeco quod est λαὸς solet utrumque transferri. Sed in hoc videtur esse distantia, quia in priore commate versiculi, additum est viri septuaginta sunt percussi. De ipsa autem turba vulgari homines quinquaginta millia, quod ne pateretur (Exod. XX) populus a longe stabat et orabat, solus Moyses ascendit 115.0287A| ad Dominum. Unde in Hebraeo ita habetur: « Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia viros; » hos septuaginta viros judices, septuaginta Hebraei intelliguntur, quorum merita et gloria quinquaginta millia viris comparantur: sicut et de David dicitur (I Reg. XVIII). « Quia tu unus pro decem millibus computaris. » Quod dictum est: « Quia ex qua die mansit arca Domini Cariathiarim, multiplicati sunt dies: erat quippe annus vicesimus, » et reliqua, jam ad octavum usque annum regni David, quando eam, congregata populi frequentia, in Jerusalem adduxit, sint [anni] computandi. Invenitur namque in sequentibus quia temporibus Saulis fuerat ablata de hac civitate, et allata in castra pugnante eo adversum Philisthaeos. Sic etenim scriptum 115.0287B| est: « Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei (I Reg. IV). » Erat enim ibi arca Dei in die illa, cum filiis Israel. Et quia constat (II Reg. VI), quod David eam in Jerusalem adduxerit cultam de domo Aminadab, in quam non illata esse perhibetur, restat intelligi, quia in diebus Saulis relata de castris, et in praefata remansit illata civitate, unde denuo, regnante David, afferetur in Jerusalem. Est ergo sensus memoratae sententiae, quia ex qua die mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus Saul causa belli contingeret. Denique, vicesimo peracto anno, translata est a Samuele in Masphat. Et de Masphat transtulerunt eam, Samuel et Saul, in Galgala. Inde translata est a Saul in Nobee, de Nobee in Gabaa, de 115.0287C| Gabaa ad Aiud domum Obededon. Inde transtulit in Sion. De Sion transtulit eam Salomon in Sancta sanctorum, vel certe vicesimus erat annus, cum adhuc omnis domus Israel quievisset post Dominum, abjectis idolis videlicet, illi soli serviens. Quod in sequentibus dicitur: « Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli. » Quod ea facta sit toto tempore praesulatus Samuelis, qui, Josepho teste, duodecim annis completus est, et primo tempore regni Saul, qui, eodem historico affirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat. Namque postmodum cum recessisset Spiritus Domini a Saule, et agitaret eum spiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiae vel plebis ejus 115.0287D| nullam, malitiae illius exstitisse complicem. His juxta historiam praelibatis, quid mystice significet, quod arca venit in Cariathiarim, et intulerunt eam in domum Aminadab in Gabaa, et ex qua die mansit ibi multiplicati sunt dies, enucleare conabimur. Aminadab enim, in cujus domum venit arca, pater meus spontaneus interpretatur. Significat populum gentium, cui Dominus Pater gratiam Testamenti contulit. Qui cum Psalmista dicere potest: « Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est (Psal. LIII). » Gabaa vero collis dicitur, et animas significat humilium de quibus dicitur: « Suscipiant montes pacem populo, et coles justitiam (Psal. LXXI). » Montes enim, Augustino 115.0288A| teste, majores animae sunt; colles vero minores. Seu etiam Gabaa, ubi Eleazar filius Aminadab sacerdos constituitur, ut custodiat arcam Domini, interpretatur collis, vel sublimitas. Eleazar adjutorium dicitur: et bene qui custodit arcam Domini, adjutorium interpretatur, quia sancti viri quidquid boni habent, non ad se, sed ad Dominum referuntur. Unde Apostolus: « Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (I Cor. III), » et reliqua. Verum Cariathiarim, quae interpretatur villa silvarum, significat sanctam Ecclesiam, ex multitudine gentium collectam. In qua postquam Testamentum mansit, multiplicati sunt justi, qui ab ipso velut dies illuminati 115.0288B| sunt. Baalim habentes, sive ascendentes, aut superiores interpretatur, quem filii Israel projecerunt; pariter cum Astaroth, idola gentium significat, quae projecerunt credentes ex gentibus, post susceptionem arcae Testamenti. Seu qui vetus Israel est, id est vir videns Deum, aufert a se omnem facturam malignorum spirituum, hoc enim interpretatur Astaroth. Aufert jactantiam atque superbiam et sic servit Deo soli, quia « nulla societas est lucis ad tenebras, nec ulla conventio Christi ad Belial (I Cor. VI). »
« Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. Et convenerunt in Masphath, hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini, » et reliqua. Hic enim, si praesumptio non videatur (quia non plenius 115.0288C| intelligimus) quid est, quod aquam hauserunt et effuderunt in conspectu Domini, quid Hebraeorum traditio sentiat, sicut in quibusdam codicibus legimus, inserere nisi sumus. Tradunt enim quod coram Domino in eadem aqua maledicta congesta sint, et sicut in lege mulier zelotypa hausta aqua probabatur, ita et hic idololatrae hac aqua probati sunt. Hi videlicet, qui se idola coluisse penitus denegabant. Tradunt etiam, quod quicunque idololatra hanc aquam gustasset, labia ejus ita sibi adhaererent, ut nequaquam ea ab invicem separare posset. Hoc indicio idololatria deprehendebatur, et interficiebatur. Quod et sequentia demonstrant, in eo quod ait: « Judicavitque Samuel filios Israel in Masphath. » Judicare hoc in loco, idololatras secundum legem morti 115.0288D| tradere dicit. Dicunt etiam quod hoc modo Moyses idololatras, qui vitulum fecerant, probaverit, quando arripuit vitulum et combussit, contrivitque usque ad pulverem, et sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel. Nos jam illorum deliramenta omittentes, quia utrum verum sit ignoramus, simpliciter intelligimus, quod tam sancto viro conveniebat ut plebem sibi commissam, in justitia et veritate, et summa prudentia gubernaret. Caeterum quid figura significet, intimare breviter aggredimur. Masphath enim quo congregatus est Israel, ubi et aquam hausit, in conspectu Domini, interpretatur intentio, sanctam significans Ecclesiam, ubi vera est intentio, quae melius potest per ipsum Masphath intelligi, in unitate fidei, 115.0289A| sub novo sacerdotio, collectam: aquas lacrymarum hauriens, et per satisfactionem poenitentiae, eas in conspectu Domini effundens. Quod autem Samuel propheta in eodem loco, hoc est in Masphath, populum Israeliticum judicabat, hoc indicasse videtur, quod omnis praedicator spiritualis, eos fideles maxime docere studet, quos in intentionem contemplationis atque ad amorem patriae coelestis intentos esse perspexerit.
« Et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum, dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum. Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit 115.0289B| illum holocaustum integrum Domino. » Agnus hic in typo oblatus populo Dei victoriam praestitit, quia videlicet per passionem Christi immundis spiritibus superatis, pax reddita est fidelibus. Unde et in sacra historia subjungitur:
« Factum est ergo cum offerret holocaustum Domino, Philisthiim iniere praelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, » et reliqua. Tunc enim Dominus fragore magno intonuit, quando per sanctos apostolos sonum praedicationis emisit. Juxta quod scriptum est: « Intonuit de coelis Dominus, et Altissimus dedit vocem suam (Psal. XVII). » Sed dum ista intonuit Dominus, exterruit Philisthiim, et caesi sunt a filiis Israel. Quia videlicet immundi 115.0289C| spiritus, praedicationibus sanctorum cedentes, a facie eorum discesserunt, quod plenius in ecclesiastica historia declaratur. Unde Bethchar, ubi caesi sunt, interpretatur domus agnitionis, sive domus agni, Ecclesiam praefiguravit illius de quo Joannes ait: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). » In qua, et a qua Ecclesia, Domino favente, immundi spiritus superati sunt. Et bene ait: « Persecuti sunt eos usque ad locum qui erat super Bethchar, » quae interpretatur domus agnitionis, quia tandiu praedicatores persecuti sunt, quousque omnis error expurgaretur, et vere Deus agnosceretur. Sequitur:
« Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen; et vocavit nomen 115.0289D| ejus: Lapis adjutorii, » et reliqua. Lapis enim iste, quem Samuel inter Masphath, quae interpretatur intentio: et Sen, quod dicitur dentium, ob signum victoriae posuit, quem alium nisi Dominum nostrum Jesum Christum praefiguravit? qui secundum dicta prophetarum inter inventionem Veteris Testamenti, et Evangelii praedicationem positus, fidelibus suis contra adversarias potestates dimicantibus auxilium praestat. Ipse enim praefigurabatur in lapide, propter firmitatem: ipse significabatur in agno, propter innocentiam: sive, quia pro nobis est immolatus. Quod autem ait: « Hucusque auxiliatus est nobis Dominus, » ostendit quia quicunque hos terminos transcendunt, sicut haeretici, auxilium Dei non merentur. 115.0290A| Quod autem ait: « Erat pax inter Israel et Amorrhaeum, » hoc in futuro intelligere dabatur, quia postquam per passionem Domini aereae potestates victae cesserunt, usque populus ex circumcisione videlicet et praeputio credens, in civitate fidei sibi concordavit. Amorrhaeus interpretatur amarus, vel loquens. Et Apostolus ait: « Vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Eph. II), » et reliqua. Iste est Samuel qui invocavit Deum, sicut in sequentibus legitur, exaudivit eum Deus, et in tempore messis pluviam impetravit. Pluvia enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis. Sicut et Moyses dicit: « Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea 115.0290B| (Deut. XXXII). » Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est quando gentes colligi oportebat, ut sicut frumentum horreis, sic intra Ecclesiae sinum congregarentur.
« Judicabat Samuel Israel cunctis diebus vitae suae, et ibat per singulos annos circumveniens Bethel, et Galgala, et Masphath, et judicabat Israel in supradictis locis. » Non enim vacat a mysterio quod Samuel in supradictis locis conveniens judicabat Israel. In hoc enim typum tenuit doctorum sanctae Ecclesiae, et ut hoc manifestius pateat, manifestemus clarius: Bethel enim, quae interpretatur domus Dei, sanctam significat Ecclesiam quae domus Dei dicitur, in qua Dominus sua gratia videlicet in mentibus electorum habitare dignatus est. Juxta quod ait: 115.0290C| « Et inambulabo et inhabitabo in eis (II Cor. VI, Lev. 26). » Unde et Galgala, quae interpretatur revelatio, eamdem significat Ecclesiam, de qua Dominus dicit. « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII), » videlicet per gratiam suae revelationis ac praesentiae suae Divinitatis. Et Masphath, quae interpretatur intentio, bene sequitur: quia videlicet in supradicta Ecclesia sancta Dei, est pura in mentibus electorum intentio, qua semper esurit, et anhelat ad Deum. In qua Samuel propheta judicat filios Israel, videlicet ut doctor fidelis fideles in Ecclesia decernit. Unde bene dicitur, quod revertens habitat in Rama Samuel, ubi erat domus ejus, quia videlicet hoc indicasse videtur, quod omnis ecclesiasticus doctor, vir spiritalis in 115.0290D| Ecclesia, licet semper in altitudine contemplationis (hoc enim significat Rama, quae interpretatur excelsa mente ), habitare delectetur, per actiones tamen compassionum, ad infirma membra Ecclesiae condescendere non renuit, et quasi populum Israel judicat, dum creditam sibi plebem, ad tenendam unitatem fidei, et caeteras virtutes operandas, sua exhortatione instituit et docet: seu qui judex alieni delicti efficitur, et judicium exercet in domo Dei: non propterea et malevola mente, sed secundum quod sacra Scriptura revelat, agere debet: ad domum proprii pectoris et conscientiae tandem redire, et hostias bonae voluntatis Deo immolare.
CAPUT VIII. 115.0291A|
« Congregati ergo universi majores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha, dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis, constitue nobis regem, ut judicet nos, » etc. Quid enim significabat quod seniores Israel, reprobatio Samuele propheta, regem sibi petierunt, nisi hoc quod in adventu Salvatoris impletum esse cognoscimus: quando scribae et Pharisaei, repulso. Domino Jesu Christo vero sacerdote, regem sibi elegerunt, clamant: « Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX). » Unde Samuel, qui interpretatur nomen ejus Deus, reprobatus a senioribus Israel, Dominum ac Redemptorem significat. Saul vero, qui dicitur petitus seu petitio, suo quod a populo postulatus 115.0291B| legitur, Barrabas intelligitur, quem dimitti sibi petierunt: qui Saul filius Cis, filius Abiel, fuisse legitur. Cis enim interpretatur durus vel vomens. Abiel vero pater meus dicitur, quorum nominum interpretationes ad duritiem, et ad vomitum malitiae Judaeorum pertinent, qui, Deum Patrem confitentes, Filium in passione negaverunt, dicentes: Tolle hunc, et dimitte nobis Barrabam: non intelligentes, quia qui negat Filium negat et Patrem, qui misit illum.
CAPP. IX et X.
« Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super haereditatem suam 115.0291C| in principem. » Sciendum est quod Saul non unius semper personae gestavit figuram, sed aliquando Judaeorum typum, ob superbiam, et adversus Deum invidentiam, sicut superius tetigimus, et in futuro demonstrabimus: aliquando Domini nostri Jesu Christi, propter unctionem regni, atque altitudinem staturae, et propter principatum. De quo Isaias ait: « Factus est principatus ejus super humerum ejus (Isa. IX). » Aliquando vero principem saeculi hujus, propter elationem cordis et humilium oppressionem, sicut in sequentibus declarabitur; sed in hoc loco, ubi a Samuele unctus legitur, ipsum Christum Dominum scilicet Salvatorem designat. Sicut enim Saul, cum asinas patris sui quae deerant quaereret, in regno assumptus est: simili quoque modo Dominus 115.0291D| et Salvator noster, postquam a Patre suo missus, ad oves quae perierant domus Israel venire dignatus est, super cunctum populum suum ab eo in regem tantum constitutus est. Sic ipse ait: « Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, Marc. XXIII): » hoc enim praefigurabatur per asinas propter simplicitatem, quod et per oves propter innocentiam. Armus quem Saul accepit, sicut superius legitur, principatum significat Domini nostri quem accepit. Qui a Samuele unctus dicitur, quia a Deo Patre unigenitus Filius spiritali unctione delibutus legitur: de quo Psalmista: « Propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV), » et reliqua. Omnes enim retro olim reges 115.0292A| Israel, ob unctionis sacramentum, in typo Salvatoris christi sunt appellati. Unde et David ait ad eum qui se finxerat Saul occidisse: « Quomodo non timuisti manum tuam mittere in christum Domini (II Reg. I)? » Sed bene ait, quod ab humero sursum Saul supereminebat omnibus, juxta spiritalem intelligentiam, quia caput nostrum sursum est supra nos, quod est Christus. Et bene dictum: « Non erat melior illo » , et Psalmista: « Quis in nubibus aequabitur, aut quis similis erit Deo Filio Dei? » (Psal. LXXXVIII.) Hic enim non seriem historiae secuti, sed spiritalis intelligentiae sensum continuatim describere conati sumus. Caeterum quia parum historiam praetermisimus, ad eam insinuandam apostrophen facere decrevimus. Ait enim sacra historia:
115.0292B| « Dixitque Saul ad puerum suum; Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? » et reliqua. Non enim putabat Saul sibi asinas a Samuele aliter indicari, nisi pretio divinationis, de quo puer ait, cum a Saule audisset: Panis defecit in sitarciis nostris:
« Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti, demus homini Dei. » Ideo ait: « Quid feremus ad virum Dei? » Quod autem Sauli inquirenti de Vidente, responderunt dicentes:
« Festina nunc, hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso. » Sacrificium in hoc loco, prout aliqui intelligi volunt, prandium intelligitur, quod praeparaverat Samuel populo in Kalendis, quia sequitur:
« Neque enim comesturus est populus, donec ille 115.0292C| veniat, quia ipse benedicet hostiae, et deinceps comedent qui vocati sunt. » Caeterum si quis simpliciter de hostiis immolatis, ac sacrificiis intelligere voluerit, nos non inhibemus. Dixitque Samuel ad Saul:
« Ascende ante me in excelsum, ut comedas mecum et dimittam te mane, et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi. » Hic enim si non displicuerit, sicuti scriptum invenimus, traditionem Judaeorum inserere praesumimus. Erat enim in corde Saul (sicut ipsi tradunt) quod rex futurus esset, quia viderat per visum se in vertice arboris collocari; quae visio signum regale erat. Denique non tantummodo de asinis quas perdiderat in corde tractabat, quia cum dictum sit: Et omnia quae sunt in corde 115.0292D| tuo indicabo tibi, statim per partem conjunctionis copulativam, et distinguendo copulavit dicens:
« Et de asinis quas perdidisti nudiustertius ne sollicitus sis, quia inventi sunt. » Et illud: « Et cujus erunt optima quaeque Israel? nonne tibi et omni domni patris tu. » Tales enim et hujusmodi traditiones Judaeorum, de apocryphis libris eorum prolatae sunt, quos secum reconditos habent, quae in nostris non habentur. Et ideo a quibusdam recipiuntur, non propterea ut illos approbent, sed ea quae necessaria sunt, ad confirmandum recipiunt. Quod et Paulus apostolus in Epistolis suis (Tit. I, I Cor. XV), non solum de Hebraeorum libris apocryphis, verumetiam ex poetarum ac comicorum gentilium, 115.0293A| ubi opportunum vidit, exempla protulit. Non ut omnia eorum commenta approbaret, sed opportuna ubi necessarium vidit, inseruit. Hinc est quod Judas apostolus in Epistola sua ex iisdem libris exemplum intulit, dicens: « Prophetavit autem de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis facere judicium contra omnes (Jud. II). » Quod ex praedictis libris sumptum est, sed quia verum est, non est rejiciendum. Non tamen omnia approbanda sunt, sed necessaria accipienda. Sic etiam traditiones nonnullae opportuno assumendae sunt.
« Cumque abieris inde, et ultra transieris, » et reliqua usquequo ait, « invenient te tres viri ascendentes ad Deum in Bethel. » Hi viri causa orationis 115.0293B| ibant in Bethel; ubi Jacob lapidem erexerat.
« Post haec veniens ad collem Dei, ubi est statio Philisthinorum. » Collis Dei locus erat ubi prophetae habitabant. « Et cum ingressus fueris in urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, ipsosque prophetantes, et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium. Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac quaecunque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est: et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum eis. » Prophetasse eum ibi Judaei dicunt de futuro saeculo, et de Gog et Magog, et de praemiis justorum, et poena impiorum. Nam quia Spiritu Domini impulsus prophetavit, de adventu Christi et salute hominum prophetasse 115.0293C| non dubium est.
« Quando ergo venerint signa haec omnia tibi, fac quaecunque invenerit manus tua, quia Deus tecum est. » Ac si diceret: His signis nosse poteris quia Deus te regem fieri voluit, et idcirco ad omnia quae tibi agenda sunt, regaliter age, quia Deus tecum est.
« Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter prophetas? Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? » et reliqua. Bene ait, Saule prophetante cum caeteris, « Et quis pater eorum? » Acsi diceret: Et quis major illo in dignitate et sapientia? optime 115.0293D| enim potest inter prophetas versari et pater eorum, id est magister vocari, qui tam doctus et sapiens est. Pater magister vocatur, sicut Eliseus Eliam patrem, id est magistrum vocat, Pater mi, Pater mi; currus Israel et auriga ejus. Et in libro Job: Eliu, Eliphaz patrem, id est magistrum vocat, hoc modo, « Pater mi, probetur Job usque ad finem (Job. XXXIV). » Quod autem Saul ita invenit, sicut videns praedixerat, significat, quia omnia ita evenerunt Christo, sicut libri legis et prophetarum olim praedixerunt, licet de Judaeis velint intelligi, quibus prospera seu adversa ita evenerunt, sicut praedixerat.
CAPUT XI.
« Ascendit autem Naas Ammonites, et pugnare 115.0294A| coepit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos foederatos, et serviemus tibi. Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc faciam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros. » Verum quia historia est, spiritalem intelligentiam brevissima insinuatione enucleare aggredimur. Naas enim, qui interpretatur serpens, significat diabolum: non solum quia lubricus et tortuosus est, sed quia primum hominem per serpentem decepit. Ipse ascendit ad praeliandum contra Jabes, qui interpretatur sensus, quia diabolus semper sensum divinae cognationis et bonitatis auferre ab hominibus conatur. Galaad vero, qui dicitur acervus testimonii, illos significat qui eruditi sunt in Ecclesia testimoniis divinarum Scripturarum. 115.0294B| Quorum oculos dexteros eruere cupit, videlicet illuminationem fidei, et praedicationis auferre satagit. Sed hos Saul, videlicet Dominus ac Redemptor noster, liberat cum exercitu suo: id est auxilio angelorum seu praedicatorum suorum qui in Besech populum enumerat. Besech enim egestas interpretatur, quia in egestate praesentis vitae novit Dominus qui sunt ejus. Et apud ipsum est certus numerus electorum, quos ad praelium contra diabolum excitat. Nam possumus ad haereticos referre, qui populus est moeroris, quoniam gaudium Spiritus sancti non habent. Disponit eorum perversitas in hoc foedus cum populo Ecclesiae, ut eruat oculos dextros, id est sensum vel visum sanae orthodoxae fidei auferat. Et vult ut sinistrum habeant, id est perversum sensum, et prava sentiant. 115.0294C| Sed populus fidelis acervum testimonium divinarum Scripturarum congerit, unde suis hostibus resistat, emittit in universos terminos Israel, hoc est ad doctores Ecclesiae, quatenus sibi opem ferant, et scutum fidei contra hostes ex adverso opponant.
CAPUT XII.
« Dixit autem Samuel ad populum: Venite et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum, » et reliqua usquequo ait, « Misit Dominus Jerobaal et Bedan et Barac et Jephte et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum. » Prius enim antequam superiora pandamus, dicendum est quis fuerit iste Jerobaal et Badan. Jerobaal ipse est Gedeon, qui cum trecentis viris superavit Madianitas. 115.0294D| Badan vero, ut quibusdam placet, ipse est Samson. Caeterum juxta altiorem intelligentiam, Galgala ubi Samuel innovavit regnum ac redarguit filios Israel, quae interpretatur revelatio significat revelationem et illuminationem fidei in Novo Testamento, ubi vetus regnum in novum commutatum est. De qua mutatione superius jam diximus, ubi de Eli et filiis ejus reprobatis, et electione Samuelis descripsimus. De abjectione Saul et constitutione David, Domino favente, in posterum dicturi sumus. Verum in hoc quod Samuel filios redarguit, juxta moralem intelligentiam typum tenuit spiritalium doctorum: qui in semetipsis delicta gravia non habent, quae redarguant; sed aliorum peccata absque detrectatione feriunt. 115.0295A| De his enim talibus per Salomonem dicitur: « Verba sapientium quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi (Eccl. XII). » Bene ait: « Verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi, » quia peccata hominum nesciunt palpare, nec molli manu attrectare lascivia; sed asperae invectionis increpatione corrigere, et inerrantes poenitentiae dolorem et vulnus infigere. Si cujus igitur sermo non pungit, sed oblectationi est audientium, iste non est sermo sapientis. Hinc est quod Joannes Judaeos gloriantes redarguit dura invectione, dicens: « Genimina viperarum, quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira (Matth. III)? » Denique possumus et aliter hanc sententiam brevi indagatione innuere, quo ait dicens: « Verba sapientium sicut stimuli, » etc., 115.0295B| quia et ad conversionem provocant et firma sunt, et in nullo oberrant, quia sancto Spiritu prophetis et apostolis inspirata, ad eos usque pervenerunt, et ideo solida radice fundata sunt. Unde et in eodem versu subjungitur: Quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno, videlicet a prophetis per quorum consilium sunt prolata, et pastore uno, id est Spiritu sancto, inspirata. Quisquis enim his est instructus, et Spiritu divino illustratus, potest corrigere, si, inquantum humana fragilitas non obsistat, se a peccatis continuerit, aliorum peccata. Quia ille juste redarguit in caeteris malum eorum, qui spiritualiter vivens, de proprio delicto reprehendi a quoquam non potest. Scriptum namque est: « Spiritalis omnia judicat et ipse a nemine judicatur (I Cor. II). » 115.0295C| Innocens enim esse debet ab omni delicto, qui caeteros judicat pro scelere ipsorum, sicut et Samuel fecisse legitur qui etiam tales pluviam de coelis, id est scientiam praedicationis ex libris prophetarum, de quibus scriptum est: « Judicium positum est et libri aperti sunt (Dan. III), » proferunt et corda hominum, ut fructus fidei, ac bonorum operum gignere possint, diffundunt: ut eos, quia malum se egisse cognoscunt, terreant. Deinde sequitur qualiter Samuel, dum quereretur de principatu, et populus deprecaretur, dicens: « Ne cesses orare pro nobis, » respondens ait: « Absit a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis. » Hic namque perfecta benignitas sanctorum, olim in Samuele demonstrata est: illa videlicet de qua Dominus ait: « Diligite 115.0295D| inimicos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V). »
CAPUT XIII.
« Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset; duobus autem annis regnavit super Israel. » Non de Isboseth filio Saul tantum, sed de eodem Saule hoc dictum est. Sic enim erat innocens Saul quando regnare coeperat, sicut filius unius anni est, et in innocentia perseveraret. Et quia in eadem innocentia duobus annis regnavit et humilitate, bene dicitur tanquam filius unius anni fuisse. Caeteri vero quibus regnavit indigne calculo non hic comprehenduntur. Sed si voluerit quis intelligere per anticipationem 115.0296A| de Isboseth, eo quod in sequentibus legatur, Quadraginta annorum erat Isboseth cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit, et a morte Heli usque ad Saul omne tempus quadraginta annorum est, non prohibemus quia et intelligi valet.
« Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum quae erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebraei et universus Israel, » et reliqua. Quod enim ait: « Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina » etc., sic intelligendum est: Quod cum audissent Philisthiim, subauditur conturbati sunt, Saul cecinit buccina. Haec buccina signum victoriae, et exhortationis fuit, ut audirent, et noscerent Hebraei conturbati superatos esse Philisthaeos. 115.0296B| Propterea sequitur:
« Et universus Israel audivit hujuscemodi famam. Percussit Saul stationem Philisthinorum. » His rebus compertis, confortatus est Israel: propter hoc et sequitur: « Et erexit se Israel adversus Philisthaeos. » Id est, viriliter coepit agere contra eos.
« Quod cum vidissent viri Israel se in arcto positos (afflictus est enim populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque et in antris, et in eisternis, » et reliqua. Si enim se abscondit Israel in praefatis locis, animum pulsat, quid est quod historia subjungit:
« Hebraei autem transierunt Jordanem. » Quod nos aliter intelligere non possumus, nisi illos sentiamus qui se substraxerant a Saule timore perterriti, 115.0296C| et ad Philisthiim transierant. Sed postea audientes quod Philisthiim fugissent, sociaverunt se cum suis in praelio. Quid enim hoc significet quod reversi fugitivi sociaverunt se cum suis in praelio, dicemus in posterum: « Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum. Et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala. Dilapsusque est populus ab eo. Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica, » et reliqua usquequo ait: « Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi, » etc. Verum jam superius dixerat: « Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendi ad te, ut offeras oblationem, et immoles victimas 115.0296D| pacificas. Septem diebus exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias. » Videtur quibusdam, inculpabiliter Saul obtulisse holocaustum, cum Samuel ab eo exspectatus, juxta placitum septem dierum non venerit. Quod qui hunc locum bene distinxerit, inveniet eum non immerito culpatum fuisse et inobedientem redargutum. Locus autem hic apud quosdam ita distinguitur: « Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te. » Et postea subinfertur, « ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas, septem diebus exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias. » Non ergo Samuel suum praestolari adventum Sauli septem dierum tempore praecepit, sed ad offerendas 115.0297A| oblationes et immolandas victimas pacificas, se ab eo eisdem septem diebus voluit exspectari; quod ille nequaquam fecit, et ideo merito culpatur, et stultitiae elogio denotatur indiscreta Saulis oblatio; ob hoc quod obedientiae praeceptum praevaricatus est, a Deo accepta non est. Quia enim prophetae praeceptum parum perpendit, Deum qui loquebatur in propheta contempsit, dicente Domino: « Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. (Luc. X). » Unde audivit:
« Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum, et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus. » Reprobatio Saulis futuram praefiguravit 115.0297B| ablationem regni Judaeorum. Quod autem David superstes ei factus, hoc indicat, quod Dominus Jesus Christus per Novum Testamentum in Ecclesia regnaturus populo Judaeorum successurus erat.
« Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philistim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. Descendebat ergo omnis Israel ad Philistim, ut acueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum. Retusae itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, » et reliqua. Philistim qui et Allophyli, licet plurimis in locis sanctarum Scripturarum, aliud atque aliud, multis modis allegorice significent, hoc in loco omnium 115.0297C| haereticorum praefigurant catervas; quae pari consensu impietatis, adversus Ecclesiam Dei conspirantes, propter multitudinem populi sibi consentientis, et mundi hujus potestatibus fidentes, eamdem Ecclesiam Dei a suis fidelibus depopulari conantur; quorum multitudinem infirma membra Ecclesiae pertimescentes, plerique ex ipsis abjurata fide ab Ecclesiae unitate discedentes, eisdem haereticis sociantur. Alii vero sub silentio sese occultantes, dum fidem suam palam confiteri metuunt, quasi in speluncis et cavernis terrae latitant. Philistim, quorum ingens numerus esse perhibetur, omnium haereticorum magistros figurasse non dubium est. Qui propter varias sectas, quasi discolores equi, uno impietatis vinculo colligati, in hujus mundi campos 115.0297D| dissolutis habenis, ad decipiendos et opprimendos quos possunt, discurrunt. Sex millia equites, elatos exprimunt mundi, qui de carnali potentia tumidi, haereticorum adjutores existunt. Reliqua vulgi multitudo ingentem innuit vulgi plebem, quam haeretici callidis persuasionibus deceptam sibi aggregant. Sexcenti viri, qui cum Saul remansisse narrantur, catholicorum virorum formam praetendisse possunt, qui per unitatem fidei Christo Domino, velut Saul, adhaerentes, nullis malorum persuasionibus, seu terroribus, ab eo recedunt. Fabri ferrarii allegorice viros significant spiritales in Ecclesia, qui tempore pacis (cum desint qui inquietent) per securitatem mentis, seu incuriam, ab spiritali inquisitione torpentes, 115.0298A| quasi non sint, dum inexercitati ad respondendum hostibus fidei parati nequaquam sunt. Vomeres vero atque ligones, seu caetera ferramenta, spiritaliter testimonia, seu sententias indicant sacrae legis; quibus testimoniis sacerdotes Ecclesiae, in pace ejusdem Ecclesiae, ad eruditionem tantummodo populi fidelis, quasi ad agriculturam, juxta historiae simplicitatem, utuntur. Quae testimonia, acsi ferramenta sint (si quando, permittente Deo, haereticorum bella adversus Ecclesiam consurrexerint), ad exercendos videlicet atque probandos fideles suos, viri ecclesiastici, subtili inquisitione ea perscrutando, et spiritali acumine acuendo, velut in gladios vertunt; per quos et hostes fidei prosternunt, et tam se quam caeteros fideles ab eorum 115.0298B| persecutione, sive persuasione defendunt. Praecepta quippe divinae legis atque testimonia, et ferramenta sunt in pace Ecclesiae, et arma in tempore belli. Et ut manifestius fiat quod profertur: In pace Ecclesiae praesules ejus seu sacerdotes, simplici praedicatione populum sibi creditum fide informantes, non alta de Deo, neque incapabilia illis proponunt, sed ut simpliciter credant in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, essentialiter unum et verum Deum, trinum vero personaliter. Si autem quicunque haereticus sabellianae partis assertor dicat, quia in Deum sicut una deitas, ita et una persona credenda est, non tres, id est, ut ipse credatur Pater, qui et Filius: et ipse Filius, qui Pater, sicut Sabellius impie praedicabat; quid tunc agendum erit viris ecclesiasticis, 115.0298C| nisi ut et ipsa sacra Scriptura contra hujusmodi assertorem probare queant, quomodo Deus omnipotens unus sit in natura, trinus vero in personis. Rursum tempore quieto, nil amplius doctoribus Ecclesiae catholicae plebibus qui praesunt praedicare convenit, quam ut credant Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius substantiae atque deitatis; Filium vero non aliunde quam de Patris substantia genitum, sine initio, ac per omnia Patri similem et coaequalem; Spiritum vero sanctum, ex Patre et Filio procedentem, unius substantiae cum iis a quibus procedit. Si vero contra hujusmodi veridicam praedicationem provenerit ut quispiam arianae partis assertor dicat: Non ita est ut praedicatis; sed sicut tres personas in Deum confitemini, ita et 115.0298D| tres substantias in eum vobis credere oportet. Filium quoque non de substantia Patris substitisse, sed ex nihilo creatum; similiter et Spiritum sanctum non Deum, sed creaturam credere oportet. Quid contra hujusmodi impium praedicatorem vir ecclesiasticus facturus erit? nisi ut ex utroque Testamento proferat documenta, atque velut ferramenta acuat divina testimonia, per quae et illa quae praedicat, defendere valeat, et contradicentes refutare. Rursum tempore tranquillo, nil amplius de Dei Filio sacerdotibus Ecclesiae praedicare convenit, quam ut credatur verus Deus ex substantia Patris sine tempore ineffabiliter natus, et verus homo pro nostra redemptione de substantia matris 115.0299A| temporaliter creatus et natus, gemina substantia singulari vero persona; consubstantialem Patri secundum Divinitatem, consubstantialem vero matri juxta humanitatem; unum eumdemque in singularitate personae. Contra quam fidem si e contrario diversi occurrant: unus videlicet qui ita duas naturas in Filio Dei confundat atque permisceat, ut inter Deum et hominem nullam esse differentiam astruat, sed hoc esse Deitatem, quod et humanitatem in eo, sicut et Euthitiani, et eorum similes haeretici impie defendere contendunt. Rursum alius ex adverso prosiliat, qui sicut duas in eo naturas, ita et duas personas affirmare velit, sicut Nestoriani. Iterum tertius vel quartus occurrat, unus videlicet, qui eumdem Filium Dei dicat in veritate Deum esse, 115.0299B| hominem vero in phantasia fuisse, quemadmodum Manichaei et Priscillianistae dicere ausi sunt. Alius autem qui illum purum hominem fuisse, absque Deo, contendat, sicut Photiniani. Rursum alii atque alii existant, qui eum, hoc est Filium Dei, nihil de matre assumpsisse, nec ejusdem naturae fuisse, ex qua et nos sumus, sed nescio quam imaginariam carnem in mundo gestasse; et caeteri plurimi, quos omnes memorare nimis prolixum est, et non necessarium: contra quos omnes hostes fidei, quid ecclesiasticis viris agendum est? nisi ut ex utroque Testamento diversas sententias atque testimonia, quasi varia ferramenta liment, exacuant, atque elucident, per quae et ea quae credunt ac praedicant defendere queant, et adversarios suos, aut confodiendo 115.0299C| sibi substernere, aut certe terrendo in fugam convertere. Hoc quippe modo, et contra diversas quaestiones, quae in Ecclesia per contentionis vitium oriuntur, Dei sacerdotibus omni circumspectione agendum est. Et adversus varias haereticorum novitates omni studio vigilandum, ne fides Ecclesiae, velut aedificii fundamentum, per eorumdem haereticorum impetum, quasi impulsu ventorum labatur atque subruatur. Quod autem ait Scriptura de Israeliticis viris: « Descendebat ergo omnis Israel ad Philistim, ut acueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim, » etc.; hoc non absurde intelligi datur, quia controversia haereticorum exercitia sunt catholicorum; et malorum contentio bonorum acuit sensum; et adversitas impiorum 115.0299D| sinistra sunt arma justorum. Quod tamen haeretici, velut Philistim, omnibus modis cavent, ne pro eorum occasione, viri catholici arma possint habere spiritalia.
CAPUT XIV.
« Et accidit quadam die, ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philistim, quae est trans locum illum, etc » . Pendet enim haec sententia ex superioribus. Jonathas vero, cujus nomen sonat columbae donum, sanctorum virorum spiritalium, qui in Ecclesia dono Spiritus sancti repleti sunt, gestavit figuram; per quos Dominus haereticorum 115.0300A| conventus disturbat, dissipat atque in fugam vertit. Armiger autem ejus eorum sanctorum virorum praefiguravit discipulos, qui illorum exempla atque doctrinam sectantes, et individue illis adhaerentes, quasi eorum arma portant. Quod autem idem Jonathas et armiger ejus adversus Philistim, non per planiora leniaque loca, sed per saxosa et ardua iter arripiunt, illud allegorice signat quod non illi sacerdotes, qui intra Ecclesiam, latam et spatiosam viam, per dissolutam vitam, ambulant, hostibus fidei contraire queunt, neque cum illis spiritaliter dimicare, sed illi potius qui per arctam et angustam viam gradientes, inter utrumque Testamentum, atque inter prospera et adversa, quasi inter duos scopulos dextra laevaque incedunt; qui armis sanctarum Scripturarum 115.0300B| muniti, non proclivius ad ima, sed mentis alacritate, ad altitudinem contemplationis toto adnisu conscendere nituntur. Illud vero iter quod Jonathas armigero suo proposuit, ut nisi ipsi prius ab hostibus provocati forent, nequaquam ad eos transirent, sed quieti subsisterent, hoc nobis per hujusmodi iter signum sacra Scriptura typice innuit: ut ne quis ex catholicis adversus haereticos prior contentionis arma commoveat, nisi ab ipsis prius ad certamen provocatus fuerit; quia non per catholicos, sed potius per haereticos, contentionis bella in Ecclesia exordium sumunt. Quod autem Jonathas et armiger ejus prima congressione adversus Philistim, non alio in loco, quam in agro culturae dedito confligentes, viginti numero prima fronte ex 115.0300C| hostibus prosternunt, illud figuraliter significare videtur, quod his doctoribus haeretici cedunt atque succumbunt, qui intra limites Ecclesiae positi, a meditatione legis, velut ab agricultura non recedunt. Sequitur:
« Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philistim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel, » et reliqua usquequo ait: « Nuntiaverunt autem Sauli, dicentes, quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine. Qui ait: Praevaricati estis. Volvite ad me jam nunc saxum grande. » Nam antequam spiritalem figuram aggrediamur enucleandam, manifestandum est quid est quod Scriptura dicit de Jonatha: Illuminati sunt oculi ejus, et quid significet 115.0300D| juxta historiam quod dicit, comedisse populum cum sanguine. Quid est quod sacra Scriptura ait: « Illuminati sunt oculi Jonathae, propter gustum mellis? » nunquid ante caecus erat? Minime. Sed illuminati sunt utique, non ad videndum, quia ante videbat, sed ad discernendum, quia vetita tetigerat. Sicut de primis hominibus legitur, qui mox ut prohibita gustaverunt, apertos habuisse oculos referuntur, ad discernendum videlicet inter bonum quod amiserant, et malum ad quod ceciderant. Caeterum aliqui aliter intelligi volunt: Aiunt enim quod ex nimio calore oculi, et exercitio praelii ac itineris, reverberati erant, et nimio jejunio fatigatus, non solum corpore, sed et mente fortassis defecerat, ubi 115.0301A| sunt oculi interioris hominis. Et ideo cum gustasset gustum mellis, illuminatus dicitur: quia non solum oculi ex refectione corporis, inquiunt, clarius videre coeperant, sed et interius mens clarior confortata dulcedine mellis, ac promptior resumptis viribus ad persequendum adversarios exstitit. Unde et ipse ait: « Turbavit pater meus terram. Vidistis ipsi, quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto: quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam ceperat? » Nam quod ait, « Turbavit pater meus terram, » de patrata victoria intumuit, et ideo de indicto jejunio patrem suum reprehendit. Denique quod sequitur; « Et versus ad praedam defatigatus populus, tulit oves et boves, et vitulos, 115.0301B| et mactaverunt in terra. Comeditque populus cum sanguine. » Non fecit populus irritum juramentum. Quod enim Saul adjuraverat, dicens: « Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. » Ideo dixit, quia victoria jam potiti erant; sed peccasse Domino, et cum sanguine comedisse dicitur, quia contra legis praeceptum, antequam sacrificium vespertinum perageretur, comederunt. Sic itaque usus erat, ut quando homicidium ab eis, aut in suis, aut in exteris fiebat, non comederent antequam sacrificium vespertinum pro eis fieret. Aliter, peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicitur, quia, mactatis victimis, non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus, juxta legis praeceptum, adipem et sanguinem, 115.0301C| cum videlicet sanctuarium secum haberent. Quando locus sanctuarii procul erat, jubetur sanguis victimarum in terram fundi de his videlicet victimis, quas ad suos esus praeparabant, quando vero sanctuarium praesens erat, sanguis hostiarum super altare Domini jubetur fundi. Sicut est illud in libro Deuteronomii: « Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari, carnibus autem ipse vesceris (Deut. XII). » Quod quia praefatus populus non fecit, peccasse dicitur Domino, et idcirco dicitur cum sanguine comedisse. Sive quia retro olim per legem mystice praeceptum fuerat, ut ne quis de filiis Israel ovem vel bovem aut capram, vel quodlibet animal quod Domino offerebatur, in castris immolarent, sed ad ostium tabernaculi universa ducerent, et ibi 115.0301D| omnia occiderent. Quod quia non fecerant, comedisse passim occidendo referuntur cum sanguine. Licet iste sensus posterior quibusdam placere videatur, superiores vero, quos posuimus, magis (ut nobis videtur) historiae congruunt. Non ideo dicimus, ut istum refragemus, aut inhibeamus sensum, cum maxime spiritali sensui, de quo in sequentibus Domino duce dicturi sumus, convenit; sed prudenti lectori derelinquimus sensum nostrum insinuando, ut si placuerit, mihi consentiendo faveat; quia hic, ut annui, ad radicem historiae pertinet. Ecce fundamentum historiae innuimus, nunc spiritalem significationem pandamus. Sed prius quid significat quod Jonathas filius Saul pergentis ad praelium, 115.0302A| et jejunium indicentis, videns super faciem agri mel, extendit summitatem virgae, et intinxit in favunt mellis, et gustavit, et illuminati sunt oculi ejus, propalabimus, ut postmodum caetera conjunctim insinuare valeamus. Verum quod ad gustum mellis oculi Jonathae illuminati sunt, sicut diximus, non ad videndum, quia antea videbat, sed ad discernendum, quia vetita tetigerat. Tunc enim casus ille, sicut Adam, fecit illum attentum, reddiditque confusum: quid aliud exprimitur, nisi hoc facto admonetur, omnes illecebras voluptatum in saeculo debere contemnere is qui Deo nititur militare? Non enim potest contra Allophylos spiritales, id est adversus principes tenebrarum, viribus animi concurrere, qui adhuc hujusmodi negligit dulcedinem declinare. Mel enim 115.0302B| distillans, inquit Scriptura (Prov. V), labia meretricis, quod est delectatio voluptatis carnalis. De quo putatur, juxta mysticos intellectus, hunc gustasse Jonathan, et sorte deprehensum, vix precibus populi liberatum. Illud vero quod superius descripsimus, quia postquam Domini opitulante auxilio, Philistim conturbati dispersique et in fugam versi sunt, quicunque de filiis Israel adhaeserant, rursum ad suos Israeliticos reversi sunt, etc., hanc intelligentiam mystice habere dignoscitur: quod postquam haereticorum conventus, Domino cooperante, per ecclesiasticos viros victus atque dispersus et in fugam versus catholicis cesserit; eos vero qui de Ecclesia ab ipsis haereticis vi vel perversione subtracti fuerant, rursum ad Ecclesiam a qua discesserant redeuntes, 115.0302C| plerique sacerdotes, adhuc diversa sentientes et in variis sectis seducti, aut illos quos de ipsis haereticis, quasi oves aut boves, ad Ecclesiam reducere potuerint, baptizandos denuo decernunt; sic quibusdam sacerdotibus olim visum fuerat, ut de haeresi ad Ecclesiam conversi, iterum baptizarentur, sicut faciunt Donatistae haeretici: quod utique illicitum est, eos qui semel abluti sunt, denuo baptizare, aut certe conversis ex gentilitate, nequaquam secundum ecclesiasticam regulam, rectum baptismum tradere. Quos tamen Christus Dominus, velut Saul, per ecclesiasticos viros ad unitatem fidei revocat in fide sua, cujus figuram lapis ille grandis praetendebat, qui omnes credentes baptizari praecepit. Nam quod praeceptum erat, ut ovem vel bovem 115.0302D| vel quodlibet animal, quod Domino offerebatur, non in castris immolarent, sed ad ostium tabernaculi universa adducerent, prout superius ostendimus, et ibi omnia occiderent, typos adumbrabat futuros. Quod enim in lege ostium, hoc hic ingens saxum, hoc unitas fidei in Christo significat. Nam sicut per oves et boves et vitulos et arietes, diversos homines ad fidem venientes significat, ita per occisionem animalium, lavacrum regenerationis insinuat. In quo baptismo, velut quodlibet animal, vetus homo moritur, et novus resurgit. Illi enim eosdem credentes quasi diversa animalia, ut dictum est, occidentes, super terram cum sanguine comedunt, qui in varias sectas divisi, in unitate fidei, sicut oportet, nequaquam 115.0303A| baptizant. Quos utique quasi cum sanguine comedunt, dum illos absque perfecta purificatione peccatorum sibi aggregant. Quos velut comedunt, dum se cum illis unum corpus efficiunt. Sequitur:
« Aedificavit autem Saul altare Domino. Tuncque primum coepit aedificare altare Domino. » Hebraeus non habet, primum, sicut in quibusdam codicibus legimus. Unde quaerendum, cum ante legatur aedificasse altare, quando a Samuele increpatus est, cur hic dicitur, Tunc coepit aedificare primum altare Domino? Sed sciendum est aedificasse illum altare, sed quia inobedienter illud aedificavit, non Domino aedificasse intelligitur. Hic autem quia obedienter et recte illud aedificavit, Domino aedificasse perhibetur.
115.0303B| « Dixitque Saul ad populum: Applicare huc universos angulos populi. » Angulos populi, principes populi vocat, quibus idem populus, tanquam lapidibus hinc inde parietes inhaererent, adhaerebat. Deinde sequitur: Qualiter sortem mittendo deprehensus est Jonathas. Unde et ait Saul:
« Haec faciat mihi Deus et haec addat, quia morte morieris, Jonatha. Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israel; hoc nefas est. Liberavit ergo populus Jonatham ut non moreretur. » Nota quantum prosint transacta bona contra quaelibet minima offensa. Nisi enim Jonatham praeterita adjuvissent, imminentia mala nequaquam evadere potuisset. Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur 115.0303C| bonorum cujuspiam operum.
CAPUT XV.
« Dixitque Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israel. Nunc autem audi vocem Domini: Haec dicit Dominus exercituum: Recensui quaecunque fecit Amalec Israeli, etc., » usquequo aut: « Non parcas ei et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem bovem, et camelum et asinum. » Recensere dicitur Deus mala Amalecitarum, sicut per Moysen olim in lege praenuntiatum fuerat. Unde ideo jumenta Amalec Israel Dominus demoliri jubet, ut nec in jumentis memoria fieret. Dominus enim dixerat se deleturum memoriam Amalec de sub 115.0303D| coelo: idcirco praecipitur Sauli, ut eam penitus ab homine usque ad jumenta deleret. Et quia ejus memoria penitus deleta non fuit, Saulis peccatum et inobedientia in causa exstitit, sicut sequens historia ostendit. De quo Amalecita in libro Deuteronomii dicitur: « Memento quod fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Aegypto, quomodo occurrerit et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit (Deut. XXV). » Lassoss hic Hebraei immundos secundum legem, extra castra manentes intelligunt. Quos cecidisse Amalecitae dicuntur, quia, sicut ipsi tradunt, eorum circumcisionem amputaverunt, et in subsannationem Dei in coelum projecerunt.
115.0304A| « Dixitque Saul Cinaeo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo, » et reliqua. Cinaeus ipse est Jethro cognatus Moysi, de cujus genere erant Cinaei, qui descenderant ad Amalec, et habitabant cum eo, qui utique eorum consanguineus erat, et haereditatem in ejus terra habebant. Misericordiam vero Cinaeus cum filiis Israel fecisse dicitur, sive quia Moysen fovit in terra Madian, sive quia consilium dedit Moysi, qualiter multitudinem populi gubernaret (Exod. XVIII).
« Nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem. » Consuetudo erat regum, ut quando victoria potiebantur, facerent arcum, hoc est, fornicem de myrtetis et palmis et olivis, ob signum victoriae, 115.0304B| prout quibusdam videtur. Caeterum si quis arcum ex lapidibus intelligere voluerit, in quo victoriam suam more regum depinxerat, non inhibemus, sed potissimum consentimus, quia in Salomone legimus: « Dissipabit impios rex sapiens, et curvabit super eos fornicem (Prov. XX). » Quod alia translatio « rotam molarem » dicit; in quo ad aeternam memoriam laudes ac victorias suas reges describebant.
« Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei: Loquere. Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? » Quid per increpationem hanc, nisi superbia elati regis objicitur? Quod ad 115.0304C| correctionem suam poterit quisque qui praelatus est convertere. Parvulum se Saul in suis prius oculis viderat, sed fultus temporali potentia, jam se parvulum non videbat. Caeterorum namque comparationi se praeferens, quia plus cunctis poterat, magnum se prae omnibus aestimabat. Miro autem modo, cum apud se parvulus, apud Dominum magnus: cum vero apud se magnus apparuit, apud Deum parvulus fuit. Plerumque ergo dum ex subjectorum affluentia animus inflatur, in luxum superbiae ipso potentiae fastigio lenocinante corrumpitur. Quod Sauli contigisse dicitur, cui et dicitur: « Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? » Acsi diceretur: Cum tu te parvulum conspiceres, ego te prae caeteris magnum feci. Quia 115.0304D| vero tu te magnum conspicis, a me parvulus aestimaris. Unde cum a Samuele increparetur, quare vocem Domini non audierit, ex ipso tastu superbiae respondit, dicens: « Imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus. » Malum enim supra malum adjecit, quia culpam suam non solum agnoscere dignatus est, sed etiam superbiendo defendere studuit, ac per hoc defendendo accumulavit. Denique in hoc quod subjungit:
« Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis. » Primitiae hic ea quae potiora et meliora erant, intelligendae sunt. Sequitur:
115.0305A| « Et ait Samuel: Nunquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae; et auscultare magis quam offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. » Hic enim non aliud dicere possumus, nisi sententiam summi tractatoris papae Gregorii, quam in libris Moralium moraliter exponens, dum de bono obedientiae tractaretur, inseruit. Ait enim: Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque citius Deum placat, quando ante ejus oculos, repressa arbitrii superbia, gladio praecepti se immolat. Quo contrario, 115.0305B| hariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quando sit virtus obedientiae demonstretur. Ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus laude sentiatur. Si enim quasi peccatum hariolandi, est repugnare, et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere: sola est obedientia quae fidei meritum possidet, qua sine quisque infidelis videatur. Hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur: « Vir obediens loquitur victorias (Prov. XXI). » Vir quippe obediens victorias loquitur: quia dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. Quid enim prodest indiscrete Deo aliquid offerre velle, et ejus contraire praeceptis? Quia nequaquam quis valet de oblatis muneribus Dominum sibi placare, qui negligit obtemperare jussis. Quia 115.0305C| enim bonorum nostrorum non indiget, nostra datione minime pascitur: et ob hoc melior est obedientia quam victimae. De qua plenius in libris Moralium legere quis poterit:
« Dixitque Saul ad Samuel: Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini, » et reliqua usquequo ait, « et projecit te Dominus ne sis rex super Israel. » Corripit propheta regem pro inobedientia, quia mandatum explere non curavit, praedixitque ei regnum dimissurum, quia rectitudinem mandatorum Dei sequi noluit. Et merito ille de potestatis culmine abjicitur, qui rite regimen tenere nescit. Ipse enim regimen rite tenet, qui se superiori per humilitatem ad obediendum subjicit, et inferiori per auctoritatem ad docendum anteponit. 115.0305D| Si enim Saul Dei mandatis obediret, rite populo praeesset.
« Et conversus est Samuel ut abiret; ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est, et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo, meliori te. » Nota mysterium, quod sicut in passione Domini, pontifex vestimentum suum scidit (Matth. XXVI), ita rex Saul vestem prophetae nunc scindere describitur. Per utramque enim potestatem, et regalem videlicet et sacerdotalem, scissio vestimentorum facta est, ut demonstretur stabilitatem regni et sacerdotii in populo Judaeorum fieri non posse, qui verum regem et sacerdotem ad se 115.0306A| venientem, Dominum videlicet Christum, recipere noluerunt.
« Porro triumphator in Israel non parcet et poenitudine non flectetur: neque enim homo est, ut agat poenitentiam. » In Hebraeo legitur: « Porro triumphator Israel non mentietur. » Triumphator iste Deus est, cui omnis victoria recte ascribitur. Non mentietur, quia ea quae promittit sibi famulantibus largitur. Poenitudine non flectitur, quia non poenitet eum de bonis quae largitus est, quia mutabilis non est, sed secundum justitiam et veritatem universa dijudicat.
« Dixitque Saul: Peccavi, sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel. » Acsi dixisset: Honora me sicut regem ut ego praecedam 115.0306B| sicut rex, et tu sequaris, ut adorem Dominum Deum tuum. Senes autem populi sui, suam tribum; et coram Israel caeteras tribus Israel, dicit. Sed in hoc quod ait: « Honora me coram senioribus populi mei, » verecundiam passus ac superbia detentus locutus est, quia timebat honores amittere, et ideo non obtinuit quod petiit, dicens: « Peccavi, » et reliqua. Quisquis enim sub specie confessionis humanos adhuc honores amittere timet, iste indulgentiam, quam ficta humilitate postulat, a Deo adipisci non valet. Neque enim potest in confessione poenitentiae assequi veniam, ubi praeit elatio mentis. Nam quid aliud est, de reatu facinoris in conspectu hominum reprehendi refugere, nisi superbia cordis, per quam peccator, dum displicere hominibus 115.0306C| refugit, veniam quam a Deo accipere poterat a semetipso excludit? Ficta enim humilitas veniam a Deo consequi non valet. Sed notandum quod alia editio habet: « Non revertar tecum, inquit Samuel, quia sprevisti verbum Domini, et spernit te Dominus ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut abiret. Et tenuit Saul penulam diploidis, et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit proximo tuo bono super te; et dividetur Israel in duo, et non avertetur neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo ut poeniteat eum. Ipse minatur et non permanet. » Iste cui dicitur: « spernit te Dominus ne sis rex super Israel, » quadraginta regnavit annis super Israel, tanto scilicet 115.0306D| temporis spatio quanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui. Intelligamus ideo dictum, quia nullus de ejus stirpe fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem Dominus, « mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (Tim. I): » prout beatus Augustinus ait, et in Graecis exemplaribus legitur: « Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua, » ut hoc intelligatur « de manu tua » quod est ab Israel. Ipsius namque populi gerebat personam figurate homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Domino nostro spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur, « et dabitur illud proximo tuo, » ad carnis agnationem id refertur. Ex Israel 115.0307A| Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est, « bono super te, » potest quidem intelligi « meliori te; » ac si dicatur: Ut quia ille bonus est, ideo sit super te. Juxta illud aliud propheticum; « Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal. CIX). » In quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus. Unde et dicitur, « et dividetur Israel in duo. » In Israel scilicet inimicum Christo, et Israel adhaerentem Christo. In Israel ad ancillam, et Israel ad liberam pertinentem (I Cor. XV). Nam ista duo genera primum simul erant, donec sterilis per gratiam Christi fecunda, ejiceret ancillam et filium ejus (Gen. XXI). Propter peccatum quidem Salomonis, regnante filio ejus Roboam, scimus Israel in duo fuisse divisum, 115.0307B| et ita perseverasse donec a Chaldaeis captivaretur. Sed hoc quid ad Saulem? Cum si tale aliquid comminandum esset, ipsi David fuerit potius comminandum, cui erat filius Salomon. Postremo inter se Hebraea divisa non est, sed indifferenter in ejusdem erroris societate dispersa per terras. Divisio vero illa, quam Deus sub persona Saulis, illius regni et populi figuram gerentis, eidem regno populoque minatus est. « Quoniam non est sicut homo ut poeniteat eum. Ipse minatur et non permanet. » Id est homo minatur et non permanet. Non est autem Deus, quem poenitet sicut hominem. Ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio rerum intelligitur, immutabili praescientia manente divina. Ubi ergo non poenitere dicitur, non mutare intelligitur. 115.0307C| Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam de ista divisione populi Israel: et omnino perpetua quaecunque transierunt, aut transibunt ad Christum, nunquam erunt cum Israeliticis, qui ejus inimici usque in finem vitae hujus esse persistunt. Sed in divisione, quae hic praenuntiata est, perpetuo permanebunt.
« Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. » Quando legitur quidem in Scripturis, quod sancti nulli hostium parcunt, efficiunt ut humanum sanguinem sitientes dicuntur, quia et justi ita percusserunt hostes, ut non relinqueretur ab his qui salvus fieret. Et non intelligunt sub his verbis adumbrari mysteria, 115.0307D| et hoc magis nobis indicari, quod impugnantes adversus vitia, nullum penitus relinquere debeamus, sed omnia interimere, ne si pepercerimus, reputetur nobis in culpam, sicut scriptum est de Saul, qui vivum servaverat regem Amalec. Quomodo enim quisque justus manebit, si adhuc aliquid peccati in semetipso servaverit sicut Saul? At vero sancti, in figura Samuelis ita saeviunt super hostes suos, id est super vitia peccatorum, ut non permittant relinqui aliquod peccatum impunitum.
« Verumtamen lugebat Samuel Saul. Quoniam Dominum poenitebat, quod constituisset regem Saul super Israel. » Hic enim benignitas perfecta sanctorum in Samuele propheta erga Saul praeostensa 115.0308A| est, qui dum sciret Saul peccasse, ex affectu benignitatis lugebat cum. Sic etiam Paulus lugebat illos, qui post fornicationem et immunditiam non egerunt poenitentiam (II Cor. II).
CAPUT XVI.
« Dixitque Dominus ad Samuel: Imple cornu tuum oleo, et veni ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis ejus regem mihi. Fecit Samuel prout Dominus imperavit, et unxit David oves patris sui in medio fratrum suorum, qui erat rufus et pulcher aspectu, decoraque facie. » Sed videamus eumdem David, quomodo Christum prophetice significaverit. David enim interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Et quid fortius leone illo de 115.0308B| tribu Juda, qui vicit mundum? Et quid desiderabilius illo? de quo dicitur: « Veniet Desideratus cunctis gentibus (Agg. II). » Ungitur iste David in regem futurum, denuntians per unctionem illam Christum. Christus enim a Chrismate appellatur. Reprobatis septem filiis Isai majoribus, minimus aetate electus est ad regnum; quia spreto Judaico sacerdotio, et regno prioris populi, qui sabbatismum secundum legem servabant, Christus Dominus noster, caput minoris populi, sacerdotio perpetuo functus est: et in regem unctus, cujus regnum non habet finem, et cui omnes gentes, tribus et linguae, servient. Quod autem in medio fratrum suorum unctus esse dicitur, hoc est quod Propheta de Domino ait: « Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV). » 115.0308C| David ab officio pastorali pecorum, ad hominum regnum transfertur: noster autem David ipse Jesus, ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regnum gentium translatus est; in Judaea enim plebe non est modo Christus, ablatus est inde, nunc gentium greges pascit.
« Surgensque Samuel, abiit in Ramatha. Spiritus autem Domini recessit a Saule, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. » Quaeritur de hoc spiritu nequam: Si Domini, cur malus? si malus cur Domini? Sed duobus verbis comprehensa est haec sententia. Et in Domino potestas justa, et in diabolo potestas injusta. Nam idem spiritus, malus, per nequissimam voluntatem, et idem spiritus, Domini, per acceptam justissimam potestatem. Inde ergo spiritus Domini appellatus 115.0308D| est diabolus, propter ministerium, quia omnibus etiam spiritalibus malis bene uti dicitur, vel ad damnationem quorumdam, vel emendationem, vel ad probationem. Et licet afflictionem semper appetat, tamen si ab auctore nostro potestatem non accipit, idem malignus spiritus ad tentationis articulum nullatenus convalescit. Unde et omnis voluntas diaboli injusta est; et tamen, permittente Deo, omnis potestas justa. Bene ergo dicitur, spiritus Domini malus exagitabat eum, Domini, videlicet per licentiam potestatis justae, malus autem, per desiderium voluntatis injustae. Et quamvis malignitas a Domino non sit, potestas nisi a Deo non est. Sic et alibi dictum est etiam de sopore Domini qui occupaverat milites 115.0309A| ejusdem Saul, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis. Non quia sopor tunc in Domino erat, ut ipse dormiret, sed quia ille sopor (I Reg. XXVI), qui tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat infusus, ne David a servis ejus in eo loco praesentia sentiretur. Dicitur ergo spiritus malus Domini, hoc est minister Dei, ad faciendum in Saul quod eum pati debere Omnipotentissimus judicabat. Quoniam spiritus ille, ut dictum est, voluntate qua malus erat, non erat Dei; creatura vero qua conditus erat, et potestate quam non suam, sed Domini omnium aequitate acceperat, Domini erat. Hoc secundum historiam dictum est. Tropologice vero per Saul, populus praefigurabatur Judaeorum qui in adventu Salvatoris, ob impietatem suam a Deo derelictus 115.0309B| est. Spiritum sanctum quem olim acceperat, amisit; atque ab spiritu nequam, hoc est, diaboli mendacio, usque nunc agitatur.
« Igitur quandocunque Spiritus Domini arripiebat Saul, tollebat David citharam et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat. Recedebat enim ab eo spiritus malus. » Pendet enim ex superioribus. Hic etiam prout supra, typum tenuit Salvatoris. David in canticis musicis eruditus erat, et Dominus Jesus Christus in Ecclesiae unitate variis concentibus in expositione sanctarum Scripturarum quotidie resonat, et suavitate mystica modulatur: David in cithara canens malignum spiritum fugabat, et Christus per virtutem crucis suae daemones oppressit atque de corde credentium fugavit. 115.0309C| Non enim in cithara illius tanta virtus erat, sed mysterium crucis Christi, per lignum extensione nervorum, mystice gerebatur: in qua etiam passio Christi cantabatur. David octavus et minimus frater in regno eligitur, et Dominus Jesus Christus semetipsum exinanivit, formamque servi accipiens, per gloriam resurrectionis suae, et Evangelicam praedicationem (hoc enim sacramenti octavi numeri obtinet arcanum), regnum in gentibus adeptus est. David pulchra facie esse describitur, quia et Dominus Jesus Christus speciosus forma est prae filiis hominum. David rufus esse narratur, et de Salvatore nostro Propheta canit: « Quis est iste qui venit de Edom (Isa. LXIII)? » et reliqua, quod interpretatur rubeus, sive sanguineus. Caeterum moraliter nos instruit, 115.0309D| quod cum Saulem spiritus immundus invaderet, apprehensa David cithara ejus, vesaniam sedabat. Plerumque superbus, dives, exhortationis blandimento placandus est, quia et plerumque dura vulnera, per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum saepe ad salutem, medio blandiente, reducitur. Cumque ab eis in dulcedinem condescenditur, languor insaniae mitigatur. Neque enim negligenter intuendum est, quod cum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam sedabat. Quid enim per Saulem nisi elatio potentium? Et quid per David innuitur, nisi humilis vita sanctorum? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesania temperatur, quia cum 115.0310A| sensus potentium per elationem in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentis, quasi dulcedine citharae, locutionis nostrae tranquillitate revocetur.
CAPUT XVII.
« Congregantes vero Philistim agmina sua in praelium convenerunt in Sochoth, » et reliqua. Sochoth est oppidum in tribu Juda, ut in libris Locorum legitur. Sunt autem usque hodie viculi duo pergentibus Aeliam de Eleutheropoli in nono milliario viae publicae: unus in monte, et alter in campo situs, qui Sochoth nuncupantur. Interpretatur vero ramus vel humilitas Azeca, civitas Chananaeorum in parte tribus Judae, ad quam usque persecutus est Jesus quinque reges. Sed et hodie vocatur villa Azeca, inter Eleutheropolim 115.0310B| et Aeliam, et interpretatur fortitudo, sive decipula. Domu sive Domim in tribu Juda vicus grandis est, in Daromam, hoc est ad australem plagam in finibus Eleutheropoleos, decem et septem ab ea milliaribus distans, et interpretatatur silentium sive gaudium.
« Porro Saul et viri Israel congregati sunt in valle Terebinthi. » Terebinthus est in Sichimis, sub qua abscondit Jacob idola juxta Neapolim. Hinc refert Josephus quod Palaestini castrametati sunt inter Sochoth et Azeca. Contra quos denuo Saul perduxit exercitum, et super quemdam montem castra ponens, coegit Palaestinos priora quidem castra relinquere, et ex adverso montis, quem Saul apprehenderat, advenire. Divisitque eorum exercitus medius mons, 115.0310C| qui erat positus inter eos.
« Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, » et reliqua. Igitur quemadmodum in exordio polliciti sumus, paulatim historiam tangere cupimus ut postmodum culmen spiritalis intelligentiae deponamus. Spurius dicitur, quia ex patre gigante, matre vero Gethaea, natus erat. David autem erat filius viri Ephrataei de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios. Quaeritur cur hic octo filios habere dicatur, cum in Paralipomenon non amplius quam septem leguntur? Quod ita solvitur: Nathan itaque prophetam, filium Samaa filii sui, quem in loco filii educaverat et nutrierat, inter filios numerat. Nam et coram 115.0310D| Samuele septem ejus filii leguntur adducti, et octavus esse in pascuis: inter quos Nathan adductum fuisse manifestum est, qui et Jonathan vocatur. De quo in extrema parte Samuelis dicitur: Percussit autem eum Jonathan filius Samaa, fratris David. Et notandum quod ubicunque propheta vocatur, Nathan scribitur, non Jonathan.
« Dixitque ad David pater suus: Vade ad fratres tuos, visitabis si recte agant, et cum quibus ordinati sunt, disce. » In Hebraeo ita habetur: « Et fratres tuos visitabis si recte agant, et pignora eorum tollentes. » Pignora in hoc loco, Hebraei libellum repudii intelligunt. Secundum usum gentis illius fecerunt, ut quando ibatur ab eis in pugnam libellos repudii uxoribus suis darent, ut si contigisset 115.0311A| virum in praelio capi et in captivitatem duci, mulier ejus, exspectatis tribus annis, si vir ejus non rediisset, alium duxisset virum. Eligat prudens lector quid sibi placuerit, nos simplicitatem historiae nostrae tenere decrevimus.
« Dixitque ei frater suus: Quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto; ego novi superbiam tuam, » et reliqua. Nosse se dicit illius superbiam et nequitiam cordis, quia putabat eum tumore cordis elevari, eo quod Samuel illum unxisset in regem.
« Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Jerusalem. Arma vero posuit in tabernaculo. » Quod dicit attulisse David caput Philisthaei in Jerusalem, anticipatio est, quod postea fecit. Arma 115.0311B| vero ejus, id est Philisthaei, non est intelligendum quod in suo posuerit tabernaculo, sed in tabernaculo Domini, de quo tabernaculo postea ab Abimelech sacerdote accepit, ideoque superfluo additum est, suo.
« Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi. » Secundum illud locutionis genus hoc dictum est quod alibi legimus, Benedixit Nabath Deo et regi; acsi diceret: Non vivat anima tua, rex, si novi. Aliter: Videam mortem tuam si novi. Seu etiam, ut quidam volunt, si positum est pro non adverbio, ut est illud Psalmistae: « Si introibunt in requiem meam. » Id est non introibunt. Si novi dicit acsi diceret, non novi. Utitur enim modo jurandi per vitam regis, et affirmat se non nosse unde sit David. Hoc etiam 115.0311C| modo usus est Joseph, quando ait fratribus suis: « Per salutem Pharaonis, non regrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. » Ecce historiam, sicut spopondimus, summatim tetigimus, nunc figuras spiritalium rerum subjungamus. Ait enim sacra descriptio: « Congregantes vero Philistim agmina, sua, » et reliqua. Quid per Philisthaeos nisi adversarias potestates? Et quid per Goliath Gethaeum, nisi caput omnium malorum diabolus praefiguratus est? qui adversus populum Dei, cum satellitibus suis ab origine mundi dimicavit, sed ante adventum veri David, hoc est humani generis Redemptoris, a nullo superari poterat. Geth vero civitas est ejusdem Goliath, quae interpretatur torcular, et praesentis mundi seu inferni praetendebat similitudinem, in 115.0311D| quo mundo atque inferno diabolus humanum genus peccatis obnoxium, velut in torculari conculcabat. Enormitas, sive altitudo ipsius Goliath, diaboli designabat superbiam. Septenarius namque numerus supernae quietis obtinet sacramentum, ex qua idem diabolus ob superbiae suae meritum exclusus, in hunc mundum, qui sex diebus factus esse narratur, lapsus est. Et quia super delinquentem creaturam propter peccati meritum, in hoc mundo principatum obtinuit, quasi palmam super ipsius mundi creaturam superbiendo extulit. Arma vero Goliath, et operimentum ejus, totius diaboli impietatem atque nequitiam demonstrabant, per quae humanum genus debellando gravi pondere peccatorum depresserat: 115.0312A| quae arma impietatis, Dominus Jesus Christus igne Spiritus sui sancti, sicut Psalmographus canit, « combussit et ad nihilum usque redegit (Psal. CVI). » -- « Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere per quadraginta dies, » et reliqua. Quadraginta dies quibus Goliath adversus populum Israel stetisse narratur, omne tempus vitae praesentis, propter denarii numeri perfectionem, atque mundi quatuor partes sive quatuor elementa, e quibus visibilis creatura constat, figuram habuisse non dubium est. David a patre suo ad visitandum fratres missus est: similiter et Christus Dominus a Deo Patre ad oves quae perierant domus Israel, se destinatum dicit (Matth. XV). David ephi polentae, hoc est trium mediorum mensuram fratribus suis detulit, et Christus per novam 115.0312B| doctrinam quam Ecclesiae suae tradidit, mysterium sanctae Trinitatis cunctis credentibus commendavit. David decem formellas casei tribuno detulit, et Dominus Jesus Christus decalogum legis populo Judaeorum tradidit. Goliath Gethaeus personam diaboli gestabat, qui de altitudine superbiae suae se jactans, per omne tempus quod ante adventum Salvatoris decursum est, adversus populum Dei dimicans, in imo hujus mundi, velut in valle, a nullo poterat superari. Eliab, frater David major, qui interpretatur Deus meus pater, typum gestasse Judaeorum non dubium est, qui licet falsa opinione, se Domini patrem habere mentiuntur, per hoc vero quod Dominum Jesum Christum filium ejus aemulati sunt, ab haereditate filiorum Dei degeneraverunt, et primogenita, quae illis 115.0312C| jure debebantur, ob culpae meritum perdiderunt. David leonem pariter et ursum necavit, et Dominus Jesus Christus diabolum hominibus latenter insidiantem, et ante Christum in posterum manifestissime saevientem, in judicio puniturus est. David arma Saulis deposuit, quia et Christus corporalia sacramenta legis, atque carnalia bella, quae non sunt imposita gentibus, repulit. Onera namque legis legimus, sed carnaliter non observamus. Quinque limpidissimos lapides de torrente elegit, et in peram pastoralem misit, et Christus Dominus quinque libros Mosaicae legis de fluvio saeculi hujus assumpsit. Labitur enim mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erat enim in flumine tanquam in populo illo. « Et in peram pastoralem 115.0312D| misit. » Nam ipse est Deus verus pastor animarum. Vas quoque pastorale quo lac, ut nonnulli dicunt, mulgere consueverat, divinam significat gratiam quae legi conjungitur, quae intelligitur in quinque lapidibus, sine qua non impletur. David rufus et pulcher fuisse narratur, quia de Domino Jesu Christo in Canticis canticorum Ecclesia dicit: « Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus (Cant. V). » De cujus pulchritudine superius praelibavimus. Goliath David ad pugnam provocavit, similiter et elatio diaboli Christi humilitatem parvipendens, ab ipso prostratus est. Baculus David a diabolo despectus, mysterium gestavit Dominicae crucis. David ex quinque lapidibus unum jecit, quia 115.0313A| et Christus qui ex lege nuntiabatur, singulari potentia, per unitatem fidei et gratiam suam, diaboli superbiam prostravit: funda vero Ecclesiam praefiguravit, quae per volumina temporum, velut in circuitu volvitur. David Goliath in fronte percussum prostravit, similiter et Christus, devicto diabolo, qui ei haeserant se infigens, ab ejus societate secernens, fidei suae subdidit: hoc enim indicabat quod idem Goliath percussus in faciem ruit. David, Goliath percusso, gladium ejus tulit, hoc fecit noster David, qui ejectum diabolum de suis, quando credunt magnitudinem ejus, quos ille in potestate habebat, et de quibus tetras animas trucidabat, convertunt linguas suas contra diabolum, et sic Goliath de gladio suo caput inciditur. David gladium Goliath in Jerusalem 115.0313B| detulit, similiter et Christus eos quos de potestate diaboli rapuit, ad defensionem altaris fidei in Ecclesiam suam transtulit. Saul de David Abner velut pro incognito requirit, de qua stirpe descenderit, vel cujus esset filius, cum jam dudum ipse David ei ministrasset, atque in conspectu ejus ad repellendum nequam spiritum assisteret. Sic nimirum caecitas Judaeorum, Dominum Jesum Christum per legem et prophetas venturum esse noverunt: et quem in praesentia corporali per administrationem virtutum, Filium Dei esse approbare poterant, tanquam ignorantes dicunt ei: « Tu qui es? et ubi est pater tuus (Joan. VIII)? » Moraliter vero David typum tenuit Domini, quia videlicet manu fortis interpretatur. Goliath quidem haereticorum superbiam signans, 115.0313C| qui cum gladio ratione dominica fidei superati sunt. David vero cum pera pastorali venit ad praelium, sed eumdem Goliath David superans suo gladio occidit: quod sancti quoque agunt, qui praemissi David membra, ex ejus fieri dignatione meruerunt, nam cum superbientes haereticos et sacrae Scripturae sententias deferentes, eisdem verbis atque sententiis quas proferunt, vincunt, quasi elatum Goliath gladio suo detruncant.
CAPUT XVIII.
« Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathae colligata est animae David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam, » et reliqua. Jonathas filius Saul, cujus anima David colligata 115.0313D| est, illos sanctos significasse videtur, qui Domino Jesu Christo ex populo Judaeorum per fidem adhaeserunt, qui accepta Spiritus sancti gratia, pro Christi amore relictis omnibus, ipsum secuti sunt, sicut fuerunt apostoli et illi qui in Actibus apostolorum vendebant omnia, et pretia afferebant ad pedes apostolorum (Act. II). Quod autem idem Jonathas vestimentis suis atque armis se nudavit, et David vestivit, hoc indicasse videtur: quod cuncta sacramenta spoliata, hoc est sacerdotium atque praedicatio, quae populo Judaeorum olim collata fuerat, ad Christi Ecclesiam transferenda essent. Sive secundum superiorem sensum, bene a tunica usque ad baltheum omnia dedit: quia credentes quique, quidquid 115.0314A| habere poterant in hoc mundo, omnia in lucrum Christi conferre satagebant.
« Porro cum reverteretur, percusso Philisthaeo, David, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes, chorosque ducentes in occursum regis Saul in tympanis laetitiae et in sistris, et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus iste sermo, dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt. Quid ei superest nisi solum regnum? Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps. » Sic enim accipitur: Saul adversus David invidia exarsit, similiter et populus Judaeorum adversus Christum Dominum 115.0314B| aemulationes suo malo pariter conspirati sunt. Et dum audiebant Christum praedicari in Ecclesiis, quem ipsi neci tradiderunt: et de victoria ejus qui hostem antiquum triumphavit, credentes in laudibus ipsius congratulari: graviter inde offensi sunt.
« Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae. David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, et reliqua. Quod autem dicit, « invasit spiritus Dei malus Saul » more arreptitiorum agebat, « Et prophetabat. » Prophetare enim in hoc loco non est aliud intelligendum, nisi aliena retulisse. Quod vero sequitur de David.
« Et egrediebatur et ingrediebatur in conspectu 115.0314C| populi. » Sic accipiendum est: Quando egrediebantur in pugnam, ipse primus, more regio, egrediebatur in conspectu eorum, et regrediebatur.
« Dilexit autem Michol filia Saul altera David. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum, » et reliqua. Denique his duobus periculis Saul David putabat interimi posse, scilicet aut insidiis filiae suae, a qua se videbat multum amari, aut causa praeputiorum Philisthinorum, propter quae adipiscenda Philisthaeos bello erat aggressurus. Unde et ait:
« In duabus rebus gener meus eris hodie. Et mandavit 115.0314D| Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te, » etc. In duabus ergo rebus generum suum sibi futurum dicit, quia jam attulerat praeputia Philisthinorum pro Merob, quam Saul dedit Hadrieli Molathitae, et postea pro Michol ducenta. Et quamvis non aperte dicatur pro Merob Sauli Philisthinorum David dedisse, tamen qui praecedentia et subsequentia perlegerit et scrutatus fuerit, inveniet eum bis Sauli praeputia Philisthinorum dedisse. Nam superius dixerat Saul: « Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum. » In sequentibus vero ait:
« Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum 115.0315A| « centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. » Et subjungit Scriptura: « Porro cogitabat David tradere in manus Philisthinorum. Cumque renuntiassent servi ejus David verba quae dixerat Saul, » et reliqua. Ecce hanc sententiam ita digessimus, prout opinio aliquorum commentatur: quam si quis recipere noluerit, non contradicimus, sed si melius intellexerit, sequi gaudenter gratulabundi decrevimus. Caeterum dicamus prout nobis videtur. Bene ait: « In duabus rebus gener meus eris hodie, » videlicet quia tam ingentem gigantem prostraverit, et in hoc dignus erat tantae virtutis, ut gener regis efficeretur: et haec est una res. Altera vero quam ei proposuit, scilicet si centum praeputia Allophylorum deferret, qui non solum 115.0315B| centum, verum etiam ducenta attulit. Et unde creditur regio perire voto, inde actus est gloriosiori trophaeo: ecce historia. Caeterum tropice, quod Saul callide simulat David offerre discrimini, et unde creditus est regio perire voto, inde actus gloriosiori trophaeo, intelligitur quod Judaei, dum contra voluntatem Dei Christum interficere nisi sunt, per id salutem gentium egerunt, per quod crediderunt exstinguere. Quod enim David alienigenarum praeputia attulit, et sic denuo filiae Saul nuptiis haesit, significabat quod Christus non prius Synagogam connubio suo sponderet, nisi gloriosus in gentibus fieret. Prius enim in nationibus resecavit carnis pollutionem in utroque sexu, et postea copulatus est Synagogae. Postquam enim, sicut scriptum est, introierit plenitudo, 115.0315C| tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). Dupla autem, id est ducenta praeputia attulit, sive pro Judaeis et gentibus acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium Judaeorum. Deinde odium Saul adversus David in tantum auxit, ut rex ob medelam sui spiritus, David more psallentem jaculo conaretur conficere. Quid est quod dum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam mitigabat? Per Saulem enim, Judaeorum elatio: per David autem, humilitas Christi significatur. Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesania temperatur: quia cum sensus Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentes eorum, quasi dulcedine 115.0315D| citharae, locutionis evangelicae tranquillitate revocentur. Nam quod nisus est Saul configere David lancea in pariete, et David declinavit, et lancea casso vulnere perlata est in parietem, possumus juxta quosdam ita intelligere quod, praedicante Christo Evangelium, Judaei meditati sunt ei mortem inferre, sed dum ille ab eis ad salutem gentium vivus secessit, solam duritiam mentis illorum malitia sua laesit.
CAPUT XIX.
« Dixitque Jonathas ad David. Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro ubicunque fuerit, et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcunque videro, nuntiabo tibi, » et 115.0316A| reliqua. In hoc agro consiliandi causa, Saul venire consueverat, ubi etiam condictum fuerat, ut occideretur David, quod et Jonathas David indicaverat.
« Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent cum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et fugit, atque salvatus est. Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus. » Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domum David ut eum interficerent. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem 115.0316B| ejus pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam, misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibuit sepulcro Christi. Quomodo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur. dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur ergo hoc ad corpus Christi: quia interficere Christum, erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt ut dicerent: quia « dormientibus nobis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum (Matth. XXVIII). » Hoc itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed 115.0316C| sicut illud non valuit Saul, ut interficeret David, sic nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem qui de virtute Saul, id est de regno Judaeorum in Christo praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis, tanquam in statuam, et haedus eis visus est agnus: quia in quem peccatum non invenerunt quasi peccatorem persecuti sunt.
« Nuntiatum est Sauli a dicentibus: Ecce David in Naioth in Rama. » Naioth locus est in Rama; ubi sedit David. Rama vero in tribu Benjamin civitas est Saulis, in sexto milliario, ab Helia ad septentrionalem plagam contra Bethel. Alia est autem in tribu Aser. Naioth interpretatur pulchritudo, et Rama excelsum. Bene ergo conveniunt haec nomina 115.0316D| locorum, rebus in his expletis, qui prophetarum dicta et celsitudinem habent scientiae ac venustatem locutionis.
« Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis, et prophetavit cum caeteris coram Samuel, et cecinit nudus tota die illa et nocte. Unde exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas? » Quaestio magna hic oritur, cum in praecedentibus legatur: Et non vidit Samuel Saulem, usque in diem mortis suae, et hic prophetasse coram Samuele dicatur. Quam quaestionem duobus modis Hebraei solvunt: Aut non vidit eum, quia quando junctus est Saul cuneo prophetarum, abscondit se Samuel ne videretur ab eo: aut non vidit indutus habitu regio, quo 115.0317A| indutus erat, ideoque dictum est: Non vidit eum usque in diem mortis suae, subauditur, indutus habitu regio. Exspoliasse vero se non omnibus vestimentis, sed regalibus tantum intelligendum est. Idem quaeritur quomodo et illi qui missi essent ad tenendum hominem et ad necem ducendum, tales Dei Spiritu effici digni meruerunt. Et Saul ipse qui miserat, veniens et ipse sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum et prophetare. Quantum enim ad litteram attinet, non est mirum hominem reprobum ad momenta transitoria prophetasse, dum etiam multi similes prophetiae donum legantur habuisse: sicut Balaam ille reprobus, quem non tacet Scriptura judicio divino esse damnatum, sed tamen prophetiam habebat. 115.0317B| Nec illa verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt multos dicturos in illa die, Domine, Domine, in tuo nomine manducavimus et bibimus, et in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus. Quibus dicturus est: « Non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis (Luc. XIII). » Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus, in hac sententia qui prophetare coeperunt, qui ad persequendum David missi sunt, quid aliud significabant, nisi quosdam haereticos, qui aliquid boni de munere Spiritus sancti habent, sicut testamenta legis et Evangelii, sicut baptismi sacramentum, sed Christum in membris suis persequuntur? Qui enim ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullo 115.0317C| modo violandum, aut quasi non habeant tradendum, sed tamen eos non ideo debere salutem confidere, quia non improbamus quod illos accepisse credimus, sed oportet nos cognoscere unitatem et societatem vinculo charitatis, sine qua omnino quidquid habuerint, quamvis sanctum atque venerandum, ipsi tamen nihil sunt. Qui tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in vita quae transitoria est, acceperunt. Possunt etiam in hoc loco Judaeorum non incongrue gestare personam, qui dum adversa cupiunt Christo, habent in ore sacramenta legis, et prophetarum ad testimonium Christi, et cum Ecclesia, quasi cum prophetis de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis vaticinabantur. Quem, Saul 115.0317D| persequens et prophetans, praefiguravit, nisi Scribas et Pharisaeos Judaeorum, qui sacramenta legis et prophetarum, quae de Christo sunt pronuntiata, ad testimonium ejus in ore portantes, cum ecclesiasticis viris de Scripturis sanctis disputant? Quod autem Saul se spolians, nudus vaticinatus esse dicitur, hoc praefigurasse non est ambiguum, quod populus Judaeorum, cujus personam idem Saul gestavit, ab indumento fidei atque sacerdotii dignitate nudatus, et gloria regni spoliatus, verba legis et prophetarum, quae de Christo testimonium perhibent, in ore portans, eumdem Christum Dominum, de quo non intelligens prophetat, malitiae suae livore excaecatus persequitur.
CAPUT XX. 115.0318A|
« Et ait Jonathan ad David: Sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini. » Quod enim ait, « sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo, » mihi videtur ita posse intelligi, ac si aperte diceret: Permaneat Spiritus Domini tecum, sicut fuit prius in patre meo, et sic sublime faciat regnum tuum sicut sublime fecit patris mei regnum. « Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini, » ut scilicet secundus sim in regno tuo. « Sin vero mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum. » Quod vero subjungitur: « quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra. » Et post pauca subjunxit: « et requirat Dominus de manu 115.0318B| inimicorum David, » per anticipationem utique fecit, prius historiam interserendo, quia multo post tempore factum est, cum interfecto Saule, regnum ad domum David translatum est. Et qui innocentem eum injuste persequebantur, justa sunt divinitus ultione multati. Tunc enim requisivit Dominus de manu inimicorum, quare virum sanctum afflixerint: tunc cogebantur rationem reddere odiorum, quibus contra illum tanto tempore saevierant, quae et de Absalon et de Siba filio Bochri, et de caeteris hostibus David potest intelligi. Aliter: Si scire vis quod de manu inimicorum David requisierit Dominus, potest (nisi fallor) a superiori sententia, qua dictum est, quia foedus pepigerit Jonathas cum domo David, intelligi, quia hoc de manu inimicorum David 115.0318C| requisierit. Id est quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire voluerint, cum quo esse Dominum viderunt. Idcirco autem Scriptura hic sententiam hanc praeoccupando interponere videtur, ut testimonium Jonathae, quod dixerat (quando eradicaverit inimicos David unumquemque de terra) verum esse comprobaret, quia videlicet eradicati sunt inimici David de terra, non ipso David se de adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungitur:
« Et addidit Jonathas dejerare David eo quod diligeret illum. Sicut enim animam suam, ita diligebat eum. » Ut ille nimirum qui tam perfecto juxta legem Dei amore complectebatur David, a perditione inimicorum ejus ostenderetur immunis. 115.0318D| Qui et si ista morte praeventus, regnum cum eo, ut sperabat, terrenum habere nequivit commune, absque ulla tamen contradictione regni coelestis consortium cum eo (quem gloria virtutum tantisper dilexit, cum esset et ipse virtutum amator) accepit.
« Venit Jonathas in agrum juxta placitum David, » et reliqua. Quid est quod Jonathas David servare volens, cum ille lateret in agro, juxta lapidem ad signum duas jecit sagittas, quas puer parvulus, ignorans quid fecerit, collegit, et in civitatem retulit, nisi quod Deus Pater Filium suum unigenitum, quem ad salutem humani generis mittendum decreverat, in littera legis, Judaeis nescientibus, absconditum 115.0319A| habuerat? David ergo absconditus est in agro, Christus celatus est in mundo. « In mundo, » inquit Joannes, « erat, et mundus eum non cognovit (Joan. I). » Juxta lapidem sedebat quia in tabulis legis scriptus erat. Nam Saul odio habens, et inter epulas sedens, filium mortis eum judicabat: et judaica plebs in Paschae epulis convivans, de nece Christi tractabat.
« Cum ergo illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo. » Jecit unam sagittam, jecit et aliam: et Deus Pater illucescente mane credulitatis, primum testimonium legis de Christo protulit, deinde prophetas misit, qui de adventu ejus testificarentur. Unde Habacuc ait: « In lumine jacula tua ibunt (Habac. III), » et reliqua. Collegit autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad Dominum suum: et quid ageretur penitus ignorabat. Sic et Judaicus populus libros legis et prophetarum portans, quasi divinitus conscriptos ignorabat, sed eum, quem Moyses et prophetae figuraverant, praesentialiter inter se manentem non cognoverat.
CAPUT XXI.
« Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David solus, » et reliqua. Achimelech ipse est Aia filius Achitob, filii Phinees, filii Heli. Achimelech interrogat, utrum David, num pueri sui, quos in illum et illum locum condixisse dixerat, mundi essent? 115.0319C| David vero aenigmatice pluraliter de seipso respondit, dicens: « Et fuerunt vasa puerorum sancta » , scilicet a concubitu conjugali. Quod vero ait: « Porro via haec polluta est, » et in Hebraeo legitur, « Porro via laica est, » sic intelligendum est ac si diceret: In lege praeceptum est ut extraneus non comedat ex eis, et tu interrogas utrum mundi sint pueri? Qui, etiamsi mundi essent, nequaquam eis vesci deberent. Idcirco via est laica, quia tu laicaliter interrogas. « Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. » Ipsa utique in vasis, id est mente sua sanctificari dicit, quia nisi necessitate corporis et periculo vitae urgente, nequaquam vesceretur eis. Non tamen aperte eosdem legitur David panes comedisse, sicut Hebraei tradunt. Sed lege Evangelium, ubi Dominus de hac 115.0319D| sententia Judaeis loquitur, dicens: « Nunquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse et qui cum eo erant, quomodo introiit domum Domini sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? (Marc. II.) » Sed requirendum quid est quod hic Achimelech sacerdos legitur, a quo David panes accepit, et Dominus in Evangelio Abiathar nominat? Quod enim Dominus Abiathar principem sacerdotum pro Achimelech appellat, nihil habet dissonantiae: Ambo etenim fuerunt illic, cum veniens David panes petiit et accepit, Achimelech videlicet princeps sacerdotum et Abiathar filius ejus. Occiso autem Achimelech 115.0320A| a Saule cum viris domus suae generis sacerdotalis octoginta quinque, fugit Abiathar ad David; et comes factus totius exsilii ejus. Postea regnante eo, summi sacerdotii et ipse gradum accepit, ac toto tempore regni illius in pontificatu perseverans, multo majoris excellentiae quam pater suus effectus est. Ideoque dignus fuit cujus memoriam Dominus, etiam vivente patre, quasi summi sacerdotis faceret. Sed hoc quod ait superius: Via haec polluta est, sed sanctificabitur in vasis, ita nonnulli edisserunt. Mentiendo enim iter polluitur, dum a rege missum me fingo, et hoc necessitate mortis, sed sanctificabitur in illis, quorum causa etiam fugio, quia illorum non solum mei periculi causa mentior: nam ipsi hujus rei causa salvabuntur. Hactenus historiam nunc spiritalem 115.0320B| intelligentiam tangamus: David fugiens Saul ad Achimelech sacerdotem, qui interpretatur frater meus rex venit: similiter Christus Judaeorum persecutionem declinans, quorum typum Saul tenuit, ad apostolos transiens, quibus interpretatio nominis Achimelech congruit, quos Dominus, Rex regum, fratres vocare dignatus est, dicens: « Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII), » cum quibus et desideratum cibum sumpsit: « Desiderio enim desideravi hoc pascha manducare (Luc. XXII). » David ad Achimelech solus venit, et Christus in passione sua solus relictus est. Quod autem ait David: « Illum et illum in locum condixi pueris meis, » hoc indicabat, quod Dominus apostolos suos ante passionem suam informans ait: « Postquam resurrexero, praecedam 115.0320C| vos in Galilaeam. » David ad Achimelech quinque panes quaesivit, sed unum accepit: quia in quinque libris Mosaicae legis unitas retinetur. David Goliath gladium sustulit, quia et Christus Dominus diaboli arma abstulit: « Fortis enim spolia ipse diripuit (Matth. XII). » David per viam pollutam se venisse ad Achimelech professus est, quia et Christus Dominus inter immundas Judaeorum actiones, impollutus pertransivit. Quod autem ait: « Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis meis, » hoc indicabat quod sancti apostoli, qui Domini vasa erant, a contagione Judaeorum, fide purgante, corda sanctificarentur.
Interea David cum fugeret Saul, latere voluit apud regem quemdam Geth nomine Achis. Sed cum gloria ejus fuisset commemorata, ne per livorem, ad quem 115.0320D| confugerat, aliquid ad eum machinaretur, finxit insaniam: et quasi furore correptus, mutavit os suum, defluebantque salivae in barbam ejus, collabebaturque in manibus eorum, et procidebat ad ostia portae. Et dixit Achis rex: Quid huc mihi adduxistis istum? Nunquid deerant nobis furiosi? Et sic eum dimisit. Achis interpretatur quomodo est, per quod significatur ignorantia, et verbum mirantis et non agnoscentis, quod in gente Judaeorum impletum est. Qui dum viderunt Christum, non agnoverunt, coram quibus mutavit os suum et abiit. Erant enim ibi praecepta legis carnalia, erat et sacrificium secundum ordinem Aaron: et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium, secundum ordinem Melchisedech. 115.0321A| Mutavit ergo os suum in sacerdotio, mutavit in praeceptis, dans aliud testamentum, evacuata carnali operatione, atque inde collapsus est in manibus eorum, quando eum comprehendentes crucifixerunt. Et procidebat ad ostium portae, hoc est, humiliavit se: hoc est, procidere usque ad ostium fidei nostrae: ostium enim portae, initium fidei, inde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem. Ut cum credit ea quae non videt, mereatur perfrui, cum eum videre facie ad faciem coeperit. Quod enim in illo quasi furore salivae decurrebant super barbam ejus, Apostolus haec aperit, dicens: « Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis vero vocatis Judaeis et 115.0321B| Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I). » Non tanquam salivam attende, sed attende, quia super barbam decurrunt. Quomodo enim in salivis infirmitas, sic in barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam, corpore infirmitatis suae: et quod forinsecus infirmabatur, tanquam saliva apparebat. Intus autem divina virtus, tanquam barba tegebatur.
CAPUT XXII.
« Fugit David in speluncam Odollam, ubi eum omnes fratres ejus, et omnis domus patris ejus visitaverunt et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaro 115.0321C| animo, et factus est eorum princeps. » Quid est quod manente David in spelunca, venerunt ad eum omnes fratres ejus et omnis domus patris ejus, nisi quod Redemptor noster, peracta passione sua ac redemptione humani generis, de plebe Israelitica in Judaea primum Ecclesiam collocavit, de gente in qua carnem assumere dignatus est? Ubi fratres ejus, id est apostoli, et domum patris ejus, id est illi qui ex Synagoga in eum crediderant, venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno, hoc est quod ipse ad se venire invitans dixit: « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). » Caeterum omnes qui se agnoscunt in angustia constitutos vitiorum, nec habent latitudinem 115.0321D| charitatis, et oppressi sunt aere alieno, hoc est, censu peccatorum, quem exsolvebant diabolo, quando exhibuerunt membra sua servire iniquitati ad iniquitatem: necesse est ut amaro sint animo, hoc est, ut digne poenitentiam gerant a delictis suis praeteritis, et venient ad David, ad desideratum videlicet nostrum, quatenus fiat eorum princeps, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. « Deus fortis, Pater futuri saeculi, princeps pacis, cujus regni non erit finis, et dominabitur a mari usque ad mare potestas ejus, potestas aeterna, et regnum ejus alteri non dabitur (Isa. IX). »
« Dixitque Gad propheta ad David: Ne moreris in praesidio: sed vade in terram Juda. » Miro modo hic 115.0322A| introducitur Gad propheta, cum in praecedentibus ejus nulla facta fuerit mentio. Sic itaque hic introducitur, sicut Elias propheta in loco ubi dicitur: Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad. Ex ore itaque Domini Gad propheta David dixit, ut non moraretur inter gentes, et in terra polluta, sed in terram Judam rediret, et ibi juxta voluntatem Domini, persecutionem inimicorum ferret.
« Dixitque Doeg Idumaeus ad Saul: Vidi David filium Isai in Noba, » et reliqua. Quantum ad spiritalem intelligentiam pertinet, in Doeg Idumaeo, qui voto se obligaverat, sicut in Hebraeo legitur, prout Judaei tradunt, ut aliquantisper in tabernaculo Domini immoraretur, et orationi vacaret, Judae proditoris persona consistit, per quem ista operatus est 115.0322B| Zabulus, ut ejus proditione facta in Christo, postea persecutionem Ecclesia pateretur, et occiderentur quamplurimi discipuli Christi et sacerdotes, et pro nomine ejus persecutiones gravissimas perferrent. His ergo quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus et mortem. « Omnes enim, » ut ait Apostolus, « qui in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III). » Et Dominus ait: « Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV) » Potest enim Doeg, qui interpretatur motus et Idumaeus terrenus, sive sanguineus, quod nomen in praefiguratione futurorum accipiens, eorum videlicet personam significare, qui terrena sapientes atque carnaliter viventes, Christum in suis membris persequuntur.
CAPUT XXIII.
« Porro eo tempore quo fugerat Abiathar, filius Abimelech, ad David, in die illa ephod secum habens descenderat, » etc. Ephod illud erat quod Moyses, jubente Domino, fecerat sicut et rationale, in quo erat doctrina et veritas, in quo etiam consuluit David Dominum, et ait:
« Si tradent me viri Ceilae in manus Saul, et si descendet ipse sicut audivit servus tuus? Et ait Dominus: Descendet. » Ac si diceret: Si hic sterilis, descendet Saul, et tradent te viri Ceilae in manus ejus, eorum voluntatem ei indicabat. Et merito viri Ceilae, sicut qui ingrati beneficiis David exstiterant, cum eos ipse de manibus Philistim eruerit, significabant 115.0322D| infidelitatem seu inconstantiam Judaeorum, qui Redemptoris nostri semper pietati ingrati existentes, apud saeculi potestates contra eum insidiando meditantur. Interpretatur autem Ceila, ad fundam jacta, sive excellens sibimet. Et in psalmo scriptum est: « In circuitu impii ambulant (Psal. XI). » Et alibi: « Stultus ut luna mutatur (Eccli. XXVII). » Unde et sequitur de Ziphaeis:
« Porro David erat in deserto Ziph in silva, » etc., usque, « et venerunt Ziphaei ad Saul, dicentes: Ecce David latitat apud nos. » Ziph mons squalidus vel caligans, sive nebulosus, in quo sedit David prope Charmelum, qui in Scripturis Carmelus appellatur. Sic enim appellatur vicus hodie Judaeorum: unde fuit 115.0323A| Nabal Carmelius. Sed et unus de posteris Caleb dictus est Ziph. Lege Paralipomenon (I Par. XI). Ergo, ut dictum est superius de viris Ceilae, sic et Ziphaei, qui David prodiderunt Saul, et cum eo mortem ejus meditati sunt, qui interpretantur gemmantes seu florescentes. Significant Judaeos, qui cum in regno terreno germinare appetebant, apud principes suos tractabant de nece Salvatoris: qualiter eum per discipulum suum proditum apprehenderent, et praesidi ad interficiendum traderent (Matth. XXVI). Significant etiam et perfidos quosque, qui dum prospera requirunt, et prosperatur eis praesens saeculum. Unde bene interpretantur florescentes, quando Dominum Christum in membris suis degentem, apud potestates saeculi hujus produnt.
CAPUT XXIV. 115.0323B|
Dehinc sequitur quod in eremo Engaddi cum persequendum David Saul appeteret, ingressus est David in speluncam, et ibi latebat. Sed rex, improvisis exceptus insidiis, in hoc quid innocuo moliebatur inciderat. Scriptum est enim: « Qui fodit foveam proximo suo, ipse incidet in eam (Prov. XXVI). » David autem bona pro malis retribuens, inimicum non occidens, sed pro testimonio facti, oram chlamidis regiae abstulit: cum facilius esset exceptum insidiis adversarium perdere magis, quam fallere. Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul, in spelunca latuit? Quare autem latuit? nisi ut occultaretur et non inveniretur. Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? Qui enim in 115.0323C| spelunca est, a terra tegitur, ne videatur. Portabat autem terram Jesus, carnem scilicet quam acceperat de terra: et in ea se occultabat, ne a Judaeis inveniretur Deus. « Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. VIII). » Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia spelunca se texerat, id est carnis infirmitatem oculis objiciebat: et majestatem divinitatis, corporis in tegmine tanquam speluncae abdito, contegebat. Illi ergo non cognoscentes Deum persecuti sunt hominem: nec mori potuit, nisi in homine: nec crucifigi potuit nisi in homine: quia nec teneri potuit, nisi in homine. Opposuit ergo male quaerentibus terram, servavit male quaerentibus Deum. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul, quia passus est: usque 115.0323D| adeo se occultans Judaeis ut moreretur. Sed quare usque ad mortem voluit esse patiens ut fugeret a facie Saul in speluncam? Etenim spelunca inferior pars terrae potest accipi, et certe quod manifestum et notum est omnibus, corpus ejus in monumento positum est, quod erat excisum in petra. Hoc autem monumentum spelunca erat, quo fugit noster David a facie Saul: tandiu enim persecuti sunt illum Judaei, quoadusque poneretur in speluncam. Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem speluncam ingreditur? nisi quod Judaei in Christum conceptam mentis malitiam, quasi odorem fetidum emiserunt: et cogitata apud se noxia, factis deterioribus, dum Christum perimunt, ostenderunt. 115.0324A| Sed tamen David Saulem occidere noluit, et cum in abdito occultatus antro haberet in potestatem, servare potius quam occidere maluit. Ita et Christus dum esset in spelunca, carni persecutorem populum in potestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de eis per Prophetam: « Ne occideris eos (Ezech. IX). » Tantum denique David summitatem chlamidis silenter abscidit: ut ostenderet, per prophetiam Christum Judaeos non occidisse, sed eis tantum regni gloriam abstulisse. Chlamidis enim abscisio regni est amputatio. Hoc etiam alio loco idem Saul cum per inobedientiam peccasset ostendit. Nam cum veniam precaretur, et rogaret Samuelem ut reverteretur cum illo ad placandum Deum, et noluisset, atque convertens faciem suam abiret, tenuit 115.0324B| Saul penulam vestimenti ejus, et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo, et dividetur Israel in duos populos. Ergo Israelis personam figuratim gerebat rex iste, quia populus amissurus erat regnum, dum persequitur Christum: sed quia hanc sententiam diffuse superius prout doctores exposuerunt, digessimus, nunc breviter replicabimus. David persecutionem Saulis declinans in spelunca latuit: similiter et Christus Dominus divinitatem suam sub spelunca carnis celans, a Judaeorum cordibus recessit. Saul cum ventrem purgaret, abscissa chlamide dehonestatus est: similiter et populus Judaeorum, postquam nequitiam quam mente conceperunt, in Christum Dominum effuderunt 115.0324C| clamantes: « Crucifige, crucifige: » ab indumento fidei et regali dignitate atque sacerdotio exspoliati sunt, et tamen occisi non sunt: sed reservati pro eis, qui de illo populo in fine mundi credituri sunt Christo. Aliter juxta moralem significantiam: quid per Saulem, nisi mali rectores? quid vero per David, nisi boni subditi designantur? Sauli enim ventrem purgare est pravos praepositos conceptam in corde malitiam, usque ad operam miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia, factis exterioribus exsequendo monstrare. Quorum facta, licet sint teterrima, ab humilibus subditis, oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda judicantur. Unde David ferire metuit, quia ipsae subditorum mentes, ab omni se peste obtrectationis 115.0324D| abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt: etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui et si quando propter infirmitatem se abstinere vix possunt, ut extrema quaedam atque exteriora praepositorum mala reprehendant: sed tamen humiliter colloquuntur, quasi oram chlamidis similiter incidunt: qui videlicet, dum praelatae dignitati saltem innoxiae et latenter derogant quasi regis superpositi vestem foedant. Sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime, vel de tenuissima verbi laceratione, reprehendunt. Unde et bene illic scriptum est:
« Post haec David percussit cor suum, » etc. Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, 115.0325A| etiam cum reprehendenda recte judicantur. Si quid vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut per afflictionem poenitentiae comprimatur, quatenus ad semetipsum redeat. Et cum praepositae potestati detraxerit, contra se judicium ejus qui illi praelatus est, perhorrescat: nam cum in praepositis delinquimus ejus ordinationi, qui eos nobis praetuerit, obviamus. Unde Moyses quoque, cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? (Exod. XVI.) Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
CAPUT XXV.
« Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, » etc. Historia haec mysticum, 115.0325B| ut quibusdam videtur, potest habere intellectum. Nabal enim vir durus, et pessimus, et malitiosus, potest tenere figuram populi Judaeorum quorum nonnulli uva fellis atque amaritudinis botro inebriati, « Cervice duri atque incircumcisi cordibus, » ut beatus Stephanus ait: « Semper Spiritui sancto resistentes, durum et carnalem sensum in lege sequentes, stolidi facti sunt » : quibus bene interpretatio nominis Nabal convenit, qui interpretatur demens vel insipiens, ut Abigail ait ad David: Quia nimirum Christum venientem, et per apostolos ab eis refectionem fidei et bonae operationis expetentem, respuerunt, dicentes: « Hunc autem nescimus unde sit. Nos autem discipuli Moysi sumus (Joan. IX). » Abigail vero mulier prudentissima et speciosa typum 115.0325C| habuit plebis illius, qui ex Judaeis ad fidem conversi, Deo placere meruerunt. Interpretatur namque, patris mei exsultatio. Unde et Dominus: « Confitebor tibi, Pater coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI)! Et illud: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV), » et reliqua. Haec saepius in prophetis et in apostolis pro salute populi Judaeorum deprecans David, videlicet Dominus noster, acceptabilem bonorum operum oblationem et piae devotionis obtulit: quam ille post mortem viri sui, qui demens in stultitia sua periit, ascivit in conjugium: et exhibuit sibi sponsam non habentem maculam aut rugam. Quod autem idem Nabal stultus transactis diebus decem, ex quo David 115.0325D| exprobratus fuerat mortuus narratur: hoc intelligi datur, quia populus Judaeorum, cui dictum est: « Audi, popule stulte, postquam Dominum a se repulit, decalogum legis transgrediendo, in Evangelio lapsus est, atque in peccato suo mortuus est (Jerem. V). » Sequitur:
« Ait Abigail ad David: Si enim surrexit homo aliquando persequens te, » etc. Pulcherrima comparatione, statum justorum ac reproborum sorte discernit. Horum quippe animas, id est justorum appellat viventes, ut reproborum e contrario spiritali morte praeoccupatas insinuet. Hos fasciculo, illos lapide fundae assimilat. Fasciculus enim constringitur, ut integer maneat et conservetur. Lapis in 115.0326A| funda expeditus ponitur, ut abjiciatur: sic etenim, sic in hoc saeculo electi pressuris tribulationum coangustantur, ut his admoniti, arctius ad invicem mutua charitate connectantur, et coadunati ad invicem manu sui Redemptoris in perpetuum conserventur. At vero reprobi, quanto latius in hac vita voluptatibus propriis, velut liberi dimittuntur: tanto longius in futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, ut de eis merito dicatur: et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt. Mire autem omnipotentem providentiam describit superni pectoris, cum dicit: Animam viri sancti quasi in fasciculo viventium apud Deum esse custoditam. Sicut enim facillimum est cuilibet fasciculum herbae, vel feni sua manu retentum conservare: ita virtus Domini et Salvatoris 115.0326B| nostri, omnes per orbem electos, ab initio usque ad finem saeculi, ne quis ex eis ulla ratione pereat, sine labore conservat. Juxta quod ipse in Evangelio, sub figura ovium, de eis loquens: « Et sequuntur me, inquit, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum. Non rapiet eas quisquam de manu mea (Joan. X). » Sicut fasciculus unus, quibuslibet vinculis alligatur: ita omnis sanctorum coetus, una eademque fide, spe et charitate ad invicem constringitur, uno divinae protectionis munimine circumdatur. Patet sane sensus: quia anima David a persequentibus licet hostibus custodita semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus insistentibus sibi adversitatibus, sicut lapis funda circumactus, sic instabili motu perturbandi, et suis 115.0326C| essent expellendi de finibus, vel etiam ab humanis rebus auferendi. Moraliter vero quid nobis Abigail renuntiationis suae dispensatione innuit, nisi quod iracundos melius corrigimus, si in ipsa irae suae commotione declinamus? Perturbati quippe quid audiant, ignorant: sed ad se reducti, tanto libentius exsultationis verba recipiunt, quanto se tranquillius tolerati erubescunt. Menti autem furore ebriae, omne rectum quod dicitur, perversum videtur. Unde et recte Nabal ebrio, culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit. Idcirco enim malum quod fecerat cognoscere potuit, quia hoc ebrius non audivit. Porro juxta historiam quod ait Abigail ad David:
« Cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia 115.0326D| quae locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israel, non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis. » Ita intelligitur: non erit tibi hoc in singultum, id est ut modo effundas sanguinem Nabal, et propter hoc flendum tibi sit, et poenitendum.
« Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David, Palthi filio Lais, qui erat de Gallim. » Ut Hebraei tradunt, non cognovit eam Phalti: quoniam si cognovisset, nunquam David sibi eam postea sociasset, quia in lege penitus hujuscemodi prohibetur coitus: Phalti, inquit, de Gallim, id est inundatione: Inundatio lex intelligitur. Legis enim doctor erat de Baurim, id est de electis. Quando enim a Saule Michol 115.0327A| ei datur, Phalti evadens interpretatur: quando vero ipsi aufertur, Phaltihel, id est evadens a Deo dicitur: videlicet quia custodivit eum ne tangeret eam, ne fieret transgressor legis. Unde licet in sequentibus legatur, quod ibat Phalti, cum reduceretur ipsa ad David, plorans: postea tamen, inquiunt, prae gaudio, eo quod liberasset eum Deus ne tangeret eam, exsultavit. Quod quia assertio Judaeorum videtur, non in omnibus approbamus eam, sed judicio lectoris relinquimus.
CAPUT XXVI.
« Venerunt Ziphaei ad Saul dicentes: Ecce David latet apud nos. » Sed quid significent, abunde superius dictum est. Nam iter demonstratum est, quando idem David fugiens a facie Saul, ingressus 115.0327B| est in castra regis, cum dormientem invenisset, non percussit, non occidit, sed solam lanceam, quae erat ad caput ejus et scyphum sustulit dormientibus cunctis.
« Egressus de castris transivit in cacumen montis. » Quid ergo est hoc? Sequebantur namque Christum Judaei, sed persequendo dormiebant: quia non vigilabant corde: duritia enim cordis obdormitio est. Dormiunt in vita veteri, non evigilant in nova. Venit Christus, non eos occidit, sed tulit ab eis scyphum aquae, id est gratiam legis. Tulit sceptrum regale, regni scilicet potestatem, quam pro magno habebant, et unde se protegebant temporaliter, et quam adversus Deum per incredulitatem gerebant. Deinde ingressus victor David noster, in castris 115.0327C| eorum. Et regressus transcendit in altitudinem montis coelorum.
CAPUT XXVII.
« Et ascendit David et viri ejus, et agebant praedas de Gessuri, et de Gezri, et de Amalechitis. Hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus. » Hi non erant sub potestate Achis. Habitati in terra dicuntur antiquitus, quia quieti et securi habitati fuerant, et nullius hostis depredationes perpessi.
CAPP. XXVIII, XXIX et XXX.
« Interea fugiens David, dum pergeret cum Achis rege Philisthinorum in praelium adversus Israel, insurgentes Amalechitae irruerunt in Siceleg. Et succendentes eam, captivaverunt omnia quae erant 115.0327D| David et puerorum ejus. Reversus ergo David ad persequendos Amalechitas invenit Aegyptium puerum lassescentem, quem Amalechitae aegrotum in itinere reliquerant. Hunc autem David inventum cibo refecit, ducemque sui itineris fecit. Sicque Amalechitas persequitur epulantesque reperit, et funditus exstinxit. » Amalechitae quippe populus lambens vocantur, quibus mentes saecularium designantur, quae terrena cuncta ambiendo quasi lambunt, dum solis temporalibus delectantur. Quasi enim populus lambens praedam fecit, dum terrena diligentes, lucra de alienis damnis exaggerant. Sed quid est quod Aegyptius Amalechitae puer in itinere assatur? nisi quod amator praesentis saeculi, peccati 115.0328A| sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate torpescat. Sed hunc David invenit, quia Redemptor noster veraciter manu fortis nonnunquam quos despectos a mundi gloria reperit, suo amore convertit, cibo pascit, quia verbi scientia reficit: ducem itineris eligit, quia suum etiam praedicatorem facit. Et quia Amalechitas sequi non valuit, dux David efficitur: quia is quem indignum mundus deseruit, non solum conversus in sua Deum mente recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quo videlicet duce David Amalechitam convivantem invenit et exstinguit: quia ipsis Christum praedicantibus, mundi laetitiam destruit, eorum scilicet quos 115.0328B| comites habere despexit. Ducenti illi viri qui ad torrentem lassi cum sarcinis sunt relicti, significant quosdam infirmos Ecclesiae, qui cum caeteris spiritalibus viris, in via Dei currere nequeunt: sed veram fidem retinendo, atque per activam vitam opus bonum servando, a clementissimo David, hoc est Christo Domino, beatitudinis praemium cum reliquis perfectis praecipiunt.
« Samuel mortuus est, flevitque eum omnis Israel, et sepelierunt eum in Rama urbe sua. » Superius namque dicitur sepultus fuisse in domo sua in Rama. In domo sua, in familia videlicet et cognatione sua. Quod enim hic mortuus iterum dicitur, ut Hebraei volunt, resuscitationis suae causa repetitur, ut et damnatio Saulis, qui peccatis mortuus erat, et 115.0328C| relicto Deo contra legem pythonem consulebat, justa esse manifestaretur. Sequitur:
« Post mortem autem Samuelis, congregati Philistim contra Israel, consuluntque Dominum et non respondit ei, neque per somnia, neque per sacerdotes. » Hebraeus habet, neque per doctrinam neque per prophetas. Respondebat Dominus per somnia, sicut Hebraei asserunt, eoque jejunando et orando poscebant oraculum sibi fieri divinum, et Deus illis per somnia revelabat ea quae futura erant: quod in hoc loco minime Saul fecisse legitur. Per doctrinam, per ephod scilicet, quod sacerdos in pectore portabat. Neque per et prophetas, quia illis consulentibus, dominus nequaquam respondebat. Hi prophetae dicuntur fuisse discipuli Samuelis, quibus 115.0328D| prophetantibus junxit se Saul et prophetavit.
« Quaesivit autem Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem: statimque suscitatus, ait ad eum: Quare inquietasti me ut suscitarer, etc. » Quaeritur secundum historiam utrum pythonissa ipsum prophetam de inferno evocaverit, an aliquam imaginariam illusionem fallacia daemonum factam Sauli exhibuerit. De qua quaestione, beatae memoriae Augustinus episcopus Simpliciano Mediolanensi episcopo ita scribit: Inquiris, inquam, utrum potuerit malignus spiritus excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum receptaculis revocare, et ut videretur et loqueretur cum Saul. Nonne majus mirandum sit, quod satanas ipsum Dominum assumpsit, 115.0329A| et constituit super pinnam templi? Quolibet enim modo fecerit, factum est: ita ut Samuel excitaretur, similiter latet. Nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum, unde voluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum e suis sedibus excitatum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non conturbat, quia Deus voluit atque permisit, nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri: sicut ab ipsis Judaeis (quanquam perversis atque immundis et facta diaboli faventibus) et teneri se et vinciri, et illudi et crucifigi atque interfici passus est. Et non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse ut non invitus nec damnante magica potentia, sed volens 115.0329B| atque obtemperans occulta dispensatione Dei, quae pythonissam illam Saulemque latebant, spiritus proferret sancti Samuelis, seque ostenderet aspectibus regis divina sententia perituri. Quanquam in hoc facto potest adesse alius facilior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt. Sicut omnia quae pinguntur atque finguntur, earum rerum quarum imagines sunt, nominibus appellantur. Sicut hominis pictura cum cernitur, proprium quodque nomen incunctanter adhibetur. Et dicitur, ille Cicero est, ille Sallustius, 115.0329C| ille Achilles, iste Hector, hoc flumen Simois, illa Roma: cum aliud nihil sunt, quam pictae imagines. Unde et Cherubim cum sint coelestes virtutes, ficti tamen ex metallo, quo imperavit Deus poni super arcam testamenti, magnae rei significandae gratia, non aliud quam Cherubim, illa quoque figmenta, vocabantur. Iterumque dum quisque videt somnium, non dicit: vidi imaginem Augustini, sed vidi Augustinum, cum eo tempore quo aliquid tale aliquis vidit ignoraret hoc Augustinus. Usque adeo manifestum est non ipsos homines, sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somniis et boves, non spicarum aut boum imagines (Gen. XLI). Si igitur constat liquido, nominibus earum rerum quarum imagines sunt easdem imagines appellari, non mirum est quod 115.0329D| Scriptura dicit Samuelem visum: etiam si forte imago Samuelis apparuit per ficta machinamenta, ejus qui transfigurans se velut angelum lucis, et ministros suos subornat velut ministros justitiae. Jam vero si illud, inquit, vos movet, quomodo a maligno spiritu Sauli praedicta sunt potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverunt Christum quem Judaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus etiam infirmos spiritus aliqua vera cognoscere, temporalia duntaxat, ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum, ut omnipotens et justus ad eorum poenam quibus ista praedicantur, (ut malum quod eis imminet, antequam veniat, praenoscendo patiantur) occulto apparatu mysteriorum suorum, etiam 115.0330A| spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, et quod audiunt ab angelis, praenuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator jubet vel sinit. Unde etiam pythonissa in Actibus apostolorum (cap. XVI) attestante Paulo apostolo, et evangelista conatur esse. Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerunt, non docendi magis, quam decipiendi fine pronuntiant: et forte hoc est quod cum illa imago Samuelis Saulem praedicaret moriturum, dixit etiam secum esse futurum. Quod utique falsum est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos in Evangelio legimus (Luc. XVI): cum inter superbum illum divitem cum jam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in 115.0330B| requiem constitutum, magnum chaos interjectum esse testatur. Aut si propterea Samuel ei dixit, mecum eris, ut non ad qualitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur: quod uterque homo fuerit et uterque mori potuerit, jamque mortuum, mortem vivo praenuntiabat. Secundum utrumque igitur intellectum habere exitum haec lectio potest, qui non sit contra fidem. Nisi forte profundiori inquisitione inveniatur ad liquidum, vel posse vel non posse, animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocari, et vivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed etiam agnosci, et si potest, utrum etiam justi anima non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi, 115.0330C| occultioribus mysteriis summae legis obtemperans: ut si fieri non posse claruerit, ut non uterque sensus hujus Scripturae tractatione admittatur, sed illo excluso, imaginaria similitudo Samuelis, diabolico ritu facta intelligatur. Sed quoniam sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia Satanae atque imaginum simulandarum callida operatio, decipiendis sensibus humanis multiformis invigilat. Tacendum nunc quidem ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed potius existimemus tale aliquid factum maligno spiritu pythonissae illius ministerio, quam diu nobis aliquid amplius excogitare, atque explicare non datur. Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuele scripsit beatissimus Augustinus. Sed quia hoc genus magicae phantasiae crebro in hoc libro legitur, dicendum est 115.0330D| unde nomen acceperit: nonnulli enim ab Apolline Pythio repertum atque ab ejus cognomine sic dicunt esse vocatum. Sed et Hebraeum nomen, inquiunt, congruit: Pythona abissi ( sic ) dicunt, unde et pythonissam et pythones legendum putant. Quod et nos diligenter investigantes sic in antiquis, imo et modernis voluminibus scriptum reperimus. Alii vero a serpente, qui python dictus est, de cujus pelle divinabant, dictum asserunt, unde et pythonissam et pythones legunt. Quod nos arbitrio prudentis lectoris derelinquimus, quid magis eligere placuerit. Haec enim sententia juxta historiam superiori sententiae postposita est. Quod nos ideo facimus, ut totum 115.0331A| de Saule et pythonissa pariter negotium comprehendamus.
CAPUT XXXI.
« Igitur exorto proelio, percusserunt Philisthiim Israel plaga magna, corrueruntque in proelio Saul et Jonathas, » etc., usquequo ait, « et armiger ejus ipse corruit super gladium suum, et mortuus est cum eo. » Armigerum istum Hebraei Doeg Idumaeum dicunt fuisse, qui cernens Saul mortuum, seipsum ob metum David interemit.
« Mortuus est Saul et tres filii ejus et armiger illius et universi viri ejus. » Viri isti, pueri domestici 115.0332A| ejus intelligendi sunt. Hi tres filii Saul cum eo interfecti sunt, Jonathas, Abinadab, qui et Jesui et Melchisua. Isboseth autem domi erat, qui anno quo Saul rex constitutus est, natus fuisse dicitur, qui etiam quadraginta annorum fuisse legitur dicitur, qui etiam quadraginta annorum fuisse legitur cum regnare coepisset. Unde colligitur Saul quadraginta annis regnasse. Quaerendum cur alibi legatur Jesui, et alibi Abinadab: Jesui enim interpretatur aequalis. Aequalis ideo dicitur, quia aequalis meriti fuisse cum patre filii memorantur. Abinadab interpretatur pater meus sponte. Sponte etenim sua pater ejus Saul male agendo acquisivit, ut taliter una cum filiis perimeretur.
IN LIBRUM SECUNDUM. PRAEFATIO. 115.0331B|
Verum, quoniam favente divina gratia, quanquam fortassis indocte, primum librum hujus historiae digessimus, et quasi unionem spiritalis intelligentiae quodammodo in conchulis maris, hujus videlicet voluminis latitantem, velut alta pelagi, lintre nostrae investigationis, immergendo, ad lucem produximus. In quo quidem evidentissime, utpote praelibavimus, immutatio sacerdotii Judaeorum, ac repulsio Synagogae in verum Christi sacerdotium, et collectio sanctae Ecclesiae ex gentibus, aliaque plurima sacramenta quae sub allegoriarum figuris contineri probavimus. Nunc ipso inspirante, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae reconditi, secundum librum praefatae historiae aggredimur, et limpida 115.0331C| Christi Ecclesiaeque pandere sacramenta conabimur. Et si ex tanta profunditate aurum producere ad lucem non possumus optimum, aut carbunculum ex Phison fluvio non quimus abstrahere, lapidem magnificum, saltem quoque margaritum fulgens possimus exhaurire de gurgite. Aut si etiam ex gemmis renitentibus non valemus optimam fabricare coronam, quodammodo ex floribus amoenitatis divinarum Scripturarum tentabimus componere serta, ne ex paupertate ingenii ingratus videar a Domino, sed potius sua clementia, dum cernit studium, adaugeat vires in pondere, ne fractus inveniar pressusque mole tantae magnitudinis. Nam sequitur:
CAPUT PRIMUM.
115.0331D| « Factum est autem postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. In die autem tertio, apparuit homo Amalechites, veniens de castris Saul, » et reliqua. Homo iste qui ad David veniens, mortem Saulis nuntiaverat, qui etiam mentiens, Saul interfecisse se dixerat: praesertim cum superius legatur irruisse Saul super gladium suum, et mortuus esse, ipse et armiger ejus, in monte Gelboe. Qui propterea a David interfici jussus est, eo quod dixerit se interfecisse, et non timuisse mittere 115.0332B| manum suam in Christum Domini, qui et Amalechites dictus est. Hebraei, prout in quodam volumine legi, filium Doeg Idumaei tradunt fuisse. Amalechites enim et Idumaeus unum sunt, sicut reperi, quia filius primogenitus Esau qui et Edom, Eliphax fuit, et hujus filius Amalec exstitit. Unde diadema et armilla quae David detulit, a patre Doeg commendata filio fuisse, nonnulli Hebraeorum perhibent. Unde, inquiunt, non esse credendum ut Saul eam in praelium detulisset, sed Doeg amico suo commendaverat, a quo ipse acceperat. At vero, si cui credibile videtur, quod Saul in proelium detulisset, et a capite ejus, eo mortuo, et a brachiis abstulisset, et David causa adulationis et gratiae detulisset, non refragamus ac inhibemus, sed potius suo arbitrio 115.0332C| derelinquimus. Sed altiori intellectu reputamus quod est quod ille Amalechites, qui se finxit coram David Saul regem interfecisse, ab eo ultionis poenam multatus accepit, nisi quod omnis qui proximo suo machinatur malum, vel de ejus gaudet interitu, justae retributionis poenam a superno judice recipiet? Juxta illud quod scriptum est: « Omnis enim qui fodit foveam incidet in illam (Prov. XXVI; Eccli. X). Et qui percusserit gladio, gladio peribit (Matth. VI). » Et iterum: « Os quod mentitur occidit animam (Sap. I). » His expletis, sequitur historia quid David egerit. Ait enim:
« Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonatham filium ejus. Et praecepit ut docerent filios Juda carmen, sicut scriptum est 115.0332D| in libro justorum, » etc. In Hebraeo et in veris exemplaribus non habetur carmen, sed arcum, quod nostris doctoribus item melius videtur. Nam quod scriptum est, quoniam plangebat interfectos Saul et Jonatham « et praecepit ut docerent filios Juda arcum, » hoc ideo fecit quia Philisthaeos sagittariis abundare jam noverat. Aliter: « Praecepit David ut docerent filios Juda arcum, » hoc est ut reges Juda docerent fortitudinem, scilicet ut fortes et intenti essent in timore Domini, et in praeceptis Dei: ne per inobedientiam, a fortitudine et timore Domini 115.0333A| sicut Saul recederent: et eo modo quo ille perierat, perirent, et unde Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem, et sui milites ad revincendos eos, discerent. Quod vero sequitur « sicut scriptum est in libro justorum, » ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse, asseverant: sicut nec librum bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est, neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, totorumque jumentorum, volucrum, reptilium, et piscium. Vel quod in libro Verborum dicitur. Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Jaddo videntis 115.0333B| contra Jeroboam filium Nabat, et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisse probat, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldaeis Judaea, etiam bibliotheca quae est antiquitus congregata, inter alias provinciae opes, hostili igne consumpta est, ex qua pauci qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezrae pontificis et prophetae sunt industria restaurati. Unde scriptum est de eo: « Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi (I Esdr. VII). » Velox videlicet, quia promptiores litterarum figuras, quam eatenus Hebraei habebant, reperit. Et in epistola regis Persarum legitur: « Artaxerxes rex regum Ezrae sacerdoti, scribae legis Dei coeli doctissimo salutem. » Sunt tamen qui dicunt, hunc librum justorum intelligi 115.0333C| debere ipsum librum Regum, ubi continentur prophetae justi, Samuel videlicet, Gad et Nathan, in quo scriptum est, qualiter Saul recedens a timore Dei per inobedientiam suam periit.
« Inclyti tui, Israel, super montes tuos interfecti sunt. » In Hebraeo habetur, « super excelsa tua, » et est sensus: O Saul, super excelsa tua, gloriosi Israel interfecti sunt: quia in peccato inobedientiae tuae, una tecum perierunt. Inobedientia namque pro idolis, id est excelsis, reputata est, sicut est illud in libro Samuelis: « Melior est enim obedientia quam victimae: et auscultare magis, quam offerre adipem arietum (I Reg. XV). » Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Sed quod ait:
115.0333D| « Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis, » etc., obstupescens propheta ingemit subitaneum casum principum populi sui, et prohibet ne ullus lactetur in tali casu, neque fama hoc divulget in civitates inimicorum. Geth enim et Ascalon, urbes sunt Allophylorum. Hactenus historiam, nunc quid allegorice significet, subjungamus. Ait namque: « Et praecepit David ut docerent filios Juda, » et reliqua. Filii Juda intelliguntur fideles in Ecclesia, Christum Dominum confitentes: de quibus verus David, id est manu fortis Dominus, praecepit, ut arcu divinae intelligentiae sint muniti: ne aut ignorantiae caecitate decepti, in impietate ruant, aut certe ignavi ac dissoluti in conspectu hostium suorum, 115.0334A| hoc est immundorum spirituum per quodlibet vitium decepti, succumbant: et in perpetuo in mortem animae irreparabiliter cadant. « Nolite annuntiare in Geth, » etc. Geth, quae interpretatur torcular, significat terrenam Hierusalem civitatem, quae occidit prophetas, et lapidavit eos qui ad ipsam missi fuerant (Matth. XXIII). Cujus civibus, id est Judaeis incredulis, mors Domini atque sanctorum apostolorum in derisum fuit: et ob hoc praecipitur a vero David, Christo videlicet Domino, ut passio ejus per evangelicos praedicatores, eis minime debeat annuntiari: qui insultatores crucis Christi maluerunt esse quam veneratores. Sequitur:
« Et ait David: Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniat super vos, » et reliqua. Propter casum 115.0334B| fortium, et ruinam populi sui, quasi indignans loquitur ad ipsum locum interfectionis, abominans factum quod in eo fuerat gestum, sicut cuidam videtur, tamen non sine mysterio praesagandi, sicut paulo post ostendetur, beato papa Gregorio propalante.
« Sagitta Jonathae nunquam abiit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. » Hoc vult insinuare, quod Jonathas et Saul temporibus suis bellicosissimi et fortissimi fuerint in praeliis.
« Saul et Jonathas amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi. Aquilis velociores, leonibus fortiores. » Laudat decorem formae, laudat et constantiam animi: adjungens per hyperbolem tropum, similitudinem aquilae atque leonis.
115.0334C| « Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. » Videlicet et de praedis hostium quas agebat.
« Quomodo ceciderunt fortes in praelio? » Subauditur in peccato suo. « Jonathas et Saul, in excelsis tuis occisus es, » sicut superius diximus. Ideo, o Saul et Jonathan, « in excelsis tuis, » hoc est in peccato inobedientiae tuae occisus, subauditur es. Ecce historiam. Caeterum spiritualiter quid est, quod David qui retribuentibus mala non reddidit, cum Saul et Jonathan bello occumberent, Gelboe montibus maledicit, dicens: « Montes Gelboe, inquit, nec ros, nec pluvia, veniant super vos. Neque sint agri primitiarum quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus 115.0334D| Saul, quasi non esset unctus oleo. » Quid ergo montes Gelboe, Saul moriente, deliquerunt, quatenus in eis nec ros nec pluvia caderet, et ab omni eos viriditatis germine, sententiae sermo, siccaret? Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, mors nostri Mediatoris exprimitur, non immerito per Gelboe montes, superba Judaeorum corda signantur, quae dum in hujus mundi desideriis defluunt in Christi, id est uncti, se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae rore siccantur. De quibus et bene dicitur: « Agri primitiarum esse non possunt. » Superbae quippe Hebraeorum mentes, primitivos fructus non ferunt, quia in Redemptoris adventu, 115.0335A| ex parte maxima, in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis, multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine, Judaeos quos invenerit suscipit, et extrema colligens, eos quasi pro reliquiis fruges ponit. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: « Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isa. X; Rom. IX). » Possunt namque idcirco Gelboe montes ore prophetae maledici, ut dum fructus exarescente terra moritur, possessores terrae, sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis suscipere, iniquitate sua exigente, meruissent. Aliter vero David in persona sanctorum deplorat quosdam de Ecclesia, qui per superbiam 115.0335B| ruentes, atque cum labentibus, vitae praesentis stadium decurrentes, ab spiritali luce seclusi, lubricati, id est excaecati sunt: qui repugnantes daemonibus, labuntur in saeculo: quod est lubricum (Gelboe enim montes, lubrici interpretantur, secundum hanc intelligentiam), et spem recuperationis suae omittentes, proprio mucrone, desperatione videlicet perniciosa evadendi hostem antiquum, semetipsos interficiunt: sicut Saul irruens super gladium suum mortuus est. Cujus rei Philisthaei, hoc est maligni spiritus, de interfectis spolia virtutum auferentes, propriae fortitudini ascribunt victoriam, quae justa permissione Dei, in talibus evenit. Sed David noster, in membris, hoc est in electis et sanctis viris, corruentium casum gemit: nec laetatur in perditione 115.0335C| morientium, sed contradicit, ut urbibus Allophylorum, talis fama praedicetur, hoc est praecipit fidelibus, ut caute se custodiant, et scuto fidei undique se muniant, induti lorica justitiae, habentes galeam salutis, et gladium spiritus, hoc est verbum Dei, adversariis suis resistant, ne forte ulterius ignominiose superati, gaudium inimicis suis faciant.
CAPUT II.
« Ascendit ergo David et duae uxores ejus Achinoam Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli, sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron. » Ascensus iste David cum duabus uxoribus suis in Hebron significat convocationes duarum plebium 115.0335D| in Ecclesiam catholicam. Hebron enim interpretatur conjugium, et bene sola sancta Ecclesia conjugium nominatur. Sola et una est sponsa videlicet coelestis regis, de qua in Canticis canticorum dicitur: « Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum quarum non est numerus. » Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genitrici suae. Illuc duxit David singulos viros cum domo sua: quia unusquisque fidelium, in illam societatem per praedicationem Evangelii, convocatur. « Non est ibi distinctio Judaei, et Graeci, barbari et Scythae, servi et liberi, sed omnia et in omnibus Christus. »
« Veneruntque viri Juda et unxerunt ibi David, 115.0336A| ut regnaret super domum Juda. » Ungunt viri Juda David in regem, ut regnet super domum Juda, quia superbis ac contemptoribus spernentibusque gratiam Dei abolitis, electi quique bona fama sacrae praedicationis, et virtutum studio, rite confitentur Christum esse regem in universo populo. Ac ipsum esse, cui « omnis potestas a Patre data est in coelo et in terra, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). » Aliter: Post mortem Saulis ungitur David, et regnat, transfertque arcam Testamenti in civitatem suam: sicut in sequentibus legitur, de qua in suo loco dicturi sumus. Simili quoque modo post abolitionem regni Judaeorum, et sacerdotii cessationem, verus David, id est Christus in Ecclesia sua, quam 115.0336B| ex gentibus elegit, regnum accepit: et arcam Testamenti, hoc est sacram Scripturam, in Ecclesiam, quae ejus est domus, transtulit.
« Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul, » et reliqua. Hoc plenius in Paralipomenon libro quomodo gestum sit narratur. « Cum audissent, inquit, viri Jabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthiim fecerant super Saul, consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus, attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus (I Paral. IV). » Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam 115.0336C| consuluerit, nec speraverat in Domino: propter quod et interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai. Quid est quod viris Jabes Galaad David gratia refert, eo quod sepelierunt ossa Saul et filiorum ejus? nisi quod Redemptori nostro multum placet, quando quis prava opera malorum qui in peccatis suis mortui sunt, oblivioni damnando tradit, nec ea actione imitatur, quae scit Deo displicuisse; sed magis ea elegit facienda, quae recordatur Dominum in mandatis dedisse.
« Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum. » 115.0336D| In Hebraeo habetur, « transduxit eum in Manaim, » quae interpretatur castra. Transduxit eum, intelligendum est, ultra Jordanem: et in Manaim regem eum constituisse, super Galaad, et super Gessuri. Hebraeis Assuri, id est super tribum Aser.
« Sola autem domus Juda sequebatur David. » Quid autem est quod filius Saul Isboseth, qui interpretatur vir confusionis: Abner auxiliante, qui interpretatur patris lucerna, rex constituitur super Israel universum: et domus Juda sola sequebatur David? nisi quod solis credentibus, et vere Deum confitentibus, ex priori populo, David nostrum Dominum videlicet et Salvatorem sequentibus, in caeteris adhuc error confusionis regnat, diabolo instigante, 115.0337A| qui saepe se transfigurat in angelum lucis.
« Et fuit numerus dierum quos commoratus est David, imperans in Hebron super domus Juda, septem annorum et sex mensium. » Et bene David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron quae interpretatur conjugium, ut supra diximus, aut visio sempiterna: quia Salvator noster in Ecclesia catholica, quae et sponsa ejus est, per omne tempus istius vitae, quod senario dierum numero decurrit, regnat: secundum illud, « Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII), » et post expletionem senarii numeri, hoc est perfectionem boni operis, omnes electos suos ad sabbatum verum, id est ad requiem sempiternam, perducet, ubi et perfruentur Dei visione 115.0337B| perpetua. Est autem Hebron civitas in tribu Juda, quae quondam vocabatur Arbae, licet male in Graecis codicibus habetur Arboe. Corrupte igitur in nostris codicibus Arboe scribitur, cum in Hebraeis legatur Arbae, id est quatuor, ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac, et Jacob sepulti sunt, et Adam magnus, ut in Genesi libro scriptum est. Licet eum quidam conditum in loco Calvariae suspicentur, quod falsum est. Haec est autem eadem Hebron olim metropolis Philisthinorum, et habitaculum gigantum, regnumque postea David in tribu Juda, civitas sacerdotalis, et fugitivorum. Distat ad meridianam plagam ab Elia millibus circiter viginti duobus, ubi et quercus Abraham, quae et Mambre, usque ad Constantii regis imperium monstrabatur, et mausolaeum 115.0337C| ejus in praesentiarum cernitur. Cumque a nostris ibidem Ecclesia jam exstructa sit, in circuitu a cunctis gentibus, Therebinthi locus superstitione colitur, eo quod sub ea Abraham angelos quondam hospitio susceperit. Haec ergo primum Arbae, postea Hebron ab uno filiorum Caleb sortita vocabulum est. Lege Verba dierum. Condita est autem ante septem annos, quam Tamnes urbs Aegypti conderetur.
« Egressus est Abner filius Ner, et pueri Joseph filii Saul, de castris in Gabaon. Porro Joab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinae, et illi ex altera. Dixitque Abner ad 115.0337D| Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul: et duodecim de pueris David. Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul. Vocatumque est nomen loci illius, ager robustorum in Gabaon. Et ortum est bellum durum satis in die illa, » et reliqua. Hunc locum Josephus ita exponit: Abner autem promovit electum nimis exercitum, ut congrederetur cum tribu Juda. Irascebatur enim adversus eos, a quibus rex David fuerat ordinatus. Huic autem occurrit missus a David Joab, filius Sarviae sororis ejus, de patre Sarnatus. 115.0338A| Hic autem erat contra Abner, constitutus militiae princeps. Cum quo etiam fuerunt sui fratres, Abisai, Asael, et omnes armati David. Itaque veniens ad quemdam fontem in civitate Gabaa, aciem constituit ad pugnandum. Dicente vero Abner ad eum, velle se probare quis eorum robustiorem exercitum haberet, convenit inter utrosque, ut duodecim viros pugnatores mitterent, et procedentes inter medias acies, qui ex utraque parte procul fuerant a certamine, relictisque gladiis viri David et tenentes capita hostium, eorum lumbos et latera, suis gladiis perforarunt, donec omnes quasi ex uno constituto periment. His autem cadentibus, etiam reliquus direptus est exercitus dimicatione fortissima procedente, Abner populus victus in fugam vertitur: fugientes 115.0338B| autem Joab persequi non cessabat, praecipiens armatis, ut post eorum vestigia festinarent, et nequaquam occidendo deficerent cujus etiam fratres detestati sunt pronissime. Inter quos clarior fuit praecipue junior Asael, qui tantam gloriam habuit in pedum velocitate, ut non solum homines, sed etiam equos ad currendum superaret. Is igitur persequebatur Abner recto gressu, in neutramque partem declinans. Cumque respexisset Abner et considerasset impetum sequentis et dixisset, ut unius militis arma sumens ab ejus persecutione quiesceret, et rursus ille nequaquam a suo conamine penitus abstineret, monente illo denuo ut recederet, ne coactus eum percuteret, et ante ejus fratrem ulterius fiduciam non haberet. Verba ejus illo despiciente, 115.0338C| fugiens post tergum lanceam emisit coactus, eumque repente mortali vulnere penetravit. Mystice, Abner de tribu Benjamin, princeps exercitus regis Saulis, pueros David qui erant cum Joab principe exercitus Juda, ad praelium scribitur provocasse, et Asaelem fratrem Joab percussum in inguine interfecisse, sic quidem intelligi volunt, Saulus, inquiunt, necdum adhuc apostolus, de tribu Benjamin, priusquam fuisset correptus a Domino, apostolos ad certamen legitur provocasse, ac neci interfuisse Stephani (Act. VI). Caeterum quod locutus est Abner ad Asael, dicens:
« Recede, noli me sequi, ne forte compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum. Qui audire contempsit, 115.0338D| et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco, omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant. » Moraliter, cujus idem Asael typum tenuit, nisi eorum quos vehementer arripit furor, et in praeceps ducit? Qui in eodem furoris impetu, tanto cautius declinantur, quanto et insanius rapiuntur. Unde et Abner qui, sermone nostro, patris lucerna dicitur, fugit, quia doctorum lingua, quae supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cujuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem, dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem non vult ferire. Sed cum iracundi 115.0339A| nulla consideratione se mitigant, et quasi Asael, persequi et insanire non cessant, necesse est ut hi qui furentes reprimere conantur, nequaquam se in furorem erigant, sed quidquid est tranquillitatis ostendant, quaedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo furentis animum purgent. Unde et Abner, cum contra persequentem substitit, non eum recta, sed aversa hasta transferavit. Ex mucrone quippe percutere, est impetu apertae increpationis obviare. Aversa vero hasta persequentem ferire, est furentem intranquille, ex quibusdam angere, et quasi parcendo superare. Asael autem protinus occumbit, quia commotae mentes, dum et parci sibi sent unt, et tunc responsorum ratione in intimis, sub tranquillitate tanguntur, ab eo quo se erexerant, 115.0339B| statim cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu, sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro, moriuntur.
« Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet. » Hebraeus, ut legi in cujusdam disputatione, non habet tuus. « An ignoras quod periculosa sit desperatio? » In Hebraeo ita habetur: « An ignoras quod amarus erit finis? » Et est sensus: Nunquid ignoras quod ad amaritudinem tibi proveniat, eo quod populum hunc delere niteris?
CAPUT III.
« Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul, et domum David. David proficiens, et semper 115.0339C| in seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. » Domus ergo David, quae est alia quam civitas Dei? Hierusalem videlicet coelestis, quae partim adhuc peregrinatur in terris, partim jam cum Domino regnat in coelis. Et quae est domus Saul superbi et impii regis, nisi Babylon illa confusionis plena, quae seducit et fornicari facit omnes gentes in prostitutione sua? Longa ergo concertatio inter domum Saul, et domum David est, quia persequitur illa quae secundum carnem est, eam quae secundum spiritum. Sed domus David, eo magis profectu filiorum gaudebit suorum, quo magis domus Saul persecutionibus contra eam saevit. Illa autem quotidie deficiens, in iniquitate sua tabescet: et ad extremum 115.0339D| secundum merita sua, simul cum capite suo, in profundum abyssi mergetur.
« Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoen Jezraelitide, et post eum Chelea, de Abigail uxore Nabal Carmeli. Porro tertius Absalon, filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur. Quartus autem Adonias, filius Aggith, et quintus Saphatia, filius Abital. Sextus quoque Jetram, de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron. » Quaeritur cum aliae uxores David supra notatae sint, et non dicantur uxores David, cur hic sola Egla uxor dicatur David? Egla enim ipsa est Michol, quae ideo uxor ejus hic sola voratur, eo quod in adolescentia primum ipsam sortitus fuerat in uxorem, quae etiam partu occubuisse 115.0340A| dicitur. Unde et in sequentibus scriptum est: Igitur Michol filiae Saul non est natus filius, usque ad diem mortis suae, quia in ipso partu occubuit. Et quid septem filii David qui ei nati sunt in Hebron, nisi perfectionem sanctorum in fide, sermone, et opere significant? quae ab Ecclesia matre, sponso Salvatori videlicet nostro, quotidie generantur, et conjugio spiritali, per Spiritus sancti gratiam, in aeternam vitam quotidie filii lucis oriuntur.
« Respondit Abner iratus ad Isboseth: Nunquid caput canis ego sum adversum Juda hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos ejus? et non tradidi te in manu David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie? » et reliqua. Ac si 115.0340B| diceret: Propter te, et propter domum patris tui, dicor caput canis esse contra Judam, eo quod non reduco domum Israel ad David, quem scio unctum esse regem, et regnaturum fore super universum regnum Israel. Caput canis se dicit esse, id est vilem, eo quod a domo Juda sic haberetur, sicut latratus canis, et eo quod princeos esset canum, id est stultorum hominum.
« Et dixit Abner ad David: Surgam ut congregem ad te dominum meum, regem omnis Israel, et ineam tecum foedus, ut imperes omnibus sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner et ille esset in pace. » Abner veniens ad David ut universum Israel, regno ipsius sociaret ab 115.0340C| Joab ignorante David, in dolo occisus est. De quibus latius in sequentibus, et aliter dicturus sum. Sic intelligunt: Abner, inquiunt, veniens ad David, ut universum Israel regno ipsius sociaret, sed a Joab in dolo occisus est. Et Paulus egrediens ad gentes, ut praedicatione sua ad fidem eas Christi converteret, gravissimas Judaeorum pertulisse legitur persecutiones. Sicut enim Joab filius Sarviae, aemulus Abner, usque ad necem mortis insidiatus est, sic nimirum Judaei filii videlicet Synagogae Paulo apostolo ex eadem tribu Benjamin genito, tandiu insidiati sunt, donec eum de Judaea expellentes, ad gentes transire compulerunt (Act. XIII).
« Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David ut regnaret super vos. Nunc ergo facite 115.0340D| quoniam Dominus locutus est ad David dicens: In manu servi mei David, salvabo populum meum Israel de manu Philisthiim et omnium inimicorum ejus, » etc. Quid est ergo quod Abner populum universum Israel exhortatur, ut, relicto Isboseth filio Saul, ad David, prompto ac devoto animo, conveniat? nisi quod doctores sancti, qui patris lucerna merito dicuntur, lumine fidei, et scientiae plenissimi, in universis gentibus nomen Domini praedicant, et exhortantur, quatenus, spreta idolorum cultura, et relicto errore confusionis, cum auctore suo diabolo, ad David nostrum, qui vero manu fortis, et desiderabilis est, qui desideratus cunctis gentibus esse, a propheta describitur, sine mora festinent venire, et 115.0341A| sub ejus imperio, perpetuo studeant permanere. Nam et Joab, qui Abner dolo loquens, et percutiens in inguine, interfecit, non alium quam hostem antiquum significat, qui fictis suasionibus quotidie fideles subvertere satagit, et per libidinis noxiae cogitationes, interficere molitur. Joab enim inimicus, vel idem frater interpretatur. Omnium inimicorum diabolus est caput, unde et Salvator talibus in Evangelio dicit: « Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere (Joan. VIII). » Ab hac ergo persecutione David noster immunis est, quia « Deus neminem tentat. Ipse autem intentator malorum est (Jac. I), » qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire (I Tim. II). « Per invidiam enim diaboli, mors intravit in totum orbem terrarum 115.0341B| (Sap. II). » Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ejus. Potest nomen et persona Joab non inconvenienter ad populum Judaicum per significationem transferri, qui inimici semper praedicatorum Evangelii exstiterunt, et fidem Christi ubicunque potuerunt persequebantur. De quibus Paulus Thessalonicensibus scribens: « Vos enim, ait, imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt: et Deo non placuerunt, et omnibus hominibus adversantur: prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant: ut impleant peccata sua semper. Pervenit enim ira Dei super illos, usque in finem 115.0341C| (I Thess. II). »
Aliter: « Et percussit Joab Abner in ultionem sanguinis Asael fratris ejus, » etc. Quid per Joab, qui inimicus vel frater interpretatur, nisi elatio Judaeorum, atque haeretici designantur? Quid vero per Abner, qui in Latinum vertitur patris lucerna, nisi spiritales viri, et humiles Ecclesiae doctores exprimuntur? Joab, Abner in porta dolo occidit? quia et inimici fidei, hoc est Judaei et haeretici, quosdam praesules Ecclesiae ob defensionem fidei, usque ad necem mortis persecuti sunt. Pro qua re de domo patris Joab, per quam signatur impia plebs, non deficit fluxum seminis sustinens, hoc est, immundis cogitationibus atque sordidis actibus pollutus. Similiter quoque et leprosus sustinens fusum: per quod designantur 115.0341D| haeretici, mendacii sui cogitatione corrupti. Qui haeretici, dum fallaciam suam defendere nituntur, per ambitum verborum rotantur: et velut in confuso locutionis suae mendacia involvendo concluduntur. Et dum litigiosa lingua, infirma Ecclesiae membra velut gladio oris sui confodiunt, ipsi prius in eodem gladio impietatis suae moriuntur. Et quia se ex mendacio suo pascunt, a pane verbi Dei vacui jejunant. Unde in sequentibus dicemus, quid mystice signetur; et jam aliter:
« Plangensque rex Israel Abner, ait: Nequaquam, ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner. » Id est, non periisti in tua stultitia, sicut ignavi perire solent: quia fraude deceptus es.
115.0342A| « Manus tuae non sunt ligatae, et pedes tui non sunt compedibus aggravati, » sicut eorum manus solent ligari et pedes vinciri, qui in proelio capi solent, dolo igitur non viribus peremptus es. Quod autem David se excusans de nece insontis, dixit: « Mundus ego sum, et regnum meum apud Deum, usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner, et veniat super caput Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. » Judaeorum denotat perfidiam atque miseriam. Super caput enim Joab, id est, super principes et sacerdotes ipsius populi, et super omnem domum patris ejus, synagogam videlicet Satanae, atque conventum malignantium, veniet iniquitas impiorum, ut requiratur ab eis omnis sanguis justus, qui effusus est super 115.0342B| terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae (Matth. XXIII). Nec deficiet de domo istius Joab, fluxum seminis sustinens, id est, variis desideriis diffluens, quia in voluptatibus istius vitae, tales totam spem suam ponunt, ubi et leprosi sunt tenentes fusum, id est variis erroribus maculati, instabilitatem haeresum ac mundani luxus sequentes, qui juxta desideria cordis sui, coacervabunt sibi magistros prurientes quidem auribus, et a veritate auditum avertentes. « Ibi etiam non deficiet cadens gladio, et indigens pane, » qui, cum pane illo qui de coelo descendit semper egent, et non refici ab eo merentur, futurae ultionis gladium non evadent (II Tim. IV).
CAPUT IV.
115.0342C| « Venientes filii Remmon Berothitae Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum, et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. Assumentes spicas tritici latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in inguine, » et reliqua. Duo viri isti principes erant super expeditiones Isboseth. Mortuo vero Abner ut Hebraei tradunt consiliati sunt cum Miphiboseth ut una interficerent Isboseth, et eumdem Miphiboseth constituerent regem, et ejusdem consilii delatorem, eumdem Miphiboseth exstitisse, et idcirco hic idem Miphiboseth subintroducitur modo.
« Erat autem Jonathae, filii Saul, filius debilis pedibus; 115.0342D| quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonathan ex Jezrael, » etc. Videntes vero Banaa et Rechab a Miphiboseth suum proditum esse consilium, timore perterriti, fuga lapsi sunt in Gethaim, fueruntque ibi advenae usque ad tempus illud. Tempus illud, intelligendum est quando inde reversi domum Isboseth, fervente die ingressi sunt, assumentes spicam tritici et percutientes eum in inguine. Spicas tritici quasi causam primitiarum tulerunt, ut honorem regi deferre viderentur, et eorum dolus nequaquam deprehenderetur. Mystice autem ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes a vitiis separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii domini sui insidiatores admittet, quia cum discretionis sollicitudo cessaverit, 115.0343A| ad interficiendum animum, malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt. Atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectationes carnis occidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis carnis delectatione perforare. Nequaquam vero Isboseth iste inopinata morte succumberet, si non ad ingressum domus mulierem, id est ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque vigilque sensus praeponi cordis foribus debet, quem nec negligentiae somnus opprimat, nec ignorantiae error fallat. Unde bene et Isboseth appellatus est, qui custode femina hostilibus gladiis nudatur. Isboseth quippe vir confusionis dicitur: vir autem confusionis est, qui forti mentis custodia munitus non 115.0343B| est, quia dum virtutes se agere aestimat, subintrantia vitia nescientem necant. Tota itaque virtute muniendus est aditus mentis: nequando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis. Hinc Salomon ait: « Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV). » Virtutes ergo quas agimus, dignum est, ut summopere ab intentionis origine pensemus: ne ex malo ortu prodeant, etiam recta quae ostentant.
« Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus, » et reliqua. Quid conventus iste tribuum Israel ad David significat, nisi conventum omnium 115.0343C| gentium ad Christum? Quae illi quasi blandiendo dicunt: Ecce nos os tuum et caro tua sumus, cum in illo incarnationem, quam ex nostra natura in virginis utero suscipit, diligunt atque venerantur, ejusque ditioni subdere se appetunt, eique servire omni tempore desiderant. Unde Psalmista dicit: « Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium, quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI). » Venerunt quoque et senes de Israel ad regem in Hebron, cum prophetae et apostoli, una fide, et pari devotione, ad Mediatorem nostrum concurrunt. De quibus scriptum est: « Principes populi concurrunt in unum cum Deo Abraham (Psal. XLVI). » Et alibi: « In conspectu senum 115.0343D| suorum gloriabitur (Isa. XXIV). »
« Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit. » In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis, super omnem Israel et Judam. Quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses annumerentur? quod ab Hebraeis duobus solvitur modis. Dicunt enim quod David sex mensibus Absalom filium suum fugerit; merito igitur eosdem sex menses a summa regni illius esse exclusos. Dicunt etiam aliter, quod sex mensibus in Hebron David quadam infirmitate corporis laboraverit, et idcirco eosdem sex menses non supputari in regno ejus. Ex eo namque 115.0344A| que tempore illum regnasse dicunt in Hebron, ex quo devictis Amalecitis, de spoliis eorum misit dona senioribus Juda, his qui erant in Hebron, et his qui erant in Bethel, et reliquis qui erant in his locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus. Mystice autem quod David triginta annorum regnare coepit, praefigurabat quod Dominus noster triginta annorum venit ad baptismum, et incipiebat Evangelium regni praedicare, cujus regnum sempiternum, et potestas ejus alteri non dabitur. Quadragenarius enim numerus, qui ex quaterdenis constat, plenitudinem temporum et rerum perfectionem significat. « Unxeruntque David super omnem Israel regem, » et reliqua. David bis esse unctus dicitur, similiter et Dominus Jesus Christus prius in populo Judaeorum, 115.0344B| post haec in populo gentium principatum sumpsit. David cum triginta esset annorum, regno potitus est, et Dominus Jesus Christus eadem aetate, in Jordane fluvio a Joanne baptizatus, discipulos habere coepit.
« Et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Jebusaeum habitatorem terrae. Dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos, dicentes: non egredietur David huc. Cepit autem arcem Sion, haec est civitas David. Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et claudos et caecos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio. Caecus et claudus non intrabunt in templum. Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem 115.0344C| David. Et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus, » et reliqua. Ait enim: « Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos, » etc. Ac si dicatur ab eis: Non ingredietur huc David, donec nos hinc auferat, quos inermes et imbecilles sicut caecos et claudos esse arbitratur, et quos bello aggressurus, sicut claudos et caecos se triumphaturum putat.
« Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt templum, » id est, non intrabit quilibet domum claudorum et caecorum, quandiu caecus et claudus intro fuerit. « Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, tetigisset domatum fistulas; et caecos et claudos odientes animam David. » In Hebraeo ita habetur: 115.0344D| « Et dixit David in die illa. Qui percusserit Jebusaeum, et tetigerit fistulas domus, erit primus. » Et in Paralipomenon: « Omnis qui percusserit Jebusaeum in primis erit princeps et dux, » id est, qui tantae fuerit audaciae, et fortitudinis, ut ad murum civitatis usque veniat, et hasta sua fistulam quae in muro est tangat, ipse princeps. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviae, et factus est princeps. Hinc Josephus aperte describit: Exsurgens, inquit, David cum omnibus, venit in Hierosolymam, Jebusaeis habitantibus civitatem (qui erant ex genere Chananaeorum), et claudentibus eis portas et caecos aspectu et claudos, omnesque leprosos, ad derisionem regis constituentibus super murum dicentibus, quia prohiberent 115.0345A| eum caeci ingredi in civitatem, quae tamen agebant despicientes eum pro maxima munitione murorum. Iratus rex Hierosolymam obsidere coepit, et multo studio et labore conari ut eam caperet, quatenus in ipso principatus initio suam fortitudinem demonstraret. Interminatus itaque et ipsis et alii (si qui forte haberent adversus eum resistendi conamen) inferiorem civitatem, magna virtute cepit. Cumque adhuc arcem obtinere non posset, coepit, honores et munera promittendo, rex pronus ad opus belli commilitones provocare, ut quicunque per subtus colles in arcem conscenderet, eamque caperet, principatum militiae totius populi possideret. Cunctis itaque conscendere festinantibus, et nullo labore pro muneris retributione tardantibus, Sarviae filius Joab praevenit universos. 115.0345B| Et ascendens in cacumine, clamavit ad regem, exigens militiae principatum. Expulsis itaque rex de summa arce Jebusaeis, et reaedificans civitatem Hierosolymam nuncupavit, et omni tempore in ea sui habitavit imperii. Sed quia in hoc volumine, hic primum Hierusalem civitas Jebusaeorum legitur, quae in Genesi Salem (ut tradunt Hebraei) et in volumine Judicum Jebus legitur, et in multis scripturis, maxime in Novo Testamento, Hierosolymam appellatur, requirendum est quare Hierusalem legatur. Sed dicamus quid in dictis doctorum invenimus. Judaei, inquiunt, asserunt Sem filium Noe (quem dicunt Melchisedech) primum ipsam civitatem inhabitasse, dictamque in temporis Salem, quam postea tenuerunt Jebusaei, e quibus et sortita est vocabulum Jebus. Sicque duobus 115.0345C| nominibus copulatis Jebus et Salem, vocata est Hierusalem, quae postea a Salomone Hierosolyma quasi Hierosalomonis, hoc est aedes Salomonis dicta est. Haec et corrupte a poetis Solyma nuncupatur. Unde per tropum qui a grammaticis tmesis appellatur, disjunctim a poeta in poemate ponitur. Hiero, quem genuit Solymis Davidica proles, hoc est Hierosolymis. Qui postea ab Aelio Hadriano vocata est Aelia. Sed nobis videtur quod binis nominibus vocata sit sicut nonnullae civitates quod in libro Judicum ostenditur, ubi legitur: Qui pergebat in montem Ephraim, venitque, inquit Scriptura, contra Jebus quae alio nomine dicebatur Hierusalem. De cujus nomine, plenius in libello quem nuper in Genesim edidimus, disputavimus. His enim praelibatis, ad allegoricam significationem 115.0345D| stylum vertamus. David arcem Sion cepit, ablatis prius caecis et claudis odientibus animam David. Sic nimirum Dominus Jesus Christus post reprobationem Scribarum atque Pharisaeorum, qui vere caeci et claudi sunt appellati, odientes animam ejusdem Domini Jesu Christi, id est vitam ejus auferre conantes, principatum in Ecclesia, quam ex gentibus acquisivit, obtinuit. Domatum vero fistulae falsam scientiam hujus mundi, seu haereticorum dogmata figurasse non dubium est. Quae omnia Dominus Jesus Christus, per praedicatores suos, velut per Joab percussit atque destruxit, et destruere in Ecclesia sua non desinit. Jebusaeus vero, qui interpretatur conculcans, populum significat gentium, 115.0346A| qui priusquam crederet, divina praecepta parvipendens conculcabat. Dicamus et aliter: In hoc quod David Jebusaeum habitatorem terrae de Hierusalem ejecit, et suam civitatem fecit, significabatur Dominum venturum verum David, qui contrarias potestates de cordibus fidelium expelleret, et sic in eis suam mansionem constitueret. Unde per prophetam dicit: « Et inhabitabo et inambulabo in illis, et ero eorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Lev. XXVI; II Cor. VI). » Jebusaeus enim, juxta hanc intelligentiam, non immerito potest interpretari calcatus. Etenim David etiam Joab qui arcem cepit, principem et ducem constituit, quia Dominus redemptor noster, non solum per mysterium crucis omnem principatum diaboli destruxit, et sibimet victoriam gloriae 115.0346B| acquisivit; verum etiam fidelibus suis, super omnem diaboli potestatem virtutem tribuit, sicut ipse in Evangelio discipulis suis ait: « Ecce dedi vobis potestatem calcandi super scorpiones, et omnem virtutem inimici (Luc. X). » Bene ergo dictum est quod David, ejectis caecis et claudis, qui odiebant animam David, ceperit arcem Sion, suamque civitatem eam vocaverit, quia Salvator noster malignos spiritus cum turba vitiorum de anima qualibet expulerit, sibique eam per illuminationem sapientiae usurpaverit, merito arx Sion, id est speculatio et visio pacis, ipsa vocabitur. Atque de ea recte per Psalmistam dicitur: « Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Ibi confregit cornua, arcum, scutum, 115.0346C| gladium, et bellum (Psal. LXXV). »
« Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes, et aedificaverunt domum David. » Hiram, qui interpretatur vivens excelso, praedicatores praefiguravit ex populo gentium, qui David ex lignis cedrinis (Domino videlicet ac redemptori nostro), id est, ex mentibus incorruptis ac fortibus, et lapidibus, id est, sanctis perfectis, quatuor videlicet virtutibus, quadratis, id est prudentia, justitia, fortitudine, temperantia perfectis, non solum per se, verum etiam per solertiam discipulorum, tanquam artificibus suis, quibus dicitur: « Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini, domus 115.0346D| spiritales (I Petr. II), » domum, id est sanctam Ecclesiam, aedificaverunt. Unde etiam cognovit tunc David, id est Dominus, quoniam confirmasset eum Deus Pater regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israel, id est, super cunctos credentes, ac mente videntes Deum, non solum Judaeorum, maxime etiam et gentium de quibus repromiserat ei Pater dicens: « Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). » Unde et jure sequitur:
« Accepit ergo adhuc David concubinas et uxores de Hierusalem. » Sed forte quaerit aliquis, Si ipse David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse dicatur, cum has rex 115.0347A| Christus et horrescat et damnet? Sed figurate gestum est. Quod vero David uxores plurimas habuisse dicitur, hoc sine dubio praefigurabatur, quod Christus Jesus ex multarum gentium nationibus, per fidem Ecclesiae, sub septenario numero sacramenti copulaturus erat. Concubinae vero ejus Judaeorum seu haereticorum significant conventiones: quae in servitutem et non in libertatem generant, et sub titulo nominis Christi se manere gloriantur, sed quia propter carnalia lucra Christum sectantur, non immerito non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges si plures habeant uxores vel concubinas, in crimine reputantur, quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur. At nunc quia figurae 115.0347B| transierunt, venia nulla datur.
« Natique sunt David et alii filii et filiae, et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem: Samua et Sobab, et Nathan et Salomon et Ibaar et Elisua et Nepheg et Japhia et Elisama et Elida et Eliphelet. » Verum quia haec nomina subjunximus, ratum duximus interpretationes Judaeorum ponere, ut superiori intellectui spiritales intelligentiae (juxta prudentiam prudentis lectoris) conveniant. Si enim aliquid spiritaliter sermo historicus innuere noluisset, nequaquam addere curasset qui essent filii, qui nati essent David in Hierusalem. Nam si idem David significat salvatorem, ergo non immerito filii ejus credentes significant, ex utraque Ecclesia, Judaeorum scilicet et nationum. 115.0347C| Unde et in Paralipomenon libro quatuor fuisse ex Bethsabee uxoris Uriae Hethaei: Samua videlicet et Sobab, Nathan et Salomon, quae typum gessit Ecclesiae gentium, sicut in sequentibus, Christo duce, latius dicturi sumus. Porro Samua interpretatur audacia: Sobab, convertens: Ibaar, elegit: Elisua, Dei mei salus: Nepheg, applicans ori: Japhia, illuminat vel ostendit: Elisama, Deus meus audiens: Elida, Deus meus scit: Eliphelet, Deus meus salvans: quae interpretationes aptae, ut diximus, fidelibus congruunt, qui divina praecepta libenter audiunt, et ad operationem fidei convertuntur. His igitur tactis, ad ea quae sequuntur sermonem convertamus.
« Et addiderunt iterum Philisthiim ut ascenderent et pugnarent contra David. Consuluit autem David 115.0347D| Dominum. Qui respondit: Non ascendas, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum, » et reliqua. Quanquam nonnulli, ut in cujusdam volumine legi, contendant non habere in Hebraica veritate, « ex adverso pyrorum, » sed « flentium, » hoc est, ut tradunt, ex adverso idolorum suorum, ubi scilicet idola erant in quibus confidebant: quae (ut inquiunt, prout ex traditione Hebraeorum didicerunt) idcirco flentium vocantur, quia fletu digna sunt: et eos, qui ea colunt, ad fletum miseriarum perducunt. Unde et subjungunt:
« Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine flentium. » Hoc est, ut ferunt: Cum audieris a potestatibus angelicis, eorum idola, in quibus omnis 115.0348A| eorum fortitudo est, conteri et conculcari. « Tunc inibis praelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, » et reliqua. Ergo quia nostram interpretationem veram credo, sicut in praefatione noster interpres in tribus linguis peritus galeatum ponit exemplum, de arboribus simpliciter intelligit Allophylorum. Sed quia historiam didascalo consentiente propalavimus, deinceps compendioso sermone strictim tangere aggredimur, quid allegorice significet. In hoc enim quod ait: « Cum audieritis sonitum gradientis in cacumine pyrorum. » etc. Adventum Domini significat super celsitudinem prophetarum et apostolorum, virtute divinitatis suae supergradientem, sicut in Canticis canticorum scriptum est: « Ecce iste veniet saliens in montibus, transiliens 115.0348B| colles (Cant. II.) » Pyrorum autem cacumina arborum significant summitates. Quid per arbores, nisi sublimes patres intelliguntur? In quorum cacuminibus dum sonitus auditur, id est, dum in sublimitate vitae sonus (flante Spiritu sancto) praedicationis intonuit, David noster virtute suae divinitatis, qua celsitudinem sanctorum transcendit, Philisthaeos, id est immundos spiritus, superavit.
CAPUT VI.
« Congregavit autem rursum David omnes electos Israel triginta millia, ut adducerent arcam Dei, » etc., usque ait, « iratusque est indignatione Dominus, quod extendit Oza manum ad arcam et tenuit eam, quoniam calcitrabant boves contra Ozam, et percussit 115.0348C| eum et mortuus est. » In hac historia beati reges et prophetae David, qui arcam Domini adduxisse narrantur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur: quia et ipse David, qui coram arca Domini humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit: et conjux, quae eamdem illius humilitatem despexit, ejus semine fecundari non meruit, sed perpetuae sterilitatis poenas luit. Sacerdos quoque, qui arcam inconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit. Ubi intueri necesse est quantum delinquat, qui ad corpus Domini reus accesserit, si devotus ille sacerdos morte mulctatur, qui arcam illam, Dominici videlicet corporis figuram, minori 115.0348D| quam debuit veneratione corripuit. Verum juxta allegoriam David Christum, arca Ecclesiam significat, vel sacram Scripturam. Quaesivit autem David arcam in civitatem suam adducere, sed causa interveniente contraria, ad tempus eam alibi divertit. Ac sic deinceps quod multum delectaverat explicuit. Quia Dominus in carne apparens, Evangelium filiis Israel, suae videlicet genti, praedicavit; sed caecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium subintraret (Rom. XI). Sed ut haec pateant manifestius, per singula videamus. Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia Dominus Ecclesiam primitivam ex Israel instituit, non quidem omnem Israel, sed electos quosque sibi 115.0349A| consocians. Non enim omnes qui ex Israel hi sunt Israelitae, sed filii promissionis deputantur in semine, qui triginta millia referuntur, id est, fidei operibus, et spei firmitate perfecti. Tria enim, propter confessionem sanctae Trinitatis, ad fidem pertinent: decem propter Decalogum legis, ad opera: mille, propter sui perfectionem, ad spem vitae aeternae, quia superius aliquid non est, sicut numerus millenario major nullus est. Etsi enim millia, sive triginta millia, sive etiam mille millia dixeris, non ipsum mille numerando transcendis, sed vel per se, vel per minores numeros saepius dicendo multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta millia per mille multiplica: ut fides quae per dilectionem operatur, non alibi 115.0349B| quam in coelis retributionem speret. Electi igitur ex Israel, populus recte credentes, operantes, sperantes insinuat. Viri autem Juda qui erant cum David, ipsos apostolos et doctores, qui lateri Christi quasi familiarius adhaerebant, indicant: qui utroque stipatus exercitu Dominus, arcam adducere, id est Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non crediderunt cordibus fidem inserere gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut Novi Testamenti gratia renovatis in baptismo mentibus infundatur: unumque novum, novis viribus conservandum mandatur. Erat quidem prius arca in domo Abinadab, qui erat in Gabaa, quia eadem quae nunc praedicatur Ecclesiae fides, et ante incarnationis dominicae tempus florebat, in his qui patriarcharum prophetarumque 115.0349C| sunt devotionem secuti. Abinadab enim, qui interpretatur pater meus spontaneus, vel Abraham patrem fidei, vel Moysen legislatorem significat: qui uterque in Gabaa custodit arcam: quia sublimi virtutis exemplo, credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus in civitate Cariathiarim.
« Elata ergo foris arca, ludebat David et omnis Israel coram Domino diversis musicorum generibus. » Quia mox inchoante novae gratiae praeconio, Dominus ad exhibendas Deo Patri laudes humilitatis, omnes invitat, dicens: « Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). » « Alii sermonem scientiae: alii dando per spiritum sermonem sapientiae: alii genera linguarum: alii gratiam curationum 115.0349D| (I Cor. XII), » etc. Sed his atque hujusmodi charismatum generibus, progrediente arca, id est, crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachon, id est, aream praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam fidei veritate consecrandam. De qua Joannes ait: « Et permundabit aream suam (Matth. III). » Ubi sacerdos qui arcam incautius quasi corrigendo tetigit, mox a Domino percussus occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat: dum legem vult Evangelio misceri, utriusque sibi gratiam tollit.
« Et tenuit, inquit, arcam, quoniam calcitrabant boves. » Boves quippe calcitrare est praedicatores Evangelii liberius circa fidem agere, neque secundum 115.0350A| consuetudinem legis ingredi: sed sabbata, neomenias, circumcisionem, victimasque, spiritaliter interpretari: quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebant fratres: « Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri (Act. XV): » et quibus Jacobus ad Paulum: « Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis (Act. XXI). »
« Ob causam ergo sacerdotis occisi, David noluit divertere ad se arcam Domini, in civitatem David: sed tulerunt eam in domum Obededom Gethaei. » Quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita, et non suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati, et ad gentes Evangelio imbuendos 115.0350B| sunt missi. Videlicet locus areae Nachon, quae gentium fidei Domini gratiae praeparatam demonstrat, percussio Oza nuncupatur: videlicet quia illorum delictum salus est gentibus. Obededom namque interpretatur serviens homo: ille est utique de quo Dominus ad Patrem: « Constitues, inquit, me in caput gentium, populus quem non cognovi servivit mihi (Psal. XVII). » Ubi et Judaeorum actionem quasi Ozae mortem praemittens, ait: « Eripies me de contradictionibus populi (Ibid.). » Nomen quoque urbis congruit, Geth enim interpretatur torcular: significans crucem, in qua Christus vitis vera calcari et exprimi dignatus est. A qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari potest, cum dicitur: « Mihi autem absit gloriari nisi 115.0350C| in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI). » Tres autem menses quibus ibidem arca demoratur, fides, spes, et charitas est. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaeque passibus ad perfectionem perveniunt: menses quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem inducit, quia Dominus, Enoch et Elia praedicantibus, convertet corda patrum in filios, boves et arietes immolans, hoc est, eos qui aream Domini triturant, et ovium ejus ducatum gerunt, martyrii sanguine coronans, et ipse quoque suae incarnationis et passionis exemplum eo usque Judaeis non creditum, palam manifestans: hoc enim significat quod et ipse David accinctus erat ephod lineo. Nam linum, quod 115.0350D| de terra procreatum, multiplici labore ad candorem vestis pervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus et ad arcem coelestis introitus hymnos resonantibus sola Michol filia Saul ad arcam ducentibus abest, quinetiam spectaculis David humiliatum despicit: quia credentibus in mundi fine Judaeis, erunt nonnulli qui Christum tantum professione, sed opere sequentur Antichristum, quibus merito congruit, quod eadem Michol quae ob figurandam instabilitatem carnalium a qua omnis viri iniquitas procedit, praeter morem non uxor David, sed filia Saul appellatur: quia qui Christo fidetenus tantum serviunt, non illius regno coronandi, sed 115.0351A| persecutorum ejus, quos imitati sunt, anathemate damnandi. Verum licet pravi succenseant, humilitatem Ecclesiae contemnant, nihilominus arca Domini suum locum ingreditur: ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David, id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibus omnium quos Dominus ad vitam praeordinaverat aeternam. Offert David holocausta et pacifica coram Domino, et fidem devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Qui in exemplum David, fideles humilesque benedicens, salutaris mysterii pascit alimentis.
« Partitus singulis collyridam panis unam, » illius utique qui de coelo descendit et dat vitam huic mundo: 115.0351B| Et assaturam bubulae carnis unam, illius scilicet vituli saginati, qui pro revertente ad patrem filio juniore mactatus et igne passionis assatus est, dicens: « Exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI). » « Et similam frixam oleo, » carnem videlicet a peccati labe mundissimam, sed ob humanae salutis causam uberrimam delectationibus crucis sartagine coctam. Et merito una panis collyrida, una carnis assatura datur, quia « unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Dominus et pater omnium (Ephes. IV). » Aliter haec munera fideles accipiunt: quoniam unus panis et unum corpus multi sumus in Christo, suae carnis singuli lasciviam castigantes, ac servituti subjicientes, sancti Spiritus igne decoquunt, nec non et fructus operum bonorum, oleo 115.0351C| misericordiae pinguissimos, compassione proximi fervere faciunt. At contra filia Saul, frustra cubiculum regis ingressa, nullos concepti seminis fructus dat: quia verbum Dei auretenus tantum percipiunt, absque boni operis prole, diem perpetuae mortis exspectant. Caeterum beatus papa Gregorius, dum de audacia subditorum contra rectores suos tractaret moraliter, ita loquitur: Saepe, inquit, quia intelligi non volent, deterioribus displicent vel facta vel dicta meliorum, sed ab eis non temere reprehendenda sunt, quia apprehendere veraciter nequaquam possunt. Saepe aliquid a majoribus dissimulatorie agitur, quod a minoribus error putatur; saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi dijudicant, quia ignorant. Quod bene bobus calcitrantibus inclinata 115.0351D| illa testamenti arca signavit, quanquam casuram credens, Levites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit. Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti? Quae gestata bobus calcitrantibus inclinatur, quia nonnunquam etiam qui bene praeest, dum subjectorum populorum confusione concutitur ad dispensationis condescensionem, ex sola dilectione permovetur. Sed hoc quod dispensatorie agitur, inclinatio ipse fortitudinis, casus putatur imperitis. Unde et nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionis mittunt, sed a vita protinus ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi adjuvans manum extendit, sed delinquens vitam perdidit, quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, 115.0352A| ipsa viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam in imis descendentes dicunt, quaedam vero summa contemplantes proferunt: dumque vim vel condescensionis vel altitudinis nesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Et quid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de incognita locutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis erroris lapsum putare? Sed perdit vitam qui Dei tumide sublevat: quia nequaquam quis sanctorum corrigere arcam recte factam praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et Levites idem recte Oza dicitur, quod videlicet robustus Domini interpretatur: quia praesumptores quique audaci mente robustos 115.0352B| se in Domino crederent, nequaquam meliorum facta vel dicta, velut infirma judicarent. « Habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et et omnem domum ejus. » Obededom Gethaeus ideo vocatur, eo quod in Jeth pater ejus habitaverit. Quod vero subjungitur: « Benedixit eum Dominus et omnem domum ejus, » sic nonnulli intelligi volunt, eo quod omnes uxores ejus et concubinae, et nurus, et ancillae, masculos pepererint filios, necnon et pecora et quadrupedes geminos ei ediderint fetus. Deinde sequitur qualiter David et omnis domus Israel in Hierusalem reduxerunt arcam Domini. Cumque ille saltasset coram arca Domini, et Michol filia Saul despexisset eum, et reliqua. David cum 115.0352C| arcam Domini in Hierusalem transferret, atque ante eam luderet, a Michol filia Saul, uxore sua, hostili irrisione subsannatus est; sic nimirum Dominus Jesus Christus, cum Testamentum Dei in Ecclesiam suam transferre voluit, hoc est, ex Veteri Testamento evangelica praecepta, velut qui nova conderet, a plebe Judaica comprehensus, atque in cruce suspensus, ludibrium eis fuerit. In qua cruce velut nudus eis apparuit, dum potentiam divinitatis suae illis abscondens, infirmitatem tantum carnis ostendit. Ancillas vero servorum David de quibus ei Michol improperata est, personam gestasse sanctorum non dubium est. De quibus verus David, hoc est manu fortis Dominus, post ascensionem suam in coelis, per evangelicam praedicationem, per virtutum 115.0352D| miracula, et ad extremum per martyrii triumphum gloriosior effectus est in gentibus multo magis quam in passione sua Judaeis visus fuerat.
« Michol non est natus filius. » Michol in typo Synagogae sterilis permansit: ecce allegorice. Deinceps moraliter intueri libet quantum virtutum munera David perceperat: atque in his omnibus qui forte se humilitate servabat. Quem enim non extolleret? ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege, ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis, uno lapide Goliath sternere, a rege proposita exstinctis Allophylis, numerosa praeputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum 115.0353A| populum sine ulla contradictione possidere? Ecce tamen cum arcam Dei in Hierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se esse, omnibus admistus populis, ante arcam saltabat. Et quia coram arca saltare (ut creditur) vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio per saltum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sese subdidit Domino, et exaequando minimis, abjecta exhibendo contemnitur. Non potestas regni ad memoriam reducitur, nec subjectorum oculis saltando vilescere metuit, non se honore praelatum caeteris (ante ejus arcam qui honorem desiderat) recognoscit. Coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humilitate solidaret, quae coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro: ego 115.0353B| David plus saltantem stupeo, quam pugnantem. Pugnando quippe hostes subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum; quem Michol Saul filia, adhuc ex tumore regii generis insana, eum humiliatum despiceret, dicens: « Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. » Protinus audivit: « Ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum. » Ac paulo post ait: « Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis. » Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare mihi coram Deo ingenium per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia, in honoribus positi, nihil se esse, nisi 115.0353C| pulverem favillamque perpendunt; sed tamen coram hominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc, quod de se interius cogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli, qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne quod sunt, se dejectos exhibendo, contemnunt; sed tamen apud se introrsus, quasi ex ipso merito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt, quanto amplius in specie elationem premunt. Quae utraque unius elationis bella, magna David circumscriptione deprehendit, mira virtute superavit, quia enim de semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerens, insinuat, dicens: « Ludam et vilior fiam. » Et quia per hoc quod vilem se exterius prius praebuit, nequaquam interius intumescit, 115.0353D| adjungit: Eroque humilis in oculis meis. Ac si dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interius attendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat? si David ex carne sua venturum Redemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen, in semetipso cervicem cordis, valida discretionis calce deprimebat, dicens: « Eroque humilis in oculis meis. »
CAPUT VII.
« Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem, dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? 115.0354A| Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade fac, quia Dominus tecum est, » etc. Hoc enim Nathan ex se, non ex sermone Domini dixit; et ideo erravit de sensu suo praesumens: prius enim Deum interrogare debuit. Hic itaque demonstratur, quod spiritus prophetiae, prophetarum mentes non semper irradiat: quia sicut de Spiritu sancto scriptum est, « ubi vult spirat (Joan. III). » Hinc est etiam quod Elisaeus, cum flentem mulierem cerneret, causamque nesciret, ad prohibentem hanc puerum dicit: « Dimitte eam, quia anima ejus in amaritudine est: et Dominus celavit me, et non indicavit mihi (IV Reg. IV). » Quod omnipotens Deus ex magna pietatis dispensatione disponit, quia dum prophetiae spiritum aliquando 115.0354B| dat, et aliquando subtrahit, prophetantium mentes et elevat in celsitudine, et custodit in humilitate: ut accipientes spiritum, inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes, cognoscant quid de semetipsis sint. Unde propheta quod ex se dixit, propter usum prophetiae, et spiritu dixisse credebat Ideoque illud quod sequitur ex sermone Domini dixit.
« Nunquid tu aedificabis mihi domum? » et reliqua. Ac si diceret: Non poteris aedificare mihi domum, quia vir sanguinum es, et multum sanguinem effudisti. Inde est quod in tentorio et tabernaculo se dicit habitasse, quia nec Moyses nec Josue potuerunt aedificare domum, quia viri sanguinum fuerunt. Unde et in sequentibus ait:
115.0354C| « Nunquid loquens locutus sum alicui judici de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum Israel, dicens: Quare non aedificasti mihi domum cedrinam? » Idcirco a nullo judicum sibi aedificari domum cedrinam jussit, quia ab omnibus contra hostes pugnatum fuit, et omnes effusores sanguinum fuerunt. Filius tamen tuus cui non instabunt bella hostium, et quia non erit vir sanguinum, ipse aedificabit mihi domum: nam quod sequitur: « per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israel, » intelliguntur Silo et Galgala et Nobee, et caetera loca ubi tabernaculum et arca collocata sit. Porro quod superius ait: « Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum, » etc., potest etiam altius intelligi. Omnipotens enim Deus qui incircumscriptus 115.0354D| spiritus est, in domibus manufactis itaque non habitat. Unde et dicit: « Neque enim habitavi in domo, ex qua die eduxi filios Israel de terra Aegypti, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio. » Tabernacula enim sive tentoria, corda sanctorum figuraliter exprimunt, in quibus Dominus habitare dignatur. Sed quid est quod volente David aedificare templum, a Domino prohibitus est? nisi quia hoc, Scriptura praefigurante, demonstratur, ut qui vir sanguinum est, hoc est qui adhuc carnalibus actibus incubat, templum Deo, sanctam scilicet Ecclesiam, per praedicationis officium construere non debet, seu etiam moraliter innuitur, quod mundus in se esse a vitiis debet, qui curat aliena corrigere: in 115.0355A| terrena non cogitet, ut desideriis infimis non succumbat, quatenus tanto perspicacius aliis fugienda praevideat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius declinat. Nequaquam pure maculam in membro considerat oculus, quem pulvis gravat, et superjectas sordes tergere non valent manus, quae lutum tenent. Unde et David, qui juxta exteriora bella laboravit, dicitur:
« Non tu aedificabis mihi domum, quia vir sanguinum es. » Dei templum aedificat, qui corrigendis institutis proximorum mentibus vacat. Sed vir sanguinum templum Dei aedificare prohibetur, quia qui adhuc actibus carnalibus incubat, necesse est ut instituere spiritaliter proximorum mentes erubescat. « Fecique tibi nomen grande. » Videlicet ut dicatur 115.0355B| Deus David, sicut Abraham, Isaac et Jacob: sicut feci Moysi et Josue, quorum nomina famosissima sunt in terra, sic feci tibi. « Et ponam locum populo meo Israel. » Locum quem Dominus populo suo praeparaturum se pollicitus est, non de situ terrarum, neque de quolibet loco, sed de coelesti Hierusalem intelligitur, quanquam de templo videatur intelligi, et de temporibus Salomonis, quoniam filii Israel quodammodo sub pace essent quieturi, et ipse Salomon si quid deliquisset in virga virorum, et in plagis filiorum hominum, hoc est, non in gladio inimicorum et incommoditatibus corporum humanorum esset arguendus. Quod postea expletum legimus in coelesti Hierusalem, ubi omnes electi post diem judicii translati, absque ulla perturbatione sub ipso Domino 115.0355C| usque in aeternum manebunt. « Praedicitque tibi Dominus quod domum faciet tibi Dominus, » etc. Domus David Ecclesia est Christi. Hoc de Salomone credere absurdum est: ille enim vivente patre suo regnare coepit. Hic autem dicit:
« Cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te. » Quod de Christo Domino (qui ex semine ejusdem David secundum carnem nasci dignatus est) intelligere et credere pium est: cujus regnum in sempiternum jugiter perseverat: cujus domus, hoc est Ecclesia catholica, fidelis coram eo usque in aeternum permanet.
« Qui si inique aliquid gesserit, » etc. Non hoc de Domino Jesu Christo accipiendum est, qui peccatum 115.0355D| non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isa. LIII), sed de electis ejus, qui membra sunt ipsius, ex quibus sine peccato nullus esse potuit. « Et fidelis erit domus tua. » Domum Salomonis plenam fuisse mulieribus alienis, nullus qui sacras litteras novit, ignorat. Domus igitur fidelis, sancta Ecclesia accipitur, quae coram Domino usque in aeternum permanet. Hanc enim domum et nos aedificabimus bene vivendo, et Deus, ut bene vivamus, opitulando: quia « nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI). » Cujus domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud quod Deus hic per Nathan locutus est dicens: « Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum 115.0356A| et inhabitabit seorsum, et non erit sollicitus ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum sicut ab initio, a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel. » Hoc tam magnum bonum, quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit, aut quispiam putabit in pace Salomonis id esse completum, aut alicujus alterius regno. Nam temporibus judicum humiliavit eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per intervalla temporum, et inveniuntur illic pacis tempora prolixiora, quam Salomon habuit, qui quadraginta annos regnavit. Nam sub eo judice, qui est appellatus Ahod, octoginta anni pacis fuerunt. Absit ergo ut Salomoni haec tempora, in hac promissione, promissa esse credantur. Locus ergo qui promittitur, 115.0356B| tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est, aeternisque debetur, in matre Hierusalem libera: ubi erit veraciter populus Israel, et ubi habitabit in aeternum cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo atque in populo suo, ita ut Deus sit implens populum suum, et populus plenus Deo suo, et Deus erit omnia in omnibus. Ipse in pace tribuit praemium, qui est virtus in bello.
« Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, » etc. Sedere coram Domino, est beneficia ejus in humilitate cordis confiteri.
« Ista est enim lex Adam, Domine Deus. » Hoc est: Ista enim lex hominis, Domine Deus ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat: et tu facias ei misericordiam tuam, sicut mihi dignatus 115.0356C| es facere servo tuo.
« Tu enim scis servum tuum, Domine Deus. Propter verbum tuum, et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut notum faceres servo tuo. » Ac si diceret: Propter verbum tuum quod promisisti Abraham, Isaac et Jacob, fecisti omnia mihi servo tuo. Sed etiam Verbum Patris unigenitus Filius est, qui est benedictus in saecula. Propter mysterium enim incarnationis ipsius ex semine David, gesta sunt multa in David. Quod dicit secundum cor tuum, intelligitur secundum misericordiam tuam.
« Quod non est similis tui, neque enim est Deus extra te, in omnibus quae audivimus auribus nostris. » Non est, inquit, Deus similis tui, qui fecerit 115.0356D| magnalia haec, quae audivimus auribus nostris, etc., usquequo ait:
« Quia tu, Domine exercituum Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi. » Aurem sibi revelare, quia per prophetam praedicatum est, domum sibi aedificandam a Domino. « Quae est autem ut populus tuus Israel gens in terra? » Quae est gens in terra alia praeter populum electum, propter quem venire dignatus est Deus Dei Filius in hunc mundum, velut in Aegyptum, ut assumpta forma servi, commercio sanguinis sui, redimeret sibi populum, acceptabilem, sectatorem bonorum operum? Deum autem ejusdem populi electi, dominicum hominem accipere oportet, quem 115.0357A| de Aegypto, hoc est ex hoc mundo per uterum virginis assumpsit. « Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino. » Domus David, Ecclesia Christi sine dubio est, de qua satis jam dictum est superius. « Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te. » Cum ergo cogitatio per discretionis custodiam restringitur, cor quod fugere consuevit, invenitur. Nihil quippe in nobis est corde fugacius, quod a nobis toties recedit, quoties per pravas cogitationes defluit. Sed David cor suum invenisse dicit, id est, audaciam in corde ut oraret Dominum oratione hac.
CAPUT VIII.
« Factum est autem post haec, percussit David 115.0357B| Philisthiim, et humiliavit eos: et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim, et percussit Moab, mensus est eos funiculo coaequans terrae. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum, » etc. Frenum tributi, quinque erant civitates Philisthinorum, quae frequenter Israel sibi tributarium faciebant: quas eis tulit David et humiliavit eas, fecitque sibi tributarias. Unde et in Paralipomenon legitur: « Humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum, et percussit Moab, et mensus est eos funiculo coaequans terrae (I Par. XVIII). » Quod vero scriptum est de David: et percussit Moab et mensus est eos funiculo, coaequans terrae, hyperbolice debet accipi: non enim fieri poterat ut homines in terra 115.0357C| degentes, in tantum humiliarentur, donec ipsius terrae dorso, funiculo superextenso comprobante, apparerent aequales: sed immensam humiliationem captae et oppressae gentis voluit Scriptura hoc verbo accumulare, ut diceret ideo aequatos eos terrae, eo quod essent ejurati atque contempti, ita ut in nullo amplius homines in terra degentes, possent eis nequitia coaequari. Hujusmodi locutionis plura habes exempla in Scripturis: quale est illud Evangelii: « Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros (Joan. XXI). » Quomodo enim non caperet mundus libros, qui scribi potuissent in mundo? Sed ad insinuandam magnitudinem, ac multitudinem operum Domini, 115.0357D| tali verbo voluit uti Scriptura. Et in planctu David super Saul et Jonathan, aquilis velociores, leonibus fortiores. Cui simillimum est illud etiam saecularium litterarum. Qui candore nives anteirent cursibus auras. Quod autem mensus eos funiculo dixit, funiculum allegorice, pro sorte posuit, eo quod funiculo soleant agrorum spatia metiri. Unde scriptum est: « Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. » Significat autem, quia tam libera dispositione David regiones Moabitarum haeredibus quibus vellet, divisit quasi possessor quilibet agros proprios ad nutum suum, ducto huc atque inde funiculo, dirimit. « Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad vivificandum. » 115.0358A| Et hoc allegorice dictum est, significans quod in sua potestate habuerit, nullo utique contradicente, quos eorum neci daret contumaces, et quibus parceret subjectis. Nam quod ait: « Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, tulitque frenum tributi, » etc., potest allegorice intelligi: David Philisthiim percussit, quia Christus Dominus de aereis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi imposuerat, confregit. Quod autem ait: « Percussit Moab et mensus est duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad vivificandum. » Occultam ipsius Domini nostri Jesu Christi dispensationem significat, qui quam ex populo infideli, alios gratuita miseratione vivificans, ad aeternam libertatem praedestinavit, alios vero occulto judicio in sua 115.0358B| impietate derelinquendo, in perpetua morte damnavit. Quod autem David Moab, qui interpretatur de patre, et Syriam Damasi, et caeteras regiones ditioni suae subjugans, fecit esse tributarias: mystice significant quod Christus omnes gentes sub sua dominatione tenens, facit pensum servitutis sibi reddere, dum singulae quaeque nationes in nominis ejus confessione adunatae, devote censum bonorum operum illi exsolvunt. Damascus enim nobilis est urbs Phoeniciae, eodem vocabulo quo et Meseth ancillae Abraham filius appellatus est: et Damascus interpretatur sublimis, sive humecta. Et bene quae prius humecta libidine, superba spiritu, sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat: nunc mandata baptismate Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus 115.0358C| poculum desiderat percipere. Quid autem significat quod David vasa aurea et argentea atque aerea, quae tulerat de universis gentibus, sanctificavit Domino, nisi quod Christus omnes quos de universis gentibus convocat ad fidem suam: alios auri loco, hoc est sensu spiritali praeclaros: alios argenti, hoc est eloquentiae nitore splendentes: alios vero praedicatione divini honoris sanctificat Domino, ut in ejus tabernaculo fideliter deservientes, ipsius ministerio in aeternum decentissime perfungantur?
« Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus. » Fecisse sibi nomen dicitur, quia in valle Salinarum caesis decem et octo millibus, erexit sibi fornicem triumphalem. Fecit etiam sibi 115.0358D| nomen, quia victa Syria Damasci, et Syria Sobal, erexisse sibi dicitur alteram fornicem triumphalem. Et si quem movet, quod in plerisque Latinorum codicibus invenitur, David non decem et octo millia in valle Salinarum, sed duodecim cecidisse: noverit hoc vitium scriptorum in eisdem codicibus molitum esse. Veraciter tunc David in eadem valle Salinarum decem et octo millia cecidit, et Joab vero duodecim millia, sicut in titulo, Quinquagesimi Octavi psalmi scribitur. Caeterum allegorice quid in percussa multitudine a David in Salinarum valle signatur, nisi quia Redemptor noster suae videlicet districtionis examine, in his qui de illo prave sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit? Unde et per quemdam 115.0359A| sapientem dicitur: « Cor durum male habebit in novissimo; et qui amat periculum in illo peribit. »
CAPUT IX.
« Et dixit David: Putasne est aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Domini? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonatham debilis pedibus. » David non immemor erat foederis quod habuerat cum Jonatham et olim pepigerat, sed misericordiam quam ei promiserat implere curavit, filiumque ejus requirit, et misericordiam cum eo fecit. Non enim erat David ex eorum societate, de quibus alias scriptum est: Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. Quae 115.0359B| res et fidelitatem probavit secundum historiam in viro, et sacramentum juxta allegoriam ostendit in facto. Saepe enim dictum est David personam Christi figurare, necnon et in superioribus commemoratum est: Jonathan qui interpretatur columbae donum, typum tenere gratiae Spiritus sancti. Habuit ergo Jonathas filium parvulum nomine Miphiboseth, utroque pede claudum, ut Scriptura testatur, quem David ad se accersiri jussit: cum praedestinatio et praescientia Dei, eum quem ad saeculi ministeria et mundana negotia exercenda, sermone et actione debilem conspicit, ad divinum ministerium eligit: quia quem mundus per fastum elationis spernit, hunc Deus propter devotionem humilitatis acquirit. Interpretatur enim Miphiboseth decor ignominiae: 115.0359C| is ergo cujus loquelam et praescientiam superbia mundi despicit, Dei dono utilis ad spiritale mysterium in Ecclesia apparebit. Quid est ergo quod David Sibam servum Saul de stirpe Saul quaerens, eo revelante, Miphiboseth invenit, nisi quia Redemptor noster electorum numerum discutiendo inter eos qui contempti mundum reliquerunt, ad se venire fecit? Siba enim egressus, venit in tempore. Interrogatus ergo Siba a rege, Miphiboseth filium Jonathae, in domo Machir filii Amiel in Lodobar esse respondit. Quae res praesenti expositioni bene convenit: Interpretatur enim Machir, vendens vel de infirmitate: Amiel, populus ejus dicitur: Lodobar ipse verbum. Denique David noster contemptibiles hujus mundi, et ea quae non sunt eligens, ut ea quae sunt destruat, 115.0359D| eos vendibiles mundo, et in infirmitate constitutos reperiendo, populo suo dignos verbo praedicationis ascivit, eisque regium honorem inter filios habere concessit. Unde et David agros Saul servituti Miphiboseth donans, ipsum Miphiboseth convivam suum super mensam suam simul cum filiis esse praecepit: quia mediatoris nostri gratia, quae secundum Mariae vocem: « Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Luc. I). » Et juxta prophetiam Annae: « Suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat (I Reg. II). » Contemptibiles personas de mundo auferens, possessores virtutum efficit, et scientia spiritali super mensam Scripturarum 115.0360A| sanctarum quotidie secum reficit. Unde evenit ut tales sobolem gignant, qui vocetur Micha. Micha enim quis est Latine resonat, quia frequenter et in admirationem populi tales veniunt: qui nuper e despectu mundi ablati, gloriosi in Ecclesia Dei dono apparebunt.
CAPUT X.
« Factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon filius pro eo. Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam, » et reliqua. Quando fugit David a facie Achis regis Geth, venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam, multa impertiendo 115.0360B| bona. De domo Naas itaque venit in speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater et mater et omnis domus ejus. Inde venit ab Moab, et dimisit apud eum patrem et matrem, et omnem domum suam, et rediit ad Achis regem. Quo viso, dixit Achis rex Geth: Hiccine ingredietur domum meam? Abiit inde et fugit in speluncam Odollam. Abiit inde, inquit, subauditur de domo Naas, et fugit ad eamdem speluncam. Si vero quaeritur, prout longe superius legitur, cur ad Achis David requierit, ante cujus faciem fugerat, intelligendum est quod iste Achis filius fuerit illius. Unde et Achis cum quo David in praelium contra Saul descendebat, filius fuisse dicitur Maoch. Non enim a patre, hoc nomen patronymicum, sed amatre sumpsit quae Maacha vocabatur, et 115.0360C| idcirco non a patre hoc sumpsit nomen, eo quod David a se abjecerit. His enim enucleatis, ad spiritalem intelligentiam apostrophen faciamus. Ait enim:
« Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon, » etc., usquequo ait: « Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum, » et reliqua. Hanon, qui interpretatur, dolor eorum, quis melius intelligi potest quam diabolus, qui Ammonitarum spiritualium, id est malignorum spirituum rector videtur esse? Idem est et princeps hujus mundi, populum videlicet moeroris et semper in angustia constituti, qui comprimere vel coangustare homines desiderat. Sicut enim Hanon rex Moab servos David, ad se missos, deturpavit, 115.0360D| atque ludibriter foedatos ad eumdem David remisit: ita et diabolus princeps hujus mundi, plerosque religiosos et praedicantes Verbi Dei conversationem, per subrepentia vitia deturpare consuevit. Qui dum eorum latentia mala, in aperta flagitiosa perpetrataque luxuria detegit, quasi eorum indumenta usque ad nates abscisa, nudosa dignitate castitatis derelinqui: et in oculis hominum turpia facta, quae ipsi persuaserat, revelat. Et dum pristinam eorum fortitudinem eripit, velut barbam radit. Quos tamen verus David, Dominus scilicet et Salvator clementi respectu, per poenitentiam, ab indulgentia non excludit: quos et in Jericho, hoc est sub anathemate poenitentiae et opprobrio meliorum residere jubet: 115.0361A| donec sacramenta spiritualia et fortitudinem mentis, quam peccando perdiderant, satisfaciendo recipiant, et sic demum in conspectu ejus stare valeant. Nec credendum est utique, quod David noster milites suos inultos esse patiatur, qui in hostes suos exercitu congregato procedit, ac vindicat suorum injuriam: cum non solum adversarios suos, nunc per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam in extremo judicio, per justam sententiam, perpetuis ignibus cruciandos tradet.
CAPUT XI.
« Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab et servos suos cum eo, » etc. In Hebraeo ita 115.0361B| legitur: « Eo tempore quo reges ad bella processerant, misit David Joab, » etc. Hos reges dici, qui processerunt contra David in pugnam, scilicet regem Rohob, et Istob, et Soba, et Maacha. Qui utique reges Syriae fuerunt, et pugnare voluerunt (conducti mercede a rege Moab) contra David, a quo triumphati esse leguntur. « Et ait Joab Abisai fratri suo: Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi. » Hoc est quod in Proverbiis Salomon ait: « Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita, et judicia quasi vectes urbium (Prov. XVIII). »
« Quadam die accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem, et deambularet in solario domus 115.0361C| regiae. Viditque mulierem ex adverso se lavantem super solarium suum. » Atque post pauca subjungitur:
« Misit itaque David nuntios, et tulit eam. Quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea, » et reliqua. In hac sententia non ex nostra aliquid ponimus, sed sanctorum doctorum dicta inserere nitimur. Plerumque res quaelibet per historiam virtus est, per significationem culpa. Sicut aliquando res gesta in facto causa damnationis est, in scripto autem prophetia virtutis. Quod verum esse citius ostendimus, si istud sacrae Scripturae testimonium ad utraque probanda proferamus. Quis namque audiens, non solum fidelium, sed ipsorum quoque infidelium, non statim damnabit, quod David in solario 115.0361D| deambulans, Bethsabee Uriae concupiscit uxorem? Quem tamen a praelio revertentem, ire ad domum admonet, ac pedes lavare. Qui protinus respondit dicens: Arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea requiescam? Quem David ad mensam propriam suscipit, eique epistolas, per quas mori debeat, tradit. Cujus autem David in solario deambulans typum tenet, nisi ejus de quo scriptum est: « In sole posuit tabernaculum suum? » (Psal. XVIII.) Et quid est Bethsabee ad se perducere, nisi legem litterae, carnali populo conjunctam, spiritali sibi intellectu sociare? Bethsabee enim puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis infusio spiritalis gratiae, perfectaque nobis sapientia ministratur. 115.0362A| Quem vero Urias nisi Judaicum populum significat? cujus nomen interpretatum dicitur lux mea Dominus: Judaicus autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic Uriae David uxorem abstulit sibique conjunxit, quia videlicet manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritaliter loqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebratur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit sibique conjugem, quia semper illam praedicari declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet, pedesque lavare: quia incarnatus Dominus veniens, Judaico populo praecepit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum tergat fletibus ut spiritaliter mandata legis intelligat: 115.0362B| et post tantam duritiam praeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias arcam Domini esse sub pellibus meminit, responditque quod domum suam intrare non posset; ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus videbo, et redire ad conscientiam, per spiritalem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, qui praecepta Dei non nisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem, David ad mensam vocat: quia, quamvis Judaicus populus ad conscientiam redire contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandata spiritalia praedicat dicens: « Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit 115.0362C| (Joan. V). » Legem itaque Judaicus populus tenet, quae divinitatem loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur: quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente morietur. Dum enim mandata legis retinens implere renititur, ipse nimirum refert judicium unde damnabitur. Quid ergo per factum istud David scelestius? Quid Uria mundius dici potest? Sed rursus per mysterium, quid David sanctius, quid Uria infidelius invenitur? quando et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam: et iste per vitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam. Virtus namque sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic factorem approbat, ut ei mysterio contradicat; 115.0362D| sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat. Aliter, David interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. In figura Christi post meridiem in solario deambulans, vidit mulierem se lavantem, atque concupivit. Sic nimirum Dominus, declinante jam mundo, velut in solario deambulans, corpus quod assumere dignatus est, in sole posuit, quia cunctis patefecit. Vidit mulierem, hoc est Ecclesiam ex gentibus, super tectum, in altitudine videlicet contemplationis, per lavacrum regenerationis a sordibus saeculi se mundantem, domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem respexit: atque interfecto diabolo, eam per fidem indissolubili conjugio sibi copulavit. Bethsabee 115.0363A| quippe interpretatur puteus septimus, seu puteus satietatis, sanctam videlicet praefigurans Ecclesiam: in qua est septiformis gratia Spiritus sancti, cujus dono omnes electi satiantur. Urias vero lux mea Dominus dicitur. Hethaeus abscisus interpretatur, personam in se exprimens diaboli: qui cum sit tenebrosus, et de terra viventium abscisus, transfert se in angelum lucis, et fingit se esse quod non est, audens de Deo dicere, lux mea, Dei est. Oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus. Amemus illum David quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberavit. Amemus et istum poenitentem David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis poenitentiae et humilitatis confessione sanavit. Ad hoc ergo in Scriptura sacra virorum 115.0363B| talium, id est David et Petri, peccata sunt indicata, ut cautela sit minorum, ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur, et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu suo David cadente, nemo superbiat: de lapsu etiam suo David surgente, nemo desperet. Sed fortasse quis dicat, si David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse scribitur, cum has res Christus exhorrescat et damnet? Hoc enim per figuram fiebat. Multae enim uxores David multarum gentium et nationum imaginem indicabant: quae per fidem Christi consortio jungerentur. Concubinae vero ejus significant haereticorum ecclesias, quae sub Christi nominis titulo manere se gloriantur: sed quia propter carnalia lucra 115.0363C| sectantur Christum, non conjuges sed concubinae vocantur. Denique nec reges si plures habeant uxores vel concubinas, crimen est, quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur: at nunc, quia figurae transierunt, venia nulla datur.
CAPUT XII.
« Misit ergo Dominus Nathan ad David, qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, etc. » Sciendum est quod Nathan propheta ad David regem, non statim quando in Bethsabee ipse David peccavit, a Domino missus est, sed postquam eamdem mulierem in domum suam introduxit, atque filius ex ea natus est, ut obstinatio peccati occasionem non haberet defensionis. 115.0363D| Cum autem a praepositis Ecclesiae hujus saeculi potentes arguuntur, prius per quasdam similitudines velut de alieno negotio requirendi sunt. Et cum rectam sententiam quasi in alterum contra se ipsi protulerint, tunc modis congruentibus de proprio reatu feriendi sunt, et ut mentes temporali potentia tumidae, contra corripientem nequaquam se erigant, quae sibi suo judicio proprii oris ligant.
« Quamobrem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum. » Nota quomodo de domo David, hoc est populi Judaeorum, ultionis gladius usque in aeternum non recedet.
« Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. 115.0364A| Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos nomen Domini propter verbum hoc, filius qui natus est tibi morte morietur. » Hic considerare possumus quantum valet apud Deum humilis et vera poenitentia, si ex corde fuerit. Nam David nihil aliud dixit, postquam peccatum suum increpatus a propheta cognovit, nisi uno verbo confessus est, dicens: « Peccavi Domino, » et statim veniam consecutus est, teste propheta qui ait: « Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris. » Hoc est quod scriptum est: « Si confessus ingemueris, salvus eris. » Et illud: « Nolo mortem peccatoris, sed potius ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII). » Hinc 115.0364B| iterum scriptum est: « Peccator, in quacunque die conversus fuerit, omnia peccata ejus in oblivione erunt coram me (Ezech. XXXIII). » Sic nimirum Petrus respectus a Domino flevit et peccatum negationis flendo delevit. Sic latro in momento, in extremitate vitae confitendo Deum, et peccatum suum cognoscendo, dicens: « Nos digna factis recipimus (Joan. XIII), » paradisum promeruit. Sed quia exigente causa David ad medium deducto in ordine historiae, tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus movetur: cur omnipotens Deus eos quos in perpetuum elegit, quos ad bonorum quoque spiritalium culmen assumit, illaesos a corporalibus vitiis non custodit? Unde quia satisfieri citius credimus, breviter respondemus: Nonnulli enim per accepta 115.0364C| dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum, in superbiae vitium cadunt, sed tamen quo ceciderant non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam interius dominatur, etiam exterius saevire permittitur: ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est, in corporis corruptionem cadere, quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur: luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque, ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes, ex aperto casu, malum culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora corrigunt, cum prostrati in minimis 115.0364D| gravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui liberos inter graviora crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatos, nonnunquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit, et dum plus percutit, inde eum quem ceperat, amittit: atque unde prius vicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet inter munitum gratiae sinum, quando Deus misericordiae favore nos continet. Ecce qui de virtute se extulit, per vitium ad humilitatem redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita dixerim, medicamento vulneratur. Quid enim est virtus, nisi medicamentum? Et quid est vitium, nisi vulnus? quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere 115.0365A| medicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Sed inter haec sciendum quod plerique hominum, qui in multis corruunt, arctius ligantur. Cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit ut concidant, ex alio quoque ligat ne surgant. Consideret itaque homo cum quo adversario bellum gerat, et si jam se aliquo deliquisse perpendit, saltem ad culpam protrahi ex culpa pertimescat, ut studiose vitentur vulnera, quibus frequenter interficit: quia valde rarum est, quod hostis noster electorum saluti, etiam vulneribus servit. Erudiendos enim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subjicit, sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta, ne revelationum magnitudine Paulus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus (II Cor. XII). 115.0365B| Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei: quia adversarius noster ideo obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae. Sed notandum est, quia ad hoc in Scriptura sacra virorum talium, id est David et Petri, peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illico et poenitentia insinuatur et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo, David cadente, nempe superbiat: de lapsu etiam suo, David cadente, nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem modo 115.0365C| verbo superbos premit, quo verbo humiles levat, unamque rem gestam retulit, et diverso modo superbos quidem ad humilitatis fortitudinem, humiles vero ad spei fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine positum, premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit. De majorum nos lapsu terruit, sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper sic nos divina misericordia superbientes reprimit, et ne ad desperationem corruamus fulcit. Sed requirendum est, si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod omnia quae eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt, postmodum toleravit? Sed procul dubio Dominus delet illud, sed sine ultione non deserit: aut enim 115.0365D| ipse hoc homo in poenitentem punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccatum parcitur, quod nullatenus sine vindicta laxatur. Sic enim David audire post conversionem meruit: « Dominus transtulit peccatum tuum, » et tamen multis post cruciatibus afflictus aufugiens, reatum culpae quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis vindicta, a culpa primi parentis exsolvimur, sed tamen reatum ejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus: quia delicta nostra, sive per nos seu per semetipsum resecat etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult videre.
115.0366A| « Et jejunavit David jejunio, et ingressus scorsum jacuit super terram, » etc. David septem diebus recubans pro facinore suo, donec infans moreretur, perfectam gessit poenitudinem, cunctis videlicet delinquentibus, formam relinquens poenitentiae: ut quoties quispiam nostrorum in quolibet labitur facinore, tandiu fletu insistere debeat, donec peccati desiderium in voluntate nostra funditus aboleatur. Septem vero diebus, septiformem sancti Spiritus gratiam significasse non dubium est, sine cujus dono, nullus poenitens indulgentiam peccatorum consequi potest.
« Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus 115.0366B| dilexit eum. Misitque eum in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus Amabilis Domino, eo quod diligeret, » et reliqua. In Hebraeo habetur, « et vocavit nomen ejus Dida, » id est dilectus Domini. Propter Dominum dicitur dilectus, propter suam scilicet misericordiam gratuitam, qua eum diligere dignatus est. Cum utique ejus dilectione et misericordia indignus existeret, quem constabat manzer esse.
« Igitur pugnabat Joab contra Rabath filiorum Ammon, » et reliqua. Notandum quod in Hebraeo, quando cum adjectione ponitur nominum, Rabath scribitur, sicut est hic. Quando vero sine adjectione nominum non Rabath, sed Raba scribitur.
« Congregavit itaque David omnem populum, et 115.0366C| profectus est adversum Rabath. Cumque dimicasset, cepit eam et tulit diadema regis eorum de capite ejus pondo auri talentum, » etc. In Paralipomenon libro ita habetur: « Tulit, inquit, David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque diadema inde. » Melchom quippe non est nomen proprium regis, sed idolum fuit: et interpretatur rex eorum. Cujus diadematis aurum et gemmas conflasse et purgasse dicitur David secundum legem, fecisse sibi diadema quod hic positum super caput ejus dicitur: « Sed et praedam civitatis asportavit multam valde. Populum quoque ejus adducens servavit, et circumegit super eos ferrata carpenta. Divisitque cultris et transduxit in typo 115.0366D| laterum. » Id est serravit ferratis carpentis corpora hominum, et divisit cultris ferreis, sicut lateres dividi solent, qui ex paleis et luto conficiuntur. Victoria autem haec David in Ammonitis, quam dux suus bellando inchoavit, sed rex ipse perfecit, quid significat nisi regis nostri victoriam in cunctis gentibus? Dux enim David contra hostes bellum agit, cum ordo sanctorum praedicatorum, contra mundi potentes, scutum fidei opponit. Sed finis certaminis et triumphus belli ad regem Christum solummodo defertur: quia ipsi omnis potestas, et potentia regni ascribitur. « Deus est enim, secundum Apostolum, qui operatur in nobis et velle et perficere, et ipse triumphat nos semper in 115.0367A| Christo Jesu. » Coronam ergo regis populi hostilis David de capite tulit, et sibi diadema inde formavit, cum Redemptor noster ex contraria potestate regnum auferens, sibimet insigne decorum paravit. Quae autem melius corona David intelligitur, quam conventus populi catholici? quae caput nostrum, regem videlicet Christum, corde credulo nobiliter ambit et digne conversans decenter coronat? omnis enim sanctorum labor, et certamen atque victoria, ad honorem coelestis regis refertur, quia ipse est cui « omne genu flectitur, coelestium et terrestrium, atque infernorum: et omnis lingua confitetur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Phil. II). » Rabath ergo civitas est regni Ammon, quae nunc Philadelphia vocatur, cujus meminit et 115.0367B| Jeremias propheta (Jer. XLIX), interpretatur ergo Rabath multi: et Salvator in Evangelio dicit: « Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Marc. IX). » Verum juxta historiam hinc Verba dierum ita narrant: « Manubias quoque urbis plurimas tulit: populum autem qui erat in ea eduxit, et fecit super eos tribulas et trahas, et ferrata carpenta transire: ita ut dissecarentur et contererentur. » Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon, et reversus est cum omni populo in Jerusalem. Idcirco ista subnectere curavi, ut historiam lucidius propalarem.
CAPUT XIII.
115.0367C| Deinde sequitur qualiter exosam habuit Amnon sororem suam Thamar post peccatum, magno odio nimis, etc. Amnon Thamar sororem suam causa offensionis David patris sui, incestavit: hoc enim fuit initium scandali domui ejus. Quod autem post perpetrato scelere exosam eam habuisse legitur, eorum personam expressit, qui post admissum quodlibet facinus majus odio habent quam ante perpetrationem illud dilexerant, et ob hoc citius veniam consequuntur, quam illi qui faciunt et diligunt, si tamen in aliud malum denuo non offendunt. Sicut Amnon, qui post admissum stuprum in sorore sua, ob hoc mortem non evasit, quia ebrletatem, quae fomes est luxuriae, non vitavit. Moraliter vero monemur hoc facto, ut semper caute ac prudenter agamus, 115.0367D| ne forte dominentur in nobis vitia et princeps peccati, qui falsam pacem periclitantibus spondet, nos imparatos inveniens, atque improvisos trucidet: sicut Absalom Amnon fratrem suum, propter stuprum Thamar incautum necavit. Absalom pater pacis, sive patris pax interpretatur: Amnon donans, et Thamar amaritudo; qui enim membra sua donat libidini, et semetipsum tradidit servire iniquitati ad iniquitatem, in peccati amaritudinem cadit: licet inimicus se quasi patrem pacis ostentet, et prospera pro talibus factis provenire falso promittat. Necesse est enim ut cito ad poenitentiam post scelus redeamus, ne forte diabolus, si adhuc ebrietati inservierimus, et in luxum saeculi resolvamur, per obtemperantes 115.0368A| sibi malignos spiritus, in necem nostram conspiret, ac morti perpetuae tradat.
« Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud, regem Gessur, » etc., usquequo ait: « Cessavitque David rex persequi Absalom, eo quod consolatus super Amnon interitu. » Tradunt enim Hebraei, sicut a quibusdam didici, quod Tholomai pater fuit Maacha matris Absalom, quam David in praelio cepit, et Caesareae, ut inquiunt, unguibus praecisis secundum legem, accepit uxorem, et ex ea genuit Thamar et Absalom; et ideo ad eum fugisse perhibent. Nam quod sequitur: « Cessavitque David persequi Absalom, » in Hebraeo, ut iidem Hebraei ferunt, legitur: « Cessavit itaque rex exire, » id est voluisse idem David exire ut reduceret Absalom, sed 115.0368B| pertractans in corde suo, quod quoties eum videret, toties dolorem mortis Amnon ei ad memoriam reduceret: idcirco cessasse dicitur exire post Absalom, subauditur ut eum ad propria revocaret. Illud etiam quod subinfertur: « Consolatus est David super Amnon interitu, » ita intelligi volunt, videlicet postquam noluit exire post Absalom, ut reduceret eum et videretur ab eo, coepit consolari super morte Amnon. Quandiu enim putabatur reduci Absalom, ut videretur a David, semper mors Amnon filii sui animo ejus occurrebat: sive consolatus est super ejus interitu, sicut nobis videtur, eo quod noverit eum flagitiosum et dignum morte, meritoque perisse.
CAPUT XIV et XV. 115.0368C|
« Intelligens autem Joab filius Sarviae, quod cor regis versum esset ad Absalom, misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem, dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum. » Cor regis versum esse ad Absalom vidisse dicitur Joab, eo quod viderit eum pro Absalom suspirare, et in eo intellexit quod cor ejus versum esset ad Absalom.
« Misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem. » Thecua civitas est, de qua fuit Amos propheta. Putatur autem eadem vidua avia fuisse ejusdem Amos prophetae. Quae respondit:
« Heu mulier vidua ego sum. Mortuus est autem 115.0368D| vir meus, et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt adversus se in agro, nullusque erat qui eos prohibere possit, et percussit alter alterum et interfecit. Et ecce consurgens universa cognatio adversus ancillam tuam, dicit: Trade eum qui percussit fratrem suum. » In veritate autem, ut Hebraei tradunt, haec mulier vidua, duos filios habere poterat, qui rixati sunt in agro super haereditate patris sui, et alterum ab altero interemptum: sed seipsa tamen eadem vidua in persona David posuit, et duos filios suos in persona Amnon et Absalom. Cognationem vero quae consurrexit adversus filium suum, in persona caeterorum filiorum David. Dixitque mulier:
115.0369A| « In me, Domino mi rex, iniquitas et in domo patris mei, rex autem et domus ejus sit innocens. » Ac si diceret: Pro eo quod alter filius in alterum consurrexerit, in me sit iniquitas, quia absque culpa es in eo quod illi duo fratres inter se conflixerant. Et sicut ego absque culpa sum, pro eo quod duo ilii mei consurrexerunt adversum se, et interfectus est alter ab altero, ita et tu absque culpa es, pro eo quod Absalom Amnon, dignum morte, interfecit.
« Quae ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum. » Recordatio hic pro juramento posita est, ac si aperte diceretur: Recordetur rex promissionis suae, imo juramenti, quo mihi per Dominum Deum suum pollicitus 115.0369B| est, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum.
« Dixitque mulier: Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud ut peccet, et non reducat ejectum suum. » Ex hoc loco demonstratur illud quod superius dictum est: « Cessavit David rex exire post Absalom, » id est, cessavit ut non exiretur ab aliquo et non reduceret Absalom.
Inde ait mulier: « Et locutus est rex verbum illud ut peccet, et non reducat ejectum suum. » Quod vero ait: « Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? » Populum Dei vocat eumdem Absalom, sive eos qui cum illo erant: qui quasi captivi et ejecti erant, et quod non reducerentur ad haereditatem 115.0369C| Dei, ne forte coacti diis alienis in terra aliena servirent.
« Nec vult perire Deus animam, sed retractat cogitans ne pereat penitus qui abjectus est. » Ac si diceret: Deus peccatores qui a diabolo captivi detinentur, ut ad se convertantur, vocat: et tu qui eum imitari debes, cur non eo modo agis?
« Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur). In Hebraeo igitur ita legitur: Et quando tondebatur caput ejus, statuto tempore tondebatur, » et reliqua. Non enim semel in anno, ut Latini codices habent, tondebatur, sed statuto tempore, id est in triginta diebus. Sed nos hanc opinionem aliquorum omittentes, simpliciter sicut apud nos legitur, videlicet quando tondebat caput 115.0369D| (semel autem in anno tondebatur) legere decrevimus: quia hanc translationem ex Hebraico fonte haustam credimus. Porro autem quod ait:
« Nam sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel et decorus nimis. A vestigio pedis usque ad verticem, non erat in eo ulla macula. Qui etiam postea facit sibi currus et equites, qui et judicium patris stans in porta reprehendebat. » Potest figuraliter intelligi Absalom ipse filius David (qui interpretatur patris pax, de qua interpretatione dicturi sumus in sequentibus) figuram gestavit populi Judaeorum: qui bene decorus esse dicitur, quod ad eumdem populum figuraliter refertur, propter regnum et sacerdotium, atque caetera dona quae olim 115.0370A| a Deo collata fuerant. Qui pacem cum nostro David Domino scilicet Salvatore habere noluit. Ait enim idem Absalom.
« Quis me constituat judicem super terram? » etc. Simulata humilitas in Absalom demonstrata est: nihil enim est deterius, quam per hypocrisim falsas virtutes quempiam exaggerare, et per elationem cordis majorum acta et fortia reprehendendo diffamare. Sicut et Absalom patris sui justa judicia ausu temerario coram omni populo reprehendere non timuit.
« Post quadraginta autem annos dixit Absalom ad regem: Vadam, et reddam vota mea, quae vovi Domino in Hebron. » Quadragesimus agebatur annus ex eo tempore quo Saul Nobe civitatem cum sacerdotibus octoginta quinque propter David interemit, 115.0370B| et idcirco hic idem quadragesimus annus ponitur, ut monstretur divinam ultionem suscitari super David, eo quod Abimelech sacerdotem fefellerit, et propter eum sacerdotum caedes facta fuerit. Cave, lector, plerosque mendosos codices, in quibus scriptum invenitur, post quatuor, non post quadraginta annos: in vetustioribus vero codicibus, et in Hebraica veritate, non quatuor, sed quadraginta scribuntur anni. Si vero quis contentiosus eosdem quatuor annos astruere voluerit, ab eo tempore quo Absalom Amnon fratrem suum interfecit, usque ad illud tempus quo patri dixit: « Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron, » perspicue se errare, si diligenter perscrutatus fuerit, inveniet: cum utique Amnon interfecto, Absalom ingressus apud 115.0370C| Tholomai regem tribus annis, et in Hierusalem inde revocatus, non viso patre duobus moratus annis fuerit, et sexto anno faciem patris viderit, et contra eum perduellionem praeparavit. Votum namque se vovisse mentiendo dixit, id est, orationem facturus in loco quo requiescunt Abraham, Isaac et Jacob.
« Venit autem et Zadoc, et universi Levitae cum eo, portantes arcam foederis Domini, et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. » Ideo arcam Dei deposuisse dicuntur, ut Dominus ab Abiathar sacerdote consuleretur, quo versus David ire deberet. Ascendisse autem Abiathar dicitur, id est orasse, et quia oraculum divinum non ei responsum est, idcirco in subsequentibus dixit 115.0370D| David, ut reportaretur arca Dei in urbem.
CAPUT XVI.
« Et venit David usque Bahurim. Et ecce egrediebatur inde vir de cognatione Saul nomine Semei, filius Gera, et maledicebat David. Abisai autem dixit: Vadam et amputabo caput ejus, » et reliqua, usquequo ait: « Quid mihi et vobis, filii Sarviae? dimittite ut maledicat. » Hebraeus non habet, « dimittite ut maledicat, » sed tantum « maledicat. » Abisai solus dixerat: « Vadam et amputabo caput ejus; » et David ad Abisai et Joab respondit, dicens: « Quid mihi et vobis, filii Sarviae? » Ac si diceret: Nunquid vultis interficere istum, sicut interfecistis Abner? 115.0371A| Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est qui dicat, quare sic fecerit? Subauditur: Quare sic fecerit, non Dominus, sed Semei. Semei qui maledixit David, ipse est, ut Hebraei dicunt, Nabath, pater Jeroboam, qui filius Jemini dicitur, et in zelo domus Saul maledicebat David. Nomen vero avi ejus Semei fuit, et ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit. Unde et idem Semei ad David dixit: « Primus quoque veni hodie de omni tribu Joseph. »
« Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex. Ad quem Absalom: Haec est, inquit, gratia ad amicum tuum? » In Hebraeo legitur: « Haec est, inquit, misericordia ad amicum tuum, » quod 115.0371B| non affirmando, sed negando pronuntiandum est; et est sensus: Misericordia est aut dici debet, quod David amicum tuum dimisisti, et cum eo non isti.
CAPUT XVII.
« Dixit igitur Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte: et irruam super eum, quippe qui lassus est et resolutis manibus, percutiam eum. Cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum: et reducam universum populum quomodo omnes reverti solent. » Scilicet, sicut reverti solent hi qui amisso in praelio rege revertuntur, sic universus populus Israel revertetur ad te
115.0371C| « Et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiat quicunque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur. In Hebraeo ita habetur: Et fortissimus ipse cujus cor ejus quasi leonis, pavore solvetur. » Quod non affirmando, sed negando pronuntiandum est. Fortissimus iste David intelligendus est, quod et sequentia declarant.
« Scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. » Sed quid iste Achitophel significet, dicemus in posterum.
« Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel. Abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt. » Haec ancilla quasi lavandi gratia cum 115.0371D| pannis ad fontem Rogel ierat, ut penitus res non deprehenderetur: puer autem qui rem indicat Absalom, filius ejusdem ancillae parvulus dicitur fuisse. Prius enim paulatim historiam continuando hic tangere decrevimus, ut postmodum quid mystice continuat, indagando propalemus. Sed quia de Absalom historia praetergreditur, secundum allegoriam considerare libet, quid illud significet, quod parricida filius patrem insequitur. Primo, pater ejus declinans fugit ante faciem ejus, securus de victoria: quia sciebat impium perire, quem etiam flevit magno luctu, et deflevit exitum parricidae. Scribitur enim fugisse David a facie bellantis adversum se filii. Et alibi scriptum est de populo Hierusalem, Domino dicente: 115.0372A| « Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I). » Filius ergo ejus impius tropice accipi potest populus Judaicus, qui eum tradidit. Absalom autem, sicut ante jam dictum est, intelligitur patris pax. Quod mirum videtur in historia, patris pax quemadmodum possit intelligi, qui patrem bello est persecutus. Sed qui diligenter allegoriam intendunt, inspiciunt Absalom esse Hierusalem: quae etiam et ipsa pax interpretatur. A cujus facie in Galilaeam fugit, Christus videlicet, qui eam patiendo deserens, in gentibus per fidem secessit. Alii Absalom, Judam traditorem accipiunt, quem non bonum tanta etiam miranda patientia Christus pertulit tanquam bonum, cum ejus cogitationes non ignoraret. Cum adhibuit convivium, in quo corporis et sanguinis 115.0372B| sui figuram, discipulis commendavit et tradidit: quod denique in ipsa traditione et osculum accepit. Bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Absalom patris pax dicitur, quia pater habuit pacem quam ille non habuit. Hanc enim posteriorem sententiam non commentando protulimus, sed de dictis beati Augustini ex titulo videlicet tertii psalmi in quibus tanquam clarissima tuba disputando resonans edisserit, decerpsimus. Achitophel igitur qui, recedens a David, ad Absalom transmigraverat, haereticos significat qui, recedentes a tramite veritatis, se sociant hosti antiquo, et subsequuntur errorem: interpretatur autem frater meus cadens: Gilonites vero transmigratio. 115.0372C| Contra quos Propheta increpans, dicit: « In Domino confido, quomodo dicitis animae meae, transmigra in montem sicut passer (Psal. X)? » Et merito tales laqueo diaboli atque malitiae suae vitam propriam finiunt, qui alienam pravis suasionibus corrumpere satagunt. Sicut ipse in propria domo suspendio interiit, qui alienae vitae, hoc est David, insidiatus est. Unde scriptum est: « Qui fodit foveam, incidet in illam (Prov. XXVI; Eccl. X). » Sed quid aliter significet, dicemus in posterum.
« Venit autem et Sadoc et universi levitae cum eo, portantes arcam foederis Dei, et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus est omnis populus, qui egressus fuerat de civitate. Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem. 115.0372D| Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum. Si autem dixerit, Non places, » et reliqua. Jam enim quod secundum historiam ista significent inculcavimus. Caeterum quantum ad altiorem intelligentiam pertinet, Sadoc sacerdos, qui interpretatur justus, qui arcam Domini reportavit in urbem, personam gestavit sanctorum, et eorum videlicet qui tempore passionis Domini, licet corpore in brevi ab eo discesserunt, fide tamen et dilectione minime separati sunt.
« Et dixit David ad Chusai Arachitem: Si veneris mecum, eris mihi oneri, » etc. Nam et iste etiam Chusai amicus David, qui interpretatur festinans, qui et ab eo in Hierusalem revertens, consilium Achitophel 115.0373A| dissipavit, personam gestavit eorum qui occulte erant ex populo Judaeorum discipuli Domini, sicut fuit Nicodemus et Joseph ab Arimathaea, vel caeteri hujusmodi. Potest etiam significare credentes ex gentibus, qui licet cum Absalom aliquando fuisse visi sunt, tamen pravis ejus operibus non erant communicantes, nec Achitophel iniquis suggestionibus unquam consentientes: sed cum David fideliter permanserunt. Interpretatur autem Chusai Aethiops, Arachites longitudo mea. Hinc quoque in propheta scriptum est: « Mutavit Aethiops pellem suam (Jer. XIII); » et illud: « Aethiopia, inquit, festinet manus dare Deo. » Quia gentilis populus postquam se nigredine peccatorum exuit, nunquam a tergo Domini recessit: et qui erat longe, factus est prope in 115.0373B| sanguine Christi.
Deinde sequitur qualiter occurrit David Siba puer Miphiboseth, cum duobus asinis oneratis, et mentitus est de domino suo, et propterea ait ei David: « Tua sint omnia, quae fuerunt Miphiboseth. » Hinc enim demonstratur, quia spiritus prophetiae (sicut superius diximus), prophetis non semper adest, nec e proximo tanguntur. Nam David servum Miphiboseth, Siba videlicet, sibi contra dominum suum mentientem non intellexit, et ideo omnia domini sui ei concessit. Cui si spiritus prophetiae adesset, mentientem deprehenderet. Verum e proximo tactus non fuerat, cum superius Amasae promiserat, dicens: Haec faciat mihi et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore 115.0373C| pro Joab, videlicet quid sequeretur ignorans. Quia Amasa idem non solum principatum militiae pro Joab non susciperet, sed etiam post Joab paululum vitam finiret. Et cum templum Deo construere voluit, quid e vicino sequeretur nesciens, prophetam alterum requisivit. « Venit ergo rex David usque Bahurim. Ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Bera, et maledicebat, » David, etc., usque quo ait: « Quid mihi et vobis, filii Sarviae, cur efficiamini mihi hodie in Satan? Dimitte eum. » Perfecta patientia illa est eum libenter sustinere, cui facile quis reddere talionem potest: sicut in David ostensa est, qui blasphemantem se Semei magis studuit patienter ferre quam ulcisci: cum eum tot vitiis urgeret, et 115.0373D| armati proceres ulcisci contenderent, ait: « Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum ut maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus ad afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna. » Quibus profecto verbis indicat, quia pro perpetrato Bethsabee scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum malum quod perpetravit, et aequanimiter pertulit quod audivit, et contumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credidit, quibus se purgari sibique misereri posse indicavit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto 115.0374A| mentis ad male perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus, quia pejus est quod meremur. Sicque fit ut contumeliis, gratiae potius quam irae reddi jubeantur, quarum interventu Deo judice poena gravior declinari posse confiditur. « Et ait David: Cur efficimini mihi hodie in Satan? » Huic simile Petrus apostolus, licet infirmitate mentis, non tumore cordis, sicut Abisai: audita futura passione Domini ipse respondisse in Evangelio legitur, dicens: « Absit a te, Domine, non fiet istud (Marc. VIII). » Cur Dominus e contrario, sicut et David Abisai, increpando respondit: « Vade post me, Satana, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum (Ibid). » -- « Et ait Achitophel ad Absalom: 115.0374B| Ingredere ad concubinas patris tui. » etc. Concubinas David quas Absalom filius ejus nefarie polluit, figuram habuisse Judaicae plebis non dubium est, quas magistri erroris, Scribae videlicet et Pharisaei, vanis superstitionibus suis, atque per pravam doctrinam corrumpentes, a Domino Jesu Christo eam alienam fecerunt, sicut et haeretici crebro facere non verentur: dum apostata Angelus quosdam qui videntur regere et custodire populum Dei, tanquam concubinas domum David, haeretica pravitate seducendo, decipit per eos. Ad quas tamen David ultra non ingreditur, sed in custodia positis alimenta praebet; ipsaeque in viduitate viventes, clausae sunt usque ad diem mortis suae, quia dum decepti ab haereticis a via veritatis oberrantes, denuo ad eam 115.0374C| redire dissimulant, non sunt digni cohabitatione Christi, sed clausi, id est separati et a consortio ejus alieni, permanent. Sed clemens ille, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, non renuit beneficiis suis pastum talibus in hoc mundo praebere, ut per collata beneficia occasionem tribuat convertendi.
« Dixit igitur Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. » Achitophel, qui adversus David pessimum dedit consilium, Judae proditoris gestavit personam, qui Judaeis adversus Christum dedit consilium proditionis. Achitophel quippe interpretatur ruina fratris, quod ipsi Judae proditori procul dubio congruit: qui ruina exstitit 115.0374D| illius qui dignatus est dicere: « Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI). » Qui et disposita domo sua, postea suspendio interiit. Hoc et Judas in Evangelio similiter, ut Achitophel fecisse legitur. Hinc sequitur qualiter Jonathas et Achimaas ad explorandum consilium Absalom, et David renuntiandum, derelicti sunt, et fugientes declinaverunt in « domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas, et sic res latuit. » Significant autem isti duo juvenes, Jonathas videlicet, qui 115.0375A| interpretatur columbae donum, et Achimaas, frater meus, eos qui per gratiam sancti Spiritus renati, et in numero fratrum sunt ascripti. Qui recedentes ab Absalom fugiunt, cum malignos spiritus evadere quaerunt. Hi ergo stabant juxta fontem Rogel, qui interpretatur tristis vel deorsum, cum tristitiam et despectum in hoc mundo appetunt habere, propter coelestis regni desiderium. Declinant ergo concito gradu fugientes in domum cujusdam viri in Bahurim, qui locus interpretatur electus sive juvenis, cum adolescentiae tempora in memoriam reducunt. Descendunt in puteum qui erat in vestibulo, cum patientiae se humiliter subjiciunt quae cunctis necessaria est, ante finem scilicet praesentis vitae. Expandit mulier velamen super os putei, cum Ecclesia 115.0375B| precum assiduitate delicta juventutis et ignorantiae suorum filiorum abscondere certat quasi siccans ptisanas, cum carnis lasciviam per continentiae rigorem constringit. Sic et res latet transgressionis videlicet humanae vitae, quia per assiduitatem precum in compunctione lacrymarum, et per castigationem corporis omnia delicta absconduntur, ac homines a persecutione antiqui hostis protecti liberantur. « Cumque venisset David in castra Sochi filius Naahas de Rabath filiorum Ammon, et Machir filius Amihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim, obtulerunt ei stratoria et tapetia, » etc. Castra ubi venit David Hebraice Manaim leguntur, sicut supra innuimus, hic est locus ubi obvii fuerunt Jacob angeli Dei, sicut in Genesi legitur. Unde scriptum 115.0375C| est: « Vocavit Jacob nomen loci Manaim (Gen. XXXII), » id est castra. Sobi namque quievit ibi cum muneribus, ad David, filius fuit Nahas regis, cum quo pugnavit Saul: quo mortuo, dixit David: Faciam misericordiam cum Ammon sicut fecit pater ejus Nahas mecum. Interempto vero a David Ammon, qui ei inde calvandis servis suis injurias fecerat, constitutus est ab eodem David, in loco fratris sui Sobi. Caeterum spiritaliter obsequium ejus, vel caeterorum Galilaeorum David, delatum, fidem praetendebat populi gentium in Dominum Jesum Christum. Nam sicut David persecutionem declinans filii sui ab Hierusalem recessit, atque a Galilaeis benigne susceptus est: sic nimirum Dominus Jesus Christus ob impietatem Judaeos deserens, a populo gentium 115.0375D| susceptus est: qui multos fidelium varietate virtutum et doctrinarum ornatos contulit Domino.
CAPUT XVIII.
« Et praecepit rex Joab et Abisai et Ethaei, dicens: Servate mihi puerum Absalom. » Quod autem Absalom pater ejus David puerum appellat, non utique aetate carnis, sed parvitate sensus, hoc est stultitia, non mole corporis dicit.
« Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in bello. » Saltus hic qui plures consumpsisse dicitur quam gladius vorasse: bestias ferocissimas, 115.0376A| quae in saltu erant, Hebraei autumant, a quibus plures consumpti quam gladio vorati fuerunt.
« Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo, » etc. Absalom mulo cui insederat pertranseunte, ipse quercui inhaerens, inter coelum et terram suspensus est. Sic nimirum Scribae et Pharisaei, principes Judaeorum, in ligno crucis in quo Dominum Jesum Christum affigentes suspenderunt, occulto judicio in eodem ligno damnati sunt, atque eumdem populum Judaeorum qui carnali sensui, velut irrationabili mulo praesidere videbantur, in dispersionem gentium pertranseuntes, ipsi principatum pariter et populum amiserunt. Dicamus et manifestius, quod Absalom mulo fugiens in quercu per caesariem capitis sui suspensus 115.0376B| est, hoc significabat quod Judaei stultitiae carnalis sensus incumbentes, propter superstitiositatem pharisaicam legem corrumpent, per ipsam quam ad correctionem vitae perceperant, mortis occasionem habuerant. Unde et Salvator in Evangelio dixit ad eos: « Nolite arbitrari quod ego accusaturus sim vos apud Patrem meum. Moyses enim in quem vos confiditis, ille vos accusat (Joan. V). » Joab vero in cor Absalom tres lanceas infigit, cum antiquus hostis superbiam, avaritiam et invidiam seu perfidiam in cor Judaici populi immisit, quae illis maxime perditionis causa erant. Superbi fuerunt, qui in contemptu Dei idola fabricaverunt. Cupidi fuerunt, qui res transitorias virtutum deliciis praeponebant: perfidi vero et invidi, qui non solum dictis legis et prophetarum 115.0376C| repugnabant, sed etiam ipsius Salvatoris praesentiam spernebant, et beneficiis ejus ingrati exstiterant. Hinc et in passione sua blasphema voce ad Pilatum dicebant: « Non habemus regem nisi Caesarem. » Ingrati exstiterant dicentes: « Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris (Joan. XIX). » Absalom quoque post interitum in foveam grandem missus est cum iniquus quisque post obitum carnis in lacum inferni mergitur. Super quem acervus lapidum congeritur: cum duritia mentis suae illi exprobratur. David exstinctum quidem ploravit cum interitum populi Judaici Dominus flevit, sicut in Evangelio legitur: « Videns civitatem Hierusalem, flevit super illam (Luc. IX). » Cujus miseriae in tantum compassus est, ut etiam usque ad mortem crucis, in 115.0376D| eruditione et cura salutis suae permanserit.
« Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi. » Achimaas filius Sadoch, qui posterior coepit et prior ipse praecucurrit, alacritatem quorumdam sanctorum praefigurasse non dubium est. Qui cum sint conversione novissimi, plurimos tamen ex eis qui illos praeire videbantur, fide et dilectione atque fervore spiritus antecedunt.
CAPUT XIX.
« Venitque universus populus coram rege. » Ille videlicet qui cum David permanserat. Quod vero ait, « Israel fugit in tabernacula sua, » hi intelligendi sunt qui cum Absalom perduellionem rebelles exstiterant.
115.0377A| « Miphiboseth quoque, filius Jonathae, descendit in occursum regis illotis pedibus. » In Hebraeo non lotis, sed infectis legitur pedibus. Fecerat namque sibi, ut Hebraei tradunt, ligneos pedes, quibus uti quasi pro naturalibus solebat, sicut solent facere claudi, quemadmodum et ille erat.
« Ait autem rex ad Miphiboseth: Quid ultra loqueris? Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba dividite possessiones. » In Hebraeo agrum legitur. Quia in hoc loco David immemor amicitiae fuit et foederis, imo juramenti quod habuit cum Jonathan, et tam crudele dedit judicium, dicens: « Tu et Siba dividite agrum. » Idcirco Roboam et Jeroboam, ut aiunt, diviserunt ejus regnum. Miphiboseth enim in Samuelis libro legitur, id est, Miphiboseth interpretatur 115.0377B| litigans cum Altissimo. Litigans enim cum Altissimo, id est Deo fuisse dicitur, eo quod reduxisset David cum pace. Unde quod ait regi: « Etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex in domum suam pacifice, » non hoc dixisse suspicatur gratulanti animo, sed insultanti, et quasi contra Deum murmuranti, eo quod Dominus David in pace reduxisset.
« Et ait Berzellai ad regem: Est autem Chamaam servus tuus, ipse ascendat tecum. » Chamaam interpretatur suspirans, quandiu enim cum patre permansit, suspirans vocatus est. Postquam vero in doctrinam David transiit, non Chamaam, sed Chama, quod interpretatur fidelis, appellatus est.
CAPUT XX. 115.0377C|
« Accidit autem ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus, » etc. Seba vir Belial, qui Israeliticum populum a domo David dividere conatus est, figuram gestavit haereticorum, qui plebem Dei scindere volentes, in ipsa sua prava intentione prius damnati ab Ecclesia, moriuntur, quam hoc quod coeperant, implere possint. De quo plenius dicemus in posterum.
« Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve, mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasae quasi osculans eum. Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab, qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram. » Quid est quod Joab Amasae mentum dextera tenuit, sed 115.0377D| sinistram ad gladium latenter mittens, ejus viscera effudit, nisi hoc quod patenter datur intelligi? Dextera namque mentum tenere est, quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit. Sic Joab quoque blande et benigne locutus est, sed ex malitia in dolo occidit.
« Et exclamavit mulier sapiens de civitate ad Joab, dicens: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent Abela, et sic proficiebant. Nonne ego sum quae respondebo veritatem Israel, et tu quaeris subvertere civitatem? et reliqua. » Ait enim: « Sermo, inquit, dicebatur in antiquo proverbio, qui interrogant, interrogent, » etc. Ac si aperte diceretur: Haec civitas urbs consilii 115.0378A| exstitit, et qui aliquod consilium requirebant, hic interrogabant. Et tu quaeris tantam destruere civitatem, et matrem consilii evertere in Israel? Dicamus convenientius. Ait enim: « Sermo dicitur in veteri proverbio, » etc. In Hebraeo non habetur « proverbio. » Iste sermo, sermo legis est in qua jubetur a Domino per Moysen, ut quando ingressuri essent terram Chanaan et gentes deleturi, primum pacem offerrent: et si pax ab eis reciperetur, pacem recipientes tributarii eorum efficerentur: et si pacem non reciperent, tunc a filiis Israel delerentur. Idcirco exclamasse mulier sapiens de civitate fertur:
« Nonne ego sum quae respondebo veritatem in Israel, et tu quaeris subvertere civitatem? Quare praecipitas haereditatem Domini? » Ac si diceret: 115.0378B| Cur vis destruere civitatem hanc antequam pacem interrogando offeras, sicut in lege jubetur? Cur etiam non legem in nobis Israelitis servas, quae in alienigenis olim servata est?
« Fuit autem Joab super omnem Israel. » Reditus itaque Israelitici populi ad David post interfectionem Absalom, reditum prioris populi ad Christum post interitum pravorum magistrorum significabat. Seba ergo filius Bochri, qui populum seducendo ad David, avertebat, errorem significat qui in Synagoga Judaeorum diutius dominabatur, et a veritatis auditu populum subvertebat. Interpretatur autem Seba secta, a secando, non a sectando. Bochri autem interpretatur primogenitus meus. Israel ergo de quo scriptum est: « Filius primogenitus Israel quem eduxi 115.0378C| de Aegypto (Mich. VI), » Sebam, id est errorem secutus, resequestrabat a domo David, Ecclesiam semetipsam separabat, cum ejus conventum exsecrando negabat. Hi ergo postquam per mulieris sapientis suggestionem, et spiritalis doctrinae eruditionem caput Seba absciderant, id est diabolum a corde suo abjecerant, mox ad David revertuntur, cum Christum Filium Dei corde credulo venerantur.
CAPUT XXI.
Hic sequitur qualiter fames facta est in diebus David tribus annis. Et cum consuluisset Dominum, responsum est: Quod propter Saul et domum ejus et sanguinem, quia occidit Gabaonitas, et reliqua. 115.0378D| Filii Saul qui cum Doeg Idumaeo, dum adhuc pueri essent, sacerdotes et Gabaonitas in Nobe occiderant, hi sunt Armoni et Miphiboseth, quos peperit ei Respha filia Ahia, et quinque filii Michol filiae Saul, quos genuit Adrieli filio Berzellai, qui fuit de domo Lathi. Quaeritur cur filii Michol dicuntur, cum non Michol, sed ejus soror Merod uxor fuerit Adrieli filio Bercellai? Quod ita solvitur: Merob quippe eos naturaliter genuit, et Michol uxor David, quae et Egla dicitur, eos in loco filiorum nutrivit, et sibi in filios adoptavit, idcirco ejus filii dicuntur: « Filii enim Israel, ut Scriptura refert, juraverunt Gabaonitis, sed Saul voluit percutere eos zelo quasi pro filiis Israel et Juda, » eo quod eosdem vivere Josue gratis quodammodo 115.0379A| permiserit, et abstulerit a filiis Israel praedam eorum injuste. Hujus ultionis causa in Gabaonitas Abimelech sacerdos exstitit, et ideo fames exorta est. Fames itaque haec significat sterilitatem bonorum operum in plebibus, propter negligentiam doctorum, dum inserviunt cupiditatibus terrenis, et non procurant pastum impendere praedicationis. Necantur ergo Gabaonitae, cum studium rectae conversationis, et restauratio poenitentiae, post lapsum ab incautis per haereticos seu per malignos spiritus subtrahitur. Gabaon enim collis moeroris interpretatur. Et bene Gabaonitae interfecti dicuntur, cum desidiosi quique post perpetrata scelera, vana spe securitatis a diabolo deluduntur, qui dicunt: « Faciamus mala, ut veniant nobis bona (Rom. III): » quorum damnatio 115.0379B| justa est. Sed Respha quae interpretatur cursus, filia Ahiae, qui interpretatur frater ejus, tollens cilicium, substravit sibi super petram, et donec stillaret aqua super eos de coelo, et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem, cum pia sollicitudo sanctorum talibus succurrens rigore jejunii atque instantiae precum incumbit, donec misericordiam Dei impetret super eos de coelo: compescens videlicet pravos homines, necnon et malignos spiritus, pravis suggestionibus eorum vitam ulterius corrumpere.
« Factum est autem rursum praelium Philistinorum adversus Israel, » et reliqua, usquequo ait, « tertium quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius 115.0379C| saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum. » Multi igitur requirunt quis fuerit iste Adeodatus, filius saltus, polymitarius, Bethlehemites. Sed Hebraeus saepe dictus ita exponit. Adeodatus, inquit, ipse est David. Idcirco dicitur Adeodatus, quia a Deo electus est in regnum. Filius saltus, quia de saltu ubi oves pascebat, eductus est. Polymitarius vero, quia de genere Beseleel mater ejus fuit. Bethlehemites, quia de Bethlehem civitate exstitit. Nam Noemi et Ruth tempore ubertatis, ex quibus David ortus est, reversae sunt in Bethlehem. Et quia causa panis Ruth Booz nota est: idcirco idem locus domus panis vocatus est. Unde Gob in quo fuit bellum, ut idem Hebraeus transtulit, lacus interpretatur: idcirco quia sicut in lacum leonum quis nutritur et 115.0379D| praeceps labitur, ita David semetipsum contra Goliath fortiter ad pugnandum opposuit. Quem etiam sensum videlicet quod ab eo datus David intelligitur, sequentia declarant, ubi, expletis praeliis, subjungitur:
« Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus. » Judaei quoque hanc Arapham, matrem gigantum: Orphan, nurum Noemi esse arbitrantur. Nam et taliter nos etiam in cujusdam volumine scriptum reperimus. Josephus in duobus praeliis concordat cum Scriptura Regum. De tertio praelio ait: quod apparuit fortis, mittente David exercitum nomine Ephan, cognatus ejus. Sed utrum ipsum Adeodatum Ephan appellaverit, 115.0380A| vel alium quemlibet hoc nomine notaverit, incertum est.
« Quartum bellum fuit in Geth, » et reliqua, usquequo ait, « Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus. » Quatuor ista bella contra Palaestinos bellum significant Christi quod omni tempore istius vitae in membris suis contra perfidos quosque istius saeculi, et contra spiritales nequitias incessanter agit. Licet enim fastus mundanus, vel propter vitas malignorum spirituum, se erigat contra Ecclesiam Christi, omnis tamen principatus adversariorum, vero David, hoc est rege Christo imperante ac praelia servorum suorum disponente, cedit, et omnes adversarii vincuntur. Unde Psalmista ex persona Ecclesiae confidenter 115.0380B| dicit: « In Deo faciemus virtutem, » etc.
CAPUT XXII.
« Locutus est autem David Domino verba carminis hujus, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. Et ait: Dominus petra mea, » etc. Quaeritur cur solus septimus decimus psalmus tantummodo in libro Regum reperiatur conscriptus? Nec immerito psalmus iste in Regnorum libris solus invenitur, quia regnum illud significat, ubi adversarium nullum habebimus. Et hoc est, quod in praetitulatione psalmi hujus scribitur: « In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, 115.0380C| et de manu Saul. »
« Et ait: Dominus petra mea et refugium meum. » Quis enim figuratur in David nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David? Qui utique in corpore suo quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos, quod corpus non eripitur de manu inimicorum, nisi cum et « illa novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV), » ut perveniatur ad regnum Dei. Nam psalmus hic uni tantum non potest convenire personae, sed quatuor divisionibus subjacebit. Id est, primo ordine propheta loquitur, qui gratias agit quod eum de gravibus periculis divina pietas liberare dignata est. Secundo, Ecclesia, eo quod per multas calamitates Christianum populum ad baptismum de orbis universitate collegit. Tertio, vox Salvatoris 115.0380D| illabitur, ubi pulcherrimis allusionibus virtus ejus et potestas describitur. Quarto, iterum Ecclesiae dicta proferuntur, et concessa munera Christi laudantur.
« Et exaudiet de templo sancto suo. » Templum Dei, Filius Dei.
« Et contremuit terra. » Terra peccato. « Fundamenta montium, » spes superborum. « Quoniam iratus est eis, » quia recognoverunt iram Dei.
« Fumus, » compunctio poenitentium. « Carbones succensi sunt ab eo. » Corda hominum inflammata a Spiritu sancto.
« Inclinavit coelos. » Quia ipsos, de quibus dictum est: « Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII), » de ad 115.0381A| ventu suo nuntios misit, et descendit, formam servi suscipiendo.
« Cherubim, » scientiae plenitudo. « Pennas ventorum, » scientiae sanctorum.
« Tonabit de coelis Dominus, » id est, de apostolis.
« Misit sagittas suas. » Sagittae, evangelistae. « Fulgura, » miracula sanctorum.
« Fundamenta terrae, » fides Ecclesiae manifestata.
« Misit de coelo et assumpsit me. » Id est, Filium suum Pater misit, et assumpsit Ecclesiam suam.
« Liberavit me de inimico meo potentissimo, » id est, ex diabolo.
« Et eduxit me in latitudine, » hoc est, in charitate.
« Retribuet mihi secundum justitiam meam. » 115.0381B| Id est, secundum innocentiam fidei et bonorum operum et actuum.
« Cum sancto sanctus eris. » Ad Dominum dicitur, qui cum sancto utique sanctus.
« Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. » Ob hoc quod eis non favet, perversus esse videtur: quia « superbis resistit, humilibus dat gratiam (Jac. IV). »
« In Deo meo transiliam murum. » Murum itaque illum, quem humano generi inter Deum et hominem erexerant peccata.
« Coaequans pedes meos cervis. » Cervos spirituales viros appellat, propter alacritatem velocis cursus. « Spinas et vepres. » Hoc est, implicamenta saeculi hujus transilientes.
115.0381C| « Persequar inimicos meos et conteram, et non revertar donec consumam eos. » Christus Judaeos atque omnes infideles consumit, similiter et anima electa vitia sua per augmenta virtutum consummat.
« Inimicos meos dedisti mihi dorsum. » Hoc quod alibi scriptum est: « Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX). »
« Salvabis me a contradicentibus populi mei. » Vox Christi a contradictione Judaeorum, per Patris sui potentiam salvatus atque in caput gentium constitutus.
« Filii alieni resistent mihi. » Filii alieni Judaei sunt, quibus dictum est: « Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII). »
115.0381D| « Deus qui das vindictas mihi. » Hoc est, in futuro judicio, cum eis coeperit reddere quod merentur.
« A viro iniquo liberabis me. » Hoc est, Ecclesiam suam de potestate diaboli erepturus est.
« Et faciens misericordiam Christo suo David. » David Christum significat, semen ejus omnes electos.
CAPUT XXIII.
« Haec sunt verba novissima David filii Isai. » Verba novissima David non finienda dicit, sed perficienda: non consumenda, sed quae cunctis fidelibus perfectionis plenitudinem conferant: et ideo ultimam confessionem laudis significant, quam superato hoste, et peracta 115.0382A| victoria mortis, laudem sancti in aeternum Deo cantabunt. « Dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Jacob: egregius psaltes Israel. » Id est, nobilis psalmista, qui videlicet et propheta luculento sermone et manifestissime de Christo Filio Dei Jacob, et de incarnatione ejus, ac redemptione humani generis prophetavit.
« Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Deus Israel mihi locutus est, fortis Israel, dominator hominum justus. » Spiritus enim Domini, qui est Spiritus sanctus: et sermo Domini, qui est Filius Dei: ea quae propheta vaticinaverat, per gratiam suam, veraciter proferre donaverat.
« Ipse enim spiritus Dei Jacob dominatur in timore 115.0382B| Domini, sicut lux aurorae oriente sole, mane absque nubibus rutilat. » Aurora, Ecclesia, oriente sole, Christo resurgente a mortuis, absque nubibus rutilat, id est, absque peccato infidelitatis resplendet in miraculis. Pluvia, Evangelica praedicatio: herba credentem significat populum: terra vero Ecclesiam. Potest moraliter intelligi aptius: Qui enim in timore Domini dominationem in subditis exercet, lucis opera per solem justitiae illuminata profert: nec in eis aliquid remanebit obscurum, sed imbre coelestis gratiae irrigatus, germina virtutum in carne vivens, fructificat.
« Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea et omnis 115.0382C| voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. » Hinc idem propheta in Psalmis dicit, quod beatus vir qui in lege Domini meditatur die ac nocte, sit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non defluet, et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur (Psal. I).
« Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi, qui non tolluntur manibus: Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro lanceato, igneque succensae comburentur usque ad nihilum. » Quod potest et juxta superiorem sensum de Judaeis et de haereticis, qui velut spinae, de Ecclesia, quae est terra viventium, evulsi, atque aeterno incendio traditi, specialiter intelligi. Potest et generaliter 115.0382D| de omnibus reprobis intelligi, juxta quod in Evangelio dicitur: « Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur (Matth. III), » etc. Et iterum: « Filius, inquit, hominis mittet angelos suos et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittet eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII). » Ille scilicet quasi tangens spinas armabitur ferro et ligno lanceato, qui communicans peccatis alienis propter duritiam cordis sui, iniquitatum pondere premitur, et jaculis peccatorum confodietur: cujusque opera aeternis gehennae ignibus digna ad nihilum redigentur.
« Haec nomina fortium David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres: ipse est quasi 115.0383A| tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. » Quod dicitur de sapientissimo principe fortium David, cujus quidem nomen in Regum libro tacetur, at vero in libro Paralipomenon Jesbaam nominatur. « Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. » Virtus in hoc bellica, simul et modesta viri designatur civilitas: quia videlicet sicut vermiculus ligni, tener quidem et fragilis toto suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum ligni robur exedens consumit, et scabrosum et cariosum reddit. Unde et a terendo ligna teredonis nomen habet. Sic ille affabilis omnibus domi, et quietus atque humilis videbatur: at in certamine publico robustum se atque intolerabilem hostibus exhibebat. Sed hunc 115.0383B| principem Hebraeus ipsum suspicatur esse David. Ecce historiam tetigimus, sed quid spiritaliter significet, breviter indagemus. Ait enim: « Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. » David ligni vermiculus fuisse scribitur, quod utique Dominico homini specialiter congruit: ex cujus persona Psalmographus cecinit: « Ego autem sum vermis et non homo (Psal. XI). » Quemadmodum enim lignum ex se vermiculum procreat, ita quoque beata Maria virgo, videlicet de radice Jesse, absque opere nuptiali, florem protulit Dominum et Salvatorem: qui octingentos interfecisse impetu uno dicitur: quia ut Evangelista pronuntiat de homine uno, qui universarum gentium typum praeferebat, « uno impetu, » id est sermonis imperio, legionem expulit daemonum.
115.0383C| « Post hunc Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione, » etc. Semma audiens, Age meditans sive loquens, Ararites montanus. Semma, filius Age, personam gestavit Domini et Salvatoris nostri, sive sanctorum praedicatorum ejus: qui in agro Ecclesiae stans, infirma membra illius de adversariis potestatibus, velut hordeum tuetur: vel certe verecundiam castitatis in continentibus, quasi lentes gladio oris sui, contra luxuriam defendit.
« Necnon et ante descenderant tres, qui erant principes in triginta, et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam. » Tres isti fuerunt, Abisai filius Sarviae et sub hoc Hai Usatites, et Jonathan filius Sammaa fratris David.
115.0383D| « Hi etiam tres irruperunt castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem. Et de tribus istis Abisai quoque frater Joab, filius Sarviae, princeps erat de tribus istis nominatis, in tribus illis et inter tres nobilior. Desideravit igitur David et ait: Si quis mihi daret potum de cisterna quae est in Bethlehem juxta portam. Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino. » Qui fuerint hi tres fortissimi, jam superius inculcavimus. Caeterum spiritaliter quem in hoc desiderio ipse David praefiguravit, nisi omnes sanctos Patres, qui ante legem, vel sub lege fuerunt, qui adventum Salvatoris praestolantes, ad ejus praesentiam 115.0384A| pervenire nequiverunt? Illum videlicet fontem sitientes, in quo est remissio peccatorum: non qui periculis quaereretur alienis, sed qui aliena pericula deleret. Verum moraliter ex hoc facto cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere; quatenus per hoc Conditori suo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiam commissa, et se reprehendat in minimis, qui se meminit in maximis deliquisse. Nimia sunt quae loquor, si haec ex sacri eloquii testimonio non affirmo. Lex certe Veteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet: at regem vero fortia jubere militibus, vel desiderare aquam, non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David, concupiscentiae mucrone 115.0384B| transfixus, alienam conjugem appetivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta: et malum quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum, longe post, contra ostium sederet, aquam bibere ex eorum cisterna ex desiderio voluit. Cujus electi milites, inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam quam rex desiderabat illaesi detulerant. Sed vir flagellis eruditus, semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut illic scriptum est: « Libavit eam Domino. » In sacrificium quippe Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit, per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, post 115.0384C| etiam quia concupiverat expavit. Quia enim illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus, etiam a licitis abstinebat. Sic agamus poenitentiam, ut ea quae commisimus perfecte defleamus. Verum juxta historiam quod oblatam aquam bibere noluit, sed eam Domino libavit, exemplum praebuit militibus suis fortitudinis et constantiae. Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, ut suo exemplo omnis exercitus sitim disceret.
« Abisai quoque frater Joab, filius Sarviae, princeps erat de tribus. Ipse levavit hastam suam contra trecentos quos interfecit, nominatus in tribus, et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. » Sciendum est quod isti tres primi (ad quos Abisai, qui erat 115.0384D| inter tres nobilior et princeps, non pervenisse dicitur) neque in hoc volumine, neque in Paralipomenon libro qui fuerint leguntur: necnon etiam ferventi aestu, libros Antiquitatum Josephi perlustrantes, minime invenire potuimus, nisi forte illi intelliguntur (sicut Hebraei tradunt) quos superius jam nominavimus: aut illi, quos Josephus narrat aquam David de cisterna Bethlehem attulisse, quos nominat Jesbaam filium Accamoni, quem alibi Eusebius filium Achimei nuncupat, et Eleazarum filium Ochoi, quem dicit esse filium Dodim, atque Semma filium Age, quem appellat alibi filium Heli, de quibus sacra Scriptura nil loquitur. Unde nonnulli non solum Hebraeorum, verum etiam Latinorum, tropice tres primos, tres virtutes 115.0385A| David, intellige volunt, sapientiam videlicet, humilitatem, et fortitudinem, sicut in praecedentibus dicitur, « sedens in cathedra sapientissimus, » ecce sapientiam. « Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, » ecce humilitatem. « Qui octingentos interfecit impetu uno, » ecce fortitudinem. Ad has tres virtutes nemo fortium David pervenit, ideoque ipse est princeps fortium suorum. Verum si quis aliam expositionem invenerit, promulgare studeat et nos libenter ei obsequium dabimus, qui profecto aliam invenire non potuimus: his enim expletis, quid spiritaliter significet, innuamus. Iste enim Abisai, qui levavit manum suam contra trecentos, figuram praetendisse Salvatoris sive sanctorum praedicatorum non dubium est: qui vexillo crucis atque hasta praedicationis, 115.0385B| inimicos fidei, velut trecentos viros, convincunt atque prosternunt.
« Et Banaias, filius Joiadae, viri fortissimi magnorum operum de Capseel, ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit et percussit leonem in medio cisternae diebus nivis. Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam. Itaque cum descendisset ad eum in virga, vir extorsit hastam de manu Aegyptii, et interfecit eum hasta sua. » Notandum quod in Hebraeo non habetur, (sicut in cujusdam volumine reperitur) magnorum operum, sed magister operum. Capseel enim interpretatur congregatio Dei: magister enim erat de congregatione et legione Dei, id est Cerethi et Pherethi, qui interpretantur occidentes 115.0385C| et vivificantes. Ipse enim percussit duos leones Moab, quos nonnulli intelligi volunt, duos potentes ac fortissimos viros in regno Moab. In quo etiam intellectu, vir quidam doctus in Scripturis, et solers in amore sapientiae, qui me in sacris litteris erudire consuevit, consentire videtur. Quos Paralipomenon, duos Ariel Moab nominat. Unde et Ariel vel viri potentes Moab vel leones nuncupantur. Ariel enim interpretatur leo Dei. Quos Banaias, dum provocatus esset ab illis, superatos interfecit. Quando enim David eosdem Moabitas bello aggressus est, et fecit tres funiculos duos ad mortificandum, et unum ad vivificandum, isti potentes Moabitas tuebantur. Quod dicitur de Banaia: « et ipse descendit et percussit in media cisterna diebus nivis leonem » , quomodo 115.0385D| sit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hiemis cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggere, fuerit coaequata. In quam cum leo superveniens periculi nescius incidisset, ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret, accurrebant homines videre quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum adveniret Banaias, desiliit statim in cisternam: et aggressum mediis in nivibus percussit et interfecit leonem. Spiritaliter Banaias, qui interpretatur aedificator Dominus, personam in se expressit Salvatoris, de quo Propheta vaticinaverat, quia per eum aedificanda Ecclesia esset, dicens: « Aedificans Hierusalem Dominus (Psal. CXLVI). » Et iterum: 115.0386A| « Dominus aedificabit Sion (Psal. CI), » quam Paulus construi videns aiebat: « Dei aedificatio estis (I Cor. III): » Qui de coelis descendit in lacum saeculi istius: qui calentes aquas, hoc est mentes hominum, in malitia ferventes, nive et frigore infidelitatis, in aqua praedicationis suae, sive fluento baptismatis, refrigeravit: « et interfecit leonem, » hoc est diabolum, gladio verbi sui. « Ipse enim est auricularius David, » Dei scilicet Patris: cui vera divinitas omnem scientiam atque intelligentiam contulit.
« Haec fecit Banaias, filius Joiadae, et ipse nominatur inter tres robustissimos qui erant inter triginta nobiliores. Verumtamen usque ad tres non pervenerat. » Intelligitur, quia ipse nominari dignus esset inter robustos, id est Abisai et Subochai 115.0386B| et Jonathan, quippe qui viribus eis aequari posset, qui etiam erant inter triginta. Notandum quod quidam Hebraeorum leonem hunc quem Banaias interfecit, Joab intelligi volunt: qui in media cisterna, id est, in domo Domini, ubi cornua altaris tenebat, occisus est. Et puta altare cisternam significare: videlicet quia, inquit, sicut aqua cisternae munditiem affert, ita nihilominus sanctuarium Domini peccata expiabat. « In diebus nivis, » quia per mortem expiavit peccatum, juxta illud Psalmistae: « Lavabis me, » quod impletum est in media cisterna: « et super nivem dealbabor (Psal. L): » quod impletum est in eo quod ait, « diebus nivis. » De eo autem quod subsequenter narratur: « Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo. » 115.0386C| Virum istum Aegyptium Semei filium Jera esse arbitrantur, qui maledixit David. Sciendum est quod idem Semei de Bahurim fuerit ideo Aegyptius dictus, quia opera illius Aegyptii, Deum blasphemantis (quem Moyses, jubente Domino, interfecit in eremo) imitatus fuit. Ille enim blasphemavit Deum, et iste maledixit prophetam et regem. « Virum dignum spectaculo. » Spectabatur enim, ut si egrederetur Jerusalem, interficeretur. « Habentem in manu hastam, » id est legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Hierusalem, non perimeretur. Quia ergo praeceptum regis irritum fecit, exeundo foras Hierusalem, idcirco in eum a Bannia, « in virga, » id est rectitudine justitiae, descensum est: et hasta, quam jam non rectam tenebat, vi ab eo 115.0386D| extorta est: quem sensum non refragamus, sed diligenti lectori relinquimus. Descriptus enim ex parte catalogus virorum fortium in figuram sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinae Trinitatis nequaquam attingant. Inde est quod ibi scriptum est de Joab, usque ad tres non pervenit. Quis enim aequabitur Domino, aut quis similis erit inter filios Dei? Ac per hoc vera potest illa solutio esse, quam superius de tribus primis fortissimis, videlicet tribus virtutibus David, descripsimus: ad quas nemo fortium pervenire potuit. Et ideo tropice sermo divinus in figuram Salvatoris ita protulit dicens, sed usque ad tres primos non
115.0387A| « Asael trater Joab inter triginta. Eleanan filius patrui ejus de Bethlehem. Semma de Arari. Elica de Harodi. Heles de Phalti. Hiri filius Acces de Thecua. Abiezer de Anathoth. Mobonnai de Husati. Selmon Ahohites. Macharai Netophatites. Heleb filius Baama, et ipse Netophatites. Itai filius Ribai, de Gebeeth filiorum Benjamin. Banaian Pharathonites. Hedai de torrente Gaas. Abialbon Arbathites. Azmavet de Berhomi. Elihaba de Saalboni. Filii Jasen, Jonathan, Semma de Herodi. Ahiam filius Sarar Ararites. Eliphalet filius Ahasbai. Filii Maachati. Eliaam filius Achitophel Gilonites, Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gaddi, Selec de Ammoni, Naharai Berothites, armiger Joab 115.0387B| filii Sarviae Hira Jethrithes, » et reliqua, usquequo ait, « omnes triginta septem. » Notandum est, quia cum his triginta, etiam septem fortiores, et nominati in hoc calculo comprehenduntur, David videlicet, qui appellatus est Adeodatus, Abisai et Subochai, Jonathan, Eleazar, et Semma et Banaias: ecce septem. Triginta hi sunt: Asael, Elcanan, Semma de Arari, Elica, Heles, Hira, Abiezer, Mobonnai, Selmon, Macharai, Heleb, Itai, Banaian Pharathonites, Hebai, Abialbon, Azmavet, Elihaba, Semma de Horodi, Aiam, Eliphelech, Etiam, Hesrai, Pharai, Igaal, Bonni, Selech, Naharai, Hira, Gareb, Urias Hethaeus. Ideo ergo Urias Hethaeus ultimus ponitur, propter id quod sequitur in sequentibus.
« Et addidit furor Domini irasci contra Israel. » 115.0387C| Jam enim ultio facta fuerat in David et in domo ejus. In populo vero qui noluit resistere David in pereundo Uria, et haec nondum ultio divina facta fuerat: idcirco hic ultimus ponitur, ut ultio magni ejus peccati monstraretur. Caeterum in hoc numero omnis perfectio sanctorum designatur. Denarius numerus ad decalogum legis pertinet; ternarius vero ad fidem sanctae Trinitatis; septenarius autem ad septiformem gratiam Spiritus sancti: ter deni triginta fiunt
CAPUT XXIV.
« Et addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David in eis, dicentem: Vade, numera Israel et Judam. Dixitque rex ad Joab principem 115.0387D| exercitus sui: Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numera populum, » et reliqua. Fastu enim superbiae tactus, et repentino tumore elationis inflatus pro culpa populi, maxime qui eum in proditione Uriae non redarguit, occulto judicio Dei contra voluntatem Domini eumdem populum numerare compulit: culpa enim illius punita fuerat, sed peccatum populi (ut dictum est) inultum manebat.
« Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium, qui educerent gladium. Et de Juda quingenta millia pugnatorum. » Notandum autem quod in Paralipomenon legitur mille millia et centum 115.0388A| millia de Israel: de Juda quadringenta septuaginta millia, quos quidem ab Joab numeratos esse, sed summam eorum noluisse ostendere David, nisi tantum quantum in Samuelis libro scribitur.
« Percussit autem cor David postquam numeratus est populus, et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis, » et reliqua. In libro quoque Exodi, praecepit Dominus Moysi, dicens: « Quando tuleritis summam filiorum Israel, juxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti (Exod. XXX). » Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli, juxta mensuram templi. Siclus viginti habet obolos. Media 115.0388B| pars sicli offeretur Domino, qui habetur in numero, a viginti annis et supra dabit pretium. Dives non addet ad medium sicli, pauper nihil minuet. Susceptamque pecuniam quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monumentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. Hoc ergo oblitus est David facere, idcirco offendit Deum, et ob hoc plaga venit in Israel. « Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua, » etc. Sed mystice hic intelligi potest fames septem annorum, etc., si cui placuerit. Septem annis infideles Judaei famem sustinent, quia septiformis gratia Spiritus sancti, pane verbi Dei eos nequaquam pascit. Ipsi enim tribus mensibus inimicis 115.0388C| suis se persequentibus cedunt, quia ob hoc in nomine sanctae Trinitatis, per lavacrum regenerationis innovati non sunt: hostibus, hoc est immundis spiritibus resistere non valentes, terga dant. Ipsos denique angelus percutiens, quasi tribus diebus flagellat: quia negantes Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ex cujus fide vivere poterant, in impietate sua increduli moriuntur.
« Immisitque Deus pestilentiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo, a Dan usque Bersabee, septuaginta millia virorum. » Et hoc qualiter gestum sit, Josephus refert verbis plurimis dicens: Prophetis itaque declarantibus David quod ei Deus irasceretur, supplicare coepit eumque rogare, ut propitius 115.0388D| esset, et veniam peccati concederet. Tunc ergo Gad prophetam misit ad eum Deus, tres supplicii conditiones portantem, ut earum quam probaret, eligeret, utrum vellet famem in provincia generari septem annis, aut tribus mensibus pugnando vinceretur hostibus, aut certe morbus et languor accideret tribus diebus Hebraeis. Cumque ille esset in anxietate et vehementer animo confusus, et propheta diceret hoc omnimodo imminere, et responsum velociter exigeret, ut electam ab eo conditionem renuntiaret Deo, cogitans rex, quia si famem eligeret, contra alios hoc facere videretur, quando ipse quidem habens multa frumenta, non pateretur inopiam, reliquis vero esset angustia; item si eligeret trium 115.0389A| mensium victoriam hostium, ipse quidem habens circa se viros fortissimos et custodes, nihil omnino metueret, neci vero ejus exercitus subjaceret; inter haec autem communem potius passionem et regum et subjectorum elegit, in qua timor omnibus est aequalis, dicens: Quia multo melius in manus Dei, quam in hostium manus incidere. Haec audiens propheta renuntiabat Deo: qui morbum et interitum misit in exercitum Hebraeorum. Moriebantur enim (ut idem historiographus ait) non uno modo, ut facile languor potuisset agnosci, facile peribant. Alius enim super alium moriebatur. Alii super mortuos quos sepeliebant, ipsi quoque moriebantur. Sic diversis morbis (sicut ille refert) interibant. Incipiente itaque pestifero languore eos ab hora matutina 115.0389B| perimere usque ad horam prandii, consumpta sunt septuaginta millia. Hic enim nihil aliud dicere valemus, nisi quod papa Gregorius moraliter, egregius tractator, in hoc facto David protulit. Ait enim: Pro qualitatibus subditorum, disponuntur acta regentium: ut saepe pro malo grege, etiam vere boni delinquat vita pastoris. Ille enim, Deo attestante, laudatur; ille supernorum mysteriorum conscius David propheta tumore repentinae elationis elatus populum numerando peccavit: Dei tamen vindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc: quia videlicet secundum meritum plebium, disponuntur corda rectorum. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorum causa peccavit. Sed quia ipse sua scilicet voluntate 115.0389C| superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam suscepit. Nam ira saeviens quae corporaliter perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Certum vero est, quod ista sibi invicem et rectorum merita connectantur et plebium, ut saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, ut saepe ex merito plebium mutetur vita pastorum. Sed quia rectores habent judicem suum, magna cautela subditorum est non temere vitam judicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit (Luc. XIX): nimirum significans quia per magistros quidem vitam judicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum. Quamvis etiam subditorum vitia, quae 115.0389D| a magistris modo vel dissimulantur judicari, vel nequeunt: ejus proculdubio judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est meritum, si quidquid prioris est, toleratur: debet tantummodo humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displiceat emendari. Sed curandum summopere est, ne in superbiam transeat justitiae inordinata defensio: dum enim rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittitur: ne eum sibi praeesse quis despiciat, quem fortasse contingit ut in aliqua actione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae subditorum, mens ad custodiam humilitatis edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur. Has vires nostras veraciter examinare negligimus, 115.0390A| et quia de nobis fortiora credimus, idcirco eos qui nobis praelati sunt, districte judicamus. Quos enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos quos reprehendere nitimur, plus videmus: singula haec mala sunt, quae a subditis saepe in praelatos, saepe a praelatis in subditos committuntur: quia et omnes subditos hi qui praesunt sapientes minime arbitrantur. Et rursum, qui subjecti sunt, rectorum suorum actiones judicant: et si ipsos regimen tenere contingeret, se potius agere putant melius. Unde plerumque sicut et rectores minus prudenter ea quae agenda sunt vident, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat: et nonnunquam si qui subjectus est, hoc cum praelatus fuerit facit, quod dudum fieri subjectus arguebat: et pro eo, quod illa quae judicaverat, 115.0390B| perpetrat, saltem quae judicavit, erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est, ne eorum corda aestimatione singularis sapientiae locus superior extollat, ita subjectis providendum est, ne sibi rectorum facta displiceant. Si autem magistrorum vita vere reprehenditur, oportet utique subditi, etiam cum displicet, magistrum venerentur. Sed et hoc solerter intuendum est, ne aut quem imitari despicis, venerari contemnas. Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis et humilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat.
« Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusaei. Dixitque David ad Dominum, cum vidisset 115.0390C| angelum caedentem populum: Ego sum qui peccavi et ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me, » etc. In Paralipomenon ita scriptum est (I Paral. XXI): « Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei. Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter coelum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Hierusalem, » et reliqua. Area Areuna, vel area Ornan, ipsa est videlicet Hierusalem.
« Venit autem Gad ad David, et dixit ei: Ascende, constitue Domino altare in area Areuna Jebusaei. Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus. Conspiciensque Areuna, 115.0390D| animadvertit regem et servos ejus transire ad se, et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causae est, ut veniat Dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo. Et ait Areuna ad David, » etc. Areuna namque interpretatur arca, et Ornan Latine resonat lumen nobis. Bene ergo cum Deum pro offenso quo peccavit placare vellet, altare jubetur in area Areuna vel Ornan construere, ut inde unusquisque conjiciat quia aliter divinitas ab homine placari non potest, nisi in arca cordis, per lumen rectae fidei et verae dilectionis, altare illi devotae humilitatis constituat, in quo sacrificium piae confessionis ac laudis Deo acceptabile 115.0391A| offerat. Quod recte per eumdem prophetam in Psalmis manifestatur, ubi dicitur ex persona Domini: « Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX). » Et iterum: « Sacrificium, inquit, Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). »
« Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta. » Quod in Paralipomenon ita legitur: « Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos. » Intelligendum namque est boves argenti siclis quinquaginta, aream vero sexcentis aureis emisse.
« Et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica. Et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel. » 115.0391B| Hinc quoque Verba dierum ita narrant: « Tabernaculum autem Domini quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon, et non praevaluit David ire ad altare, ut ibi obsecraret Dominum. Nemo enim timore fuerat perterritus, videns gladium angeli Domini. Dixitque 115.0392A| David: Haec domus Domini, et hoc altare in holocaustum Israel. Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Domini. » In illo siquidem loco, ut Hebraei autumant, aliquando contigerat Abraham offerre filium suum Isaac, quando, cum jam paratus esset occidere filium, et in holocaustum exhibere, improviso aries apparuit, et altare circumstetit, quem Abraham pro filio immolavit. Potest vero area Areuna ubi David altare construxit altius intelligi. Quid per aream Areuna Jebusaei, nisi Ecclesiam ex gentibus collectam significat? In qua Ecclesia postquam altare fidei verus David, hoc est, Salvator noster erexit, confestim mors impietatis, quae in populo 115.0392B| Dei grassabatur, cessit. Hanc aream David quinquaginta argenti siclis emit: quia et Dominus Jesus Christus Ecclesiam suam pretioso sanguine suo emptam, ac per septiformis gratiam Spiritus sancti a cunctis suis delictis purgatam, in domum sibi sempiternam sanctificavit.
IN LIBRUM TERTIUM. PRAEFATIO. 115.0391B| Expletis duobus libellis Regum voluminis, divina 115.0391C| videlicet immeriti auxiliati clementia, tanquam quodammodo ex thesauris divitum, sanctorum scilicet doctorum, duo minuta abstrahentes, quae, ut potuimus, in gazophylacium Domini contulimus, ne ingrati ex nostrae paupertatis ingenio fortassis videremur a Domino, ne talentum etiam idipsum frugalitatis collatum, rure defossum inveniretur absconditum, et damnationis poena mulctaremur acerrime. Ubi admodum vastum transivimus aequor, auxiliati videlicet Cunctipotentis ope, qui imperat ventis ne noceant rati. Nunc siquidem, quanquam pavidi, tertium aggredi conabimur librum: in quo maxime flatu indigemus quidem divini Spiraminis, ne nostra carina tandem fracta veniat in scopulis, et syrtim illisa demersa remaneat in reumate gurgitum: sed 115.0391D| ipso afflante ac dignanter opitulante, portum quietudinis ovans obtineat, ut Dominica quodammodo commercia illaesa permaneant, et ex tanta profunditate voluminis, ac thesauro divini gazophylacii, saltem valeamus cum Magis auri et thuris et myrrhae Domino conferre donaria. Quoniam si in omnibus egemus Spiritus sancti juvamine, nunc quoque in hoc sacro volumine permaxime indigemus divino suffragio, quia multis obscuritatibus abditus videtur in allegoriarum sententiis, praesertim in templi aedificiis et prophetarum mysteriis, ut, ipso adminiculante, qui dedit Salomoni sapientiam plurimam, valeamus coeptum opus explere sagaciter. Unde jam ejus freti auxilio, ad eum describendum vertamus articulos. CAPUT PRIMUM.
115.0392B| « Et Rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos annos, » et reliqua. Senectus David humani 115.0392C| generis figuravit Vetus Testamentum, in quo quia fides defecerat velut in David, dilectio Dei friguerat. Vestimenta ejus, quibus adopertus calefieri non poterat, typum habuisse Judaicae plebis non dubium est. Quae ante adventum Salvatoris per cognitionem legis, velut vestimenta Domino adhaeserant. Sed quia eadem plebs, ut Apostolus dicit, « servitutis spiritum, et non libertatis habuit (II Cor. XXXIX), » in amore divino minime caruit. Virgo vero speciosa quae in cunctis finibus Israel quaesita est, ac per servos David ad eum perducta, quae in sinu ejus dormiens eum calefecit, et virgo permansit, haud dubium quin sanctae Ecclesiae personam gestavit, quae de cunctis gentibus per apostolos ad Christum pervenit: et tanto ardore fidei in ejus dilectione caluit, 115.0392D| ut propter illius amorem variis periculis se ultro committeret, et ad ultimum pro ejus nomine mori non recusaret. De qua plenius dicemus in subditis.
« Adonias autem, filius Haggith, elevabatur, dicens: Ego regnabo, » et reliqua. Adonias enim iste qui superbia elatus gratis regnare voluit, qui a Salomone interfectus est, figuram gestavit superbiae Judaeorum: qui propterea quod regnum terrenum obtinere voluit a Salomone, videlicet Christo, et regnum amisit, et vitam perdidit. De quo hic praelibando praediximus, sed in sequentibus uberius indagabimus.
« Rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei. » Quaeritur itaque quid in hoc facto 115.0393A| significet quod David annos natus septuaginta bellicosus quondam vir, senectute frigescente, non poterat calefieri. Et propterea quaeritur ista puella speciosa, quae cum rege dormiret, et senile corpus calefaceret, et ministraret regi. Si enim occidentem sequimur litteram, videtur quasi figmentum esse de mimo, eo quod frigidus senex obvolvitur vestibus et nisi complexu adolescentulae non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, et supererat Abigail, et reliquae uxores et concubinae, quae a Scriptura omnes quasi frigidae repudiantur: et in unius tantum adolescentulae grandaevus calefit amplexibus. Abraham multo David senior fuit, et tamen vivente Sara aliam non quaesivit uxorem. Isaac duplices David annos habuit, et cum Rebecca vetula nunquam refrixit. Taceo 115.0393B| de prioribus ante diluvium viris, qui post annos quingentos, non dico senilibus, sed pene jam cariosis artubus, nequaquam puellares quaesivere complexus. Certe Moyses dux Israelitici populi centum viginti annos habebat, et Sephoram non mutavit. Quae est igitur ista Sunamitis uxor et virgo, tam fervens ut frigidum calefaceret, et tam sancta ut calentem ad libidinem non provocaret, nisi sapientia (ut beatus Hieronymus ait) quae in senibus fervere solet, licet, sicut superius innuimus, sanctae Ecclesiae liniasset personam? Hanc exponat sapientissimus Salomon: patris sui delicias et pacificos bellatoris viri narret amplexus, « Posside sapientiam, posside intelligentiam; ne obliviscaris eam, et ne declinaveris ab ipsa. Ne derelinquas eam, et apprehendet 115.0393C| te; ama illam, et servabit te. Principium sapientiae, posside sapientiam; et in omni possessione tua, acquire intelligentiam (Prov. IV), » et reliqua. Ista quidem sapientia, licet frigescentibus membris, tamen senis ferventi dilectione et summo studio charitatis amplectitur, et spirituales etiam delicias administrat. Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus et crescente sola sapientia, decrescunt caetera, jejunia, chameuniae et eleemosynae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia orationum et perseverantia, visitatio languentium, labor manuum unde praebeantur eleemosynae. Et ne sermonem longius traham, cuncta quae per corpus exercentur facta, corpore senili minora fiunt; sola sapientia non dico in 115.0393D| juvenibus, sed etiam in senibus (qui in lege Domini meditati sunt die ac nocte) permanet: et dulcissimos fructus studiorum metit. Unde Abisac merito interpretatur patris mei gaudium, vel patris mei rugitus. Quod in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior in senibus et redundans est, ac larga sapientia. Et fit bene rugitus, quod maris fluctus resonat, et (ut ita dicam) de pelago veniens fremitus auditur, ex quo ostenditur abundantissimum et ultra humanam vocem in senibus divini sermonis tonitruum commorari. Sunamitis vero coccinea in lingua nostra sonat. Ut significet callere sapientiam, divinaque lectione fervere. Quod licet Dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. 115.0394A| Hinc Dominus noster in Evangelio ait: « Ignem (inquit) veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? » (Luc. XII.) Qui discipulorum corda succendens, cogebat dicere: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? » (Luc. XXIV.) Hanc siquidem puellam amplecti ac diligere debemus, quae sapientiam significat senum ampliorem; non pueriles declamationes, et sapientium flosculos dialecticorum, ac verborum lenocinia, et caetera hujusmodi ex humana sapientia figmentisque poetarum: neque curas istius saeculi, aut honores hujus mundi; sed sapientia tanquam Abisac cum David, quae nunquam senescit, in nostro requiescat sinu. Impolluta enim est virginitatis perpetuae, et in similitudinem Mariae, 115.0394B| cum quotidie generet semperque parturiat, incorrupta est. Si enim Cato Romani generis disertissimus, (ut quidam doctorum protulit) centenarius jam et senex Graecas litteras nec erubuerit, nec discere desperaverit: et si certe (ut aiunt) Homerus refert quod de lingua Nestoris, jam vetuli et pene decrepiti, « dulcior melle oratio fluxerit: » et sapiens quidam Graeciae, cum completis centum et septem annis se cerneret mori, dixisse fertur, dolere quod tunc egrederetur e vita quando sapere coepisset; Plato etiam octogesimo anno, scribens mortuus est; Socrates septuaginta et novem annos in docendi scribendique labore complevit, quanto magis calescente corporis juventute, inter bella corporis, et inter incentiva vitiorum sapientiam ediscere 115.0394C| debemus, ut in senectute etiam frigescentibus membris, in sinu mentis nostrae requiescat et foveat dormiatque nobiscum, imo cibum spiritalis intelligentiae nobis ministret. Potest nimirum etiam ista mulier contemplativae vitae gestare figuram, quam omnes perfecti incredibili amore complectentes, in ejus dilectione flammescunt. « Adonias autem filius Hagith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currum et equites, et quinquaginta viros qui ante eum currerent. Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? » et reliqua. Quod autem Adonias filius David major in regnum pro patre succedere voluit, per fastum superbiae, non per virtutem disciplinae, quid significat? nisi quod Judaicus populus, qui quasi major natu filius 115.0394D| videtur esse, cum prior legem suscepit, gentilem populum qui per gratiam Dei posterior vocatus est spernens, solum se cum Domino aestimabat regnaturum. Unde et bene nomen Adoniae, qui dominator dominus interpretatur, typum expressit, qui solum se dominare cum domino arbitratus est; sed Ecclesiae populus cum vero Salomone, id est pacifico nostro, cujus ipse corpus est, per divinam ordinationem in regnum substituitur. De quo merito perfidiae major filius, id est prior populus, praecipitatus est. Hic ergo Adonias, Bethsabee interveniente, quae interpretatur filia saturitatis, Abisac Sunamiten corrumpere gestivit: quia Judaicus populus per observantiam caeremoniarum legis, quia satus et plenissimus 115.0395A| erat, veram sapientiam spiritalis sensus, quae David nostro conjuncta est, stuprare volens, non meruit ejus consortium, cujus violare appetivit immaculatum thronum. Quod autem David Salomoni filio suo praecepit de justa retributione eorum qui sibi solatio fuerunt, vel injuste nocuerunt, licet ipse patientissime eos regnans toleraret: quid melius significare potest, quam futuram retributionem judicii venturi, in qua impii pro mercede poenam perpetuam, justi autem aeternam beatitudinem percipient? In praesenti quoque tempore, patientia Dei saepe bonos tribulari atque angustiari permittit, et econtrario reprobos deliciis temporalibus et prosperitate terrena uti concedit. Quibus tamen utrisque, per judicem vivorum et mortuorum praemia certa in 115.0395B| futuro restituet, quando his qui ad dexteram ejus sunt, dicturus erit: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). » Illis autem qui ad sinistram ejus erunt, dicet: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus: et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Ibid.). »
« Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. » At vero Bethsabee, quae in Latinum transfertur filia juramenti, antiquae Ecclesiae quae et sanctis patribus sub lege constitutae fuerat, imaginem hoc in loco praetulit, de cujus stirpe verus Salomon, id est, pacificus noster, nasci promissus est.
« Et nuntiaverunt regi dicentes: Adest Nathan 115.0395C| propheta. » Nathan, qui interpretatur donum, figuram veteris prophetiae gestasse manifestum est.
« Dixitque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem. » Sadoc interpretatur justus, figuram in se gerens Domini et Salvatoris nostri, qui est verus « sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). »
« Et imponite Salomonem filium meum super mulam meam. » Mulam David, alii Ecclesiam, alii vero Synagogam propter infecunditatem, figurasse dixerunt.
CAPUT II.
« Dixitque David ad Salomonem: Tu quoque nosti quae fecerit mihi Joab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus Abner, filio Ner, et Amase 115.0395D| filio Jether, » etc. David qui praecepit Joab interfici seu Semei, figuram veteris prophetiae gestabat, quae judicavit atque praecepit, quid de inimicis Christi et sanctorum ejus, Scribis videlicet atque Pharisaeis necnon et haereticis, in futuro fieri oporteat. Sicut hoc quod David de Joab et Semei fieri praecepit, Salomon vero implevit.
« Salomon autem sedit super thronum Israel. » Salomon qui patri suo David successit, Christi figuram sine dubio gestavit: in eo scilicet quod templum aedificavit, sicut et Christus Ecclesiam: et in eo quod regnum in pace administravit, et pacem habuit secundum nomen suum, sic et Dominus Rex pacis est dictus, ac per hoc illius vocabulum illi verissime 115.0396A| congruit, per quem Mediatorem, ex inimicis accepta remissione peccatorum, reconciliamur Deo: etenim « cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Ephes. II). » Idem ipse est ille pacificus, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens inimicitias in carne sua, legemque mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem his qui longe, et pacem his qui prope: ipse in Evangelio dicit: « Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV). » His et multis aliis testimoniis Dominus Jesus pacificus esse monstratur. In sapientia quoque et divitiis atque gloria ipsius Domini Salvatoris typum gestasse non dubium est.
115.0396B| « Et ait Adonias Bethsabee: Precor ut dicas Salomoni regi, ut det mihi Abisac Sunamitem uxorem. » Adonias, dum in typo Judaeorum Christi Ecclesiam, quae est virgo incorrupta, temerare voluit, justo judicio mortem quam meruit incurrit.
« Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur pro Adonia. » Bethsabee, quae apud Salomonem pro Adonia intervenire voluit, nec tamen quippiam profuit, figuram legis hoc in loco praetendisse non dubium est: quam Judaei sibi adjutricem apud Deum esse opinantur.
« Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathot in agrum tuum. » Abiathar qui sacerdotio expulsus, non tamen occisus est, significat populum Judaeorum, quorum licet sacerdotium sit abolitum, 115.0396C| ipsi tamen propter eos qui in fine mundi ex ipsis credituri sunt, deleti penitus non sunt.
« Fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare. Misitque Salomonem Banaiam filium Joiadae, dicens: Vade, interfice eum, » et reliqua. Joab qui ad altare fugiens, jubente Salomone, ibidem interfectus est, significat Scribas et Pharisaeos, seu magistros perversi dogmatis haereticos: qui ob hoc quod proximos suos, videlicet ecclesiasticos, per insidias perimunt, sicut et ipse Joab, Abner atque Amasae fecisse legitur: ab altario fidei expulsi, perpetua morte punientur.
« David autem et semini ejus et domui et throno, 115.0396D| illius sit pax usque in sempiternum a Domino. » Hoc est, abolitis Judaeis, exstirpatisque haereticis, et omnibus Christi inimicis deletis, thronus David, id est Ecclesia, aeterna pace fruens maneat in aeternum.
« Dixitque Salomon ad Semei: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et praedixi tibi, quacunque die egressus ieris huc, et illuc, scito te esse moriturum? » Praecipitur nobis a vero Salomone, sicut et Semei a Salomone rege, ut habitemus in Jerusalem, nec unquam egrediamur ex ea. Quod si fugerit nos, id quod nobis fuerat ante subjectum, et ierit ad Allophylos, non egrediamur muros civitatis nostrae, nec sequamur fugitivorum vestigia: nedum volumus salvare fugientes, ipsi pereamus. Quin potius 115.0397A| dimittamus, ut mortui sepeliant mortuos suos (Matth. VIII): et scandalizantem oculum, manum, et pedem, dum licet, eruamus et abscindamus a nobis (Marc. IX).
CAPUT III.
« Accepit namque Salomon filiam Pharaonis regis Aegypti. » Filia Pharaonis quam Salomon in conjugio copulavit, Ecclesiam ex gentibus figurasse non dubium est.
« Apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi. Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, » et reliqua. Gratia Dei liberum hominis exquirit arbitrium.
115.0397B| « Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petiisti dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium. » Quicunque vult orationem suam ante Deum non frustrari, hoc ab eo postulet quod Salomon quaesivit, id est sapientiam et scientiam atque intelligentiam. Divitias vero et gloriam temporalem atque animas inimicorum, seu dies plurimos vitae praesentis, reproborum est quaerere, non electorum.
« Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea, longos faciam dies tuos. » Hic praecipue patet, quia sapientiam et divitias seu gloriam temporalem, etiam reprobi hic in praesenti vita habere possunt: longos vero dies, id est aeternam 115.0397C| beatitudinem, absque observatione mandatorum Dei adipisci nemo potest.
« Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem Salomonem, steteruntque coram eo. Quarum una ait: Obsecro, mi Domine, ego et mulier haec habitamus in domo una, » etc. Duae mulieres inter quas Salomon primum judicium suum exercuit, quarum una dilectione ardebat, in altera simulatio subripiebat, Ecclesiam atque haereticam pravitatem figurasse non dubium est: inter quas Dominus Jesus Christus spiritu oris sui, dum id quod justum est dirimit, unicuique quod debetur restituit. Et bene per hanc mulierem haereticorum vel Synagogae etiam impietas generatur, quae et suos nequiter nutriendo interimunt, et alienos quousque perdant, illiciendo 115.0397D| persuadent. Sed quia solent post virtutes vitia suboriri ut corda hominum tentando probentur, ne animus in culmine virtutum consistens tanquam Salomon in regno ex seipso glorietur: et hoc permittente Deo qui lucis suae illustratione illustrare dignetur. Ut ergo ea firmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat per accessum gratiae ad alta sustollitur et per recessum quid ex seipso sit probatur. Quod in ipso demonstratur, qui divinitus accepit sapientiam, et tamen post acceptam eamdem sapientiam, duarum meretricum quaestione pulsatus est. Quia nimirum saepe cum mentem nostram concessis virtutibus, respectus intimae largitatis illuminat, hanc protinus etiam lubricae 115.0398A| cogitationes turbant: ut quae sublevata immenso munere exsultat, etiam tentatione pulsata quid sit inveniat. Idcirco quid istae duae meretrices (quas praelibando tetigimus secundum quod in dictis doctorum invenimus) plenius significent, pandere decrevimus. Ait enim sacrae Historiae contextus: « Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem Salomonem, steteruntque coram eo, » et reliqua. In illo ergo judicio Salomonis, Christi figura fuit ubi mulier illa improba, plebs scilicet Synagogae vel haereticorum, verae matris, hoc est Ecclesiae, filium appetebat, quem non ut servaret, sed revera ut interimeret, cupiebat. Sed sicut, gladio dirimente Salomonis, propriae matris gemitu, verus repertus est partus, ita et spiritu Jesu Christi docente, plerumque hi qui 115.0398B| a matre seducti et capti sunt errore haereticorum, nonnunquam merentur pro semetipsis gementes, recognoscere Ecclesiam matrem. Unde et satis convenienterque apparet hanc mulierem Synagogae vel haereticorum figurasse impietatem: quae suos nequiter nutriendo interimit, et alienos quousque perdat illiciendo persuadet. Item alio modo, quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicuum est quod puer annorum duodecim contra aetatis suae mensuram, de intimo humanae naturae judicaret affectu. Unde bene admiratus est et pertimuit illum omnis Israel, quod scilicet eum manifesta non fugerent, qui tam prudenter abscondita deprehendisset. Quantum ad typicos pertinet intellectus dicente Apostolo: « Haec omnia in figura contingebant illis. 115.0398C| Scripta sunt autem de nobis, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). » Quidam Graecorum autumant super Synagogam et Ecclesiam sentiendum, et ad illud tempus cuncta referenda, quando post crucem et resurrectionem, tam in Israel quam et in gentium populo verus Salomon, id est pacificus, regnare coeperit. Quod autem adulterae et meretrices Synagoga et Ecclesia in Scripturis dicantur, nulla dubitatio est, et hoc prima fronte videtur esse blasphemum. Caeterum si recurramus ad prophetas, Osee videlicet (cap. I), qui accepit uxorem fornicariam, et generavit filios fornicarios, et deinde adulteram: et ad Ezechiel (cap. XVI), qui Hierusalem quasi meretricem arguit, quod secuta sit amatores suos, et divaricaverit omni transeunti 115.0398D| pedes, lupanarque in loco celebri exstruxerit. Animadvertimus Christum idcirco venisse, ut meretrices donaret matrimonio, et duobus gregibus unum ovile faceret medioque pariete destructo in easdem caulas oves prius morbidas congregaret. Hae sunt virgae quae junguntur in Ezechiel, et de quibus per Zachariam Dominus refert: « Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decoram, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem (Zach. XII). » Mulier quoque illa meretrix in Evangelio, quae Jesu pedes lacrymis lavit, crine detergit, et cui peccata omnia dimittuntur, manifeste significat Ecclesiam de gentibus congregatam. Haec idcirco in prima fronte replicavi, ne cui videatur incongruum 115.0399A| si meretrices dicantur, quarum una Salomonis judicio filii possessione donata est. Prudens quaerat auditor, quomodo meretrix significet Ecclesiam, quae non habet maculam neque rugam? Non dicimus Ecclesiam permansisse meretricem, sed fuisse. Nam et Simonis leprosi domo Salvator scribitur iniisse convivium. Utique non quia leprosus erat eo tempore quo habebat hospitem Salvatorem, sed quia leprosus ante fuerat. Matthaeus quoque in Catalogo apostolorum publicanus dicitur, non quod permanserit publicanus post apostolicam dignitatem, sed quod prius fuerat publicanus: « ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. VI). » Simulque considera quid dicat Ecclesia contra Synagogam calumniatricem.
115.0399B| « Ego et mulier haec habitabamus in domo una. » Post resurrectionem enim Domini Salvatoris, una de utroque populo congregata est. Et quam eleganter Ecclesia: « Peperi, inquit, apud eam in cubiculo. » Ecclesia enim de gentibus, quae non habebat prius legem et prophetas, peperit in domo Synagogae, nec egressa est de cubiculo, sed ingressa: Unde dicitur in Cantico canticorum: « Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. III). » Et iterum: « Equidem non spernentem assumens, introducam te in domum matris meae et in cubiculum ejus quae concepit me (Cant. VIII). »
« Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec. » Si consideres Pilatum lavantem manus atque dicentem: « Mundus ego sum a sanguine justi 115.0399C| hujus (Matth. XXVII). » Si centurionem ante patibulum confitentem: « Vere hic erat Filius Dei (Matth. XXVIII). » Si eos qui ante passionem per Philippum Dominum videre desiderant, haud ambigis primam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum Judaeorum, pro quo Dominus precabatur: « Pater, ignosce illis, quod enim faciunt nesciunt; » unaque die crediderunt tria millia, et alia quinque millia. « Multitudinis autem credentium erat anima una, et cor unum (Act. IV). » -- « Eramus simul, nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus. » Non blasphemantium Judaeorum, non gentilium idolis servientium.
« Mortuus est enim filius mulieris hujus nocte. » Dum enim legis sequitur observantiam et gratiam 115.0399D| Evangelii jugo Mosaicae doctrinae copulat, tenebrarum errore cooperta est. « Oppressitque eum dormiens mater sua. » Quae non poterat dicere: « Ego dormio et cor meum vigilat (Cant. V). » Media nocte consurgens, tulit filium de latere Ecclesiae dormientis, et in suo collocavit sinu. Relege totam Apostoli ad Galatas Epistolam et animadvertes quomodo filios Ecclesiae suos facere festinet Synagoga. Et dicat Apostolus: « Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV). »
« Vivum tulit. » Non ut possideret, sed ut occideret: Non enim amore fecit hoc filii, sed aemulae odio, et suum mortuum per legis caeremonias in sinu Ecclesiae supposuit. Longum est si velim per singula 115.0400A| currere, quomodo per apostolum Paulum et alios ecclesiasticos viros intellexerit Ecclesia non esse suum filium qui tenebatur in lege, et in luce cognoverit quem in tenebris non videbat. Inde jurgium ortum est, praesente rege, altera dicente:
« Filius tuus mortuus est; meus autem vivit. Altera respondente, mentiris: filius quippe meus vivit, filius tuus mortuus est. » Atque in hunc modum contendebant coram rege: tunc rex Salomon (qui manifeste Salvator accipitur secundum psalmum septuagesimum primum, cujus titulus Salomoni inscribitur, ubi nulla dubitatio est quin cuncta quae dicantur, non Salomoni mortuo, sed Christi conveniant majestati) simulat ignorantiam et humanos, pro dispensatione carnis, mentitur affectus. Sicuti 115.0400B| et in alio loco. « Ubi posuistis Lazarum? » Et ad mulierem fluentem sanguine: « Quis me tetigit? » Gladium postulat de quo dixerat, nolite putare, quod venerim pacem mittere in terram: « Non veni mittere pacem sed gladium (Matth. X). » Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam, et inimici hominis domestici ejus; et tentat naturam naturae Dominus, vultque secundum utriusque voluntatem, viventem filium in legem gratiamque dividere: non quo hoc probet, sed quo eam adarguat, et viventem non nisi per baptismum liberari ostendat. Libenter voluit dividi puerum non ut possideat, sed ut interficiat. Ecclesia quem scit suum esse libenter concedit aemulae, dum vivat saltem apud adversarium, 115.0400C| ne inter legem divisus et gratiam Salvatoris mucrone feriatur. Unde dicit et Apostolus: « Ecce ego Paulus dico vobis, quod si legem observatis, Christus vobis nihil prodest (Gal. V). » Item alio modo: Quid in hac sententia melius per matrum lactantium nomina, nisi doctorum ordo? Quid vero per earum filios, nisi discipulorum persona significatur? Nam magistri nimirum vigilantes quidem scientia sed vita dormientes, auditores suos quos per vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt facere negligunt, per somnum temporis occidunt, et negligendo opprimunt quos alere verborum lacte videbantur. Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt et habere discipulos vitae laudabiles nequeunt, alienos sibi attrahere conantur, quatenus 115.0400D| dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud judicia hominum excusent mala quae agunt: et quasi subditorum vita mortiferam tegant negligentiam. Unde et illic mulier quae filium exstinxit proprium, quaesivit alienum. Sed veram matrem Salomonis gladius invenit, quia videlicet, cujus fructus vivat, vel cujus intereat, extremo examine, ira districti judicis demonstrat. Ibi et illud est solerter intuendum quod filius vivens prius dividi praecipitur, ut soli postmodum matri reddatur. Quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex illa nonnunquam alter apud Dominum meritum, alter apud homines laudem habere permittatur. Sed falsa mater eum quem non genuit occidi non metuit, quia 115.0401A| arrogantes magistri et charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur. Invidiae enim facibus succensi, nolunt alios vivere quod se conspiciunt non posse possidere. Unde et illic perversa mulier clamat: « Nec meus sit nec istius. » Ut enim diximus, quos sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem, eos aliis invident vivere per veritatem. Vera autem mater satagit ut ejus filius saltem apud extraneam sit et vivat. Quia et concedunt veraces magistri discipulis, ut ex eorum discipulis alii quidem magisterii laudem habeant, si tamen integritatem vitae iidem discipuli non amittant. Per quae pietatis viscera, haec eadem mater vera agnoscitur omnino, quia magisterium in examine 115.0401B| charitatis approbatur et sola totum recipere meruit, quae quasi totum cessit. Quia fideles praepositi, pro eo quod ex bonis discipulis suis, non solum aliis laudem non invident, sed utilitatem eis etiam profectus exorant: ipsi et integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo examine ex eorum vita perfectae retributionis gaudia consequuntur.
CAPUT IV.
Enumeratis ergo principibus Salomonis, qui in regno ejus variis officiis deputati fuerant, seu diversis provinciis praeerant, sequitur Scriptura dicens:
« Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terrae Philistim, usque ad 115.0401C| terminum Aegypti, offerentium sibi munera, et servientium ei, cunctis diebus vitae ejus. » Et quis in hoc melius significatur quam Pacificus noster, quem praefigurabat idem Salomon? Ipse enim omnia regna terrae a solis ortu usque ad occasum, in ditione sua habet, et dominatur (Scriptura teste) « a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Eccli. XLIV). » Ipsi serviunt omnes populi, et tribus et linguae, offerentes ei scilicet munera rectae fidei et bonorum operum. « Reges, inquit, Tharsis et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI). » Quod autem subditur « cunctis diebus vitae ejus, » hoc est in saeculum saeculi, quia ipse permanebit semper, et regni ejus non erit 115.0401D| finis, ejusque potestas est aeterna, cujus anni non deficient.
« Erat autem cibus Salomonis per singulos dies triginta chori similae, et sexaginta chori farinae; decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, et caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. Ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen, quasi a Thapsa usque, etc. » Quid ergo cibus iste Salomonis significat, nisi refectionem regis nostri Jesu Christi? qui bene pascitur recta fide et operibus bonis, quae illi quotidie offeruntur ab Ecclesia catholica. Triginta ergo chori similae possunt exprimere fidem sanctae Trinitatis, 115.0402A| juxta quod in lege Domini scriptum continetur; « et sexaginta chori farinae, » profectionem bonorum operum; « decem boves pingues, » doctores decalogi; « et viginti boves pascuales, » praedicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum decalogum in se habent, cum Novum et Vetus Testamentum aequaliter praedicant, pleni dilectione Dei et proximi. « Centum arietes, » quos melius significant, quam eos qui in grege Domini bene dominantes, simul cum subditis aeternae beatitudinis gloriam consequi festinant? Venatio quoque diversorum animalium non inconvenienter accipi potest acquisitio hominum, qui ex diversis gentibus quotidie retibus Evangelii per spiritales venatores capiuntur, et in pastum Salvatoris nostri rediguntur.
115.0402B| « Habebatque pacem Salomon ex omni parte in circuitu. Habitavitque Juda et Israel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis. » Isaias quoque de Redemptore nostro ita dicit: Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis (Isa. IX), sub cujus defensione verus Juda et verus Israel absque timore ullo habitant: cum cordibus erectis ad Dominum, cuncta terrena despiciunt, nec hostium minas pertimescunt, sed in laudibus Dei jugiter perseverant, delectantes in gratia Dei et dulcedine charitatis, quam incessanter habent ad Dominum et ad proximum.
« Habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium, 115.0402C| nutriebantque eos supradicti regis praefecti. » Quid per quadragenarum numerum; nisi tempora legis priscae designantur? Quia et Moyses illam accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus Israeliticus, qui per eam instruebatur, quadraginta annis in eremo mansit. Duodenarius vero numerus praesens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. Bene quoque per quadragenarium, sive duodenarium numerum, praesepia equorum Salomonis numerantur; quia in utroque populo legali videlicet et evangelico, illi qui minus intelligentes fuerunt, ad praesepia sanctarum Scripturarum invitantur, ut pabulum ibi sacrae doctrinae acciperent, quatenus equitatui summi regis habiles fierent; « nutriebantque eos supradicti regis 115.0402D| praefecti, » cum unusquisque doctorum, sermone fidei et exemplo bonae operationis, satagit pastum illis salubrem conferre, unde subsequens Scriptura de eis dicit:
« Sed et necessaria mensae regis Salomonis, cum ingenti cura praebebant tempore suo. Hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum deferebant in locum, ubi erat rex juxta constitutum sibi. » Quia ne quid desit his qui in domo regis manent, totus ordo sanctorum praedicatorum, scribendo scilicet et loquendo laborat, ut mensa Domini abundet in copia librorum, et decentem pastum inde habeant quique fidelium.
« Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et 115.0403A| prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis, quasi arenam quae est in littore maris. Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum, et erat sapientior cunctis hominibus. Sapientior Ethan Ezraite, et Heman et Chalcal, et Dorda filiis Mahol. » Dedit itaque Deus Salomoni nostro sapientiam et prudentiam, ultra omnes homines et omnem creaturam rationabilem; de quo Joannes dicit: « Quem enim misit Deus, verbum Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Deus spiritum; Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus (Joan. III). » Et alibi ipsa Veritas dicit: « Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis 115.0403B| est (Joan. V). » Hinc Paulus apostolus ait de ipso Domino Christo: « Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quia in ipso condita sunt universa, in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium primogenitus ex mortuis: ut sit ipse in omnibus primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare corporaliter, et in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Colos. I, II). » Omnibus ergo sapientia veri Salomonis antecellit: quia multum distat inter eos qui participatione sapientiae 115.0403C| sapientes sunt, et illum qui est fons sapientiae et origo virtutum. Hinc est illud quod sequitur:
« Et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. » Quia nomen ejus praedicatur in universo mundo: nec est nomen aliud sub coelo datum hominibus in quo oporteat non salvos fieri (Act. IV).
« Locutus est quoque Salomon tria millia parabolarum, et fuerunt carmina ejus quinque millia. » Quid enim per tria millia parabolarum, nisi plenitudo fidei in lege et in Evangeliis a Christo tradita designatur? Quia dum tota multipliciter per allego riarum sensus sub mysterio Trinitatis disseritur, quasi tria millia parabolarum nuncupantur. Carmina autem ejus quinque millia per quinque sensus corporis 115.0403D| intelliguntur, quos qui in diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi quinque millia Domino carminum canit.
« Disputavit autem Salomon a cedro usque ad hyssopum. » Cedri nomine, celsitudo gloriae in electis accipitur. Unde Propheta testatur, dicens: « Justus ut palma florebit, et sicut cedrus quae est in Libano multiplicabitur (Psal. XCI). » Hyssopus autem herba est humilis saxo haerens, qua signatur humilitas Christi. Redemptor quippe noster a cedro usque ad hyssopum disputavit: quia ab alta excellentia gloriae coelestis usque ad carnis humilitatem descendendo pervenit. Siquidem et cedri nomine pravorum superba elatio designatur. Sicut et per 115.0404A| David dicitur: « Vox Domini confringentis cedros (Psal. XXVIII). » A cedro itaque Christus usque ad hyssopum disputat, quia ipse superborum corda et humilium judicat. Super ligna autem disputavit, dum in cruce pependit. Tunc enim in cedro saeculi arrogantiam judicavit. Quam etiam usque ad hyssopi humilitatem, id est usque ad crucis stultitiam, ad contemptibilem sermonem deduxit fidei. Hinc Paulus ait: « Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est (I Cor. I). » Scriptum est enim: « Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (Isa. XXIX). » Et paulo post: « Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam 115.0404B| praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I). »
« Et disseruit Salomon de jumentis et volucribus et reptilibus et piscibus. » Disseruit Salomon noster de singulis speciebus animalium: quia omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, nec est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Ipse novit omnes cogitationes hominum, ipse numerat multitudines stellarum, ipsi patet abyssus, et infernus non est absconditus coram eo. Quasi enim disputare ipsius est, cum singulorum rationem nobis proponit, et in Scripturis suis manifestat sacramenta quae fuerunt abscondita a saeculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum, et calliditatem malignorum spirituum; sicque quod malum est reprobantes, quod bonum est 115.0404C| eligamus, et ipsum sectemur semper invicem et in omnes.
« Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam ejus. » Hinc propheta Isaias ait: « Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem (Isa. II). »
115.0404D| « Aedificavit domum Domini. » Domus Domini quam aedificavit rex Salomon in Hierusalem, in figuram facta est sanctae universalis Ecclesiae, quae a primo electo usque ad ultimum qui in fine mundi nasciturus est, quotidie per gratiam regis pacifici, sui videlicet Redemptoris, aedificatur; quae partim adhuc peregrinatur ab illo in terris, partim evasis peregrinandi aerumnis, cum illo jam regnat in coelis: ubi peracto ultimo judicio, tota est regnatura cum illo. Ad hanc domum pertinent electi angeli, quorum nobis similitudo in futura vita promittitur, dicente Domino: « Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque 115.0405A| ducent uxores; neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis (Luc. XX). » Ad hanc pertinet ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, ipso attestante, cum ait: « Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II). » Quod exponens Evangelista, subjunxit: « Hoc autem dicebat de templo corporis sui. » Dicit Apostolus de nobis: « Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. VI)? » Si ergo ille templum Dei per assumptam humanitatem factus est, et nos templum Dei per inhabitantem Spiritum ejus in nobis efficimur, constat utique quia figuram omnium nostrum, et ipsius videlicet Domini, et membrorum ejus, quae nos sumus, templum illud 115.0405B| materiale tenuit; sed ipsius tanquam lapidis angularis singulariter electi et pretiosi, in fundamento fundati: nostri autem tanquam lapidum vivorum superaedificatorum, super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est super ipsum Dominum. Designat eamdem Dei domum spiritualem, etiam tabernaculum quondam factum in eremo per Moysen. Verum quia illa domus in itinere quo ad terram repromissionis veniebatur, haec autem aedificabatur in ipsa terra repromissionis et in civitate Jerusalem: illa ut de loco ad locum crebro Levitarum ministerio portata, tandem in terram promissae haereditatis induceretur; haec ut mox in patria ipsa et in civitate regia constructa, inviolabili semper fundamento consisteret: donec indicatum sibi futurum 115.0405C| coeleste munus impleretur. Potest in illa, praesentis Ecclesiae labor et exsilium, in hoc futura quies et beatitudo figurari. Vel certe quia illa solis filiis Israel, haec autem a proselytis etiam et gentibus facta est. Possunt in illa principaliter patres, et Veteris Testamenti antiquus ille Dei populus, in hac autem congregata de gentibus Ecclesia, figuraliter exprimi. Quamvis aedificium utriusque domus enucleatius spiritali sensu, excursum et labores praesentis Ecclesiae quotidianos, et praemia in futuro perennia, gaudiaque regni coelestis, et electionem primae de Israel Ecclesiae, et salutem omnium gentium, in Christo multis modis ostendatur insinuare figuris. Narrat autem historia, quia Salomon domum Domini aedificaturus, quaesierit auxilium ab Hiram rege 115.0405D| Tyri, qui erat amicus David omni tempore, et cum ipso quoque Salomone postquam regno potitus est, pacem habere jam coeperat, promptumque mox ad adjuvandum se in omnibus ejus invenerit amicum: ita ut artifices illi, et ligna et aurum, prout opus habebat, dederit. Cujus beneficii gratia Salomon ei per annos singulos plurimos tritici et olei choros in cibum domui ejus dabat. Nulli autem dubium quod Salomon, qui interpretatur pacificus, et ipso nomine et serenissimo regni sui statu, illum significet, de quo dixit Isaias: « Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. » Hiram vero, qui Latine dicitur excelse vivens, credentes ex gentibus et vita simul cum fide gloriosos, figuraliter exprimit. Neque 115.0406A| aliquid prohibet, quin Hiram (quia rex erat, regalique potentia Salomonem in aedificio domus Domini juvabat), conversos ad fidem ipsos rerum dominos typice denuntiet, quorum opera constat Ecclesiam saepius adjuvatam, ac nobiliter augmentatam, et contra haereticos, schismaticos et paganos principalibus erectam esse decretis.
« Petiit ergo Salomon in opere templi auxilium ab Hiram. » Quia cum veniens in carne Dominus, dilectam sibi domum videlicet Ecclesiam aedificare disponeret, non de Judaeis tantummodo, verumetiam de gentibus adjutores elegit: Nam de utroque populo ministros sermonis assumpsit.
« Misit Hiram Salomoni praecisa de Libano ligna cedrina et abiegna, quae in domo Domini ponerentur. » 115.0406B| Quia conversa gentilitas misit ad Dominum viros quondam et secundum saeculum claros, sed securi Dominicae increpationis, de monte suae superbiae jam dejectos et humiliatos, qui ad normam Evangelicae veritatis instituti in aedificatione Ecclesiae pro suo quisque merito vel tempore, collocarentur.
« Misit etiam artifices. » Quia conversos ad veram sapientiam philosophos, qui gratia eruditionis populis quoque regendis jure praeponerentur, Domino gentilitas obtulit: qualis fuit ipsis apostolorum temporibus Dionysius Areopagita, qualis deinceps doctor suavissimus et fortissimus martyr Cyprianus, aliique quamplurimi. Misit et aurum quod in eadem pene significatione accipitur, quia nimirum viros 115.0406C| sapientia et ingenio praeclaros ostendit: pro quibus cunctis oblationibus gentilitas a Domino dona exspectat gratiae coelestis. Convenit autem apte rebus Ecclesiae, quod auxilium operis sancti flagitans ait ad Hiram Salomon:
« Praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis, mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcunque petieris. Scis enim quomodo non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut Sidonii. Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum, super populum hunc plurimum. Et misit Hiram ad Salomonem dicens: Audivi quaecunque mandasti mihi. Ego 115.0406D| faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea: Praebebisque necessaria mihi, detur cibus domui meae. Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna juxta omnem voluntatem ejus. Salomon autem praebebat Hiram viginti millia choros tritici in cibum domui ejus, et viginti choros purissimi olei. Haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei, eratque pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo foedus. » Servi quippe 115.0407A| Hiram, qui praecidebant Salomoni cedros de Libano, doctores sunt electi de gentibus, quorum officii est, eos qui in hoc mundo rebus et gloria laetabantur, et superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad obsequium sui Redemptoris, eorum vota transferre. Cum quibus videlicet servis, erant et servi Salomonis, ac pariter memorato instabant operi; quia primi doctores ex gentibus necesse habebant ipsorum apostolorum, qui a Domino didicerant, eruditione in verbo fidei instituti: ne si absque magistris docere inciperent, magistri existerent erroris, idcirco etenim Salomon servos Hiram caedere sibi voluit ligna de Libano, quia doctiores erant servis suis ad caedendum. Sed idcirco etiam servos suos simul adesse voluit, ut ostenderent caedentibus cujus mensurae ligna fieri 115.0407B| deberent. Cujus rei figura in promptu est: quia nimirum apostoli certius verbum Evangelii, quod a Domino audiere, noverunt, sed gentiles ab errore conversi, atque ad veritatem Evangelii transformati, melius ipsos gentium errores noverant. Et quo certius noverunt, eo artificiosius hos expugnare atque evacuare didicerunt.
« Elegitque rex Salomon operarios de omni Israel, et erat indictio triginta millia virorum. Mittebatque eos in Libanum decem millia, per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis. » Ubi primo notandum, quod non frustra Salomon operarios de omni Israel elegit, neque erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri assumerentur. Quia nimirum non nunc de 115.0407C| una stirpe Aaron sacerdotes eligendi, sed de omni sunt Ecclesia quaerendi, qui aedificare domum Domini vel exemplo suo vel dicto sufficiant: et ubicunque inventi fuerint, mox in officium doctorum absque ulla personarum acceptione promovendi. Tales qui cum ad erudiendos infideles in collegium Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad caedendas in Libano templi materias, viri strenui atque electi mittuntur. Et quidem numerus triginta millium, quo iidem lignorum caesores recensebantur, potest ad eorum figuram apte referri, qui in fide sanctae Trinitatis sunt perfecti, quod doctoribus maxime congruit. Verum quia triginta millia ita erant ordinata, ut dena millia per menses singulos operi instarent, magis denarii numeri sacramentum perpendere 115.0407D| debemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda ligna in opus domus Domini mittuntur, quia quicunque doctores atque insipientium eruditores sunt ordinandi, decem praecepta legis per omnia et ipsi observare, et auditoribus suis debent observanda monstrare, sed et praemia in coelis futura, quae denario solent figurari, et ipsi sperare et auditoribus suis speranda debent semper intimare. Terni autem menses, quorum distantia singulis erat lignorum caesoribus imposita, perfectionem trium virtutum Evangelicarum typice denuntiant: eleemosynae videlicet, orationis et jejunii. Per eleemosynam namque comprehenduntur omnia quae ad dilectionem proximi explendam benevole 115.0408A| in fratres operamur. Per orationem, omnia quibus per internam compunctionem nostro Conditori conjungimur. Per jejunium, omnia quibus nos a contagione vitiorum, et illecebris saeculi observamus, ut libera mente, et corpore casto, dilectioni valeamus inhaerere semper nostri Conditoris et proximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi: Nam quia mensis plenitudine dierum lunaris circuli perficitur, recte per illum plenitudo virtutis cujusque spiritalis ostenditur, in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione, quasi luna a sole respicitur. Unus vero mensis quo ligna ad opus templi caedebant, eleemosyna est, id est opus misericordiae, qua erga salutem proximi, ut in unitatem sanctae Ecclesiae bene proficiendo perveniant, docendo, castigando, temporalia 115.0408B| commoda impendendo, vitae exempla monstrando laboramus. Duo autem reliqui menses quibus in domibus suis manere, ac suis necessitatibus sunt vacare permissi, oratio est et jejunium, quibus praeterea quae erga necessitatem fratrum foris operamur, nostrae salutis propriae curam intus conversi ad Dominum mente gerimus. Et quomodo illi solum perfecte vel suae vel fraternae salutis curam gerunt, qui se in tuitione divinae gratiae humiliter subdunt recte sequitur:
« Et Adoniram erat super hujuscemodi indictionem. » Adoniram quippe qui Latine dicitur Dominus meus excelsus, quem melius quam ipsum quem nomine imitatur insinuat, Dominum videlicet Salvatorem. Et tunc Adoniram operariis templi praeponitur, 115.0408C| ut sua provisione rite ordinet, quibus mensibus singuli ad operandum exeant, quibus denuo ad curandam domum suam redeant, cum Dominus et Salvator noster mentes sanctorum praedicatorum sua familiarius illustratione informat ad discernendum, quando oporteat aedificandi Ecclesiam opus inire, praedicando vel alia pietatis officia praestando; et quando rursum conveniat ad suam ipsorum conscientiam examinandam, quasi ad inspiciendam domum suam reverti, et hanc orationibus ac jejuniis superno inspectore ac visitatore dignam reddere.
« Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte absque praepositis, qui praeerant singulis operibus, numero trium millium 115.0408D| trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus. » Latomi dicuntur lapidum caesores, idem autem lapidum caesores quod et lignorum caesores figurate designant, hoc est sanctos praedicatores, qui mentes insipientium dolabra verbi Dei exercent, eosque ab ea qua nati sunt tortitudine ac deformitate transmutare contendunt, ac regulariter institutos unitate fidelium, aedificationis videlicet domus Dei aptos reddere curant. Quod autem et ligna et lapides in monte caeduntur, et caesa ac praeparata, utraque materies ad montem domus Domini transfertur, patet sensus, quod omnes in monte superbiae nati sumus, quicunque autem gratia Dei praeordinati sumus ad vitam, excidimur catechizando 115.0409A| et sacramenta fidei percipiendo de monte superbiae, et in montem domus Domini transferimur: quia, eruti de potestate tenebrarum, ad arcem virtutum quae est in unitate sanctae Ecclesiae pervenimus. Notandum autem, quod iidem operarii ita erant distributi; ut pars in monte lapides caederent, pars item onera portarent. Diversa namque sunt dona Spiritus, et quidam majorem dicendi ac protervos arguendi constantiam habent: quidam mitiores ad consolandos pusillanimes et infirmos sublevandos existunt: quidam utriusque virtutis munere praediti, ad opus domus Domini conveniunt. Quales fieri voluit eos quibus loquitur Apostolus, dicens: « Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes 115.0409B| (I Thess. V). » Praepositi autem qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt sacrae conditores Scripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo inscios docere et contemptores corripere, quomodo nos invicem onera nostra portare (Gal. VI), ut impleamus legem Christi, conveniat. Recte praefati operarii septuaginta millia, et octoginta millia esse perhibentur. Septuaginta millia videlicet propter sabbatismum animarum: septimus enim dies in sabbatum, id est requiem, consecratus est. Octoginta millia propter spem resurrectionis, quae octava die, id est post sabbatum in Domino praecessit, et in nobis quoque octava die simul et octava aetate futura speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti, propter fidem nimirum sanctae 115.0409C| Trinitatis, quam per sancta nobis eloquia praedicant. Quod vero pro tribus millibus trecentis praepositis, in libro Paralipomenon (II Par. II) tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus sublimium vivorum perfectionem respicit. Nam quia in senario numero Dominus mundi ornatum complevit, recte in eo perfecta bonorum solent opera figurari. Et quia sancta Scriptura cum fide veritatis, opera justitiae docet habenda, recte praepositi operum templi tria millia et sexcenti fuisse perhibentur. Nec praetereundum quod haec septuaginta millia et octoginta millia portantium onera, et latomorum cum praepositis suis, non fuere de Israel, sed de proselytis, id est advenis, qui morabantur inter eos. Scriptum namque est in libro Paralipomenon: 115.0409D| « Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta tria millia et sexcenti. Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides de montibus caederent: tria autem millia, et sexcentos praepositos operum populi, » etc. Proselyti autem vocabantur Graece qui ex aliis nationibus progeniti, in fidem et consortium populi Dei, accepta circumcisione, transierunt. Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis Israel, fuerunt de proselytis, fuerunt de gentibus. De filiis videlicet Israel triginta millia eorum qui ad praecidendas de Libano 115.0410A| cedros missi sunt. De proselytis istis, de quibus nunc locuti sumus, lapidum caesores. De gentibus Hiram ipse et servi ejus, qui cum servis Salomonis ligna caedebant de Libano. Omne igitur hominum genus per quos aedificanda erat Ecclesia, in aedificatione templi praecessit. Judaei namque et proselyti, et gentiles conversi ad veritatem Evangelii, unam eamdemque Christi Ecclesiam, sive recte vivendo, sive etiam docendo, construunt.
« Praecepitque rex ut tollerent lapides grandes, et lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos. » Fundamentum templi nullum est aliud intelligendum mystice, quam illud quod ostendit Apostolus, dicens: « Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum 115.0410B| est, qui est Christus Jesus (I Cor. III). » Qui propterea fundamentum domus Domini potest recte vocari, « quia (sicut ait Petrus) non est aliud sub coelo datum nomen hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV). » In quod fundamentum lapides grandes et pretiosi tolluntur, cum praecipui factis ac sanctitate viri, familiari mentis sanctitate suo adhaerent Conditori, ut quo firmius in illo spem suam ponunt, eo fortius aliorum vitam dirigere (quod est latitudinem parietis portare) sufficiunt. Lapides ergo qui in fundamentum templi ad portandum aedificium omne ponebantur, proprie sunt prophetae et apostoli, qui verbum et sacramenta veritatis, sive visibiliter, sive invisibiliter ab ipsa Dei sapientia perceperunt. Qui bene lapides primo quadrati ac sic 115.0410C| in fundamentum poni jubentur. Quadratum namque omne, quocunque vertitur, fixum stare consuevit. Cui nimirum figurae corda assimilantur electorum, quae ita in fidei firmitate consistere didicerunt, ut nulla occurrentium rerum adversitate, nec ipsa etiam morte a sui rectitudine possint status inclinari.
« Quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram. » Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique praecedentium sanctorum instructione et instantia, quidquid in se habent noxium et inane relinquunt: atque ante conspectum sui Creatoris, solam insitae sibi justitiae regulam, quasi stabilem quadraturae formam ostendunt. Dolaverunt autem hos lapides, non solum caementarii 115.0410D| Salomonis, sed et caementarii Hiram, quia ex utroque populo doctores fuere sanctae Ecclesiae.
« Porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum. » Giblos est civitas Phoenicis, cujus meminit Ezechiel, dicens: « Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui, senes Giblii et prudentes ejus (Ezech. XXVII), » etc. Pro qua in Hebraeo continetur Gebel sive Jabal, quod interpretatur definiens sive disterminans: quod vocabulum apte convenit eis qui corda hominum ad aedificium spiritale, quod ex virtutibus animae construitur, parant. Sic etenim solummodo suos auditores fidem et opera justitiae docere sufficiunt, dum ipsi prius sacris paginis edocti diligenter quae sit fides tenenda, quo virtutum 115.0411A| calle incedendum, certa definitione veritatis didicerint. Nam frustra officium sibi doctoris usurpat, qui discretionem catholicae fidei ignorat. Neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui docere alios regulam, quam ipsi non didicere, conantur. In aedificanda ergo domo Dei, primo sunt ligna et lapides caedendi de monte: quia eos quos in fide veritatis instituere quaerimus, primo necesse est ut abrenuntiare diabolo ac de sorte primae praevaricationis, in qua nati sunt, doceamus renascendo erui. Denique quaerendi sunt lapides pretiosi et grandes, atque in fundamentum templi ponendi, ut meminerimus abdicata conversatione priori, eorum in omnibus vitam moresque inspicere, eos nostris auditoribus imitandos proponere, quos per virtutem humilitatis 115.0411B| specialiter Domino adhaerere noverimus. Addendus est in altum paries operum bonorum, et quasi superimpositis sibi invicem ordinibus lapidum, ambulandum est ac proficiendum de virtute in virtutem. Vel certe lapides fundamento grandes, pretiosi et quadrati, primi sunt (ut supra diximus) Ecclesiarum magistri, qui ab ipso Domino verbum audiere salutis. Superpositi autem lapides ordinum sive lignorum, sequentes sunt, suo quique tempore sacerdotes ac doctores, quorum vel praedicatione ac ministerio, fabricatur Ecclesia vel ordinatur virtutibus. Quales autem colore fuerint lapides quibus factum est templum, in libro Paralipomenon aperte declaratum est, dicente David ad Salomonem, cum ei impensas templi quas praeparaverat ostenderet: « Omnem 115.0411C| pretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime praeparavi (I Par. XXIX). » Marmor autem Parium marmor candidum dicitur: quale eadem insula gignere consuevit. Unde poeta de illa: Olearon niveamque Paron sparsasque per aequor Cycladas, et crebris legimus freta concita terris.
Niveam ergo Paron dicitur, eo quod candidissimi marmor generis mittat. Est autem una de Cycladibus, quo videlicet lapide, templum fuisse factum, et Josephus insinuat, dicens: Elevavit itaque templum usque ad cameram, ex lapide albo constructum. Altitudo fuit sexaginta cubitorum, etc. Nec mysterii sensus in abdito est, cuivis etenim patet, quia marmor candidum, ex quo domus Domini constructa est, 115.0411D| mundam electorum actionem simul et conscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam designat. Quales esse voluit sapiens ille architectus, eos quos super fundamentum Christi locabat lapides pretiosos, auro argentoque redimitos: « Charissimi, inquit, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII). »
CAPUT VI.
« Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino. » Quod dicitur, in 115.0412A| anno quarto, mense Zio, ipse est enim mensis secundus regis Salomonis super Israel. Ordo sensus est, in anno quarto regis Salomonis super Israel, mense Zio, ipse est mensis secundus. Mensem autem secundum Maium dicit: namque Aprilis quo Pascha celebrabatur principium mensium, apud Hebraeos primus erat in mensibus anni. Ex quo manifeste patet, quia mox peracto pascha, coepit aedificare domum Domino, et consecratus mystica solemnitate populus, manus ad mysticum opus misit. Fit autem commemoratio egressionis ex Aegypto, quando tabernaculum aedificari coeptum est: ut admoneatur lector, quod annorum tempus, inter aedificationem utriusque domus transierit, et huic quoque summae temporis, sacramentum inesse spiritale cognoscat. 115.0412B| Quater namque centeni, et viceni, quadringentos et octoginta faciunt. Quatuor autem Evangelicae perfectioni apte conveniunt, propter ipsum Evangelistarum numerum: centum viginti, legali doctrinae, propter annos legislatoris totidem. In quo etiam numero virorum, gratiam sancti Spiritus primitiva suscepit Ecclesia: patenter ostendens quia qui lege legitime utuntur, id est qui Christi in ea gratiam cognoscentes amplectuntur, jure spiritus ejus gratia replentur, quia in charitate ejus amplius ignescunt. Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii Israel in deserto, Synagogam: per templum vero quod Salomon et filii Israel cum proselytorum et gentilium auxilio construxit, Ecclesiam gentium posse designari. Permansit autem cultus et religio 115.0412C| tabernaculi annos quadringentos et octoginta, ac sic ab eo templum aedificari incipit. Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari coepta est domus Domini, potest ad eos referri mystice, quod post expletam dispensationem Dominicae incarnationis, quae in quatuor Evangelii libris scripta est, misso de coelis Spiritu sancto, Ecclesiae structura coeperit. Et quod mense secundo coepta est, potest ad electionem gentium, quae secundo loco post Israel aedificationem in se sui suscepere Creatoris. Unde et secundus mensis in lege concessus est ad faciendum Pascha, quia immundi super animam hominis vel in via procul positi ad faciendum in primo mense pascha, occurrere nequirent. Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi super mortem animae 115.0412D| nostrae, et procul adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum pascha facere, quod in carne et sanguine agni fiebat. Celebramus autem hodie pascha, secundum quod in corpore et sanguine Redemptoris nostri, a quo quaesiti et mundati sumus, actum est. In quo autem loco templum sit aedificatum manifestius in libro Paralipomenon ostenditur, ubi scriptum est: « Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem, in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusaei (II Par. III). » Aedificatur ergo domus Domini in Jerusalem, hoc est, in visione pacis: qua dilatata per totum orbem 115.0413A| Ecclesia in una eademque fide, et veritatis catholicae societate consistit. Namque in scissura mentium Deus non est: sed « factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV). » Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Isaias ait: « Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Isa. II). » Et ipse de se in Evangelio: « Non potest, inquit, civitas abscondi super montem posita (Matth. V). » Ipse est enim mens montium, qui de terra quidem per originem assumptae carnis ortus est, sed omnium terrigenarum potentiam ac sanctitatem singulari culmine dignitatis transcendit. In quo nimirum monte civitas, sive domus Domini, constructa est: quia nisi Sion in illo radicem figat, 115.0413B| spes et fides nostra nulla est. Qui recte mons Moria, id est visionis vocatur: quia electos suos quos ad aeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita laborantes videre et adjuvare dignatur. Qui demonstratus fuerat David patri ejus. Ostensus namque erat David sicut et caeteris prophetis, venturus in carne Dominus. Bene idem locus area erat Ornan Jebusaei, quia et Ecclesia areae solet vocabulo designari, dicente Joanne de Domino: « Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam (Marc. III). » Ornan qui interpretatur illuminatus, et erat natione Jebusaeus, natione quidem gentiles significat. Hos autem eosdem illustrandos a Domino, atque in filios Ecclesiae commutandos ostendit quibus merito dicit Apostolus: « Fuistis aliquando tenebrae, 115.0413C| nunc autem lux in Domino (Ephes. V). » Jebus eadem est civitas quae et Jerusalem. Et Jebus quidem interpretatur conculcata, Jerusalem autem pacis visio. In qua quandiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est, etiam cum in ea David locum holocausti emeret. Cum vero Salomon in ea templum Domino aedificaret, non jam Jebus, sed Jerusalem vocata est. Quia nimirum gentilitas quandiu divini cultus nescia perdurabat, conculcabatur et illudebatur ab immundis spiritibus: ad simulacra muta prout ducebatur, sequens. Cum vero illam gratiam sui Conditoris respexit, continuo pacis in se et locum invenit et nomen.
« Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et 115.0413D| viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. » Longitudo domus longanimitatem designat Ecclesiae, quia in exsilio peregrinationis hujus patienter adversa quaeque tolerat, donec ad patriam quam exspectat, perveniat. Latitudo insinuat charitatem, qua dilatatio sinu mentis non solum amicos in Deo, sed et inimicos diligere gaudet propter Deum: donec veniat tempus, quando sive ad pacem suam conversis, sive funditus omnibus exstinctis inimicis, cum solis gaudeat amicis in Deo. Altitudo spem denuntiat futurae retributionis, cujus intuitu libenter infima quaeque, sive quae demulcent, sive quae adversantur, contemnit: usque dum utrisque transcensis, sola mereatur videre bona Domini in 115.0414A| terra viventium. Ubi notandum quod triginta cubiti altitudinis, non usque ad tectum templi, sed usque ad coenaculum inferius pertingebant. Namque in libro Paralipomenon aperte scriptum est, quod altitudo centum viginti cubitorum erat. De quo post haec dicturi sumus.
« Porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis juxta mensuram latitudinis templi, et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. » Templum namque erat conversum ad orientem, sicut et tabernaculum. Habebatque ostium porticus ab oriente, contra ostium templi, juxta quod historicus Judaeorum Josephus apertissime docet: ita ut sol aequinoctialis oriens, directis radiorum suorum lineis, per ostia tria porticus videlicet, 115.0414B| et templi et oraculi, arcam testamenti perfundere posset. Quia vero templum sanctam Ecclesiam designat, porticus quae erat ante templum, et propior lucem solis accipere solebat, quid apertius quam illam ejus partem, quae Dominicae incarnationis tempora praecessit, typice denuntiat? In qua sunt patriarchae et prophetae, qui orientem huic mundo solem justitiae primi susceperunt, et nascenti in carne Domino testimonium, sive vivendo, sive praedicando, sive nascendo, sive etiam moriendo, praebuerunt. Ostium vero templi Dominus est: quia « nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum (Joan. XIV). » Et sicut alibi dicitur: « Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). » Ostium porticus sermo est propheticus, qui quasi recto calle 115.0414C| ingredientes, in ostium templi perducebat: quia gratiam Domini Salvatoris qua mundum erat redempturus, aperte praedicabat. Factura ergo porticus tota fideles illius temporis significat. Ostium vero in porticus doctores qui caeteris lucem vitae januamque intrandi ad Dominum pandebant, exprimit. Et bene unum ostium propter consonam in omnibus sanctis fidem, ac dilectionem veritatis. Quae videlicet porticus, juxta latitudinem templi viginti cubitis longa erat, quia nimirum antiqui justi per longanimitatem devotae mentis, desiderabant venire ad dilationem Ecclesiae, in charitate Dei, quae est in Christo Domino nostro.
« Fecitque in templo fenestras obliquas. » Fenestrae templi doctores sancti sunt et spiritales quique 115.0414D| in Ecclesia, quibus mente excedentibus, Deo arcana secretorum coelestium specialius caeteris videre conceditur. Qui, dum ea quae in occulto vident, publice fidelibus pandunt: quasi suscepto lumine solis, fenestrae juncta templi penetralia replent. Unde bene caedem fenestrae obliquae, id est intus latiores fuisse perhibentur: quia nimirum necesse est, ut quisquis jubar supernae contemplationis vel ad momentum perceperit, mox sinum cordis amplius castigando dilatet, atque ad majora capessenda solerti exercitatione se praeparet.
« Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. Tabulatum 115.0415A| quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis: et medium tabulatum, sex cubitorum latitudinis: et tertium tabulatum, septem habens cubitos latitudinis. » Haec tabulata in Evangelio ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templi vocantur. Sed et Jacobum fratrem Domini apostolum, in pinnaculum templi, unde ad populum concionaretur, levatum esse legimus. Utrum autem moris fuerit doctoribus, ut his sedentes tabulatis ad circumstantem inferius turbam fecerint sermonem, nusquam scriptum invenimus. Patet vero ratio sacramenti, quia tabulata haec tria totidem fidelium gradus, conjugatorum videlicet, continentium et virginum designant, distinctos quidem altitudine professionis, sed societate fidei et veritatis ejusdem, 115.0415B| omnes ad domum Domini pertinentes, eique fixa mente inhaerentes. Ubi pulchre dicitur, quia tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis, medium sex, tertium septem. Supernum ergo tabulatum erat caeteris angustius, medium superno latius, sed infirmo erat factum angustius. Quia nimirum altior professio virtutis arctiorem debet vitam tenere vivendi. Singula autem tabulata habebant in circuitu latera, id est turriculas, ne facile quis in eisdem tabulatis consistens sive residens, posset ad inferiora decidere: quod Ochoziae regi contigisse in Samaria legimus. Quae nimirum latera non incongrue quotidiana divinae protectionis erga nos munimina designant. De quibus Psalmista: « Immittet, inquit, angelum Dominus, in circuitu timentium eum, et 115.0415C| eripiet eos (Psal. XXXIII). » Ascendit quidem in coenaculum Ochozias rex Samariae, qui se a domo David separaverat, sed per cancellos decidit. Quia et si haeretici, sive schismatici, aliquam bonae actionis arcem conscendere videntur, quia tunc compagem Ecclesiasticae unitatis non habent, quasi patentibus et non solitis laterum praesidiis, semper ad vitiorum infima relabuntur, dum divino destituti auxilio, suae pertinaciae fastu intereunt. Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sunt affixa, declaratur cum subditur:
« Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi. » Trabes ergo quae intrinsecus domum muniebant et ornabant, tantae erant longitudinis, ut capita eorum forinsecus 115.0415D| prominerent: in infimo quidem ordine cubitorum septem, in medio sex, in supremo quinque, atque in eisdem capitibus, earum tabulata componerentur, nequaquam muris templi infixa, sed juxta muros trabibus, quae de muris exierant, superposita. Quid itaque per trabes domus, quae tabulata portabant, nisi praedicatores sancti sunt typice designati? qui dum ipsi sublimem atque honorabilem in Ecclesia Dei locum tenent, infirmiores quosque ac fragiles, suis praedicationibus ab infirmorum appetitu sustollunt, atque ad coelestia desideranda ac speranda suspendunt: suis etiam intercessionibus, ut in coeptis persistant, adjuvant. Legimus autem in libro Paralipomenon, quod trabes templi, sicut et caetera ejus interiora, 115.0416A| fuerint auro vestitae. Quod ita factum esse non dubium est, ut illae trabium partes, quae intus in templo erant, aureis essent laminis tectae. Quae vero foris apparebant, hae minimae deauratae ipsam cedri speciem formamque cunctis ostenderent, in qua tamen imposita sibimet tabulata, gestabant. Quod ergo extrinsecus eminebat trabium, vitam sanctorum quae nobis in terris innotescere potuit, designat. Quod intus in templo deauratum fulgebat, claritatem illam qua in coelesti patria in aspectu sui gaudent Creatoris, figurate denuntiat.
« Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis, aedificata est, et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur. » Haec ad illam Ecclesiae 115.0416B| partem, quae post hujus saeculi labores et certamina, ad aeterna praemia meruit introduci, proprie pertinent. Ibi etenim perfecti solummodo, et immaculati atque ab omni labe iniquitatis castigati, ingrediuntur. Non enim intrat in illam civitatem aliquid coinquinatum, faciens abominationem et mendacium, sicut in Apocalypsi scripsit Joannes, « ubi malleus et securis et omne ferramentum non auditur (Apoc. XXI), » quia hic tundimur adversitatibus, et disciplina veritatis exercemur, ut illic locis juxta meritum congruis disponamur, et castigatione cessante, solo amoris glutino (quo ad invicem copulemur) uno impleti spiritu perfundamur.
« Ostium lateris medii in pariete erat domus dextrae, et per cochleas ascendebant in medium coenaculum, 115.0416C| et a medio in tertium. » Quidam hunc locum male intelligentes, putant ostium templi a meridie fuisse, non attendentes, quia si hoc significare voluisset, Scriptura non ita diceret: « Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae; » sed ita potius simpliciter: Et habebat domus ostium ad meridiem. Nunc autem longe aliud significat: Pars namque domus dextrae latus templi meridianum dicitur, in cujus parte orientale ostium erat in ipso angulo factum juxta terram, in quod introeuntes, statim ad altiora gradatim ascendebant, habentes viam ascensus per ipsa parietis interiora, donec ascenderent ad medium coenaculum, et a medio pervenirent ad tertium. Nec dubitandum, quamvis hoc Scriptura non dicat quia sic ascendentes 115.0416D| creberrimas habebant a meridie fenestras, quarum luce per omnia et sine offensione iter agerent: qui nimirum locus, proprie ad corpus Dominicum quod de virgine sumpsit, respicit. Ostium namque lateris medii in parte erat domus dextrae, quia defuncto in cruce Domino, unus militum lancea latus ejus aperuit. Et bene in parte domus dextrae, quia ad dextrum ejus, latus a milite apertum sancta credit Ecclesia. Ubi apto etiam verbo usus est Evangelista (Joan. XIX), ut non diceret, « percussit latus ejus, » aut « vulneravit, » sed « aperuit, » videlicet quasi ostium lateris medii, per quod nobis iter ad coelestia panderetur. Denique ita subjunxit: « Et continuo exivit sanguis et aqua. » Aqua scilicet, qua abluimur 115.0417A| in baptismo, et sanguis quo consecramur in calice sancto. Per hoc namque ostium nobis est ascensus in medium coenaculum, et a medio in tertium, quia per fidem et mysteria nostri Redemptoris, de praesenti Ecclesiae conversatione, ad requiem animarum post mortem ascendimus, rursumque de requie animarum (adveniente die judicii) ad immortalitatem quoque corporum, quasi in tertium coenaculum, sublimiori profectu penetrabimus, ex quo in magna amborum, et corporis videlicet et animae beatitudine, perpetuo vivamus. Quo quidem iter invisibiliter agebatur, ita ut soli hoc qui intraverant nossent, quamvis ipsum ostium etiam foris positi viderent: quia nimirum actus in hoc saeculo, et celebrationes sacramentorum, etiam reprobi possunt 115.0417B| intueri, verum arcana fidei intimae gratiam dilectionis, nullus (nisi qui per haec Domino duce ad coelestia scandit) agnoscit. « Qui enim dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II). » Notandum sane quod triginta cubiti altitudinis, de quibus supra legitur, usque ad medium coenaculum addebantur, quousque porticus quae erat circa templum ab austro, et aquilone, et occasu, tectum perveniebat, ut Josepho narrante didicimus. Denique usque ad supremum templi tectum, alii sexaginta cubiti numerabantur, et sic tota altitudo domus juxta librum Paralipomenon (II Par. III) in centum viginti cubitos consummata est. Porticus quoque quae erat ante frontem templi ad orientem, juxta fidem praefati voluminis, eamdem cubitorum 115.0417C| summam in altitudine habebat: qui videlicet liber, illas de quibus praediximus porticus circa templum, cellaria vocat et cubicula. « Dedit autem, inquit, David Salomoni filio suo descriptionem porticus templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in abditis, et domus propitiationis (I Par. XXVIII). » Ubi etiam exteriorum domorum, quae erant extra atrium sacerdotum in circuitu templi, fecit mentionem, cum protinus adjunxit: Necnon et omnium quae cogitaverat, atriorum et exedrarum per circuitum, in thesauris domus Domini, et in thesauris sanctorum. Quod autem omnis altitudo templi centum viginti fuit cubitorum, ad idem sacramentum respicit. Quod ex primitiva Hierosolymis Ecclesia, post passionem, resurrectionem, 115.0417D| et ascensionem Domini in coelos, in hoc numero virorum, gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque, quae ex septem et octo constant, solent nonnunquam ad significationem referri vitae, quae nunc in sacro baptismo geritur animarum fidelium: perficietur autem in fine saeculi, resurrectione corporum immortalium. Ipsa autem quindecim, in trigonum ducta, id est cum omnibus suis partibus annumerata, centum viginti efficiunt: quapropter apte numero e centenario et vicenario, magna electorum beatitudo in futura vita designatur. Apte etiam in hoc tertium domus Domini coenaculum consummatur: quia post praesentes fidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum, plena totius Ecclesiae 115.0418A| felicitas in resurrectionis gloria complebitur
« Et aedificavit domum et consummavit eam. Texit quoque domum laquearibus cedrinis. » Laquearia quid sunt? Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et ornata, ab inferiore parte trabibus affiguntur: et quia ter geminae altitudinis domus Domini facta erat, terna nimirum habebat laquearia. Quid autem aptius per laquearia quam sublimiores quosque in sancta Ecclesia justos significari credamus? Quorum opus et doctrina cunctis in exemplo proposita, quasi longius in alto praeeminent, quosque suis intercessionibus et exhortationibus animos infirmorum, ne in tentationibus deficiant, protegunt. Quae nimirum laquearia recte cedrina esse describuntur. Cedrus namque arbor 115.0418B| est imputribilis omnino naturae, odoris jucundi, aspectus nitidi, serpentes accensa nidore fugans ac perimens. Quae universa perfectis quibusque conveniunt, quorum insuperabilis est patientia, fama virtutum eximia, praesentia cunctis gratissima, in bonis auctoritas, ad revincendos, confutandosque eos qui veritati resistunt, constantissima: qui et in hac vita et in futura, singulari prae caeteris sanctis eminentia, fulgent.
« Et aedificavit tabulatum super omnem domum, quinque cubitis altitudinis (Deut. XXII). » Loriculas significat, quae in supremo domus tecto per circuitum erant factae, ne quis ad altiora perveniens, repente laberetur ad ima: quod in omni domo, quam quisque aedificaret, Moyses fieri praecepit: « Cum aedificaveris, 115.0418C| inquiens, domum novam, facies murum tecti per circuitum; ne fundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio et in praeceps ruente (Deut. XII, 8). » Haec autem tabulata sive loriculae supra sunt latera vocata: ubi, cum dictum esset,
« Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi. » Continuo subjunctum est, « Et fecit latera in circuitu, » in quibus nimirum lateribus intelligimus divina esse praesidia designata, quae nos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro ad superiora nitentes, quotidie ne deficiamus adjuvant. Bene autem hoc supremum tabulatum in tecto domus Domini quinque cubitis altum esse memoratur, quia nimirum ita nos in illa patria divinae 115.0418D| praesentiae claritas adimplet, ut nihil aliud visus noster, nihil auditus, nihil olfactus, nihil gustus, nihil tactus dulce habeat, nisi diligere Dominum Deum nostrum ex toto corde, tota anima, tota virtute diligere et proximum tanquam nosmetipsos (Matth. XXI; Deut. VI). « Et operuit domum lignis cedrinis. » Supremum ipsum domus tectum dicitur, id est, tabulatum illud, quod supremis trabibus superpositum erat. Non enim habebat templum culmen in superioribus, sicut nec tabernaculum, sed erat aequale quomodo omnibus in Palaestina et Aegypto domus aedificantibus facere moris est. Idipsum autem hoc tabulatum, quo operta est domus, quod et laquearia designat, id est, eximios quosque 115.0419A| in resurrectionis gloria viros, et singulari sanctitate, ad ipsum virtutis apicem pervenientes: de quorum uno dicitur: « Inter natos mulierum, non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI); » cujus hic compar est magnitudinis si scire vis, audi quid Patri ipsius angelus ait: « Et ipse praecedet ante Dominum, in spiritu et virtute Eliae (Luc. I). »
« Et aedificavit parietes domus, intrinsecus tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia operuit lignis cedrinis intrinsecus. » Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita: nam forinsecus tanto nitore lapis ipse, de quo facta fuerat, fulgebat, ac si calculo esset candido tecta. Juxta sensus vero mysticos, parietes templi sunt fidelium populi, ex quibus 115.0419B| sancta universalis consistit Ecclesia, quorum dilationem per orbem, latitudo designat parietum: spem vero et intentionem omnem ad coelestia erectam, longitudo. Vel certe altitudo parietis quae ex ordinibus lapidum super invicem positis constat praesentis statum Ecclesiae significat, ubi electi super fundamentum Christum omnes aedificati, sibi invicem in ordine, per temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes, legem Christi, quae est charitas, adimplent. Dum enim qui nunc a praecedentibus erudiuntur magistris, rursum ipsi alios erudiunt, quasi super invicem positis ordinibus, quique lapidum vivorum in domo Dei, sic ab aliis fixa constantia portantur: ut ad portandos alios et ipsi sufficiant, usque ad ultimos qui in fine mundi nascituri sunt justos, qui 115.0419C| quasi in summo domus Dei cacumine locati, docentur quidem et portantur ab aliis. Sed quos doceant, quorumve fragilitatem tolerent, ipsi non habent. Qui videlicet parietes intrinsecus tabulatis cedrinis operiuntur, cum corda fidelium amore virtutum redundant. Sicut enim cedri natura perfectos homines (ut supra docuimus) typice denuntiat: ita etiam locis opportunis celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem perfectionem venitur, non immerito designat. Teguntur autem omnia lignis a pavimento domus, usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia: cum electi a primis fidei rudimentis, usque ad perfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum patriae coelestis, a bonis insudare non desistunt operibus cum a primis justis usque ad ultimos in consummatione 115.0419D| saeculi, omnes virtutibus student, quarum merito vere valeant protestari, quia « Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II). » « Et texit pavimentum domus tabulis abiegnis (II Par. II). » Hoc quomodo factum sit, plenius in libro Paralipomenon explicatur, ubi scriptum est: « Stravit quoque pavimentum templi, pretiosissimo marmore decore multo (II Par. III, 6). » Unde patet quia tabulas abiegnas quibus pavimentum tegeret, nequaquam in terra posuit, sed primo illud marmore praetexit, ac deinde tabulas marmori superposuit, ac tertium his duobus auri vestitum superaddidit, ut in sequentibus legitur. Sicut autem latitudo parietis, in altum exsurgens, atque usque ad laquearia perveniens, 115.0420A| profectus virtutum quibus electi ad regnum coeleste perveniunt, vel certe ipsos electorum choros, sibimet per tempora varia succedentes, significant: ita aequalitas pavimenti concorditer eorumdem humilitatem, qua in temporali vita adhuc positi, socialiter invicem charitate dictante conversantur, non immerito demonstrat. Quod videlicet pavimentum pretiosissimo erat marmore stratum decore multo. Idemque marmor in hoc tabulis tectum abiegnis, quia nimirum vita justorum primo fidei firmitate praemunienda in corde, ac deinde spiritualium virtutum latitudine adornanda est in opere: alioquin quid utilitatis habebat decus marmoris pretiosissimi lignorum tabulis obtectum, si non mysticum aliquid tacite signabat? hoc est bonorum amplitudinem operum, fortitudine 115.0420B| fidei intemeratae suffulciendam docebat. Abies vero propter altitudinem sui, et robur diu durabile, mentem electorum infima quaeque desideria spernentem, et coelestium contemplationi semper intentam, virtute quoque patientiae singulariter excellentem, non incongrue demonstrat. Auri autem laminae marmori ac tabulis abiegnis superpositae, ipsa est latitudo charitatis, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I), quae, sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris eximior virtutibus in templo Dei singulari luce refulget.
« Aedificavit quoque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora, et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. » Posteriorem 115.0420C| partem templi, occidentalem dicit: ab ortu enim solis ingressum habebat templum, et ab occasu domum interiorem, hoc est Sanctum sanctorum ingrediebatur. Quod autem tabulata quae interiorem domum ab exteriore separabant, a pavimento usque ad superiora esse dicuntur aedificata, non usque ad laquearia (quae triginta cubitis erant in sublime a pavimento suspensa, ut supra jam dictum est), sed tantum usque ad cubitos viginti altitudinis, ut in sequentibus aperte legitur, intelligendum est: reliquum vero erat super haec tabulata apertum et inane usque ad laquearia, cubitorum decem altitudinis, et cubitorum viginti longitudinis, juxta latitudinem domus: per quam nimirum januam fumus incensorum de altari thymiamatis solebat in Sancta sanctorum ascendere 115.0420D| atque ad arcam Domini operiendam penetrare. In qua distinctione domus Domini patet figura mysterii: et Apostolo exponente (Hebr. IX) luce clarior est, quia prior domus in quam semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie piis insistentes operibus, Domino sacrificia laudis offerimus. Interior vero domus quae ad posteriorem partem templi erat facta, ipsa est promissa nobis vita in coelis. Exterior quidem haec conversatio nostri exsilii: interior vero est quae in praesentia Regis summi, ubi perpes beatorum et angelorum et hominum solemnitas agitur. Unde ea bene merito servo dicitur: « Intra in gaudium Domini (Matth. XXV). » Sed haec posterior est tempore, 115.0421A| quia post hujus saeculi labores ad illius ingressum perducimur. Tabulata autem quae utramque domum ab invicem dividunt, ipsa sunt claustra coeli, quorum nobis apertionem quotidie suspiramus: et quantum Dominus donaverit, pia semper instantia, donec aperiantur et intrare liceat, pulsamus. Ubi etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittitur, apertam tamen habemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum, eleemosynarum, jejuniorum, caeterorumque operum bonorum thymiamata, praemittamus. Hinc est enim quod parietibus cedrinis domus interioris aedificata, januam habet in superioribus per totum, ubi fumus incensorum intraret, quia oculi Domini aperti sunt super domum ejus nocte ac die, et aures ejus in orationes servorum 115.0421B| suorum intendentes, et hoc per totam latitudinem diffusae per orbem. Ecclesiae altare namque thymiamatis, quod in domo quidem exteriori, sed prope ostium stabat domus interioris, typus fuit perfectorum, qui carne quidem adhuc in mundo retenti, sed omni desiderio sunt ad coelestia suspensi: et velut incenso thure, fumum ascendentem in Sancta sanctorum emittunt, quia superno amore flagrantes, crebris orationum vocibus, aures sui pulsant auctoris. Apertaque late janua fumus incensorum in superioribus venit: quia quanto mundiores quique in terris, et quasi viciniores coelesti patriae commorantur, tanto citius cuncta quae poscunt, accipiunt. Bene autem interior domus viginti cubitis longa facta est, propter mysterium scilicet geminae dilectionis 115.0421C| (de quo et supra diximus), quae in hac interim vita ex parte maxima electorum mentes illustrat, sed in illa patria cessantibus aliarum virtutum operibus, sola perpetuo regnat.
« Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. » Diximus ipsum templum pro foribus oraculi praesentis Ecclesiae typum gessisse. Unde recte quadraginta fuit cubitorum, qui numerus saepe in significatione ponitur praesentis fidelium laboris, quomodo quinquagenarius, in significationem futurae quietis et pacis. Denario namque numero continentur praecepta, quorum observatione ad vitam pervenitur. Denario aeque significatur ipsa, quam desideramus et pro qua laboramus, vita perennis. 115.0421D| Quadratus vero est mundus, in quo pro acquirenda eadem vita certamus. Unde Psalmista congregandam Ecclesiam de gentibus praevidens, aiebat: « De regionibus congregavit eos a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari (Ps. CXVI, 2, 3). »
« Sed et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas suas, juncturas fabrefactas, et caelaturas eminentes. » Diximus de cedro quod insuperabilem virtutum venustatem signaret: quo nimirum ligno omnis domus Domini intrinsecus vestiebatur, cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt. Habetque domus in tabulis cedrinis tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cum iidem electi sese ad invicem pulcherrima charitatis copula connectuntur: ita ut cum innumera sit 115.0422A| multitudo fidelium, unum tamen cor, unam habere animam, pro communis fidei ac dilectionis societate, merito dicantur. Namque tornaturae, quae juncturis tabularum apponebantur, ut unum ex omnibus fieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus adinvicem fraternitas sancta copulatur, atque in unam Christi domum toto terrarum orbe componitur. Quae etiam domus habet caelaturas eminentes, cum opera virtutum sancti nequaquam occulto tegunt, sed manifesta expressione foris omnibus quales sint ipsi, quid agant, in exemplum vivendi proferunt. « Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete. » Et lapides parietis sive pavimenti, et tabulae et aurum, sanctorum in Ecclesia vitam omnia designant. Sed ea utique distinctione, 115.0422B| cum pariter ponuntur, ut lapides vivi sint sancti, fortitudine fidei in una eademque regula sibimet agglutinati. Tabulae cedrinae sive abiegnae sunt sancti latitudine variarum virtutum secundum donationes Spiritus sancti, in una eademque fide sibimet alterutrum connexi. Auri laminae sunt sancti supereminentem scientiae charitatem habentes, hujusque fulgore gratissimo adinvicem congaudentes. Quae tria beatus Apostolus una sententia complexus est, dicens: « Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides quae per dilectionem operatur (Gal. V). » Fidei namque invictae lapis figuram tenuit: cedrus actionis odoriferae: aurum, transcendentis omne dilectionis. Vestiturque lapideus paries tabulis cedrinis, cum 115.0422C| professio fidei bonis ornatur operibus, ne otiosa judicetur esse, aut mortua. Verum quia lex in lapide scripta, doctrina vero Evangelii per lignum est Dominicae passionis confirmata: unde et populus ille lapide circumcidebatur in praeputio, nos signo crucis consecramur in fronte. Possunt non incongrue parietes templi lapidei, sive pavimentum pretiosissimo marmore stratum, eorum qui in lege fideliter ac perfecte vixerunt, typum tenere; tabulae vero cedrinae sive abiegnae, Novi Testamenti justos indicare, qui volentes post Dominum venire, abnegant semetipsos, et sumpta cruce sua quotidie, sequuntur illum. Et quo utriusque temporis justos communis gloria supernae manet retributionis, lapidibus 115.0422D| ac lignis pretiosis tertia est species aurearum adjuncta laminarum. Nec contrarium debet videri, quod supra diximus, porticum quae erat ante templum, antiquorum figuram gestare fidelium: ipsum vero templum, eorum qui post incarnationis Dominicae tempus in mundum venerunt. Porro domum interiorem, regni coelestis gaudia, quae utrisque justis dantur figurare. Nunc autem dicamus parietes lapideos antiquum Dei populum, tabulata cedrina novum, aureas laminas utriusque in coelis praemia designare: cum idem parietes templi et in porticu, et in ipso templo, et in Sanctis sanctorum pari fuerint modo, de lapidibus et lignis et auro compacti. Multiplex namque est in diversis rebus earumdem repetitio figurarum. Sed et hoc dicendum, quia fuerunt 115.0423A| et in lege et ante scriptam legem: plurimi qui legaliter Domino deservirent, non occidentes, non fornicantes, non furtum facientes, non falsum testimonium contra proximum loquentes, honorantes patrem et matrem, et diligentes proximos sicut seipsos, hi ad parietes porticus lapideos pertinebant. Fuerunt alii, qui majori perfectione relictis mundi negotiis, et assumpta cruce sua, sequebantur Dominum: quod Apostolus scribit: « Ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis egentes, angustiati, afflicti quibus dignus non erat mundus (Hebr. XI). » Hi qui ante manifestata tempora Evangelii, vitam duxere evangelicam, 115.0423B| non aliter atque ante ingressum templi, tabulata cedrina in porticu fulgebant. Quos utrosque quia idem regnum coeleste communiter (quamvis in mansionibus discretis) recipit, quasi porticus templi, post lapides et cedrum, intrinsecus est auro cooperta. Sunt in hoc tempore perplures qui legalibus contenti praeceptis (quae supra commemoravimus) sufficere sibi credunt tantum, si ad vitam venire mereantur. Sunt alii, qui ad perfectionem non desides, venditis quae habent omnibus sequuntur Dominum, memores promissi illius, quod talibus in resurrectione non solum vitam, sed et specialem praedixit honorem esse tribuendum: « Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestis suae, sedebitis 115.0423C| et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). » Hi ad parietem templi albo de lapide factum, illi figuraliter ad cedrina pertinent tabulata: utrique praemia a Domino perpetuae lucis, quasi auri laminas quibus decorentur exspectant. Sunt in aditis lapides pretiosi, sunt tabulae ligni aromatici, utraque auro cooperta, quia et illi qui in lege Domini immaculati ambulaverant, et qui gratiam Evangelii perfecte susceperant, pariter aeterna vita perfruuntur.
« Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. » Hoc superius praeoccupando expositum est, quia videlicet interior domus secreta patriae coelestis, arca foederis Dominum salvatorem, in quo solo 115.0423D| foedus pacis apud Patrem habemus, designaret, qui post resurrectionem suam ascendens in coelum, carnem quam de virgine sumpserat, in Patris dextera collocavit.
« Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et triginta cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis. » Quod dicitur viginti cubitos altitudinis parietem significat cedrinum, qui oraculum, id est, Sancta sanctorum ab aede exteriori segregabat, sicut et supra diximus. Oraculum vero ubi erat arca habebat vicenos cubitos in longitudine, et latitudine et altitudine, id est, per quadrum: quia in superna illa patria ubi regem in decore suo vident oculi sanctorum, sola charitatis divinae ac 115.0424A| fraterna negotia per omnia fulgent: quod sequentibus quoque verbis astruitur, cum dicitur: « Et operuit illud atque vestivit auro purissimo. » Quod est aperte dicere, quia superna moenia civitatis gratia charitatis implevit. « Sed et altare vestivit cedro. » Altare dicit thymiamatis quod erat ante oraculum. De quo paulo post subinfertur: « Sed et totum altare oraculi texit auro. » Unde intelligi datur, quod idem altare de lapide quidem fuerit factum, et cedro vestitum, ac deinde auro coopertum: significat autem typice perfectorum vitam justorum, qui quasi in vicinia oraculi sunt positi, quia desertis infimis delectationibus de solo regni coelestis ingressu, curam omnem impendunt. Unde bene in hoc altari non carnes victimarum, sed sola incendebantur 115.0424B| thymiamata, quia tales adhuc peccata carnis, et illecebras cogitationum in se mactare opus habent; sed tantum orationum spiritualium et coelestium desideriorum odoramenta, per ignem interni amoris in conspectu sui Conditoris offerunt.
« Domum quoque ante oraculum vestivit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis. » Domum ante oraculum, praesentis Ecclesiae typum tenere diximus, ubi ita Redemptoris nostri amore flagramus, ut necdum ipsum videre facie valeamus ad faciem. Unde apte domus haec auro quidem purissimo cooperta; sed interposito erat medio pariete ab oraculo secreta. Oraculum namque vocatur, cum vel divina hominibus vel angelica allocutio cum secretorum quorumque revelatione conceditur. Unde bene oraculum 115.0424C| in aditis, hoc est in interiori domo factum est, quia superna patria, et angelorum nobis visio atque allocutio, et ipsa Dei praesentia revelabitur. Domus ergo ante oraculum auro tecta est, quia perfecti quique justi in hac vita, ubi necdum palam de Patre audire, id est necdum palam Patrem videre queunt, fidem et opus justitiae divino ornant amore: per quem plenam Dei cognitionem mereantur attingere. Laminae auri quibus operta est domus, operationes sunt multifariae pietatis, quas in obsequium vel sui Creatoris, vel fraternae necessitatis, amor castus exhibet. Clavi aurei quibus erant affixae laminae ipsa sunt praecepta claritatis, per quae in exercitio studioque virtutum ne deficiamus, donante Christi gratia, continemur. « Unde bene de eisdem clavis 115.0424D| in libro Paralipomenon scriptum est: Sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent (II Par. III). » Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum, et gratia Spiritus sancti, et requies aeterna figurari. Et quinquagenorum erant siclorum clavi singuli, quibus laminae auri affigebantur in parietibus domus Domini. Quia nimirum verba coelestia, quibus in amore bonorum operum proficimus et conservamur, veniam nobis promittunt peccatorum, gratiam sancti Spiritus et sabbatismum in futuro pollicentur aeternum. Et hi quidem sunt clavi dilectionis. Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et necdum ad perfectionem pervenientes, illecebras 115.0425A| vitiorum carnaliumque voluptatum mortificant. Illi videlicet sermones veritatis, quorum institutione carnem nostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis docemur: quas habere desiderabat Propheta, cum ait: « Confige clavis a timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII). » Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis dilectionis: « Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII). »
« Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur. Sed et totum altare oraculi texit auro. » Deaurata est quippe porticus ante templum, quia Patres Veteris Testamenti Deo per charitatem placuerunt. Deauratum est ipsum templum, quia eadem ipsa « charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum 115.0425B| sanctum qui datus est nobis (Rom. V). » Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola charitas regnat. Sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est charitas, videtur. Ibi eo certius, quo ipse mediator Dei et hominum, qui solus paternorum est conscius secretorum, velut arca Testamenti semper aspicitur. Quod autem coenacula quoque tecta sunt auro, ad eumdem sensum respicit. Sicut enim interior domus sancta sanctorum ubi erat arca, internam sanctorum vitam in conspectu sui Conditoris et Redemptoris significabat, juxta illud Psalmistae: « Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum (Psal. XXX): » ita coenaculo in alto, eamdem vitam, hoc est in coelis esse, et non in hoc mundo designat, dicente Apostolo: « Quae sursum 115.0425C| sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Col. III). »
« Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis. » Cherubim, sicut propheta Ezechiel aperte declarat, angelicae dignitatis vocabulum est, numeroque singulari cherub dicitur, plurali cherubim. Unde aperte in figuris, cherubim qui erant in oraculo facti angelica ministeria quae Conditori suo in coelis semper assistunt, possunt intelligi. Qui recte de lignis olivarum facti esse perhibentur, quia nimirum virtutes angelicae gratia Spiritus sancti, ne unquam ab amore Dei arescant, unctae sunt. Decem autem sunt cubitorum altitudinis: quia denario vitae aeternae struuntur, habentes 115.0425D| inviolatam in se sui Conditoris imaginem servatam, perpetuae sanctitatis ex justitia et veritate, quam prima in conditione perceperunt. Denarius namque decem obolis constat, et continere in se nomen regis et imaginem consuevit. Quapropter et figurae regni coelestis aptissime congruit, ubi et angeli sancti ad imaginem sui Conditoris ad quam facti sunt semper manent, et electi homines imaginem quam peccando amiserant recipiunt.
« Quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera, id est decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alae alterius summitatem. » Alae cum in sanctorum hominum figura ponuntur, virtutes significant eorum, quibus 115.0426A| ad coelestia semper volare, atque in his conversationem delectantur habere. Cum vero in significationem angelorum ponuntur alae, quid aptius quam gratiam demonstrant perpetuae et indefectivae felicitatis eorum, qui semper in coelestibus in ministerio sui persistunt auctoris? Vel certe quia levitate spiritalis naturae sunt praediti: ita ut ubicunque voluerint statim quasi volando perveniant, et hic cum alis figurati, et prophetis sunt cum alis ostensi. Bene autem dicitur quia « quinque cubitorum fuerit ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera, » quoniam virtutes angelicae legem Dei quae in quinque libris descripta est, indefessa devotione custodiunt: diligendo videlicet Dominum Deum suum ex omnibus viribus suis, et proximos 115.0426B| tanquam seipsos. « Plenitudo enim legis charitas est (Rom. XIII). » Proximi autem eorum, et ipsi adinvicem, sunt angelici spiritus, et homines electi eorum aequi concives. Cherub unus et utraque ala, ejusdem mensurae perhibetur: quia videlicet eadem ipsa devotione qua sese alterutrum in Deo diligunt, nostram quoque ad se ascendentium societatem desiderant. Sicque simul alae decem cubitos complent, cum in geminae charitatis exhibitione, angeli de Conditoris sui praesentia laetantur.
« Decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum: et similiter cherub secundus. » Duo erant facti cherubim, propter consortium 115.0426C| ejusdem de qua loquimur charitatis significandum, quia minus quam inter duos charitas stare non potest. Unde et Salvator binos ad praedicandum discipulos mittere curavit, ut tacite doceret eos qui verbum fidei praedicarent, virtutem dilectionis ante omnia esse tenendam. Uniusque mensurae et operis erant duo cherubim, quia disparilitas voluntatum sive cogitatuum in superna patria nulla est: ubi una omnes eademque Dei praesentis visione et gloria illustrantur.
« Posuitque cherubim in medio templi interioris. Extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant. » Manifestum 115.0426D| est ex his quae praedicta sunt, quare cherubim in medio templi interioris sint positi: quorum habitatio est semper in coelis. Extendebant autem alas cherubim quasi ad volandum, quia spiritus angelici semper habent animum ad obsequium divinae voluntatis paratum. Quod vero ala una tangebat parietem, et ala cherub secundi alterum parietem, ad illam charitatis administrationem quam nobis exhibent angeli pertinent. Quod alae alterae in medio templi se invicem contingebant, eam dilectionis gratiam qua se alterutrum complectuntur exprimit. Bene autem sequitur.
« Texit quoque cherubim auro, et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis 115.0427A| et torno. Et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete et egredientes; sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque, et duo ostia de lignis olivarum. Et sculpsit in eis picturam cherubim et palmarum species, et anaglypha valde prominentia, et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas et caetera auro. Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos, et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. Et sculpsit cherubim, et palmas, et caelaturas valde eminentes, operuitque omnia laminis aureis opere 115.0427B| quadro ad regulam. » Et reliqua. « Texit, inquam, cherubim auro, » quia et naturam eorum Conditor immortali claritate sublimavit, et mentem vera dilectionis atque humilitatis luce replevit. Notandum sane quod Moyses, dum tabernaculum faceret, fecit et duos cherubim aureos quos posuit in propitiatorio quod erat super arcam. Salomon autem addidit alios duos multo majores quos in templo poneret, sub quorum alis arcam in medio poneret, cum propitiatorio et cherubim prioribus. Sicque factum est, ut in tabernaculo quidem essent cherubim duo, in templo autem quatuor: ad unam vero eamdemque significationem utrique pertinent. Sed repetitum est ut typice doceretur, quia multiplicata post incarnationem dominicam Ecclesia, latius esset de 115.0427C| gentibus sublimitas coeli civium pandenda: qui sic Conditorem decollato sibi munere beatitudinis collaudant, ut de nostra quoque ereptione ad eamdem beatitudinem introductione congaudeant. Extendunt enim alas adinvicem super arcam, cum ad laudem Domini Salvatoris referunt bonum omne quod acceperunt. Extendunt alteras alas ad parietes oraculi, cum sanctos etiam homines secum videre laetantur, eosque quo volunt alarum suarum summitatibus tangunt, quos consortes atque imitatores fuisse in hac vita suae puritatis exsultant. Duos autem aeque parietes alis suis tangunt, quia fideles utriusque populi, Judaei scilicet et gentilis, possessores secum habent aulae coelestis: non quod in illa patria distinctio localis inter utrumque populum, sed 115.0427D| quia major fiat festivitas internae beatitudinis, de consortio adunatae in Deo fraternitatis. Extendunt ergo cherubim ad utrumque parietem oraculi alas suas, quia laetantes in coelesti patria justos utriusque plebis, visione quoque suae gloriae ad laudem sui Creatoris excitant. Non solum de illorum quos secum intus habent hominum justorum felicitate laetantur agmina coelestia, verum etiam nostri qui foris adhuc positi de profundis ad Dominum clamamus, curam gerunt sedulam. Unde bene de eisdem cherubim in libro Paralipomenon scriptum est: « Ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum. » Quia nos ab hujus aerumna peregrinationis ereptos, ad suum desiderant 115.0428A| pervenire consortium. Sic ergo pedibus stant erectis: sic alas suas auro tectas ad oraculi parietes extendunt, ut facies habeant ad domum versas exteriorem, quia sicut angeli suam perpetuo innocentiam conservant, sic de animarum sanctarum in coelis beatitudine congaudent, ut eis quoque quos in terris adhuc peregrinari conspiciunt electis opem ferre non desinant: donec et illos ad coelestem patriam introducant. Omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Possunt etiam per duo cherubim duo Testamenta figurari. Qui nimirum cherubim in oraculo sunt facti; quia in consilio divinae provisionis nobis utique inaccessibili atque incomprehensibili, ante saecula dispositum est quando 115.0428B| et qualiter, quibusve auctoribus, sacrae Scripturae conderentur. De lignis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientiae tribuunt, juvante flamma charitatis Dei, qui per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris. Decem cubitis sunt alti, quia per observantiam decalogi legis Deo serviendum praedicant, quia Deo fideliter servientes, denario remunerandos esse regni perpetuitate ostendunt. Geminas habent alas, quia Testamentis sui Conditoris per aspera aeque ut prospera indefesso suis auditoribus animo gradiendum esse demonstrant. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera, quia in omni labentium rerum varietate, sancti universos sui corporis sensus, in obsequium sui Conditoris extendunt. Et unum opus erat in 115.0428C| duobus cherubim, quia utriusque Testamenti scriptores, una eademque castitate operis et charitatis devotione Domino serviebant, una et consona Domini voce ac fide praedicant. Alae igitur cherubim interiores super arcam se invicem constringebant, quia Testamenta pari de Domino attestatione consentiunt. Item alis exterioribus iste unum parietem, ille alterum contingebant, quia Vetus Testamentum proprie antiquo Dei populo scriptum erat. Novum vero nobis, qui post incarnationem dominicam ad fidem venimus. Et secundo parieti, hoc est septentrionali recte comparamur, quibus post frigora ac tenebras idololatriae, lucem veritatis agnoscere datum. Versas habent facies cherubim ad exteriorem domum, quia nostri gratia qui adhuc foris stamus, 115.0428D| neque reipsa, sed spe salvi facti sumus (divini sunt libri conditi. quia scriptores eorum jam regnantes cum Deo, illum collaudant in coelis, curam nostrae gerunt salutis, proque nostris erratibus apud ejus pietatem interpellant). « Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno. » Omnes parietes templi per circuitum, omnes sanctae Ecclesiae populi sunt, quibus super fundamentum Christi locatis, totius ambitum orbis replevit. Coeptumque fidei aedificium, quotidie nova membrorum suorum progenie, quasi lapidum pretiosorum appositione, superaugmentare non desistit. Qui nimirum parietes variis caelaturis sculpuntur, cum alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum 115.0429A| eumdem Spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia curationum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII). Et ut ad illas veniamus, quas omnes habere valemus virtutes, « charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, benignitas, bonitas, fides, modestia, continentia (Gal. V) » et caeteri fructus spiritus, quid nisi caelaturae sunt parietum templi? quia ornatus sunt mentium populi Dei. Sculpuntur iidem parietes et ad patiendum, cunctaque promittunt, dicentes ex animo per singula quae occurrunt: « Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII); » et: « Paratum cor nostrum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psallam 115.0429B| in gloria mea Domino (Psal. CVII). » Sculpuntur torno, cum intantum virtutibus operam impendunt, ut ab harum tramite nullis circumstantium rerum contrarietatibus, nullis possint blandimentis averti. Quia enim tornatura caeteris artibus velocitate praecellit, et ipsa sibi regulam qua sine errore opus perficiat servat: apte per hanc pia sanctorum vita signatur, quae et parata est semper ad obsequium divinae voluntatis: et hoc absque diverticulo errandi complere, longo virtutum didicit usu exercitata. « Et fecit cherubim in eis et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete et egredientes. » Cherubim namque in parietibus templi fecit Salomon, cum electos suos Dominus ad regulam Scripturarum sanctarum (in quibus est multitudo scientiae) 115.0429C| vitam suam dirigere donat. Cherubim facit, cum eos in hoc mundo castitatem angelicae conversationis, pro modulo suo docet imitari: quod maxime vigiliis ac laudibus divinis, dilectione sincera Conditoris et proximi geritur. Palmas facit, cum memoriam aeternae retributionis eorum mentibus infigit: ut eo minus ab arce justitiae labi queant, quo mercedem justitiae semper ante oculos habeant. Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit. Verbi gratia, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam. « Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. » Intrinsecus et extrinsecus, in oraculo et in ipso templo significat. Texit ergo Salomon 115.0429D| pavimentum domus auro intrinsecus et extrinsecus, quia rex noster pacificus et angelos atque animas justorum in coelis perfecte ac plenarie dono dilectionis, a caeterorum mortalium visione secrevit. « Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque, et duo ostia de lignis olivarum. » Quod primo dixerat, fecit ostiola de lignis olivarum, hoc ipsum videtur apertius explicare voluisse cum adjunxit: et duo ostia de lignis olivarum. Unus quippe erat ingressus oraculi, sed idem ingressus duobus ostiis claudebatur. Rursumque reseratis eisdem aperiebatur, sicut etiam templum. Sicut porticus ante templum, unum non amplius habebat introitum. Certi utique causa mysterii, quia 115.0430A| « unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV). » Unus in saeculum praesens per baptisma, unus in regnum coeleste per opera fidei est sperandus introitus. Nam quod unus esset ingressus oraculi, testatur hoc inferius de arca scriptum: « Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum, foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem. In arca autem non erat aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israel cum egrederentur de terra Aegypti (III Reg. VIII), etc. » Ubi patenter (ni fallor) ostenditur quod unus erat ingressus oraculi: et hic e regione factus arcae, quae in medio ejusdem stabat oraculi. 115.0430B| Cujus ingressus ostiola per significationem multifarie possunt accipi. Nam et angelicos spiritus quorum ministerio inhabitationem patriae coelestis introducimur, aptissime designant. Et apostolorum aeque, apostolicorumque virorum, quibus claves regni coelorum sunt datae, tenent figuram: qui accepta a Domino potestate ligandi atque solvendi, et dignos intra regni januam admittunt, et contumaces, impuros ac superbos, excommunicando, sive anathematizando, ab ingressu vitae perennis climinant. Sed et opera justitiae, quorum merito ad regum coeleste pervenitur, recte per ostia (per quae in Sancta sanctorum pontifex ingrediebatur) possunt typice designari: juxta hoc quod in libro Sapientiae scriptum est: « Custoditio autem legum consummatio incorruptionis 115.0430C| est: incorruptio autem facit esse proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum (Sap. VI). » Quibus omnibus apte congruit, quod eadem ostiola de lignis fiunt olivarum, quia nimirum et angeli et homines perfecti, fructu misericordiae et operibus lucis, sese in domo Dei gloriosos exhibent: imo omnes electi per arma lucis et pietatis aditum sibi patriae coelestis aperiunt. Duo autem sunt ostiola, sive quia Deum ac proximos diligunt et angeli et omnes sancti, neque ullus januam vitae, nisi per geminam hanc dilectionem poterit intrare: sed utriusque populi fidelibus, et Judaei scilicet et gentilis, eadem vitae janua reseratur. Postes angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula coeli recipit, sed et corporibus immortali 115.0430D| gloria praeditis, in judicio suas fores aperit. « Et sculpsit in eis picturam cherubim et palmarum species et anaglypha valde prominentia, et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas et caetera auro. » Anaglypha Graece, quae Latine dicuntur caelaturae: quia virtutum operibus (quae per totum orbem Ecclesia in sanctis suis ac perfectis exercet) illi praecipue, quibus fidelium cura commissa, et claves regni coelorum sunt datae, omni debeant solertia insistere, ut quantum gradu praeeminent caeteris, tantum et merito praecellant bonae actionis. Habent namque in se picturam cherubim sculptam, cum angelicam in terris vitam (quantum mortalibus possibile est) et mente imitantur et opere. Habent palmarum 115.0431A| species, cum dona supernae retributionis fixa semper intensione meditantur. Palma namque manus victricis ornatus est. Habent anaglypha valde prominentia, cum certissima bonorum operum documenta, et quae nemo in sinistram partem interpretari ullatenus valeat, cunctis sese intuentibus ostendunt. Et haec omnia sunt auri laminis operta, cum (sicut saepe dictum et semper dicendum est) caeteris virtutem floribus specialius in magnis Ecclesiae membris, fulgor supereminet amoris. His ostiolis etiam velum fuisse additum Verba dierum narrant: « Fecit quoque velum, inquit, ex hyacintho, purpura, cocco et bysso, et intexuit ei cherubim (II Par. III), » quod decoris quidem gratia factum est, ut inter parietes deauratos etiam holosericum fulgeret. Sed in 115.0431B| ejusdem mysterii, cujus et ostiola, congrua significatione, ante arcam atque ingressum oraculi appensum, ut sicut ostiola congruis horis aperiebantur, licet velum revelaretur quoties advenirent, quibus in Sancta sanctorum esset ingrediendum. Hujus ergo veli sedula revelatio, secundum legem apertionem significat regni coelestis, quae nobis per incarnationem Domini et Salvatoris nostri donata est. Unde et baptizato eo, coeli aperti sunt, ut ostenderetur quia per baptisma quod nobis ipse consecravit, januam patriae coelestis deberemus ingredi. Et moriente illo in cruce, idem velum scissum est medium, a summo usque deorsum, ut aperte doceretur, quia figurae legales jam tunc ad fidem venissent, ac veritas Evangelii arcanaque coelestia et ipse coeli ingressus, non adhuc 115.0431C| prophetandus ac figuraliter significandus: sed jamjamque esset proxime omnibus aperiendus, qui ab initio mundi usque ad id temporis in fide veritatis de mundo transierunt. Bene idem velum, sub quo in oraculum intrabatur, ex hyacintho, purpura, cocco et bysso factum esse, ei quoque Cherubim intexti esse memorantur. Hyacinthus quippe qui coeli colorem imitatur, supernorum desideriis apte comparatur. Purpura, quae sanguine conchiliorum conficitur, et sanguineam ipsam praefert speciem, non immerito sacramentum Dominicae significat passionis: quod nos intueri crucem nostram portando debemus. Cocco, quod rubeo colore flammescit, congrue virtus exprimitur amoris. De quo mirantes dixere qui cum Domino ambulaverant discipuli, « Nonne cor nostrum 115.0431D| ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis scripturas? (Luc. XXIV.) » Byssus quae de terra virenti germine nascitur, et longo artificum exercitio nativum exuit virorem, atque ad albentem perducitur speciem, congrue castigationem carnis nostrae insinuat: cujus quasi humorem ingentem exsiccari jubet Apostolus, dicens: « Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus (Colos. III). » Ad quantam vero candoris gratiam hanc velit perduci, alias ostendit, dicens: « Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem: 115.0432A| rationabile obsequium vestrum (Rom. XII). » Intexuntur cherubim eidem, quod quatuor eximiis coloribus conficitur, cum universa quae pie agimus, a venenatis daemonum telis, per angelica praesidia, Domino donante, protegimus. Intexuntur vero cherubim, cum in bonis quae agimus, multitudine scientiae indesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina: et ne forte a virtutum calle aberremus, horum intuitu continuo vestigia nostra regimus. « Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos, et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. » Sicut ingressus oraculi quo ad arcam Domini cherubimque perveniebatur, introitum significat regni coelestis, quo ad visionem nostri Conditoris 115.0432B| supernorumque civium nos introduci speramus ac desideramus: ita introitus in templum, primordia nostrae structurae ad Deum conversionis, quando in praesentem Ecclesiam ingredimur, typice demonstrat. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad speciem. Unde apte postes hujus introitus quadrangulati sunt facti, sive propter quatuor sancti Evangelii libros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur, seu propter totidem virtutes principales, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam, quarum veluti fundamine quodam firmissimo, omnis bonorum actuum structura innititur. Prudentia est namque qua discimus quid nos agere, qualiter vivere deceat. Fortitudo, per quam ea quae agenda didicimus, implemus. Quas uno versiculo virtutes Propheta 115.0432C| breviter complectitur, dicens: « Dominus illuminatio mea et salus mea (Psal. XXVI). » Illuminatio videlicet, ut quae agere debeamus, doceat; salus vero, ut ad haec nos peragenda confirmet. Temperantia est qua discernimus, ne plus aut minus justo, prudentiae sive fortitudini operam dare inveniamur; et quia quisquis prudentia ac fortitudine temperanter utitur, absque ulla contradictione justus esse probabitur. Virtus quarta post prudentiam, fortitudinem, et temperantiam, justitia sequitur. Duo ostia quae in hoc ingressu facta sunt, dilectio est Dei et proximi. Quae bene altrinsecus facta esse dicitur, quia ad invicem respiciunt, adeo ut una sine altera nequaquam possit haberi. « Omnis enim qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit 115.0432D| eum qui genuit, diligit eum qui natus est ex eo (I Joan. V). » Et sicut iterum dicitur: « Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? (I Joan. IV.) » Unde recte ostium exterius dilectio fraterna, interius est dilectio intelligenda divina, quia illa prior tempore, haec divinitate sublimior. Et per illam ad hanc intratur, quia in amore proximi dicitur, qualiter amari Conditor debeat. Notandum sane quod in ingressu oraculi, duo quidem fuisse ostia dicuntur; sed haec duplicia fuisse non dicuntur. In templi vero, id est domus prioris introitu, ita erant duo ostia, ut duplex esset utrumque. Quia nimirum in praesenti Ecclesia, talem nos ingredi ac ducere vitam necesse 115.0433A| est, in qua dilectionem Dei et proximi per fidem et operationem, per patientiam et benignitatem servemus. In futura autem vita ubi Deum et proximos in lucae aeternae beatitudinis videbimus, eamdem utique dilectionem gemina, absque ullo prorsus labore, imo in magna multitudine divinae dulcedinis fruemur. Unde apte introitus interioris domus, duo quidem ostia: sed haec simplicia habebat. Non enim ibi fides necessaria est, ubi ea quae nunc credimus ac speramus omnia manifesta luce videbimus. Non labor operum necessarius, ubi mercede perpetua eorum quae hic laboramus donabimur. Non necessaria patientia, ubi nemo adversi aliquid irroget. Non munificentia benignitatis, ubi nemo indiget, opus est. Haec de ostiorum figura pro modulo nostro, sequentes 115.0433B| patrum vestigia disseruimus. Verum juxta formam ipsius operis, decori gratia provisum est, ut in uno eodemque templi ingressu, duo essent ostia. Necesse etenim erat parietes domus, quae centum viginti cubitos habebant in altitudine, nonnullos etiam grossitudinis cubitos habere, in cujus nimirum grossitudinis extrema parte ostia erant affixa, ita ut aequale parieti esset ostium utrumque, et sive intus, sive foris templum quisque positus ostium inspiceret, unus ei per omnia paries esse videretur. Similiter et cedrinus paries cum vicenorum in longitudine et altitudine esset cubitorum, non parvam et ipse debuit habere grossitudinem. Quapropter et hujus ingressu duo facta sunt ostia, ut videlicet ab utroque latere, hoc est, et intus et foris aequale parieti ostium pateret: 115.0433C| et quo per easdem picturas ostiorum quas et paries habebat, veraciter unus per omnia et continuatim extentus paries videretur: unum decoris gratia praetendens, aliud ministerii, dispensationem praefigurans. Quod vero de scriptis templi ostiis sequitur, « Et sculpsit cherubim et palmas et caelaturas valde eminentes, operuitque omnia laminis aureis, opere quadro ad regulam: » quia nimirum eadem arcana fidei, spei et charitatis, quae sublimes quique ac perfecti sublimiter capiunt, quaeque omnes electi plene divina visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur: quatenus sacris initiati mysteriis, quandoque etiam ad capienda ea quae pie credidere, perveniant.
115.0433D| « Et aedificavit rex Salomon atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. » De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus tacere videtur. Verum in verbis dierum utriusque fit mentio, ubi ita scriptum est. « Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica quae texit aere (II Par. IV). » Atrium vero interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et levitae in eo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum. Sed ab oriente ejusdem templi, erat ingressus multo longius a templo, quam a caeteris tribus plagis secretus: quia nimirum in ea plaga, id est in facie templi, fiebant ministeria sanctorum, ibi altare aeneum ad ostias 115.0434A| Domino offerendas, ibi decem luteres ad lavandas easdem hostias, ibi mare aeneum erat positum ad lavandas manus pedesque sacerdotum. Habebat autem hoc atrium trecentos cubitos altitudinis (ut Josephus narrat) quatenus ab ingressu templi caeteros prohiberet, et solis sacerdotibus hoc licere significaret. Eratque ei janua ad orientalem plagam, ad quam usque populus hostias suas et sacrificia inferebat, inde suscipienda a sacerdotibus atque ad altare proferenda. De exteriori vero atrio, quod Verba dierum basilicam grandem vocant, ita scribit Josephus: Extrinsecus autem hujus templi, aliam aedificavit aulam quadranguli schemate factam. Erigens maximas porticus atque latas, et portas excelsas et amplas per quatuor mundi partes in eo continens, quarum singulae 115.0434B| ad unumquemque ventum quatuor angulis attendebant, ubi aureas januas collocavit. Et paulo post: In hoc ergo sacrarium, omnes populi quibus purgatio et observatio legitimorum inerat introibant. Has vero porticus, Cassiodorus Senator, in pictura templi quam in Pandectis posuit (ut ipse in Psalmorum expositione commemorat) triplici ordine distinxit. Primum videlicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte per quadrum. Secundum, eodem modo extra intimas porticus, undique versum in gyro. Extremum, similiter ex omni latere priorum porticuum in circuitu. Sicque templum triformi aedificiorum praesidio, ab omni erat parte munitum: facto pavimento sub divo, inter aedificia singula de marmore et parietibus domorum interioribus, hoc 115.0434C| est, eis qui ad templum respiciebant factis in columnis, exterioribus vero solidis. Sicque fiebat, ut omnis structura templi per graduum esset varietatem rationabiliter distincta. Namque in Sancta sanctorum ingrediebatur pontifex, in ipsum templum sacerdotes purificati: in atrium sacerdotum, sacerdotes purificati: et non purificati una cum levitis et cantoribus: in intimum atrium basilicae majoris viri Judaei purificati stantes et orantes sub divo, si serenum esset: si tempestas, in porticus proximas sese recipientes. In exterius atrium mulieres viduae purificatae. In extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerant ex gentibus usque ad sextum purificationis diem, haec ut in pictura Cassiodori distincta reperimus breviter annotare curavimus: 115.0434D| rati eum ab antiquis haec Judaeis didicisse, neque virum tam eruditum voluisse exemplum legendi proponere, quae non ipse prius vera esse cognovisset. Haec sunt loca, quorum meminit supremus graduum psalmus, qui ita incipit: « Ecce nunc benedicite Domino omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIII). » In his porticibus Jeremias et prophetae alii, in his Dominus et apostoli, verbum populo praedicabant. In horum aliqua Dominus sedebat docens, quando a tentantibus Pharisaeis mulier illa adultera judicanda oblata est (Joan. VIII). In his invenit vendentes et ementes oves, boves et columbas: hosque cum suis mercimoniis eliminavit e templo (Matth XXI). Et his 115.0435A| Petrus et Joannes claudum invenientes sanarunt, ac secum ingredientes interius adorandum duxerunt (Act. V). In his orabat omnis multitudo populi, quando incensum ponenti Zachariae angelus ad altare thymiamatis apparuit, eumque de praecursoris Domini nativitate perdocuit (Luc. I). Non autem haec atria cum porticibus suis aspectum templi de longe aspectantibus abscondere potuerunt: quia locus in quo templum erat situm, multum sublimior erat, quam ubi fundatae porticus fuere. Nam sicut Josephus scribit, extremae atriorum fabricae, cum in quadringentis cubitis essent erectae tantum ad verticem usque montis in quo templum aedificatum est, pervenerunt. Haec quidem de structura templi studioso lectori credidimus intimanda, verum in eis quaecunque Scriptura 115.0435B| sacra referre commodum duxit, figuras mysteriorum quaeramus, caeteris pro historiae cognitione simpliciter utamur. Aedificium ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in sancta Ecclesia et sublimium vitam exprimit virorum, eorum videlicet qui et excellentia virtutum Domino appropinquare, et aliis verbo atque opere ducatum solent ostendere salutis. Sacerdos namque ab eo Latine nomen accepit, quod sacrum praebere dicatum minoribus debeat: quo nomine in Scripturis mystice non solum altaris ministris, episcopi videlicet et presbyteri, sed et omnes utique censentur qui altitudine rectae conversationis ac doctrinae salutaris eminent, nec sibimetipsis tantummodo, sed et pluribus prosunt: qui dum corpora sua hostiam viventem, sanctam, 115.0435C| Deo placentem exhibent (Rom. XII), sacerdotis tale profecto ministerium spiritualiter exercent. Neque enim episcopis solum et presbyteris; verum omni Ecclesiae loquebatur apostolus Petrus cum ait: « Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. » Cujus honore dignitatis, etiam antiquus populus Dei erat insignitus, dicente ipso ad Moysen (Exod. XIX): « Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel. » Et paulo post: « Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. » Basilica vero grandis quae erat atrium sacerdotum, in quo omnis populi multitudo adorare, sive ad verbum audiendum confluere solebat, carnalium in sancta Ecclesia vitam moresque figuraliter insinuat. Qualibus 115.0435D| dicit Apostolus: « Et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. » Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate multo major est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus. Sed quantum numero praestant, tantum succumbunt merito. Unde apte basilica haec grandis etsi plurimos capit, non eos tamen in interiora templi deaurati, non ad altaris officium, non in ipsum saltem atrium sacerdotum intromittit: quia carnales quique atque infirmi adhuc in Ecclesia, etsi ob meritum castae fidei ac pietatis Domino devotae ad electorum sortem pertinent, longe tamen abest ut illis 115.0436A| aequentur, qui cum fiducia proloquuntur. Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis (Rom. XV). Et iterum: « Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV). » Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostias suas ad usque hujus januam deferebat, susceptas a sacerdotibus, atque in altari oblatas, oculis prosequebatur. In ipsum etiam templum cum aperiebatur intuitum suum a longe dirigebat, nec tamen atrium sacerdotum intrandi facultatem habebat. Verum de inferioribus clamabat ad Dominum, quia nec carnalium in Ecclesia simplicitas a Domino despicitur, quando fideliter ea quae valent illi voto pietatis 115.0436B| offerunt. Dirigunt enim visus a longe in templo Dei, cum vitam sublimium discere, et admirari sedulo gaudent: et quos virtutis imitatione sequi nequeunt, piae venerationis complectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum in altari igne sacro sanctoque consumi: quia magnorum opera cognoscunt a Domino per Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino pro illis, dum bona quae praevalent operantes, majorum ac doctorum, et confirmantur exhortatione et intercessione Domino commendantur. Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandos, cum sanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi abundant, summae mercedis intuitu, Domino tribuunt admonente 115.0436C| ac dicente: « Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). » Bene atrium sacerdotum tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri aedificatum esse memoratur. Tres quippe ordines sunt lapides politorum, fides, spes, charitas. Et recte politorum, quia certa necessaria est dicendi solertia qua quisque quomodo credere, quid sperare sive diligere debeat dignoscat, unus autem ordo lignorum cedri ipsa est bona operatio, ac sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus superadjectione, fides, spes, charitas, vera esse non valet. Dictum namque est saepius, quod ligna cedri propter odoris gratiam et imputribilem suae naturae potentiam, perseverantiam famamque pie designant 115.0436D| actionis. At hoc atrium usque universi conscendunt electi, qui fide, spe, dilectione atque opere Deo placere appetunt: hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere suis auditoribus possint: « Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi (I Cor. IV): » gloriantur et dicunt: « Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia? (I Cor. VI.) »
« Anno quarto fundata est domus Domini, in mense tertio, et in anno undecimo mense Bul, ipse est mensis octavus, perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus, aedificavitque eam annis septem. » Patet allegoriae sensus, quare domus Domini aedificata sit annis septem, 115.0437A| quia nimirum sancta Ecclesia, toto hujus saeculi tempore, quod septem dierum circuitu peragitur, ex electis constituitur animabus? et in fine saeculi suum quoque crementum ad finem ipsa perducit: vel certe, septem annis aedificatur, ob significationem gratiae spiritalis, per quam Ecclesia solum ut sit Ecclesia percipit; septem quippe dona Spiritus sancti enumerat Isaias, sine quibus nemo vel fidelis effici, vel fidem servare, vel merito fidei, ad coronam potest pervenire justitiae. Quod autem in octavo anno et in octavo ejus mense, perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus, ad futurum saeculum diemque judicii, pertinet: quando ad tantam jam perfectionem sancta Ecclesia perveniet, ut quod ei amplius addici possit inveniri non possit: 115.0437B| habebit enim tunc quod pius ille desiderator supplex a Domino quaerebat, dicens: « Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis (Joan. XIV). » Sed non contemnenda nascitur quaestio, quomodo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo, et in universis utensilibus, cum in sequentibus legatur mense septimo dedicationem esse ejus completam. Neque autem credibile est quod septem quidem annis templum aedificaverit Salomon, octavo mense octavi anni perfecerit, sed usque septimum annum novi mensis dedicationem perfecte distulerit. Unde potius verisimile videtur domum septem annis ac septem mensibus aedificatam, ita ut eodem mense septimo dedicationis sit celebrata solemnitas, ac die vicesimo tertio ipsius mensis (ut Verba dierum 115.0437C| narrant) populos Salomon ad tabernacula sua dimiserit. Sicque post unam septimanam adveniente mense octavo, perfecta inventa sit domus Domini, et operibus videlicet ejus in universis, et ipsa dedicatione prius completa. Nisi forte putandum est, praedicto templo aliquid adhuc utensilium in ministeria ejus additum fuisse: utque ad ingressum octavi mensis, accelerante rege, ut omnino mense septimo (qui erat totus solemnis) templum dedicaretur: atque ita verum reperiatur utrumque et templum videlicet octavo mense in opere suo atque utensilibus perfectum, et in ipso septimo mense dedicatum.
CAPUT VII.
115.0437D| « Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyra, filium mulieris viduae ex tribu Nephthali patre Tyrio, artificem aerarium, plenum sapientiae, et intelligentiae et doctrinae ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus. » Et hoc mysterii gratia factum est: artifex quippe Tyrius quem adjutorem Salomon sui assumpsit operis, electos de gentibus verbi ministros significat. Qui videlicet artifex pulchre dicitur quia filius erat mulieris viduae de Israel, in qua persona solet nonnunquam praesentis temporis Ecclesia figurari: pro qua vir suus, videlicet Christus, morte gustata resurrexit, atque in coelos ascendens, eam interim peregrinantem a 115.0438A| se, reliquit in terris. Non autem laborandum in explanando, quomodo hujus viduae filii sancti sunt praedicatores, cum omnes electi se filios fateantur Ecclesiae, cum etiam de eis praedicatoribus Novi Testamenti, specialiter ei promittatur, dicente Propheta: « Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV). » « Fecit autem Hiram omne opus Salomonis. » Quia nimirum doctores sancti, dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus utique Dei operantur. Quoniam illis loquendo foris viam veritatis aperiunt, quos intus illustrando ipse ad viam praeordinavit aeternam. « Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit (I Cor. III). » -- « Fecit hoc opus ex aere, » quia illis committere verbum quaerit 115.0438B| doctor strenuus, qui hoc pie suscipere ac perseveranter custodire desiderant, quique etiam aliis praedicando latius diffamare, quaeque ipsi didicerint recta satagunt. Aeris namque metallum valde esse durabile constat, atque omnimodo sonorum.
« Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam utramque. » Hae sunt columnae de quibus Paulus ait: « Jacobus et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis: ut nos in gentes; illi autem in circumcisionem (Gal. II). » Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, et quid videlicet figuraverunt, et quare duae sint factae, apostolos namque, et doctores cunctos spirituales significant, fortes nimirum 115.0438C| fide atque opere, et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem praedicando in Ecclesiam introducant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore ac pulchritudine, ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum (Joan. XIV). Et sicut alibi dicitur: « Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). » Cui videlicet ostio columnae ab utroque latere coram positae circumstant, cum ministri sermonis, utrique populo introitum regni coelestis ostendunt, ut sive a luce scientiae legalis quisque, sive ex rigore gentilitatis ad fidem Evangelii venerit, habent paratos eos qui sibi iter salutis et verbo demonstrent et exemplo: 115.0438D| vel certe quia de eisdem columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est: « Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris (II Par. III). » Ideo sunt duae factae columnae, atque ita dispositae, ut nobis et in prosperis, et in adversis, ingressum patriae coelestis ante oculos mentis habendum esse doceant. Notandum sane in hac sententia Paralipomenon quam posui, quod ea porticus templi, etiam vestibulum templi vocabatur, et quod in prophetis legimus, quia inter vestibulum templi et altare orabant sacerdotes, inter porticum et altare debere intelligi. Bene autem utraque columna octodecim cubitos altitudinis habere memoratur. Ter etenim seni decem et octo faciunt. 115.0439A| Tria vero ad fidem pertinent propter sanctam Trinitatem. Sex ad operationem quod in eo dierum numero mundus sit factus, luce clarius est. Et tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit, cognitionemque piae credulitatis in exsecutione bonae actionis accumulat. Columnaque ante fores templi decem et octo cubitis alta est: cum praedicator quisque egregius palam cunctis insinuat, non nisi per fidem et opera justitiae, nos ad superna gaudia vitae posse pervenire. « Et linea cubitorum duodecim ambiebat columnam utramque. » Linea duodecim cubitorum norma est apostolicae institutionis: quae nimirum linea ambit columnam utramque, cum quisque doctor, sive Judaeis seu gentilibus praedicare missus, ea tantum facere curat ac docere, quae per apostolos 115.0439B| accepit ac didicit Ecclesia. Nam si quis aliter vivere, sive praedicare voluerit, et vel apostolica decreta spernere, vel pro suo libito nova quaelibet statuere maluerit, non est talis columna templo Dei apta: quia dum apostolica statuta sequi contemnit, quasi vel exilitate inertiae suae, vel elationis vitio, de grossitudine duodecim cubitorum lineae non convenit.
« Duo quoque capitella fecit, qua ponerentur super capita columnarum fusilia aere, quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum. » Capita etenim columnarum, hoc est superna pars eorum, praecordia sunt fidelium doctorum, quorum Deo devotis cogitationibus sicut capite membra, ita ipsorum omnia 115.0439C| et opera diriguntur et verba. Duo autem capitella quae his capitibus erant superposita duo sunt testamenta quarum meditationi atque observantiae doctores sancti toto et animo subduntur et corpore. Unde bene utrumque capitellum quinque cubitos habebat altitudinis, quia nimirum quinque libris scriptura Mosaicae legis comprehensa est, et quinque etiam saeculi aetates, tota veteris instrumenti series complexa est. Novum vero Testamentum non alia nobis praedicat, quam quae Moyses praedicanda per hoc esse praedixerat et prophetae.
« Et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat. » Quod in libro Paralipomenon ita scriptum est: « Necnon et quasi catenulas 115.0439D| in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum (II Par. III). » Species namque catenarum et similitudo retis in capitellis, varietas est virtutum spiritualium in sanctis: de qua Domino cantatur in Psalmis: « Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV): » hoc est, in vestitu fulgidae dilectionis, circumamicta varietate diversorum charismatum. Vel certe multiplex contextio catenarum, et retis expansio, multifarias electorum personas insinuat: quae cum verbis sanctorum praedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent, quasi columnarum capitibus superpositae retis et catenulae, miraculum suae connexionis cunctis aspectantibus praebent. 115.0440A| « Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. » Septenario namque numero Spiritus sancti solet gratia designari, Joanne attestante in Apocalypsi (Apoc. V), qui cum vidisse se diceret agnum habentem cornua septem et oculos septem, mox exponendo subjunxit, qui sunt septem spiritus Dei missi in universam terram. Quod propheta Isaias apertius explicat, cum de nascituro in carne Domino loquens: « Et requiescet (inquit) super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI). » Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, quia patres utriusque testamenti cognitionem per gratiam 115.0440B| unius ejusdemque spiritus septiformis utique electi acceperunt.
« Et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella. » Duo quidem ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, sed uterque ordo septemplici versuum numero currebat, donec circumacto capitello, rursum in seipsum quasi circulo facto rediret. Nec figura sacramenti in abscondito est, quare duo ordines sunt retiaculorum, cum constet geminae discretionis esse virtutem dilectionis: quod videlicet Domini ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nosmetipsos amare praecipimur. Sed uterque ordo ille septem habet versuum retiacula, quia nec Deus absque gratia Spiritus sancti 115.0440C| potest amari, nec proximus. Facta sunt autem retiacula haec ut tegerent capitella, hoc est, undique in gyro circumdarent: quia omnis Scripturae sanctae pagina, cum recte intelligitur, gratiam per omnia charitatis sonat ac pacis. Capitella etenim volumina divinorum eloquiorum, retiacula sunt vincula mutuae dilectionis: et retiaculis teguntur capitella, cum sacra eloquia (ut ita dixerim) donocharitatis undique probantur esse vestita: nam et in eis quae in Scripturis non intelligimus charitas latet, et in eis quae intelligimus charitas late patet. Bene autem de eisdem retiaculis sive capitellis adjungitur, « quae erant super summitatem malo granatorum. » Malogranata namque, quorum natura est, uno foris cortice, multa interius grana circumdare, apte in figura 115.0440D| sanctae ponuntur Ecclesiae: quae catholico unius fidei munimine innumera electorum agmina solet includere. Potest autem et uniuscujusque justi vitam moresque designare, qui velut plurima uno cortice circumplectens, multa cogitationum virtutumque spiritualium insignia (ne forte defluant) firma fidei et humilitatis curat vallare custodia et apto prorsus ministerio. Capita columnarum malogranati erant in gyro circumdata, quia doctores sanctos necesse est, priorum vitam fidelium ad memoriam revocare, eorumque semper exemplis, actus suos ac sermones omni ex parte communiri, ne si aliter forte quam illorum habet regula vixerint aut docuerint, errent. Cum vero dictum sit de retiaculis ut tegerent capitella, 115.0441A| quae erant super summitatem malogranatorum, videtur juxta ordinem operis ipsius, quia malogranata fuerint facta in circuitu capitellorum a parte inferiori, atque ex eisdem malogranatis orirentur retiacula, quibus capitella ex parte aliqua tegerentur. Patetque figura mysterii, qua retiacula super summitatem fuerint malogranatorum annexa, quae ad unam pene significationem, sive personarum seu virtutum pertinent spiritualium. Scimus enim virtutes de virtutibus nasci, et sanctos ambulare de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion: qua virtute nulla potest major dici; unde et Apostolus: « Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem (Rom. V). »
115.0441B| « Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum. » Quid enim per lilia, nisi supernae claritatis patriae, atque immortalitatis, floribus redolens, paradisi designatur amoenitas? Quid per quatuor, nisi Evangelicus sermo, qui introitum nobis aeternae illius beatitudinis promittit, et iter quo ad hanc perveniatur ostendit? Cum ergo sancti doctores promissa nobis limina regni coelestis, in quatuor Evangelii libris ostendunt, quasi capita columnarum opus in se lilii quatuor cubitorum exhibent. Ubi notandum juxta litteram, quia cum opus lilii in capitellis quatuor cubitorum esse memoratur, neque additur latitudinis aut altitudinis, lectoris utique judicio, utrum in altitudine an in latitudine 115.0441C| intelligi debeat, relictum est. Constat autem absque ulla prorsus dubietate, quia columna quae duodecim cubitorum restis ambiebat, quatuor cubitos habebat grossitudinis. Omnis circulus quantum habet spatii in diametro, tantum habet ter in gyro. Denique mare aeneum, quia diametrum habebat decem cubitorum ut in sequentibus legitur, consequenter habebat triginta cubitos in gyro. Verum quia dicitur opus lilii quatuor fuisse cubitorum, sive latitudinem, seu designet altitudinem, nihilominus ratio figurae perspicua est. Quia nonnisi per Evangelium exoptatissima illa mundo vox insonat. « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III). » Quod vero sequitur:
« Et rursum alia capitella in summitate columnarum 115.0441D| desuper juxta mensuram columnae, » id est tantae fuerunt amplitudinis, quantae erat et columna, cujus tamen altitudo, quanta fuerit minime narratur. Haec autem capitella, qualiacunque et quantacunque fuerint (non enim mensuram earum aperte Scriptura designat) in ore liliorum videntur esse apposita. De quorum factura, si quid mysticum inquirere delectat, illam regni perennis sublimitatem potest non incongrue designare, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Quae nimirum, quia eadem supernorum societas civium utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur. « Malogranatorum autem ducenti ordines 115.0442A| erant, in circuitu capitelli secundi. » Diximus enim malogranata, vel totius sanctae Ecclesiae, vel singulorum quorumque fidelium typum tenere. Centenarius vero numerus, qui ad dexteram manum primus pervenit, nonnunquam in aeternae beatitudinis figura poni consuevit. Duplicatur autem hic numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi, ut insinuetur mystice, quod utriusque testamenti populus adunandus in Christo, atque ad aeternae vitae sit introducendus coronam.
« Et statuit duas columnas in porticu templi. Cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Joachim, » quae interpretatur firmitas. « Similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen ejus Booz, » hoc est in robore. 115.0442B| Dextra columna, ut supra diximus, illorum exprimit figuram doctorum, qui primitivam in Hierosolyma instituerunt Ecclesiam. Secunda eorum qui ad praedicandum gentibus destinati sunt. Vel certe dextra columna eos significat, qui venturum in carne Dominum prophetando praedixerant. Secunda illos qui hunc jam venisse, et mundum suo sanguine redemisse testantur. Et apte simili vocabulo ambae censebantur columnae, cum una, firmitas: altera in robore, dicta est: ut una fidei et operis fortitudo cunctis inesse doctoribus monstraretur, nostrique temporis inertia notaretur: ubi se nonnulli doctores, sacerdotes, et columnas domus Dei videri atque appellari volunt: cum nihil in se prorsus firmae fidei et ad contemnendas saeculi pompas, ac desideranda 115.0442C| bona invisibilia, nihil habeant roboris, ad corrigendos, nihil industriae, saltem ad intelligendos, eorum quibus praelati sunt, errores.
« Fecit quoque mare fusile decem cubitorum, a labio usque ad labium rotundum in circuitu. » Mare hoc fusile in figuram lavacri salutaris quo in remissionem peccatorum emundamur factum est. Namque sacerdotes in ea lavabantur, ut Verba dierum aperte testantur. Sacerdotes autem constat omnes electos typice in Scripturis vocari, eo quod sint membra summi sacerdotis Domini nostri Jesu Christi. Et recte huic vasi Scriptura mare nomen indidit, in memoriam videlicet maris Rubri, in quo prius per exstinctionem Aegyptiorum, et populi Dei liberationem baptismi forma praecessit. Exponente 115.0442D| Apostolo ac dicente: « Quoniam Patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt, et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X). » Sacramentum autem baptismi et vitae nobis munditiem quaerit in hoc saeculo, et vitae nobis aeternae gloriam promittit in futuro: quod utrumque in mari hoc aeneo una sententia designatur, cum esse decem cubitorum a labio usque ad labium perhibetur. Decem namque praeceptis in lege Dominus omnia quae facere debeamus expressit. Denario autem mercedem benefactorum signavit, cum hunc in vinea laborantibus dandum esse praedixit. Erat ergo « mare decem cubitorum a labio usque ad labium, » quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi, usque 115.0443A| ad ultimum, qui in fine saeculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus, unam eamdemque viam veritatis ingredi, et communem debet a Domino coronam sperare justitiae. « Rotundum erat in circuitu, » ut orbis universus in gyro, lavacro vitae a sorde peccatorum designaretur esse mundandus. De quo bene subditur, « quinque cubitorum altitudo ejus, » quia nimirum quidquid visu, quidquid auditu, quidquid olfactu, quidquid gustu, quidquid tactu, delinquimus, totum hoc nobis gratia Dei per ablutionem vivifici fontis, relaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum si non quisque deinceps bonis studuerit insistere operibus: alioquin diabolus qui exierat de homine, si hunc a bonis viderit vacare, multiplicius redit: facitque « novissima 115.0443B| hominis illius pejora prioribus (Matth. XII). » Unde apte subditur, « et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. » Per resticulam namque disciplinam praeceptorum coelestium, qua a nostris voluptatibus relegamur, potest apte signari: Scriptura dicente, quia « funiculus triplex difficile rumpitur; » quia nimirum observatio mandatorum Dei, quae in cordibus electorum fide et spe et dilectione supernae retributionis firma est, nullo temporalium rerum potest obstaculo dissolvi.
« Et sculptura subter labium circuibat illud, decem cubitis ambiens mare. Duo ordines sculpturarum histriatarum erant fusiles. » Cum praedictum sit supra, quod resticula triginta cubitorum mare circuierit, et nunc additur quod sculptura 115.0443C| hoc subter labium posita, decem cubitis ambierit, patet ex utraque relatione, quia vas erat in modum phialae, repandum ac diffusum, quo triginta cubitis circuitus, quos habebat in labio, usque ad decem cubitos coarctatus sit. Sculptura autem histriata est, quae historias rerum aliquas imitatur. Unde recte per sculpturas histriatas, quibus mare circumdabatur, exempla sunt priorum temporum designata, quae necesse est nos solerter intueri: ut videamus quibus operibus sancti Deo placuerunt ab initio: qua obstinatione in sceleribus perdurarunt, quanta infelicitate ob scelera perierunt reprobi.
« Et stabat super duodecim boves. E quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem. » Duodecim 115.0443D| ergo boves duodecim sunt apostoli, et omnes qui vice eorum regendam in Christo susceperunt Ecclesiam sanctam. Qui nimirum boves mare sibi super impositum portant, cum apostoli apostolorumque successores injunctum sibi evangelizandi officium, prompta implere devotione satagunt. Tres ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem respiciunt, cum universis quadrati orbis partibus fidem praedicant sanctae Trinitatis. « Quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. » Quia qua mercede sancti praedicatores in perpetuum donentur, in interni arbitri examine dispositum est, sed nobis qui adhuc foris sumus manet omnimodo occultum: quibus tamen hoc esse 115.0444A| occultum nullatenus potest, quia qui lavacrum baptismi ad salutem accipit, et veram fidem, spem, et charitatem debet habere, nec sine his tribus virtutibus quisque aliquid jam operari, neque intrare ad vitam valet: unde recte subjungitur:
« Grossitudo autem luteris trium unciarum erat. » Grossitudo enim luteris, id est maris, firmitas est virtutis in baptismo. Et trium unciarum est haec grossitudo, dum robore fidei, spei et dilectionis, perceptio baptismi communitur. Neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum firma certitudo virtutum, mentem accipientium simul et opera confirmet: « Labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii. » Per labium quippe calicis, gustum Dominicae passionis: per 115.0444B| folium repandi lilii, patefacta claritas resurrectionis ipsius, exprimitur. « Duo millia batos capiebat. » Millenarius namque numerus, pro significatione perfectionis solet poni in Scripturis. Quia nimirum denarius numerus in quadratum ductus solidum facit. Decem quippe decies ducta centum faciunt. Quae videlicet figura jam quadrata, sed adhuc plena non est. Verum ut in altitudine surgat, et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo profecto numero stabilis et insuperabilis, et velut conquadrata justorum conscientia designatur. Quocunque enim verteris quadratum stabit. Sic et animus nullo tentationum occursu novit a statu suae rectitudinis inclinari. Batus autem Hebraeorum mensura est, quam ipsi bat nominant, habet modios 115.0444C| quatuor et ephi, quod illi epha nominant. Sed ad Ephi mensuram pertinet variarum frugum, tritici hordei, leguminum. Batus vero est in speciebus liquidis, vino, oleo, aqua. Itaque batus, quia certae normae mensura est, opera designat aequitatis et justitiae quibus hi qui in remissionem peccatorum baptizantur, necesse habent institui. Batos quippe mille capiebat mare, cum aqua baptismatis plebem Judaeorum abluens, ad regnum coeleste transmisit. Recipiebat et alios mille, cum etiam turbas nationum eodem fonte renatas, et operibus justitiae confirmatas, ejusdem regni perennis fecit esse participes.
« Et fecit bases decem aereas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum 115.0444D| latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, et ipsum opus basium interrasile, » et reliqua. Multifarie et multis modis, una eademque nostrae salutis sacramenta praefigurantur. Namque iidem apostoli virique apostolici, qui per boves mare portantes designati sunt, designantur etiam per bases quae portandis erant luteribus praeparatae, quomodo ipsi luteres ejusdem lavacri spiritalis, cujus et mare typum gerebant. Siquidem et Verba dierum narrant, omnia in eis quae in holocaustum oblaturi erant lavabant: holocaustum autem Domini generaliter omnis electorum multitudo potest intelligi, quae juxta vocem praecursoris baptizata est ab ipso in Spiritu sancto et igni. Sicut ergo sacerdotes qui in 115.0445A| mari lavabant, formam exprimunt eorum qui per baptisma efficiuntur summi consortes sacerdotii quod est in Domino Jesu Christo, ita etiam holocausta eorumdem figuram aptissime praetendunt, cum post ablutionem baptismi, gratia sancti Spiritus implentur. Lavatur namque in lutere hostia, cum quis fidelium aqua baptismi perfunditur. Offertur vero in holocaustum, cum impositione manus episcopi donum Spiritus sancti accipiunt. Quod vero ad portandos luteres decem sunt bases factae, poterat mystice interpretari, quia ministri lavacri vitalis ad aeternae gaudia beatitudinis (quae denario solent numero figurari) eos quos imbuunt, vocent. Verum quia de eisdem luteribus distincte insequentibus scriptum est, quod videlicet quinque ex his 115.0445B| positi sint ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram, magis in eis quinarii numeri sunt intuenda mysteria. In utraque etenim parte templi sunt bases luterum, ut utrique Dei populo sacri fontis gratiam designarent esse pandendam. Et quinque sunt in utraque parte: ut (sicut in expositione maris, quod quinque cubitis altum est, jam diximus) demonstraretur typice, universa fidelibus quae per quinque sensus corporis deliquerant, per lavacrum baptismatis esse remittenda. Sicut ergo in uno mari duodecim bobus super posito unitas exprimitur baptismatis, quae per apostolos toto erat orbi praedicanda, ita etiam per duos ordines luterum mystice ostenditur, quia gentilitas cum Judaea in unum fidei consortium per baptismatis erat undam 115.0445C| colligenda. Quod autem quatuor cubitorum longitudinis, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis bases singulae fuere, facile intellectu est. Longitudo etenim ad patientiam longanimitatis; latitudo ad dilationem dilectionis, altitudo pertinet ad spem supernae retributionis. Quatuor autem sunt principales virtutes, quibus caetera virtutum structura imminet. Prudentia scilicet, fortitudo, temperantia, justitia. Et ideo quaternorum erat cubitorum longitudo et latitudo basium, quia sancti praedicatores sive adversa mundi et longitudinem exitus ac laborum praesentium foris tollerent: seu cor in dilectione sui Conditoris, suorumque proximorum interna exsultatione dilatent, semper operam dare virtutibus curant: prudenter 115.0445D| videlicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes. Trium vero cubitorum fit altitudo basium, cum per exercitium virtutum, quas compatientia malorum et dilectione bonorum exercent, continua intentione ad visionem sanctae Trinitatis pervenire satagunt.
« Et ipsum opus basium interrasile erat. Et sculpturae inter juncturas. » Juncturas dicere videtur eas, quae ipsae luterum tabulae sibimet invicem connexae sunt: ut scilicet quatuor sive quinque tabulis una fieret basis. Quales autem sculpturas bases inter has juncturas, id est in ipsis suis lateribus ante 115.0446A| et retro, dextra et sinistra et supra quoque haberent, subdendo aperitur cum dicitur:
« Et inter coronulas et plectas, leones et boves, et cherubim et in juncturis similiter desuper. » Non ergo plana erat ulla ex parte superficies basium, sed undique versum mysticis sculpta figuris, quia sanctorum mentes, imo universa eorum conversatio, virtutum in omnibus gratiam praetendit, neque aliquam illos hora inanis et vacua praeteriit, in qua piis vacare operibus, vel sermonibus vel certe cogitationibus desistant. Cornulas quippe in se sculptas habent, cum inter desideria vitae coelestis quae sursum est, nunquam fraternae societatis quae juxta est, vincula dissolvunt. Habent inter coronulas et plectas leones, cum ita ad speranda coelestia mentem 115.0446B| erigunt, ita ad diligendos proximos dilatant, ut in peccantes quosque qui sibi commissi sunt fervorem asperae invectionis exercere non tardent. Habent cum leonibus boves, quando ipsam invectionem corripiendi, cum spiritum mansuetudinis exhibent, quando in fervore arguendi nunquam fissam habere ungulam discretae actionis ac loquelae, nunquam verba divinae lectionis velut ruminando in ore volvere cessant. « Et subter leones et boves quasi lora ex aere dependent, » quando sancti doctores et in severitate districtionis, qua peccantes judicant, et in mansuetudine lenitatis, qua poenitentibus remittunt, judicium sui timent auctoris, ne forte injuste ligando aut solvendo quempiam jam juste ligari ipsi habeant, et ejus judicium qui errare nequit 115.0446C| mereantur.
« Et quatuor rotae per bases singulas et axes aerei, et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes. » Quatuor rotae quatuor sunt Evangeliorum libri, qui aptissime rotis comparantur: quia sicut volubilitas rotae citissimo cursu quocunque ducitur, currit, ita sermo evangelicus, jubente Domino, per apostolos universas in brevi mundi plagas implevit. Sicut tota super impositum sibi currum terra sublevat, et sublevatum quo auriga dirigit portat: ita evangelica praedicatio mentes electorum a terrenis cupiditatibus in coelestia desideria suspendit, ac suspensas ad profectum bonae actionis sive ad ministerium praedicationis quocunque adjuvans gratia spiritus 115.0446D| voluerit, ducit: Namque in sequentibus dicit: « Quia tales erant rotae quales solent in curru fieri. » Legimus autem de sanctis: « Currus Dei decem millibus multiplex millia laetantium (Psal. LXVII). » Si ergo bases luterum sancti sunt doctores, qui lavacrum vitae nobis ministrant, et rotae quaternae basium, quatuor sunt libri Evangeliorum: quid axes rotarum qui bases gestant, nisi ipsa eorumdem sunt corda doctorum, quae dum in praeceptis evangelicis sedulo intendentia, eos ab infimorum appetitu dissolvunt, velut immissi rotis axes, altius basim a terra sublevant. Porro humeruli qui rotis antepositi ne ab axibus delabi possent obsistebant, praeconia sunt prophetarum, quibus evangelica et 115.0447A| apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium forte veniat, confirmatur. Bene autem dicitur, quod humeruli qui per quatuor partes subter luterem erant positi, contra se invicem fuerunt respectantes, quia nimirum omnis Scripturae prophetia sibimet invicem consentanea est: ut pote uno Dei spiritu condita. Quatuor fuere per bases singulas humeruli videlicet juxta numerum rotarum. Non quia quatuor sunt tantum libri prophetici; sed quia in omnibus quae locuti sunt prophetae et Moyses, dictis quatuor Evangelistarum testimonium praebuere: ut ex consensu utriusque Testamenti, una fides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret.
« Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate, et quod forinsecus apparebat, unius 115.0447B| cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium. » Os quoque luteris unius erat cubiti, propter unitatem confessionis et fidei quia omnes in confessione Patris et Filii et Spiritus sancti baptizamur, dicente Apostolo: « Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium (Ephes. IV). » Et ipsum os in capitis erat summitate, ut ad coelestia nobis regna, per baptisma iter esse patefactum doceret. Ipse vero luter in amplitudine cubitum habet unum et dimidium: per operis nimirum perfectionem et initium contemplationis. Integer enim cubitus in lutere perfectionem bonae designat actionis, quam absque ulla dubietate habebat ille, de quo tentatori Dominus aiebat: « Nunquid considerasti servum meum Job, 115.0447C| quod non sit ei similis super terram? homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? » (Job. I.) Est vero alter cubitus divinae visionis, qui ex parte nonnulla etiam in hac adhuc vita retentis fidelibus donari consuevit: ut idem Job devicto adversario cum Domino loquens, ait: « Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te (Job. XIV). » Scriptum namque est in sequentibus:
« Una rota habebat altitudinis unum cubitum et semis. » Et paulo post:
« In summitate autem basis, erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi. » Luterum quippe mensura unius erat cubiti et dimidii, quia nimirum 115.0447D| ea fide in fonte vitae lavamur, ut per opera justitiae ad vitam intrare valeamus: quamvis sine peccato dum hic vivimus esse nequeamus. Ipsam vero vitae coelestis dulcedinem gustare ex parte, ac diligere in hac interim vita, perfecte autem videre nulla ratione valemus. Rota quoque uno ac dimidio cubito mensuratur quia Scriptura lectionis evangelicae, qualiter hi qui perfecti esse velint, vivere debeant ostendit, spemque nobis aeternae retributionis in praesenti demonstrat, ipsam vero retributionis illius qualitatem in futuro nobis pandendam, simul et donandam esse promittit. Bases etiam ipsae unum habebant cubitum ac semissem amplitudinis in summitate sui, ubi luteres reciperent: quia ipsi doctores 115.0448A| summi ac ministri salutaris opere quidem perfecti in hac vita fulserunt, sed luce contemplationis ex parte sunt fruiti. Unde et aiunt: « Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII). »
« In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura sculpturaque consimili. Fecit quoque decem luteres aeneos. » Quare decem sint bases factae, totidem eis superpositi luteres, supra jam dictum est. Quod vero una erat fusura mensuraque et sculptura consimilis omnium basium sive luterum, non in ea significatione factum est, quod aequalia possint esse omnium merita doctorum, sed in ea potius, quod una fides Evangelii quo 115.0448B| instituuntur, unum esse sacramentum baptismi quo abluuntur, unus idemque spiritus quo omnes consecrantur electi: tametsi donationes habent diversas in ipso Spiritu, qui dividit singulis prout vult (I Cor. XII). « Quadraginta batos capiebat luter unus. » Quadragenarius numerus solet magnae perfectionis typum tenere, quia nimirum quaterdeni faciunt quadraginta: decem autem sunt praecepta, quibus omnis nostra operatio in lege divina praefixa est. Quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicae incarnationis coelestis patriae nobis est patefactus introitus. Et quia omnes qui ad mysterium baptismatis pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii fructum debent rectae operationis ostendere, apte luteres singuli in quibus 115.0448C| holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Quod vero sequitur: « Eratque quatuor cubitorum, » sive in altitudine, sive in latitudine, quid significet intellectus mysterii, in promptu est: Luter enim unus quatuor erat cubitorum, vel propter sancti Evangelii libros, in quibus forma nobis baptismi praefixa est, vel propter quatuor cardinales virtutes, quibus quisque fidelis, si non frustra fidelis est, debet institui, vel certe propter quatuor mundi plagas, quibus lavacrum salutis ministratur, dicente Psalmographo, « Quos redemit de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari (Ps. CVI). » Quod vero supra dixit: pariterque habebat unum cubitum, et neque ubi altitudinem, an amplitudinem significaret adjecit, videtur quia fundum 115.0448D| ipsius luteris unius esse amplitudinis voluerit intelligi, quae autem est mensura (nisi fallor) basis in qua positus erat quisque luter facillime conjicitur, quae ita describitur: « In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper posset imponi, habens caelaturas suas variasque sculpturas ex semetipsa. Sculpsit quoque in tabulatis illis, quae erant ex aere et aere, et in angulis cherubim et leones et palmas, quasi in similitudinem stantis hominis, ut non caelata, sed apposita per circuitum viderentur. In hunc modum fecit decem bases fusura una, et mensura sculpturaque consimili. Fecit quoque decem luteres aeneos. Quadraginta batos capiebat luter unus, eratque 115.0449A| quatuor cubitorum, » et reliqua. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii, ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos. Sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque dicat, quis noverit?
« Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram. » Dexteram partem templi et sinistram, non istos in ipso templo, sed ante templum dicitur: ad orientalem plagam videlicet, in atrio introire, quod sacerdotum proprie vocabatur. Ut autem posuit ad dexteram partem templi, propter Judaeos qui sole justitiae per doctrinam legis antiquitus uti solebant. Et quinque ad sinistram, propter nos qui caeco diutius corde servituti adhaerebamus ejus qui ait: Ponam sedem 115.0449B| meam ad aquilonem, quod est aperte dicere, illis in cordibus requiescere desidero, quae a luce veritatis et flamma divinae charitatis aliena esse considero. « Mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem. » Et hoc in eodem atrio positum est ad orientem. Quod autem ad dexteram partem templi, hoc est quod repetit dicens, « ad meridiem. » Ingredientibus enim atrium ab oriente, primo divertendum erat ad meridiem, ubi mare in ipso angulo stabat ad lavandum sacerdotibus paratum. Deinde progredientibus intro occurrebant luteres ad lavandas hostias ab utraque parte positi. Intra hos basis erat aenea, quinque cubitorum altitudinis, et quinque cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, in qua stabat Salomon, 115.0449C| et dedicabat templum. Deinde ultra progredientibus, occurrebat altare holocausti contra medium atrii: deinde porticus templi, sive vestibulum, in quo erant columnae aereae circa ostium templi. Quod ergo mare posuit ad dexteram partem templi, significat nos per lavacrum baptismi ad regnum coeleste (quod jure vocabulo dextrae figuratur) debere pervenire. « Qui enim crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). » Namque ubi dextra simul et sinistra in bono accipiuntur, vel Judaeam et gentilitatem (ut in expositione basium supra diximus) vel praesentem Ecclesiae vitam et futuram, vel laeta et tristia, vel aliqua designat hujusmodi. Ubi vero absolute in bono ponitur dextera, aeterna saepius gaudia demonstrat. Quod 115.0449D| vero contra orientem posuit mare, ad eamdem prope significationem respicit, quod videlicet per lavacrum sacri fontis, splendor nobis internae claritatis aperitur: Quod ad meridianum latus atrii, significat fideles per acceptionem sancti Spiritus, ad flagrantiam solere verae charitatis accendi. Fervor etenim meridiani solis consuevit in Scripturis, et ardorem dilectionis, et illustrationem significare sancti Spiritus, per quem eadem dilectio diffundetur in cordibus electorum.
« Omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant. In regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra. » Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, in 115.0450A| quo videlicet flumine, Dominus noster baptizari dignatus est, ejusque tinctus undis aquarum nobis elementum in ablutione peccatorum, convertit. Et quia omne fidelium baptisma, quo Domino consecrantur, n exemplum celebratur baptismatis illius quo ipse quas sanctificat, recte in regione Jordanis vasa sunt Domini facta, neque enim aliter vasa electionis et misericordiae fieri possumus, nisi et in baptismo ejus quod illo in flumine subiit respicientes, et ipsi vitali flumine satagimus ablui. Notandum autem quod non tantum in regione Jordanis, sed in campestri regione illius facta dicuntur eadem vasa, significans multiplicationem fidelium, quae non solum in Judaea, sed et in omnium nationum erat latitudine futura, expleta prophetia qua dicitur, « Gaudebunt 115.0450B| campi et omnia quae in eis sunt (Psal. XCV). » Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa Domini, quid melius quam Scriptura sacra (de qua regulam bene vivendi accipimus) valet intelligi? quasi enim argilla ignibus durata formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debeant exhibet, cum nobis Scriptura sacra regulam justitiae quam sequamur ostendit, sanctorumque nobis exempla qui igne tribulationum invincibiles perseverarunt, in omnibus sequenda praemonstrat. Sed vasa in domo Domini electa ac pretiosa esse conspicimus, aesque igne liquefactum quod argillae formas ingredimur, qua vas possit aptum ministeriis coelestibus effici, cum ipsi salubriter humiliati, et flamma sive divinae claritatis, sive etiam humanae adversitatis 115.0450C| emolliti, viam patrum bene operando intramus, ut ad praemia patrum bene vivendo perveniamus.
« Fecitque Salomon omnia vasa in Domo Domini: Altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream. » Altare aureum corda significat perfectorum justorum, internae charitatis et castitatis luce corusca, quorum sublimitati significandae etiam locus convenit ejusdem altaris. Stabat enim ante ostium Sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi manifeste legimus. In quo videlicet altari non hostiarum sanguis neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur, quorum fumus ad superiora ascendens, operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implebat. In quo figura exprimebatur sanctorum, qui dum neglectis temporalium 115.0450D| rerum cupiditatibus, tota intentione coelestia quaerunt: in vicino oraculi sunt positi, nec longe sunt remoti a velo, quo templum et Sancta sanctorum dirimuntur, qui corpore terram incolunt, caeterum secundum interiorem hominem totam habent conversationem in coelis. Ascenditque ab hujusmodi altari fumus incensorum intra Sancta sanctorum ubi arca est recondita, cum orationes sanctorum flamma charitatis excitatae, ad coelum usque perveniunt: ubi Christus est in dextera Dei sedens. Non enim in hoc altari sanguis hostiarum, sed thymiama tantum incenditur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis, quae in ara sui cordis immolantes Domino mactent. sed solummodo lacrymarum et 115.0451A| orationis ei vota, pro desiderio regni coelestis offerunt. « Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. » Et quidem altare thymiamatis Moses fecit in eremo, habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, et duos cubitos in altitudine. Quantae autem magnitudinis hoc superius dictum altare Salomon fecerit Scriptura praedicit, sed tamen quod altare aureum fecerit, dicit. Constat autem quia tantum facere non potuit, quantum fecit holocausti, quia si viginti cubitorum in longitudine et latitudine factum esset, totam templi latitudinem impleret. Quanto igitur exterius erat positum altare holocausti quam incensi, quantumque genere oblationis, ac vilitate metalli ignobilius 115.0451B| fuit, tantum quantitate mensurae et hostiarum frequentia praestabat. Quia nimirum plures sunt multo quibus dicatur (Matth. XV): « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata: » quam quos audire delectet, « Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus. » Nec tamen hujus mensura altaris mystica ratione caret et numero. Habet enim viginti cubitos longitudinis, et totidem cubitos latitudinis, et decem cubitos altitudinis. De quo quidem numero supra in expositione templi et vestibuli ejus diximus. Sed et nunc dicendum breviter: Quia si altare holocausti illorum in Ecclesia typum tenet, qui suum corpus et animam Domino consecrare per ignem amoris illius quaerunt, perseverantia horum in bona operatione per longitudinem altaris, 115.0451C| amplitudo in charitate Dei et proximi per latitudinem, spes in spectatione divinae visionis per altitudinem figuratur. Quod autem longitudo et latitudo altaris vicenorum erat cubitorum, magnam utique perfectionem designat ejusdem indefessae longanimitatis, ac sincerae dilectionis, quae per utriusque Testamenti nobis observantiam tribuitur. Quater enim quini vicenarium numerum complent. Quinque autem libri Mosaicae legis quatuor sunt evangelicae libertatis. Et cum ad intelligentiam atque custodiam legis spiritalem, illustrante Evangelii gratia, pervenimus, vicenarium profecto numero hoc perficimus. Fitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum, docente utroque Testamento, et adjuvante ipso uno utriusque Testamenti 115.0451D| auctore, et perseverantiam boni operis, etiam in persecutione servant in hilaritate dilectionis, et etiam in eos qui persequuntur exhibent. Denario autem numero, spes coelestium praemiorum solet designari, Domino affirmante, cum eos qui in vinea magni patris familias laborant, denario remuneratos esse testatur. Et idem altare quod in figura factum est electorum, ob significandam eorum vitam perpetuam, decem erat cubitis altum. Cum vero dictum est, quia fecit Salomon altare aureum, additum est continuo, et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream. Mensa autem aurea Scriptura est sacra spiritalis intelligentiae, claritate fecunda, de qua Psalmista Domino: « Parasti, inquit, 115.0452A| in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII). » Ne enim nos adversarii tribulantes ad errorem flectant, mensam nobis conditor noster scientiae coelestis, per quam in fide veritatis confortemur, paravit. Panes namque propositionis sancti sunt doctores, quorum vel opera nobis, vel verba salutaria, ad exemplum vitae proposita, semper in divinis paginis quisquis bene quaerit, invenit. Unde recte apteque iidem panes in Exodo duodecim fieri praecepti sunt, videlicet propter apostolos duodecim, per quorum ministerium et nobis Scriptura Novi Testamenti condita est, et instrumenti Veteris, donante Domino, revelata mysteria. Quorum nimirum numero, non tantum iidem apostoli, sed omnes sunt designati, qui verbum praedicando, 115.0452B| pabulum vitae fidelibus ministrant: quia omnes utique ipsam doctrinae formam, quam a Domino apostoli accepere sequuntur. Quod vero in Verbis dierum legimus (II Par. IV), quia fecit Salomon mensas decem, et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris, phialas quoque aureas centum: non has mensas tam ad panes propositionis quam ad vasa Domini portanda factas esse credibile est, phialas videlicet quas pariter factas Scriptura refert, thymiamateria, thuribula, et caetera quae in sequentibus leguntur: mystice possumus nonnulla intelligere. Nam quod paulo post in eodem verborum volumine subinfertur: Fecit Salomon omnia vasa domus Domini Dei, et altare aeneum et mensas, et super eas panes propositionis: vel pluralem 115.0452C| numerum pro singulari posuit, more Scripturae usitatissimo, ut in Jesu Nave: « Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate (Jos. VII) » cum Achar solus et non plures filii Israel hoc fecerunt: vel quia certe panes propositionis solebant ante sabbatum coqui, ut sabbato mox poni possent in mensam propositionis: potuit fieri ut panes novi noviter cocti mox illis mensis imponerentur, ibidemque nocte illa servarentur operti, donec primo mane ablatis uteribus super mensam propositionis ponerentur calidi. Non autem hae mensae decem a figura unius mensae propositionis discrepant. Nam sicut una mensa duodecim panibus onusta, unanimem totius Scripturae concordiam auctoritate apostolica munitam designat: 115.0452D| ita ut non immerito decem mensae aureae divinae legis et prophetarum eloquia figurate denuntiant, quae vel refectionem nobis verbi Dei quasi panes propositionis offerunt, vel nobis exempla fidelium quasi positorum in se vasorum Domini, claritatem et miracula proponunt. Recte auem bis quinae sunt mensae, non solum quia legislator quinque volumina scripsit, verumetiam quia tota series Testamenti Veteris quinque aetates saeculi complectitur. Geminatur vero numerus mensarum quinarius, et quinque a dextris, quinque a sinistris ponuntur: cum post incarnationem Dominicam eadem Scriptura sive utrique Dei populo, Judaeo scilicet et gentili committitur, sive evangelicis plena figuris ostenditur, 115.0453A| quae quondam antiquo Dei populo juxta litteram solum intelligenda esse putabatur.
« Fecit et hydrias et fuscinulas et phialas et mortariola de auro purissimo. » Hydriae enim praecordia sanctorum signant, aqua sapientiae et vino compunctionis repleta; fuscinulae quoque quibus carnes praeparantur, iidem praedicatores, quorum verba sunt ut stimuli, et velut clavi in altum defixi: qui suis auditoribus cibum spiritalis intelligentiae administrant, praefigurantur: quorum videlicet officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, de quibus in sequentibus dicetur. Phialae namque apostoli et doctores pleni vitalibus aquis. Mortariola quippe sanctorum poenitentium labor passioque tolerantiae, 115.0453B| quibus mortificantur membra eorum super terram. Thuribula autem figurantur virtutes operum, vel scilicet orationes sanctorum, quibus odor suavitatis ascendit ad Deum, ex conscientia pura et fide non ficta.
« Et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro puro et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas. » Sicut enim mensae in typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quia et esurientibus justitiam panem verbi Dei ministrant, et vasa fuerunt ministerii coelestis, id est justorum nobis actus in exemplum proponunt: ita etiam aptissime per candelabra eadem divina eloquia figurantur, videlicet quia lucem sapientiae errantibus proferunt. Hinc etenim 115.0453C| Psalmista: « Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII). » Hinc etiam Salomon ait: « Quia mandatum lucerna est, et lex lux (Prov. XVI). » Quare autem quinque a dextris, et quinque a sinistris sint posita candelabra, ex his quae de mensis tractavimus facillime patet. Cum vero dixisset, « quinque a dextris et quinque a sinistris, » convenienter addidit, « contra oraculum. » Oraculum namque ubi erat arca, ut saepe dictum est, aditum designat patriae coelestis, ubi Christus in dextera Dei sedens, paternorum utique conscius arcanorum. Et candelabra templi aurea, contra oraculum sunt posita, quia divina eloquia semper ad habitationem supernae civitatis aspectant, ut hujus agnitionem ac desiderium nostris cordibus infundant: et eos 115.0453D| qui originem carnis aeternam habent, ad appetendam promerendamque in coelestibus sedem perpetuae mansionis accendant. Si autem quaeris quid inter candelabra et lucernas eorum typice distet? possumus recte intelligere lucernas esse viros sanctos, qui oleo Spiritus sancti infusi, et ipsi igne dilectionis ardent in corde, et proximis lucem scientiae praeferunt in lingua. Candelabra autem quae has lucernas in sublime tollunt ut longe lateque videri possint in Ecclesia Scripturam esse sacram, quae sanctorum nobis virtutes et doctrinam sua lectione demonstrant. Cui videlicet interpretationi annuit sermo Domini, quo dicitur de Joanne: « Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V). » Possumus 115.0454A| etiam ita aptissime dicere, quia lucernae divina sunt eloquia, juxta illud Psalmistae, quod et supra posuimus: « Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. » Candelabra autem harum lucernarum sancti sunt omnes, qui sua et corda et corpora ferendis Domini mandatis, humili semper intentione supponunt. Quisquis enim in nullo propriam sequi curat voluntatem, verum in omnibus quae Scriptura sancta dicat attendit, ejusque se subjicere mandatis, ejus satagit auscultare promissis quasi candelabrum domus Dei aureum aureas ejus gestat lucernas: quia casta corporis sui membra, castas mentis cogitationes, ad facienda quae Deus jubet supponere contendit, et hoc tam fixa intentione quam candelabrum. Necesse est enim firmiter 115.0454B| ad superna erectum impositas sibi lucernas, non solum absque ruina, sed etiam absque ulla status sui motione servare. Quod vero cum dixisset « et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram oraculum ex auro puro, » addidit « et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas, » videtur juxta litteram, quia suprema pars candelabrorum, in modum sit lilii repandi deformata, quomodo in candelabro tabernaculi factum esse legimus, cujus est stipes medius, et calami ex ipso procedentes, cum scyphis et sperulis lilia scribuntur habuisse perplurima. Flores autem lilii, ut saepe dictum est, amoenitatem semper virentis terrae viventium designant: de qua dicit beatus Petrus regeneratos nos a Domino in spem vivam, in haereditatem incorruptibilem, 115.0454C| et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis (I Petr. I). Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt facti domus Domini, quia Scriptura divina spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos bona patriae coelestis provocare consuevit. Et quomodo erectum in altitudine candelabrum lilii flores et lucernas habet aureas in capite, ita electi omnes qui in eadem Scriptura sacra continentur, erecto ad superna sensu, coelestia bona a Domino quaesisse et percepisse probantur. « Et cardines ostiorum domus templi interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi ex auro erant. » Ostia enim domus interioris, Sancti sanctorum, angelica sunt ministeria, quae nobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant. Et ostia domus templi doctores sunt 115.0454D| sancti ac sacerdotes, qui instruendo, baptizando, Domini corporis et sanguinis mysteria communicando, prima nobis Ecclesiae praesentis limina pandunt. Quid cardines utrorumque ostiorum nisi sensus et corda sunt eorumdem angelorum sive hominum sanctorum, quibus immutabiliter contemplationi ac dilectioni sui Conditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatum recte compleant, quo a voluntate illius cui ministrant, nunquam oculos avertunt: aperiuntur enim et clauduntur ostia tempore congruo, sed nullo suum cardinem tempore deserunt: quia et angeli et omnes sancti, sive in hac vita fidei, seu in illa spei fideles atque electos suscipiant, semper animum in radice internae dilectionis 115.0455A| fixum tenent. Unde bene iidem cardines ex auro esse facti perhibentur, propter videlicet vel meritum propriae claritatis, vel illius quam habent in Deum charitatis.
« Et perfecit omne opus quod faciebat rex Salomon in domo Domini. » Perfecit Salmon opus quod faciebat in domo Domini, cum rex pacificus noster in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Alioquin quandiu status hujus saeculi geritur, fecit quidem opus domus Domini Salomon, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus ut bona operentur inspirat et adjuvat. Nullum tamen in hac duntaxat vita commorantem absque peccato esse tribuit: namque hoc donum futurae vitae beatitudinis reservat. Perficit vero omne opus templi 115.0455B| sui, et hoc dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos suos aeternum perducit ad regnum, quod bene significatur etiam in eo quod templum quatuor annis aedificatum est, octavo autem perfectum ac dedicatum est, septem namque diebus omne hoc tempus volvitur. Octava est dies, est judicii et resurrectionis futurae: de qua psalmi sextus et undecimus attitulati sunt. Cui videlicet tempori convenit apte quod sequitur: « Et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. » Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum et splendorem sapientiae. Vasa generaliter ad rationalem pertinent creaturam. Sanctificatque David, pater Salomonis, argentum; cum Deus Pater eloquentes 115.0455C| quosque gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Evangelii confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio perditos suo replens Spiritu ad considerandum in lege sua mirabilia illuminat. Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis ejusdem Spiritus gratia largitur, [quae] ad amanda illos, et appetenda perpetuae salutis [dona] inflammat. Hoc autem argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa Salomon infert in templum cum Dominus noster peracto universali judicio omnes electos, et doctorum videlicet, et caeterorum fidelium coetum in gaudium regni coelestis introducit. Reponitque vasa diversi generis, argentea sive aurea in thesauris domus Domini, quando eos qui multitudine dulcedinis ejus frui meruerint abscondit in abdito vultus sui, a conturbatione 115.0455D| hominum. Et apte multi sunt thesauri, in quibus vasa electionis reconduntur, sed una domus Domini in qua idem sunt facti thesauri, quia et una Ecclesia in qua omnes continentur electi, quantumlibet meritis distent. Et una ac non diversa est patria illa coelestis, quae electis promittitur omnibus, quamvis sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum. Quod utrum judex ipse ac distributor praemiorum Dominus, una sententia demonstravit, cum ait: « In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). »
CAPUT VIII.
« Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini 115.0456A| in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum subter alas cherubim. Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, quia et fuerunt ibi usque in praesentem diem. In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti, » etc. Quod illata arca in Sancta sanctorum ducitur, cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, non apparebant ultra extrinsecus, hoc manifestius in Paralipomenon 115.0456B| volumine scribitur (II Par. V): « Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum. » Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Ubi notandum, quia etsi vectium capita accedentibus propius ac diligentius intuentibus parebant ante oraculum, non tamen eminerent. Quia nimirum necesse erat ut clauso oraculo et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca et cherubim abducerentur interius: quod fieri non poterat, si prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. Quorum positionem vectium Scriptura, non sine causa, sed magis intuitu sacramenti tam diligenter expedire curavit. Constat enim quia domus templi exterior peregrinantem in 115.0456C| terris Ecclesiam, Sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designant. Item illata in Sancta sanctorum arca, assumptam Christi humilitatem, et intra velum regiae coelestis inductam. Vectes vero quibus eadem arca portabatur, praedicatores verbi (per quos ipse mundo innotuit) typice nuntiant. Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Erat virga Aaron quae excisa denuo floruerat, quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et tabulae testamenti, quia in illo « sunt thesauri sapientiae absconditi (Col. II). » Adhaerebant ei vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborarunt in 115.0455D| verbo Christi, nunc praesenti visione congaudent gloriae Christi. Quod enim unus eorum de se dixit: « cupio dissolvi et cum Christo esse (Philipp. I), » de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit. Apparebant summitates vectium foris ante oraculum, non semper, sed cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret. Neque hoc omnibus, sed his solummodo qui propius accedentes attentius ea quae intus erant satagebant intueri. Ipsa autem arca qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum intrassent, videre licebat. Quia nullus sanctorum in hac adhuc vita positus tametsi in altitudine se mentis attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris plene contuentur. Sunt et vectes cum arca in 115.0457A| oraculo conditi, quia absconditi sunt nunc perfecti quique electi, qui nos processerunt de mundo, in abdito vultus Dei a conturbatione hominum. Quorum tamen summitates vectium aperto oraculo his qui appropiant visuntur, cum perfectioribus quibusque oculum sui cordis tota intentione purificantibus, divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum donaverit, quia nimirum contemplatio his qui paulo longius recesserint minime conceditur. Quia quanto exterius mente vaga remanent, tanto minus quae sint interna gaudia vident.
« Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter 115.0457B| nebulam. Impleverat enim gloria Domini domum Domini, » et reliqua. Quod autem nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam, haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per erroris nebulam perdiderunt. Ita eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis meritis non agnoscant cultum credulitatis. Nebula ergo Synagogam, id est domum Domini implevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum in Testamento Veteri sensus mysticos litterae velamine coopertos, inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium, 115.0457C| propter nebulam perdiderunt. Quibus et tunc in nebula doctrinae suae, vocem Dominus protulit, cum de se etiam aperta narravit. Quid est enim apertius quam « Ego et Pater unum sumus (Joan. X)? » Quid apertius quam « Ante Abraham ego sum (Joan. VIII)? » Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat. « Et dedicaverunt templum Domini, rex et filii Israel. » Templum Domini sancta est Ecclesia, sicut supra ostensum est: hanc dedicavit rex Christus, quando eam sanguine suo mundavit, et Spiritus sancti gratia sanctificavit, ac diversis virtutum donis multiplicavit. Hanc dedicant et filii Israel secum, quando unusquisque fidelium, secundum sibi donum collatum a Deo, verbo 115.0457D| praedicationis et virtutum operibus proximos suos quoscunque valet ad meliora et perfectiora convertere, satagit. « Templum enim Domini, ait Apostolus, sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). » Sed hanc sanctificationem, rex et populus, caput et membra, non aequaliter perficiunt, quia de Christo Joannes ait: « De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia (Joan. I). » Hinc Paulus dicit: « Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III). » Sed quantum valeat hominis dedicatio, praedictus Apostolus subsequenter exponit dicens: « Qui plantat autem et rigat unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Dei 115.0458A| enim sumus adjutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (Ibid.), » etc. Igitur ipse sanctificat suum templum quasi Deus et Dominus inhabitando: nos autem digni habitationis ejus conservando. Sequitur:
« In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini. Fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum, quia altare aereum quod erat coram Domino minus erat, et capere non poterat holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum. » Quid ergo est quod Salomon sanctificavit medium atrii, offerens ibi holocaustum et sacrificium: propterea qui altare aeneum quod juxta constitutionem legis ante fores templi positum erat, non poterat totum capere, nisi quod 115.0458B| Christus ea quae in lege propter infirmitatem ejus perfici non poterant, nunc in Ecclesia catholica pleniter gerit. Ipse est enim atrium domus Domini: per ipsum ingressus patet in domo Domini in Jerusalem videlicet coelestem. Quia ergo holocausta et sacri ficia omnia in altari typico Veteris Testamenti non poterant offerri, eo quod omnia ibi figuraliter fiebant, rex noster et sacerdos erexit altare fidei in Ecclesia catholica, in quo pinguia holocausta et sacrificia acceptabilia quotidie spiritualiter Deo offeruntur. Hinc est quod Dominus reprobans vetus sacrificium per Prophetam ait: « Holocausta et sanguinem victimarum nolui (Psal. XXXIX, Hebr. X). » Et item in Psalmis: « Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei 115.0458C| (Psal. XLIX). »
« Fecit ergo Salomon festivitatem in tempore illo celebrem, et omnis Israel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro. » Quod dicitur, quia fecit Salomon festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino: per introitum Emath, septentrionalem terrae repromissionis plagam per rivum sive torrentem Aegypti coram Domino: ut verba dierum nominant, designat australem. De quibus aliqua latius ex verbis sancti Hieronymi ponere gratum puto esse lectori. Scriptum est in libro Numerorum (Num. XXXIV), in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur: 115.0458D| Pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est juxta Edom, et habebit terminos contra orientem mare salsissimum, qui circuit australem plagam per ascensum scorpionis, ita ut transeant in Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona. Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris Magni littore finietur. Pro quo in ultima visione prophetae Ezechielis ita dicitur: « Plaga autem australis meridiana a Thamar, usque ad aquas Mariboth (Ezech. XLVIII). » Aquas Mariboth, id est contradictionis. Cades quoque et torrentes usque ad mare Magnum, quod significat latissimam solitudinem 115.0459A| Sin, quae est juxta Edom. Et in mari Rubro terminum circumire, et per ascensum scorpionis et Senna et Cadesbarne et atrium sive villam Adar, et a Semona pervenire usque ad torrentem Aegypti, qui juxta urbem Rinocoruram mari influit. Hic vero terminus plagae australis incipit, a Thamar quae urbs in solitudine est, quam et Salomon miris operibus exstruxit, et hodie Palmira nuncupatur; Hebraicoque sermone Thamar dicitur, quae in lingua nostra palmam sonat, usque ad aquas contradictionis Cades quam in deserto esse non dubium est, et torrens ingrediens mare Magnum, hoc quod Aegypti Palaestinaeque praetenditur littoribus. Sequitur in libro Numerorum: « Plaga autem occidentalis, a mari Magno incipit, et ipso fine clauditur, » hoc est a mari 115.0459B| usque ad mare, a torrente videlicet Rinocore, qui in mare influit, usque ad eum locum ubi est Emath urbs Syriae, cujus in hac plaga et nomen ponitur in Ezechiele: « Et plaga (inquiens) mare Magnum a confinio per directum, donec venias Emath, » quae nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho crudelissimo tyrannorum nomine commutato. Nam cognomentum habuit Epiphanes. Porro ad septentrionalem (inquit) partem a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem altissimum, quo veniens in Emath usque ad terminos sedebat, ibuntque confinia usque ad Sephrona et villam Enan, hi erunt termini in parte aquilonis. Dicunt Hebraei septentrionalem plagam incipere a mari Magno, quod Palaestinae, Phoenicis et Syriae quae appellatur Cele, 115.0459C| Ciliciaeque praetenditur littoribus, et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicitur: pervenientes terminos usque ad montem altissimum, eumdem Hebraei autumant vel Imaum montem significare, vel Taurum: quod nobis videtur verius. Ibuntque, inquit, confinia usque ad Sephrona, quam Hebraei hodie Zephuim, oppidum Ciliciae, vocant. Quod autem sequitur: Et villam Enan, pro quo in Hebraeo scriptum est Aserenam, quod interpretatur atrium fontis, terminus est Damasci. Unde dicitur in Ezechiele: Et erit terminus a mari usque ad atrium Enan, sive Aser. Enan terminus Damasci, et ab aquilone ad aquilonem plaga septentrionalis de villa Enan Sephama, et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem. Inde pervenit contra orientem 115.0459D| ad mare Genezareth, et tendent usque Jordanem et ad ultimum salsissimo claudentur mari. A fine igitur septentrionalis plagae, hoc est, atrio Enan tendunt fines usque ad Sephama, quam Hebraei Aphamiam nominant. Et de Aphamia descendunt termini in Reblata, quae nunc Syriae vocatur Antiochia. Et ut scias Rebla hanc significare urbem, quae nunc in Syria Celes nobilissima est, sequitur: Contra fontem, cui proprium est significari Daphnem; de quo fonte supradicta urbs aquis abundantissimis fruitur. Inde, inquit, pervenient termini contra orientem ad mare Genezareth, id est ad stagnum Tiberiadis. Mare autem dicitur, cum habeat dulces aquas, juxta idiomata Scripturarum, quae congregationes aquarum 115.0460A| appellant maria. Et tendent, inquit, usque Jordanem et ad ultimum claudentur mari, vel Mortuo, vel, ut alii putant, lingua maris Rubri, in cujus littore Abila posita est.
Quod autem sequitur in libro Regum, quod septem diebus et septem diebus, id est quatuordecim diebus, praedicta festivitas a Salomone et filiis Israel celebraretur, et in die octavo dimisit populos; intuendum est quomodo in Verbis dierum de eadem re scriptum sit. Fecit ergo Salomon festivitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, Ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti, fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem. Igitur vicesimo tertio 115.0460B| mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua, sed puto non aliud hic velle intelligi nisi quod expletis diebus septem dedicationis templi, subsecuti sunt dies scenopegiae, quae a decimo quinto die mensis septimi secundum legem inchoabantur, et in die vigesimo secundo finiebantur. Utrisque ergo festivitatibus rite peractis, et scenopegiarum octava die finita, dimisit rex Salomon populos ad sua, « laetantes atque gaudentes super bona quae fecerat Dominus David et Salomoni et Israel populo suo. » Cui sensui videtur Josephus suffragari ita dicens: Dimisit ergo Salomon Ecclesiam, cum sacrificia celebrasset pro se et pro universis Hebraeis, id est vitulos quidem viginti duos, oves autem viginti centum. Tunc enim prius in templo sacrificia celebrata 115.0460C| sunt, et in eo epulati sunt omnes Hebraei cum uxoribus suis et filiis. Insuper etiam et festivitatem quae vocatur scenopegia, faciens ante templum clare nimis et magnifice diebus quatuordecim, et rex cum omni populo suo pariter epulatus est. Cumque haec fuissent sufficienter exhibita, nihilque deesset circa pietatis divinae culturam, dimissi a rege singuli ad propria remearunt, agentes gratias regi, propter providentiam quam habuisset et opera quae fecisset, et orantes Deum, ut eis regem praeberet longaevo tempore Salomonem. Agebant cum gaudio revertentes sublimiter, et cum delectatione hymnos decantantes, ita ut in ea jucunditate sine labore ad propria remearent. Mystice autem hoc quod Salomon completo opere templi festivitatem celebrem fecit, 115.0460D| sicut quibusdam videtur, et omnis Israel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo, significat internum gaudium sanctorum, quod cum rege suo Christo vero videlicet pacifico, perpetualiter habent; necnon et loca ipsa quibus termini terrae Israel descripti sunt, Emath videlicet et rivus Aegypti, huic significationi non contradicunt, Emath enim interpretatur Domini veritas; et per rivum sive torrentem Aegypti quem melius intelligere possumus, quam mortem temporalem? quia hanc in Aegypto, id est in tenebris istius mundi consistens, nullus evadere potest, Propheta attestante, qui ait: « Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII)? » Unde de 115.0461A| ipso Mediatore Dei et hominum, in psalmo scriptum est: « De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput (Psal. CIX). » Torrens fuit turbulenta Judaeorum persecutio, de qua Dominus Christus bibit in via, id est in hac vita, dum corpore pertulit. Sed dum in via dicitur, labor interius ostenditur, et velocissimus transitus indicatur per quam itinerantes vehi solent ad aliam mansionem: Christo enim propter gloriosae meritum passionis, « datum est nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Phil. II). » Omnis ergo Israel a rivo Aegypti usque Emath, festum celebre cum Salomone faciunt, quando sancti post finem praesentis vitae veraciter aeternis gaudiis cum Domino Christo perfruuntur. 115.0461B| Quod autem septem diebus et septem diebus eamdem festivitatem celebrabant, significari potest quod electi per septiformem Spiritus sancti gratiam illuminati, modo in hac vita (quae septenario numero dierum discurrit) gaudent in spe, et tunc in sabbato vero, hoc est in futura animarum requie, gaudebunt in ipsius veritatis perceptione. Quod autem sequitur, in die octavo Salomonem dimisisse populum qui benedicentes regi, profecti sunt singuli in tabernacula sua, laetantes alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo, significare potest finem istius vitae, qui erit post sabbatismum animarum sanctarum, quo nunc quiescunt ante diem judicii. In octava aetate, hoc est in die resurrectionis sanctos 115.0461C| recepturos corpora immortalia, et in mansionibus coelestibus quosque secundum meritorum qualitates collocandos, ubi semper alacri corde laetentur, gaudentes et laudantes Deum super omnibus bonis, quae in Domino Christo Pater omnipotens contulit omni populo Christiano.
CAPUT IX.
« Dedit rex Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae. Egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei, et ait: Haeccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc. » De hoc Josephus narrat: Multum aurum et argentum Tyri rex ad aedificium 115.0461D| contulit, insuper et ligna cedrina, et cypressina, quem Salomon quoque magnis compensationibus redonavit, mittensque ei per annos singulos triticum, vinum et oleum, quibus maxime rebus (eo quod habitaret in insula sicut praediximus) indigebat. Ad haec autem et civitates Galilaeae regionis, viginti numero, non procul a Tyro positas condonavit. Quas dum circuisset atque considerasset, displicuissetque ei donum, mittens ad Salomonem, dixit se civitatibus non egere, et ex tunc hae appellatae sunt terra Gabalon. Etenim interpretatum lingua Phoenicia, displicere significat. Sed Chabul quasi germen interpretatur, ut in libro Hebraeorum nominum invenimus. Quomodo autem hoc nomen displicere significet, 115.0462A| non invenimus, nisi forte per ironiam dictum sit quasi germen, cum plenitudinem fructuum non afferret.
« Aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem, et Baalath, et Palmiram in terra solitudinis. Et omnes vicos, qui ad se pertinebant, et qui erant absque muro munivit, » etc. Urbes vero quas aedificasse Salomon dicitur, hoc est Mello, et murum Jerusalem, Heser Mageddo, et Gazer, Bethoron, Baalath, et Palmiram, sanctae Ecclesiae decorem significant: quam verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et sempiternam laetitiam sibi praeparavit. Interpretetur autem Mello adimpletio: Hezer, separatus, vel sanctificatus. Mageddo, coenaculum ejus: Gazer, praescisio vel divisio: Bethoron, 115.0462B| domus montium, et Baalath, ascendens interpretatur. Sancta ergo Ecclesia, ipsa civitas Dei vivi est, ubi impletur quotidie Dei voluntas. Haec superato omni errore infidelium sanctificata est in fide et bonis operibus. Ibi refectio virtutum est, haec discernit mundum ab immundo, virtutes a vitiis. Et domus est montium, id est habitatio sanctorum. Et fructus justitiae sicut palma florens, « ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII). » « Omnes vicos qui ad se pertinebant et qui erant absque muro munivit Salomon, » quia Christus coetus fidelium suorum gratiae suae protectione ita munivit, ut hostibus spiritalibus insuperabiles semper existerent.
« Universum populum qui remanserat de Amorrhaeis, 115.0462C| et de Hethaeis, et Pheresaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non sunt de filiis Israel; horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non poterant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri ejus, et principes et duces et praefecti curruum, » et reliqua. Universum populum qui non fuerat de filiis Israel, fecit pacificus noster tributarios, cum eos qui non sunt in filiorum numero, sed in servili conditione positi, in potestate sua continet, et singulis utitur ad proprium servitium. Sive enim Judaei, sive gentiles, sive haeretici, in ejus dominatione consistunt, quia ipse universorum dominator est, et eis utitur 115.0462D| ad suam utilitatem, in cujus voluntatem universa sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati ejus. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiae, cum in praesenti tempore necessaria tribuunt, et de rebus suis solatia praebent. De filiis autem Israel, hoc est qui non ancillae filii sunt, sed liberae, quos ipse Filius Dei sanguine suo liberavit, non constituit Salomon noster servire quempiam: quia neminem cogit ritu gentili vivere, neminem caeremonias veteris legis temporibus Novi Testamenti servare; sed viros bellatores esse, qui contra spiritales nequitias scuto fidei, et gladio spiritus dimicent, et ministros; suos fieri, hoc est spiritale obsequium in bonis operibus sibi praebere; 115.0463A| et principes et duces scilicet, ut bene sibi principentur, et carnis lasciviam doment, sive ut subditos sibi bene regant, et in semita justitiae ducant. Quod autem sequitur:
« Erant principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant. » Quid significat, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur, et semetipsos et alios bene regere possunt. Quinquagesimo ergo die post pascha in Veteri Testamento, lex in monte Sina tributa est. Et in Novo super apostolos, et eos qui cum ipsis erant, Spiritus paracletus venit.
« Offerebat quoque rex Salomon tribus vicibus 115.0463B| per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino. » Offert quoque pacificus noster tribus vicibus per annos singulos holocausta Domino in membris, cum per sanctae Trinitatis fidem hostiam acceptabilem exhibet Deo. Offert enim unusquisque fidelis holocausta Domino, cum corpus suum castigando macerat, et tota desideria carnis igne Spiritus sancti consumere festinat. Offert pacificas hostias cum bonorum operum munus exhibet. Offert victimas, cum vota labiorum suorum in laudem Domini expendit. Et haec omnia super altare quod aedificaverat Domino offerre debet, quia in ara cordis ubi decet ignem divinum semper ardere, hoc est flammam charitatis semper 115.0463C| fervere, quidquid in abstinentia, quidquid in bona operatione, quidquid in gratiarum actione, elaborat, justum est, ut totum suavitate Spiritus sancti offerat Deo. Sicque adolebit thymiama coram Domino, quando orationem puram in cordis secreto praeparat Deo, et ea quae sunt Deo digna et placita postulat. Caeterum qui transitoria poscit, et quae ad luxum saeculi pertinent, non coram Domino adolere thymiama dicitur, quia non in pura conscientia orare comprobatur.
« Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est juxta Haylam in littore maris Rubri in terra Idumea. Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos, et gnaros maris, cum servis Salomonis. Qui cum venissent in Ophir, 115.0463D| sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem. » Asiongaber fertur esse insula haud procul ab Hayla in Rubro mari, ubi classis Josaphat vi tempestatis attrita est. Ophir autem nomen provinciae ex Ophir uno de posteris Eber nominatam, ex cujus stirpe veniens a fluvio Cophne, usque ad regionem Indiae, quae vocatur Hieriam, habitasse referuntur, ut Josephus narrat. Classis itaque quam fecit Salomon in Asiongaber, quae festinantes, aut fortes, sive viriliter interpretatur, non aliam esse puto quam Ecclesiam fidelium, quae in mari istius mundi posita studium impendit thesauros sapientiae et scientiae, opesque virtutum acquirere, ubi sunt servi Hiram nautici et 115.0464A| gnari maris cum servis Salomonis, dum gentiles saeculari sapientia eruditi, cum his qui in lege Moysi periti sunt in unitate fidei sociantur. Hos ergo Salomon noster in Ophir, quae interpretatur infirmans, mittit, ut sumptum inde aurum ad se deferant, cum in utilitate litterae sensum pretiosum habet quaerere. Et sic accepta summa quadringentorum viginti talentorum auri ad regem deferunt, cum sensum pretiosum historiae allegorice et tropologice exponunt, atque anagogen in duobus Testamentis inveniunt, et eum sapientiae et consilio divino ascribentes tribuunt.
CAPUT X.
« Sed et regina Saba, audita fama Salomonis, in nomine Domini, venit tentare eum in aenigmatibus. 115.0464B| Et ingressa Hierusalem cum multo comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo. » Regina autem Austri quae a finibus extremis excitata veniens, Salomonis audire sapientiam concupivit, jam tunc venturam de gentibus Ecclesiam desiderantem Christum figurabat, quae juxta Prophetam (Psal. XLIV) circumamicta est varietate in vestitu deaurato, et populi sui et paternae domus oblita currebat barbara gente non animo, quae in aperto peregrina fuit, sed in loco culto sanctorum fieri civis optabat. Unde non solum coelesti praemio resurrectionis beata, sed etiam potestate apostolica, de Judaeis adulteris judicandis, ipsius judiciis digna 115.0464C| censetur, quia Christum in Salomonem mirata, verum reginae coelestis affectum imagine mystica Ecclesiae providentis impleverat. Hinc ipsa regina Saba, viso Salomone et gloria ejus, stupens super prudentiam ejus, dixit:
« Verus est sermo quem audivi in terra mea super sermonibus tuis et super sapientia tua, et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit. Major est sapientia tua, et opera tua quam rumor quem audivi. » Quod bene convenit sanctae Ecclesiae quae, auditis miraculis Christi, provocata est ad quaerendum eum. Sed postquam ad ipsum pervenit per baptismum et fidem, consideratis sanctae Scripturae testimoniis, divinitatis ejus 115.0464D| potentiam agnoscens, parum ei videtur esse omne quod sibi antea de eo narratum est, in comparationem perceptae gratiae. Unde et admirando in laudem ejus erumpit, dicens:
« Beati viri tui, et beati servi tui qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam! Sit Dominus Deus tuus benedictus cui complacuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et justitiam. » His quoque similia et Psalmista in desiderio regni coelestis exardescens ex persona eorum protulit, dicens: « Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. 115.0465A| Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Psal. LXXXIII). » Et paulo post: « Beati, ait, qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te (Ibid.). » Illi vero beati sunt, quorum rex est Christus, et quia aeterna visione ejus perfrui merentur et gloriam ejus quam habet cum Patre et Spiritu sancto conspicere, et sapientiam per quam ipse mundus corde dignatur se ostendere, perpetualiter percipere laetantur. Sicque probabunt verum esse hoc quod scriptum: « Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). »
« Rex autem Salomon dedit reginae omnia quae voluit et petivit ab eo, exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio, » id est quia pacificus noster, 115.0465B| verae reginae, Ecclesiae videlicet suae, omnia quae petit, dabit. De quo scriptum est: « Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eam (Psal. XX). » Et in Evangelio ipse dicit: « Quaecunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. XIV). » Non solum autem ea quae petimus, imo etiam illa quae humana fragilitas, aut nescit aut non praesumit petere, gratuito munere largitur.
« Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem diem. » De quo Josephus ita narrat: Eodem vero tempore delati sunt regi, a terra quae vocatur aurea, lapides pretiosi, et 115.0465C| ligna thyina, quibus usus est ad fortitudinem templi domuumque regalium et ad instrumenta musicorum, fecitque citharas et nablas, ut dicerent hymnum Deo levitae. Omnium vero rerum quae fuerunt quocunque tempore regi delata, ea quae illo die delata sunt, magnitudinem et pulchritudinem praecellebant. Nullus igitur arbitretur, quia ligna thyina quae nunc propter pretium vendentium sic appellantur, illis vicina sint. Illa siquidem visione rotunda quasi pinea sunt, sed multo candidiora et valde fulgentia. Hoc autem dixi, ut nullus naturam verae pignus ignoraret. Sunt enim, sicut in cujusdam volumine legi, imputribilia et spinosa, in similitudinem albae spinae, et usque hodie Judaeis incognita. Bene autem dicitur quod rex Salomon de 115.0465D| lignis pretiosis nimis fecerit fulcra domus Domini et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus; quia conditor noster ligna pretiosa, hoc est doctores sanctorum, quorum viror nunquam decrescit fidei, nec folia verborum decidunt; sed qui fructum bonorum operum reddunt temporibus suis, ad munimen domus Dei et domus regiae, hoc est ad confirmationem Ecclesiae suae ponit, ut eorum undique vallata doctrinis et exemplis, ruinam eorum scelerum non sentiat. Talesque viri merito ut citharae et lyrae ad laudandum Dominum fabricati dicuntur, quoniam quaecunque fecerint prosperabuntur, et laudem Domini inter adversa et prospera, corde, ore, simul et opere pronuntiare non cessant. Hi quidquid agunt 115.0466A| in verbo aut opere, omnia in gloriam Dei faciunt. De quibus ex persona Domini per prophetam dicitur: « Super muros Jerusalem constituit custodes, tota die et tota nocte non tacebunt laudare nomen Domini (Isa. LXII). »
« Fecit quoque Salomon ducenta scuta de auro puro. Sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius et trecentas peltas ex auro probato. Trecentae enim minae auri unam peltam vestiebant, posuitque eas rex in domo silvae Libani. » In Verbis quoque dierum ita scriptum est: « Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in hastis singulis expendebantur. Trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur scuta singula. Posuitque 115.0466B| ea rex in armentarium quod erat consitum nemore. » Scuta ergo simul et hastae aureae quibus utebantur, sicut in sequentibus ostenditur, duces qui excubabant ante ostium domus regis, quid significant nisi armaturam spiritalem, quam habent praedicatores sancti, qui custodiunt domum Domini, et excubant ad ostia ejus, ut callidis insidiatoribus intercludant aditum, ne decipiant innocentes, de quibus in Cantico canticorum scriptum est: « Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi (Cant. III), » quia et praesentem Ecclesiae quietem ac pacem praedicatores sancti contra haereticorum tuentur incursus, et internam coelestis patriae requiem perfectiores quoque fixa intentione 115.0466C| speculantur. Bene autem iterando adjungitur: « Ex fortissimis Israel. » Israel quippe, vir videns Deum interpretatur. Omnes quidem qui ad divinae visionis gaudia tendunt, recte Israel nomine censentur. Sed fortissimi, inquit, in eis sunt utique illi, qui sive coelestis dono speculationis sublimantur, seu praedicationis ministerium rite peragendum suscipiunt. Qui et apte sexagenario sunt numero designati, quia tales nimirum denarium aeternae retributionis pro perfectione bonae operationis exspectant, « omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, » illos tenentes gladios, de quibus dicit Apostolus: « Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI). » Ad illa bella doctissimi, de quibus idem admonet, dicens: « Induite vos armaturam 115.0466D| Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli; quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates (Ib.), » etc. Et recte doctissimi, quia bellandi magna arte indigent, qui carne inclusi, in terris positi, contra spiritalia nequitiae in coelestibus certant. Magna arte, imo magna Dei gratia indigent, cum contra archangelum tot millibus annorum ad bella exercitatum, carnis fragilitas pugnat. Recte ergo ducentae hastae de summa sexcentorum siclorum factae sunt, quia utriusque Testamenti doctrina et operatione perfecti esse noscuntur, cum quidquid sermone docuerint bonis exemplis probaverunt. Necnon et ducenta scuta quorum singula trecenti aures 115.0467A| vestiebant, perfectam fidem eorum significant, quam in sanctae Trinitatis confessione habebant. Bene ergo custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant, quia sancti praedicatores, qui sunt Ecclesiae sanctae custodes, claritate supernae sapientiae splendentes, et verborum jaculis inimicos confodiunt, et scuto sacri fidei tela nequissimi ignea repellentes exstinguunt. Quod autem adjungitur: « Posuit ea rex in domo silvae Libani, » apte huic mysterio congruit. Quid ergo silva Libani, nisi gentium Ecclesiam significat, quae de fastu superbiae abscisa, in fabrica domus Dei convenienter aptatur? Unde et per Psalmistam dicitur: « Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI), » etc.
115.0467B| « Fecit ergo rex Salomon thronum de ebore grandem; et vestivit eum auro fulvo nimis, qui habebat sex gradus. Et summitas throni rotunda erat in parte posteriori, et duae manus hinc atque inde tenentes sedile, et duo leones stabant juxta manus singulas: et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde. » Solium ergo quod rex Salomon fecit, bene Ecclesia sancta intelligitur, in qua pacificus noster regnans, judicia sua facere dignoscitur, quia anima « justi, sedes est sapientiae. » Et bene de ebore illud factum esse memoratur, quod non ad solas divitias intelligamus aptatum, sed quoniam elephans cujus haec ossa sunt nimiae castitatis asseritur, qui inter quadrupedia et sensu plurimum valet, et temperanter miscetur 115.0467C| feminae suae, et conjuge secunda non utitur. Hoc pudicis animabus decenter aptatum est, quia illae ebur fuisse noscuntur, quae per castitatem Christi Domini praecepta secutae sunt. Hanc vestivit auro fulvo nimis, quia splendorem gloriae suae ea inclarescere fecit, cum per signa et miracula majestatis suae potentiam ostendit. Habebat autem thronus iste sex gradus. Quid per senarium numerum, nisi bonorum operum perfectio designatur? « Sex diebus perfecit mundi ornatum, et septimo requievit ab operibus suis (Gen. I). » Siquidem et senarius primus est numerus, qui suis partibus perfectus esse dignoscitur. Habet enim medietatem tria, tertiam partem duo, sextam unum: unum vero, duo, et tria, sex fiunt. Igitur quia et sex aetatibus mundus constat, in quibus 115.0467D| licet operari quisquis ad coelestem patriam pervenire desiderat, bonis operibus ascendere festinet, quia nisi bonis actibus ascendatur, illuc minime pervenitur. « Et summitas throni rotunda erat in parte posteriori. » Quid enim rotunditas throni in parte posteriori, nisi requiem aeternam, quae post hanc vitam sanctis futura est, significatur? ubi quisquis hic bene laborat mercede operis sui remuneratus, perenni quiete perfruetur. Unde et in Cantico canticorum de hoc ipso throno sub alio exemplo commemoratur, ubi dicitur: « Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, columnas ejus fecit argenteas. Reclinatorium aureum, ascensum purpureum, media charitate constravit (Cant. 115.0468A| III). » Ferculum inde dictum, quod vel residentium et discumbentium in convivio corpora ferat, vel ipsum de loco ad locum soleat pro temporis opportunitate circumferri. Cui merito sancta Ecclesia comparatur, quae credentes ad aeternae vitae refectionem praedicatorum suorum mysterio circumfert. Ferculum itaque regis nostri, sancta Ecclesia est, quae de fortibus praedicatoribus quasi lignis cedrinis, imputribilibus mentibus est constructa. Quae recte ferculum dicitur, quia ipse fert quotidie animas ad aeternum convivium Conditoris sui. Cui ferculo columnae argenteae factae sunt, quia praedicatores sancti eloquii luce resplendent. Est autem columnis argenteis reclinatorium aureum, quia per hoc quod a sanctis praedicatoribus lucide dicitur, mentes audientium fulgore 115.0468B| claritatis intimae, in qua reclinentur, inveniunt. Item reclinatorium in ferculo fecit, cum spem perpetuae quietis fidelibus promisit: « Tollite, inquit, jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). » Et hoc reclinatorium fecit aureum, quia requiem nobis aeternam divinae suae visionis gloria coruscam praeparavit. Et non nisi purpureus ad hoc ferculum ascensus invenitur, quia nullus Ecclesiam nisi sacramentis Dominicae passionis imbutus, ingreditur. Unde ipse ait: « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, et ego resuscitabo 115.0468C| eum in novissimo die (Joan. VI). » Media charitate constravit propter filias Jerusalem, ea ipsa videlicet charitate, qua pro nobis passus est. Majorem enim hac charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis. Et hoc est quod addidit propter filias Jerusalem, id est propter animas coelestium desiderio flagrantes. Quanto enim majorem Deus charitatem suam nobis pro nobis patiendo commendavit, tanto plures ad se reclamandum pro se patiendum accendit. « Et duae manus hinc atque inde tenentes sedile. » Quid ergo duae manus tenentes sedile Salomonis significant, nisi solatia divinae gratiae, quae sanctam Ecclesiam ad coeleste regnum provehunt? Et haec apte per binarium numerum descripta sunt, quia in utroque Testamento hoc praedicatur, hoc 115.0468D| maxime commendatur, quia non nisi per divinum adjutorium aliquod boni perfici potest. Unde ipsa Veritas dicit: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » -- « Et duo leones stabant juxta manus singulas. » Quid per leones, nisi Patres utriusque Testamenti figurantur, qui per fortitudinem animi et sibi et aliis donari bene didicerunt? Duo ergo leones juxta manus stabant, quia in lege et in Evangelio sancti Patres quidquid boni fecerunt, non sibi, sed Deo deputaverunt. Unde et Psalmista dicit: « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Super misericordia tua et veritate tua (Psal. CXIII); » et Apostolus: « Gratia, inquit, Dei sum id quod sum (I Cor. XV). » Et item; « Qui gloriatur in 115.0469A| Domino glorietur (II Cor. X). » -- « Et duodecim leunculi stantes super gradus sex hinc atque inde. » Quid per duodecim leunculos, nisi praedicatorum ordo qui apostolicam doctrinam sequitur, significatur. Hi ergo supra sex gradus hinc atque inde stant, quia bonorum operum gressus hinc et inde, suis doctrinis atque exemplis munire certant, ne prius labor bene incipientium in operando vacillet, sed rectitudinem habeat in gressu virtutum. Hinc scriptum est: « Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. Surrexerunt filii ejus et praedicaverunt beatissimam, vir ejus et laudabit eam. Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas (Prov. XXXI). » Sequitur:
« Sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon 115.0469B| erant aurea, et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis. » Omnia vasa quae pacifici nostri ministerio funguntur, aurea fiunt: quia omnes animae sanctorum quae sunt vasa Dei, ut voluntati deserviant divinae splendore sapientiae et dilectionis nitentes, continent potum qui vitae est, et sit in eis fons aquae salientis in vitam aeternam. Nec alicujus pretii argentum putabatur in diebus Salomonis, quia secundum Apostolum: « Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute (I Cor. IV). » -- « Et praedicatio Evangelii non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis consistit, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides nostra non sit in sapientia hominum, sed in 115.0469C| virtute Dei (I Cor. II). » Unde ipsa Veritas ait: « Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII), » etc. Et item: « Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regnum coelorum (Matth. V). »
« Deferebant ergo Salomoni aurum de Tharsis et argentum, dentes elephantorum, et simias, et pavos. » Quid aurum argentumve significet, notum est. Caeterum dentes elephantorum possunt doctores, fortes propter nitorem sapientiae, designari. De quibus sponsae dicitur: « Collum tuum sicut turris eburnea; » per simias vero qui actus humanos imitari videntur, sed bestialiter vivunt, eos qui ad fidem ex gentibus veniunt, qui fidem tenere videntur, et 115.0469D| operibus fidem negant. Per pavos quippe quorum caro si siccata fuerit, imputribilis permanere dicitur, qui pennarum pulchritudine vestiuntur, perfectos igne tribulationis decoctos, adeo ut variis virtutibus decorentur, et incorruptionem fidei ac mentis retineant. Quanquam si ad virgines referri velint, accipere possumus hae de Tharsis fortiter conservet. Quod autem subditur: « Non est factum tale opus in universis regnis. » Apte sancta Ecclesia convenit, de qua scriptum est, videlicet de salsis amarisque fluctibus hujus saeculi ad Salomonem nostrum deferuntur. Tharsis exploratio gaudii dicitur:
« Magnificatus est rex Salomon super omnes reges 115.0470A| terrae divitiis et sapientia, et universa terra desiderabat videre vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in cor ejus. Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, etc. » Bene ergo dictum est, quod « magnificatus sit rex Salomon super omnes reges terrae, » quia pacificus noster super omnem celsitudinem sanctorum, qui reges vere dicuntur, exaltatur, et nullus ei coaequari potest. Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei? Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt. Et item: « Magnus Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. » Unde et Joannes dicit: 115.0470B| « Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I). » Et universa terra desiderat videre vultum regis nostri, quia universa Ecclesia sanctorum hoc solummodo appetit, ut ad conspectum gloriae ejus perveniat. Cum per prophetam dicitur: « Tibi dixit cor meum, quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram. » Et alibi: « Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI). » Et singuli deferunt ei munera, dum unusquisque secundum id quod vires sibi suppetunt, in verbo seu factis, obsequium student praestare Deo.
CAPP. XI et XII.
115.0470C| « Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras, » et reliqua. Jam porro de caeteris operibus Salomonis, quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura, atque condemnat, nihilque de poenitentia ejus, vel de indulgentia Dei omnino commemorat, nec prorsus occurrit, quid ad salutem in allegoria boni significet haec est, flenda vorago subversionis. Nisi forte dicat quis mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare ecclesias electas ex gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter Salomonem 115.0470D| desererent deos suos, et colerent Deum ejus. Cum vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni conjectari possit. Nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Lot diximus. Apparet enim in persona Salomonis mira excellentia et mira submersio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit, prius bonum et posterius malum; hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. Nam bona illius, bonos Ecclesiae: mala autem illius, malos Ecclesiae significare puto, tanquam in unitate illius areae. Sicut in illo uno homine bonos in granis, malos in paleis: aut in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in zizaniis.
115.0471A| « Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et invenit eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo. Erant autem duo tantum in agro. Apprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus fuerat, scidit in duodecim partes et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribus Israel, » etc. Illud quod post mortem Salomonis decem tribus a domo David, et a templo separatae sunt et duae relictae, satis indicat quod de tota illa gente Apostolus ait: « Reliquiae 115.0471B| propter electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. IX). » Jeroboam vero qui decem tribus a domo David et a templo Dei separans ad idololatriam perduxit, significat haereticos qui dissensionem amant, et unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum subsequentes tradunt. Interpretatur Jeroboam, dijudicans populum. Nam et haeretici dijudicare populum videntur, cum erroris sui sequacem faciunt. Cui rei bene conveniunt verba prophetae Ahiae Silonitis, qui missus est ad Jeroboam ita dicens:
« Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem 115.0471C| civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israel. » Decem enim scissuras Jeroboam accepit, cum legis praecepta violanda corripuit. Et una tribus cum sobole David remansit, dum sors electorum juxta Apostoli doctrinam, in regula fidei catholicae remansit. « Quia unus Dominus, una fides, unum et baptisma (Ephes. IV). » Denique Roboam, filius Salomonis (III Reg. XIV), qui utili seniorum consilio relicto, adolescentium consilium secutus est, licet de domo David fuerit, tamen in via ejus non gradiebatur. Fecit enim Judas (Scriptura teste) in illis diebus malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverant. Aedificaverunt autem et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum, et 115.0471D| subter omnem arborem frondosam. Sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. Significat igitur malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti, negligunt curam habere subditorum et delectantes in multitudine sibi obsequentium, nec tamen condignam habent sollicitudinem sibi commissorum. Interpretatur autem Roboam latitudo populi. Et bene latitudo populi nominari possunt qui latam et spatiosam viam gradientes, per quam multi vadunt ad mortem, angustam viam quae paucorum est, et ad aeternam vitam ducit (Matth. VII), ingredi detrectant: relicto quesanctorum Patrum consilio, quorum 115.0472A| dicta et exempla ad celsitudinem tendunt perfectionis, eligunt juvenum obtemperare praeceptis, hoc est, eorum qui juvenilibus desideriis mancipati laudibus iniquis et adulationibus eos gravant, et fit in eis quod per prophetam dicitur: « Qualis populus, talis est et sacerdos. Omnes enim a minimo usque ad maximum avaritiae student, et caeci caecis ducatum praebentes in foveam perditionis pariter cadunt (Jer. VI, Matth. XV). » Quibus comminatur sapientia Dei dicens (Eccl. X): « Vae tibi terra cujus rex puer est, et cujus principes comedunt. » Et econtrario de sanctorum populo, et rege eorum Christo laudando subsequitur, dicens: « Beata terra cujus est rex nobilis, et cujus principes vescuntur in tempore suo, quia omnia quaecunque fecerint prosperabuntur. »
CAPUT XIII. 115.0472B|
« Ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente. Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur Domini David Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt, et ossa hominum incendet super te, » et reliqua. Igitur propheta qui a Deo missus fuerat in Bethel, ut increparet Jeroboam super idololatria quam gessit, et a falso propheta seductus, comedit ibi et bibit contra praeceptum Domini, et propterea a leone in via occisus est: quid significat nisi qui in prosperis elevatur corde? ita ut praecepta Domini contemnat a « leone qui circuit 115.0472C| rugiens quarens quem devoret (I Petr. V.), » dente persuasionis malignae laniatus, per consensum peccati interficitur: ac per hoc necessarium est semper quaerere auxilium omnipotentis Dei, atque defensionem ipsius, ex toto corde sperare in misericordia ejus. Quid enim est homo, cujuslibet sit meriti, si Conditoris sui protectione deseratur? Quia nimirum protectio minus necessaria creditur, si semper habeatur: sed utiliter plerumque subtrahitur, ut sibimetipsi homo, quam sine illa nihil scit, ostendatur. Manus igitur Dei aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae nescientes nos in prosperis portat, quia destituti dum cadere incipimus, et tamen adjuti retinemur, et doctrina fit, quod in lapsu trepidamus et custodia quod in statu permanemus. Nemo ergo 115.0472D| se alicujus virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter poterit, quia si divina eum protectio deserat, ibi repente enerviter obruitur ubi se valenter stare gloriatur. Quid est enim quod vir Dei contra altare Bethel ad prophetandum directus, praesente rege, auctoritatem liberae vocis exercuit, ejusdemque regis extensum brachium in rigore mirabiliter astrinxit, quod tamen mox misericorditer saluti restituit, cujus in domo invitatus comedere noluit, quia ne in via comederet, prohibitionis Dominicae praecepta servavit. Qui tamen in eadem via et seductus comedit et pastus interiit. Qua in re quid subtili consideratione colligimus, quid (ut ita dixerim) formandum suspicamur, nisi quod forsitan apud semetipsum 115.0473A| tacitus, et pro praeceptis Dominicis regem se contempsisse gloriatus, ab interna mox soliditate quassatus est, et inde ei in opere culpa subripuit, unde sibi gloria in corde subrepsit? ut prophetae falsi verbis deceptus disceret, quia nequaquam propriae fortitudinis fuerit, quod ad regis verba restitisset. Bene autem et ejus ore mortis sententiam accepit, cujus seductione a vitae praeceptis deviavit, ut inde poenam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisisset. Hic autem manifeste ostenditur, quod peccatum inobedientiae in ipsa fuerit morte laxatum, quia idem leo qui viventem praesumpsit occidere, ausus contingere non est occisum. Qui enim occidendi habuit potestatem, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit. Quia is 115.0473B| cui culpa in vita fuerit punita, erat jam justus ex morte. In hoc facto ostenditur, quod nemo se alicujus virtutis aestimare debet, etiam cum quid fortiter (sicut dictum est) poterit. Iste enim quia praeceptis Dominicis regem contempsisse gloriatus corruit, ut prophetae falsi verbis deceptus disceret, quia non propriae fortitudinis fuerit quod regi restitisset.
CAPUT XIV.
« In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem, tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios et universa diripuit. Scuta quoque aurea quae fecerat Salomon, pro quibus fecit Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant 115.0473C| ante ostium domus Regis. Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui praeeundi habebant officium, et postea reportabant ad armamentarium scutariorum, » et reliqua. De quo rege in libro Paralipomenon plenius narratur, ubi hoc modo legitur (II Par. XII): « Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem, quia peccaverunt Domino, cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum. Nec erat numerus vulgi qui venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et Trogloditae Aethiopes, cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque Jerusalem. Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Juda, 115.0473D| qui congregati fuerant in Jerusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac. Consternatique principes Israel et rex dixerunt: Justus est Dominus. Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos: daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac. Verumtamen ei servient ut sciant distantiam servitutis meae, et servitutis regni terrarum. Recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Jerusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis, omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon, pro quibus fecit 115.0474A| rex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii. » Quid ergo per figuram hoc insinuat, quod propter peccatum Roboam Sesac rex Aegypti de domo Domini thesauros abstulit, et thesauros regios, nisi quod mali rectores propter negligentiam suam regem Aegypti, hoc est, principem tenebrarum in Jerusalem typicam provocant, in Ecclesiam videlicet sibi commissam: ubi ipsi ad tempus dominari videntur, qui thesauros domus Domini et thesauros regios aufert, cum scientiam sanctarum Scripturarum simul et opera virtutum ab incautis et desidiosis abstrahit? Sesac ergo byssus cilicii sive gaudium cilicii interpretatur. Et quia byssus subtilitatem significat, cilicium vero, quod de caprarum setis conficitur, peccata, quid 115.0474B| melius in bysso cilicii, quam versutia fraudis diabolicae, in persuasione peccatorum accipi potest? Sesac enim Jerosolymitanas opes aufert, cum diabolus qui callide decipit, et gaudet in multitudine peccatorum ecclesiasticos quosque a scientia spirituali, et opere virtutum depraedat, eosque qui videbantur in Ecclesia decori esse, spoliatos secum in barathrum perditionis suae demergit, necnon et illud quod idem rex scuta aurea quae fecerat rex Salomon abstulit pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum scutariorum, ad eumdem sensum respicit. Salomon enim scuta aurea condens custodibus domus suae dedit, cum Redemptor noster spiritualem scientiam per duo testamenta doctoribus Ecclesiae ad tuendam plebem suam commendavit. 115.0474C| Hanc antiquus hostis per incuriam rectorum abstrahit, quia cum intenti sunt rebus terrenis minusque curam de coelestibus officio pristino et scientia denudatos, quasi in domo propria opibus spoliatos, dereliquit. Denique tales cum sensu spiritali privatos se conspiciunt, per eloquentiam verborum copiam quaerunt quatenus eorum sonoritate, velut scutorum aereorum firmitate, tutamen contra hostes pro subjectis sibi opponant. Sed quanto aes est vilius metallo auri, tanto inferior est vana eloquentia verae eloquentiae fructu. Unde per quemdam sapientem de eloquentia dicitur: « Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas (Prov. XIII): » Et in psalmis ita legitur: « Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. XIII). » Nam de 115.0474D| sapientia ita scriptum est. « Sapientia pretiosior est cunctis opibus; et omnia quae desiderantur, non valent ei comparari. Longitudo dierum in dextera ejus et in sinistra illius divitiae et gloria (Prov. VIII). » Qui vero opportunam defensionem Ecclesiae vult exhibere contra haereticos et contra omnes inimicos sapientiae, utique adminicuto hoc debet perficere. Nec eloquentia aliquid ad hoc sine sapientia proficit, imo plurimum nocet. Porro quod legitur in sequentibus, quod bellum fuerit inter Roboam et Jeroboam, et Asa regem Juda, atque Baasa regem Israel cunctis diebus eorum, non aliud significare puto, quam quod sancta Ecclesia quae in unitate fidei persistit, bellum habeat semper cum 115.0475A| haereticis et schismaticis, et omnibus qui violare contendunt fidem catholicam. « Omnes enim (ut ait Apostolus) qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur: quia draco antiquus persequitur mulierem insidians calcaneo ejus, et ipsa conterit caput ejus (II Tim. III). » Asa enim tollens sive sustollens, et Baasa confusio vel siccitas interpretatur. Et bene Ecclesiae populus tollens sive sustollens dicitur, qui mentem suam ad superna desideria suspendens, confusionem terrenarum cupiditatum, cum earum suggestore diabolo, spernit: ac velut sicca et inutilia contemnit.
CAPUT XVI.
« Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium 115.0475B| Anani contra Baasa, dicens: Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israel ut me irritares in peccatis eorum. Ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabath. Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes, et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres coeli. » Haec verba contra omnes peccantes, et contra omnes haereticos et paganos maxime prolata sunt. Quippe qui peccatis pristinis, peccata semper nova adjiciunt, et malorum exemplis depravatis visceribus pejores fiunt. « Demetam (inquit) posteriora Baasa, 115.0475C| et posteriora domus illius et faciam domum ejus sicut domum Jeroboam filii Nabath. » Demetit Dominus posteriora Baasa, cum peccata iniquorum post finem vitae ulciscitur: demetit et posteriora domus ejus, cum imitatores illorum aeternis cruciatibus damnat. « Et faciam domum Baasa sicut feci domum Jeroboam filii Nabath, » cum peccatores in iniquitate sua perseverantes, simul cum diabolo et angelis ejus, inferni cruciatibus tradet. Baasa enim (ut diximus) confusio vel siccitas interpretatur. Jeroboam vero dijudicans populum: et Nabath, spontaneum resonat. Qui ergo confusiones errorum et peccatorum sequitur, et virorum gratiam spiritalem habere negligens, in ariditate peccatorum usque ad finem vitae perseverat, posteriora ejus 115.0475D| velut diaboli demetuntur, qui propria voluntate superbiendo sibi mortem generat. Et tunc populum perditorum velut dijudicare videtur, cum non judicium aequitatis, sed damnationis in eis exercere dignoscitur. Tunc enim peccatorum atque omnium iniquorum posteriora demetentur cum capite suo diabolo, quando judex vivorum et mortuorum in fine saeculi dicturus est his qui ad sinistram ejus stabunt: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et sociis ejus. Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV). » -- « Qui mortuus (inquit) fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes, et qui mortuus fuerit ex eo in regione, 115.0476A| comedent eum volucres coeli. » Quid est ergo mortuum esse in civitate, nisi quemlibet fide tenus in Ecclesia perseverantem, criminibus capitalibus obnoxium esse? In civitate ergo moritur, qui intra Ecclesiam Dei opera pravitatis exercet. Ille enim ore canum laceratur, cum sententiis sanctorum doctorum increpatur, arguitur, atque damnatur. De quibus videlicet canibus in psalmo scriptum est: « Ut canes circuibunt civitatem (Psal. LVIII). » Canes enim a canendo dicti sunt. Canum enim consuetudo est, illa loca defendere, in quibus se norunt alimoniam reperire. Civitas autem illa, quam canes isti circumeunt, Jerusalem est, universaliter per mundum diffusa: hanc ergo circuisse Paulum, salutares generis humani testantur Epistolae, quae per 115.0476B| universas gentes velut sacra divina tonuerunt. O canem istum beatum, qui populos persequitur infideles, fures abigit, et ovilia sancta custodit, cujus latratas per totum mundum quasi gravisona tuba concrepuit. « Qui enim moritur, ait, ex Baasa in regione, comedent eum volucres coeli. » Illi enim ex Baasa, hoc est ex corpore diaboli confusione plenissima in regione moriuntur, qui, extra Ecclesiam separati, idololatriae aut haeresibus ore atque opere nefario deserviunt, hos enim volucres coeli comedunt, illae videlicet volucres, de quibus in Evangelio Dominus dicit in parabolas sementis, secus viam semen sparsum, volucres coeli comedisse (Matth. XIII). Tunc enim istae volucres eos comedunt, quoniam onustos peccatis secum ad aeternum rapiunt interitum.
115.0476C| « Anno tricesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israel duodecim annis. In Thersa regnavit sex annis: Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti, et aedificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat nomine Somer Domini montis Samariae. » Hoc quomodo factum sit, Josephi verba manifestant, in quibus ita scriptum est: Tricesimo autem anno regis Asa, Ambri suscepit imperium, et tenuit annis duodecim. Quorum sex quidem annis fecit in Thersa, reliquos autem in civitate quae Mare compellabatur, a Graecis autem Samaria. Hic vero nominavit eam Samareton a Samaro quodam, qui ei montem venundederat, in quo constituerat civitatem. 115.0476D| In nullo autem differebat prioribus regibus, nisi quod pejor erat.
« Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum Deum Israel, super omnes reges Israel, qui fuerant ante eum. In diebus ejus aedificavit Ahiel de Bethel Jericho, » et reliqua. Quod scriptum est de temporibus regni Achab: « In diebus ejus aedificavit Ahiel de Bethel Jericho. In Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus. » Patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis fundamenta illius ponere inciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram mortuus est. Et cum urbe aedificata portas munire tentaret, novissimum filiorum suorum cognomento 115.0477A| Segub amisit. Quod ita futurum Josue cum eam destructam anathemati traderet imprecando praedixit. « Maledictus, inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho (Jos. VI). » In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. Quia vero Ahiel de Bethel destructa a Josue atque anathematizata Jericho moenia restaurat, cum quis eorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserat, ad agenda scelera quae ei Dominus Jesus in die baptismatis condonaverat, redit: quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, cum errorum dogmata, vel gentilium fabulas, veritati Ecclesiasticae qua imbutus est quasi de Bethel egrediens ruinas 115.0477B| Jericho resuscitat. Meritoque talis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariae civitatis, et novissimum in portarum positione amittit quia et fundamenta fidei a quibus bona aedificia inchoare, et claustra bonae actionis quibus perfici debuerat, perdit.
CAPUT XVII.
« Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc et vade contra orientem, et absconde te in torrente Carith qui est contra Jordanem et ibi de torrente bibes, corvisque 115.0477C| praecepi ut pascant te ibi. Abiit ergo et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset sedit in torrente Carith qui est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane: similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. Post dies autem aliquantos siccatus est torrens, non enim pluerat super terram. » Priusquam allegorice quid ista significent disseramus, libet inquirere juxta moralitatem, quid est quod ait: « Vivit Dominus in cujus conspectu sto. » Sciendum est quod duobus modis in conspectum Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal ejus assistimus. Nam quoties Conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectu illius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Eliam dicitur: « Vivit Dominus 115.0477D| Deus Israel in cujus conspectu sto. » His justus in conspectu Domini stat ut fideliter vivat, illic ut veraciter coronam vitae accipiat. Thesbi igitur unde Elias Thesbites dicitur, civitas est Galaaditis regionis. Caeterum spiritaliter Elias rectius Dei Filio assimilatus est, cui et auctoritas et nomen veri Dei congruit: Elias enim Dominus Deus interpretatur, sive fortis Deus, quod nomen substantialiter Dei Filio inest, auctoritatem sibi videlicet faciendi quid velit naturaliter vindicans. De quo per Psalmistam dicitur: « Fortis Dominus, potens in praelio (Psal. XXIII). » Thesbites autem captivans sive convertens interpretatur, sicut et de Domino scriptum est: « Converte, Domine, captivitatem nostram (Psal. 115.0478A| CXXV). » Et sicut Melchisedech in Scripturis (qui utique typum gessit Salvatoris) origo tacetur, ita et Eliae; in illius enim praefiguratione genus minime narratur, cum subito nomen illius introducitur, ex quo tribu vel familia ortus sit minime profertur. Torrens Cison qui et Carith interpretatur cognitio, sive concisio, vel divisio, quod Judaico populo congruere certissimum est. Panes vero et carnes ex quibus Elias, ministrantibus corvis, pastus est, opera pietatis et obsequium, quod eidem Domino a fidelibus ex populo Judaeorum exhibitum est, praefigurasse non dubium est. Siccatio torrentis abolitionem significat legis, quam, adveniente Salvatore, in carnalibus observationibus defecisse certum est. Nonnulli volunt aliter intelligi, quod nobis dissonum esse videtur, 115.0478B| quibusdam in locis. Absconditus est (inquiunt) Elias noster in torrente Carith, qui interpretatur calvus, et ibi de torrente bibit, cum in calvariae loco, ubi abscondita est virtus gloriae ejus, de torrente mortalitatis nostrae Dominus gustavit. Corvi autem pascebant Eliam, deferentes ei panem et carnes mane et vesperi, cum gentilitas de nigredine peccatorum veniens, Christo Domino salutem nostram esurienti, panem fidei et spem resurrectionis per gratiam ejus illuminata offert, mane videlicet, evangelicae praedicationis. Et item panem et carnes vesperi similiter defert, cum eamdem fidem usque ad finem mundi servans incontaminatam, cum carnis resurrectione venienti judici praesentat. « Post dies autem aliquantos siccatus est torrens, » quia consummato cursu praesentis 115.0478C| vitae, « absorpta erit mors in victoria (I Cor. I): » etiam « ultra mors non erit, neque luctus, neque clamor, quae prima abierunt (Apoc. XXI). » Hanc etenim intelligentiam prudenti lectori relinquimus, si hanc sibi eligere voluerit, quia nobis de corvorum refragare videtur intellectu.
« Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens: Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi. Praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te. » Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam: haec igitur vidua gentium designat Ecclesiam, quae a suo diutius Conditore deserta, populum fidei verae, et rectae veritatis nescium, quasi pauperem filium egena stirpe nutriebat, id est verbi fructu ex parte docebat, donec adveniens sermo propheticus, qui 115.0478D| exsiccato vellere Israelis (ut pote clausa coeli janua) periclitabatur in Judaea, pasceretur ibi, simul et pasceret, et receptus videlicet a credentibus, et reficiens ipse credentes. Unde bene haec eadem vidua in Sarepta Sidoniae dicitur esse morata. Sidonia quippe inutilis venatio, Sarepta vero incendium, vel angustia panis interpretatur, quia « ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V). » Ubi rebus supervacuis acquirendis, quasi occupandi cura impendebatur, ubi dirae sitis incendium panisque spiritalis antea fiebat angustia, ibi farina oleumque ore prophetico benedicitur. « Quae volebat duo ligna colligere priusquam moreretur. » Non hic solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum, signum 115.0479A| crucis exprimitur, quo nobis est panis vitae praeparatus aeternae. Benedicitur farina ejus et oleum, hoc est, gratia corporis Dominici et chrismatis unctio, sive fructus et hilaritas charitatis, quae cum impenditur, non defecisse dicitur: « Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). » Vidua autem ista quam Dominus non frumenti, sed verbi pane pascebat, eadem ipsa est, de qua dicitur in Psalmis: « Viduam ejus benedicens benedicam (Ps. CXXXI), » et reliqua. Illam scilicet, de qua et Paulus ait (Rom. VII): Mortuo viro, quibus volet nuptiis libera est, quia desinente legis littera (cujus finis Christus est) ad gratiae libertatem transitum faciens, Ecclesia videlicet ad Christum, quasi vidua legis nupsit. Hujus nunc in vasis oleum gratiae et benedictionis 115.0479B| farina non deficit, in omnibus fere gentibus fame manente, quarum cibus vitae esuriem ac fidei Trinitatis inediam, congrue praefiguravit illa quondam triennio fames.
« Factum est autem post verba haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor ejus fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Et ait ad eam: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu illius et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum, » et reliqua. Hic actus Eliae, de suscitato mortuo filio viduae, apud quam hospitabatur, et cujus benedixit farinae et 115.0479C| oleo, bene exprimit actum Redemptoris nostri, in resurrectione populi ad fidem conversi. Quae enim haec vidua melius intelligi potest, quam Synagoga Judaeorum, quae Moysi more viduata filium nutriebat parvulum, hoc est, populum carnalem Judaeorum. Hic ergo ad ingressum Eliae, hoc est, Salvatoris nostri infirmabatur, quia in eum non credendo, sed spernendo, valida febre infidelitatis aegrotavit. Unde et mater ipsa conquerendo de infirmitate pueri, ad prophetam dicit: « Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? » Cum Synagoga Judaeorum de adventu Salvatoris conqueritur, quasi ipse esset causa interfectionis populi 115.0479D| Judaici. Hinc est quod Caiphas conspirans de nece Christi, ad turbam ait: « Expedit enim ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem (Joan. XVIII, XI). » Sed sicut propheta Dei, verbis viduae non exasperatus: quin potius misertus ait ad eam:
« Da mihi filium tuum: Tulitque eum de sinu illius et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, clamavitque ad Dominum et ait: Domine, Deus meus, revertatur, oro, anima pueri hujus in viscera ejus. » Ita et Redemptor noster non exasperatur 115.0480A| malitia Judaeorum, sed misertus populi credentis, tulit eum de sinu matris, cum eum tulit de carnali observantia legis. « Et posuit super lectum suum, » hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua. « Expanditque se tribus vicibus, atque mensus est super puerum. » Cum Trinitatis fidem illi praedicando et faciendo insinuabat. Et clamans ad Patrem, dixit: « Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII). » Etitem: « Pater, inquit, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). »
115.0480B| « Exauditus est autem Elias, et reversa est anima pueri intra eum et revixit. Tulitque illum et reddidit matri suae. » Cum Dominus noster populum salvans credentem, signa et miracula ostendebat incredulis, ut agnoscerent veraciter illum vivere, qui credit in nomine ejus. Et sic eveniet, ut verba mulieris admirantis de suscitato puero, plebs Judaica veritate superata, praeclamet ad Christum ac dicat: « Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est. »
CAPUT XVIII.
« Post dies multos verbum Domini factum est ad Eliam in anno tertio, dicens: Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae. » 115.0480C| Tres anni famis, scientiam sanctae Trinitatis, populo Judaeorum vel in toto mundo defuisse praefigurabant. Sex vero menses ad opus bonum pertinent, quod penitus desierat ab illis, de quibus propheta dicit: « Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. » Abdias princeps exercitus Israel, cujus nomen interpretatur servus Domini, illos quodammodo praesignabat, qui ex principibus Judaeorum crediderant et erant occulti discipuli Domini, ut Nicodemus et caeteri. Nam quod ait ad populum: « Usquequo claudicatis in duas partes? » ita potest intelligi. Illi enim utroque pede claudicant, qui Deo pariter et diabolo obsequium praestare cupiunt.
115.0480D| « Ivit ergo Elias ut ostenderet se Achab. Erat autem fames vehemens in Samaria. Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suae, » et reliqua. Quod autem Elias congregans universum Israel, contra prophetas Baal disceptabat, illisque frustra nitentibus, ipse altare Domini curavit quod destructum fuerat, et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: « Israel erit nomen tuum: » et aedificavit de lapidibus altare in nomine Domini. « Fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, et composuit ligna divisitque per membra bovem, et posuit super ligna, et ait: Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum et super ligna. Rursumque dixit: 115.0481A| Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent secundo, ait: Etiam tertio idipsum facite, feceruntque et tertio. Et currebant aquae circa altare, et fossa aquaeductus repleta est, » et reliqua. Quid convenientius figurare potest, quam quod Redemptor noster contra mundi principem ejusque satellites decertans ac superans, altare Domini quod destructum fuerat, hoc est, fidelium suorum corda ab omni labe iniquitatis purgans aram Deo dedicat? Quae ex duodecim lapidibus constructa esse memoratur, quia ex his, qui propheticam et apostolicam fidem seu doctrinam sequuntur, gratissima Deo ara construitur, in qua quotidie sacrificium laudis in odorem suavitatis offertur. Fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, ex 115.0481B| contrito videlicet corde, et humiliato spiritu flumina producendo lacrymarum pro timore gehennae, et desiderio vitae aeternae. Ibi et composuit ligna, quia et sanctorum dicta et facta ad exemplum, credentibus constituit. Divisitque per membra bovem, et posuit super ligna cum omnes actus suos ad exemplum sanctorum patrum fideles formare docuit. Jussitque super holocaustum et super ligna semel, iterum, atque tertio, aquam infundere: quia omni tempore necesse est nobis verba, cogitatus, atque opera nostra, in pura oratione atque compunctione lacrymarum mundare, et non prius cessare, quam fossae aquaeductus repleantur, id est, donec futurum gaudium, praesenti memoriae succedens, perfecte compleatur. Sicque erit juxta id quod sequitur:
115.0481C| « Ignis de coelo cadens ad invocationem Eliae, voravit holocaustum, ligna et lapides, pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus. » Quando discrimen superni judicis dicta et facta, ac totam vitam nostram perfecte examinans, probandos nos sicut igne probatur argentum, immortales ac beatos factos in sede collocabit perpetua: ut ad instar virorum Israelitarum in aeternum gratulando canamus: « Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos et non ipsi nos. Nos autem populus ejus et oves pascuae ejus (Psal. XCIX). » Mundato itaque altari Domini, et consumptis holocaustis, dixit Elias propheta Dei ad populum.
115.0481D| « Apprehendite omnes prophetas Baal, et ne unus quidem fugiat ex eis. » Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, qui interpretatur duritia eorum, et interfecit eos ibi. Sic quoque Redemptor noster, adveniente die judicii, mittet angelos suos et colligent omnia scandala de regno ejus, et eos qui operantur iniquitatem, et mittent eos in stagnum ignis et sulphuris, ubi est bestia et pseudoprophetae, ubi et missus est diabolus qui deducebat eos, et cruciabuntur ibi secundum duritiam et impoenitens cor eorum, die ac nocte in saecula saeculorum.
« Post haec Elias ascendit in verticem Carmeli et 115.0482A| protinus in terram posuit faciem inter genua sua, et dixit ad puerum suum: Aspice et ascende contra mare. Qui cum ascendisset et contemplatus esset, ait: Non est quidquam. Et rursum ait illi: Revertere septem vicibus. In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari, » et reliqua. Quid in hac re significatur, nisi quod nascente Christo Dei Filio inter homines, et teneritudinem carnis nostrae accipiente, postquam mortem gustavit, et victor de mundo ad coelos ascendit, imbrem gratiae divinae per septiformem Spiritum de supernis ad terras misit, qui nos a peccato mundaret, et spiritales fructus gignere faceret.
CAPUT XIX.
115.0482B| « Timuit Elias et surgens abiit quocunque eum ferebat voluntas. Venitque in Bersabee Judae, et dimisit ibi puerum suum, et perrexit in desertum viam unius diei. Cumque venisset et sederet subter unam juniperum, petivit animae suae ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres mei. Projecitque se, et obdormivit sub umbra juniperi, » et reliqua. Sancti viri qui, sublevante Spiritu, ad summa rapiuntur, quandiu in hac vita sunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus reprimuntur, ut nequaquam tantum proficere valeant, quantum volunt. Sed ne extollantur superbia, etiamsi sit in eis ipsarum quaedam mensura virtutum. 115.0482C| Hinc est enim quod Elias dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam mensura suspensus est, dum Jezabel postmodum, quamvis reginam, tamen mulierculam fugit. Perpendo quippe hunc mirae virum virtutis ignem de coelo trahere, et secundo quinquagenarios viros, cum suis omnibus petitione subita concremare, verbo coelos a pluviis claudere, verbo coelos pluviis aperire, suscitantem mortuos, ventura quaeque praevidentem, et ecce rursus animo occurrit, quo pavore ante unam mulierculam fugit. Considero virum timore perculsum de manu Dei mortem petere nec accipere, de manu mulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat enim mortem fugere, dicens: « Sufficit mihi, tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres mei, et obdormivit 115.0482D| sub umbra juniperi. » Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? Unde sic infirmus, ut ita feminam pertimescat? nisi quia dispensationes superni nutus, mensura occulti libraminis appenduntur, ut ipsi sancti homines et multum valeant per potentiam Dei, et rursum quadam mensura moderati sint per infirmitatem suam. In illis virtutibus Elias quod de Deo acceperat, in istis infirmitatibus, quid de se poterat, agnoscebat. Illa potentia virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis. In illis virtutibus ostendebat quod acceperat, in istis infirmitatibus hoc quod acceperat, custodiebat. In miraculis monstrabatur Elias, in infirmitatibus servabatur.
« Et ecce angelus tetigit eum, et dixit illi: Surge, 115.0483A| « comede. Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae. Comedit ergo et bibit, et rursum obdormivit. Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede. Grandis enim tibi restat via. Qui cum surrexisset comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb, » et reliqua. Quid ergo hic Elias bis pastus ab angelo exprimit, nisi naturae infirmitatem? Quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei. Angelus enim qui Eliam pavit, quem congruentius quam ipsum summi consilii angelum 115.0483B| significat, cujus ope tam in corporali quam etiam in spiritali natura subsistimus? Ambulavit enim Elias postquam surrexerat a somno, et comedit et bibit, in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. Sic et nos dum inertiae somnum a nobis excutimus, necesse ut divino solatio confortati gressum bonorum operum per omne tempus vitae praesentis summopere continuemus festinemusque ascendere in montem Dei, et in locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus aeternam.
« Cumque venisset illuc, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia? At ille respondens ait: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt 115.0483C| pactum tuum filii Israel. Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam. Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino. Et ecce Dominus transiit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum. Non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio. Non in commotione Dominus. Et post commotionem ignis. Non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aurae tenuis. Quod cum audisset, Elias operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae, et ecce vox ad eum, dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum 115.0483D| filii Israel. Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam. Et ait Dominus ad eum: Vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris illuc, unges Hazael regem super Syriam, Jebu filium. Nam si unges regem super Israel: Elisaeum autem, filium Saphat, qui est de Abelmehuda, unges prophetam pro te, » et reliqua. Spiritus autem Domini montes evertit, et petras conterit, quia pavor, qui ex adventu ejus irruit, et altitudinem cordis nostri dejicit, et duritiam liquefacit. Sed in spiritu commotionis et ignis non esse dominus dicitur: esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur, quia nimirum 115.0484A| cum mens contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet, Deus non est. Cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est, quod de incomprehensibili substantia aeternitatis audit. Quasi enim sibilum tenuis aurae percepimus, cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter degustamus, tunc ergo verum est, quod de Deo cognoscimus cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde bene illic subditur: « Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae, et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? » etc. Post aurae tenuis sibilum vultum suum propheta pallio operuit, quia in ipsa subtilissima contemplatione veritatis, quanta ignorantia homo tegatur agnoscit. 115.0484B| Vultui namque pallium superducere est, ne altiora mens quaerere audeat, hanc considerationem propriae infirmitatis velare, et nequaquam intelligentiae, oculos, ultra se praecipitanter aperiat, sed ad hoc quod apprehendere non valet, reverenter claudat. Qui haec agens, in speluncae ostio stetisse describitur. Quid namque spelunca nostra est, nisi haec corruptionis habitatio, in qua adhuc ex vetustate retinemur? Sed cum aliquid percipere de cogitatione divinitatis incipimus, quasi jam in speluncae nostrae ostio stamus. Quia enim progredi profecte non possumus, ad cognitionem tamen veritatis inhiantes, jam aliquid de libertatis aura captamus. In ingressu ergo speluncae stare, est represso nostrae corruptionis obstaculo, ad cognitionem veritatis incipere exire. Unde et nube in tabernaculo 115.0484C| descendente, Israelitae e longinquo cernentes, in papilionum suorum ostiis stetisse memorantur, quia hi adventum Divinitatis utcunque conspiciunt, quasi jam ex habitaculo carnis procedunt. « Et ecce vox ad Eliam, dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondens ait: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel. Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sunt ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam. Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino. Et ecce Dominus transiit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum. Non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio. Non in commotione Dominus. 115.0484D| Et post commotionem ignis. Non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aurae tenuis. Quod cum audisset, Elias operuit vultum suum pallio, » etc. Certum est quod cordis sui oculum per elationis tenebras exstinguit, qui cum recta agit, considerare meliorum merita negligit. At contra, magnae humilitatis radio semetipsum illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat, quia dum ea, quae ipse fecerit, facta foris et ab aliis videt ac conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiae tumorem premit. Hinc est quod voce Dei ad Eliam solum se aestimantem, dicitur: « Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (Rom. XI): » ut eum non solum se remansisse cognosceret, 115.0485A| elationis gloriam quae ei de singularitate surgebat, inclinaret. Propheta nempe erat, et saepe mysteria superna cognoverat: quid ergo difficile fuit agnoscere in hoc mundo fideliter Deo famulos remansisse? sed hic solerter intuendum est, oculum cordis elatio quam nequiter claudat, quando qui humilis et occulta Dei noverat, elatus et aperta nesciebat. « Et ait Dominus ad Eliam: Vade et revertere in viam tuam per desertum Damasci. Cumque perveneris, unges Hazael regem super Syriam et Jehu filium. Nam si unges regem super Israel, Elisaeum autem, filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te. Et erit, quicunque fugerit gladium Hazael, occidet eum Jehu: et quicunque fugerit gladium Jehu interficiet eum Elisaeus, » et reliqua. 115.0485B| Hoc non ita accipiendum est, quod propheta Dei Elisaeus homicida futurus sit et tyrannus, sed magis spiritaliter intelligendum, quia justitia divina quae singulis reddit secundum opera sua, punit peccata hominum, aliquando manifesta ultione, aliquando occulto judicio. Vindicat per reges et duces, vindicat per prophetas et sacerdotes cum alios nocentes facit plecti mucrone, alios transverberat gladio linguae. Unde David et Salomon, et caeteri reges poenam aeris exigebant, cum eos trucidari jubebant. Et item alibi scriptum est de superborum et inobedientium poena: « Dolavi eos (inquit) in prophetis et occidi eos in verbis oris mei (Ose. VI).
« Profectus ergo inde Elias, reperit Elisaeum, filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum, et 115.0485C| ipse in duodecim arantibus unus erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum, » etc. Igitur profectus Elias reperit Elisaeum, filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum, cum Redemptor noster descendens de coelo, divino judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur (ut jam diximus) Dominus Deus: Saphat, judicantis: et Elisaeus Dei mei salus. Jam mirabiliter super quem propheta pallium suum misit, cum illum Dominus fide catholica induit. « Omnes, ait Apostolus, qui in Christo baptizati estis Christum induistis (Gal. III). »
« At ille statim relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: Osculer, oro te, patrem meum et matrem 115.0485D| meam, et sic sequar te. » Quia mox ut electorum chorus audivit loquentem per Evangelium Dominum: « Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XXIV), » statim cessavit terrenis lucris inhiare, saecularibus desideriis deservire. Totum se contulit ad servitium Christi, nec tamen aliis verbum vitae praedicare desinit. Hoc enim osculari patrem et matrem cum quoscunque possit, sive de Judaeis, sive de gentibus velle sermone corrigere.
« Tulit itaque Elisaeus par boum et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes et dedit populo, et comederunt. » Cum populus christianus carnalia desideria mactans, totum exercitum suum in opus 115.0486A| evangelizando convertit, unde sufficientem pastum auditoribus suis praebere possit. Ipse vero sequitur nostrum Eliam et ministrat ei, qui vestigia ejus sequens, hoc est, mandata illius fideliter observans, ministerium ei bonorum operum condigne exhibere satagit.
CAPUT XX.
« Porro Benadab rex Syriae congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus, et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam, » et reliqua. Quod Benadab rex Syriae, obsidens et impugnare incipiens Samariam, ait:
« Haec faciant mihi dii, et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur 115.0486B| me. » Hunc habet sensum: Samaria necesse est, juxta morem civitatum ut haberet terram interius propter muros, ipsis pene muris aequalem, ne videlicet eos sine subsidio terrae adjacentis erectos, creber insistente manu hostili dejiceret ictus arietis. Extrinsecus autem murorum altitudo longe superficiem terrae transcenderat, maxime cum in montis verticem (ut Scriptura refert) fuerit urbs eadem posita. Ait ergo rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam haberet secum exercitus multitudinem, ut etiam si quisque militum ejus, unum solummodo lapidem vel cespitem, vel stipitem ad construendum contra urbem aggerem apportasset, agger exsurgeret qui superficiei civitatis ipsius, quae erat intra muros, esse videretur aequalis, ita ut ex aequo 115.0486C| pugnantes contra civitatem tela vel faces mittero possent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens rex Israel ait:
« Dicite ei: ne glorietur accinctus aeque ut discinctus. » Aliud est enim accinctus, aliud discinctus, alius non accinctus. Accinctus nam quod est qui cingulo circumdatus incedit. Discinctus, qui cingulum nuper deposuit. Verbi gratia balneum intraturus, vel lectum ascensurus, vel ad terram forte tunicam induturus. Non accinctus qui nuper tunica indutus necdum se abdita zonae circumpositione munivit. Sic ergo in expeditione castrensi, qui pesitus est recte accinctus nominatur, id est armis indutus. Qui pugna confecta victor domum redit, jure discinctus vocatur: quia nimirum depositis armis 115.0486D| optatae pacis otium gerit. Qui vero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito non accinctus esse dicitur. Ait ergo rex Israel, regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset Samariam, quam obsidere coeperat: « Ne glorietur accinctus, aeque ut discinctus. » Ac si aperte dicat: Noli gloriari quasi jam victor bellici discriminis, qui adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras. Et verum profecto dicebat: Nam mox inito certamino, Benadab non victis adversariis triumphans, sed coelo suo exercitu fugiens domum rediit. Mystice autem Benadab hostis Israel significat diabolum, omnium bonorum inimicum, qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit. 115.0487A| Sed per pueros principum Israel vincitur, cum per bonos auditores sanctorum doctorum, quidquid aure audiunt, factis implere nituntur. Antiquus hostis in fugam vertitur omnisque suus exercitus a militibus Christi proturbatur. Qui bene ducenta millia et triginta duo esse dicuntur, quia hi qui utriusque testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate Dei videlicet et proximi conservant, apti per omnem modum militiae summi regis esse comprobantur.
« Fugit quoque Benadab rex Syriae in equo cum equitibus. Nec non egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syrum plaga magna. » Quid est quod Benadab, rex Syriae, in equo cum equitibus fugere describitur, nisi quod princeps 115.0487B| omnium iniquorum diabolus, quorum oculi sublimes sunt? Syrus enim interpretatur sublimis, in equo suae superbiae considens, cum equitibus suis, scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios superbiae, ab exercitu Christi, hoc est, humilibus et Deum timentibus superatus, in fugam vertitur. Et rex Israel percutit equos et currus, quia de ipso Rege regum scriptum est, quod currus Pharaonis et exercitum ejus, equum et ascensorem ejus submersit in Rubro mari: dum nequitias spiritales cum vero Pharaone, antiquo videlicet hoste, aquis baptismatis obruit humani generis delendo peccata.
« Accedens autem propheta ad regem Israel, dixit ei: Vade et confortare, et scito et vide quid facias. Sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra 115.0487C| te. Servi vero regis Syriae dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt (Exod. XV), » et reliqua. Quod Benadab, rex Syriae semel victus, iterum instaurat praelium contra Israel, significat diabolum a malitiae suae intentione nunquam cessare. Qui licet a sanctis viris saepius vincatur, tamen iterum instaurat praelium contra illos. Et dum uno modo vincitur, alio statim vincere conatur. Hinc est quod servi regis Syriae dixerunt ei: « Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos. Sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos. » Quia maligni semper dolose sentientes: si spiritualibus vincuntur, in corporalibus bellum praeparare contendunt. Hoc quoque diabolus, hoc et totus exercitus ejus maxime satagunt, ut animas 115.0487D| hominum de supernis ad ima praecipitent, quo facilius eos vincere possint. Si viderint eos coelestia desiderare, terrena et caduca ad amandum ingerunt. Si viderint illos prosperitate concessa Deo gratias agere, student ut per adversa frangantur. Sed sicut regis Syriae et servorum ejus non convenit dictio cum opere: quia ubi se superare posse confidebant, ibi superati sunt: ita et princeps mortis saepe ibi vincitur, cum exercitu suo, ubi se aestimat vincere posse: « Quia infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia: et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret (I Cor. I). » Tentabat igitur antiquus hostis beatum Job, et dum sibi substantiam ejus et filios tradi a Domino expeteret, ut per hoc ejus animum 115.0488A| subverteret, nec tamen in hoc praevaleret ad extremum, ut in ipsum sibi potestas daretur, postulavit. Quo concesso, quasi mox victor existeret carnem ejus gravi ulcere vulneravit. Sed quo vehementius de prosperitate in dolore per depositum persequebatur, eo validius per patientiam ipsius prosternebatur. Et Paulo apostolo datus est stimulus carnis suae angelus Satanae, ut eum colaphizaret: quatenus virtus in infirmitate perficeretur (II Cor. XII).
« Tunc vir quidam de filiis prophetarum, dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere. Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. Sed et alterum 115.0488B| conveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum et vulneravit. Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris oculos suos. Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad praeliandum, » et reliqua. Porro hoc de hac eadem re Josephus taliter refert: Interea quidem propheta, nomine Micheas, accedens ad unum Israelitarum, petiit ut eum in capite pro voluntate Domini percuteret. Cui nolenti praedixit ei, eo quod inobediens esset Deo, ejusque praecepto, leone occurrente, perimeretur. Quod dum illi homini contigisset, accessit propheta rursus ad alium, et idem ut faceret imperavit. Quid dum percussisset eum, et ejus verticem cruentasset alligato capite accessit ad regem, dicens 115.0488C| ei: Quod dum esset in exercitu constitutus, accepisset a quodam tribuno servandum captivum, sibique ab eo dictum, ut si captivus fugeret, ipse moreretur. Quo fugiente, is, qui eum tradiderat, mortem ei minaretur inferre. Dum respondente Achab mortem ei imminere justissimam, solvit caput, et agnitus est Micheas esse propheta. Hac enim parabola utebatur propter sermones quos erat ei dicturus. Ait namque quomodo Deus ei concessisset, ut supplicium hostis evaderet: ipse inimicum ejus Benadab qui Deum blasphemaverat, dimisisset et propterea Deus decrevisset, ipsum quidem ab illo perimi, populum vero ab exercitus invasione consumi. Iratus vero Achab prophetam illum quidem clausum servari jussit. Confusus autem Michaeae sermonibus ad suam 115.0488D| domum remeavit. Secundum leges vero tropologiae maxime providendum est servis Dei, ne secundum exemplum Achab regis Israel, perniciosa securitate sibi blandiantur quandiu hostis vivit ne dum se quasi victores perpetuos arbitrentur, per fraudem diaboli pacem promittentis, citius elidantur. Quia sicut tunc propheta praedicto regi pro inconsiderata pietate pronuntiavit citius justam affore ultionem, ita nunc propheticus sermo praenuntiat, si paciscamur cum diabolo, aeternam nobis pro hoc imminere poenam.
CAPUT XXI.
« Post verba autem haec, vinea erat Naboth Jezraelitae qui erat in Jezreel juxta palatium Achab 115.0489A| regis Samariae. Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem: aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est. Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem haereditatem patrum meorum tibi. Venit ergo Achab in domum suam, indignatus et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezraelites, dicens: Non dabo tibi haereditatem patrum meorum, » et reliqua. Narrat Scriptura quod Achab rex concupiverit vineam Naboth Jezraelitae, quae erat in Jezrael juxta palatium regis, ut faceret ibi in ea hortum olerum. Quo nolente eam illi dare, per consilium 115.0489B| impiissimae uxoris ejus, videlicet reginae Jezabel, idem Naboth, subintroductis falsis testibus, lapidatus est, et mortuus, ejusque vinea direpta a rege et possessa est. Quis ergo iste Naboth Jezraelita fuerit, et quae ejus vinea consideremus. Interpretatur ergo Naboth conspicuus, sive possessio; Jezrael, honestas Dei, sive semen Dei. Et quem melius honestatem, vel semen Dei dicere possumus, quam Filium Dei, qui est splendor gloriae et figura substantiae ejus, quem constituit Deus haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Ad quem Psalmista deprecans, ait: « Qui sedes super cherubim, appare coram Ephraim, Benjamin et Manasse. Excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos (Psal. LXXIX). » Iste Naboth habuit vineam de qua Isaias plenissime 115.0489C| per canticum loquitur ad extremum inferens. Vinea Domini sabaoth domus Israel est. Et in Psalmo: « Vineam, inquit, de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam (Ibid.). » Cui septem circumdedit, ut in Evangelio legitur, id est vel murum urbis, vel Angelorum auxilia. Et fodit in ea torcular, aut altare, aut illa torcularia quorum et tres psalmi titulo praenotantur, id est octavus et octogesimus sextus. Et aedificavit turrim hanc, haud dubium quin templum, de quo dicitur per Michaeam: « Et turris nebulosa filia Sion (Mich. IV). » Et locavit eam agricolis, quos alibi vineae operarios appellavit vel colonos. Hanc vineam concupivit Achab qui interpretatur frater patris, populus videlicet Judaicus, de quo Christus carnem assumere 115.0489D| dignatus est, ut fecisset in ea hortum olerum, hoc est ut ubi virgultum gratiae spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque dogmata per pharisaicam superstitionem transplantaret. Sed Naboth hanc vineam dare nolenti, id est Christo Pharisaeorum superstitionibus non consentienti, impia uxor Jezabel insidiata est, quae interpretatur cohabitatrix sive fluxus vanus, quod bene convenit Synagogae, quae habitare videbatur in domo Domini, sed per varia desideria vanitatis defluebat.
« Misit ergo Jezabel litteras ad majores natu, et ad optimates qui erant in civitate, ut, subintroductis falsis testibus, testimonium falsum contra Naboth ponerent, quod benedixisset Deum et 115.0490A| regem, et sic eductum de civitate lapidarent ut moreretur. » Cum Synagoga per pontifices, scribas, et pharisaeos meditata est mortem Christi, de qua scriptum est in Evangelio: « Principes autem sacerdotum, et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent, et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud (Matth. XXVI). » Duo ergo falsi testes contra Naboth falsum testimonium dicebant, quod benedixisset Deum et regem: et Judaei per duos falsos testes Christo opponebant, quod potentiam et naturam sibi divinitatis ascriberet. Unde Pilato ad Judaeos ita dicente: 115.0490B| « Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. » Responderunt ei Judaei: « Nos legem habemus, et secundum legem debet mori: quia Filium Dei se fecit. »
« Lapidatus est itaque Naboth extra civitatem, instigante Jezabel, ut eo mortuo, Achab vineam ejus possideret. » Sic et Salvator extra portam passus est, crucifixus videlicet in loco Calvariae, excitante per zelum Synagoga populum, ut peterent mortem Christi, quatenus, eo occiso, securius viverent. Unde quasi sibi consulentes, aiebant: « Ecce mundus totus post eum abiit. Et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum (Joan. II). » Haereditas ergo Christi Ecclesia est, conjunctis ei data est de gentibus, quam non moriens illi pater reliquit, sed 115.0490C| ipse sua morte mirabiliter acquisivit, quia resurgendo possedit. Hanc autem, occiso eo, mali coloni praeripere moliebantur, cum crucifigentes eum Judaei, fidem quae per eum est, exstinguere, et suam magis quae ex lege est, justitiam praeferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere. Extra vineam haeres vineae trucidatur (Matth. XXI), quia Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est. Et bene convenit huic mysterio quod in loco hoc quo linxerunt canes sanguinem Naboth, secundum prophetae sententiam lambebant etiam sanguinem Achab. Et in agro Jezrael canes comederunt carnes Jezabel, quia cum canes illi de quibus scriptum est: « Circumdederunt me canes multi (Psal. XXI), » sanguinem Redemptoris nostri lingua 115.0490D| venenata expetebant: ipsi etiam a canibus illis, de quibus item Scriptura dicit: « Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. XV), » ut nequissimi raptores et scelestissimi possessores vineae Domini, in eodem loco quo Dominus passus est, trucidabantur, et carnes eorum bestiis et volucribus comedendae tradebantur. Et ita impia gens illa, quae in passione Domini profana voce clamabat: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros, » ibidem sanguinem suum foetidissimum meruit fundi, ubi Salvatorem suum expetebat occidi. Refert quidem Josephus quod ex omni Judaea populi in die solemni paschae, Hierosolymam velut exitiali quadam manu cogente convenerunt, quos tricies centena millia 115.0491A| hominum dicit fuisse justo, scilicet Dei judicio, tempore hoc ultionis electo, ut qui in diebus Paschae Salvatorem suum et salutare Christum Domini cruentis manibus et sacrilegis vocibus violaverant, in ipsis diebus velut in unum carcerem omnis multitudo conclusa, feralis poenae exitium quod merebatur, exciperet.
CAPUT XXII.
« Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Michaeam filium Jemla. Rex autem Israel et Josaphat rex Juda sedebant, unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, » et reliqua. Quod autem Michaeas vocatus ad regem Israel, ita dicens:
« Vidi Dominum sedentem super solium suum, et 115.0491B| exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris ejus. Et dictum est: In quo decipiam Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad. Et dixit alius ita, et alius aliter. Et egressus unus, dixit: Ego decipiam eum. Et dictum est: In quo decipies? Qui respondit, dicens: Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus. » Quid per solium Domini, nisi angelicas potestates accipimus? Quarum mentibus Deus altius praesidens, inferius cuncta disponit. Et quid exercitus coeli, nisi ministrantium angelorum describitur? Quid est ergo quod exercitus coeli a dextris et a sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim qui ita est intra omnia, nec dextra nec sinistra concluditur. Sed dextra Dei pars angelorum electa; sinistra autem Dei pars angelorum 115.0491C| reproba designatur. Non enim Deo solummodo boni qui adjuvent, sed etiam qui redire nolentes gravant. Nec quod coeli exercitus dicitur angelorum pars reproba, intelligi posse prohibetur. Quas enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus. Et de eisdem spiritibus Paulus dixit: « Contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI); » quorum caput enuntians, ait: « Secundum principem potestatis aeris hujus. » A dextra ergo et sinistra angelorum exercitus stat, quia et voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat, et reproborum sensus suae malitiae serviens judicio districtionis ejus obtemperat. Unde et mox fallax spiritus in medium prosiluisse describitur, per quem Achab rex exigentibus meritis decipiatur. Neque enim fas est credere bonum 115.0491D| spiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret: « Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus. » Sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali debuisset deceptione damnari, quatenus qui saepe volens ceciderat in culpam, quandoque volens caperetur ad poenam, occulta justitia, licentia malignis spiritibus datur: volentes, ut quos in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Denique is 115.0492A| qui vitam reprobam non mutat, et a perpetrandis peccatis animum non avertit, cum a propheta aliquid requirit, illa audit Deo disponente, quae merebatur audire damnandus. Ecce enim, ut unum vel duo ex multis loquamur, ab omnipotentis Dei cultu domus Israel sub idolorum servitute recesserat, et tamen ad prophetas a quibus decipi consueverat, saepe veniebat, prospera requirens, cum ex ore prophetarum perversa agens prospera audire merebatur. Quid aliud superna judicia agebant, nisi ut peccator populus in suo corde caperetur, quatenus qui perfidiam sequendo deliquerat, sic prophetarum suorum blandis sermonibus deciperetur, ut jam nec pertimesceret, quia deliquisset: et tanto post durius raperetur ad poenam, quanto nunc securius viveret 115.0492B| in culpa? Sed ecce jam largiente omnipotenti Deo, ab idolorum cultura motum est quamplurimum genus humanum, veram fidem publice fatetur, subdilignis et lapidibus, vel cuilibet creaturae in adoratione renuit. Securus jam prophetam quilibet in fide positus consulit, quia hoc auditurus est, quod audire fidelem decet. Fidenter dicam, ab immunditiis aliis atque a pravis actibus recessisset, recessurus esset. Nam cum Paulus egregius praedicator clamet, et « fugit avaritiam in qua est idolorum servitus (Col. III), » quisquis adhuc avaritiae subjectus est, a cultu idolorum liber non est. Si ergo is qui avaritiae aestibus anhelat, in fide quidem positus esse videtur, sed aliena ambit accipere, honores mundi desiderat comprehendere, habere temporalem gloriam concupiscit, 115.0492C| atque de hac eadem gloria prophetam consulit: justum valde est, ut ex culpae suae merito, a prophetae ore prospera audiat, quatenus qui verba Dei audire in sacro eloquio noluit, ut terrena despiceret, coelestia ambiret, illud judice Deo ex prophetae sui ore audiat, unde amplius obligatus cadat, dum spe terrenae gloriae delectatus suis pascitur desideriis, ad ima semper ducatur. Neque enim bonus fuit ille spiritus, qui mendax esse appetiit in ore prophetarum. Unde et praemissum est, quia exercitus coeli stetit a dextris et a sinistris ejus. Deus enim qui incircumscripta est veritas in illa aeterna beatitudine, quae dextera ejus dicitur, sinistram non habet, quia nihil est quod displicere possit. Sed quia simul omnia 115.0492D| contuetur, simul cuncta aspicit, ea vi, in qua et bonos spiritus, et malos videt: exercitus coeli a dextris et a sinistris habere describitur, ut per dextram intelligamus angelos electos, per sinistram vero spiritus reprobos. Nec movere debet quod exercitus coeli, etiam repulsi angeli vocantur, quia et ipsi, quamvis ab aethereo expulsi sint, adhuc tamen in aereo coelo demorantur, sicut Paulus ait: « Contra spiritalia nequitia in coelestibus (Ephes. VI). »
IN LIBRUM QUARTUM. PRAEFATIO. 115.0493A|
Tandem aliquando, Domino cooperante, quartum quodammodo navigando appulimus librum, quo valeat quandoque requiem nostra habere manus, quae ducit oblique remos, per aequora quaeque doctorum. Vastum enim ceu transivimus mare, prosperantibus zephyrorum flabris superioris libelli, et Domino flante quodammodo (ut quidam ait), carmina syrenarum surda transnavigavimus aure, nautas imo naucleros, scilicet gnaros maris, qui, afflante Spiritu sancto, pelagus hujus itineris crebro transiere freti. Sed jam nunc licet a longe, quasi portum littoris cernimus: perpendimus, inquam, quid transivimus, perpendimus quoque quo appropinquamus, et gratulamur, et quasi transductis post tergum oculis, 115.0493B| consideramus, qualiter undosum gnaviter per freta navigando compressimus aequor. Fit certius illud quod adhuc restat transnare ad littus. Sed quanquam parvum videatur spatium, quod debeamus carpere maris, verum est nobis necessarium, ut aquilone descendente leniter flabris aspiret prosperantibus auster, qui suspensa vela impellit, ut prosperetur navis. Nam assolet fieri, ut dum incaute cupiunt nonnulli absque flatu Spiritus summi transire caerula ponti, incidant in saxa, imo offendant in montem, et non inveniant portum, sed potius planctum: ideoque est nobis caute deducere puppim, leniter quo currat tuta mare per altum quo portus accipiat, ipsam de gurgite tandem, et sedere valeat, fixa in littore gaudens, ut saltem commercia vel 115.0493C| parvulis congesta, possit conferre doctorum, et licet superioris libri mysteria Christi et Ecclesiae pandunt, verum iste prae omnibus passionem, imo ascensionem demonstrat Salvatoris. Unde isti libri Regnorum non immerito praefiguraverunt libros quatuor Evangeliorum, ubi evidenter quod in figura in eisdem gestum est, in veritate sunt expleta. Idcirco volo stylum illuc revertere ovans, abdita diutius ne maneant mystica dona. Sed ex dictorum doctorum [libris] decerno congerere plura, et in modum libelli cupio, Domino favente, concludere nostrum opus, compendioso videlicet ac brevi sermone, ne videar libelli stromatum excedere modum. Ait sacra historia.
CAPUT PRIMUM.
115.0493D| « Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab. Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui quod habebat in Samaria, et aegrotavit. Misitque nuntios dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten dicens: Surge et ascende in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos: Nunquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum 115.0494A| Beelzebub deum Accaron? Quamobrem haec dicit Dominus: De lectulo super quem ascendisti non descendes, sed morte morieris, » et reliqua. Mortuo quoque impiissimo rege Achab, impius haeres successit, filius utique ejus Ochozias, de quo Scriptura narrat quod fecerat malum in conspectu Domini, et ambulaverat in via patris sui et matris suae, et in via Jeroboam, filii Naboth, qui peccare fecit Israel. Servivit quoque Baal et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel, juxta omnia quae fecerat pater ejus. Sed non diu prospere egit, quia per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, cecidit et agrotavit. « Misitque nuntios ad Beelzebub deum Accaron, ut consulerent eum utrum vivere posset de hac infirmitate. » Cui cum Elias 115.0494B| nuntiis suis obvians de morte vicina respondisset, misit ad eum quinquagenarium principem, cum militibus sibi subjectis, ut eum adducerent. Sed his igne coelesti consumptis, iterum misit alium quinquagenarium, qui similiter cum suis combustus est. Misit iterum, qui reservatus est. Itaque rex iste populum Judaeorum, et maxime principes significat, qui peccatis et vitiis dediti, veritatem a se repellebant, imo persequebantur. Unde legitur in Evangelio: « Quia miserunt principes et Pharisaei ministros ut apprehenderent Jesum (Joan. VII). » Et iterum: « Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in eum manus, quia nondum venerat hora ejus, et fugit in montem solus orare (Joan. VIII). » Et iterum: « Cogitaverunt ut interficerent eum (Joan. XI). » Jesus ergo 115.0494C| non palam ambulabat jam apud Judaeos, sed abiit in regionem intra desertum, in civitatem quae dicitur Ephraim. Domus ergo Ochoziae Synagoga est Judaeorum, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi, undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias qui per cancellos quibus tueri debuerit ruens, aegritudinem nimiam incurrit, ita et populus Judaeorum, legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia divina praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit. Confugit enim, sicut rex impius fecit, ad falsorum deorum praesidia, a quibus magis laesus quam adjutus est. Et ideo de prophetico ore corripitur, et de ejus vicina morte praedicitur. Hinc per Isaiam dicitur: « Cum dixerint ad vos, quaerite a pythonibus et a divinis 115.0494D| qui stridunt in incantationibus suis (Isa. VIII). » Nunquid non populus a Deo suo requiret pro vivis ac mortuis, ad legem magis et ad testimonium? Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. Et qui transierit per ea corruet et esuriet, et cum esurierit irascetur, et maledicet regi suo, et suspiciet sursum, et ad terram intuebitur. Ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, angustia et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua. Mittit rex impius duos quinquagenarios 115.0495A| cum subditis sibi militibus, ut exhibeant Eliam, qui divino igne consumpti sunt tertius autem missus salvatur. Quinquagenarius namque numerus confessio poenitentiae est, quo declaratur remissio peccatorum. Judaei ergo nolentes Christum Deum esse perfectum nec principem poenitentiae, dicunt ad eum: « Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham nosti? » In futuro divino igne incenduntur et exstinguuntur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, poenitentiae sacramenta cognovit, indulgentiam meruit.
CAPUT II.
« Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in coelum, ibat Elias et Elisaeus 115.0495B| de Galgalis. Dixitque Elias ad Elisaeum: Sede hic quia Dominus misit me usque ad Bethel. Cui ait Elisaeus: Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te, » et reliqua. Quid est quod Elias ad coelum raptus dicitur? nunquid eum adhuc in hac carne corruptibili positum, ad illud summae quietis coelum ante resurrectionem ascensionemque Domini credimus esse perductum: sed aliud est coelum aerium, aliud aethereum. Coelum quippe aerium terrae est proximum: Unde et « aves coeli (Matth. VI) » dicimus, quia eas volitare in aere videmus. In coelum itaque aerium Elias sublevatus est ut in secretam quamdam terrae regionem repente duceretur, ubi magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat, et mortis 115.0495C| debitum solvat. Sublevatus namque Elias, ascensionem Dominicam designavit. Ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor autem noster, quia non distulit, superavit, eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam, ascendendo declaravit. Notandum quoque est quod Elias in curru ascendisse legitur, ut videlicet aperte monstraretur, quia homo purus adjutorio egebat alieno. Per angelos quippe illa facta et ostensa sunt adjumenta, quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster, non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is qui fecerat omnia nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illuc enim revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat: quia cum per humanitatem 115.0495D| ascenderet in coelum, per divinitatem, et terram pariter continebat et coelum. Sicut autem Joseph a fratribus venditus venditionem Redemptoris nostri figuravit, sic Enoch translatus atque ad coelum aereum Elias sublevatus, ascensionem dominicam designavit (Gen. XXXVII). Ascensionis suae Dominus praenuntios et testes habuit, unum ante legem, alium sub lege, ut quandoque veniret ipse, qui veraciter coelos penetrare potuisset. Unde et ipse ordo in eorum quoque utraque sublevatione, per quaedam incrementa distinguitur. Nam Enoch translatus, Elias vero ad coelum subvectus esse memoratur, ut veniret postmodum, qui nec translatus nec subvectus, coelum aethereum sua virtute 115.0496A| penetraret. Qui nobis in se credentibus, carnis quoque munditiem largiretur, et sub eo per incrementa temporum virtus castitatis excresceret. In ipsa quoque eorum translatione, qui ascensionem Dominicam, et videlicet famuli designaverunt, et in ipso se, qui ad coelum ascendit, Dominus ostendit. Nam Enoch quidem uxores et filios habuit, Elias vero neque uxorem neque filios legitur habuisse. Pensate ergo quomodo per incrementa creverit munditia castitatis quod et per translatos famulos et per ascendentis Domini personam patenter ostenditur. Translatus namque est Enoch, per coitum genitus, et per coitum generans. Assumptus est vero Dominus, neque per coitum generans, neque per coitum generatus. Quaeritur autem quomodo Elisaeus 115.0496B| cum suus magister Elias locum postulandi ei offerret, duplicem spiritum Eliae postulaverit, cum Dominus dicit in Evangelio: « Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit si sit sicut magister ejus (Matth. X). » Cui petitionis mysterium si consideretur, non importuna sed necessaria postulatio esse decernitur.
« Dixit ergo Elias ad Elisaeum: Postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te. Dixitque Elisaeus: Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me. Qui respondit: Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me quando tollar a te, erit quod petisti: si autem non videris, non erit. » Quem enim hoc loco significat Elias, nisi caput nostrum, Dominum scilicet Redemptorem? Et quem Elisaeus nisi corpus 115.0496C| ejus quod est Ecclesia? Dat locum postulandi Elias noster, cum in Evangelio dicit: « Petite et dabitur vobis (Matth. VII). » Et item: « Petite, inquit, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit (Joan. XVI). » Hac ergo fiducia accepta a Domino, postulat Elisaeus, hoc est populus Christianus, ut fiat spiritus Christi duplex in eis, hoc est duplex gratia Spiritus sancti, in remissionem utique peccatorum et collationem virtutum. Redemptor igitur noster, qui « non habuit peccatum, neque peccatum fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II), » remissione peccatorum non eguit, qui peccatum nullum habuit. Opera autem virtutum in Spiritu sancto fecit, sicut ipse in Evangelio dicit Judaeis: « Si ego in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei 115.0496D| (Matth. XII). » Inseparabilia sunt igitur opera sanctae Trinitatis, id est Patris et Filii et Spiritus sancti, Veritate attestante quae ait: « Quia quae Pater facit, haec eadem similiter et Filius facit (Joan. V). » Et Apostolus: « Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (I Cor. XXII). » Bene quidem postulat Ecclesia ut spiritum duplicem accipiat Christi, quia et remissione peccatorum indiget, qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, qui « ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV). » Illis videlicet hominibus qui spem suam firmiter in illum ponunt. Hinc est quod Elias dicit ad 115.0497A| Elisaeum: « Si videris me quando tollar a te, erit quod petisti: si autem non videris, non erit. » Quia nisi quis recte fidei oculos in illum ponat et credat fideliter passionem, resurrectionem et ascensionem ejus ad Patrem, petitionis suae fructum non capiet, quod subsequens ratio designat.
« Elias enim secum comitante Elisaeo ad ripam Jordanis veniens, tulit pallium suum et involvit illud, et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. Cumque Elias raptus esset, Elisaeus levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei. Reversusque stetit super ripam Jordanis, et pallio Eliae quod ceciderat ei percussit aquas et non sunt divisae, et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? percussit aquas et divisae 115.0497B| sunt huc atque illuc, » etc. Quid significat pallium Eliae, nisi Incarnationem Domini, per quam Redemptor noster lethi fluvium disrumpit, nobisque transitum ad vitam praeparavit? Hoc ergo pallium Elisaeus post transitum Eliae retinuit, quia fidem Incarnationis Christi Ecclesia post ascensionem ejus ad coelos reservavit, per quam praesentis vitae fluctus transire satagit. Sed sicut Elisaeus percutiens pallio fluvium, aquas non divisit, antequam dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? et sic percussit aquas et divisae sunt: ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Domini, virtutes ullas facere non potest. Quia sicut ipse dixit: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV), » nihil est enim humanum studium, nisi adsit divinum adjutorium. Unde Apostolus dixit: 115.0497C| « Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Phil. VIII). » Et Propheta ad Dominum, ait: « In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos (Psal. XLV), » etc.
« Dixerunt quoque viri civitatis ad Elisaeum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, Domine, perspicis, sed aquae pessimae sunt et terra sterilis. At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. » Postulabatur Elisaeus a populo ut aquas Jericho malignas et steriles sanaret. Accepit vas novum fictile et jecit in illud sal, et demersit illud in flumen, et statim fluminis aquae sanatae sunt, quo facto praenuntiabat propheta, quia Verbum caro fieret et habitaret in nobis. Inde in 115.0497D| similitudinem Verbi sal, id est sapientiam, dedit in vas fictile, in corpus scilicet humanum, et immittens in aquam demersit. Quod quidem significabat quia omnes populi qui sub figura aquarum in toto mundo steriles erant, per Christi Incarnationem fecunditatem et benedictionem accepturi essent.
« Ascendit autem inde in Bethel; cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende, calve, ascende, calve. Qui cum post se respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine Domini. Egressique sunt de saltu duo ursi, et laceraverunt ex eis quadraginta et duos pueros. » Elisaeus quoque propheta, sicut saepe diximus, figuram Christi gessit. Denique 115.0498A| vocabulum illud salus Dei interpretatur. Salus autem Dei quis est alius nisi Filius ejus, qui et Salvator ubique vocatur? Parvuli vero illi illudentes saluti Dei, id est Elisaeo, Judaeorum habuere personam, qui ad crucem Domino Salvatori subsannabant, qui dicunt. « Ascende, calve, ascende, calve: » quia in Calvariae loco Christus ascensurus erat in crucem. Quod vero conversus maledixit Elisaeus, et exierunt duo ursi de silva, et interfecerunt quadraginta et duos pueros blasphemantes: ita et Christus post passionem et resurrectionem ex mortuis, postquam ascendit in coelos, sicut Elisaeus ascendit in Bethel, id est in domum Dei, conversus maledixit Judaeis, et quadragesimo secundo anno ascensionis suae, immisit duos ursos de silvis gentium, 115.0498B| Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt.
CAPUT III.
« Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis. Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israel, » et reliqua. Igitur post haec bellum gerebatur per tres reges, hoc est regem Israel, regem Juda, et regem Edom, contra Moab. Consultusque ab eis Elisaeus propheta, post alia haec subdit dicens:
« Facite alveum torrentis hujus et fossas. Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque 115.0498C| pluviam, et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos et familiae vestrae et jumenta vestra. Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras, et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus. » Quid ergo significant tres isti reges contra Moab bellum gerentes, nisi rectores fidelium, qui per sanctae Trinitatis fidem, contra mundi principem, et contra populum ejus, hoc est philosophos haereticos, schismaticos, atque omnes iniquos, cum scuto fidei atque armis spiritalibus confligunt? Moab ergo qui de incesto natus est, et interpretatur de patre, 115.0498D| bene illis convenit ad quos Dominus dixit: « Vos de diabolo nati estis, et vultis facere voluntatem patris vestri (Joan. VIII). » Hi ergo adversantur Ecclesiae partim minis, partim persecutionibus, partim dolo ac falsis fictionibus: sed per Christi virtutem, qui caput est populi Christiani, superantur atque effugantur. Quibus ait propheta Domini: « Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas. Non videbitis ventum neque pluviam, et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos et familiae vestrae, » et reliqua. Ecce propheta Domini populo siti fatigato, per miraculum factum a Domino consulit, sic et prophetae dicta consilium praebent fidelibus, qualiter spiritali doctrina sitim suam exstinguant, atque animum 115.0499A| reficiant. Jubet ergo fossas facere in torrentis alveo, et ita praedicit absque ventis et pluvia aquarum largitatem. Quid est fossas in alveo torrentis facere, nisi profunda mysteria in sacris Scripturis in bono studio quaerere? quae absque pluvia et vento aqua replentur, quia saepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde dicit Joannes apostolus: « Non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II). » -- « Unde bibunt homines et jumenta. » Id est doctinam accipiunt ingeniosi quique et simplices, quia quantum idonea est anima accipientis, tantum ibi inveniet documenti suae salutis. Sequitur: « Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in 115.0499B| manus vestras, » etc. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire, quin etiam aliis praedicare, et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria. « Ut percutiant omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, » etc. Civitates munitas et urbes electas, possumus saecularem prudentiam intelligere, in quam maxime philosophi et haeretici confidunt. Hae ergo per praedicatorem sancti Evangelii subvertuntur. Unde dicit Apostolus: « Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam 115.0499C| (II Cor, X). » Universa ligna fructifera succiduntur, non illa ligna quae faciunt fructum bonum, sed quae mortiferum generant pastum, quae radicibus securi examinis succisa pabulum fient ignis aeterni. Cunctique fontes aquarum obturantur. Cum haeresiarchae, simul cum suis sequacibus, per catholicos doctores damnantur. Et omnes agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas locutionis haereticae atque philosophicae anathematis pondere obruitur. « Nihilque remanebit in terra Moab, nisi muri tantum fictiles, » hoc est falsae rationes fragilium doctrinarum, quae a fundibulariis, id est sanctis praedicatoribus Ecclesiae circumdatae, maxima ex parte refutantur et ad nihilum rediguntur: Quod autem 115.0499D| Moabitae, orto sole ex adverso aquarum videre contra aquas rubras, quasi sanguinem gladii existimaverunt, dicentes quod tres reges qui contra se venerunt ad pugnam, invicem se occidissent, et sic delusi sunt: ita et philosophi, verbum crucis Christi stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiae martyrium dementiam existimant. Sed secundum Apostolum: « Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus (I Cor. I): quoniam prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax (Rom. VIII). » Ad probandum autem quod Moab in praesenti loco super philosophorum intelligatur superbia, de quibus dicitur: « Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium reprobabo 115.0500A| (I Cor. I), » pauca de prophetis exempla replicanda sunt. Amos loquitur: « Haec dicit Dominus, super tribus impietatibus Moab, et super quatuor non adversabo eum, pro eo quod combussit ossa regis Idumaeae in cineres. » Vere enim quidquid in saeculo dogmatum perversorum, quidquid ad terrenam sapientiam pertinet putatur esse robustum. Hoc dialecticum subvertitur, et instar incendii in cineres favillasque dissolvitur, ut probetur nihil, quod putabatur esse fortissimum. Sed et Isaias superbiam Moab arguit, dicens: « Audivimus contumeliam Moab, contumeliosus est nimis, superbiam ejus abstuli (Isa. XVI). » Jeremias quoque contra omnes vaticinans nationes proprie loquitur ad Moab (Jer. XLVIII), quod « confidebas in munitionibus tuis. » 115.0500B| et post pauca; « habens fiduciam in gloria tua. » Et iterum: « quoniam dicitis sortes ramos. » Ac deinde: « Juxta est dies Moab ut veniat et malitia ejus nimis. » Et manifestius dicit: « Quomodo contritus est baculus gloriosus, virga magnificentiae? » Et iterum: « Contritum est cornu Moab. » Haec autem dicuntur sub nomine Moab, ut stulta saeculi, et in coelum semper ferens malitia conteratur.
CAPUT IV
« Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Elisaeum dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum, et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. Cui dixit Elisaeus: 115.0500C| Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar. Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, et ingredere et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint tolles. Ivit itaque mulier, » et reliqua. Quid per hanc mulierem nisi sancta Ecclesia designatur? Duorum populorum, id est Judaici et gentilis, quasi duorum filiorum mater, quae prius ex perverso opere, consentiendo callidi spiritus persuasioni, quasi quemdam peccati nummum a creditore acceperat et duos quos in fide 115.0500D| genuit, amittere filios timebat. Sed prophetae verbis, id est sacrae Scripturae praeceptis obediens ex parvo quod habebat olei, vacua vasa infundit, quia dum ab unius ore doctoris, parum quidem amoris divinitatis, multorum vacuae mentes hauriunt, exuberante autem gratia unguentorum divini amoris, usque ad summum replentur. Etiam nunc corda multorum, quae prius fuerant vacua vascula, unguento Spiritus plena sunt, quae ex paucitate olei solummodo infusa videbantur. Quod cum aliis atque aliis datur, et ab auditoribus fides accipitur, erepta mulier, videlicet sancta Ecclesia sub creditoris sui jam debito non tenetur.
« Facta est autem quaedam dies, et transibat Elisaeus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna, 115.0501A| quae tenuit eum ut comederet panem. Cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem. Quae dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Faciamus ei coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut cum venerit ad nos maneat ibi. Facta est igitur dies quaedam, » etc. Mulier autem ista quae prophetam hospitio suscepit, bene potest originem insinuare populi Israelitici quae fuit in patriarchis. Unde sicut ista Elisaeum prophetam, ita et illa Dominum prophetarum hospitio suscipere meruit. Nam Abraham et Sara tres viros juxta vallem Mambre suscipere et pascere meruerunt. Huic mulieri non habenti filium 115.0501B| propheta promisit dicens
« In tempore isto et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. Cui illa respondit: Noli, quaeso, Domine mi vir Dei, noli mentiri ancillae tuae. Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem qua dixerat Eliseus. Crevit autem puer, et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum ad messores, ait patri suo: Caput meum, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum, » etc. His quoque similia Dominus ad Abraham retulit dicens: « Revertens veniam ad te, tempore isto vita comite, et habebit Sara filium uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi, occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus 115.0501C| est, voluptati operam dabo (Gen. XVIII)? » Visitavit autem Dominus Saram sicut promiserat ei, et implevit quae locutus est, concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus. Igitur postquam crevit puer, tactus dolore capitis immenso, circa meridiem defunctus est. Cum populus Israeliticus postquam in Aegypto excrevit, et per Moysen in deserto eductus Domini vocem audierat in igne et caligine, quando lumine scientiae debuit illustrari, mox animo ad idololatriam recurrens mortuus est.
« Et ait Eliseus ad Giezi puerum suum: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrit tibi homo, non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non respondeas 115.0501D| illi. Et pones baculum meum super faciem pueri. Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo et secutus est eam. Giezi autem praecesserat ante eos, » etc. Quid autem significat, quod puer ab Elisaeo missus cum baculo non resuscitat? Per semetipsum vero Elisaeus veniens, seque super mortuum sternens, atque ad ejus membra se colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies aspirans, hunc ad redivivam lucem protinus per ministerium compassionis animavit, nisi quod auctor humani generis Deus, quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit? Et quia per Moysen terrorem legis 115.0502A| protulit, quasi per puerum virgam misit. Per legem quippe Deus virgam tenuerat, cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. A peccatis igitur morte, nos suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Sed puer cum baculo suscitare mortuum non valuit, quia, Paulo attestante: Nihil ad perfectum adduxit lex. Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver humiliter se sternens, et exsequenda sibi mortui membra se collegit, quia « cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo (Phil. II). »
« Huc illucque deambulabat, » quia et Judaeam 115.0502B| juxta et longe positas gentes vocat. « Super mortuum septies inspirat, » quia per apertionem divini muneris, gratiam septiformis spiritus, in peccati morte jacentibus aspirat. « Moxque vivens erigitur, » quia is quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam redit.
« Erat autem tames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo, dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. » Erat, inquit, fames in terra, non fames utique panis, nec sitis aquae, sed audiendi verbum Domini. « Et filii prophetarum habitabant coram Elisaeo. » Cum filii eorum praedicatorum, qui ambulabant in lege Domini, et scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirentes eum, in praesentia 115.0502C| Domini Salvatoris semper vivunt.
« Egreditur puer in agrum ut colligat herbas agrestes, quatenus inde coquat pulmentum. Invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocyntidas agri. Quas concidens in ollam, plumentum facit. » Cum quis litterae legis intentus, vel philosophicis disciplinis studiosus, pastum verbi quaerens, amaritudinem litterae legalis vel mortiferum quiddam in philosophorum libris inveniens, intermiscet veritati Evangelicae, et in olla cordis sui coquens tale pulmentum, hoc est documentum, praeparat ad refectionem auditoribus suis. Dicit enim Apostolus: « Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (I Cor. III). » Et item: « Prudentia, 115.0502D| inquit, carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax (Rom. VIII). » Hoc itaque sentientes fideles populi mortem in olla exclamant, cum talem doctrinam quasi deceptionem animarum detestantes vociferantur. Sed jubente Elisaeo farina in ollam mittitur, cum scientia spiritualis in tale documentum intromittitur, ut exclusa omni amaritudine pravitatis pastus fidelibus praeparetur salubris.
« Vir autem quidam venit de Baalsalisa, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in opera sua. At ille dixit: Da populo ut comedat. Responditque minister ejus: Quantum est hoc ut apponam coram centum viris? Rursum ille: Da, ait, populo ut comedat, » et reliqua. Denique vir de Baalsalisa 115.0503A| venire describitur, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. Quem autem virum istum accipere melius possumus, quam coetum sanctorum patrum, qui virtute animi et bonorum operum pollent? Qui bene de Baalsalisa venisse dicitur. Baalsalisa enim habens tertium interpretatur. Recte ergo de Baalsalisa est, qui ternarium numerum in credulitate et confessione sanctae Trinitatis servat. Hic ergo viro Dei panes primitiarum offert, cum Redemptori nostro per gratiam ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert viginti panes hordeaceos, hoc est decalogum legis in Moysi et prophetarum scriptis comprehensum. Offert frumentum novum in pera 115.0503B| sua, cum Novum Testamentum post Mediatoris nostri adventum, in sancti Evangelii et apostolorum scriptis profert (Matth. XIII). Jubet ergo Elisaeus noster ministris suis, sanctis videlicet praedicatoribus, ut hanc oblationem populo fidelium dispensent, ut secundum illud Evangelii (Matth. XIV), de thesauro suo velut scriba doctus in regno coelorum proferant nova et vetera, quatenus pabulo divini verbi reficiantur. Quod mysterium in Evangelio iteratum legimus (Matth. XV), cum in fractione quinque panum quinque millia hominum satiata esse commemorantur, et satiatis turbis, collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus est qui sacramenta divinae Scripturae per omnia capere possit, quin sibi satiato supererit juxta verbum 115.0503C| Domini.
« Naaman princeps militiae regis Syriae, erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus. Per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem vir fortis et dives, sed leprosus. » Iste autem Naaman qui princeps militiae regis Syriae esse describitur, quem melius significare potest, quam populum gentilem? qui in orbe triquetro per virtutem bellorum principatum gerebat, ac rerum decore fruebatur, quod in nominis ejus interpretatione exprimitur. Interpretatur autem Naaman decus sive commotio eorum. Sed iste vir, licet fortis et dives fuerit, tamen leprosus esse memoratur, quia quamvis per potentiam regni, ac rerum abundantiam dominari 115.0503D| videretur, tamen per erroris nequitiam et idololatriae lepram foedus apparuit.
« Porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman. Quae ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria! Profecto curasset eum a lepra quam habet. » Latrunculi quippe de Syria, quae interpretatur sublimitas, egressi sunt, cum cupiditate ducti et diversis negotiis impliciti, sperantes in incerto divitiarum, gentiles per totam terram vagabuntur. Hinc et ad terram Israel venientes, captivam mulierculam duxerunt, quae in captivitate posita, de propheta in Israel testabatur, quia 115.0504A| fama de Israel per negotiatores gentium translata in tota urbe curiositati hominum, quam uxor Naaman significat verum prophetam et salvatorem omnium in Judaea manere patefecit.
« Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israel. Dixit ei rex Syriae: Vade, et mittam litteras ad regem Israel. Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum, detulit litteras ad regem Israel in haec verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua. » Cum hi ad quos notitia verbi Dei pervenit, his qui sibi praesunt, suggerunt scientiae 115.0504B| spiritualis magnitudinem. Mittit rex Syriae litteras ad regem Israel pro salute servi sui. Cum primatus gentium audiens Deum esse in Israel, quia « notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV), » salutem suorum praevidens legationem in Judaeam mittit, ut per apostolicam doctrinam Salvatoris fidem accipiat. Unde Cornelius centurio de Caesarea in Joppe ad Petrum misit (Act. X). Et Paulo per visionem vir Macedo apparuit (Act. XVI), qui eum exhortabatur ut veniens adjuvaret eos qui in Macedonia erant, sicut in Actibus apostolorum legitur.
« Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Nunquid Deus ego sum ut occidere possim et vivificare? Quia iste misit ad 115.0504C| me ut curem hominem a lepra sua. Animadvertite et videte, quod occasiones quaerat adversum me. Quod cum audisset Elisaeus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? » Quid significat rex iste Israel, qui audita legatione Syriae, de salute a propheta Israel quaerente expavit, nisi sacerdotes, scribas et pharisaeos, rectores Judaeorum? Qui, considerantes quod undique plebes ad Redemptorem nostrum salutis suae causa veniebant, quasi blasphemiam existimantes, vestimenta sua scindebant, sicut in Evangelio (Matth. XXVI) principem sacerdotum, audita Christi praedicatione, fecisse legimus. Sed licet rex Israel in tali auditu pertimescat, tamen propheta Dei quos ad se migrasse 115.0504D| cognoverat, ad se pervenire persuadebat, dicens: « Veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israel. » Et Dominus noster: « Quos praescivit, hos et vocavit, et quos vocavit, illos et justificavit (Rom. VIII). »
« Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisaei. Misitque ad eum Elisaeus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me. Nunquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci 115.0505A| omnibus aquis Israel, ut laver in eis et munder? » Veniens quidem gentilis populus ad domum Elisaei nostri, sanctam videlicet Ecclesiam, promissum ab eo nuntium accepit, ut se in Jordane septies lavaret, et sic sanitatem reciperet, atque mundaretur: quia per evangelicos praedicatores Dominus dicit: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III). » Et item: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI). » Jordanis itaque aquae sacrum baptisma significant, quia in eis Salvator noster baptismum nobis consecravit. Quod autem Naaman indignatus de tali responso, lavationem aquae Jordanicae despexit, simplicitatem significat 115.0505B| rudium, qui spiritualem non potuerunt intelligere efficaciam; « quia animalis homo non percepit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II). »
« Cum ergo vertisset se et abiret indignans, accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi, lavare et mundaberis? Descendit et lavit in Jordane septies, juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. » Bene ergo servi Naaman meliore consilio, ad perficiendum illud mandatum propheticum, persuaserunt, quia saepe Dominus juniori revelat quod melius est (Matth. XI). Et secundum Petri vocem, « personarum acceptor Deus non est (Rom. 115.0505C| II), sed in omni gente qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X). » --Abiit et lavit septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli: quia mundatus aquis baptismatis, per invocationem septiformis Spiritus, quisque veram recipiet sanitatem, ut ad innocentis vitae infantiam redigatur, et vitae aeternae ingressum percipere mereatur. Unde ipsa Veritas suis discipulis ait: « Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII). »
« Denique reversus Naaman ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius Deus in universa terra, nisi tantum in Israel. » Haec est enim catholica 115.0505D| professio, quod « Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, non est mortuorum, sed viventium. » (Marc. XII.) « Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV). » Et ut cuncta hic baptismi scires sacramenta praemonstrata, in quo abrenuntiare Satanae, ac fidem Domini confiteri praecipimur, negat se Naaman ultra diis alienis litaturum, soli per omnia Domino serviturum. Partem quoque terrae sanctae secum tollere gaudet, quia baptizatos oportet Dominici quoque corporis participatione confirmari.
« Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit. Vivit Dominus quia curram post eum, 115.0506A| accipiam aliquid ab eo, » et reliqua. Post haec autem Scriptura narrat, quod Giezi puer viri Dei concupiverit de pecuniis quas praedictus Syrus homini Dei attulerit, sed eo nolente aliquid accipere, inde ipse per mendacium turpe acquisivit, quod suus magister accipere per fidem renuit. Giezi quoque interpretatur praeruptum videns, sive vallis visio, et significat Judaicum populum, qui aliquando puer viri Dei, propheta attestante, vocabatur, sicut Osee dicit: « Puer Israel et dilexi eum (Ose. XI). » Sed postquam spreto Evangelio, et crucifixo Filio Dei, semetipsum Dei tali dignitate in foveam avaritiae praecipitans, cupiditatem secutus est terrenam, quam Filii Dei per baptismum renati spreverunt, per sententiam justi judicis Dei, lepram erroris 115.0506B| quam credentes deposuerant, ipse sibi conscivit, necnon et omnes qui post baptismum et emendationem vitae ad pristina vitia revertentur, sordibus quibus se exutos sperabant, iterum impliciti involvuntur. Unde scriptum est: « Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti, sic stultus qui iterat stultitiam suam (Prov. XXVI). »
CAPUT VI.
« Dixerunt autem filii prophetarum ad Elisaeum: Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis. Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite. Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum 115.0506C| servis tuis. Respondit: Ego veniam. Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, caedebant ligna. Accidit autem ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam. Exclamavitque ille, et ait: Heu, heu, heu, Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. Dixit autem homo Dei. Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum, et misit illuc. Natavitque ferrum, et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud. » Haec itaque actio bene Redemptori nostro convenit per significationem. Cum igitur securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens in profundum fluminis mersum est, atque in lignum desuper ab Elisaeo projectum reversum 115.0506D| est: ita etiam cum impios Judaeos, per corpus operata praesentia Christi, tanquam infructuosas arbores caederet, quia de illa Joannes dixerat: « Ecce securis ad radicem arborum posita est (Matth. III), » ab eis interveniente passione corpus ipsum deseruit, profunda descendit, quod in sepultura depositum, tanquam ad manubrium, spiritu redeunte resurrexit. Aliter: Ferrum in manubrio, donum intellectus in corde est. Ligna vero per hoc caedere, est prave agentes increpare. Quod nonnunquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere intelligentia fatuatur. Quam profecto intelligentiam, ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos, ex bona debeat 115.0507A| actione restitui. Unde recte is qui ferrum amiserat, clamabat: « Heu, heu, heu, Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. » Habent enim hoc electi proprium, si quando eis in sua scientia furtive vanae gloriae culpa subrepit, ad cor velociter redeant: et quidquid in se ante districti judicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequuntur. Qui flentes non solum caute inspiciunt, quae mala commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona debuerunt: qui nimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quanto ex neglectis bonis quae agere poterant debitores tenentur. Recte ergo qui ferrum perdidit, clamat: « Heu, heu, heu, et hoc ipsum mutuo acceperam. » Ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per bona opera 115.0507B| redderem ex gratia creditoris accepi. Sed nunquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. « Unde et mox Elisaeus veniens, lignum deorsum misit, et ferrum in superficiem attulit. » Quia videlicet Redemptor noster pie nos respiciens, cor peccatoris humiliat, et eam quam amiserat, intelligentiam reformat. Lignum erigit et ferrum in superficiem attulit, quia videlicet Redemptor noster, et scientiam reparat, et cor elatum in cogitatione humiliat. Unde bene in alia translatione dicitur: « Quod confregit lignum atque jactavit, et sic ferrum sustulit. » Lignum namque confringere est cor ab elatione conterere. Lignum ad ima jactare est elevatum cor in cognitione (ut diximus) propriae infirmitatis humiliare. Atque illico ferrum ad superficiem 115.0507C| redit, quia ad usum exercitationis pristinae intelligentiae recurrit. Igitur quoniam donum intellectus quod accipitur, vix cum tot difficultatibus custoditur, curandum valde est, ne otio torpeat, curandum ne incitatione operis vitio elationis evanescat. Sancti namque viri minime exsultant, cum cognoscunt quae faciunt. Sed cum faciunt quae cognoverunt, etsi intelligendo largius congaudent a munere largitoris, moerentes tamen considerant debitum operis: ut videlicet actione persolvant, quod eis praerogatum est in cognitione. Stultus namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accipit, et tempus quo reddere debeat non attendit. Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiam constitutum tempus reddendi cogitatur.
115.0507D| « Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias. Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: Cave ne transeas in locum illum, quia ibi Syri in insidiis sunt. Misit itaque rex Israel ad locum quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit se ibi, » et reliqua. Quem congruentius hic rex Syriae, quam potestatem significat terrenam? quae saepe superbe sentiens populum Dei, hoc est filios lucis persequitur, sed ipsi per veri Elisaei, Domini videlicet nostri, doctrinam insidias inimicorum praecavere edocentur. Ut est illud: « Estote, inquit, prudentes sicut 115.0508A| serpentes, et simplices ut columbae. » Et item: « Cavete autem ab hominibus (Matth. X). » Et alibi: « Attendite, ait, a falsis prophetis (Matth. VII). » Hoc quippe agnoscens mundana potentia, ipsum prophetam interficere disponit, cum Christum in cordibus electorum exstinguere festinavit.
« Misit ergo illuc rex Syriae equos et currus et robur exercitus. Qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. » Omnis ergo qui nequitiae armis confidens, Christi famulis insidias praeparat, nocte perfidiae excaecatus, bellum contra Ecclesiam gerit.
« Consurgens autem diluculo, minister viri Dei egressus est. Viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus. Nuntiavitque ei, dicens: 115.0508B| Heu, heu, domine mi, quid facimus? » Haec sententia denotat illos qui propter pusillanimitatem cordis sui, poenas verentur corporales, quibus propheta respondit: « Noli timere, plures enim nobiscum sunt quam cum illis (II Par. XXXII). » Et Salvator discipulis ait: « In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVII). » Et item: « Nolite timere eos, inquit, qui occidunt corpus, et post haec non habent quid faciant vobis: quin potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X), » et Petro Dominus in passione sua ait: « An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? »
« Cumque orasset Elisaeus, ait: Domine, aperi 115.0508C| oculos hujus ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisaei. » Et valde necesse est ut Elisaeus noster aperiat oculos cordis nostri, ut consideremus et agnoscamus, quia omnes qui confidunt in illum, non confundentur (Ps. XXIV).
« Porro Elisaeus oravit Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc caecitate. Percussitque eos Dominus ne viderent juxta verbum Elisaei. » Bonum ergo illis est, quos oculus suus scandalizat, ut eruatur et projiciatur ab eis (Matth. V), quatenus intuitus malitiae et superbiae obturetur, et oculus sanae fidei ac simplicitatis aperiatur. Unde dicit Apostolus: « Si quis inter vos videtur sapiens esse, stultus fiat ut sit sapiens. » 115.0508D| (I Cor. III.)
« Dixitque rex Israel ad Elisaeum eum vidisset eos: Nunquid percutiam eos, pater mi? Et ille ait: Non percuties. Neque enim cepisti eos gladio, aut arcu tuo ut percutias. Sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad domum suam, » et reliqua. Postquam ergo Elisaeus hostes adduxit in Samaria, non eos occidi permisit, sed refectionem magnam ciborum illis praeparans, dimisit eos in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem primum Dominus excaecavit, deinde scientia spirituali magnifice replevit, atque ad praedicandum suis Evangelium in gentibus direxit (Act. IX). Nobisque praecepit, ita 115.0509A| dicens: « Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V). »
« Factum est autem post haec congregavit Benadab rex Syriae universum exercitum suum, et ascendit et obsidebat Samariam, factaque est fames magna in Samaria, » etc. Narrat Scriptura quod Benadab rex Syriae obsideret Samariam: facta autem fame, afflictus est populus valde, sed Domino miserante, revelatum est Elisaeo verbum Domini, et praedixit populo solatia ventura, ita dicens: « Haec dicit Dominus. »
CAPUT VII
« In tempore hoc cras modius similae, uno statere 115.0509B| erit: et duo modii hordei, statere uno in porta Samariae. Quod cum non crederet, unus de ducibus super cujus manum rex incumbebat, homini Dei ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in coelo, nunquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. » Potest hoc loco Benadab cum suo exercitu diabolus mystice accipi, quia corda iniquorum per invidiam contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Sub hoc quidem rege, sunt modo falsi Judaei, de quibus in Apocalypsi scriptum est (Apoc. II), qui dicunt se Judaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Sub hoc rege sunt pagani, sunt et haeretici: facta ergo persecutione ab antiquo hoste, per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, hoc 115.0509C| est in custodia legis divinae: fitque fames valida, cum non permittitur doctoribus libere verbum Dei praedicare, sed Elisaeo revelante hoc est Redemptore nostro, per Evangelium indicante, salus quae a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse dignoscitur. Dicit enim Dominus noster ad servos suos: « In tempore hoc, cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei, statere uno in porta Samariae. » Quid enim modius similae, nisi perfectam mensuram divinae sapientiae, quae est in Novo Testamento? et quod duo modii hordei, nisi scientiam legis et prophetarum significant? qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica. In porta Samariae, in praedicatione videlicet apostolica, 115.0509D| per quam intratur in Ecclesiam. « In tempore, inquit, hoc, cras modius similae uno statere erit, » et reliqua. Ac si dixisset: Cessante turbine persecutionis, quae fit hodie, dabit Dominus cras, hoc est tempore futuro, quietem et tranquillitatem, ut praedicatio Evangelii perfecte credentibus compleatur. Fuit enim tempore passionis dominicae quasi fames verbi Domini, cum apostoli relicto eo omnes fugerunt, et domi se propter metum Judaeorum incluserunt. Et iterum scriptum est: Quia nemo de illo palam ausus est loqui: sed relucente die resurrectionis, jam aderat tempus quo comites Christi illum videntes vivere, et postmodum etiam coelos ascendere, percepta Spiritus sancti gratia, libere verbum Dei praedicabant, tam Judaeis quam etiam 115.0510A| gentibus. Et impletum est illud vaticinium Isaiae: « Quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine, et quae erat arida in stagnum, et sitiens in fontes aquarum (Isa. XXXV). » Unde Dominus per ipsum prophetam loquens ait: « Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite. Venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate? Audite audientes me; et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram, et venite ad me, audite, et vivet anima vestra (Isa. LV). » Perturbatis hostibus et in fugam versis, subjungit Scriptura, quod quatuor viri leprosi abissent in 115.0510B| castra Syrorum, et nullum ibi reperientes, comederint et biberint. Ablatisque inde auro et argento ac vestibus et absconsis, postea compuncti, in civitatem hoc annuntiaverint, atque salutis hujus indicia praestiterint. Qui ergo sunt leprosi isti, nisi qui variis vitiis dediti, vel diversis erroribus impliciti, foeditatem ex interna peste educentes ostendunt in cute? Hos Dominus saepe convertens ad fidem, et mundans ab errore et vitiis verae salutis nuntios efficit.
« Ingressi itaque leprosi in castra Syrorum, comederunt et biberunt, et aurum atque argentum inde asportaverunt. » Cum despecti istius mundi, meditationi philosophiae operam dantes, sensus subtilitatem, et locutionis venustatem acquirunt, unde 115.0510C| Ecclesiae usibus bene instructi deservire possint. Frequenter ergo talibus Dominus, et ingenii acumen, et verae sapientiae donum largitur. Qui bene quatuor esse memorantur, ut a quatuor Evangeliorum eruditione imbuti, in quatuor mundi partibus fidei veritatem praedicent. Legitur enim in Evangelio (Matth. IX; Joan. XII; Luc. VII), quod Dominus cum publicanis et peccatoribus manducaret, et mulier quae erat in civitate peccatrix, lacrymis ejus lavaret pedes, et capillis suis tergeret, et unguento ungeret, Matthaeum ex publicano apostolum et evangelistam fecit. Apparuitque post resurrectionem suam, primo Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia: illa vadens nuntiavit his qui cum ea fuerant lugentibus 115.0510D| et flentibus (Matth. XXVIII).
« Porro ducem illum, super cujus manum rex incubuerat, et prophetae verbis diffidebat, constitutum ad portam, conculcavit turba in introitu, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei. » Dux iste typum tenet Scribarum et Pharisaeorum, qui habentes clavem scientiae, nec ipsi introierunt per fidem in Ecclesiam catholicam, et eos qui introire volebant prohibuerant. Ad quos ipsa Veritas ait: « Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines; vos enim non intratis, nec alios introeuntes sinitis intrare (Matth. XXIII). » -- « Quem conculcavit turba in porta, » quia inutiliter ante ostium fidei stabat, et gressum introeuntium impediebat. Unde merito 115.0511A| conculcatus, hoc est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras. Nam et Dominus in Evangelio ait: « Si sal evanuerit, ad nihil valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus (Matth. V). »
CAPUT IX.
« Elisaeus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei in manu tua, et vade in Ramoth Galaath. Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat, filii Namsi. Et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in interius cubiculum, tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et dices: Haec dicit Dominus: 115.0511B| Unxi te regem super Israel, » et reliqua. Dehinc refertur in historia hac Regum, qualiter Jehu Dominus ordinaverit ad exstirpandam domum Achab, et sacerdotes Baal interficiendos. Qui et percussit Joram regem Israel, et Ahaziam regem Juda, et Jezabel impiissimam reginam de palatio in Jezrael praecipitari fecit. Jehu enim typice potest designare principatum gentium, quem Dominus ac Redemptor noster destinavit ut in sacrilega civitate, quae prophetas et ipsum Dominum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, judicia exerceret, et eam ultione justa perimeret, atque sacerdotum vanum, quod post Christi adventum inaniter habuerat, destrueret templumque subverteret, necnon et impiam synagogam quae sanguinem sanctorum semper sitiebat, 115.0511C| de regni culmine praecipitaret ac rectores illius interficeret.
CAPUT XI.
« Althalia vero mater Ahaziae, videns mortuum filium suum, surrexit et interfecit omne semen regium. Sed Josaba filia regis Joram, soror Ahaziae Joas filium Ahaziae tollens, furata est de medio filiorum regis qui interficiebantur, et abscondit eum a facie Athaliae, ut non interficeretur, eratque cum ea in domo Domini clam sex annis, quia Josaba uxor erat Joiadae pontificis. » Athalia igitur haec, quae semen David exstinguere moliebatur, et regiam stirpem delere, bene impietatem exprimit Synagogae, quae per nequitiam mentis, seminis David, 115.0511D| hoc est Christi, insidiatrix erat, et odium contra eum semper in corde gerebat, quae aliquando regnare videbatur cum legis caeremonias temporaliter observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini. Sed Josaba strenuitate (quae interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiae, in qua verae sunt deliciae) servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, Christus videlicet, in quo memoria est nominis Domini, ne per crudelitatem saevientis hostis interimatur in cordibus electorum, magisque nutritur in domo Joiadae pontificis qui dilectus Domini sonat, de quo Patris vox ait: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. XXIII). » Cujus domus est sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum 115.0512A| manens, quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii, sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum aeternis deputaverit poenis.
« Anno autem septimo misit Joiada, et assumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus. Et adjurans in domo Domini eos, ostendit eis filium regis, et praecepit illis, dicens: Iste est sermo quem facere debetis. Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubitum domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutariorum, et custodietis excubitum domus Messa. Duae vero partes e 115.0512B| vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circum regem, et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris. Si quis autem ingressus fuerit septa templi, interficiatur. Eritisque cum rege introeunte et egrediente. Et fecerunt centuriones juxta omnia quae praeceperat eis Joiada sacerdos. Et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur a sabbato, venerunt ad Joiada sacerdotem: qui dedit eis hastas et arma regis David, quae erant in domo Domini. Et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem. » Haec autem quomodo facta sint et in quibus locis, si quis ea quae superius de atriis domus Domini 115.0512C| dicta sunt bene commemoraverit, ita intelligere potest. Sed ne fastidium faciamus lectoribus, omissis quae jam exposita sunt, ad illud quod de divisione turbae dictum est, veniamus. Cujus rei ratio talis est. Erant autem fortes viginti quatuor et sacerdotum et levitarum et janitorum, qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent: sabbato nova turma intrante ad officium, et post sabbatum quae proxima septimana ministraverat domum redeunte. Sed hic pontifex propter necessitatem agendi circa novum regem exercitus, et eos quae intrandi septimanam ordinem habebant, suscepit et illos qui jam suam septimanam ministrando impleverant, ne abirent retinuit: qui alios quoque levitas de cunctis urbibus 115.0512D| Juda, simul et principes familiarum Israel, missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat: quos educturus filium regis tali ratione distinxit, ut omnes qui impleverant sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes regem in interioribus atrii locis armati circumstarent. Reliqua vero multitudo, id est hi qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae (si quid forte adversi moliretur) custodirent. Porro hi qui nuper ad sabbatum venerant sacerdotes, levitae et janitores, in tres divisi partes, domum regis, id est palatium observarent, ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem defenderet. Servarent et portam scutariorum habitaculi, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur. Duxeruntque regem 115.0513A| de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit supra thronum regum, ubi et porta Seir et domus Messa, quae cum porta scutariorum nominantur, esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon: qui cum Roboam scuta aerea pro aureis commemorasset, adjecit; et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii. In quo videlicet libro, distinctius haec cuncta replicantur: « Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et levitarum et janitorum, erit in portis. Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta quae appellatur Fundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini, nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, 115.0513B| et qui ministrant de levitis. Ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini, levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua, » etc. Quod sequitur de eodem: « Produxitque filium regis, et posuit super caput ejus diadema et testimonium. » In diademate, insigne capitis regium, in testimonio designat decreta legis Dei, quibus quid agere rex debeat, qualiter vivere, praecipiatur. Denique in libro Verborum dierum apertius: « Et imposuerunt (inquit) ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem (II Par. XXIII). » Magnae utique erat salutarisque prudentiae, ut post tyrannicae impiaeque necem reginae, succedenti in regnum filio regis 115.0513C| legitimi cum ipso regni habitu simul disciplina legis Dei servanda committeretur, et qui se praelatum populo regendo videret, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.
CAPUT XII.
« Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini: accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sarta tecta domus, si quid necessarium viderint instaurationi. » Mandat rex noster doctoribus suis, ut accipiant omnem pecuniam 115.0513D| quae a praetereuntibus offertur in templum Domini, pro pretio animae et voto cordis sui: cum quidquid a praetereuntibus in istis scientiae spiritualis, vel bonorum exemplorum, in thesaurum Domini collatum est, per sacerdotum, hoc est praedicatorum officia, ad instaurationem templi spiritualis conferatur: quatenus quodcunque scissum ibi per errorem, vel per vitia invenerint, restaurent: ne forte per negligentiam magistrorum, depereat multitudo auditorum. Quod autem sequitur:
« Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Joas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi, » significat quod ante adventum Salvatoris, licet doctrina legis in gente Judaica fuerit, tamen 115.0514A| per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit et per sanctae Trinitatis fidem, decalogum legis in Moysi et prophetarum scriptis spiritualiter observandum doceret.
« Vocavitque rex Joas Joiadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sarta tecta non instauratis templi? Nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam, » et reliqua. Sic et Dominus noster in Evangelicis doctoribus mandans, ait: « Levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt jam ad messem (Joan. IV). » -- « Rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Matth. IX). » Et item: « Euntes (inquit) in 115.0514B| mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI). » -- « Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite, gratis accepistis, gratis date (Matth. X). »
« Et tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini. » Altare videlicet corpus Domini est, juxta quod gazophylacium positum est, cum Ecclesia Christo conjuncta est, ad dexteram ingredientium in domum Domini: quia haec est intentio electorum, qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, ut ad aeternam beatitudinem (quam dextra significat) perveniant. Istud ergo mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostia templi omnem pecuniam quae defertur ad 115.0514C| templum Domini, cum praedicatores sancti qui servant introitum fidei, offerunt vota fidelium in verbis et operibus; et in Ecclesia rite precibus commendant Deo.
« Ascendebat scriba regis et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini, et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant caementariis domus Domini. Qui impendebant eam in fabris lignorum et caementariis his qui operabantur in domo Domini, » et reliqua. Scribam regis et pontificem appellat summos doctores, qui pecuniam collatam juxta numerum atque mensuram illis tribuebant, praeerant fabris et caementariis, hoc est, dispensatoribus verbi divini qui Evangelici tritici 115.0514D| mensuram, conservis suis his qui operantur in domo Domini, et virtutum opera in aedificio divino componunt, tribuebant. Quid ergo aliud fecerunt apostoli (quos principes in Ecclesia electio divina constituit) quando per subjectos sibi discipulos, verbi divini semina per totum orbem sparserunt quatenus operarios voluntatis Dei idoneos in auditoribus suis praeficerent: quorum alii fabricant ligna, cum semetipsos et eos, qui sibi obediebant, ligna fructifera in domo Domini parare studebant, alii sarta tecta templi faciebant, quando illa quae per haeresim et schismata rupta erant, reaedificabant. Alii saxa caedebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant, ita ut impleretur instauratio domus Domini, 115.0515A| in universis quae indigebant expensa ad domum Domini muniendam, juxta illud utique Apostoli quo ait: « Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV). » Et paulo post: « Et ipse (inquit) dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas: alios vero evangelistas, alios autem doctores et pastores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi (Ibid.). » Quod autem sequitur:
« Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quae inferebatur in templum Domini, » significat quod alia debet esse ratio, formandorum vasorum 115.0515B| in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium domus. Quia alia debet esse doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiae plenitudinem. Bene autem vasa domus Domini illic possunt intelligi, qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles fiunt ad ministerium Dei. Nam hydriae eos significare possunt, qui aquam sapientiae divinae in se continent. Fuscinulae quoque doctores spirituales, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniam verbi, cuique prout convenit, dispartiri. Quia sunt in verbis Dei nonnulla, quae nostrae humilitati revelare, ad nostrae epulas refectionis concedere dignatus 115.0515C| est. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiae pateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant. Thuribula autem illos figurate demonstrant, qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo, et cum propheta dicere possunt: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). » Tubae autem quid aliud sunt quam praedicatores sancti, qui in toto orbe terrarum vocem Evangelicae praedicationis emittunt? quorum personae per prophetam dictum est: « Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum (Isa. LVIII). » Et Psalmista: « In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae 115.0515D| verba eorum (Psal. XVIII). » Sequitur:
« Et non fiebat ratio his hominibus, qui accipiebant pecuniam, ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam. » Devotionem ostendit eorum, de quibus sermo est: Quia tantum studii in religione habuerunt, ut nullus dubitaverit quin pecuniam Domini, sine alicujus suspicione fraudis tractarent. Et hanc de aerario sublatam, fideliter artificibus, ad muniendam domum, prout singulis opus esset, offerrent. Unde necesse est, ut considerent hi, qui spiritualem pecuniam verbi Dei ad dispensandum conservis suis, operariis scilicet divinis accipiunt, quanta fide quantaque discretione illis opus est, quibus ratio de eadem pecunia reddenda est: 115.0516A| ut studeant minus fideles in spiritalibus invenire, quam isti in corporalibus fuerant inventi.
« Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis, non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat. » Haec sententia ostendit, quod non quis proprio arbitrio facile se credere debet, sed magis sciat, quod confessio peccatorum et poenitentia sacerdotum judicio peragenda est, qui habent scientiam discernendi inter mundum et immundum, et leprae maculam dijudicare, et aut condemnare, aut mundum discernere.
CAPUT XIII.
« Elisaeus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est. Descenditque ad eum Joas rex Israel, 115.0516B| et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, Pater mi, currus Israel et auriga ejus. Et ait illi Elisaeus: Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas, dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Elisaeus manus suas manibus regis, et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Elisaeus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Elisaeus: Sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam, » et reliqua. Quid est quod propheta regi Israel jubet arcum et sagittam afferre, nisi quod Redemptor noster rectoribus Ecclesiae, armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum praecipit praeliari? Arcus enim 115.0516C| nonnunquam in sacro eloquio, pro ipso sacro eloquio poni solet, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam. Per Novum, quod incarnato Domino figuratum est, signatur chorda, et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, a duritia litterae Vetus inclinatur, et ad intellectum spiritualem flectitur, quia rigore ejus duritiae non tenetur. Sagittae enim sunt haec ipsa verba quae doctores proferunt. Unde etiam bene de sanctis doctoribus, per prophetam gentilitatem ingredientibus dicitur: « Cum sagittis acutis et arcu ingredientur illuc (Isa. VII). » Nos ergo cum Scripturae sacrae dicta pensamus, arcum intendimus: cum verba doctrinae damus, 115.0516D| sagittas emittimus. Ponitque Elisaeus manus suas super manus regis, cum exemplis suis Dominus actiones doctorum dirigit et confortat. Orientalem fenestram aperire mandat, et jacere sagittam, quia lumine scientiae et verae doctrinae, suos hortatur primum illustrari, et sicut jacula verborum mittere.
« Et ait Elisaeus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam, percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam. » Sagitta ergo salutis Domini est praedicatio sancta, cum decenter exhibetur, et spiritualium hostium certissima interfectio, si perseveranter agitur. Nec fas est ut aliquando dispensator verbi Dei segniter torpeat, cui jussum 115.0517A| est, ut gregis Dominici curam habeat, quia multum obest devotis auditoribus, si inertia praevalet doctoribus. Dicit enim Propheta: « Clama, ne cesses (Isa. LVIII). » Et Apostolus ad Timotheum: « Testificor (inquit) coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius et regnum ejus, praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV). » Unde non debet doctor propter avaritiam negligere animarum curam, sed magis per pietatem ad aeternam pertendere requiem, quod significat Aphec, interpretatur enim continebit vel apprehendet. Unde idem Apostolus, enumeratis vitiis quae avaritiam comitantur, ad praedictum discipulum intulit dicens: « Tu autem 115.0517B| homo Dei haec fuge, sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem, certamen bonum, certamen fidei, apprehende vitam aeternam in qua vocatus es (I Tim. VI). »
« Et ait Elisaeus ad regem: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consummationem. Nunc autem tribus vicibus percuties eam. » Ecce propheta mandat regi jaculo percutere terram, et cum percutit tribus vicibus et stat, irascitur contra eum quod non saepius terram percuteret. Ita et doctoribus praecipitur, praedicationis jaculo terram, hoc est, 115.0517C| carnales percutere. Sed qui hoc minus studiose agunt, merito increpatione divina arguuntur. Quid est enim tribus vicibus terram jaculo percutere, nisi Trinitatis fidem carnalibus per doctrinam insinuare? sed cum agit hoc satis doctor, hominesque ad fidem perducit, necesse est ut adhuc instet verbo, donec illos doceat quinque sensibus corporis imperare, bonisque operibus (quae per senarium numerum exprimuntur (studium impendere, necnon et scientiam spiritualem instanter meditari, quam septiformis Spiritus gratia in Scripturis sacris constituit atque ad salutem humani generis gemino Testamento edidit. Qui autem solam fidem sine operibus bonis et meditatione legis Dei sibi sufficere credunt ad salutem, recte a propheta arguuntur, quia secundum Jacobi 115.0517D| apostoli sententiam, « Sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est (Jac. II). » Et alibi scriptum est: « Qui ignorat ignorabitur (I Cor. XIV). »
« Mortuus est ergo Elisaeus et sepelierunt eum. Latrunculi quoque de Moab venerunt in terram Israel in ipso anno. Quidam autem sepelientes hominem, videntes latrunculos, projecerunt cadaver in sepulcrum Elisaei. Quod mox ut tetigit ossa Elisaei, revixit homo et stetit super pedes suos. » Quid significat haec resuscitatio cadaveris mortui per contactum ossium Elisaei, nisi vitam fidelium, quae in morte Christi veraciter constat? Quicunque ergo firma fide tangit mortem Christi, et spem suam veraciter 115.0518A| in ipso collocat, sine dubio particeps erit resurrectionis ejus. Dicit enim ipsa Veritas: « Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI). » Et alibi: « Sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Num. XXI; Joan. III). »
CAPUT XIV. « Quod dicitur de Amasia rege Juda: Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jecthel usque in praesentem diem. » Vallis 115.0518B| Salinarum erat, ubi sal faciebant, vel feno videlicet salsuginis, ut multis in locis deciso, exsiccato et incenso, vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis, vel alio quolibet ordine, quo sal fieri consuevit. In quo etiam loco, et Joab duodecim Idumaeorum percussisse legitur. Nec praetereundum quod pro valle Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemela posuit. Petra autem civitas est Arabiae nobilis in eadem terra Edom, quae in libro Numerorum (Num. XXXI) Recem dicitur, et a Syris hodie quae sic appellatur. Jecthel vero quod Amasias victor ei nomen imposuit, interpretatur coetus Dei vel auxilium Dei, a gente eo fideliter, ut perenni inderetur memoriae quod hanc vel coetus populi Dei, vel Deo adjuvante 115.0518C| ceperit.
CAPUT XV.
« Anno vicesimo septimo Jeroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasiae regis Juda. Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem, » et reliqua. Azarias ipse est Ozias, qui propter contemptum Domini, dum sacrificare in templo vellet contra legem Moysi, percussus est lepra a Domino juxta altare astans, et holocausta nitens offerre: potest quippe Ozias rex leprosus significare diabolum, cui lepra iniquitatis insanabilis est. Qui cum suam mensuram non vellet cognoscere, et majora tentasset appetere, foeditate pessimae leprae notabilis effectus, de domo ejectus est, et perseveravit usque in finem leprosus, 115.0518D| separatus a populo Dei. Sub hoc videlicet rege regnante, et quantum in se est sacerdotium dissipante Isaias propheta visionem illam magnificam, qua viderat Dominum sedentem super solium excelsum, videre non potuit. Quandiu ille regnum tenuit in Judaea, propheta oculos non levavit ad coelum, non sunt ei reserata coelestia, non apparuit Dominus sabaoth, nec in mysterio fideliter sancti nomen auditum est. Quando ille mortuus est, universa quae subsequens sermo monstravit, aperto sese in lumine prodiderant. Tale quod et in Exodo scriptum est: Dum Pharao vixit, populus Israel ex luti et lateris et palearum opere non suspiravit ad Dominum. Dum ille regnavit, nemo quaesivit Deum Patrem Abraham, 115.0519A| Isaac et Jacob. Quando vero ille mortuus est, suspiraverunt filii Israel, ut Scriptura dicit, et ascendit clamor eorum ad Dominum; cum utique juxta historiam tunc magis gaudere debuerint, et ante suspirare, cum viveret. Ezechiele quoque prophetante, Phaltias filius Banaiae occubuit, et post pessimi ducis interitum: « Cecidi, inquit, super faciem meam et clamavi voce magna, et dixi: Heu mi, heu mi, Adonai Deus, consummationem tu facis reliquias Israel? » (Ezech. XI.) Si ergo intelligas in Ozia et Pharaone et Phaltia et caeteris istiusmodi contrarias fortitudines, videbis quomodo illis viventibus nullus vestrorum videat et suspiret, et in poenitentiam corruet: « Non regnet, ait Apostolus, peccatum in mortali corpore vestro (Rom. IX). » Regnante peccato 115.0519B| Aegyptiis exstruimus civitates in cinere, versamur in sordibus. Pro frumento paleas, pro solida petra luti opera. Sed tamen quod dicitur de Jeroboam rege Israel, ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath, usque ad mare solitudinis Emath, quae nunc Epiphani adjicitur, septentrionalis erat terminus Israel. Mare autem solitudinis, quod Hebraice dicitur Araba, mare Mortuum designat, quod in latitudine per stadia octoginta usque ad zearos Arabiae, in longitudine centum quinquaginta usque ad vicinia Sodomorum progreditur; cujus loci Josephus ita meminit dicens: Anno autem quintodecimo regni Amasiae, regnavit in Israel filius Joas Jeroboam, in Samaria annos quadraginta. Hic autem rex circa Deum quidem injuriosus et iniquus exstitit vehementer, 115.0519C| idola colendo et multa incongrua et opera extranea faciendo. Populo autem Israelitarum multorum bonorum fuit occasio. Huic quidem Jonas prophetavit, quia oporteret eum Syrios vincere dimicando, et regnum proprium dilatare, in partibus quidem Aquilonis, usque ad Etham civitatem: a meridie vero usque ad Asphaltum. Antiquitus enim termini Chananaei isti fuerunt, sicut princeps Jesus ea loca determinat. Igitur Jeroboam castrametatus contra Syrios omnem eorum provinciam, sicut Jonas prophetaverat, devastavit.
CAPUT XVI.
« Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda. Viginti 115.0519D| annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater ejus, sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quae dissipavit Dominus coram filiis Israel. » Hinc Josephus taliter narrat: Porro Joatham mutavit vitam cum vixisset annis quadraginta unum, ex quibus regnavit duodecim. Sepultus est in regiis monumentis, venitque regnum ad ejus filium Achaz, qui impius circa Deum existens, et paternae praevaricator legis, reges Israelitarum imitatus, in Jerosolymis idolorum aras constituit, et super ea sacrificavit. In quibus 115.0520A| etiam suum in holocaustum obtulit filium more Chananaeorum, et super haec multa alia scelera perpetravit. Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo, et ingressum regis exterius, convertit in templum Domini, propter regem Assyriorum. Legi in cujusdam libro, Musach sabbati, expositum locum quemdam, vel aedificium quoddam esse positum in vestibulo templi Domini, ubi reges quando sabbato orationis causa ad templum ibant, pecuniam pro eleemosyna mittebant. Et ita Musach sabbati, gazophylacium esse regum, sicut Corbanan est sacerdotum. Videtur enim Achaz ipsum aedificium et ingressum regis exterius, non ideo convertisse in templum Domini, quod in eo cultui serviretur divino, sed ut simul cum templo profanaretur, studens ut magis 115.0520B| placeret regi Assyrio quam Deo patrum suorum et Domino. Cui sensui videtur liber Paralipomenon astipulare, ubi ita scriptum est (II Par. XXVIII): « Igitur Achaz spoliata domo Domini, et domo regum et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. Insuper et tempore angustiae suae, auxit contemptum in Dominum. Ipse per se rex Achaz immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: Dii regum Syriae auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruinae ei et universo Israel. Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Domini atque confractis, clausit januas templi Domini, et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem. In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum 115.0520C| thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum. » Haec sicut scripta reperimus, hoc in loco ponenda esse censuimus, parati, si qui aliquid inde certius expresserint, eorum sententiam auscultare.
« Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, ad praeliandum in Hierusalem. Cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. In tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailam Syriae, et ejecit Judaeos de Aila. Et Idumaei venerunt in Ailam, » et reliqua. Rex impius qui Dominum Deum patrum suorum dereliquit, et secutus est idola gentium juste Domini auxilio derelictus est, et consurrexerunt adversus eum Rasin rex Syriae, id est Aram et Phacee filius Romeliae rex 115.0520D| Israel in Samaria, et venerunt in Hierusalem, ut expugnarent eam. Legimus in Paralipomenon libro (Ibid.) regem Rasin Damasci, victo Achaz, multos de Judaea Damascum transtulisse, et Phacee filium Romeliae regem decem tribuum, quae appellabantur Israel, et regnabant in Samaria, una diecentum viginti millia percussisse de Judaea hominum bellatorum, et cum infinita praeda in Samariam duxisse captiva. Rursum veniunt ad Judaeam, et Hierusalem cupiunt debellare, et non potuerunt, quia auxiliatus est ei Dominus, ut sub occasione misericordiae, qua populum obsessum liberavit, filium suum nuntiaret de virgine nasciturum, sicut Isaiae prophetae liber commemorat (Isa. VII). Huic non suo merito, sed Domini 115.0521A| gratiam ostendendo, egredi in occursum Isaias jubetur, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri fullonis et dicere ad eum: « Vide ut sileas. Noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin regis Syriae, et filii Romeliae, eo quod consilium inierit contra te Syria pessimum, et Ephraim et filius Romeliae, dicentes: Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et evellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. Haec dicit Dominus Deus: Non stabit et non erit istud, sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin. Et adhuc sexaginta quinque anni, et desinet Ephraim esse populus. » Duas autem caudas titionum, id est torrium fumigantium, vocat Rasin regem Syriae, et Phacee 115.0521B| filium Romeliae regem Samariae, eo quod in illis finitum sit regnum Syriae, id est Damasci, et regnum Samariae, id est decem tribuum, qui alio nomine appellabantur Ephraim. Sexaginta autem et quinque anni, non a temporibus Achaz, sed ab Oziae numerantur. Igitur Hebraei hunc locum ita edisserunt, ut Amos qui sub Ozia coepit prophetare, quando et Isaias prophetiae suae habuit exordium, primus prophetavit contra Israel, dicens: « Israel autem captivus ducetur de terra sua. » Titulus quoque prophetiae ejus contra Samariam fit, et prophetare coepit in diebus Oziae regis Juda, ante duos annos terraemotus; quem volunt eo tempore accidisse, quo ingressus Ozias in templum Dei, ibi sacerdotium vindicabat, et terra percussa est et cineres 115.0521C| altaris effusi sunt, et ipse rex percussus lepra. Volunt autem annum fuisse vicesimum quintum Oziae, quando haec acciderunt, cujus reliqui anni sunt viginti septem. Omnes enim regnavit annos quinquaginta duo. Postea regnavit Joatham filius ejus annis sedecim, et hujus filius Achaz, aliis sedecim. Post quem regnavit Ezechias, cujus sexto imperii anno, capta Samaria est, atque ita effici simul annos sexaginta quinque. Scriptum est enim quod Theglathphalasar rex Assyriorum sub rege Achaz ascenderit in Damascum, et vastaverit eam, et transtulerit habitatores ejus Cyrenen, et Rasin interfecerit. Et quod tetenderit insidias Phacee filio Romeliae Osee filius Ela, et percusserit eum et interfecerit, et regnaverit pro illo in Israel annis novem, et quod venerit Salmanasar 115.0521D| rex Assur et obsederit Samariam, quae nunc Sebasten vocatur tribus annis, et nono anno regni Osee ceperit eam, vinctumque Osee in carcerem miserit, et transtulerit Israel in Assyrios, posueritque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus, sive (ut Septuaginta transtulerunt) in montibus Medorum. Juxta anagogen facilis interpretatio est, quod regnante Achaz rege impio, rex Aram qui interpretatur excelsus atque sublimis, ut indicet arrogantiam sapientiae saeculi; et Phacee filius Romeliae qui et ipse juxta Osee prophetam et tribum Ephraim, de qua Jeroboam filius Nabath vitulos aureos in Bethel et Dan constituerat, et a domo David Dei populum separarat, refertur ad haereticos, qui 115.0522A| consentiant sibi, ut expugnent Ecclesiam. Quod cum audierit domus David, cui in Ezechiele pastorem bonum legimus suscitatum (Ezech. XXXIV), et populus ejus simpliciter credens in Dominum, pertremiscit. Et ideo pertremiscit, quia non arboribus frugiferis, sed infructuoso saltui comparatur. Eosdem autem haereticos atque gentiles contra domum David argumentorum et dialecticae artis gladiis dimicare nulli dubium est, ut qui inter se discrepant, in Ecclesiae oppugnatione consentiant: juxta illud quod Herodes et Pilatus inter se discordantes, in Domini passione amicitia foederantur (Joan. XXI). Impio regi in Isaac jubetur occurrere, exiens de loco suo, non in principio aquaeductus, sed in extremis finibus piscinae superioris quae erat in agro fullonis, ubi sordes expurgabantur. 115.0522B| Quamvis enim Achaz regnaret super Judam, tamen quia impius erat, in superioris piscinae extremis finibus morabatur. Ergo Deus non tam regis miseretur, quem indignum aestimabat salute, quam populi sui. Duas autem caudas torrium fumigantium, ut prius diximus, vocat sapientiam saecularem, haereticumque sermonem, quorum finis exustio est, qui frustra inierunt consilium, ut ascenderent contra Judam, et quasi negligentem et dormientem caperent, et suis erroribus copularent, ponerentque super eum regem filium Tabeel, hoc est bonum Deum. Uterque enim adversarius apud se severitatem, apud se aestimat optimam esse doctrinam. Denique Marcion haereticus boni Dei filium, hoc est alterius putat esse Christum, et non justi cujus prophetae sunt, 115.0522C| quem sanguinarium et crudelem judicem vocat. Haec illis dicentibus Dominus dominator, quod non stet consilium ipsorum, sed interim quandiu nunc iste mundus stat, et ea quae mundi sunt, in suis finibus et in suis urbibus dominentur. Cum autem consummationis tempus advenerit, hoc est sexaginta quinque anni, et tam mundi res quae in sex diebus factae sunt, quam omnia quae ad quinque sensus pertinent finem acceperint, tunc universa esse solvenda, quae gentiles et haeretici futura non credunt; et propter infidelitatem non intelligunt quae dicuntur
CAPUT XVII.
« Iratusque est Dominus vehementer Israel, et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit 115.0522D| nisi tribus Juda tantummodo; sed nec ipse Judas custodivit mandata Domini Dei sui, verumtamen ambulavit in erroribus Israel quos operatus fuerat. Projecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos et tradidit in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua. » Subversio autem Israelitarum, quae ab Assyriae regibus perpetrata est quid significat, nisi miserabilem et nimis deflendam ruinam populi ecclesiastici? quam rex Assyrius, hoc est diabolus, cum suo exercitu devastando atque obsidendo quotidie efficit, cum eos propter peccata commissa, de sedibus propriis evellens, defert in terram alienam, quo magis lugere delectat, quam cantica laetitiae proferre. Unde et Psalmista mystico eloquio hoc idem commemorat, 115.0523A| dicens: « Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. In salicibus in medio ejus, suspendimus organa nostra. Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum. Et qui abduxerunt nos, Hymnum cantate nobis de canticis Sion. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI)? » Quod dicitur de his quae in Samariam adductae sunt a rege Assyriorum nationibus.
« Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. Posueruntque eos in phanis excelsis, quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant. Viri enim Babylonii fecerunt Sochoth Benoth, viri autem Cutheni fecerunt Nergel, et 115.0523B| viri de Hemath fecerunt Asima. Porro Evaei fecerunt Nebaaz et Tharthac. » In libro quidem Locorum legitur quod Benoth et Nergel fuerint civitates quas construxerunt in regione Judaeae Samaritani, qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum aedificaverunt, qui ad eam venerunt de Hemath. Nebaaz et Tharthac civitates sunt, quas Evaei in eadem Judaeae terra condiderunt. Videtur autem, juxta consequentiam sermonis, et idolorum, quibus hae gentes prius in terra sua servierint. hic posse vocabula intelligi. Quia cum dictum esset: « et unaquaeque gens fabricata est deum suum, » quasi ad expletionem sententiae subjunctum sit: « viri enim Babylonii fecerunt Sochoth Benoth. » Et melius, ni fallor, faceret interpres, si Sochoth 115.0523C| Latine in tabernacula verteret, et nomen idoli Benoth absolute poneret, et sicut in sequentibus manifeste dicitur.
« Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim. » Ubi ostenditur Adramelech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim. Ita videtur consequens, ut et Nergel Cuthaeorum, Asima Hemathaeorum, Nebaaz et Tharthac idola fuerint Evaeorum. Posthaec Scriptura narrat de ipsis Samaritanis quod cum Dominum colerent, diis quoque suis servirent juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam, et non multo post subsequitur, dicens:
« Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem 115.0523D| Deum, sed nihilominus et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem. » Et quia in Samaritanorum persona haeretici accipiuntur, in praedicta sententia illorum nequitia convenienter exprimitur. Habent enim haeretici quaedam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, et quasdam sententias sanctarum Scripturarum rite intelligunt, sed tamen nihilominus idolis immundorum spirituum servire non cessant. Videtur enim eis timorem Dei rite se custodire, cum secundum sensum suum veritati se putant favere. Sed quia catholicae fidei unitatem spernunt habere, malignorum spirituum voluntatibus se veraciter manifestant obtemperare, 115.0524A| et non solum inventores primi errorum, quos patres Samaritanorum significant, hoc faciunt, sed et sequaces eorum, quos filiorum nomine et nepotum expressos recte possumus intelligere, similiter agunt.
CAPUT XVIII.
« Anno tertio Oseae, filii Ela regis Israel, regnavit Ezechias, filius Achaz regis Juda. Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris ejus Abia, filia Zachariae. Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quae fecerat David pater suus. Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem aereum, quem fecerat Moyses. Siquidem usque 115.0524B| ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum. Vocavitque eum nomen ejus Nahasthan. Et in Domino Deo Israel speravit. » Siquidem Nahasthan interpretatur aes eorum, ut quem illi pro numine colebant in dictis ejus metallum eum esse non deum agnoscerent. Et quia Ezechias in hoc quod excelsa dissipavit, et statuas contrivit, atque succidit lucos, necnon et omnia simulacra comminuit, Salvatoris typum tenet. Interpretatur enim Ezechias apprehendens Dominum vel fortitudo Domini. In eo ipso utique quod ipsum serpentem aeneum quem Moyses fecit, comminuit, Redemptoris figuram convenienter tenet. Non solum enim Dominus noster ac Redemptor, de quo per Prophetam dicitur: « Dominus fortis Dominus potens in praelio (Psal. XXIII), » idola 115.0524C| gentium contrivit, et omnia simulacra eorum dissipavit, quatenus Dei omnipotentis notitiam haberet, ejusque cultui digne manciparentur, quin ipsam litteram legis Mosaicae, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat, ac pro magno habebat, contrivit, ac sensum spiritualem in ea intelligere eos docuit.
« Anno quatuordecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas. Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi, recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Judae trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri. Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini, et in 115.0524D| thesauris regis, etc. » Clara est historia quae in libris Regum necnon in Paralipomenon et in Prophetia Isaiae pari modo describitur. Ezechias viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset: regnavit autem viginti novem annis in Hierusalem, et rebellavit contra regem Assyriorum, et non servivit ei. Hinc Sennacherib ingressus Judaeam, obsedit urbes ejus munitas. Et cum obsideret Lachis, misit ad eum Ezechias trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri, fractis januis templi, et laminis ejus detractis quasi ipse affixisset.
« Misit autem rex Assyriorum Tarthan et Rabsaris et Rabsacen cum manu valida ad Hierusalem. Egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciae 115.0525A| praepositus domus, et Sobna scriba et Joahe filius Asapha commentariis, etc. » Iste est Eliacim de quo Isaias in visione vallis Sion dixit: « Vocabo servum meum Eliacim filium Helciae (Isa. XXII), » et reliqua. Qui fuit pontifex post Sobnam praepositum templi quem tradunt Hebraei Rabsaces comminatione perterritum, tradidisse manus Assyriis, et prodidisse Hierusalem, et excepta arce Sion et templo, Assyrios totam urbem cepisse. Quem etiam Sobam cum Eliacim ad Rabsacen exisse quidam putant. Rabsacen autem (qui Hebraice locutus est) filium Isaiae prophetae autumant, qui et ipse proditor fuerat. Relictumque filium Isaiae alterum vocatum Jasub, qui Latine, relictum sonat. Alii autem putant eum Samaritem fuisse et ideo Hebraicam scisse linguam, 115.0525B| et tam audacter et impie Deum blasphemasse. Quia quasi quadam contraria fortitudo sua arrogantia imitabatur prophetas qui dicebant: « Haec dicit Dominus. » Iste dixit: « Haec dicit rex magnus rex Assyriorum. » Ac primum, quia dixit: « Confidis super Aegyptum, » falsum est. Nulla enim narrat historia quod Ezechias Pharaonis auxilium postularit. Quodque infert: « Si responderis mihi, in Domino Deo confidimus, » verum est. Sed subjungit rursum mendacium veritati, « quod abstulit Ezechias excelsa ejus et altaria. » Haec enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut destructa idololatria et caetero errore, juberet Deum adorari in Hierusalem, ubi fuit templum ejus. Quique ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum pollicetur, quorum ascensores Ezechias 115.0525C| non haberet. Non de imbecillitate populi venit, quasi equitandi ignari, sed de observatione praeceptorum Dei, quia Moysi praecepit, ne rex Israel equos et uxores sibi multiplicaret. Si autem (inquit) me minimum servorum regis Sennacherib sustinere non vales, quomodo tantam illius potentiam sustinebis? Ad id autem quod dixit: « Si responderis mihi, in Domino Deo confidimus, » callide respondit se non sua voluntate, sed Domini venisse praeceptis. « Dixit Dominus ad me: Ascende super terram et disperde eam, » et est argumentum. Certa enim sine Domini voluntate huc venire non poteram. Cum autem venerim, et multas urbes ceperim, et pars Hierusalem maneat intacta, manifestum est me ejus voluntate venisse.
115.0525D| « Dixerunt autem Eliacim filius Helciae et Sobna et Joahe Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis Syriace, siquidem intelligimus hanc linguam, et non loquaris nobis Judaice, audiente populo, qui est super murum. Responditque eis Rabsaces, dicens: Nunquid ad Dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum, » etc. Rapsacis accusatio, Ezechiae testimonium est, quia captis Judaeae urbibus, in Domino confisus sit, et confortavit populum ut in Domino speraret. Unde Rapsaces destruere vult quae ille construxit, et dicit ad populum: Non seducat vos 115.0526A| Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo. Quod autem Eliacim et Sobna et Joahe humiliter deprecantur Rabsacen, ut Syriace loqueretur, hunc sensum habet: Quia necesse est populum falsis terroribus commoveri, et vanam jactare virtutem. « Loquere linguam quam populus non novit. Nam et nos linguae tuae habemus scientiam. Ad quod ille arroganter: Nunquid, ait, ad Dominum tuum, et ad te misit me dominus meus? » et reliqua usquequo ait, « et bibant urinam suam vobiscum? » Per quod ostendit fame eos et siti esse capiendos. Simulque illecebra mitigat timorem, ut quos terrore non vicit, persuasione decipiat. Et dicit ex persona regis: Facite mecum benedictionem, hoc est facite quod in vestram benedictionem proficiat, benedicite regi 115.0526B| Assyrio, et eum dominum confitemini, ut praemia consequamini; donec revertar de Aegypto vel capta Lobnam redeam: habitate in urbe vestra, et rebus vestris fruimini, et postea ducam vos in similem terrae vestrae terram, quam tamen non nominavit, quia similem ei invenire non potuit, sed similitudinem ponit. Hoc enim unusquisque vult in quo natus est. Alii putant terram Mediae eis repromitti quae terrae Judaeae similitudinem habeat, tam in situ quam in fructibus. Quod ait Rapsaces inter alia quibus Deum blasphemabat, clamans contra Hierusalem: « Ubi est Deus Hemath et Arphad? Ubi est Deus Sepharvaim, Ana et Ava? Nunquid liberaverunt Samariam de manu mea? » Ostendit harum omnium civitatum sive gentium diis servisse Samaritas, et 115.0526C| quia non erant dii, sed idola, merito cultores vanitatis, ut decebat, esse subversos. Est autem Hemath urbs Celesyriae, quae nunc Epiphania dicitur, juxta Emesan, ut supra monuimus. Arphad urbs Damasci, quam expugnatam a rege Assyriorum et Jeremia scribit. Sepharvaim, quod numero plurali libros vel litteras sonat, nomen est locorum de quibus Assyrii transmigrantes habitaverunt in Samaria, ut in Locorum libris invenimus. Verum in Isaia hoc quoque vocabulum esse civitatis apparet, ubi aperte dicitur: « Ubi est Deus urbis Sepharvaim (Isa. XXXVII)? » tametsi pluraliter dictum ut Thebarum, Athenarum. Pro Ana et Ava, vetus editio, quasi unius urbis nomen Anetigavam posuit; et quidem in Hebraeo ita scriptum est. Verum quia quinta syllaba ti quae in 115.0526D| medio nominis posita est, conjunctionem et apud eos significat, potest et ita distingui, ut dicatur, ane et gave, ut Aquila transtulit, sive Ana et Ava, ut noster vertit interpres. Sin autem, ait tantis diis praesentibus quinque tribus vicimus facile, quanto magis solam Hierusalem uno Deo praesule vincemus? Vere justus Ezechias omnia regens cum consilio prohibuit ei respondere, ne eum ad majores blasphemias provocaret.
« Venitque Eliacim filius Helciae praepositus domus, et Sobna scriba et Johae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rapsacis. »
CAPUT XIX. 115.0527A|
« Quae cum audisset Ezechias, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini, et misit Eliacim praepositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos. Qui dixerunt ei: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiae dies iste. Venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens, » etc Scindunt vestimenta sua, quia Rapsacen audiunt blasphemantem. Scidit et rex vestem suam, quia pro populi et suis esse peccatis credebat, quod Rapsaces usque ad portam venit Hierusalem, et contra Dominum talia sit locutus. Mira regis humilitas et prudentia! Dimisso regio cultu, obvolutus 115.0527B| sacco, ad templum pergit de palatio; principes sacerdotum, non stolis, sed ciliciis mittit ad Isaiam coopertos, et dixit: « Dies haec tribulationis nostrae, correptionis Dei, blasphemiae hostium. » Ponitque similitudinem parturientis feminae et dolentis, quae ad partum usque pervenit, et generare non possit.
« Si quomodo audiat Dominus Deus tuus. » Non enim audemus dicere omnium nostrum Dominum, quo irascente tanta perpetimur, sed tuum dicimus Dominum; et hanc habemus ultionis fiduciam, quoniam vivens Deus blasphematur, a cultura idolorum mortuorum.
« Leva ergo orationem nostram jacentem pro reliquiis populi quae obsidentur. » Praevenit eos Isaias (Isa. XXXVII), quia eo spiritu quo futura 115.0527C| noscebat, etiam absentem audierat. Haec, inquit, dicite domino vestro:
Haec dicit dominus: « Noli timere verba quibus non tu, sed ego sum blasphematus, nec dico omnia quae regi Assyrio faciam, ne meam videar jactare potentiam. Sed quia dandus sit ei spiritus non Dei, sed adversarii. Et audito nuntio, revertens ad terram suam corruat gladio, ut duo pariter quae optabat Ezechias audire, se ab obsidione liberandum, et inimicum in sua terra moriturum esse. Reversus est igitur Rapsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam. Audierat enim quod recessisset de Lachis. Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: Ecce ingressus est, ut pugnet adversum 115.0527D| te, et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: Haec dicite Ezechiae regi Judae: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Hierusalem in manus regis Assyriorum. » Juxta voluntatem Dei Rapsaces deseruit obsidionem Hierusalem, et perrexit ad dominum suum, quem vel capta vel deserta Lachis invenit oppugnantem Lobnam. Sennacherib autem occurrens regi Aethiopum, misit ad Ezechiam nuntios et epistolas, ut eos quos in viribus non cepit, sermone terreret. Pugnasse autem Sennacherib contra Aegyptios, et obsedisse Pelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda, venisse Tharacam regem Aethiopum in auxilium, narrat Herodotus.
115.0528A| « Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regum terrae, tu fecisti coelum et terram. Inclina, Domine, aurem tuam et audi, aperi oculos tuos, Domine, et vide, et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ut exprobraret nobis Deum viventem, » et reliqua. Prius Ezechias Domini timore perterritus, orare in templo non audebat, vel liberas fundere preces: nunc autem, quia audit Isaiam dicentem: « Ne timeas a facie verborum quae audisti (Isa. XXXVII), » et reliqua, audacter Dominum deprecatur.
115.0528B| « Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quae deprecatus est me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. Iste est sermo quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te et subsannavit te virgo filia Sion. Post tergum tuum caput movit filia Hierusalem. Cui exprobrasti et quem blasphemasti? Contra quem exaltasti vocem, et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra sanctum Israel, » et reliqua. Denique Ezechias audacter Dominum deprecatur, nec misit ad Isaiam ut prius fecit, non ipse propheta pergit ad eum, sed nuntios misit qui Dei responsum deferant ad eum: « Virgo Sion, et filia Hierusalem. » Quae ideo virgo dicitur et filia, quia cunctis gentibus simulacra mortuorum adorantibus, 115.0528C| haec sola conservat castitatem, religionis Dei et unius divinitatis cultum; et quae ne ad majorem blasphemiam concitaret, praesenti non respondit, « post abeuntem movit caput suum, » certa de ultione, secura de poena. In manu servorum tuorum, nec ipse per te, sed per servos tuos, ut major est arrogantia, Dominum blaphemasti. Altitudo montium et juga Libani excelsa cedri et abietes, vel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est, et principibus earum, vel de Hierusalem quae est cedrus Libani, et abietes potentesque et optimates. Altitudo summitatis et saltus Carmeli, templum est. Quodque infert: « Ego fodi et bibi aquam; et siccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum, » vel ob id dixit, quia pro multitudine exercitus omnia 115.0528D| fluenta siccaverit, ut puteos sibi fodere compulsus sit: vel quia omnes populos quos aquae significant, suo vastavit exercitu.
« Nunquid non audisti quae olim fecerim ei? Ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium et civitatum munitarum. Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et contusi sunt, sicut fenum agri, et gramen pascuae, et herba tectorum, quae exaruit antequam maturescet. Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me. Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in 115.0529A| naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti. » Haec ex persona Dei contra verba Assyrii sentienda sunt, quod ad blasphemiam ejus sic responderit Dominus: « Num ignoras quod haec quae fecisti, mea feceris voluntate, et haec ego futura praedixerim, aperte facienda mandaverim? » Itaque quod olim decrevi, hoc expletum est tempore: ut colles, id est principes qui inter se ante pugnabant, et civitates munitissimae, me contrahente manum meam nec solitum praebente auxilium eradicarentur, et contremiscerent ac perirent; et comparentur non olivae et vineae, fructuosisque arboribus, sed feno et gramini herbisque dogmatum, quae frugibus impedimenta sunt, et ante marcescunt quam ad maturitatem perveniant. Itaque 115.0529B| et sessionem, et egressum, et introitum tuum ego novi, et insaniam qua contra me debacchaturus eras, prophetis vaticinantibus, sum locutus. Per quos olim dicturum esse te noveram: in coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, ero similis Altissimo. Itaque furor tuus et superbia pervenit in aures meas, et nequaquam te ultra portabo, ut intelligas quod potuisti non tuis potuisse te viribus, sed meo arbitrio. Merebantur enim impiae gentes et infructuosae arbores, ut per te quasi securim et serram meam succiderentur et caderent. Itaque ponam circulum sive camum in naribus tuis, ut blaspbemantia ora constringam, et nequaquam ultra talia loqui audeas, frenumque mittam in labiis tuis, quod tuam ferociam domet et te reducat in 115.0529C| Assyrios.
« Tibi autem Ezechiae hoc erit signum: comede hoc anno quae repereris, in secundo autem anno quae sponte nascuntur: porro in anno tertio seminate et metite, » et reliqua. Notandum autem quod in libro Isaiae ubi verba ipsius prophetae ad regem Ezechiam descripta sunt, ita narrantur: « Comede hoc anno quae sponte nascuntur, et anno secundo pomis vescere. In anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum, et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum, quia de Hierusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion, zelus Domini exercituum faciet istud 115.0529D| (Isa. XXXVII). » Nunc ad ipsum Ezechiam loquitur: Hoc erit, inquit, signum eorum, quae futura praenuntio, quod hoc anno ea comedas, « quae sponte nascuntur, » sive, juxta Septuaginta, « quae prius severas. » Anno autem secundo, juxta Symmachum, pomis vescere, sive juxta eosdem, quae de praeteritis segetibus et cadente in terram semine pullulaverint. In anno autem tertio, fugato jam Assyrio, et obsidione laxata, seminate et metite, plantate vineas, et fructum earum comedite. Siquidem parvae urbis hujus reliquiae, quae nunc hostili vallantur exercitu, et evasuras se esse non credunt, tantam recipient rerum omnium abundantiam ac felicitatem, ut instar arboris alta radice fundatae, pomis densissimis impleantur. 115.0530A| De Hierusalem enim et de monte Sion egredientur reliquiae, et implebunt terram Judeam, non suo merito, sed Dei misericordia, imo zelo quo adversus impium zelatus est populum suum.
« Haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam: nec occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem. In via qua venit, per eam revertetur, et urbem hanc non ingredietur, dicit Dominus. Et protegam civitatem istam: et salvabo eam propter me et propter David servum meum. » Propter futurorum spem, praesentem excutit metum. Dicit autem, quia non suo merito sed Dei clementia conserventur, imo patris eorum David memoria: in quo monentur et suae negligentiae, 115.0530B| et illius fidei et justitiae; quia in tantum diligit Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur.
« Factum est igitur in nocte illa, venit Angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum, et recedens abiit. » Centum octoginta quinque millia fortissimorum virorum ab uno angelo una nocte caeduntur, et absque vulneribus occisorum mors saeva discurrit, excludens a corporibus animas, Domini voluntate. Super quo in Paralipomenon legitur: « Et misit Dominus Angelum suum qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum. Reversusque est cum ignominia in terram suam (II Par. II). » Qui idcirco 115.0530C| servatus est, ut sciret potentiam Dei, et blasphemantia ora comprimeret, fieretque testis illius majestatis, quem paulo ante contempserat.
« Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Cumque adoraret in templo Nesrach Deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo. » Pharao quoque in decem Aegypti servatur plagis, ut novissimus pereat, quod et iste passus est. Cum enim reversus esset in Niniven urbem primam regni sui, et adoraret in templo Nesrach Deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, et in delubrum idoli sui triumphans, et gratulabundus incederet contemptor viri Dei: in fano falsi nominis 115.0530D| dei trucidatur; nec angelico perit gladio, quod erat commune compluribus, sed parricidio filiorum: qui cum fugissent in terram Ararath, quod intelligitur Armeniae, successit in patris locum Asarhaddon, quem Scriptura testatur misisse habitatores Samariae, ne terra remaneret inculta. Ararath autem regio in Armenia in locis campestribus est, per quam Araxis fluit, incredibilis ubertatis, ad radices Tauri montis, qui usque illuc extenditur. Ergo et arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante diluvio, non ad montes generaliter Armeniae delata est, sed ad montes Tauri altissimos, qui Ararath imminet campis.
CAPUT XX. 115.0531A|
« In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei: Haec dicit Dominus Deus: Praecipe domui tuae, morieris enim tu, et non vives. » Ne elevaretur cor Ezechiae, post incredibiles triumphos, et de media captivitate victoriam, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse moriturum. Ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus. Quod quidem et in Jona propheta legimus, et in comminationibus contra David, quae dicuntur futura, nec facta sunt, non Deo mutante sententiam, sed provocante humanum genus ad notitiam sui. Dominus poenitens est super malitiis; nulla quae in hoc mundo hominibus fiunt, absque omnipotentis Dei occulto 115.0531B| consilio veniunt. Nam cuncta Deus secutura praesens ante saecula decrevit, qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe jam hominibus est, vel quantum hujus mundi prosperitas sequitur quantumve adversitatis feritas feriat, nec electos ejus, aut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet. Statutum quoque est, quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur, nam etsi annos quindecim Ezechiae regi ad vitam addidit omnipotens Deus; cum eum mori permisit, tunc praescivit esse moriturum: qua in re quaestio oritur, quomodo ei a Propheta dicitur: « Dispone domui tuae quia morieris tu, et non vives. » Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas est vita addita. Sed per prophetam Dominus dixit, quo tempore mori 115.0531C| ipse merebatur, nec dominica instituta convulsa sunt, qui autem ex largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque spatium vitae quod inopinati foris est additum, sine augmento praesenti fuit intus statutum.
« Qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens. » Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem, quia ad templum ire non poterat. Ad parietem autem templi juxta quod Salomon palatium exstruxerat: vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas assidentibus ostentare videretur. Aut certe juxta Jeremiam ad cor suum, qui idcirco parietem cor appellat, ut tota mente Dominum deprecaretur.
115.0531D| « Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. » Felix conscientia quae afflictionis tempore bonorum operum recordatur. « Beati enim mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). » Et quomodo alibi scriptum est: « Quis gloriabitur purum se habere cor (Prov. X)? » quod ita solvitur: perfectionem cordis in eo nunc dici, quod idola destruxerit, templi quoque valvas aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quae Scriptura commemorat. Plerumque aliquibus justi necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, sed cum eorum dicta injusti audiunt haec per elationem potius quam per veritatem existimant prolata. Ex suis enim cordibus 115.0532A| verba justorum pensant, et dici humiliter posse vera bona non aestimant. Sicut gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est. Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed tamen cor semper dissimile longe, et in quibus dictis Dominus ab injustis offenditur in eisdem quoque a justis placatur. Nam Pharisaeus, ingressus templum, dicebat: « Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo, sed justificatus magis publicanus quam ille exiit (Luc. XVIII). » Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem pervenisset, in oratione compunctus dixit: « Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. » 115.0532B| Nec Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut renuit, quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce pharisaeus se justificavit in opere: Ezechias justum se asseruit etiam in cogitatione. Atque unde ille offendit, inde iste Dominum placavit. Cur itaque hoc? nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac cogitationes pensat, et in ejus auribus superba non sunt quae humili corde proferunt?
« Flevitque Ezechias fletu magno. Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii factus est sermo Domini ad eum, dicens: Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus Deus patris tui David: Audivi orationem tuam, vidi lacrymam tuam et ecce sanavi te. Die tertio ascendes templum Domini, et addam diebus tuis quindecim 115.0532C| annos. Sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum. » Flevit autem fletu magno propter promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat, nam post mortem ejus Manasses cum duodecim annorum esset, regnare coepit in Juda. Ex quo perspicuum est post tertium annum concessae vitae, Manassen esse generatum. Ergo iste omnis est fletus, quod desperabat Christum de suo semine nasciturum. Quamvis alii asserunt sanctos viros, non terreri propter incertum judicii, et ignorationem sententiae Dei, quam sedem habituri sint, simulque facti quaestio 115.0532D| solvitur, ac necessitatis vincula atque causarum, quod nequaquam dies mortis singulis praestatuta sit, sed voluntate Dei et ignotis mortalibus causis, vel vivat aliquis vel moriatur. Praesertim cum et statuta nunc mortis necessitas differatur, et post mortem resuscitatos plurimos legamus. Revertitur autem ad regem propheta Domini jussione, ut ipse sanaret qui percusserat, et vocatur Ezechias dux populi mei, et filius David, cujus opera sectabatur: fecerat enim rectum juxta omnia quae fecerat David pater ejus, et auditur ejus oratio, videnturque lacrymae, quoniam ambulaverat coram Domino in veritate, et in corde perfecto. Et fleverat fictu magno, et quod placitum erat in oculis ejus fecerat. Adjiciunturque quindecim anni ad vitam, quos ille non postulaverat, 115.0533A| et in supervivente illo regni securitas repromittitur. Sin autem (ut quidam putant) in corpore vivere condemnatio est, et juxta illud quod dicitur: « Revertere, anima mea, in requiem tuam. » Et in alio loco: « Educ de carcere animam meam, » optanda est mos, ut de carcere liberemur quomodo nunc donat pro beneficio, ut qui liberandus erat adhuc quindecim annis vivat in carcere?
« Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum: quam cum attulissent et posuissent super ulcus ejus, curatus est. » Aiunt Hebraei verbum schehin (quod praetermisere Septuaginta) ulcus sonare, non vulnus. Nam Aquila, Symmachusque et Theodotion ἕλκος interpretati sunt, per quod morbum regium intelligi volunt. Cui contraria putantur vel sumpta in cibo, 115.0533B| vel apposita corpori quaecunque sunt dulcia. Ergo ut Dei potentia monstraretur, per tres noxias et adversas sanitas restituta est. Alii schehin, non ulcus, sed apostema suspicantur, quando tumens corpus cocco et computrescente pure impletur, et juxta artem medicorum omnis sanies siccioribus ficis atque contusis, in cutis superficiem provocatur. Ac per hoc non spernendam esse medicinam, quae usu constet et experimento quia et hanc fecerit Deus.
« Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erat signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertio templum Domini? Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem 115.0533C| gradibus, » et reliqua. Datur autem signum ut sol decem gradibus revertatur quos nos juxta Symmachum in lineas et horologium vertimus, quos gradus intellexit in lineis, ut manifestiorem sensum legentibus faceret: sive-ita erant exstructi gradus, arte mechanica, ut umbra descendens horarum spatia terminaret. Erat autem hora diei decima quando hoc regi propheta loquebatur. Vis ergo, inquit, ut ascendat umbra decem lineis procedente sole supra terram per boreales plagas usque ad orientem? quod subtus terram juxta quotidianam consuetudinem sui cursus erat facturus: an ut revertatur umbra totidem gradibus, conversa retrorsum facie solis, ipsoque per australem plagam ad orientem regresso.
« At rex: Facile est, inquit, umbram crescere 115.0533D| decem lineis, nec hoc volo fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. » Vidit namque quia majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo mori cursum ageret, quam si consueto processu incedens, tametsi multo altius, id est supra terras elatus ad orientem, quasi secundi diei mane nulla interveniente nocte, facturus advolaret. Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Britanniam est, vel in ultimis Scytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri vident: quia sol caetero orbi in occasu et sub terra positus, ipsis nihilominus tota nocte supra terram appareat, et quomodo a parte occidentis ad orientem humilis redeat manifeste videatur donec tempore opportuno toto orbi communi 115.0534A| exortu reddatur: sicut et veterum historiae, et nostri homines aevi, qui illis de partibus adveniunt, abundantissime produnt, nunquam autem hi qui interiora austri incolunt, videre solem per meridianas plagas ad orientem ab occasu redire. Quod signum et praesentis temporis et futuri typus erat, ut quomodo sol reverteretur ad exordium sui, ita et Ezechiae vita, ad detextos annos rediret: nobisque in hebdomade et ogdoade viventibus per resurrectionem Christi, vitae spatia protelentur. Solent sanctorum locorum in hac provincia monstratores, intra consepta templi ostendere gradus Ezechiae domus vel Achaz, quod sol per eos descenderit. Sed nunquam ego credo, non dico Achaz qui rex impius fuit, sed cujuslibet regis justi domum fuisse in templo 115.0534B| Dei: cum Salomon idcirco Deum inter caetera offendisse dicatur, quod in sublime aedificaverit Mello, unde atrium templi, deambulans in turre palatii, respicere solitus sit. Solent quidam hos decem gradus linearum ad mysterium Christi transferre, ut umbras figurarum in descensionem Christi interpretentur, per quos iterum sol justitiae Christus, post resurrectionem ascendit: Primus itaque gradus descensionis de Deo in angelo fuit, quia « magni consilii nuntius erat (Isa. IX), » denique et Jacob sic alloquitur: « Et dixit, inquit, angelus Domini: Ego sum Deus, cui junxisti titulum et vovisti votum (Gen. XXXI): » ut et angelum et Deum ostenderet. Secundus gradus descensionis de angelo in patriarchis fuit, quia « in omnibus, ut ait Apostolus, 115.0534C| ipse est operatus (I Cor. XII). » Tertius in legis dationem, quia et in lege ipse est locutus. Quartus gradus in Jesu Nave, ut populum in terram repromissionis induceret. Quintus in Judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat. Sextus, in regibus Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus in prophetis, quia per eos annuntiatur. Octavus in pontificibus, quia ipse est summus sacerdos Patris. Nonus in homine. Decimus in passione. Per hos enim decem gradus, quasi per umbram legis priscae Christus descendit, ac rursus post resurrectionem suam sol justitiae Christus, per eosdem gradus sursum in coelum ascendit: et omnem umbram legis veritatis radiis illustravit, obscura revelans, clausa reserans, et omnia tecta denudans.
115.0534D| « In tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam. Audierat enim quod aegrotasset Ezechias. Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum et pigmenta varia, unguenta quoque et domum vasorum suorum, et omnia quae habere poterat in thesauris suis. Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. » Supra legimus (IV Reg. XVIII) decimo quarto anno regis Ezechiae ascendisse Sennacherib regem Assyriorum super omnes civitates Juda munitas, et cepisse eas, et postea obsedisse Lachis, transisse Lobnam, misisse Hierusalem partem 115.0535A| exercitus sui, caesaque per angelum centum octoginta quinque millia exercitus ejus, et ipsum fugisse Niniven, interfectumque a filiis in fano dei sui, et regnasse pro eo Asarhaddon filium ejus. Aegrotasse Ezechiam, et recepisse prophetae nuntio sospitatem, factum signum incredibile, ut sol horarum spatiis reverteretur ad ortum suum, et pene duplex dies fieret. Nunc legimus quod in tempore illo, hoc est, in eodem anno quo haec gesta sunt omnia, miserit Berodach Baladan, filius Baladan rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam, non Asarhaddon, qui Sennacherib patri apud Syrios in regnum successerat, de cujus seu morte seu vita Scriptura conticuit. Ex quo perspicuum est, aliud fuisse tunc regnum Assyriorum, et aliud Babyloniorum. 115.0535B| Denique Samariam, id est, sex tribus cepere Assyrii, Judam autem et Hierusalem postea legimus cepisse Chaldaeos, quorum rex Nabuchodonosor fuit.. Et quia apud eos astrorum observantia est, stellarumque cursus, longo usu et exercitatione cognitus, quod et in Domini nativitate monstratur, intellexerunt solem reversum, diei spatia duplicata, serviere ei quem solum deum, id est, solem putabant. Cumque causas hujus miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes gentes volitante, didicerunt propter aegrotationem regis Ezechiae, etiam cursum signi clarissimi commutatum, quam non esse opinationem meam, sed Scripturae sanctae fidem Dierum verba testantur (II Par. XXXII), quae dixere post alia: « Ipse est Ezechias qui obturavit superiorem 115.0535C| fontem aquarum Gihon, et avertit eas subter ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit. » Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia quae erant in corde ejus. Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam et solis regressum, et congratulationem regni potentissimi, cor illius elevatum est. Denique in eodem volumine scribitur: « Multi deferebant hostias et sacrificia in Hierusalem Domino, et munera Ezechiae regi Juda, qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus. In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit ad Dominum. Et exaudivit eum, 115.0535D| et dedit ei signum, sed non juxta beneficia quae acceperat, retribuit: quia exaltatum est cor ejus. Et facta est contra eum ira, et contra Judam, et Hierusalem. » Rursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia mitigatam, inferens: « Et humiliatus est postea, eo quod exaltatum esset cor ejus, tam ipse quam habitatores Hierusalem, et idcirco non venit ira super eos Domini in diebus Ezechiae. » Laetatus est ergo in adventum legatorum Berodach, quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant, et in datione munerum, et congratulatione sanitatis suae ostendit quae eis juxta Septuaginta domum νεχοθὰ pro qua Symmachus transtulit aromatum suorum, et thesauros auri et 115.0536A| argenti, et adoramentorum et unguenti optimi, quod in Hebraico scribitur olei boni, et omnes thesauros vasorum Gazae, sive, ut ibi legitur, vasorum suorum. Gaza autem lingua Persarum divitiae nuncupantur, nec est Hebraeus sermo, sed barbarus. « Non fuit, inquit, verbum. » Quod juxta Hebraicam consuetudinem, pro re frequenter accipitur, quod non ostenderet eis in domo sua, et in omni potestate sua. Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostenderit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat.
« Intravit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua 115.0536B| venerunt ad me de Babylone. Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quaecunque in domo mea sunt, viderunt. Non fuit verbum sive res quam non ostenderim eis in thesauris meis. Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum: Ecce venient dies et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui, usque ad diem hanc in Babylonem. Non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est. Et ait: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis. Reliqua autem sermonum Ezechiae, et omnis fortitudo 115.0536C| ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum Regum Juda? etc. » Tradunt Hebraei ideo aegrotasse Ezechiam, quoniam propter inauditam victoriam, et Assyrii regis interitum, non cecinerit laudes Domino, quas cecinit Moyses Pharaone submerso, et Debora interfecto Sisara: et Anna genito Samuele. Unde commonitum esse fragilitatis suae, rursumque post corporis sanitatem et signi magnitudinem, auferri aliquam occasionem superbiae, quam ut prudens et Dei cultor vitare debuerat, nec monstrare alienigenis divitias suas quas, Deo tribuente, possederat. Ex quo juxta leges quoque tropologiae discimus, non « mittendas margaritas ante porcos nec 115.0536D| dandum sanctum canibus (Matth. VI). » Qui enim fidelis est spiritu, abscondit negotia: et quicunque hoc non fecerit, omnis virtus illius enervatur, peritque posteritas, et amisso virili robore, in muliebrem redigitur mollitudinem. Ingreditur ergo Isaias ad regem, et quasi nescius sciscitatur: Quid dixerunt viri isti et unde venerunt? Duo interrogat: quid locuti sint, et unde venerint? Ille ad unum respondit, altero praetermisso, quod cum emphasi et supercilio legendum est: « De terra longinqua venerunt ad me de Babylone. » Quod, quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste gloriosior propter quem venerint. « Et venerunt, inquit, ad me, » qui debuerat dicere, venerunt ad glorificandum Deum, 115.0537A| pro signi magnitudine de Babylone, quae urbs in toto orbe potentissima est. Rursumque Isaias: « Quid, inquit, viderunt in domo tua? » Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius, nec fuerit res quam non ostenderit in thesauris suis eis: sed alterum tacet, de quo verebatur offensam, quod ostenderit eis cuncta quae haberet in potestate sua, haud dubium quin et templi supellectilem, propter quae Isaias Dei sermone profert sententiam: « Audi verbum Domini exercituum: Veniet tempus quando omnia haec quae in domo tua sunt, et non tuo, sed patrum tuorum labore quaesita sunt, in Babylonem transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in aula regia (Isa. XXXIX). » Ex quo Hebraei volunt, Danielem, Ananiam, Misaelem, 115.0537B| Asariam (qui fuere de semine regio) esse eunuchos, quos in ministerio Nabuchodonosor fuisse non dubium est. « Dixitque Ezechias: Bonum verbum Domini quod locutus est. » In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem Moysi, qui locutus ad Dominum est: « Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti (Exod. XXXII). » Unde et Apostolus anathema vult esse a Christo pro fratribus suis, qui sunt Israelitae (Rom. IX). Haec itaque sententia prophetae ad Ezechiam, mystice contra hypocritas prolata accipi potest: qui post magnas virtutes decrescunt, quia cavere malignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona sua ostendendo, hostium faciunt: et imprudentes subito 115.0537C| amittunt, quidquid diutius studentes operantur. Hinc per Psalmistam dicitur: « Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici (Psal. LXXVII). » Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia omne bonum quod per concupiscentiam laudis ostenditur, occulti adversarii juri mancipatur. Hostes namque ad rapinam provocant, qui suas eorum notitiae divitias denudant: quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, in latronum insidiantium itinere ambulamus? qui enim in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona quae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum in semetipsis dissipant fructus laborum. Cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt: 115.0537D| quos nimirum maligni spiritus, dum ad jactantiam provocant, eorum (sicut diximus) opera hostes denudant. Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dicit: « Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi (Matth. VI). » Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: « Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psalm. XLIV). » Hinc Paulus ait: « Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. » Filia quippe regum Ecclesia est, quae bono opere spiritualium filiorum sit praedicatione generata: gloriam intus habet, quia hoc quod agit, in ostentatione jactantiam non habet. Gloriam suam Apostolus testimonium 115.0538A| conscientiae commemorat, quia favorem alieni oris non appetit, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne haec in hujus vitae itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus.
CAPP. XXI et XXII.
« Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo. Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem, etc. » Post mortem ergo Ezechiae, narrat Scriptura Manassem filium ejus regnasse in Hierusalem; qui cum ad idola colenda, et abominationes faciendas se converteret, relinquens Deum patrum 115.0538B| suorum et bona exempla, quae in genitore suo Ezechia conspexerat. Locutusque est Dominus ad eum et ad populum ejus, et attendere noluerunt. Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum, ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus, duxerunt in Babylonem. Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum, et egit poenitentiam valde coram Domino Deo patrum suorum. Deprecatusque est eum, et obsecravit intente, et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum in Hierusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. Exemplar autem est haec poenitentia Manasse quod post commissa scelera nullus debet de Dei misericordia desperare, sed magis per poenitentiam congruam spem 115.0538C| habere veniae, si eam rite perfecerit. Post hunc regnavit filius ejus Ammon idololatra. Post quem Josias filius ejus rex justissimus regnavit, qui omnem spurcitiam idolorum quam patres sui fabricaverunt, emundavit, et se in Dei cultu strenue exercuit. Et merito, quia longe ante hoc de illo praedictum est per prophetam. Interpretatur autem Josias cujus est sacrificium Domino, vel salus Domini vel Domini fortitudo. Quod autem sequitur de eodem rege, quod audito libro legis Domini, quem Helchias sacerdos invenit in domo Domini, scidisset vestimenta sua, et misisset Helchiam sacerdotem et caeteros qui subsequenter annumerantur, ad Oldam prophetam uxorem Sellum, quae habitabat in Hierusalem in secunda. Quid significet illud quod dicitur, « in secunda, » 115.0538D| in libro Paralipomenon declaratur, ubi scriptum est de praefato rege Ezechia (II Par. XXXII): « Aedificavit quoque agens industrie omnem murum, qui fuerat dissipatus, exstruxitque turres desuper, et forinsecus alterum murum. » Meminit hujus loci et Sophonias, dicens: « Vox clamoris a porta piscinae et ululatus a secunda (Soph. I): » pro quo vetus editio quasi proprium nomen luci transtulit in Masena. Masena quippe interpretatur secunda. Quod ergo dicitur prophetissam habitasse « in secunda, » in secundi muri parte intellige. Quod dicitur de Josia rege: « Contaminavit quoque Thophet, quod est in convalle filii Ennon, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch. » Frequens 115.0539A| est in Scripturis horum mentio locorum, maxime in libro Regum et Jeremia propheta. Est autem vallis Ennon, sive filii Ennon juxta murum Hierusalem contra orientem, in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Thophet autem sive Thophec (utrumque enim scribitur) erat locus in eadem convalle juxta piscinam fullonis, cujus meminit Scriptura, et juxta agrum Aceldema, qui usque hodie monstratur ad australem plagam montis Sion. Solebant autem in Thophet (quia locus erat amoenissimus, unde hodie quae hortorum praebet delicias) posita ara sacrificare daemonibus, nefandoque igne suos consecrare liberos, sive holocaustum offerre: sicut in libro Verborum dierum de Achaz rege scriptum est (II Par. XXVIII): « Ipse est, qui 115.0539B| adolevit incensum in valle Benennon, et lustravit filios suos in igne. » Benennon siquidem Ennon significat, vallis autem Ennon dicitur Hebraice Benennon, cujus nomine in Novo Testamento poena inferorum gehenna cognominatur. Quia nimirum sicut in convalle Ennon qui idolis servierunt, ita in ea, prophetis attestantibus, poenitentia peccatores ex his quae peccaverunt aeterna damnatione punientur. Denique Jeremias cum referret praecepisse sibi Dominum ac dixisse (Jer. XIX): « Egredere ad vallem filii Ennon, quae est juxta introitum portae fictilis. » Paulo post dicit: « Et non vocabitur locus iste amplius Thophet et vallis filii Ennon, sed vallis occisionis: et dissipabo consilium Judae et Hierusalem in loco isto, et subvertam eos gladio. » Isaias quoque manifestissime 115.0539C| Thophet infernum appellat. Qui cum perpetuum diaboli interitum, sub nomine Assur, describeret, dicens (Isa. XXX): « A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus, et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum: » statim quomodo, et ubi esset periturus, subdidit, dicens: « Praeparata est enim ab heri Thophet, a rege praeparata, profunda, et dilatata. » Pulchre ait « et dilatata, » quia Thophet dicitur latitudo. « Nutrimenta, inquit, ejus ignis et ligna multa, status Domini sicut torrens sulphuris, succendens eam. » Contaminavit autem Josias Thophet, vel ossa mortuorum ibi (sicut in sequentibus de aliis idolorum locis fecisse legitur), vel alia quaelibet immunda dispergens, quatenus abominationi 115.0539D| potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret. Quod sequitur de eodem rege Josia.
CAPUT XXIII.
« Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda, soli in introitu templi Domini. » Et paulo post: « Currus autem solis combussit igni. » Ostendit omni gentium idololatrarum superstitioni Judaeos eo tempore fuisse mancipatos, ita ut in venerationem solis, quem more gentilium Deum esse credebant, simulacro ejus quod fecerant currus equosque subdiderint; et hoc in atriis templi Domini. Sic enim solent gentiles pingere, vel facere simulacrum solis, 115.0540A| ut puerum imberbem in curru ponentes, equos eidem quasi cursu coelum petentes subjungant. Cui propterea pueri aptant imaginem, quia sol velut quotidie novo ortu natus, in nullum plane senium incidit. Ut autem idem currus et equos tribuant, de miraculo est sumptum Eliae prophetae, qui a curru igneo et equis igneis est raptus ad coelum, ut Joannes Constantinopolim episcopus aestimat. Quia enim Graece Ἥλιος dicitur sol, sicut et Sedulius cum de Eliae ascensu caneretur, dicens, ostendit:
Quam bene fluminei praelucens semita coeli,
Convenit Eliae meritoque et nomine fulgens.
Hac ope dignus erat, quoniam sermonis Achivi
Una per accentum mutetur littera, sol est.
Audientes Graeci ab Israelitis, quos divinas habere 115.0540B| litteras fama prodebat, praedicari quod Elias curru igneo et equis sit igneis ad coelestia translatus, vel certe hoc ipsum inter alia depictum in pariete videntes, crediderunt (vicinia decepti nominis solis) hic transitum per coelos esse designatum et miraculum divinitus factum Dei, mutarunt in argumentum erroris, humana stultitia commentatum. Quos imitati ipsi Judaei sategerunt, ne in aliquo gentilium, stultissimis minus stulti apparerent. Quod paulo post de eodem rege dicitur:
« Excelsa quoque quae erant in Hierusalem, ad dexteram partem montis offensionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex, et contrivit 115.0540C| statuas. » Luce clarius est quod excelsa nominare solet Scriptura, loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant vel Domino, locorum amoenitate allecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo, hostias offerebant. Unde saepius in hoc libro de regibus qui minus perfecte justi fuere dicitur, verum tamen excelsa non abstulit. Montem autem offensionis montem idoli dicit, quia nimirum consuetudinis est Scripturarum offensionem idola nuncupare, quia vel in illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus. Sicut in hac ipsa sententia subsequenter intimatur, dum dicitur: « Quae aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sydoniorum, et Chamos offensioni Moab et Melchom 115.0540D| abominationi filiorum Ammon polluit rex. » Ubi hoc quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur, quia videlicet Salomon de admisso idololatriae scelere nunquam perfecte poenituit: nam si fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia, ut idola quae aedificaverat de civitate sancta tollerentur, et non in scandalum stultorum, quae ipse cum fuisset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter ac recte facta relinqueret. Meminit supra et hujus loci Scriptura, dicens: « Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos, idola Moloch in monte, qui est contra Hierusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon (III Reg. XI). » Nec videri contrarium debet, quod ibi mons in quo facta sunt haec 115.0541A| idola, contra Hierusalem, hic in Hierusalem esse positus asseritur: quia nimirum in tanta erat urbis vicinia positus, ut ad ipsam pertinere, et ipsam quoque sordibus quae in eo congregabantur attaminare videretur.
« Et conversus Josias, vidit ibi sepulcra quae erant in monte; misitque et tulit ossa de sepulcris et combussit ea super altare, et polluit illud. » Cur autem Josias ossa mortuorum concremari jussit super altare, nisi ut ostenderet, quod profana fuerunt eorum sacrificia? et non solum pecudum hostias daemoniis offerebant, sed etiam semetipsos per errorem idololatriae in potestatem daemonum tradiderunt: qui justo Dei judicio simul cum altare, quod idolis fabricaverant, dissipandi erant. Mystice autem 115.0541B| significant omnes, qui diaboli servitio mancipati, vitam sacrilegam temporaliter finierant, aeternis cruciatibus consumendos, Deo illis retribuente secundum propria merita operum illorum.
Reversusque est Josias Hierusalem, « et praecepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis hujus, » etc. Quod autem praedictus rex ejectis idolis de terra, necnon pythonibus et ariolis, et omnibus immunditiis atque abominationibus ablatis, in octavo decimo anno regni sui Domino phase celeberrimum fecisse legitur, moraliter docet nos ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis, et mundemus actus nostros ab omni inquinamento peccatorum, et ab operibus mortuis, ut servire possimus 115.0541C| Deo viventi, sicque gratum Domino celebremus Pascha, non utique « in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V). » Secundum autem allegoriam, Josias iste typum tenet Domini Salvatoris, qui salus et fortitudo Domini merito dicitur, quia ipse est de quo Scriptura dicit: « Dominus fortis, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII), » et alibi: « Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). » Ipse quidem zelo Dei mundat terram Juda et Hierusalem ab omnibus immunditiis et abominationibus, qui per Prophetam dixit: « Zelus domus tuae comedit me (Ps. LXVIII); » de quo et Joannes ait: « Cujus ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam (Matth. III); » de quo et Malachias dicit: « Ecce 115.0541D| venit, dicit Dominus exercituum: Et quis poterit diem cogitare adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum, et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit filios Levi. Et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Et placebit Deo sacrificium Juda et Hierusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniabantur mercedem mercenarii et humiliabant viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum (Malac. III). » Celebrat ergo Josias noster verum Pascha in 115.0542A| octavo decimo anno regni sui, quando in octava aetate generali resurrectione perpetrata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum, perducit ad aeternae beatitudinis denarium accipiendum, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus: de quo praedictus Propheta ait: « Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula. Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et germen. Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Egrediemini et salietis quasi vituli de armento, et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum (Malac. IV). » Et recte dictum est quod « non factum (fuerit) Phase tale a diebus judicum, 115.0542B| qui judicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, sicut in octavo decimo anno regis Josiae in Hierusalem: » quia, ablatis figuris, veraciter in die judicii transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione ad gloriam. Sicque in conspectu Conditoris sui in coelesti Hierusalem in aeternum gaudebunt, quia videbitur Deus deorum in Sion: « Et civitas illa non eget sole neque luna ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus, et ambulabunt gentes in lumine ejus, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illa, et portae ejus non claudentur per diem; nox enim non erit illic, et afferent gloriam et honorem gentium in illam. Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium, 115.0542C| nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni (Apoc. XXI). » Et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem. « Benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam in civitatem circumstantiae (Ps. X). »
« Occiso itaque Josia rege in Mageddo, tulit populus terrae Joachaz filium Josiae, et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo. Quem Pharao Necho vinxit in Rebla, et duxit in Aegyptum. Et imposuit mulctam terrae centum talentis argenti, et talento auri; regemque constituit Eliachim filium Josiae pro Josia patre ejus, erat que nomen ejus Joacim. » Quid autem interfectio Josiae significat, qui a Pharaone Nechao interemptus est in Mageddo, nisi persecutionem antiqui hostis 115.0542D| adversus sanctos praedicatores? quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiae conatur, quatenus facilius totam plebem dissipare et invadere possit: interpretatur Pharao dissipans, Necho percussio, Mageddo tentatio est. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos hoc solummodo agit, hoc totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat, quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant.
« Tulitque populus terrae Joachaz filium Josiae, et unxerunt eum; et constituerunt eum regem pro patre suo. » Joachaz qui interpretatur retentus, signat malos doctores, quos populus terrae, carnales videlicet, terrenae cupiditati dediti, secundum mores 115.0543A| suos consentientes vitiis suis personas eligunt. Quos Pharao in Rebla vinxit et in Aegyptum duxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda praelatorum; Rebla enim multitudo interpretatur, sicque in spiritualis Aegypti vinctos catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum. Porro Pharao quoque Necho Joacim regem constituens, imposuit mulctam terrae centum talentis argenti, et talento auri. Cum malignus spiritus pensum servitus sui in populo praedictorum expetit, ut tam sensu quam eloquio ejus per omnia parati sint obsequio. Unde Joacim juxta praeceptum Pharaonis, unumquemque secundum vires suas exegit, ut daret tam argentum quam aurum, quatenus hoc redderet Pharaoni, quia diabolus per sibi deditos 115.0543B| viros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter praelatis. quotidie praeparat perditionem subjectis.
CAPUT XXIV.
« In diebus illis ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joacim servus tribus annis, et rursum rebellavit contra eum, » etc. Cum semet quis cuilibet se manciparit vitio non uni, sed multis dominis obnoxius erit. Unde Joacim quem Pharao ante censum sibi solvere coegit, nunc Nabuchodonosor rex Babylonis sibi servire tribus annis compellit. Sed quem Nabuchodonosor alium intelligimus, nisi eumdem quem Pharaonem esse diximus, principem videlicet confusionis, et rectorem tenebrarum 115.0543C| harum? Ergo cum antiquus hostis aliquem sibi censum peccati solvere persuadet, mox totum in dominum suum redigere, et plenum servitium expendere admonet. Quid est ergo aliud tribus annis regi Babylonis servum esse quam suasione, delectatione, atque consensu antiquo hosti subditum fieri, et totum in vitiis deditum, quasi libere ab eo possideri? sed saepe contingit quod tales per Dei misericordiam admoniti, rebellare contra nequam spiritum meditentur: hinc est quod subditur: « Rursum rebellavit contra eum. » Nec tamen sufficit rebellare, si non perseveraverit in certamine. Qui enim ab antiqui hostis potestate se exuere desiderat, necesse est ut fortiter contra eum dimicet, et adjutorium a summa potentia assiduis precibus imploret, quatenus, 115.0543D| divina gratia adjutus, hostem fortissimum superare, et jugum durissimum evadere queat.
« Post Joacim autem regnavit Joachin filius ejus pro eo. Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat pater ejus. In tempore illo, ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem, et circumdata est urbs munitionibus. Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis, ut oppugnarent eam. Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse, et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae, 115.0544A| et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, juxta verbum Domini. Et transtulit omnem Hierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, et omnem artificem et clusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus, et judices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem, et omnes viros robustos septem millia, et artifices et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. » Quod refertur de Nabuchodonosor, quia transtulit omnem Hierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus 115.0544B| decem millia in captivitatem, addidit Scriptura, dicens: « et omnem artificem et clusorem. » Hoc est quod supra populo Israel Philistiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur (I Reg. XIII): « Porro faber ferrarius inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philistiim, ne forte facerent Hebraei gladium, aut lanceam. » Sicut enim tunc illi caverant ne habentes fabros ferrarios Hebraei arma ad repugnandum facerent, ita nunc Chaldaei, destructa Hierusalem, et vastata omni terra repromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus clusor, qui vel foedata urbis moenia componeret, vel possit resarcire disrupta, quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totum Babyloniam transferunt, ut vel ad nihilum valeat ultra, 115.0544C| vel illius civitatis utilitatibus proficiat, cum juxta deflendae historiae, quia multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque quia Hierusalem et terra Israel, civitatem Christi, id est sanctam Ecclesiam; Babylonii autem et Chaldaei, sive Philisthaei, civitatem diaboli, id est omnem malignorum, sive hominum, seu angelorum multitudinem designat. Servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenus in Ecclesia consistentes, caeterorum ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti, aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem Nabuchodonosor regem Hierusalem et universos principes fortes exercitus decem millia in captivitatem, 115.0544D| cum et magistros populorum et eos qui invincibili animo Domino servire, ac Decalogum legis fideliter videbantur in Dei ac proximi amore conservare, subito sive illecebris mundi, seu adversitatibus subacti, aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe in haeresim declinando, aperte apostasiae notam incidunt. Arma vero quibus contra diabolum repugnantes libertatem a Deo nobis donatam defendamus, quae sunt alia nisi eloquia Scripturarum? in quibus et ipsius Domini et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus. Sed Philisthaei filios. Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia 115.0545A| illis negotia inserendo, retardant: ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis exhortando, aut corripiendo accedant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt, intantum sceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et clusorem de Hierusalem in Babyloniam Cum eos qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contra corruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt, atque ingenium quod tuitioni sanctae Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si clusorem hoc loco, non ostiorum sive murorum, sed auri potius 115.0545B| gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque spiritualis expositio finem respicit. Dictum quippe est de sapientia quia aurum et multitudo gemmarum ei non valeat comparari, atque ideo clusores horum non alios aptius quam doctores intelligere valemus. Qui quandiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam sanctae artis impendunt. At si forte erraverint, quod nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniam transferuntur? et quoniam artificem clusorem ab Hierosolymis Babyloniam transmigrari, hoc est talentum verbi coelitus acceptum in terra defodi, id est scientiam spiritualem ad peccatorum opera converti intelligendum est, omnesque viros fortes et bellatores simul in captivitatem ductos, hoc est 115.0545C| eos qui videbantur viri fortes esse et bellatores, astutia malignorum spiritum deceptos, atque in carcerem spiritualis Babyloniae captivatos, necesse est ut operam demus quatenus saevissimi regis potestatem evadamus, vigilemus et sobrii simus, timorem Dei semper ante oculos ponamus, et mandatorum ejus oblivionem omnino fugiamus. Construamus nobis terram bonorum operum, et per profectum vitae in illam conscendamus, « induti lorica justitiae et galea salutis, habentes scutum, fidei, et gladium spiritus quod est verbum Dei (Ephes. VI). » Custodiamus portas sensuum nostrorum, ne mors intret per fenestras. Omni custodia servemus cor nostrum, quia ipse ex vita procedit, et ante omnia spem nostram in regis coelestis bonitate ponamus, 115.0545D| petentes ut ejus gratia a malis omnibus liberemus. Sicque erimus semper immunes ab hostibus spiritualibus, quia (Psal. XXVI) « Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium Christi sui est, » qui salvat omnes sperantes in se.
« Igitur Joachin captivato, constituit Nabuchodonosor Mathaniam patruum ejus pro eo, imposuitque nomen ejus Sedeciam. Vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem. Fecitque malum coram Domino juxta omnia quae fecit Joacim. » Quid in Sedecia aliud intelligere possumus nisi quod in Joacim ante praediximus, hoc est malos rectores in Ecclesia, qui munere et dono 115.0546A| divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiae usurpant? Mathania autem interpretatur munus sive donum, Sedecias justus Domini, qui undecim annis regnasse dicitur, quod significat eum transgressorem legis fuisse; undenarius enim numerus qui denarium supergreditur, excessionem Decalogi significat. Nec rite rex dici potest, qui secundum mandata Domini semetipsum et sibi subjectos regere noluerit.
CAPUT XXV.
« Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus in Hierusalem, et circumdederunt eam, et exstruxerunt 115.0546B| in circuitu ejus munitiones. Et clausa est civitas atque vallata, usque ad undecimum annum regis Sedeciae, nona die mensis. Praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae. » Novenarius numerus qui minus habet denario imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem, et recte dictum est quod Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciae obsederit civitatem, mense decimo et decima die mensis, quia mali pastores, cum Decalogi mandata quae scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt: necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris, ac vitiorum constructa, claudat vallando civitatem, sicque fames in civitate praevaleat, fames utique 115.0546C| verbi Dei, cum non expenditur libere panis doctrinae populo terrae.
« Et interrupta est civitas, omnesque viri bellatores nocte fugerunt. » Interrupta quidem per depraedationes varias malignorum spirituum custodia populorum, hi qui debuerant armis civitatem defendere, nocte ignorantiae et tenebris peccatorum vallati fugiunt? quia, secundum Veritatis vocem: « Mercenarius et qui non est pastor videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves (Joan. X); » et Apostolus: « Qui dormiunt, inquit, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt (I Thess. V) » Quod autem sequitur, quod per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis fugerint, latenter aperuit inertiam 115.0546D| doctorum, qui, inter duplicem murum duorum Testamentorum constituti, non belligare, sed effugere quaerunt, et in deliciis magis diffluere, quod hortus significat, quam scuto fidei hostibus obsistere. « (Porro Chaldaei obsistebant in circuitu civitatem); fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis. Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt, et reliquerunt eum, » et reliqua. Malignis spiritibus populum circumdantibus rector fugit, non ad montes, de quibus scriptum est (Psal. XXIV): « Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui: » sed ad campestria solitudinis, 115.0547A| hoc est, ad dilectionem luxuriae. Unde scriptum est: « Angusta et arcta est via quae ducit ad vitam, lata et spatiosa quae ducit ad mortem (Matth. VII). » -- « Comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum. » Recte ergo eum virtutes hominem deserunt, quae eum defendere debuerant, in planitie Jericho capitur, hoc est in defectione carnalis sensus. Jericho enim interpretatur luna, et significat defectum carnis. Unde ille homo qui Hierusalem descendebat in Jericho, in latrones incidisse describitur.
« Apprehensum ergo regem adduxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo judicium, » hoc est justum cum eo exercuit judicium. 115.0547B| « Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. » Occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha coram eo, et oculos quoque illius eruit. Dum sacra Scriptura Sedeciae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat. Rex quippe Babylonis est antiquus hostis possessor intimae confusionis: qui prius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere ipse qui captus est animus dolens cernat. Nam gemit plerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona quae genuit amans perdit, ea quae patitur damna considerat, non tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, 115.0547C| ad hoc quandoque peccati usu perducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex exstinctis prius filiis Sedeciae oculos eruit, quia malignus spiritus subductis prius bonis operibus, post et intelligentiae lumen tollit, quod recte Sedecias in Reblatha patitur. Reblatha quippe mulcta haec interpretatur: etenim quandoque et lumen rationis clauditur, qui pravo et iniquitatis suae multitudine gravatur.
Undecimo anno « mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis Hierusalem; et succendit domum Domini, et domum regis, et domos Hierusalem. Omnemque domum combussit igni, et muros Hierusalem in 115.0547D| circuitu destruxit omnes exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum. Reliquam autem populi partem quae remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae, » etc. Congruit ergo temporis ordo cum ratione vindictae. Mense quinto legitur vastata esse civitas, quae Pentateuchum legis servare despexit, et septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et omnia contraria praeceptis divinis egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione. Unde per Jeremiam Dominus dicit: « Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, 115.0548A| templum Domini est? quoniam si benedixeritis vias vestras et studia vestra, si feceritis judicium inter virum et proximum ejus, advenae, et viduae, et pupillo non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentum effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis, habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a saeculo et usque in saeculum. Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis. Et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Et nunc quia 115.0548B| fecistis omnia opera, haec dicit Dominus: Et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis, et vocavi vos, et non respondistis, faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci et Silo, et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim (Jerem. VII). » Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, justi Dei judicio super peccatores, princeps utique exercitus regis Babylonis Hierusalem intelligibilem, et succendit domum Domini, cum antiquus hostis, qui et rex confusionis et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum spirituum quam etiam impiorum hominum, plebem invadit fidelium, et 115.0548C| domum regis et domos Hierusalem, id est rectores et eos qui videbantur in visione pacis manere, inflammatos cupiditate subvertit, omnemque domum combussit igni, cum uniuscujusque conscientia per flammam illiciti amoris perturbavit, et muros Hierusalem in circuitu destruxit, cum intentionem orationis et virtutum studia quae contra se valere novit, et inde spirantibus dissolvit, ne per spem veniae ad divina succurrant auxilia, et correptionis vitae apprehendant munimina. Populumque in captivitatem ducens, « de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas, » quia eos qui utiles verbo et exemplo esse poterant, per vitia captivans, stultis et hebetibus commendat agriculturam, quatenus non vinum gratiae spiritualis, et frumentum sanae doctrinae in 115.0548D| vineis et agris populorum fructificet, sed spinae magis et tribuli vitiorum excrescant.
« Columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases, et mare aereum, quod erat in domo Domini confregerunt Chaldaei, et transtulerunt omne aes in Babylonem. » Columnas aereas et bases, doctores possumus accipere, qui sonoritate praedicationis et fidei firmitate debuerunt alios su stentare. Mare aereum baptismi lavacrum vel compunctionem lacrymarum significat. Haec quidem omnia Chaldaei spirituales per inertiam magistrorum de domo auferre nituntur et confringere, ita ut non remaneat testa quae possint igniculus fieri de incendio.
115.0549A| « Ollas quoque aereas, et trullas et tridentes, et scyphos, et mortariola, et vasa aerea in quibus ministrabant, tulerunt. » Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes in suum usum nequissimum verterunt.
« Necnon et thuribula et phialas, » cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quibus lassi refocillari debuerant, impediendo subvertunt, « quae aurea, aurea; et quae argentea, argentea tulit princeps militiae. » Quia tam sensum pretiosum quam etiam eloquii venustatem hostis nequam de domo Domini auferre molitur et secum in confusionem ducere.
« Tulit quoque princeps militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, 115.0549B| et tres janitores; et civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super viros bellatores; et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate; et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae, et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate. Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha, percussitque eos rex Babylonis et interfecit; in Reblatha in terra Hemath. Et translatus est Juda de terra sua. » Non solum enim populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatis captivare satagit, unde de ipso in Job scriptum est: « Escae ejus electae sunt. » -- « Tulit quoque Saraiam, » qui interpretatur vinctus, « sacerdotem primum, » cum primum in 115.0549C| Ecclesiae ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenae, et vitiorum catena constringit. Tulit quoque similiter « et Sophoniam, » qui interpretatur absconditus; « sacerdotem secundum, » cum secundi ordinis viros, hoc est presbyteros qui talentum verbi Dei in terra fodientes absconderant, in suum dominium subigit; « et tres janitores, » illos janitores videlicet, qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiae, nec ipsi introierunt nec alios introire permiserunt; « et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super viros bellatores, » eunuchus iste significat eos quos alibi Scriptura sacra « stultas virgines » appellat, quae vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes videlicet se a coitu corporali, nec tamen oleum 115.0549D| gratiae et misericordiae in pectore suo habere volebant. Qui frustra super viros bellatores constituuntur, cum arrogantiam praecavere non meditantur. « Tulit et quinque viros de his qui steterant coram rege, » illos profecto qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant. « Et Sophar principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae; » Sophar interpretatur dissipans vel dividens, significans eos qui rudes in Ecclesia quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipantes, a coetu fidelium per errorem sequestrant. « Et sexaginta viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate. » Hoc est stultos operatores, qui merito vulgi nomine 115.0550A| nuncupantur, quia utilitatem divinorum consiliorum discere et factis implere neglexerant. Hoc scilicet omnes « tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha, percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Hemath. » Quia antiquus hostis cum per nequitiam suam talem praedam ab Ecclesia evellens tollit, hoc voto ambit, hoc toto studio agit, ut ad perpetuae mortis interfectionem eos perducat. Quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum et amore voluptatum. Unde Scriptura dicit: « Lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant per eam (Matth. VII). » -- « Et translatus est Juda de terra sua. » Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia 115.0550B| videbantur habere, per scelera et peccata multiplicia de terra viventium translati, in regnum confusionis et erroris abducuntur. Sub quo imperio quicunque nequiter servientes perseveraverint, nec merebuntur per Jesu ducatum regredi in terram Juda, templumque Domini ibidem reaedificare. In posterum namque praesentis vitae tradentur in carcerem mortis perpetuae, ubi vermis eorum nunquam morietur, et ignis non exstinguetur. Implebiturque eis illa beati Petri apostoli sententia qua dicit: « Melius quippe erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est, sancto mandato (II Petr. II). » Quia, attestante Veritate: « Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabit 115.0550C| multis: qui autem nescit, et non facit, vapulabit paucis (Luc. XII). »
Expleto tandem tam laborioso opere, auxiliatus Omnipotentis ope, in calce supplex lectorem exoro ut, si dignum lectione vel transcriptione eum duxerit, Domino gratias gratanter referat, « qui est pater luminis, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum datur (Jac. I): » qui dat abundanter, et non improperat qui mihi licet indigno ac humillimo juxta solertiam doctorum dedit et amorem et auxilium considerandi mirabilia de lege sua. Quod si secus quam optabam evenisse reperit, simul exoret ut meae ignorantiae ac errori a Domino venia tribuatur, et nullatenus litteratoriam urbanitatem et venustatem eloquentiae requirat, sed potius 115.0550D| sensum hujus operis diligenter perlustret, praesertim cum non res ac sensus propter litteras, sed litterae ad manifestationem rerum sunt repertae. Simul etiam velut flexis poplitum genibus cernuus deprecor, ut tandem dignetur si aliquid utilitatis invenerit, devotus exorare divinam clementiam, ut, licet in peregrinatione hujus labentis saeculi, veram commissorum meorum gerere poenitudinem, et post excursum septem dierum, velut post septuaginta annos hujus captivitatis, exutus ab omni potestate regis Babylonii et servitute captivantium, valeam, juvante Spiritu sancto, qui septiformis dicitur, visionem pacis, coelestis videlicet Hierusalem ac civitatis Domini, de qua dicitur: « Hierusalem quae 115.0551A| aedificatur ut civitas (Psal. CXXI), » ingredi, et vultum Conditoris Regis nostri per saecula contemplari, 115.0552A| praestante ipso, « in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. » Amen.