Enarrationes in librum Numerorum (Rabanus Maurus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Enarrationes in librum Numerorum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 108

Documenta Catholica Omnia pdf

Enarrationes in librum Numerorum

Enarrationes in librum Numerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne 108.0587A

PRAEFATIO AD FRECULPHUM LEXOVIENSEM EPISCOPUM. 108.0587|

108.0587A| Numerorum librum multiplicibus mysteriorum obscuritatibus involutum, sanctorum Patrum sententiae produnt: quia ibi numerus filiorum Israel mystice describitur, et singularum tribuum castrametatura circa tabernaculum testimonii ad formam sanctae Ecclesiae refertur. Ubi Levitarum in ministerio Dei distributio atque oblatio principum, secundum convenientiam divinorum sacramentorum praefiguratur. Novissime quoque post plurima diversarum rerum atque effectuum explicita mysteria, omnium mansionum ab Aegypto usque ad terram repromissionis, in quibus Israelitae transeundo castrametati sunt, catalogus enumeratur; ut nobis demonstret qualiter de Aegypto spiritali egressi, per mare Rubrum atque eremum vastissimam praesentis 108.0587B| saeculi debeamus ad repromissam in coelis patriam properare. Sed quia haec tibi, sancte frater Freculphe, nostro labore postulasti spiritali interpretatione exponi, post primam excusationem qua me a tanto onere apud te absolvere volui, ne forte inobedientiae nota inurerer, studui praeceptis tuis parere, et sanctorum Patrum sententias ad hoc opus undique colligere. Ubi quoque minus elucidatum eorum sententiis, id praetermissum non pro eorum ignorantia, sed forte pro occupatione aliqua reperi, coelesti gratia confidens quae aperit os mutorum, et linguas infantium facit esse disertas, tentavi pleraque juxta eorum sensus vestigia inserere, non tamen latenter, ne forte pro fraude furti arguerer: 108.0587C| sed manifeste ea agnominis mei praenotatione depinxi, 108.0588A| sicut et in aliis opusculis nostris jam me fecisse recordor, ut sciret lector qua securitate Patrum dicta legere posset, quantaque cautela nostra rimari deberet. Si autem aliqua eorum quae posui lectorem offenderint, quasi non rite prolata, magis infirmitati atque imperitiae meae deputet, quam praesumptioni seu malitiae, eamque diligenter examinans, si sanae fidei viderit concordare, non temere pro vilitate locutionis ea reprehendat. Si autem alicubi me errasse in sensu deprehenderit, veniam apud clementissimum judicem charitatis instinctu admonitus, mihi impetrare festinet, quem nihil infirmitatis humanae latet; qui etiam nostras infirmitates in se suscipere, et aegrotationes portare, sanguinemque suum pretiosissimum pro redemptione 108.0588B| peccatorum nostrorum effundere dignatus est: ut qui non nostris meritis potuimus, per ipsius gratiam salvaremur. Te autem, venerande Pater, sicut correctorem in necessariis, ita defensorem habere volo in reprehensionibus superfluis. Deprecor ergo ut fragilitatem meam apud Altithronum orationibus adjuves: quatenus me in hac praesenti vita scuto fidei suae munitum aliquid semper sui servitii explere faciat, et post egressum animae de corpore, in sua praesentia jubeat vitam percipere aeternam. Deus omnipotens, auctor et reparator salutis nostrae, longo tempore ad multorum provectum te conservet incolumem, atque in fine, sanctorum coetui insertum, aeternae gloriae faciat esse consortem.

INCIPIUNT ENARRATIONES IN NUMEROS. LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. Sermo Domini ad Moysen de numerandis duodecim tribubus et principibus singularum tribuum, quid spiritualiter significent. 108.0587|

(CAP. I.) Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo foederis Domini, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex 108.0588C| Aegypto dicens. Juxta finem Exodi, ubi de erectione tabernaculi narratur, ita scriptum est: Igitur mense primo anni secundi, in prima die mensis, collatum est tabernaculum, erexitque illud Moyses, et reliqua. Et nunc in capite Numerorum ita positum est: Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, in tabernaculo foederis, primo die mensis secundi, 108.0589A| anno altero egressionis eorum ex Aegypto. Ubi notandum quod in duodecima mansione, id est, in solitudine Sinai, ubi Moyses ascendit ad Dominum, descenditque Dominus in montem Sinai, dans legem populo suo, ibi fabricatur tabernaculum, ibi praecipitur varietas hostiarum, vasorum diversitas, indumenta pontificis, sacerdotum ac Levitarum caeremoniae: ibique enumeratio populorum Levitarumque, et per singulas tribus populi distributio: oblationes quoque principum, et reliqua sacramenta in hac mansione scripta sunt. Sed in eodem anno, licet non eodem mense quo erectum est tabernaculum, numerus filiorum Israel descriptus est. Quid autem significat annus secundus, vel mensis secundus anni secundi, nisi tempus Novi Testamenti, 108.0589B| quod post adventum Christi, passionem et resurrectionem ejus, usque ad finem mundi pertinget? Post collatum enim per gratiam Christi baptismum, in quo spiritali Aegypto, submerso vero Pharaone, egressi sumus, reliquum tempus necesse est ut in novitate vitae ambulemus, ad terram repromissionis tendentes in deserto Sinai. Sinai quippe interpretatur rubus, quo significatur Ecclesia, in qua nobis apostoli praedicant, et spiritale praelium contra nequitias spiritales nobis gerendum est. Ibique loquitur Dominus ad Moysen, qui legem instituit ad instructionem credentium, hoc est, spiritalium Israelitarum. Tollite summam universae congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas et nomina singulorum, quidquid est sexus masculini, 108.0589C| a vigesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israel, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron: eruntque principes tribuum vobiscum ac domorum in cognationibus suis. Divinis numeris non omnes digni sunt, sed certis quibusdam praerogativis designantur hi qui intra numerum Dei debeant comprehendi. Hujus rei evidens indicium continet liber hic, qui inscribitur Numerorum, in quo refertur quod ex praecepto Domini neque mulieres deducantur ad numerum, femininae sine dubio infirmitatis obstaculo; neque servorum quisquam, ut puta vita moribusque degeneres; sed ne Aegyptiorum quidem ullus ex his qui erant admisti numeratur, profecto, ut alienigenae et barbari, sed soli numerantur Israelitae. Et isti non 108.0589D| omnes, sed a viginti annis et supra. Et nec sola aetatis habetur observatio, sed quaeritur si et aptum bellis robur ostendat. Designatur etenim per verbum Dei ut numeretur omnis qui procedit in virtute. Non ergo sola aetas, sed virtus in Israelita requiritur. Puerilis aetas non numeratur, nec apta divinis calculis ducitur, nisi forte primogeniti sint, aut sacerdotali vel Levitica stirpe descendant: isti soli in pueris adducuntur in numerum. Feminarum vero nulla prorsus adducitur. Sed quid videtur? Possunt haec vacua esse mysteriis? sed hoc solum procurasse creditur Spiritus sanctus, qui haec scribenda dictavit, ut sciremus qui tunc in illo populo numerati sunt, et qui sine numero manserint. Et 108.0590A| quis dabitur ex hoc profectus his qui sacris voluminibus gestiunt erudiri? Quid enim prodest ista didicisse, aut quid animae confertur ad salutem, si sciat quod pars aliqua populi numerata est in deserto, pars vero innumerata derelicta est? Si vero sequentes Pauli sententiam (Rom. VII) legem spiritalem esse credamus, et spiritaliter quae continet audiamus, ingens profectus animae in his quae scripta sunt apparebit. Docet enim praesens lectio quod si transcendero puerilis aetatis insipientiam, si desiero parvulus esse sensibus, et vir effectus deposuero quae sunt parvuli; si, inquam, effectus fuero juvenis, et talis juvenis qui vincam malignum, aptus videbor his de quibus scriptum est: Omnes qui procedent in virtute Israel, et dignus divinis 108.0590B| numeris computabor. Donec autem inest alicui vestrum vel pueris et lubricus sensus, vel feminea et resoluta segnities, vel Aegyptios gerimus et barbaros mores, haberi apud Deum in sancto et consecrato numero non meremur. Innumeri autem apud Salomonem dicuntur esse qui pereunt, numerati autem omnes qui salvantur. Et vis tibi ostendam quia sanctorum numerus habetur apud Deum? Audi quomodo de astris quidem coelestibus dicit David: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat (Psal. CXLVI). Salvator vero non solum discipulos suos electos sub numero statuit, verum et capillos capitis eorum dicit esse numeratos. Ait enim: Vestri autem capilli capitis numerati sunt (Matth. X). In quo utique non illos dicebat capillos 108.0590C| esse numeratos, qui vel ferro attonderi et projici solent, vel temporis aetate defluere ac perire, sed illi capitis capilli apud Deum numerati sunt, qui in Nazaraeis erant, quibus inerat virtus Spiritus sancti ad prosternendos alienigenas. Virtutes ergo animi et multitudinem sensuum, qui de principali mentis, tanquam de capite apostolorum, producebantur, capillos capitis appellavit. Sed in haec per excessum quemdam devenimus; nunc ad propositum revertamur. Et locutus est, inquit, Dominus ad Moysen in deserto Sinai. Illa scilicet omnia quae superius compendiosa narratione comprehendimus, ubi praecipitur numerari a viginti annis et supra, omnis qui procedit in virtute Israel. Si quis ergo procedit in virtute, ipse numeratur: et non in qualicunque virtute, 108.0590D| id est, non Aegyptiorum virtute, neque in Assyriorum, neque in Graecorum, sed in virtute Israel, ipse numeratur apud Deum. Est enim virtus animi, quam Graecorum philosophi docent. Sed haec non pertinet ad numerum Dei. Non enim pro Deo, sed pro gloria exercetur humana. Est et Assyriorum virtus vel Chaldaeorum, quae astrologiae studiis praedicatur. Sed non est ista virtus Israelitica, et ideo non pertinet ad Deum. Est et Aegyptiorum virtus in ea quam dicunt secreta sapientia, sed haec non adjungitur ad calculum Domini. Sola autem apud Deum virtus Israelitica numeratur, hoc est, illa virtus quae a Deo docetur, quae per Scripturas divinas discitur, quae per fidem evangelicam et apostolicam 108.0591A| traditur. Et ideo dicit ut illi soli numerentur qui progrediuntur in virtute Israel. Sed illud consideremus quid est quod non statim ut egressus est populus de Aegypto numeratur, adhuc enim persequebatur Pharao, sed nec cum mare quidem transiens, venisset in desertum, dicitur numerari. Nondum enim tentati, nondum enim fuerant ab hoste impugnati. Confligunt enim adversus Amalec et vincunt, sed nec tunc quidem numerantur: non enim sufficit ad perfectionem tendenti una victoria. Manna accipiunt cibum, et aquae poculum de petra sequenti hauriunt, sed neque tunc numerantur: nondum enim in his ea quae numeris apta dicuntur, adoleverant. Tabernaculum testimonii construitur, sed nec ibi quidem numerandi populi tempus 108.0591B| advenit. Lex per Moysen datur, sacrificiorum mos traditur, purificationum ritus docetur, sanctificationum leges et sacramenta conduntur. Describe haec, auditor, in corde tuo dupliciter et tripliciter. Vide quanta tibi transeunda sunt, quanta toleranda, quot profectionibus, quot tentationibus, quot praeliis pugnandum est tibi et vincendum, ut possis ad divinum numerum pertinere: ut computo aliquo habearis apud Deum, ut inter sanctas tribus annumerari dignus habearis, ut visitari possis, et per Dei sacerdotes Aaron et Moysen numerorum censibus scribi. Suscipienda est tibi primo lex Dei et lex Spiritus sancti, offerenda sacrificia, explendae purificationes, peragenda cuncta quae lex spiritus docet, ut possis aliquando ad Israeliticum numerum pertinere. 108.0591C| Ergo adhuc amplius aliquid intueor in hoc Numerorum libro mysterii. Ratio enim tribuum et distinctio ordinum, societas familiarum atque ordinatio cuncta castrorum, ingentium mihi sacramentorum prodit indicia, apostolo nobis Paulo spiritalis intelligentiae semina respargente. Et age jam, quid omnis haec numerorum ratio, quid ordinum diversitas intelligentiae mysticae contineat, videamus. Exspectatio certa est nobis resurrectionis mortuorum, cum hi qui vivunt qui reliqui sunt, non praevenient in adventu Christi eos qui dormierunt (I Thess. IV), sed simul cum illis juncti, rapientur in nubibus obviam Christo in aera: scilicet hujus loci corruptelam et mortis habitacula deserentes, sive aliqui etiam ad paradisum, aut aliqua quaelibet ex multis mansionibus quae apud Patrem sunt 108.0591D| (Joan. XIV), transferendi loca. Diversitas autem translationis et gloriae ex meritis sine dubio et actibus uniuscujusque praestabitur, et erit unusquisque in eo ordine quem sibi meritorum gesta contulerint, sicut et idem Paulus protestatur dicens de resurgentibus: Unusquisque in suo ordine (I Cor. XV). Tunc autem accedit in resurrectione unusquisque, ut in tribu Ruben spiritalibus indiciis ascribatur; ob hoc profecto quod aliquid in moribus, aut actibus, aut vita, ipsi Ruben simile et consanguineum habuit. Alius autem in tribus Simeon, fortassis pro obedientia; alius in tribu Levi, credo qui bene praefuit sacerdotio, vel qui bene ministrans, gradum sibi bonum acquisivit; alius autem in tribu Juda, non dubito 108.0592A| quod is qui religiosos spiritus gessit, et bene rexit populum qui intra se est, scilicet mentis et cogitationum cordis. Sed et singulis quibusque tribubus unusquisque sociabitur pro his quae ad unamquamque earum vel in actibus cognata vel in moribus habuit. Erunt ergo hujusmodi quidem ordines in resurrectione mortuorum, sicut designat Apostolus. Quorum ordinum typus in hoc libro et figura praeformari mihi videtur. Haec a nobis generaliter indicata sunt, volentibus totius sacri hujus voluminis continentiam mysticam breviter comprehendere, ut ex his intelligentiae spiritalis occasione suscepta, unusquisque et in reliquis similem, aut etiam si cui amplius Deus revelat, superiorem et excelsiorem persequatur indaginem. Sed ne videamur 108.0592B| ipsas significationes tribuum ac nomina principum intacta praeterire, quia nec minima mysteriis intelligentia in eis latet, et in pluribus locis istius libri haec eadem repetuntur, interpretatis eorum nominibus, quid mystice significent, speciali descriptione breviter adnotare curavimus. De tribu, inquit, Ruben erat Elisur filius Sedeur. Ecce lex et sacerdotium spiritali censu annumerant primatum Ecclesiae et officia singulorum, quia juxta id quod in lege Domini continetur, per sacerdotum verorum ministerium omnis ordo ecclesiasticus disponi debet. Nam Ruben, qui primogenitus Israelis est, qui interpretatur videns filios, vel videns in medio, typum potest habere primitivae Ecclesiae, quae fuit in Jerusalem; quam ipse Salvator in tempore incarnationis suae in 108.0592C| apostolis suis primum fundavit; ipsum enim significare potest Elisur, id est, pater meus fortis, quia ille merito fortis appellatur de quo Propheta ait: Rex gloriae Dominus fortis, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII). Iste ergo Ruben sub tali principe constitutus videt filios, cum credentium numerum ad se confluere largiter conspicit. Unde in Actibus apostolorum (Cap. II) una die praedicante Petro circiter tria millia baptizata commemorantur. Et paulo post in eodem libro, ita scriptum est: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV). Et item: Magis autem, inquit, augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum (Act. V). Potest et generaliter princeps tribus Ruben eos significare qui in medio fratrum conversantes, subditorum sibi 108.0592D| curam gerunt; et sermone simul atque exemplo bene incedentes, cupiunt habere plures imitatores, quos in filiorum loco ad militiam Dei mittant. In hac igitur tribu, id est, spiritali Ruben, Elisur, qui interpretatur, ut diximus, pater meus fortis, sive pater meus coangusti, et est filius Sedeur, qui interpretatur absconditus, principatum tenet: quia is qui auctoritate magisterii bene utitur, ac paterna disciplina subjectis rite praeest, et hoc non ad laudem humanam forinsecus quaerendam, sed in abscondito cordis ad gloriam Dei totum intrinsecus agit, recte princeps tribuum ac domorum in cognationibus suis esse describitur; quia tum conjugatorum quam etiam caelibum, tam virorum quam etiam mulierum, 108.0593A| in utroque sexu et omni aetate curam gerens, secundum voluntatem Dei regiminis ordinem rite servare novit. In tribu quoque Simeon princeps erat Gamaliel filius Surisaddai. Et quid in Simeone, qui interpretatur exauditio, nisi devotio Ecclesiae de gentibus exprimitur, de qua Dominus per prophetam dixit: Populus quem non cognovi servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi? (Psal. XVII.) In hac ergo dominatur Gamaliel, id est, pax mea Deus, cum Redemptor noster, qui secundum Apostolum est pax nostra et fecit utraque unum (Ephes. II), et juxta Isaiae vaticinium, multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (Isa. IX), signa potentiae suae per fidelium voces et opera in ea quotidie demonstret. Item in Simeone generaliter omnis obedientium ordo 108.0593B| signatur. Horum ergo princeps est Gamaliel, qui Latine resonat retribuens mihi Deus, vel, ut supra posuimus, pax mea Deus: filiusque est Surisaddai, id est, continentis ab re, cum ille qui justam retributionem Dei erga omnes cogitat, corde pacifico tranquillam vitam agens, quam humilitas vera et timor Dei generant, in coetu fidelium omni veneratione dignus apparet; quia, juxta Veritatis vocem, Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV). Tales ergo omnem intentionem suam ad Deo placendum convertunt, ejusque magisterio secundum id quod in Scripturis sacris continetur, parere se fiducialiter promittunt, dicentes cum Propheta: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Ecce sicut oculi servorum in manibus 108.0593C| dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri (Psal. CXXII). In tribu Juda princeps erat Naason filius Aminadab. Judas ergo, de quo reges oriebantur et interpretatur confessio sive laudatio, populum ecclesiasticum significat; cujus populi caput est leo de tribu Juda, radix David, ipse scilicet Dominus Christus. Et bene ille populus confessio sive laudatio nuncupatur, quia vera confessio sacrae fidei fuit laudatio, id est, recta praedicatio non nisi in Ecclesia catholica est. Naason ergo, qui interpretatur serpentinus vel augurium, et est filius Aminadab, populi videlicet spontanei, merito ipse Salvator intelligitur, de patriarchis, Deo utique devotis famulis, progenitus, qui per mortem 108.0593D| destruxit eum qui habet mortis imperium, id est, diabolum. Nam in serpente, unde primum mortis causa, hoc est peccatum, in protoplastos parentes nostros processit, mors ipsa figurata est. Denique mors Christi et sanctae crucis mysterium ad salutem credentium praeparata sunt. Unde et ipse Dominus in Evangelio ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III). Possunt et Judae nomine censeri omnes qui recte invocant Domini nomen, nec in verbo dissentiunt a norma fidei catholicae. Horum merito Naason princeps est, id est, ille qui non solum aliis praedicando documentum praebet, sed 108.0594A| etiam virulenta vitiorum jacula, corpus suum castigando, in semetipsos interficere satagit, secundum illud apostolicum: Castigo, inquit, corpus meum et in servitutem subigo: ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX). In tribu Issachar Nathanael filius Suar princeps fuit. Issachar merces, Nathanael Deus meus, ut domus Dei, et Suar pusillus interpretatur. Ergo qui reminiscuntur pretio sanguinis Christi se redemptos, et in bonis actibus pie se exercent, ut mercedem in supernis accipiant, eorum princeps est Nathanael filius Suar: quia Dominus Christus, qui per incarnationis dispensationem pusillus inter homines apparuit, princeps electorum omnium esse demonstratur, quando ipse in via dux, et in perventione vita beatissima et merces felicissima 108.0594B| suorum est. Item Issachar non incongrue monachorum protest exprimere personam: qui omnibus mundi negotiis penitus spretis, dono Dei regente, hoc est Spiritu sancto protegente, mercedem coelestem districta vita ac coarctatione voluptatum quaerunt; et pompas mundi spernendo, ea quae humilia atque despecta coram hominibus sunt eligentes, Deo sibi interius placere cupiunt. In tribu quoque Zabulon princeps erat Eliab filius Helom. Zabulon, qui interpretatur habitaculum fortitudinis, principem habet Eliab, qui interpretatur Deus meus pater, et est filius Helom, id est, quercus: quia Ecclesia sancta, quae habitaculum fortitudinis recte dici potest, hoc est invicta perdurans, ab haereticis et schismaticis filios suos potenter defendit ac protegit, principem habet 108.0594C| super se Deum; qui Pater est fidelium, et sempiterna potestate omnia disponit atque ordinat et regit. Aliter Zabulon patientium figuram exprimere potest, qui ad omnia quae sibi irrogantur adversa, munimine virtutum circumdati, invicti perseverant. Quorum princeps est solus Deus, quia sine ejus dono nihil possunt agere, sed omnia per ejus gratiam sperant se superare posse, dicentes cum Apostolo: Quis nos separabit a charitate Dei? tribulatio? an augustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius (Rom. VIII); et idem: Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque fortitudo, neque instantia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Jesu 108.0594D| (Ibid.). Filiorum autem Joseph de Ephraim, princeps erat Elisama, filius Ammiud. Joseph interpretatur augmentum, Ephraim frugifer sive crescens, Elisama Deus meus audiens, et Amiud, populus meus inclytus. Quid significat Joseph, ex quo duae tribus ortae sunt, nisi Redemptorem nostrum, qui duorum populorum pater est: quia angularis lapis factus duos parietes e diverso venientes in semetipso conjunxit; ubi Ephraim minor aetate primogenito Manasse, patris judicio, antefertur, quia populus gentilis, qui post resurrectionem Christi et ascensionem ejus in coelos, ad fidem confluxit, fidei ubertate multiplicatus, populo Judaico praefertur. Unde Dominus in Evangelio, laudans centurionis fidem, ait: 108.0595A| Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII); et item: Multi, inquit, venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid.). Habet quoque tribus Ephraim principem Elisama. Quem melius Elisama intelligere possumus quam Salvatorem nostrum, de quo dixit Apostolus: Factus est, inquit, obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis? (Phil. II.) Et ipse Dominus de se in Evangelio ita ait: Qui misit me, verax est: et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo (Joan. VIII). Ipse videlicet est filius Ammiud, id est, pupuli inclyti: quia de patriarcharum, prophetarum et regum stirpe descendens, venit in mundum ut redimeret 108.0595B| genus humanum. Item in principe stirpis Ephraim accipere possumus eos qui intente audiunt et meditantur verbum Dei, et hoc non inaniter sed fructuose agere student ut sint, secundum Jacobi sententiam, factores verbi, et non auditores tantum (Jac. I). Quia, attestante Veritate, qui corde bono et optimo audientes verbum retinent, fructum afferunt in patientia: et aliud quidem facit centesimum, aliud sexagesimum, aliud autem tricesimum (Matth. III). Porro Gamaliel filius Phadassur, hoc est redemptionis validae, dominatur in tribu Manasse, qui interpretatur oblitus sive obliviosus: cum Redemptor noster, quem ad convocandum populum Judaicum Pater misit in mundum, in regno suo gentem obliviosam invenit; unde Dominus ipse 108.0595C| per Osee prophetam ait: Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu repulisti scientiam, repellam te ne sacerdotio fungaris mihi: et quia oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum (Ose, IV). Et item: Oblitus est, inquit, Israel factoris sui et aedificavit delubra (Ose. VIII). Et aedificavit Judas urbes munitas. Sed non omnes illi perierunt, non enim repulit Deus plebem suam quam praescivit (Rom. XI), sed reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Et quando plenitudo gentium, secundum Apostolum, subintraverit, tunc omnis Israel salvus fiet. Nec non et alio modo Manassen cum principe sortis suae possumus accipere illos qui ob desiderium vitae aeternae laborantes, et in bonis operibus desudantes, non magni pendunt si qua fecerunt virtutum 108.0595D| opera, sed majora adhuc agere desiderant, secundum Apostolum illa quae retro sunt obliviscentes (Philip. III), in anteriora se extendunt, si quomodo pervenire possint ad supernae vocationis bravium, ut accipiant coronam vitae quam retribuet Deus justus judex omnibus diligentibus se in veritate. De stirpe Benjamin Abidan filius Gedeonis princeps fuit in ipsa tribu. Benjamin filius dexterae, Abidan pater meus judex, et Gedeon tentatio iniquitatis, vel tentatio humilitatis meae, interpretatur. Itaque in nomine Benjamin terrestris figuratur Jerusalem, quae est in tribu Benjamin ejusdem: cujus populus, secundum prophetiam, Racheli benoni, id est, filius doloris fuit, quia gravi dolore matrem affecit effundendo 108.0596A| sanguinem prophetarum: insuper etiam in necem Christi conspirans, impie conclamando ac imprecando dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII). Sed sicut incredulis filius doloris fuit, ita et in credentibus, secundum patris prophetiam, merito filius dexterae nuncupatur. Nec aliquid prohibet in Benjamin figura gentilem populum intelligere, qui primum filius doloris erat in persequendo Christianos, ac post in Christum credendo, filius dexterae. Hujus ergo populi apostolus et praedicator Paulus fuit, quem in significatione Benjamin doctores sancti saepe ponunt. Filius itaque dexterae ideo iste populus vocari potest, sive quia in electorum numero ad dexteram judicis in extremo examine staturus est, sive quia dextera, id est, 108.0596B| beata opera, facere studet. Hujus ergo populi Abidan filius Gedeonis princeps est, quia Salvator noster, quem humilem ad se venientem Judaica perfidia sprevit, vel antiquus hostis inique tentare praesumpsit, caput credentium est, et judex in fine venturus vivorum et mortuorum, ut reddat unicuique secundum opera sua, justis videlicet praemia et peccatoribus debitam poenam. Item Benjamin, id est, filius dexterae, eos possumus accipere qui virtutum studio fortiter contra hostes dimicant et tentationum stimulos viriliter premunt, nec aliquid femineum et molle seu voluptuosum in se dominari permittunt; sed zelo Dei armati, contra spiritales nequitias et contra mundi illecebras praeliari semper parati sunt. In tribu Dan principatum tenuit Ahiezer filius Amisaddai. 108.0596C| Dan judicium vel judicans interpretatur, sicut Ahiezer frater meus adjutor, et Amisadai populus meus sufficiens Latine resonat. Quid obstat quod non in persona gentiles accipiamus, qui, de frigore infidelitatis recedentes, ad gratiam Christi confugerunt? Unde et Dan in sequentibus, in aquilonari plaga juxta ipsum tabernaculum primus castra metatus esse describitur. Ahiezer ergo tribus Dan princeps est, et ipse filius est Amisaddai, cum Ecclesiae de gentibus apostoli Christi, quasi fratres gentium, quia de plebe priori generati sunt, sufficientes in verbo et bonis operibus magistri constituuntur; qui eos fraterna dilectione instruentes, ad societatem gratiae spiritalis provocare student. Aliter, in Dan accipiuntur illi qui justo judicio cuncta 108.0596D| agunt, et discretionem in omnibus rebus servare contendunt: illi enim populum sufficientem ducunt quia discrete vivunt. Ipsi et fratrem adjutorem in principatum suum constituunt: quia secundum sanctorum praedicatorum doctrinam, et secundum canonicae auctoritatis magisterium, omnia facere disponunt; et quidquid boni agunt, non sibi sed Deo applicant, dicentes cum Propheta: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam super misericordiam et veritatem tuam (Psal. CXIII); et cum Apostolo: Non sumus sufficientes, inquit, cogitare aliquid ex nobis quasi a nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est: qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera sed spiritu (I Cor. XIII).

108.0597A| Tribui Aser praefuit princeps Phegiel filius Ochran. Aser, qui beatus Latine dicitur vel divitias habens, electorum numerum virtutibus locupletem significat. In his principatum Phegiel tenet, id est, occursio Domini, filius Ochran, qui interpretatur turbavit eos: cum mediator Dei et hominum, qui humano generi periclitanti et sub peccatorum onere corruenti propitius succurrit, hostesque qui eis nocebant, hoc est malignos spiritus repellendo, turbavit. Unde in Evangelio homini in latrones incidenti, Samaritanus subvenire describitur: qui appropians, alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam illius egit (Luc. X). Item in Aser eos possumus accipere qui cum consilio cuncta agunt, et non rebus caducis, 108.0597B| sed virtutibus divites esse cupiunt: qui censum istius mundi parvipendunt, imo substantiam suam cunctam pauperibus tribuunt, ut condant thesauros suos in coelo, ubi nec aerugo nec tinea demoliuntur, neque fures effodiunt, nec furantur (Matth. VI); illam Domini sententiam sedulo cogitantes, qua in Evangelio dicit: Cum facis convivium aut coenam, noli vocare fratres tuos neque amicos neque vicinos divites, sed voca pauperes, debiles, caecos et claudos, et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum (Luc. XIV). Tribus ergo Gad princeps erat Eliasaph filius Duel. Gad ergo accinctus interpretatur, et Eliasaph Dei mei protectio vel ascensio, Duel quoque agnoscens Deum. Et quem melius Gad per figuram exprimere potest, quam fidelium 108.0597C| populum? qui semper justitia mentis lumbos tenet, et fidei scuto ac armis spiritalibus instructus ad bellandum, contra spiritales nequitias semper paratus est; cui aciei praevidet Christus Salvator noster, ortus de stirpe sanctorum Patrum, qui veraciter Deum agnoscebant ac mandatis ejus obediebant. Ipse milites suos ad praelium dirigit, eosque potentiae suae virtute, ne coram hoste corruant, clementer protegit. Possumus et sanctos doctores in Gad nomine intelligere, qui in procinctu belli constituti, hostibus resistere semper parati sunt. Et merito ipsi inter eos excellunt, qui Eliasaph, id est, ascensionis nomine notantur: quia cum corda sua elevant ad Deum indeque petunt auxilium, in infimis obrui ab hostibus nequaquam possunt. De quibus per Salomonem dicitur: 108.0597D| Gallus succinctus lumbos et aries, non est rex qui resistat ei (Prov. XXX). Gallum dicit praedicatores sanctos, inter hujus noctis tenebras verum mane nuntiantes: qui succincti lumbis sunt, qui a membris suis luxuriae fluxa restringunt; hos ipsos et aries loco hoc significat, id est, primum intra Ecclesiam ordinem sacerdotum, de quibus scriptum est: Afferte Domino filios arietum (Psal. XX), qui per exempla sua gradientem populum, quasi subsequentem ovium gregem, trahunt. Quibus spiritaliter recteque viventibus nullus rex sufficit omnino resistere, quia licet quilibet persecutor obviet, intentionem eorum tamen non valet praepedire. Tribus quoque Nephthalim principem sortis suae tenuit Ahiram filium Enon. Nephthalim 108.0598A| quoque conversus sive dilatatus interpretatur, et significat populum Ecclesiae, qui, ab errore conversus, per ter mundi terminos fidei abundantia dilatatus est. Cui per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui, et longos fac funiculos tuos, et reliqua. (Isa. LIV.) Ahiram, id est, fratris mei amicus, filius utique Enon, hoc est, fontis tristitiae, huic plebi praelatus est, quia Christus Filius Dei, qui fraternae plebi, hoc est populo Judaico, amicus fuit, quando illi legem dans sui notitiam tribuit, ipse modo gentilitati per poenitentiae verae tristitiam consulens, ad fidem suam illam convertit, quatenus in suo exercitu annumerati, ipsius ducatu atque regimine fruerentur in praelio. Item in Nephthalim quique virorum sanctorum intelligi possunt, qui charitate fraterna dilatati, vim 108.0598B| dilectionis non solum ad amicos, sed etiam ad inimicos extendunt. Horum princeps est Ahiram, hoc est ipse Dominus: qui eos sui amoris ducatu regit ac protegit, quos non inter servos, sed inter amicos ascribere dignatus est, dicens eis cum apostolis: Jam non dicam vos servos, sed amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV). Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israel. Isti etiam sunt principes multitudinis fidelium, qui, virtutibus praeclari et doctrina eximii, merito in Ecclesia eminentes et praelati ostenduntur.

Quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine, et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes et domos ac 108.0598C| familias, et capita, et nomina singulorum, a vigesimo anno et supra, sicut praeceperat Dominus Moysi: numeratique sunt in deserto Sinai. (Ex Augustino.) Merito quaeritur quid sibi velit quod per omnes tribus, ubi computantur filii Israel in aetate militari, dicitur eos recensitos per cognationes et domos ac familias, et capita et nomina singulorum, quasi aliud sit per cognationes, aliud per domos, aliud per familias, aliud per capita, aliud per nomina singulorum; cum potius videantur aliis verbis eadem significare nomina. Intentionem autem movet, quia tam diligenter per omnes tribus eadem describuntur, ut non frustra fieri quivis etiam videat, etsi non intelligat. Nimirum ergo numerus ipse aliquid insinuat sacramenti, ut hoc idem quinquies varie repetatur. Nam 108.0598D| iste numerus, sicut in ipsis quinque libris Moysi, id est quinarius, in Veteri Testamento maxime commendatur. Illa vero quae deinceps quatuor connectuntur, id est, masculina, a viginti annis et supra, omnis qui procedit in virtute, recognitio eorum (sicut in Septuaginta interpretibus habetur) habent necessariam differentiam. Cum enim ageretur de numero universae multitudinis ad unam tribum pertinentis, discernendus erat sexus; ideo positum, omnia masculina. Et ne parvuli etiam computentur, adjunctum est, a viginti annis et supra. Rursus ne imbellis senectutis aetas annumeraretur, additum est, omnis qui procedit in virtute. Et omnia concluduntur verbo hujus operis quo fiebat, ut dicatur, recognitio eorum. Recognitio 108.0599A| enim fiebat in haec hominum millia cum computarentur. Quinque igitur illa, id est, cognationes, domus ac familiae et capita et nomina singulorum; et ista deinde quatuor, sexus, aetas, virtus, recognitio, fortasse in ipso numero aliquid significant. Si enim horum duorum numerorum, id est, quinarii et quaternarii alter multiplicetur ex altero, id est, ut quinquies quaterni, aut quater quini ducantur, viginti fiunt. Quo numero etiam adolescentium aetas illa signatur, qui numerus commemoratur, et quando intratur in terram repromissionis, et dicitur illa aetas viginti annorum, quae non declinaverit in dexteram aut sinistram. Ubi mihi videntur significari sancti fideles ex utroque Testamento fidem veram tenentes. Nam Vetus Testamentum quinque libris Moysi maxime 108.0599B| excellit, et Novum quatuor Evangeliis.

CAPUT II. De non numerandis Levitis cum filiis Israel: sed super tabernaculum testimonii constituendis.

(IBID.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Tribum Levi noli numerare, neque ponas summam eorum cum filiis Israel; sed constitues eos super tabernaculum testimonii, et super cuncta vasa ejus, et quidquid ad caeremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt ei in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. Cum proficiscendum fuerit, disponent Levitae tabernaculum; cum castra metanda, erigent. Quid in tribu Levi nisi sacerdotalis ordo exprimitur, qui constitutus est super tabernaculum testimonii, ut sanctae Ecclesiae, 108.0599C| in qua testamenta divina rite condita sunt, condignam curam gerat: quatenus omnia vasa ejus, hoc est quique fideles et sancti viri qui vasa Deo electa sunt, apta ad ministerium spirituale, absque errore et sordibus vitiorum, illaesa permaneant? Hic ordo quidquid ad caeremonias legis Dei pertinet procurare debet, quia ipsi commendatum est ut populo Dei insinuet qualiter secundum legem Dei incedentes, honeste et secundum ordinem in Ecclesia Dei conversentur. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus, quia per compassionem infirmorum mores tolerando, et solatiis opportunis adjuvando, sanctam Ecclesiam quasi humeris laboris et patientiae portant. Hi quoque per gyrum tabernaculi metabuntur, quia ne aliqua pars insidiantibus hostibus ad 108.0599D| invadendum pateat, cura pastorali undique provident. Ipsi deponunt tabernaculum cum proficiscendum est, et cum castra metanda, erigunt, cum ipsi sermone simul et exemplo disponunt qualiter quisque humilitate prostratus, in profectu virtutum gradiatur, et qualiter spe erectus in statu rectae fidei et constantia bonorum firmiter consistat. Et bene Levitae cum caeteris tribubus numerari non permittuntur, quia specialis debet esse sacerdotum doctrina et conversatio, neque cum plebeia multitudine permista. Unde et Paulus praecepit episcopum esse irreprehensibilem, et diaconos nullum crimen habere (I Tim. III). Timotheo quoque scribit ut exemplum 108.0600A| sit fidelibus, in verbo, in conversatione, in charitate, in fide et castitate (I Tim. IV). Non enim decet ut qui superior est caeteris gradu, inferior sit bonorum operum gestu. (Ex Augustino.) Quod ait de tabernaculo distringendo, levando, erigendo, Quisquis extraneorum accesserit, occidetur, sive ut in LXX habetur, et alienigena qui accesserit, moriatur; hic alienigena intelligendus est etiam ex illis filiis Israel qui non de illa tribu fuerant quam tabernaculo servire praecepit, id est, qui non fuerit de tribu Levi. Mirum hoc quomodo abusive alienigena dicitur, quod magis alterius generis hominem significat, id est, ἀλλογενὴς, et non magis ἀλλόφυλος, quod significat alterius tribus hominem quo nomine magis utitur Scriptura in aliarum gentium hominibus, ut allophyli appellentur, 108.0600B| quasi aliarum tribuum homines. Mystice autem quisquis indignus ad sacrum ministerium accesserit, reatu praesumptionis constringitur, nec evadet superbiae vindictam, si non curat propriam agnoscere mensuram. Nec quis sibi debet usurpare illicitum honorem, nec appetere per fastum gradum celsiorem, sed qui vocatus est a Domino tanquam Aaron (Hel. V), et quos electio divina praescivit ac praedestinavit. Unde Ozias rex, qui sacerdotii dignitatem contra legem appetebat, lepra percussus in fronte (II Par. XXVI), confusus inde abscesserat.

CAPUT III. De castris filiorum Israel per gyrum tabernaculi foederis, quid spiritaliter in Ecclesia significent faciendum.

108.0600C| (CAP. II.) Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Singuli per turmas suas signa atque vexilla et domos cognationum suarum, castra metabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi foederis. Sive juxta aliam editionem, Homo secundum ordinem suum, et secundum signa sua, secundum domos familiarum castra collocent filii Israel ex adverso in circuitu tabernaculi testimonii. Moyses dicit: Homo secundum ordinem suum, et secundum signa sua, et secundum domos familiarum suarum incedat in castris; et Paulus dicit: Omnia honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. XIV). Et non tibi videtur unus esse Spiritus Dei qui et in Moyse loquitur et in Paulo? Secundum ordinem Moyses incedi mandat in castris, secundum ordinem in Ecclesia cuncta geri praecipit 108.0600D| Paulus. Et Moyses quidem, qui legi ministrabat, in castris custodiri ordinem jubet; Paulus vero, tanquam Evangelii minister, non solum in actibus, sed et in ipso habitu ordinatum vult esse Christianum. Et ideo dicit: Mulieres similiter in habitu ordinato (Tit. II). Inde ergo arbitror quod non solum in officiis et habitu servari ordinem volunt, sed dant intelligi, quod sit aliquis etiam in anima ordo de quo dicatur quod unusquisque incedere debeat secundum ordinem suum. Qui ordo praecipue quidem ex operum fructibus indicatur, nihilominus autem ex magnificentia sensuum. Nam saepe accidit ut is qui humilem sensum gerit et abjectum et qui terrena sapit, 108.0601A| excelsum sacerdotii gradum, vel cathedram doctoris obsideat; et ille qui spiritualis est, et a terrena conversatione tam liber, ut possit examinare omnia, et ipse a nemine judicari, vel inferioris ministerii ordinem teneat, vel etiam in plebeia multitudine relinquatur. Sed hoc est et legis et Evangelii statuta contemnere, et nihil secundum ordinem gerere. Sed unusquisque nostrum si de cibo et potu sollicitus sit, et omnem curam in rebus saecularibus gerat, unam vero aut duas horas ex integro die etiam Deo deputet, et ad orationem in ecclesiam veniat, vel in transitu verbum Dei audiat, iste non complet mandatum Dei quod dicit ut homo secundum ordinem suum incedat, vel quod dicit ut omnia secundum ordinem fiant. Ordo enim est statutus a Christo, quaerere primum 108.0601B| regnum Dei et justitiam ejus (Matth. VI), et credere quod secundo loco haec nobis apponantur a Deo. Agnoscat unusquisque igitur ordinem suum, et quid dignum sit eo ordine quem suscepit intelligat, et ita liberet actus suos; ita etiam sermonem, incessum quoque ipsum et habitum moderetur ut cum ordinis sui professione conveniat, ne audiat dici ad se a Deo, Quia propter vos nomen meum blasphematur in gentibus (Isa. LII). Quid autem est quod dicit, et secundum signa, videamus. Ego puto signa esse ea quibus uniuscujusque proprietas designatur. Verbi gratia, omnes quidem homines similes sumus, sed est propria quaedam uniuscujusque distinctio, vel in ipso vultu, vel in statura, vel in positione, vel in habitu per quem, verbi gratia, Paulus quia Paulus sit 108.0601C| designetur, Petrus quia Petrus sit, et non sit Paulus. Interdum autem etiam non videntibus uniuscujusque signi diversitas datur, ut ex voce et loquela agnoscat illum esse, vel illum qui loquitur, et secundum suae proprietatis signum unusquisque etiam sine corporali visione cognoscitur. Hoc modo arbitror esse etiam in animis signa diversa; et alterius quidem animi motus livor est, mitis, placidus, tranquillus, aequalis; alterius turbidus, elatus, asperior, incitatior, petulantior; alius circumspectus, cautus, providus, sollicitus, impiger; alius desidiosus, negligens, incautus. Et in his alius plus, alius minus. Et audeo pronuntiare, quia fortassis quanta speciei vultus inest diversitas hominibus, tanta et in animis invenitur esse differentia: sicut sapientissimum Salomonem 108.0601D| memini quodam loco dicentem: Sicut diversi sunt vultus vultibus, ita et diversa sunt corda hominum (Prov. VII). Sed unusquisque ut ait Moyses secundum signa sua incedat, id est, ne is cujus humilia et despecta sunt signa, elatior incedat et altior quam animorum suorum signa deposcunt. Potest autem fieri, ut aemulatione bonorum operum ab inferioribus signis ad meliora, et ad magnificentiora veniamus. Si enim recte a nobis intellectum est, haec omnia quae in lege scripta sunt formas esse futurorum bonorum, et illius saeculi quod ex resurrectione speramus, certum utique est, quod si in praesenti vita habuerimus studium meliorum, et secundum Apostoli sententiam posteriora obliviscentes, ad ea 108.0602A| quae in ante sunt extendamus (Philip. III), in resurrectione mortuorum, ubi sicut stella ab stella differt in gloria, ita et uniuscujusque merita refulgebunt, poterimus utique ab inferioribus ad meliora signa et fulgentiora transferri, et splendentioribus sideribus adaequari; atque in tantum potest in hac vita humana natura proficere, ut in resurrectione mortuorum, non solum stellarum gloriae, sed et solis splendori valeat exaequari, secundum quod scriptum est: Quia justi fulgebunt sicut sol in regno Dei (Matth. XIII). Hinc ergo est quod inferioribus dicitur, secundum signa sua per domos familiarum suarum. Quod dicit per domos familiarum suarum, in Graeco idem sermo positus est, quem et ibi Apostolus dicit, ubi ait: Hujus rei gratia curvo genua mea ad Patrem 108.0602B| Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo, et in terra nominatur (Ephes. III). Quas ergo paternitates hic Paulus dicit, ibi familias posuit Latinus interpres. Sed unus atque idem sermo habetur in Graeco. Istae sunt ergo paternitates vel familiae, quas Paulus quidem jam ostendit in coelis, Moyses autem sub figuris adhuc legalibus describit in terris, secundum quas incedere nos monet, ut possimus coelestibus paternitatibus sociari. Sunt autem, ut Paulus superius pronuntiavit, sive familiae istae dicendae sunt, sive paternitates in coelo, ex quibus forte est, et illa quam in alio loco nominat idem Paulus, ecclesia primitivorum ascripta in coelis (Hebr. XII), cui nos eveniet sociari, si secundum ordinem incedamus, et omnia secundum ordinem geramus; 108.0602C| si nihil inordinatum, nihil inquietum, nihil inhonestum inveniatur in nobis; tunc et sicut firmamentum resplendebimus, et sicut stellae et sol refulgebimus in regno Dei per Christum.

Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui, eritque princeps filiorum ejus Naason filius Aminadab, et omnes de stirpe ejus summa pugnantium septuaginta quatuor millia sexcenti. Circa tabernaculum omnes filii Israel castra metabantur terni per singulas plagas, ut non superfuisset, aut non deesset aliquis de illis. Judas ergo et Isachar et Zabulon ab oriente figebant tabernacula; Ruben autem et Simeon, et Gad ad meridiem; Ephraim, et Benjamin, et Manasse ad occidentem; Dan, et Aser, et Nephthalim ad aquilonem. Quid autem significat tabernaculam 108.0602D| in hoc loco, nisi Ecclesiam tam Veteris quam Novi Testamenti? Duodecim principes autem erga tabernaculum castra metantes, patriarchas sive apostolos significant, quorum precibus et doctrina munitur Ecclesia. Sed et illud quod consociatione quadam tribuum et connexione castrorum, positio et metationis ordo scribitur, pertinet sine dubio ad aliquem in resurrectione mortuorum statum. Quod tres ad orientem collocatae dicuntur tribus, et tres ad occidentem, tres etiam ad mare, et tres ultimae ad aquilonem, qui durus dicitur ventus. Sed et quod tribus Juda, quae regalis est, ad orientem statuitur, ex qua ortus est Dominus noster, non puto otiosum. Sed quod Isachar huic jungitur et Zabulon, et quod 108.0603A| in quatuor partes trinus iste numerus ordinatur Quae quamvis dispositionum suarum diversas habeant qualitates, omnes tamen intra trinitatis numerum continentur: et quod per totas has quatuor partes in numerum unum colligitur eadem trinitas, semper pro eo sine dubio quod sub uno nomine Patris et Filii et Spiritus sancti censentur omnes qui ex quatuor orbis partibus venientes, invocant nomen Domini, recumbentes cum Abraham, Isaac et Jacob in regno Dei (Matth. VIII). Dicamus adhuc aliquid quod adjuvet lectorem, quatenus ex breviter annotatis, majora conjicere valeat. Quatuor ergo plagae mundi in quarum denominatione castrorum metatio filiorum Israel circa tabernaculum describitur, secundum mysterium convocationem et dispositionem 108.0603B| sanctae Ecclesiae significat. Per orientem ergo ubi introitus in tabernaculum patebat significat initium conversionis et confessionis fidei catholicae atque baptismatis perceptionem primitivamque Ecclesiam, quae in Jerusalem post Domini adventum primum ab apostolis fundata est. Et merito huic plagae tribus Juda cum tribu Isachar et Zabulon deputatur: quia confessores Christi in habitaculum fortitudinis ubi pro mercede laborent aeterna, per illum introitum habent qui dixit: Ego sum ostium: per me si quis introierit salvabitur (Joan. X). Et item: Ego sum lux mundi: qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII). De quo et Zacharias ait: Visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris et umbra mortis sedent 108.0603C| (Luc. II). Plaga vero australis, juxta quam latus meridianum tabernaculi tendebatur, antiquam illam Dei plebem designat, quae lucem scientiae legalis jam dudum accipiens, amore sui conditoris fervere solebat, ubi Ruben et Simeon et Gad castra metati sunt. Et merito, quia sancti patres qui intuitum mentis ad voluntatem Dei videndam bene exacuerunt, obedientiae studium rite impendebant accingentes se armis justitiae, quatenus hosti nefando qui, secundum Petri vocem, tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V), nec non et daemonio meridiano semper armati resisterent. Porro plaga aquilonis secundum quam positum erat alterum latus tabernaculi, eamque tenebris ac frigore infidelitatis usque ad tempus Dominicae incarnationis 108.0603D| torpere non destiterat, gentium multitudinem figurat, ubi Dan et Aser et Nephthalim castra metari non absurde jussi sunt: quia spernentibus Judaeis verbum Domini, justo judicio Dei per multitudinem fidelium ex gentibus dilatatus Ecclesiae populus aeternam beatitudinem sperare et quaerere non desistit. Occidentalis ergo plaga quae utrumque parietem tabernaculi recipiens, in se jungendo consummat, ad impletionem totius sanctae universalis Ecclesiae, quae cum fine hujus mundi perficitur designat, quando et persecutionem Antichristi crescentes in bonis meritis probantur electi; et hora illa appropinquat, quando in oblivionem mortis perpetuae impiis traditis, justi ad dexteram Dei in aeternum 108.0604A| cum Domino regnaturi collocabuntur. Unde et bene juxta hanc plagam Ephraim, Benjamin et Manasses castra ponere praecepto Dei decreti sunt. Levitae quoque idcirco proximi tabernaculo fuerant, caeteraeque tribus ex quatuor plagis circa eos undique consistebant, quatenus illi quorum officium erat tabernaculi curam gerere, sine terrore, divino officio vacarent, cum a fratribus suis forinsecus contra hostium impetum munirentur. Ita et in moderno tempore justum est, ut popularis ordo ecclesiasticum de his quae exterius sunt procuret, quatenus ministri Dei, verbo et divino officio sine impedimento vacare possint. Ascende ergo nunc, o auditor, si potes, et a terrenis sensibus intuitum mentis et perspicia cordis eleva; obliviscere paulisper terrena; 108.0604B| supra nubes et super ipsum coelum mentis gressu incede; ibi require tabernaculum Dei, ibi praecursor pro nobis introivit Jesus, et assistit nunc vultui Dei interpellans pro nobis., Ibi inquam, require quaternos istos ordines stationesque castrorum; ibi Israelitica agmina et excubias cerne sanctorum; et ibi illa quae nunc quaerimus, primitivorum sacramenta rimare. Sed ego non audeo illuc solus ascendere; non audeo me in hos tam secretos mysteriorum recessus sine auctoritate magni alicujus doctoris immergere. Non possum illuc ascendere, nisi praecedat me Paulus, et ipse mihi viam novi hujus et ardui itineris ostendat. Ipse ergo apostolorum maximus qui sciret multas esse non solum in terris, sed in coelis Ecclesias, ex quibus et septem quasdam Joannes 108.0604C| enumerat (Apoc. III), et ipse tamen Paulus ostendere volens, esse quamdam praeterea primitivorum Ecclesiam, ad Hebraeos dicit scribens: Non enim accessistis ad ardentem et tractabilem ignem; sed accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem, et multitudinis angelorum collaudantium, et ecclesiam primitivorum ascriptam in coelis (Hebr. XIX). Igitur Moyses per quatuor castra populum Dei divisum divisit in terris; et Apostolus quatuor ordines sanctorum describit in coelis: ad quorum singulos unum quemque nostrum dicit accedere. Non enim omnes ad omnes accedunt, sed alii accedunt quidem ad montem Sion. Horum autem paulo meliores, accedunt ad civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem. Qui autem ex his eminentiores sunt, accedunt 108.0604D| ad multitudinem angelorum collaudantium. Qui autem super omnes istos sunt sanctos, accedunt ad ecclesiam primitivorum ascriptam in coelis. Quia ergo in his intellexisti qui sit ordo primitivorum, et quod sit nominis istius sacramentum, praepara te et enitere quantum vales, si forte actibus, vita, moribus, fide, institutisque proficias, ut possis accedere ad ecclesiam primitivorum quae ascripta est in coelis. Quod si tantum non vales, sed es paulo inferior, accede ad multitudinem angelorum collaudantium. Quod si nec ad istum potes accedere, ad civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem propera contendere. Si vero nec ad hoc aptus es, solum ad montem contende Sion, ut in monte salveris. Tantum est ne in 108.0605A| terra resideas, nec in vallibus maneas, ne in demersis et humilibus perseveres (Gen. XIX). Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum. Quomodo erigetur ita et deponetur. Tabernaculi vero erectio et depositio Ecclesiae situm significat, quae in credentibus quotidie erigitur, et in negantibus deponitur. In electis per sacerdotum officia sacris ordinibus sublimatur, atque in peccantibus similiter sacerdotum judicio per excommunicationem humiliatur.

(CAP. III.) Hae sunt generationes Aaron et Moysi, in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai, et haec nomina filiorum Aaron. Primogenitus, Nadab; deinde Abiu et Eleazar et Ithamar. Haec sunt nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletae et consecratae sunt manus, 108.0605B| ut sacerdotio fungerentur. Mortui sunt autem Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. Quatuor filii Aaron cum patre simul in sacerdotium electi sunt; sed duobus in statu suo permanentibus, caeteri divino exusti sunt igne, eo quod altari Dei ignem alienum imponebant. Quo facto, ni fallor, intimatur, quod licet multi ex quatuor orbis partibus collecti, et in divino ministerio sublimati, praesulatum in Ecclesia habere videantur, illi tamen solummodo rite in ministerio suo persistunt, qui sana doctrina duorum testamentorum Spiritus sancti igne examinata, praedicationem conficiunt; et propter dilectionem Dei et proximi zelo 108.0605C| Dei accensi, in proximorum salute quidquid possunt, elaborare student. Caeterum qui alienas doctrinas et magisterio humanae institutionis confectas inducunt, saecularique cupiditate accensi, id quod divinum est indigne exsequuntur, igne ultionis juste a Domino in eos directo consumuntur

CAPUT IV. De filiis Aaron et ministerio eorum; similiter et de Levitis atque obsequio eorum.

(CAP. III.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio ejus. Dabisque dono 108.0605D| Levitas Aaron, et filii ejus quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotis. Septuaginta: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Accipe tribum Levi, et statues eos in conspectu Aaron sacerdotis et ministrabunt ei; et custodient custodias filiorum Israel ante tabernaculum testimonii. (Ex Augustino.) Quas φυλακὰς Graecus dixit, has nostri interpretes alii custodias, alii excubias interpretati sunt. Sed mirum nisi vigiliae melius dicuntur, quae solent ternarum horarum ohservationes habere. Unde scriptum est: Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans super mare (Matth. XIV), hoc est, post nonam horam noctis, post tres videlicet vigilias. Et multis locis 108.0606A| Scripturarum, nostri vigilias interpretati sunt, quas Graeci φυλακὰς vocant: ubi nulla dubitatio est spatia nocturni temporis significare: quod puto et hic accipiendum. Quomodo Levitae jubentur ohservare custodias Aaron et custodias filiorum Israel, id est φυλακὰς, nisi fortasse dictum est, ne putarent ab observandis vigiliis quae proprie in castris observari solent, propter honorem quo serviebant tabernaculo, immunes esse debere, cum et ipsos oporteret propter opera tabernaculi non minus vicissim observare vigilias, quae observarentur in aliis circumquaque castris filiorum Israel. Externus autem qui ad ministrandum accesserit, morietur. Quaerendum quomodo dixit in Levitico: Qui tetigerit tabernaculum sanctificabitur; cum hic dicat: Alienigena qui tetigerit 108.0606B| morietur, volens eos intelligi qui non essent de tribu Levi. An forte hic, tetigerit, ad obsequium dixerit servitutis, quod a solis Levitis deberi tabernaculo praecepit? hinc enim loquebatur.

CAPUT V. De Levitis quomodo pro primogenitis filiorum Israel, Dominus eos tulit ad ministerium tabernaculi sui.

(IBID.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego tuli Levitas a filiis Israel, pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei. Meum est enim omne primogenitum. Ex quo percussi primogenita in terra Aegypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel. Ab homine usque ad pecus mei sunt; ego Dominus. (Ex Augustino.) Quid est quod Levitas pro primogenitis 108.0606C| filiorum Israel sibi Deus deputat, ita ut numeratis primogenitis, populi qui plures inventi sunt quam erat numerus Levitarum, argento redimerentur, sicut in consequentibus hujus libri Scriptura testatur, quinque siclis pro uno datis, quod pro pecoribus non est factum cum et pecora Levitarum pro primogenitis pecorum Israel sibi esse voluerit? Quomodo deinceps primogenita eorum vel pecorum eorum pertinebant ad Deum, ubi jussit primogenita vel humana mutari ovibus? Quomodo non deinceps pro istis primogenitis computabuntur filii Levitarum? Manebat enim in posteris eadem tribus, quae posset pro primogenitis posterioribus computari: nisi quia illud justum fuit, ut qui nascerentur de illis qui jam ad portionem Domini pertinebant, dati pro primogenitis 108.0606D| qui de Aegypto exierunt, jam Deus proprios haberet tanquam suos de suis, nec possent pro illis juste computari, qui deinceps primogeniti Deo debebantur. De universo quippe populo et universis pecoribus populi, data est portio Deo pro primogenitis: et haec portio erat Levitae et pecora eorum. Jam si quid genuissent Dei erat, non poterat hoc tanquam a populo dari, quod alienum erat. Ac per hoc debita deinceps primogenita Deo reddi oportebat; nec pro his computari posteros Levitarum vel pecorum eorum. Et erunt, inquit, Levitae mei: meum enim est omne primogenitum. Ex die qua percussi omne primogenitum in terra Aegypti, mihi sanctificavi omne primitivum. Notum est quod historia contineat, 108.0607A| quomodo percussa sint primogenita Aegyptiorum, cum populus Israel duceretur de Aegypto. Hoc est ergo quod in hoc loco indicatur: quia non prius sanctificati sunt primogeniti Israel, quam percuterentur Aegyptiorum primogeniti. Et quasi causam sanctificationis, horam in interitu et nece ponit illorum. Unde et hic intelligendum est esse quosdam primogenitos in Aegyptiis etiam, id est, in contrariis potestatibus quasi electos in malitia, et primos inter daemones: qui nisi percussi fuerint et exstincti, sanctificationem percipere Israelitarum primogeniti omnino non possunt. Quis ergo est qui primogenitos Aegyptiorum, id est, principatus et potestates daemonum percussit? Nonne Dominus meus Jesus Christus, qui est primogenitus omnis creaturae, qui principatus 108.0607B| et potestates adversas traduxit, triumphans eos in cruce? Quos utique nisi ille percussisset, sanctificatio ad nos primitivalis venire nullatenus potuisset. Ut autem nobis primitivorum benedictiones donaret, efficitur prius ipse primogenitus ex mortuis, ut sit in hominibus ipse primatum tenens (Coloss. I); et nos credentes resurrectionis suae assumeret pro primitivis, et in primitivorum ordinem collocaret, si tamen benedictionum gratiam usque ad finem firmam retineamus, adjuti misericordia ipsius Domini nostri Jesu Christi. Sed et quod ait, pro primitivo quod aperit vulvam, continuo dignus sanctificatione primitivatus habendus est, quia et in Psalmis legimus, quod alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa (Psal. LVII). 108.0607C| Quod utique secundum litteram nullo modo potest. Quando enim quis errare potuit a via Dei, statim ut de ventre matris exivit? Aut quomodo potuit falsa loqui, qui nuper editus est puer, vel qualemcunque proferre sermonem? Cum ergo impossibile sit vel errare aliquem a ventre, vel loqui falsa, necessarium erit, et ventrem et vulvam talem requiri, cui convenire possit dictum hoc, quod alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa; et illa etiam vulva, quam adaperiat omnis primitivus qui sanctificatur. Adaperuit aliquando Deus vulvam Liae quae erat clausa, et peperit patriarchas; similiter et Rachel ut pareret etiam ipsa, cujus visus erat perspicax et decorus aspectus. Sed in multis aliis Scripturae locis invenies adaperiri vulvas. Quarum 108.0607D| si singulas per loca consideres, invenies modo ut errent peccatores a vulva, et alii adaperientes vulvam sanctificentur in ordinem.

Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens: Numera filios primitivorum Levi per domos patrum suorum et familias, omne masculinum ab uno anno et supra. Numeravit autem Moyses ut praeceperat Dominus, et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson, et Caath, et Merari. Filii Gerson, Lobni et Semei. Filii Caath Amiram, et Gessaar, Ebron et Oziel. Filii Merari, Mooli et Musi, etc. Ecce Moyse jussu Dei numerante tribum Levi ab uno mense et supra, per familias singulas filiorum Levi ordo numerationis distributus est, et quomodo convenienter 108.0608A| ad tabernaculi servitium et onera portanda, per gyrum tabernaculi castra metanda aptarentur, dispositum est. Nec etiam hoc sine grandi mysterio fieri credendum est. Sed nos pauca de multis pro parvitate sensus nostri breviter attingentes majora perfectioribus relinquemus exponenda. Diximus ergo Levitas ecclesiasticum ordinem significare: quod bene ipsum nomen sua interpretatione manifestat. Interpretatur enim Levi additus sive assumptus. Assumptus ergo sive additus doctorum ordo recte vocari potest, quia per gratiam supernam de mundo elatus ad divinum officium implendum, coetui sanctorum angelorum additus atque unitus est. Unde Salvator in Evangelio apostolis ait: Ego vos elegi de mundo, ut eatis et fructum afferatis, et fructus 108.0608B| vester maneat (Joan. XV). Et alibi de resurrectione vera et sanctorum gloria disserens, tentantibus Judaeis respondit: In resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in coelo. Tres ergo filii Levi eosdem sanctos praedicatores designant, sanctae Trinitatis confessione insignes, atque fide, spe et charitate valde admirabiles. Nec huic expositioni, eorum hominum interpretatio aliquo modo repugnat, sed valde concordat. Interpretatur enim Gerson advena; et Caath patientia vel molares dentes; Merari amara sive amaritudo. Quicunque enim ministerio divino rite mancipatur, advenam se et peregrinum in hoc mundo esse agnoscit; et patientiae operam dans, verbum divinum dente discretionis molere atque comminuere secundum auditorum qualitatem 108.0608C| non detractat. Insuper et sibi amarescere saeculum ostendens, alios a mundi voluptatibus avertere, atque revocare non cessat. Hi ergo ab uno mense aetatis in numerum mittuntur, quia valde decens est ut initium conversationis sanctorum doctorum Deo dicetur, ne post multa scelera vituperabiles effecti, aliis nomen Dei blasphemantes occasionem tribuant, si ad opus hoc sacrum indigni eligantur. Unde et Paulus praecepit episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, castum, sobrium, prudentem, pudicum, ornatum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum, suae domui praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate (I Timoth. III). Praeterea quod de castrimetatione filiorum Levi 108.0608D| commemoratum est, ordo decentissimus in hoc loco ostenditur, id est, ut qui primi erant in ordine, orientalem plagam observarent, ut Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel; deinde Caathitae, unde Moyses et Aaron orti fuerant, meridianam plagam obtinebant sub cura Eleari sacerdotis, qui major fuit in filiis Aaron. Post hos Gersonitae ad occidentalem plagam castrametati sunt, similiter sub cura Eleazari sacerdotis positi. Novissime autem Meraritae ad septentrionalem plagam castrametabantur, sub custodia et dispositione Ithamar filii Aaron junioris. Hoc nimirum secundum mortalitatem insinuat salva allegoria, quod ministri Ecclesiae ordines suos honeste 108.0609A| in quibus positi sunt servent, nec majora appetant quam suus locus exposcet. Mystice autem plaga orientalis ortum fidei significat, ubi Moyses qui interpretatur de aqua sumptus, et Aaron, hoc est, mons fortitudinis, cum filiis suis castrametari jubentur: quia hi qui in Ecclesia praesulatum tenent rite, et quibus claves regni coelestis commissae sunt, dignum est ut introitum et ordinem ipsi bene noverint, et aliis hoc incessanter praedicent. Quia oportet unumquemque in luce fidei per portam confessionis catholicae, et aquam baptismatis ingredi, ut sit de aqua sumptus filius adoptionis, et per robur constantiae filios bonorum operum gignens, fidei introitum per quem in Ecclesiam ingressus est, custodiat, ne otiosus et inutilis factus, inde abjiciatur. Meridiana 108.0609B| vero plaga juxta quam Caathitae sub Eleazaro sacerdote castrametantur, significat post lucem scientiae perceptam, quemque patientiae verbum et solatium proximis suis discrete debere impendere, et hoc sub Eleazaro, id est, sub adjutorio Dei. Quia, juxta Psalmistae sententiam, Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum laborant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI). Porro Gersonitae qui similiter sub Eleazari cura constituti, occidentali plaga ubi sol diem claudere, et astra solent cuncta occidere, castra locaverunt, illud nimirum per figuram exprimunt, quod ministri et custodes veri tabernaculi, mundi concupiscentiam fugere, et carnalia desideria per Dei adjutorium in se mortificare 108.0609C| debent; sicque diem ultimum ac finem praesentis laboris exspectare, quamvis mundo mortui et Deo viventes, cum Paulo apostolo dicere possint: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VII). Extremi quoque Meraritae sub Ithamar filio Aaron, qui interpretatur ubi amarus, sive ubi palma, plagam aquilonarem sortiti sunt, ubi glaciali horrore hiems perpetua durat: quod per typum omnes admonet, Ecclesiae scilicet praesules simul et ministros, quatenus securitate nociva non torpeant, quia licet per januam fidei jam in Ecclesiam intraverint, jam lucem scientiae perceperint, jam carnis desideria in se crucifixerint, nondum tamen ad perfectam suavitatem, id est, ad aeternam beatitudinem 108.0609D| pervenerunt, sed adhuc amarum aliquid restat: cum illo utique qui ad aquilonem solium suum erigit decertandum est, cujus duritiam emolliri non est facile, imo impossibile. Unde Dominus sub typo Leviathan ad Job loquitur dicens: Cor ejus indurabitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus (Job XLI). Quando enim iste inimicus superabitur, et de eo perfecte triumphatur, tunc exsultandum, tuncque gaudendum, tunc beate vivendum, quando discrimen vitae jam non erit ullum.

Omnes Levitae quos numeraverunt Moyses et Aaron, juxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino, a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos 108.0610A| sexus masculini de filiis Israel, a mense uno et supra, et habebis summam eorum. Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel: ego Dominus; et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel. Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel, et fuerunt masculini per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. Numerantur etiam Levitae seorsum; non enim fuerant recensiti cum filiis Israel: et habetur eorum segregatus quidem ac praecipuus prae caeteris numerus quo referuntur omnes simul viginti duo millia reperti, ita ut neque amplius aliquid neque minus hoc numero inventum sit. Post haec praecepit Dominus numerari etiam primogenitos filiorum Israel, eodem ordine 108.0610B| quo Levitae fuerant numerati, id est, ab uno mense et supra. Et inveniuntur primogeniti filiorum Israel viginti duo millia ducenti septuaginta tres. Putasne per haec solam numerari historiam docere nos voluit Moyses, et nullum in his diversitatibus numerorum conclusit solito sibi more mysterium? Nihil ne videtur inesse rationis, quod ducenti septuaginta tres tantum abundare dicuntur in primogenitis filiorum Israel? et in Levitis ad viginti duo neque abundare quisquam, neque deesse perscribitur? Viginti duo quidem numerus, in Scripturis divinis si quis observaret, quod principalibus quibusdam causis ascriptus sit, frequenter inveniet. Nam viginti duo primo apud Hebraeos elementa tradunt esse litterarum. Viginti duo rursus a protoplasto Adam usque ad 108.0610C| Jacob, ex cujus semine initium duodecim tribus sumunt, patres fuisse numerantur. Sed alia multa in Scripturis si quis diligentius exsequatur, sub hoc numero consecrata reperiet. Propter hoc ergo et Levitae, id est, qui deserviunt Deo, et primogeniti filiorum Israel admirabili hoc sacratoque numero attitulantur. Qui autem in filiis Israel adduntur, ducenti septuaginta tres neque otiosum mihi videtur, neque absolutionis viam facilem cerno, nisi Dominus velamen illud impositum in Moyse his litteris adaperire nobis dignetur et auferre. Igitur humani generis in carne generatio, sicut asserunt qui in talibus periti sunt, novem quidem mensibus continetur in vulva; sed non prius moveri fertur ad partum, quam etiam decimi mensis triduum transeat; et ita 108.0610D| invenitur, quod numerus iste, id est, ducenti septuaginta tres dies illos indicent, qui ex novem mensibus et triduo mensis decimi colliguntur, et fiunt simul ducenti septuaginta tres dies isti quibus humano generi in hunc mundum praebetur ingressus. Et ita in viginti quidem et duobus numeris, omnium simul creaturarum rationibus mysticis summa colligitur. In his vero quae ex abundanti in primogenitis inveniuntur Israel, etiam mysterium humanae generationis exponitur. Quia ergo Levitae ecclesiasticum ordinem significant qui deservit in sanctis, et legem Domini meditatur et docet, apte juxta numerum viginti duo attitulatur, quia, ut supra dictum est, Hebraearum litterarum numerus in viginti duobus elementis 108.0611A| comprehensus est; nec non et series Veteris Testamenti eodem numero librorum secundum quosdam conclusus est. Ut ministri Domini hac conscriptione commoti, secundum id quod in lege Domini continetur vivant, operentur et doceant; nec ullo modo praesumant eam excedendo transgredi, sed sub ejus magisterio omnia fiant. Quod autem summa primogenitorum de filiis Israel hunc numerum excedens, ducentis septuaginta tribus jubetur quinque siclis per singula capita redimi, hoc, ni fallor, figuraliter docet, ut quisquis initium conversationis suae seu voluntatis sive operationis Deo consecrare vult, quinque sensus corporis diligenter custodiat, ne forte per lasciviam in errorem aut in mundana desideria defluat, sed magis juxta siclum sanctuarii qui mensus 108.0611B| est obolis viginti, hoc est secundum decem mandatorum doctrinam, quae in duobus praeceptis charitatis consistit laborans, omnia opera sua in domum summi sacerdotis, et filiorum ejus redigere satagit.

CAPUT VI. De servitio filiorum Caath in ministerio Domini.

(CAP. IV.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum, per domos et familias suas, a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur, ut stent et ministrent in tabernaculo foederis. Hic est cultus filiorum Caath: Tabernaculum foederis, et Sanctum sanctorum ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque 108.0611C| eo arcam testimonii et operient rursum velamine hyacinthinarum pellium: extendentque pallium desuper totum hyacinthinum, et inducent vectes, etc. (Ex Isidoro.) Numerati sunt jam filii Levi ab uno mense et supra: nunc numerantur filii Levi a tricesimo anno sive secundum LXX a vicesimo quinto anno, sed non ut in caeteris, sed usque ad quinquagesimum annum, et sit iste praecipue numerus et electus. Dicitur enim his: Omnis enim, inquit, qui procedit ad ministrandum ad opera tabernaculi testimonii. Isti sunt qui numerantur meliore quodam et praecipuo numero. Sicut enim in filiis Israel dicebatur: Omnis qui procedit ad praelium in filiis Israel; ita et hic dicitur: Omnis qui procedit ad ministerium, ut faciat opera in tabernaculo testimonii. Post haec dicitur 108.0611D| quae sint opera filiorum Caath, in medio filiorum Levi secundum plebes suas in tabernaculo testimonii. Introibit, inquit, Aaron et filii ejus cum elevata fuerint castra, et deponent velum quo teguntur sancta, et operient ex ipso velo arcam testamenti. Et post haec septem quaedam species enumerantur, quae praecipiuntur operiri. Primo in loco, ut omnium pretiosior arca ipsa testamenti operiatur velo quo prius velabatur, sed et pelle desuper hyacinthina tegatur; additur etiam aliud velamen desuper hyacinthinum. Secundo in loco mensa operitur, tertio candelabrum, quarto altare aureum, quinto vasa ministerii, sexto operimentum altaris cum quibusdam velamentis apponitur, septimo loco operitur et labrum, 108.0612A| et nihil horum omnium nudum relinquitur aut revelatum. Denique additur etiam praeceptum hujusmodi. Nolite, inquit, exterminare de tribu sua plebem Caath. Quos scilicet exterminandos se esse scirent, si forte ad haec manus suas movenda mitterent, nisi unumquodque eorum prius a sacerdotibus fuisset obtectum. Nunc ergo redeamus ad istud tabernaculum Ecclesiae Dei viventis, et videamus quomodo haec singula observari oporteat in Ecclesia Dei a sacerdotibus Christi. Si quis vero sacerdos est, cui vasa sacra, id est, mysteriorum sapientiae secreta commissa sunt, discat ex his et observet quomodo haec oporteat intra velamen conscientiae custodire, nec facile proferre ad publicum; aut si res poscit proferre, et inferioribus, id est, imperitioribus 108.0612B| tradere, ne nuda proferat, ne aperta ostendat, et penitus patientia, alioqui homicidium facit, et exterminat plebem. Et exterminatur enim omnis qui secreta et ineffabilia sacramenta contigerit, nondum meritis et scientia in sacerdotii ordinem gradumque translatus. Solis enim filiis Aaron, sacerdotibus scilicet, ipsam arcam testamenti et mensam et candelabrum, et si quid est eorum quae supra comprehendimus, nuda et revelata videre concessum est. Alii autem operta haec videant, imo potius velata haec in humeris suis portent. Et filii quidem Caath licet ipsi non sint sacerdotes, sunt tamen proximi sacerdotibus, in humeris ergo suis possunt ista portare. Alii vero sarcinas suas et ministeria, nec in humeris sed in plaustris ponunt.

108.0612C| Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum, sed hoc facite eis ut vivant, et non moriantur si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat. Alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario prius quam involvantur, alioqui morientur. Primo intelligamus ea quae secundum litteram referuntur; et ita, praestante Domino, ab intellectu litterae ascendamus ad intelligentiam spiritus. Intellige ergo prius ipsam collocationem tabernaculi testimonii, intellige et Sancta sanctorum, quae interjecto a sanctis velamine dirimuntur, quae inspici non licet ab ullo hominum nisi a sacerdotibus solis. Post 108.0612D| haec intellige, quomodo ubi ventum fuerit, ut castra moveant filii Israel, solvitur tabernaculum, et Aaron et filii ejus sacerdotes intra Sancta sanctorum operiunt singula quaeque operimentis ac velaminibus suis, et obtecta ea relinquentes, in eodem quo fuerant loco introducunt filios Caath, qui ad istud officium deputati sunt, et faciunt elevare humeris suis omnia illa quae manus sacerdotalis obtexerat. Et propter hoc dicitur a Domino: Ne exterminetis de tribu sua plebem Caath, quasi in eo exterminandi essent, si Sancta sanctorum nuda et patientia contigissent: quae non solum non contingere, sed nec intueri quidem fas erat non velata. Si intellexisti quid historiae ordo contineat, ascende nunc ad 108.0613A| splendorem mysterii, et legis spiritalis lumen, si purus tibi est mentis oculus, contuere. Si quis dignus est ex his qui Deo ministrant, divina capere et videre mysteria, ad quae contuenda caeteri minus capaces sunt, hic Aaron vel filius Aaron esse intelligatur, qui ingredi potest ad ea quae adire aliis fas non est. Si quis ergo talis est, huic soli revelata patet arca testamenti: hic videt urnam habentem manna, hic considerat et intelligit propitiatorium, hic intuetur et cherubim utrumque, et mensam sanctam, et candelabrum luminis et altare incensi. Iste haec considerat, et intelligit spiritaliter, id est, qui verbo Dei et sapientiae mysteriis operam dat, et Deo soli in sanctis vacat. Sciat sane cui haec revelantur, et spiritaliter inspiciendo creduntur, nec sibi tantum 108.0613B| esse aperire haec, et pandere quibus non licet pandi, sed operire debet singula, et operta caeteris minus capacibus tradere portanda humeris et cervicibus imponenda. Cum enim ex verbis mysticis eruditi et perfecti quique doctores opera populis injungunt, et plebs agit quidem et implet quae mandantur, non tamen eorum quae geruntur intelligit rationem, quid aliud geritur, nisi opera et velata Sancta sanctorum super humeros portantur? Et ut manifestius quae dicuntur advertas, exemplis te ex divinis voluminibus adhibitis informabimus. Moyses intelligebat sine dubio quae esset vera circumcisio, intelligebat quod esset verum pascha; sciebat quae essent verae neomeniae, et quae vera sabbata. Et cum haec omnia intellexisset in spiritu, verbis tamen et per rerum 108.0613C| corporalium species adumbrationesque velabat. Et cum sciret verum pascha immolandum esse Christum, corporale immolari mandat pascha. Cumque sciret diem festum agere debere in azymis sinceritatis et veritatis, tamen de farinae azymis praecipiebat. Haec ergo et hujusmodi erant Sancta sanctorum. Quae cum Moyses portanda caeteris traderet, id est, rebus et operibus implenda, cooperta tamen ea et velata communi sermonum tradebat eloquio. Humeri autem quod operum indicium teneant, in multis Scripturae locis saepe ostendimus. Sed in ecclesiasticis observationibus sunt nonnulla hujusmodi, quae omnibus quidem facere necesse est, nec tamen omnibus eorum patet intellectus. Nam quod verbi gratia genua flectimus orantes, et quod ex omnibus coeli plagis ad solam 108.0613D| orientis plagam conversi orationem fundimus, non facili cuiquam puto ratione compertum. Sed et eucharistiae sive percipiendae, sive eorum ritu quae geritur explicandae, vel eorum quae geruntur in baptismo verborum gestorumque, et ordinum atque interrogationum, quis facile explicet rationem? Et tamen omnia haec opera licet et velata portamus super humeros nostros, cum ita implemus ea et exsequimur, ut a magno pontifice atque ejus filiis tradita et commendata suscepimus. Cuncta ergo haec et horum similia cum gerimus, nec tamen eorum assequimur rationem, levamus humeris nostris et portamus adoperta et obtecta divina mysteria: nisi si quis sit inter nos Aaron aut 108.0614A| filius Aaron, quibus ista conceditur nuda et revelata perspicere, ut sciant sibi velanda haec et operienda, ubi caeteris dari ea, et in opus proferri ratio poposcerit. Post haec dicitur de Levitis, quia tolluntur a tricesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis, sive secundum editionem LXX, tolluntur Levitae a vicesimo quinto anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui procedunt ad opus operum, et ad opera quae portantur tabernaculi testimonii. Observa in his distinctionem sermonum Scripturae divinae. Ubi de operibus filiorum Israel loquitur, non dixit opera operum, sed sola opera. Ubi vero de officiis Levitarum, non sola opera, sed opera operum. Sicut 108.0614B| enim sunt quaedam sancta, sunt autem et alia sancta sanctorum, ita sunt quaedam opera, et alia opera operum. Unde videtur mihi quia Moyses ubi sensit esse quaedam opera visibilia quidem, sed quibus inesset interior alia mystica et occulta intelligentia, haec non solum opera, sed opera operum dixerit. Quae vero communia et praesentis solum temporis opera intellexit, haec solum opera nominaverit. Sunt ergo quaedam opera operum, quae ego puto esse haec omnia, de quibus vel in praesenti lectione, vel in Exodo, et in caeteris locis sub occultis praecipitur mysteriis; et pro parte in praesenti, pro parte vero explendis in futurum: quae tamen, ut diximus, opera operum non cuilibet, sed levitis solis tradenda mandantur; et inter Levitas ipsos non prius ad haec 108.0614C| opera quisquam vocatur, nisi vicesimo demum et quinto anno vitae suae, usque ad quinquagesimum. Sed non caret sacramento, ne ipse quidem viginti quinque et quinquaginta numerus annorum. Nam in vigesimo quinto numero quinque sensuum perfectio declaratur, ita ut quinquies quinto numerentur. Quod utique indicat eum vocari ad opera operum in ministerio peragenda, qui ex omni parte multiplicatis et purificatis sensibus, invenitur esse perfectus. Si autem voluerimus legere tricesimum numerum, ut sub eo ingrediantur Levitae ad ministerium tabernaculi, sciamus hoc non sine sacro esse mysterio. Tricesimus enim numerus quo denarius numerus ter constat esse multiplicatus, integritatem fidei significat cum perfectione bonorum operum, sine 108.0614D| quibus nullus aptus est ad ministerium divinum. Sed et innumeris Scripturae sanctae locis tricenarius numerus, Christi et Ecclesiae sacramentis aptatus invenitur. Nam et Joseph qui in figuram resurrectionis Novique Testamenti octoginta annis Aegyptios a fame defendit, tricenarius ablutis ergastuli sordibus, regni gubernacula suscepit; et David eadem aetate regnum quod septuagenarius, hoc est, perpetua quiete dignus compleret, inchoavit, et Ezechiel triginta annorum, apertis sibi coelis prophetiae dona promeruit. Et quia per fidem et adversa longanimiter ferri, et sublimiter debent praemia sperari, et arcae vel templi altitudo, et tabernaculi longitudo triginta cubitis mensuratur. Quinquagesimus autem numerus 108.0615A| quod ropromissionis indulgentiae teneat sacramentum, in multis Scripturarum locis saepe et abundanter ostendimus. Nam et quinquagesimus annus est, in quo et possessionum et servitutis et debiti fit remissio; et quinquagesimus dies post Pascha, festus traditur in lege (Levit. XXV). Sed Dominus in Evangelio cum parabolam repromissionis doceret et indulgentiae, debitores quos introducit, unum in quinquaginta, et alium quingentis denariis fuisse dicit obnoxium. Quinquaginta autem et quingenti, cognatus est numerus. Decade enim quinquaginta faciunt quingentos. Sed alia parte numerus iste sacratus est. Septem enim septimanae si addatur unius numeri perfectio, quinquaginta faciunt dies. Similiter et septuaginta septimanis, si addatur unius decadis consummatio, 108.0615B| faciunt quingentos. Quod si abundantius adhuc sacramenta quinquaginta et quingentorum numeri placet colligi, habemus et in hoc ipso qui in manibus est Numerorum libro, ubi de hostium spoliis quidam quidem offerunt in domo Dei, quinquagesimam portionem qui non processerunt ad bellum, quidam vero quingentesimum. Et utique non inaniter etiam hic quinquagesimus numerus habetur. Sed et in Genesi ubi Dominus tractabat de indulgentia Sodomorum, si forte possent ad veniam pertinere, hujusmodi mysteriorum conscius patriarcha Abraham, a quinquagesimo numero incipit pro indulgentia Sodomorum Domino supplicare et dicit: Si inventi fuerint quinquaginta in civitate, non salvabis propter quinquaginta civitatem? (Gen. XIX.) Sed ad propositum 108.0615C| revertamur. Oportet ergo operari Levitas in sanctis usque ad quinquaginta annos, inferiores quidem opera, meliores quidem opera operum; horum autem superiores spiritalibus officiis deservire, et introire in Sancta sanctorum, ibique operire quae operienda sunt, et tradere filiis Caath portanda humeris et manibus evehenda, sed et reliquis unicuique secundum ea quae jam superius saepe disserta sunt. Verum ne nimia haec operimentorum velorumque cautela desperationem quamdam et moestitiam generet auditoribus, pauca aliqua quae et pandere nobis tutum sit, et vobis sit fas aspicere quandoquidem ut prius diximus, genus regale et sacerdotium, gens sancta, et populus in acquisitionem dicti sumus, aperire tentabimus. Intelligamus ergo tabernaculum 108.0615D| testimonii omnes sanctos, qui sub testamento Dei censentur; et in hoc tabernaculo esse quosdam celsiores meritis et gratia superiores, et ex his aliquos quidem candelabrum dici, ipsos forte apostolos qui illuminant accedentes ad Deum. Sed et si qui alii sunt qui in hoc tabernaculo Dei, omnibus ingredientibus scientiae et doctrinae lumen ostendunt, omnes isti candelabrum mysticum nominentur. Alii sunt mensa sacra qui cum habent panes Dei, reficiunt ac pascunt animas esurientes justitiam. Alii sunt altare incensi, quicunque orationibus et jejuniis die ac nocte vacant in templo orantes Dei, non solum pro semetipsis, sed et pro universo populo. Hi vero quibus arcana mysteria credidit Deus, et occultorum 108.0616A| providentiae suae secreta judiciorum commisit, arca testamenti Dei appellentur. Porro qui cum omni fiducia per hostias precum supplicationumque victimas Deum hominibus repropitiant, et pro delictis populi interveniunt, propitiatorium nominentur. At qui meruerunt multitudinem scientiae, et abundantes divitias in agnitione Dei, cherubin intelligi possunt. Cherubin quoque in lingua nostra multitudo scientiae interpretatur. Sed hos omnes qui per haec singula quae supra enumerata sunt designantur, portari necesse est, et portari in humeris. Unde fortassis, ut ego opinor, angeli qui ordinati sunt propter eos qui haereditatem capiunt salutis, ipsi sunt qui singulos eorum quos supra diximus, portant. Cum enim solutum fuerit tabernaculum 108.0616B| hoc, et coeperimus ingredi ad illa sancta, et pergere ad locum repromissionis, hi qui vere sancti sunt, et in Sanctis sanctorum habentur, angelis sine dubio subvectantibus incedunt, et usquequo requiescat tabernaculum deportantur in humeris, extolluntur in manibus. Quod prospiciens in spiritu propheta dicebat: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut in manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Psal. XC). Quod dictum quidem putavit diabolus de Salvatore accipiendum; sed excaecatus malitia, non intellexit eloquia mystica. Neque enim Salvator noster angelis indigebat, ut non offenderet ad lapidem pedem suum. Calumniatur diabolus Scripturam divinam, qui haec de Salvatore dicta protulerit, non de illo, sed de omnibus 108.0616C| sanctis haec dicitur: Quia angelis suis mandavit Deus populo, ut non offendat ad lapidem pedem suum. Sed et omnia quae in hoc psalmo scripta sunt, justis quibusque magis quam Salvatori conveniunt. Liberat enim Deus a ruina, et daemonio meridiano non Salvatorem (Absit a nobis ita intelligere), sed omnem justum. Justi enim sunt qui indigent adjutorio angelorum Dei, ut non a daemonibus subruantur, et ne corda eorum sagitta volante in tenebris tenebrentur. Per ipsos angelos sub eodem mysterio Paulus portandos esse quosdam confirmat in nubibus cum dicit: Sed et nos qui vivimus, qui relinquimur, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera (I Thess. IV). Rapiuntur ergo ab angelis hi qui penitus purgati et leves effecti sunt a 108.0616D| delictis. Portantur vero hi qui aliquibus adhuc reliquiis praegravantur. Portantur ergo et a quibusdam columnae tabernaculi, et atria caeteraque quae a Scriptura referuntur; portantur autem non ab Israelitis, sed a Levitis, secundum hunc sensum quem in transcursu videbimur breviter contigisse, relinquentes sensibus auditorum. Et si quis de his majore desiderio flagraverit, accendat sibi lumen scientiae, et majora horum oculo perspicaciore conjiciat.

CAPUT VII. De ejiciendo leproso e castris.

(CAP. V.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Praecipe filiis Israel, ut ejiciant de castris 108.0617A| omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo, tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. Feceruntque filii Israel ita, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. Leprosi qui ejici de castris jubentur, haeretici sunt, qui variis rerum maculis polluti sunt, nec uniformem doctrinae vel fidei volunt habere colorem; qui scientiam verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. Non enim vel abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem, et jactantiam sermonis ostendunt. Nulla porro falsa doctrina est, quae non aliqua vera intermisceat. Vera ergo falsis inordinate permista, in una disputatione vel narratione hominis, tanquam in unius 108.0617B| corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis humana corpora variantem atque maculantem. Eum autem qui semine fluit, fetidum libidinosis cogitationibus, et luxu carnalium desideriorum aestuantem, debemus intelligere. Pollutumque super mortuo, illum qui mortuorum in peccatis et impietate exempla sequitur, et vitiorum sordibus coinquinatur. Isti omnes ergo infructuosi cogitatu, immundi sermone et morbidi contactu, a castris Ecclesiae separari debent, ne contagione morum suorum, vitam polluant innocentum, quoadusque ipsi a criminibus suis se abluant.

CAPUT VIII. De peccatis negligentiae sacerdotum expiandis.

(IBID.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 108.0617C| Loquere ad filios Israel: Vir sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere, et per negligentiam trangressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint, confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper ei in quem peccaverint. Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino et erunt sacerdotis, excepto ariete qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. LXX: Vir aut mulier, quicunque fecerit ab omnibus peccatis humanis, et despiciens despexerit et deliquerit, anima illa annuntiabit peccatum quod peccavit, et restituet delictum, et quintam ejus adjiciet super illud, et reddet ei cui deliquit. Si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat ei delictum ad ipsum delictum quod reddit Domino sacerdotis 108.0617D| erit, excepto ariete expiationis per quem exoravit in illo pro eo. Hic ea peccata intelligenda sunt, quorum in his rebus perpetratio est, quae pecunia restitui possit. Non enim aliter diceret quomodo restituenda sunt, nisi damni pecuniarii fuissent. Jubentur enim restitui caput et quinta, id est, totum illud quidquid est, et quinta ejus pars, excepto ariete qui fuerat offerendus in sacrificium ad expiandum delictum. Jubet autem illud quod restituitur sacerdotis esse, id est, ipsum caput et quintam, si non est proximus ei in quem commissum est. Ubique utique intelligetur tunc Domino reddendum quod sit sacerdotis, si homo ipse non supersit qui damnum passus est, nec proximus ejus quem puto haeredem intelligi 108.0618A| voluisse, sed de ipso homine nihil dixit Scriptura. Verumtamen cum dicit, si non ei fuerit proximus, sub hac brevitate insinuat tunc quaeri proximum ejus, si ipse non fuerit; si autem nec proximus erit, Domino restituetur, ne impunitum remaneat quod amissum est. Quod tamen non cedat in sacrificium, sed sit sacerdotis, sic sane verba Scripturae distinguenda sunt. Si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat illi delictum ad ipsum, locutionis est enim quod addidit, ad ipsum. Aut forte ad ipsum dixit, quod ad ipsum pertineat, id est, ipse possideat. Deinde sequitur: Delictum quod redditur Domino, sacerdotis erit. Delictum autem dicit cum redditur ea res, quae per delictum oblata est. Quaeri autem potest quomodo in Exodo dicitur: Si quis 108.0618B| furatus fuerit vitulum aut ovem, restituere debet quinque vitulos vel quatuor oves si occiderit aut vendiderit; si autem quod abstulerit salvum apud eum reperitur, duplum esse restituendum: cum hic restitui jubeat caput et quintam: quod longe est etiam a duplo, quanto magis a quadruplo vel quinquies tanto, nisi forte quia hic ait: Vir aut mulier, quicunque fecerit ab omnibus peccatis humanis, peccata ignorantiae voluit intelligi humana peccata. Fieri enim potest, ut parum attendendo, per negligentiam trajiciat homo rem alienam in rem suam. Quod ideo peccatum est, quia si diligenter attenderetur, non admitteretur. Et haec voluit capite et quinta restitui, non sicut furta mutari. Nam si furta et fraudes hic intellexerimus, quae non per ignorantiam 108.0618C| negligentiae, sed furandi et fraudandi animo committuntur, et ideo dicta humana quia in homines fiunt, ille, ni fallor, erit exitus quaestionis hujus, ut ideo qui fecit non reddat nisi duplum, quia non comprehenditur vel convincitur, sed ignorantibus a quo factum sit vel utrum factum sit, ipse annuntiat delictum suum. Cum enim dixisset Scriptura: Vir aut mulier, quicunque fecerit ab omnibus peccatis humanis, et despiciens despexerit et deliquerit, id est, contemnendo ista commiserit, adjunxit et ait: Anima illa annuntiabit peccatum quod peccavit, et restituet delictum, caput et quintam ejus. Forte ergo propterea tantum, quia ipse annuntiavit: et ideo non eo damno plectendus fuit quo furem comprehensum vel convictum plecti oporteret. 108.0618D| Mystice autem hoc capitulum nos admonet, ut si aliquid per negligentiam incaute commiserimus, per confessionem et poenitentiam studeamus illud emendare. Et forte si est proximus adversus quem deliquimus in inferendo illi aliquod damnum, poenitentiam coram illo agamus, et damnum restituamus. Si autem non superest ille quem laesimus, Domino pro hoc per confessionem et condignae poenitentiae fructus, et eleemosynarum opera satis agere curemus. Per quintam autem partem quam superaddere ad summam jussit, docet nos ut per sensum corporis per quem peccavimus malum aliquod ingerendo per illum item bona agere satagamus. Arietis autem oblatio significat Christi passionem, in qua maxime 108.0619A| confidere debemus, quia nihil proficit conatus noster, nisi ejus gratia nos adjuverit. Ipse est et sacerdos qui nos Patri per oblationem carnis suae reconciliat. Et ideo omne nostrae devotionis munus illi est offerendum, quatenus, per ejus pietatem, integram veniam consequi mereamur.

Omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinent, et quidquid offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. Omnes, inquit, primitiae quas offerunt filii Israel, hoc est primitias bonae voluntatis verborum atque operum, quas deferunt filii Ecclesiae, qui sunt veri Israelitae, quia mentis intuitu ad Deum sedulo aspiciunt, ad sacerdotem pertinent, ipsum videlicet sacerdotem, qui semetipsum obtulit Patri pro nobis. Et quidquid 108.0619B| in sanctuario offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit sacerdotis, videlicet Domini nostri Jesu Christi, quia ad ejus gratiam pertinebit quidquid in sanctuario Domini, hoc est in Ecclesia sancta, Domino offertur a singulis, vel quidquid communiter oblatum fuerit ab omnibus.

CAPUT IX. De lege zelotypiae.

(IBID.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens dormierit cum altero viro, et hoc maritus comprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro, si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta 108.0619C| est vel falsa suspicione appetitur, ad sacerdotem adducet eam, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinae hordeaceae. Non infundet super eam oleum, nec imponet thus, quia sacrificium zelotypiae est, et oblatio investigans adulterium. Offeret eam sacerdos, et statuet coram Domino; assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam. Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus ejus sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae. Ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quas cum exsecratione maledicta congessit, adjurabit eam et dicet: Si non dormierit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas 108.0619D| maledicta congessi. Sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es, et concubuisti cum altero, bis maledictionibus subjacebis. Det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo. Putrescere faciat femur tuum, et tumescens uterus tuus disrumpatur. Ingredientur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen. Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit, et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiae, et elevabit illud coram Domino, imponetque super altare, ita duntaxat ut prius pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur, et incendat super 108.0620A| altare, et sic potum det mulieri aquas amarissimas. Quas cum biberit, si polluta est et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis, et inflato ventre computrescet femur; eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo. Quod si polluta non fuerit, erit innoxia et faciet liberos. Ista est lex zelotypiae. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, maritusque zelotypiae spiritu concitatus, adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quae scripta sunt, maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam. Verba quae scripta sunt dicit mulieri a sacerdote dicenda, quando ad suspicionem adulterii eam maritus adducit. Det eam Dominus in maledictum, et in exsecramentum. Graecus habet ἐνόρκιον, quo verbo 108.0620B| videtur significari juramentum per exsecrationem, velut si quisquam dicat: Sic non mihi illud et illud contingat; vel certe ita juret: Illud et illud mihi contingat, si fecero vel non fecero. Ita hic dictum est: Det te Dominus in maledictionem et in exsecramentum; tanquam diceretur, ut de te jurent quae per exsecrationem jurabuntur: Sic non eis contingat, aut hoc eis contingat, nisi illud fecerint. Vir iste cujus uxor erraverat contemnens maritum, pastorem atque doctorem significat Ecclesiae. Uxor quoque ejus, subditus est quisque, qui magistri verbo in omnibus obedire debuit, sicut bona uxor legitimo obtemperat viro. Sed si per contemptum haec uxor ab hujuscemodi errans discesserit a viro, et adulterum quaerit conjugium, id est, haereticae se immiscuerit 108.0620C| doctrinae, et hoc crimen licet non manifeste appareat, tamen in suspicionem venit magistro zelo justitiae accenso, adducet eam ad sacerdotem, ipsum videlicet sacerdotem cui per Prophetam dicitur: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX); ejus judicio cuncta reservans, ne forte rem incertam ante tempus contra Apostoli praeceptum judicet qui dixit: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV). Et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordeaceae. Farina ergo hordeacea scientiam veteris legis significat. Quae bene hordeo assimilatur, quia sicut hordeum magno labore a paleis purgatum ad farinam perducitur, ita 108.0620D| littera legis contrita mola discretionis, farinam sensus spiritalis emittit. Et recte decima pars sati offerri jubetur; nam lex ipsa decem praeceptis constat, cujus decima pars quodlibet mandatum est, contra quod prava uxor egisse deprehenditur. Offertur ergo haec mulier per virum sacerdoti cum oblatione decimae partis, cum Christi judicio secundum legem divinitus datam damnanda aut liberanda reservatur. Non fundet super hanc oblationem oleum neque thus ponet, quia sacrificium zelotypiae est. Igitur non decet oleo adulationis vel thure superfluae laudationis peccantem personam mulceri, sive oleo indiscretae misericordiae atque thure orationis inordinatae cor impoenitens liniri, sed magis 108.0621A| zelo justitiae secundum praecepta Domini vitium instanter atque ordinate persequi. Offeret eam, inquit, sacerdos, et statuet coram Domino assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eadem, etc. Statuet sacerdos offerens mulierem coram Domino, quia divino judicio dijudicando anima peccatrix decernitur. Aqua sancta in vase fictili, divina est sapientia in vili littera legis comprehensa. Cui miscet sacerdos pauxillum terrae de pavimento tabernaculi, cum Christi decreto commemoratio patriarcharum, prophetarum atque apostolorum, intromissa in ea reperitur. Hanc ergo aquam Scriptura dicit amarissimam propter peccati vindictam quae in ea manifestata est taliter commistam, atque divino 108.0621B| opere contestatam, bibet mulier, ut manifestetur illius contemptus, sive hic ad ejus, sive aliorum correptionem, sive in futuro ad ejus damnationem, quia secundum Veritatis vocem: Nihil est occultum quod non scietur (Matth. X). Et item: Sermo, inquit, quem locutus sum vobis, ille vos judicabit in novissimo die (Joan. XII). Sumet itaque sacerdos pugillum sacrificii, et incendet illud super altare, cum sanctae Trinitatis confessio in legis invenitur sacrificio, quae in ara fidei digne Deo offertur. Quod ergo scribet sacerdos in libello maledicta quae adversus peccantem protulit, et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit, significat quod poena quae peccantibus futura est, in Scriptura sacra explanata invenitur. Ac deinde quicunque Scripturam 108.0621C| sacram corde pio et credulo hauserit, suppliciaque peccatorum quae in ea narrantur pertimescit, atque se a peccatis custodire studuerit, aqua fit illi salubris. Qui autem contemnendo minas Dei, Scripturas sacras inutiliter audit, inflato ventre computrescit femur ejus, atque in maledictionem et exemplum erit omni populo: quia cum justo Dei judicio punietur contemptrix anima, in opprobrium illi omnes ejus actus et desideria provenient.

CAPUT X. De ritu Nazaraei et oblatione ejus.

(CAP. VI.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir sive mulier cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare, a vino et omni quod inebriari potest 108.0621D| abstinebunt. Acetum ex vino et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur non bibent. Uvas recentes siccasque non comedent cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur. Quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent. Omni tempore separationis suae, novacula non transibit per caput ejus, usque ad completum diem quo Domino consecratur: sanctus erit crescente caesarie capitis ejus. Quid ergo Nazaraeorum nomine nisi abstinentium continentiumque vita signatur? His in vino luxuria prohibetur, in sicera omnis voluptas terrena. Sicera enim ex diverso conficitur genere: sic voluptas ex diversa vitiorum oritur passione. Illi enim vinum bibunt, et siceram bibunt, qui ad decipiendos homines, 108.0622A| umbras quasdam et imagines simulant habere virtutum. Una passa illi vescuntur, qui propter humanos oculos abstinentiae pallore inficiuntur, ut gloriam captent ab hominibus. Acetum autem hi bibunt, qui post vitae sanctitatem in vetustatem praeteritorum vitiorum labuntur, et corruptione veteris nequitiae delectantur. Praecepit itaque Deus, ut eos qui sanctitatis indicent titulum, cunctis his careant vitiis, nullamque hujusmodi perturbationem appetant. In hoc autem quod addidit. Novacula non transibit super caput ejus usque ad completum diem quo Domino consecratur, admonet ipsos continentes, ne dolum aut malitiam in mente teneant, ne forte polluatur caesaries capitis eorum, id est, omnis cogitatus mentis eorum; sed usque ad finem scilicet 108.0622B| praesentis vitae, innocentiam teneant; quia aliter Deo votum sanctitatis acceptabile non fecerint, nisi custodiam mentis diligenter habuerint, et in hoc usque ad finem perseverare studuerint, quia secundum Veritatis sententiam: Qui perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit (Matth. XII). Omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur, nec super patris quidem, et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est. Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino. Cur ergo Nazaraeum super mortuum ingredi prohibet, nisi quia illum non vult qui continentiam suam Deo vovit, mortuorum in peccatis exempla imitari, nec iniquitatis eorum viam ingredi? ne forte perdat laborem suum, et omnes actus illius reprobentur, 108.0622C| in quibus se aliquid acceptabile Domino antea egisse Domino confidebat: quia non qui coepit bonum, sed qui perseverat in bono, coronabitur. Unde et a patris, sive a matris, seu fratris sororisque funere retrahitur, quia omnis carnis affectus amputari debet, ubi Deo soli placere contenditur. Nec ulla affinitas proximorum quae ad peccatum nos trahit, nobiscum sociari permittitur; sed juxta illud Evangelii: Si dextera, inquit, manus tua vel pes scandalizat te, abscide eam et projice abs te. Expedit tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam (Matth. V). Omnis persona, omnis dignitas, omnis consanguinitas, post Christi amorem ponenda est, nec aliquid debet foederari, quod nos non patitur cum Christo uniri. Quia consecratio, 108.0622D| inquit, Dei super caput ejus est, id est, Spiritus sancti gratia in corde ejus diffusa est. Inde et Paulus dicit: Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV). Omnis dies separationis sive sanctus erit Domino. Oportet ergo omnino ut hoc fiat ejus voti, hoc studii, hoc laboris, ut omne tempus quo Domino consecrari per continentiam sive abstinentiam optat, sine contaminatione peccati atque delicti, usque in finem perseverare contendat. Sequitur:

Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus. Quod radet illico, et in eadem die purgationis suae, et rursum septimo die iterum radet. In octavo autem die offeret 108.0623A| duos turtures, vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii; facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum; et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo, sanctificabitque caput ejus in die illo, et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato, ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. Quid in subitanea morte cujuspiam, quam coram Nazaraeo legislator veretur accidere, et quam ostendit Nazaraei consecrationem contaminare, nisi peccati mortis commissum significat? Ob ejus intuitum, si seipse continens ad peccati delectationem sive consensum cadere perspexerit, necesse est ut sciat conscientiam suam esse pollutam, et ob hoc caput 108.0623B| illico radendum, hoc est mentem purgandam a pravis cogitationibus, et delectatione noxia intelligat in eadem scilicet die purgationis suae, et rursus septima; in ipso utique tempore compunctionis, quo cognoscit se deliquisse, a reatu festinet semetipsum mundare, et per omne tempus vitae similem ruinam sibi evenire pertimescat. In octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii. Octavus dies resurrectionis tempus significat; duo turtures castitatem pulli columbae simplicitatem. Quisquis ergo optat se ad resurrectionem beatorum pertinere, ad immortalitatem futuram sanctorum pertingere, offerat sacerdoti nostro, qui semetipsum obtulit pro nobis, castitatem tam corporis quam etiam cordis, et simplicitatem 108.0623C| animae in fide catholica, per quem se intrare in Ecclesiam meminit, ut per tanti pontificis opitulationem a peccati contagione expietur. Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, cum eum faciet timore gehennae pro peccatis suis gemere, nec non et pro desiderio vitae aeternae intentius suspirare. Deprecari enim sacerdos noster pro nobis dicitur, sive quia ipse advocatus noster est apud Patrem secundum humanitatem, sive quia per Spiritum sui gratiam facit nos nobismetipsis salubriter postulare. Unde et Paulus dicit: Ipse enim Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). Non quod Spiritus ipse gemat, qui natura impassibilis, sed quod nos per inspirationem suam gemere facit pro delictis nostris. Sanctificabitque 108.0623D| iste sacerdos caput Nazaraei in die illo, et consecrabit Domino dies separationis ejus, cum mentem continentis erutam a carnali desiderio, continentiam spiritalem irreprehensibiliter exhibere donaverit, offerendo agnum anniculum pro peccato, hoc est innocentem vitam pro criminosa, simplicitatem Christianam pro versutia diabolica, ita tamen ut nihil sibi praesumat de pristina conversatione sive de actibus justitiae praeteritis applaudere, sed magis ut in sola gratia coelestis auctoris innitatur, cujus dono percipere debet veniam peccatorum suorum, et assequi gratiam sempiternam. Unde hic scriptum est: Dies priores irriti fiunt, quoniam polluta est sanctificatio ejus. Quia sicut per prophetam 108.0624A| dicitur: In quocunque die conversus fuerit justus a justitia sua et fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus tradentur oblivioni (Ezech. III). Ista est lex consecrationis: cum dies quos ex voto decreverat complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi foederis, et offeret oblationem ejus Domino. Postquam autem legislator Nazaraeum instruxit, quomodo se mundare deberet si ejus consecratio super mortuo polluta fuisset, addidit etiam rationem quomodo, post completum votum, se cum oblatione gratias redditurus Domino debeat praesentare, mystice innuens continentis vitam cum oblatione bonorum operum atque munditia cordis in fine bono Domino esse placituram. Offeret, inquit, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam 108.0624B| pro peccato, et arietem immaculatum hostiam pacificam. Agnum anniculum immaculatum Domino in holocaustum offert, qui totam spem suam in illius agni immaculatione ponit, quem Joannes digito demonstrans, dixit: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Ipsum ergo in holocaustum offert, cum pro ejus amore carnis desideria mortificando, totam vitam spiritali ardore verae charitatis concrematam Domino consecrat. Ipse ovem immaculatam pro peccato offert, cum ejus mortem innocentem pro absolutione peccatorum, et redemptione humani generis confectam, fideliter credit. Ipse arietem immaculatum hostiam pacificam defert, cum ipsum esse confidit, qui per dispensationem incarnationis suae pacificavit coelestia et terrestria, 108.0624C| evacuans omnem principatum et potestatem, quem exaltavit Deus Pater, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Domini Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. I). Tropologice autem agnum offert immaculatum in holocaustum, qui simplicitatem cordis cum devotione charitatis Deo exhibet. Ovem offert qui innocentiam in opere ad exemplum aliis praebet. Arietem quoque hostiam pacificam offert, cum semetipsum bene regere, et in via mandatorum Dei ducere contendit, carnemque rebellem spiritus imperio subjicere, atque coadunare decertat. Dehinc subditur:

Canistrum quoque panum azymorum qui conspersi 108.0624D| sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum quae offert sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum. Canistrum ubi panes appositi offeruntur, significat Scripturam sanctam ubi refectio est spiritalis alimoniae, evangelica doctrina conspersa atque copulata oleo laetitiae, gratia videlicet Spiritus sancti. Ibi et lagana uncta oleo, lex vetus eodem Spiritu dicata, levigata ac temperata in utilitatem audientium. Haec absque fermento malitiae videlicet et nequitiae cum libaminibus singulorum, quoniam gratia spiritalis, et in lege et in Evangelio, omnibus rite intelligentibus patet. Haec ergo sacerdos offert coram Domino, quando meritum uniuscujusque et laborem 108.0625A| quem in Dei servitio habuit, meditationemque et observationem divinae legis humani generis Redemptor in conspectu divinitatis remunerando repraesentat, cum eum per ingressum vitae, pacto boni operis certamine, donis spiritalibus ditatum, ad contemplationem Dei Patris perducit.

Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur. Quando eum dignum remuneratione perpetuae quietis ostendit, pro principatu et ducatu quo semetipsum bene regere, et in semita recta mandatorum Dei ducere consuevit, vitam suam scilicet ordinando secundum Scripturarum sacrarum doctrinam, et gratiam spiritualium charismatum.

108.0625B| Tunc radet Nazaraeus ante ostium tabernaculi foederis caesariem consecrationis suae; tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est superpositus sacrificio pacificorum. Quid est quod Nazaraei capillos nutriunt, nisi quod per vitam magnae continentiae, praesumptionum cogitationes crescunt? Sed quid est quod, devotione completa, caput Nazaraeus radere, capillosque in igne sacrificii ponere jubetur, nisi quod tunc ad perfectionis summam pertingimus, cum sic exteriorem vitam vincimus, ut etiam cogitationes superfluas a mente resecemus: quas nimirum sacrificii igne concremare, est flamma eas divini amoris incendere, ut totum cor in Dei amore ardeat, et cogitationes superfluas concremans, quasi Nazaraei capillos, devotionis perfectio consumat.

108.0625C| Et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum tradet in manibus Nazaraei postquam rasum fuerit caput ejus; susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini, et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum quod separari jussum est et femur, etc. Armum ergo coctum arietis tradet sacerdos in manu Nazaraei, cum fortitudinem boni operis, igne tribulationis excoctum atque probatum, mundi Salvator sanctum suum Deo placabiliter offerre tribuerit. Tradet et laganum azymum, cum legis scientiam per donum Spiritus sancti opere consummare donaverit. Postquam enim, inquit, rasum fuerit caput ejus, suscepta rursus ab eo elevabit in conspectu Domini. Raso quidem capite Nazaraei suscipit 108.0625D| oblationem, et elevabit illam in conspectu Domini, quia cum eum spoliaverit carnis corruptione, et curarum saecularium gravedine liberaverit, oblationes virtutum quas continens ipse operatus est, Redemptor noster conspectui Divinitatis praesentare dignabitur, suoque dono faciet eum remunerari perpetua mercede in regno coelesti. Unde et subditur: Et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari jussum est et femur: quia ad Christi gloriam pertinebit, quidquid conservis suis aut certe sapiebat, aut rite desiderabat, aut in bono opere consummaverat, Paulo attestante, qui ait: Deus enim qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II). Unde et Jacobus 108.0626A| ait: Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. I). Videamus ergo quid de Nazaraeo post oblationem perfectam Scriptura dicat. Post haec, inquit, potest bibere Nazaraeus vinum. Post haec ergo, id est, post rectam intentionem, post rationabilem promissionem, post boni operis perfectionem, et post totius laboris finem, ac justae mercedis retributionem, potest bibere Nazaraeus vinum, hoc est spiritale haurire plene donum. Quia quanto liberius, tanto felicius, et quanto capacius, tanto uberius munus supernae gratiae percipit, secundum Apostolum dicentem: Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. 108.0626B| Nunc cognoscimus ex parte, tunc autem cognoscemus sicut et cogniti sumus (I Cor. XIII).

CAPUT XI. Ubi Dominus jubet quomodo benedicantur filii Israel.

(IBID.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus et custodiat te. Ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui; convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem. Quid ergo in Moyse nisi lex, et quid in Aaron et filiis ejus, nisi sacerdotium ecclesiasticum exprimitur? Instruit ergo Dominus per legem, et docet per ordinem magistrorum sacerdotum, quorum officii est ut populum Dei sermone praedicationis aedificent, atque assiduitate orationis ac 108.0626C| benedictionis confirment, qualiter ecclesiasticum conventum benedicant, et orationis modum super eos firment. Sic benedicetis, inquit, filiis Israel, et dicetis eis: Benedicat te Dominus et custodiat te. In eo quod dicit, benedicat te Dominus, optat spiritualium charismatum dona coelitus super eos effundi. Et in eo quod subjungit, Et custodiat te, omnino docet postulandum ab eo, quod ut benedictionibus ejus percipimus, sua gratia in nobis conservetur, quia ipsa Veritas ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). De quo et per Psalmistam ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI). Et item: Custodit, inquit, Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet (Psal. CXLIV). Sequitur alius modus benedictionis 108.0626D| ita: Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. In ostensione vultus Dei propitiatio ejus, et salutis verae concessio significatur. Unde et propheta Dominum precatur dicens: Ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX). Et item: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV). Deinde tertium modum benedictionis taliter protulit dicens: Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. In conversione vultus Dei, misericordiae ejus proventus, sicut in aversione vultus, indignatio ejus exprimitur. Unde et Propheta ad Dominum dicit: Respice in me et miserere mei (Psal. LXXXV). Et iterum: Quare, ait, avertis faciem tuam, oblivisceris 108.0627A| inopiam nostram et tribulationem nostram (Psal. XLIII)? Convertere Dominus faciem suam exoratur, quia quem merito peccatorum nostrorum auxilium suum a nobis avertere coegimus, necesse est ut ab ejus clementia iterum postulemus, quod per immensam pietatem suam ad nos vultum suum denuo convertere dignetur, quatenus ab omnibus inimicis eruens, tribuat nobis perpetuam pacem. Nota quod in hac benedictione tripliciter formata, nomen Domini tertio inditum sit, ut intelligas sanctam Trinitatem esse aequalem, per quem et in quo omnia honesta, bona et salubria expetenda, impetranda et fruenda sint, quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Quod autem subditur: Invocabunt nomen meum super filios 108.0627B| Israel, et ego benedicam eis, ad eumdem pertinet sensum, quia sacerdotum est nomen Domini invocare: Domini autem ipsum ad quod invocatur, perficere. Et ideo non debet hoc sibi per fastum superbiae humana praesumptio usurpare, quod solius est sanctae Trinitatis cui vult per gratiam suam conferre.

CAPUT XII. De oblatione principum Israel: hoc est sex plaustris tectis, cum duodecim bubus ad servitium tabernaculi.

(CAP. VII.) Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum et erexit illud; sanctificavitque et unxit cum omnibus vasis suis, altare similiter et vasa ejus. Moyses quidem in diversis locis Scripturae sacrae variam et non eamdem significationem 108.0627C| habet: quia aliquando typum populi Judaici tenet, ut est illud quod in Exodo jussus est caudam serpentis tenere; significat enim Judaeos juxta finem mundi ad fidem Christi venturos. Aliquando Christi personam figuraliter exprimit: quale est illud, quod populum per mare Rubrum de Aegypto eduxit, designans Christum electos suos de spiritali Aegypto per aquam baptismatis educere, et de hostibus saevissimis liberare; nec non et istud quod hoc loco commemorat Moysen tabernaculum complesse, et erigere atque ungere cum omnibus vasis suis, altare similiter et vasa ejus. Tabernaculum ergo Domini est Ecclesia praesens, quam Christus complevit et erexit, cum eam sanguine suo redimens, perfectam sibi devotione reddidit, et in fide ac spe ad futuram 108.0627D| gloriam appetendam erexit. Hanc quoque unxit oleo laetitiae, et sanctificavit gratia Spiritus sancti, cum omnibus vasis ejus, electis videlicet, qui ad diversa ministeria intra Ecclesiam ordinati sunt. Altare similiter vel generaliter Ecclesiam significat, vel perfectos quosque, in quibus aromata virtutum atque sanctarum orationum odorantur; vel quod praecipuum est, humanitatem Christi designat, in qua grata munera redemptionis nostrae Deo Patri exhibuit, quia ipse sacerdos et hostia; et hoc quod semetipsum pro nobis Patri obtulit, ipse et altare, quia in sua potestate mortem tenens, propria voluntate illam suscipiendo, passionis sacramentum perfecit. Unde et ipse dicit: Nemo tollit a me animam 108.0628A| meam, sed ego pono eam, et iterum sumo eam. Et ad Pilatum: Non haberes in me, inquit, potestatem adversum me ullam, nisi datum tibi fuisset desuper (Joan. XIX).

Obtuleruntque principes Israel et capita familiarum, quae erant per singulas tribus praefecti eorum, qui numerati fuerant, munera coram Domino. Principes ergo Israel et capita familiarum sunt patriarchae, prophetae et apostoli, qui partim doctrinis, partim exhortamentis, partim bonis exemplis atque virtutum operibus Deo munera grata dederunt, et ad instructionem sanctae Ecclesiae gratulanti animo, quidquid potuerunt contulerunt. Sive juxta tropologiam principes dici possunt, qui apostolica doctrina instructi, tam sensibus corporis 108.0628B| quam etiam animae affectibus rite principari atque dominari sciunt. Quorum virtutes Deo gratissimae esse creduntur, quia ex unitatis et concordiae radice prolata probantur, ipsa Veritate attestante, quae ait: Quia si consenserent duo ex vobis super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui est in coelis (Matth. XVIII).

Sex plaustra tecta cum duodecim bubus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli; obtuleruntque in conspectu tabernaculi. Sex, inquit, plaustra tecta cum duodecim bubus. Tecta plaustra autem historialiter dicit, vel cooperta tabulis, ut intus reciperent onera, vel etiam aliquibus pannis strata, ut dignius tabernaculi armamenta susciperent. Mystice autem plaustra quae filii Israel 108.0628C| Levitis ad subvectionem tabernaculi obtulerunt, significant temporalis vitae solatia, quae devoti discipuli veritatis, Levitis, hoc est sanctis praedicatoribus pro verbi recompensatione conferunt, quatenus sumptu corporali ab eis accepto, facilius ac sine impedimento terrenarum rerum, lucrandis animabus atque officio possint vacare divino. Unde et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Et Paulus Corinthiis scribens ait: Si seminavimus vobis spiritalia, magnum est, si carnalia vestra metamus? (I Cor. IX.) Et ad Galatas: Communicet, inquit, is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat in omnibus bonis (Galat. VI). Quae plaustra senario numero bene comprehensa sunt, ut perfecta fidelium devotio qui de facultatibus suis praedicatoribus 108.0628D| Christi deserviunt, insinuetur. Et haec bene recta esse leguntur, quasi de pleno ornata, et misericordiae affectu splendidissima, atque ob hoc Deo acceptabilia esse probantur. Duodecim autem boves apte ad ipsa plaustra deputati sunt, ut demonstretur quod hi qui in obsequio sanctorum pie laborant, sub jugo apostolicae doctrinae constituti, omnia honeste et secundum ordinem debeant agere. Sive boves, ipsos doctores possumus accipere, qui in agro Dei digne operantur, de quibus Scriptura jubet: Non alligabis os bovi trituranti (Deut. XXV). Quam sententiam legis, Apostolus doctoribus Ecclesiae prolatam interpretatur dicens: Nunquid de bobus cura est Deo? An magis propter nos hoc dicit? 108.0629A| Utique propter nos haec scripta sunt, quoniam debet arare in spe qui arat, et qui triturat, in spe fructus percipiendi (I Cor. IX). Hi ergo qui apostolicam normam in praedicatione et conversatione conservant, merito beneficiis subditorum pascuntur. Quod autem scriptum est, unum plaustrum obtulisse duos duces, et unum bovem singulos, ostendit tunc acceptum officium esse charitatis, si tam ex animo quam etiam ex corpore exhibeatur, quia, Apostolo teste, Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX). Singuli autem boves ideo oblati sunt a singulis ducibus, ut ostendant unitatem fidei et simplicitatem bonae intentionis cum pio labore in doctoribus maxime Domino placere. Sunt tamen aliqui in doctoribus, qui sumptum corporalem ab auditoribus suis 108.0629B| non requirunt, sed propriis manibus laborantes, victum sibi praeparant, quatenus sui laboris propriam mercedem a Deo accipiant. Unde Paulus Corinthiis ait: Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas mihi incumbit. Vae enim mihi est si non evangelizavero. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Quae est ergo merces mea? ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio (I Cor. IX). Neque silendum arbitror quod duodenarius numerus unumquemque hominem, et plenitudinem temporis orbisque situm complecti videtur. Nam homo ex septem partibus constans, tribus in anima, et quatuor in corpore qualitatibus consistit. Sive autem quatuor partes, sive tres per 108.0629C| quatuor multiplices, duodenarium numerum hominem totum circumplecti non latebit. Mundus quoque duodecim ventis terminatur. Sed et anni duodenis mensibus, sicut et dies horis circumvolvuntur. Ex quibus omnibus colligimus, omnem hominem in omni loco et tempore ad tabernaculum Dei cum digna virtute properare debere.

Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium; quatuor alia plaustra, et octo boves dedit filiis Merari, secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves, quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. Superius 108.0629D| autem scriptum est quod filii Caath portare deberent propriis humeris tabernaculum foederis, Sanctum sanctorum, arcam, altare, mensam et candelabrum, et omnia vasa eorum involuta palliis. Gersonitarum autem officia esse, ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis, operimentum aliud, et super omnia velamen hyacinthinum, tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi, cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum, omnia quae ad altare aeneum pertinent, funiculos et vasa ministerii. Meraritae quoque quod portarent tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas et vasa eorum, columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. 108.0630A| Intuere ergo nunc, hujusmodi divisio efficitur in officiis ministerii divini, et quomodo illa quidem quae sancta sunt non imponuntur portanda ab animalibus mutis, sed rationabiles esse debent homines, et in humeris suis portare vasa, quibus ministratur intra Sancta sanctorum. Ea vero quae graviora sunt et duriora, non tam rationabilibus quam mutis portanda animalibus imponuntur. Sed et in ipsis est aliqua differentia. Nam illi qui duriora et graviora observant ministeria, plura habent animalia. Quatuor enim plaustra dantur filiis Merari; filiis autem Gerson qui erant prope filios Caath, duo tantum plaustra sufficiunt. Ex quibus ostenditur, quod operibus quidem durioribus, et ut ita dicam crassioribus, plures sunt qui velut animales inserviunt: ad 108.0630B| ea vero quae rationabilibus procurantur, pauci qui minus instructi aut eruditi videntur, accedunt. Nam illa quae mystica sunt et in secretis recondita, et solis sacerdotibus patent, non solum nullus animalis homo accedit, sed ne ipsi quidem qui habere aliquid exercitii et eruditionis videntur, nondum tamen mente et vita ad sacerdotalem gratiam conscenderunt.

CAPUT XIII. De oblatione ducum populi Israelitici, et dedicatione altaris Domini.

(IBID.) Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. Dedicatio altaris, consecratio est Ecclesiae. Dies autem ille quo unctum est altare, tempus est 108.0630C| incarnationis Dominicae, quando post resurrectionem et ascensionem Domini, per Spiritus sancti effusionem universis coetus in coenaculo Sion sanctificatus est credentium. Bene ergo dictum est quod duces oblationem suam obtulerint in dedicationem altaris, quia unusquisque fidelium prout sibi clementia divina posse concesserit, oblationem rectae fidei, sanctae doctrinae et bonorum operum, ad profectum et honorem sanctae Ecclesiae offerre debet. Sequitur:

Dixit Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerent munera in dedicationem altaris. Quid est ergo quod singulos duces jussit per singulos dies offerre munera, nisi quod nobis spiritaliter innuit, quod duces nostri, id est, praedicatores nostri 108.0630D| sancti, ac ductores itineris recti, licet easdem species spiritalium munerum sive per doctrinam fidei catholicae, sive per exempla bonorum operum deferant, tamen pro opportunitate loci aut temporis distribuunt, et non pariter eas proferunt, prout ille ordinaverit utile et salubre esse, in cujus manu loca, tempora, res et effectus universi consistunt? Videamus nunc quae munera illi duces obtulerunt secundum praeceptum legis datoris.

Primo die obtulit oblationem suam Naason filius Aminadab de tribu Juda. Fueruntque in ea, acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos. Phiala argentea habens septuaginta siclos juxta pondus sanctuarii; utrumque plenum simila conspersa 108.0631A| oleo in sacrificium: mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso; bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum hircumque pro peccato; et in sacrificium pacificorum, boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec oblatio est Naason filii Aminadab. Varia haec vasa quae ad offerenda libamina sunt facta, * varie divini pro dispari capacitate audientium. Non enim una eademque omnibus potest convenire doctrina; sed aliter sapientes, aliter insipientes; aliter divites, aliter pauperes; aliter sani, aliter infirmi docendi sunt. Aliter tunc rudis populus Judaeorum sub legis umbra manens erudiendus fuit, et aliter nunc Christianus populus in veritate Evangelii, legis mysteria explanata conspiciens, in virum perfectum est 108.0631B| nutriendus. Denique acetabula quae angustum os desuper habent, angustiam litterae legalis et obscuritatem locutionis propheticae, per mysterium exprimunt. Phialae vero quae ex vitro primitiis factae sunt (nam Graeci ὕαλον vitrum nominant, et sunt in summo ore latiores) luciditatem ac perspicuitatem evangelici sensus, in quo mysteria omnia legis et prophetarum explanata sunt, et planam locutionem doctrinae apostolicae, in qua ea quae prius in aenigmate latebant, in lucem prolata et exposita sunt insinuant. Et bene acetabula centum trigenta siclorum argenti, propter decalogum legis et aetatem legislatoris, quae centum viginti annorum erat, fuisse describuntur. Phialae quoque septuaginta siclorum, ubi denarius numerus multiplicatus est septies, ostendens 108.0631C| impletionem mandatorum, non nisi per gratiam Spiritus sancti, qui in Novo Testamento manifestius datus est, posse perfici. Apte haec vasa plena simila conspersa oleo in sacrificium fieri jubentur, quia spiritalis scientia in lege et in Evangelio inesse omnibus recte credentibus et rite intelligentibus patet: quae Spiritus sancti gratia dispensante, ad hominum salutem conscripta atque prolata est. Unde sacrificium rite fit: quia nihil tam acceptabile est Deo, quam meditatio divinae legis, cum exsecutione bonorum operum. Mortariolum autem aureum, habens pondus decem siclos plenum incenso similiter offerri jubetur. Et quid in mortariolo aureo nisi cor electorum plenum divina sapientia, et aromata in se continens virtutum significatur? 108.0631D| Nec incongrue dici posse reor numero singulari cor electorum, cum in Actibus apostolorum de unitate sanctorum ita scriptum est: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV). Quod bene decem siclorum pondere plenum incenso esse describitur, quia cum adimpletione decem mandatorum, bonum odorem suavitatis, doctrinae atque orationis sacrae proferre novit, quatenus denarium aeternae beatitudinis, in fine percipere mereamur. Post vasa vero haec quae superius memoravit, diversa animalia offerre jubet, hoc est bovem de armento, et arietem et agnum anniculum in holocaustum, hircumque pro peccato: quae quidem diversitas, personas praecedentium patrum, qui 108.0632A| nobis ad exemplum dati sunt, insinuant; quia alii doctoris officio functi, alii in ducatum et regimen subditorum ordinati et rationabiliter praelati, alii simplicitate et mansuetudine modestae conversationis gratissimi, alii in poenitentia quam pro peccatis fortiter et condigne egerunt, acceptissimi. Horum enim omnium ad instructionem nostram in Scripturis sacris plura exempla divina Providentia nobis posuit, quatenus eorum doctrinam in sententiis, atque exempla in actibus quae nobiliter inter suos conversantes ad imitandum proferebant, consideraremus, nostramque vitam semper in meliora reformare certaremus. Unde secundum leges tropologiae offert quidem bovem, qui utilitatem in Ecclesia Dei erga salutem proximorum impendit. Offert arietem qui 108.0632B| non solum vitam suam regere rite, sed et alios in viam justitiae dirigere festinat. Offert et agnum anniculum, cum sanctam simplicitatem et veram innocentiam exhibet. Et haec omnia in holocaustum, quia pro solius Dei amore, et aeternae vitae desiderio cuncta facere satagit. Sed inter haec hircum pro peccato offerre non obliviscitur, quia de praeteritis peccatis poenitentiam agere, et pro excessibus humanae vitae orare non desinit. Offert praeterea, sicut superius mandatum est, in pacificorum sacrificium boves duos, ipse qui duo praecepta charitatis cum bonis operibus implet: Dei videlicet amorem ostendendo in custodia mandatorum illius; et proximi in consulendo necessitatibus illius: in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Offert arietes 108.0632C| quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque, cum quinque sensibus corporis in via veritatis fortiter ducit, a peccatis compescit, atque bonae simplicitatis indicia in eis ostendit. Haec ergo munera omnis doctor catholicus, omnis magister ecclesiasticus, omnis homo Christianus, conditori suo sine dubio exhibere debet, quia nullus divini muneris adeo exspers est, quod divinae honorificentiae nihil debeat: cujus munere hoc ipsum habet quod est, et quodcunque bonum in se est. Quia, secundum Pauli sententiam, in ipso vivimus, movemur et sumus, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia (Act. XVII). Nec vacat mysterio quod post enumeratos duces cum oblationibus eorum quas per singulos dies juxta constitutum sibi ordinem Deo offerant, novissime 108.0632D| simul computat quot vasa singularum specierum, et quanto pondere omnia simul fuerint, hoc est argentea seorsum; et quot animalia uniuscujusque generis essent, quae offerri praecepta sunt, tam in holocaustum quam etiam in pacificorum hostias. Nam ita scriptum est:

Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die qua consecratum est. Acetabula argentea, duodecim phialae, argenteae duodecim, mortariola aurea duodecim: ita ut centum et triginta argentis siclos haberet unum acetabulum; et septuaginta siclos una phiala, id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti pondere sanctuarii. 108.0633A| Mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii, id est, simul aurei sicli centum viginti. Boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato. In hostia pacificorum boves quatuor et viginti, arietes sexaginta, agni anniculi sexaginta. Quid ergo in vasis argenteis quae simul omnia duo millia et quadringentos siclos pondere sanctuarii habebant, nisi perfectam doctrinam eloquiorum Dei, quae in duobus Testamentis consistit, accipere debemus? Cui si rite obedierimus, jam quadriga virtutum, hoc est prudentia, justitia, fortitudine ac temperantia, ad aeternam beatitudinem nos perducit, quod numeri isti veraciter nobis innuunt. Nam millenarius numerus 108.0633B| duplicatus ostendit gemina Testamenta ad aeternam beatitudinem veniendi nobis viam demonstrare. Quadringentenarius vero hoc insinuat, quod cum perfectione bonorum operum, in quadriga virtutum illuc pervenire debeamus, quia nisi bonis operibus curratur, minime pervenitur illuc. Mortariola quidem aurea duodecim, quorum singula denos siclos appendebant, et simul omnia auri centum viginti siclos descripta sunt, quid significant, nisi corda electorum legis scientiam ita in omnibus observare, quomodo apostolica doctrina eam servandam docet? Duodecies enim deni centum viginti faciunt. Quo numero et primitiva in Hierusalem Ecclesia, Spiritum paracletum in die Pentecostes accepit. Unde bene subditur, siclum pondere sanctuarii esse debere. 108.0633C| Sanctuarium enim Domini, Ecclesia est catholica, cujus regulam fidei et intellectus si secuti fuerimus, omnia quae in lege et prophetis scripta sunt, salubria nobis esse credenda sunt. Caeterum quidquid extra Ecclesiae unitatem sentitur, intelligitur atque servatur, non salutem animae, sed damnationem pariet certissimam. Boves vero et arietes, et agni anniculi oblati in holocaustum, quia duodenario numero comprehensi sunt, hoc illos credo significare, quod sive doctoris quis in Ecclesia officium gerat, sive alicujus principatus honorem habeat, seu etiam simplicem vitam eligat, omnia secundum doctrinam apostolicam atque propheticam agere debere. Similiter hirci duodecim pro peccato oblati figuraliter instruunt poenitentiam agentes, ut studeant 108.0633D| eam secundum regulam fidei perficere. Nec non in pacificorum hostias oblati boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta, nihil aliud insinuare arbitror, nisi spiritalem scientiam in perfectione bonorum operum. Vicenarius enim et quaternarius numerus, quia tot horis diei cursus peragitur, significat lucem scientiae et fidei rectae omni Christiano esse necessariam. Sexagenarius vero, quia sexies in eo denarius constat multiplicatus, perfectionem mandatorum demonstrat. Et ideo necesse est ut praelati simul et subditi, justi atque poenitentes, omnia secundum magisterium ecclesiasticum faciant, quatenus oblatio eorum in conspectu Domini pacificorum ritum atque ordinem 108.0634A| teneat, ut magis Dei gratiam quam offensam mereatur.

Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testamenti, inter duos cherubin, unde et loquebatur ei. Ingressus Moyses in tabernaculum foederis ut consuleret oraculum Domini, mystice praedicatores atque doctores populi Dei instruit, qualiter erga curam verbi spiritalis agant: scilicet ut intrent tabernaculum foederis, hoc est Scripturam sacram sedulo meditentur, indeque audiant quid loquatur eis Dominus Deus. De propitiatorio ergo, sive ut in Exodo legitur, supra propitiatorium loquitur Dominus ad Moysen cuncta quae per illum Dominus mandat filiis Israel: quia 108.0634B| per gratiam propitiationis divinae factum est quod hominibus post culpam praevaricationis apparere, et eis viam veritatis post errorem demonstrare dignatus est. De medio cherubin loquitur, quia per angelicam visionem, et non in sua substantia Deus apparuit. Et locutus est Moysi, attestante Apostolo: Quia lex propter transgressiones posita est, donec veniret semen cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris (Galat. III). Item de medio duorum cherubin loquitur Dominus, quia per verba utriusque Testamenti, consona voce ad fidem veritatis nos erudit. Vel certe de medio loquitur cherubin, quia per Unigenitum suum, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, humano generi Deus Pater voluntatem suam manifestare dignatus est.

CAPUT XIV. De candelabro et lucernis ejus.

(CAP. VIII.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Loquere Aaron et dices ad eum: Cum posuerint septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur praecipe ut lucernae contra boream e regione respiciant, et ad mensam propositionum, contra eam partem quam candelabrum respicit, lucere debebunt. Mensa et candelabrum tabernaculi temporalia Dei beneficia designant, quibus in praesenti reficimur et illuminamur, ut his interim confortati et adjuti, crescente gratia meritorum, ad panem angelorum in coelis manducandum, et ad videndum veram mundi lucem intrare valeamus. Quae sunt ambo extra velum: quoniam in hac solummodo vita, 108.0634D| vel Scripturis sanctis ac doctoribus vel caeteris redemptionis nostrae sacramentis opus habemus; in futuro autem saeculo, ibi annuntiabit nobis Dominus palam de Patre, id est, palam Patrem ostendet nobis. Diximus autem alibi, quia latus tabernaculi meridianum antiquam Dei plebem significaret, quae prior fervorem divinae lectionis accepit; pars vero septentrionalis ejusdem tabernaculi congregatam de gentibus Ecclesiam, quae diutius in tenebris et umbra mortis remanserat, indicaret. Unde recta distinctione, etiam candelabrum, quod in parte australi collocatur, potest gratiam quae priori populo data est insinuare. Mensa vero quae in parte aquilonis stabat, ea quae nobis donata sunt Dei beneficia designare, 108.0635A| Recte candelabrum contra mensam positum esse dicitur, quia nimirum Scriptura legis et prophetarum, per omnia ad gratiam Evangelii respicit, huic videlicet testimonium perhibens: et per hanc se sensu spiritali revelandam esse significans. Fecitque Aaron et imposuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi. Lucernae septem, septem sunt dona Spiritus sancti, quae et in Domino redemptore nostro cuncta semper manserunt, et in membris ejus: hoc est omnibus electis, pro ejus voluntate distributa sunt. Ponuntur ergo lucernae septem super candelabrum, quia super redemptorem nostrum primogenitum de radice Jesse, requievit spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replevit eum 108.0635B| spiritus timoris Domini (Isa. XI). Et sicut item ipse per eumdem loquitur prophetam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Dominus (Isa. LXI). Quod autem dicitur ut luceant ex adverso, hoc est quod Propheta subsequenter adjecit: Ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem, ut praedicarem annum placabilem Domini, et diem ultionis Deo nostro (Ibid.).

Haec autem erat factura candelabri. Ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta quae ex utroque calamorum latere nascebantur, juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. Diximus ipsum candelabrum, id est, stipitem candelabri medium de quo calami procedebant, Dominum 108.0635C| salvatorem designare, de cujus gratia justi quidquid boni habent acceperunt. Unde ipse in Evangelio cum dixisset discipulis suis: Ego sum vitis, vos palmites, continuo subjunxit: Sicut palmes non ponit ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis (Joan. XV). Omne enim opus candelabri, hoc est et stipes medius, et calami ex ipso procedentes, cum omni suo ornatu de auro fiunt, quia et Dominus ipse specialiter immunis a peccato, atque operibus justitiae, per omnia praeclarus in mundo apparuit, et eamdem innocentiam atque justitiam, membra ejus in hac interim vita quantum valent, imitantur: in futuro autem veraciter ipsi adhaerendo perficiunt. Et apte idem aurum ductile fuit. Ductile autem feriendo producitur, quia 108.0635D| et Redemptor noster, qui ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit, at sic in resurrectionis gloriam pervenit. Et omnes qui volunt pie vivere in illo, persecutionem patiuntur (I Tim. III). Qui et ipsi quasi metallum feriendo dilatatum, per passionis contumelias ad immortalitatis gratiam proficiunt.

CAPUT XV. De purificatione Levitarum.

(IBID.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos secundum hunc ritum. Aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suae. Igitur Dominus per Moysen dans praeceptum Levitis, instruit 108.0636A| ordinem ecclesiasticum, quomodo rite ad sacerdotii ordinem accedere possit. Ostendit enim quomodo purificari debeant, antequam ad divinum ministerium accedant. Primum eos jubet aspergi aqua lustrationis, quam possumus intelligere, sive baptismi sacramentum, seu etiam lacrymarum effusionem, per quas maculae peccatorum rite abluuntur. Deinde ut radant omnes pilos carnis suae. Pili carnis sunt quae libet superflua humanae corruptionis. Pili carnis, sunt vitae veteris cogitationes, quas sic a mente incidimus, ut de amissione eorum nullo dolore fatigemur. Levita namque assumptus vocatur. Oportet ergo omnes Levitas pilos carnis suae radere, quia is qui in obsequiis divinis assumitur, debet ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundus apparere. 108.0636B| Non illicitas cogitationes mens proferat, et pulchram animae speciem, quasi pilis fructificantibus deformem reddat. Sed quantalibet ut diximus quempiam virtus sanctae conversationis evexerit, adhuc ei de vetustate nascitur quod toleratur: unde et ipsi Levitarum pili radi praecepti sunt, non evelli. Rasis etenim pilis in carne radices remanent, et crescunt iterum ut rescindantur: quia magno quidem studio superfluae cogitationes amputandae sunt, sed tamen nequaquam funditus amputari possunt. Semper enim caro superflua generat, quae semper spiritus ferro sollicitudinis rescindat. Sed haec in nobis tunc subtilius conspicimus, cum speculationis alta penetramus.

Cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint, 108.0636C| tollant bovem de armentis et libamentum ejus, similam oleo conspersam. Vestimenta lavare est opera mundare, atque totam conversationem in conspectu Divinitatis puram servare, nec non et coram oculis hominum irreprehensibilem exhibere. Bovem etiam de armentis offerre jubet purificatis, et libamentum ejus, similam oleo conspersam. Quid in hoc bove, nisi Dominicum corpus, de armentis patriarcharum et prophetarum progenitum debemus accipere, cujus libamenta, id est, passionis sacramenta, spiritali scientia tractata, atque intellecta fidelibus, saluberrima et Deo gratissima esse credenda sunt? Ita tamen si talibus se mysteriis Levita, spiritalis minister utique Domini, intus forisque mundum et condignum percipiendis praebuerit. Sequitur: Bovem 108.0636D| autem alterum de armento, tu accipies pro peccato. Bos autem alter qui pro peccatis oblatus est, idem est mediator Dei et hominum, cujus immolatione nostra peccata deleta sunt. Nec incongruum alicui videri debet, quod utroque bove Dominicam incarnationem significari diximus, quia licet passio Christi una eademque sit, duplicem tamen in nobis operationem gessit, quia a peccatis nos expiavit, et sanctificationem nobis tribuit. Unde et Petrus in Epistola sua dicit: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo. Mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate, in eam quae offertur vobis gratiam, in revelationem 108.0637A| Jesu Christi, quasi filii obedientiae; non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis, sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione estote (I Petr. I). Hinc et Paulus apostolus ad Corinthios scribens, enumeratis capitalibus criminibus quibus polluitur humana vita, subjunxit dicens: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et spiritu Dei nostri (I Cor. VI). Possunt quidem per hos duos boves, quorum unus pro peccato offerendus erat, alter in holocaustum, sicut in sequentibus demonstrabitur, duae actionum species exprimi. Quarum una, ea quae male gessimus, per poenitentiae lamentum abluere studemus, altera bonorum operum fructibus et virtutum 108.0637B| studiis, gratiam conditoris et coelestis praemii beatitudinem promereri satagimus.

CAPUT XVI. De levitis pro primogenitis filiorum Israel, in ministeriis Domini suscipiendis.

(IBID.) Et applicabit Levitas coram tabernaculo foederis, convocata omni multitudine filiorum Israel. Applicantur Levitae coram tabernaculo foederis, cum ministri Domini electi ad officium altaris, ad apostolicam doctrinam per quam in verum tabernaculum Domini intratur, perducuntur. Sic enim coram tabernaculo foederis digne applicantur si juxta sermonem et exempla sanctorum Patrum, conversationis initium incipiunt, et in eo usque ad fidem 108.0637C| perseverare contendunt. Et hoc etiam sub testificatione multorum faciendum est. Ideo subjunxit, Convocata omni multitudine filiorum Israel: quia multis debet innotescere electio ministrorum Dei, et examinatio et probatio digna in eis exerceatur, quatenus nemo sit qui eorum vitam juste reprehendere possit. Unde et Paulus jubet eos testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidant et laqueum diaboli.

Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos, et offeret Aaron munus in conspectu Domini pro filiis Israel, ut serviant in ministerio ejus. Ponere manus suas super Levitas praecipiuntur filii Israel, et sic eos offerre Aaron munus in conspectu Domini, quia assensus 108.0637D| bonorum subjectorum, per affectum verae charitatis magistros quos eligunt, officio opportuni solatii prosequi debet. Ponunt ergo manus suas, cum assensum devotionis suae in electionem eorum attribuunt, et ad imperium eorum bonis operibus instare contendunt, ut ministerium Domini per officiales oblatos condigne impleatur.

Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis. Levitae ponent manus suas super capita boum, cum ministri propriis laboribus initia operum suorum Domino consecrare festinant, ut sive poenitentia pro excessibus humanae vitae agenda sit, sive virtutum 108.0638A| studiis opera impendenda, non enerviter, sed efficaciter illa perficere decertent.

Statues quoque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino, ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei: et postea ingredientur tabernaculum foederis, ut serviant mihi. Nota quod Levitae separari jubentur de medio filiorum Israel ut sint Domini, et postea ingrediantur in tabernaculum foederis ad serviendum Deo. Non enim debet minister Domini contentus * popularis disciplinae, sed sive in moribus, sive in doctrina, separatum et spectabilem oportet eum fieri, sicque officio Domini mancipari.

Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini, quoniam dono donati sunt mihi a filiis 108.0638B| Israel, pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos. Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi. Non est incognitum, quod primogenita Aegyptiorum, vitiorum sunt primordia quibus humana vita corrumpitur. Omnis enim anima cum ad supplementum aetatis advenerit, et velut naturalis in ea quaedam lex coeperit sua jura defendere, primos sine dubio motus secundum desiderium carnis producit: quos ex concupiscentiae vel irae fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi praecipuum, et quod non sit commune cum caeteris hominibus, de solo Christo dicit propheta: Butyrum et mel manducabit (Isa. 108.0638C| VII); prius quam faciat aut proferat maligna, eliget bonum. Quoniam prius quam sciat puer bonum aut malum, resistet malitiae, ut eligat quod bonum est. Alibi autem Propheta tanquam de semetipso loquitur dicens: Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris (Psal. XXIV). Quia ergo primi isti animae motus, secundum carnem prolati, in peccatum ruunt, merito immortali loco Aegyptiorum primitiva ponuntur: quae eatenus exstinguuntur, si reliquae vitae conversatio emendatiorem dirigat cursum. Exstinctis vero vitiis, quae primogenita sunt diaboli, vel operibus carnis nocivis, quibus contaminatur natura, boni mores sustinendi sunt, ut spiritali conversatione, Dei cultor, non daemonum servitor, veraciter appareat. Sed 108.0638D| adhuc qui vult esse minister Domini, perfectioribus moribus debet indui, quam plebis multitudo possit habere: ideo pro primogenitis Aegyptiorum, primo genita Israelitarum Domino offerri jubentur. Et item pro primogenitis filiorum Israel, Levitae in servitium divinum assumi praecipiuntur, ut commutatione spiritali, pro peccatrice vita, justa vita, et pro justa, sancta ac perfecta exhibeatur, quatenus in sanctuario Domini digne Christi altaribus et mysteriis divinis verus Levita possit aptari.

Et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel, ut serviant mihi pro filiis Israel in tabernaculo foederis et orent pro eis, ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium, et caetera. 108.0639A| Videant episcopi, sacerdotes, ministri Domini atque omnis clerus, quam necessarium sit illis ut sui officii jura diligenter custodiant, ne terrenis lucris ac saeculi voluptatibus cum vulgo imperitorum se tradant: quia proprium illorum ordinis atque officii est, ut deserviant in tabernaculo foederis Domini, et orent pro populis, ne sit plaga in eis disperdens. Alioqui si ipsi negligenter vitam suam duxerint, ac pro Dei servitio saeculi lucris ac cupiditatibus deservierint, semetipsos in perditionem praecipitent, et populum non salvent, dicetur de eis illud propheticum: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum: et munus non suscipiam de manu vestra (Malach. I). Et alibi: Cleri autem eorum non proderunt eis.

CAPUT XVII. De ordine Levitarum quando ministri sint, et quando custodes vasorum fiant.

(IBID.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Haec est lex Levitarum. A viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis. Cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt, eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodiant quae sibi fuerint commendata: opera autem ipsa non faciant. Sive secundum Septuaginta: A quinto et vicesimo anno et supra, introibunt ministrare in ministerium, in operibus, in tabernaculo testimonii; et a quinquagenario recedant ab administratione, et non operabuntur ultra; et ministrabunt fratres eorum in 108.0639C| tabernaculo testimonii custodire custodias: opera autem non operabuntur. Hunc sensum obscurum facit ὑπέρβατον: quod ita confusum est, ut tanquam de 108.0640A| ipso fratre sit dictum, custodire custodias, cum dictum sit de illo qui recedit ab operibus, et remanebit in tabernaculo testimonii custodire custodias: opera autem non operabitur, sed operabitur frater ejus, id est, qui nondum pervenit ad aetatem quinquagenariam, a viginti quinque annis incipiens operari. Ergo ita distinguendum est, ut a quinquagenario recedat ab administratione, et non operabitur ultra; et ministrabit frater ejus. Deinde redit ad illum quinquagenarium, de quo loqueba tur, et de illo explicat caetera dicens: In taberna culo testimonii custodire custodias: opera autem non operabitur. Quod enim ait, custodire custodias, solet enim usitate etiam in Latinis locutionibus, infinitum verbum poni pro finito. Mystice autem 108.0640B| quid per annum quintum aut vicesimum, in quos flos juventutis oboritur, nisi contra unum quodque vitiorum bella signantur? Et quid per quinquagenarium, in quo Jubilaei requies continetur, nisi interna quies, edomito bello mentis, exprimitur? Quid vero per vasa tabernaculi, nisi fidelium animae figurantur? Levitae ergo ab anno vigesimo et quinto tabernaculo serviunt, et a quinquagenario custodes vasorum fiunt, ut videlicet qui adhuc impugnantium vitiorum certamina tolerant, aliorum curam suscipere non praesumant. Electi enim cum adhuc in tentatione sunt, subesse eos ac servire necesse est, ut obsequiis laboribusque fatigentur. Cum vero tentationum bella subegerint, quod apud se jam de intima tranquillitate securi sunt, animarum 108.0640C| custodiam sortiuntur. Mentis quippe aetate tranquilla, dum calor recesserit tentationis, custodes vasorum sunt, quia doctores animarum fiunt.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. De tempore Paschae. 108.0639|

(CAP. IX.) Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, in anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo dicens: Faciant filii Israel Phase in tempore suo, quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes caeremonias 108.0639D| et justificationes ejus. Praecepitque Moyses filiis Israel, ut facerent Phase. Qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai; juxta omnia quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel. Cum in Veteri Testamento tribus argumentorum indiciis paschale tempus sit observari praeceptum, videlicet ut post aequinoctium, ut mense primo aut tertia ejus septimana, id est, a vespera quartae decimae lunae, quod est initium quintae decimae usque in vesperam; id est, terminum vicesimae primae celebratur quarta in ejusdem observatione, regula est nobis a tempore Dominicae resurrectionis imposita, ut cum, aequinoctio transcenso, lunam primi mensis quartam decimam vespere ortum facere viderimus, non statim 108.0640C| ad faciendum Pascha prosiliamus, sed Dominicum diem quo ipse Pascha, id est, transitum de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena ad gloriam resurgendo facere dignatus est, facere exspectantes, in ipso tandem congrua Paschae solemnia celebremus. Quod si quis objecerit, non aequinoctii memoriam, sed tantum primi mensis 108.0640D| et tertiae septimanae posuisse legiferum, sciat quia et si aequinoctium nominatum non exprimit, in hoc tamen ipso, quod a plenilunio primi mensis Pascha faciendum praecepit, aequinoctii transcensum plenaria ratione depromit: quoniam absque ulla dubietate constat eam cum primo transito aequinoctio plenum suum globum offenderit, primi mensis existere lunam. Quoties ergo diem Dominicum mox adventante luna quinta decima habemus, nil nostrum tempus paschale a legali dissonat, quamvis aliis sacramentorum generibus, ejusdem Paschae solemnia colimus. Quoties vero secundo, vel tertio, vel quarto, vel quinto, vel sexto, vel septimo abhinc die, idem Dominicus occurrerit, nec sic quidem legem aut prophetas solvimus. Nam sicut 108.0641A| tota paschalium observantia caeremoniarum, ita etiam tempus quo agi praeceptum est totum, mysteria sacra redolet. In primis namque aequinoctium transgredi in Dominicae paschae celebratione juxta legis decreta curamus, ut videlicet solemnitas in qua mediator Dei et hominum, destructa potestate tenebrarum, mundo lucis iter aperuit, etiam temporis ordine foras, quid intus habeat, ostendat. Et quae nobis aeternae beatitudinis lumen promittit, tunc maxime celebratur, cum solis lumen annuo proficiens incremento, primam sumit de noctis umbra victoriam. Deinde mensem primum anni, qui et novorum vocatur, in quo Pascha celebremus, attendimus. Ipse autem est mensis, in quo mundus iste formatus, et homo est primus in paradisi sede 108.0641B| locatus, quia per hujus mysteria solemnitatis, primam nobis stolam recepturos, primum supernae beatitudinis regnum, a quo in longinquam regionem discessimus, nos reperturos esse speramus. De cujus gloria regni beatus Petrus apostolus: Coelos autem novos, inquit, et terram novam, et promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat (II Petr. III). Sed et Joannes in Apocalypsi sua: Et dixit qui sedebat in throno: Ecce, nova facio omnia (Apoc. XII). Deinde etiam tertiam mensis ejusdem septimanam in Pascha observamus, quod resurrectionis Dominicae gaudiis aptissime congruit, quia et eadem sacrosancta ejus resurrectio tertia die facta est, et tertio tempore saeculi, id est, cum gratiae coelestis adventu, tota ejus in carne dispensatio, quae per 108.0641C| resurrectionis consummata est gloriam, mundo apparuit. Prima namque saeculi tempora lege naturali per partes, media lege naturali vel prophetis, extrema chrismate spiritali per seipsum veniens illustrare dignatus est. Sed et ipsa tunc lunae conversio, pulcherrimum nobis sacramenti coelestis spectaculum praebet. Namque luna quae rotundi facta schematis, a sole lumen, ut supra diximus, accipit, ideoque semper ex dimidio orbe quem ad solem habet lucida est; ex altero autem dimidio semper obscura, a primo usque ad quintam decimam lucis crementum ad terras, defectum vero habet ad coelos, a quintodecimo aut usque ad novissimum crementum ejusdem suae lucis a terrenis aversa, paulatim ad coelestia revertitur. Quae nimirum ejus 108.0641D| conversio, recte paschalis gaudii mysteria signat, quibus omnem mentis nostrae gloriam, a vilibus avertere deliciis, caducisque favoribus, atque solum coelestis gratiae lumen suspendere, docemur contemplando. Vel si utramque ejus conversionem in bonum delectat interpretari, possumus intelligere, quod crescens ad oculos humanos lumen lunae, virtutum gratiam quibus apparens in carne Dominus mundo illuxit, insinuet: de quibus dicitur: Et Jesus proficiebat sapientia et aetate et gratia, apud Deum et homines (Luc. II). Recrescens vero ad coelos, resurrectionis ascensionisque illius gloriam designet: quae in se quidem ipsa mox perfecta provenit, sed in animo fidelium, quibusdam lucis suae 108.0642A| profectibus, usque ad finem saeculi crescere non desinit. Resurgens enim Dominus a mortuis, primo singulis ac binis, ac deinde pluribus, modo septem, modo undecim, modo duodecim, modo plus quam quingentis fratribus simul, ad ultimum discipulis omnibus apparuit, quibus videntibus ascensurus in coelum, praecepit eos suae dispensationis esse testes in Hierusalem, et in omni Judaea et Samaria, usque ad ultimum terrae (I Cor. XV). Et bene luna cum nostros crescit ad oculos, paulatim a sole recedit; cum vero ad coelos paribus * at cum spatiis rediit. Hoc est enim quod ipse dixit: Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. X); et quod de illo Psalmus: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque 108.0642B| ad summum ejus (Psal. XVIII). Quia ergo luna eo suae lucis incremento, quod exiens a sole, ad nostros evolvit obtutus, Domini salvatoris in carne usque ad tempora passionis, doctrinam virtutesque significat, eo autem quod ad solem rediens, paulatim ad invisibilem nobis coeli faciem recolligit, resurrectionis illius, ac posterioris gloriae miracula demonstrat, merito a quintadecima paschalis voti gaudiis apta praedicatur. His quidem paschalis temporis a legis observatione sumptis indiciis, haeredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam, quam Scriptura unam sive primam sabbati (Matth. XXVIII) cognominat, annectimus nec immerito: quae et conditione primitivae lucis excellens, et triumpho Dominicae resurrectionis insignis, et nostra 108.0642C| quoque nobis resurrectione manet semper exoptabilis. Septem quoque dies lunae, id est, a quinta decima usque ad vicesimam primam, per quos ea Dominica naturali ordine discurrit, universitatem Ecclesiae, quae per totum mundum paschalibus est redempta mysteriis, aperte denuntiat. Nam et septenario saepe numero universitatem designare Scriptura consuevit. Unde et quod ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII), nil melius intelligitur quam quod alibi ait: Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Et specialiter totam catholicam Ecclesiae profectionem eo figurari Joannes testatur, qui ad septem Asiae scribens ecclesias, universalis per orbem Ecclesiae mysteria patefecit (Apoc. I). Unde et per omnia quae singulis septem 108.0642D| scribit hortamenta, hunc versiculum intexere curavit: Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis (Apoc. II). Quod uni cuilibet dixerat, hoc omnibus se dixisse probans ecclesiis. Nec minus etiam moralem nobis commendant paschalia tempora sensum. In nomine quidem est paschae, ut de vitiis ad virtutes transitum quotidie faciamus spiritalem; in mense autem novorum in quo adulti fructus, adventu suo pronuntiant veterum cessationem: Ut exuentes veterem hominem cum actibus suis, renovemus spiritum mentis nostrae, et induamus novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis (Coloss. III); ut et vegetati diversarum veritate virtutum 108.0643A| earumque foliis veluti amoenae arboris adumbratione velati, tanquam laetae atque fructiferae segetes pullulemus in plenilunio; ut perfectum splendorem fidei assensus gerentes, a peccati tenebris segregemur. In reversa eadem luce lunari ad coelos, quod a quintadecima luna fieri incipit, ut quanto magni sumus humiliemur in omnibus dicentes cum Apostolo singuli: Gratia autem Dei sum id quod sum. Quae profecto gratia muneris superni, quia tertio tempore saeculi manifestius effusa est, pulcherrima figurarum consequentia, lunae hebdomadae lumen ipsius, quod eatenus ad terras creverat, ad coelestia jam crescere inchoat. Pulchre hanc in Pascha observare praecipimur, ut gratiae quam accepimus nunquam obliti, per singulos gradus spiritalis transitus 108.0643B| largitori illius obediendo, vicem perpendere meminerimus. Vel certe in crescente ad homines luna, vitae nobis activae, in reversa vero ad coelos, speculativae typus ostenditur. Vel in hac nobis conversione, dilectio proximi, in illa, nostri signatur victoris. Adhuc conversus lucis ejus profectus, ut bona foras operemur admonet; porro illuc, ut eadem bona opera solo supernae mercedis intuitu geramus; huc, ut luceat lux nostra coram hominibus, ut videant bona nostra opera; illuc, ut glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V). In una sabbati quae Novi Testamenti propria solemnitas est instruimur, ut spe futurae nostrae in Christo resurrectionis, patienter in praesenti, omnia adversa pro Christo et ipsam mortis toleremus injuriam, 108.0643C| audientes ab Apostolo: Quia si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis fuerit in nobis, vivificabit et mortalia corpora nostra, per inhabitantem Spiritum ejus in nobis (Rom. VIII). Cujus Spiritus, qui est septiformis gratia, potest eodem septem dierum lunarium numero, qui praefata una sabbati, id est, die Dominica circumfertur, intimata non inconvenienter intelligi. Verum de mysterio temporis Paschae, si quis plenius scire vult, legat beati Aurelii Augustini ad Januarium epistolam de ratione paschali.

CAPUT II. De his qui non poterunt Pascha in tempore suo quo eis praeceptum sit celebrare.

108.0643D| (IBID.) Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere phase, in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis. Quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo, inter filios Israel? Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis. Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel: Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat phase Domino mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperum, cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud. Non relinquent ex eo quidpiam usque mane, et os ejus non confringent, omnem ritum 108.0644A| phase observabunt, et caetera. Cum phase tempore quidam qui immundi erant facti super anima hominis, id est, super mortuo, quaererent quomodo pascha facerent, quoniam oportebat eos ab immunditiis septem diebus purificari secundum legem, consuluit Dominum Moyses, et responsum accepit, cuicunque tale aliquid accidisset, vel tam in longinquo itinere constitutus esset, ut non posset occurrere, alio mense eum facere debere pascha, propter diem mensis quartumdecimum, ubi lunae numerus observabatur. Sed si quaeratur quid facerent si forte talis immunditia etiam ad secundum mensem occurreret, arbitror id quod dictum est, de secundo mense, tanquam regulariter retinendum fuisse, ut tertio mense observarent, aut certe pascha 108.0644B| non egisse tali necessitate, ad culpam non pertinere. Sed quid sibi velit secundum mysterium, quod hi qui longius habitant, vel immundi in anima fuerint, in secundo mense pascha jussi sunt facere? Quod nimirum in typum intelligitur populi gentium, qui cum omnibus daemonibus fornicati, immundi videbantur in anima, salubri vero confessione mundati, ad secundam nativitatem, quasi in secundo mense transire praecipiuntur. Duo si quidem interposita sunt pro quibus pascha primum facere quilibet non poterat, hoc est si immundus super anima, sive in via procul fuerit. Immundus est in anima qui diabolica illusione, per idolorum culturam, et peccatorum enormitatem, polluitur. In via est procul, qui verbum salutis audiens, deserere 108.0644C| idola, et Dei fidem percipere eligit; sed tamen nondum ad baptismi sacramentum, in qua intratur in Ecclesiam, Jerusalem videlicet urbem pacis, ubi templum Dei et sancta sanctorum sunt, pervenit. In domo enim una comedi carnes agni jubentur, quia extra sanctam Ecclesiam veri agni carnes, corpus videlicet Dominicum, edere non licet. Gentilis ergo populus, quia primum pascha secundum legem agere non potuit, in secundo mense, id est, tempore gratiae, jam purgatus ab omni immunditia peccatorum, domique restitutus, ubi phase Domino rite facere licet, juxta vesperam mundi cum azymis et lactucis agrestibus agnum comedant; quibus praeceptum est ut non relinquant ex eo quidpiam usque mane, et os ejus non confringant, 108.0644D| sed omnem ritum phase diligenter observent. Panes ergo sine fermento comedit, qui recta sine corruptione vanae gloriae exercet, qui mandata misericordiae sine admistione peccati exhibet, ne perverse desipiat. Lactucae vero agrestes valde amarae sunt. Carnes vero agni cum lactucis agrestibus sunt edendae, ut cum corpus Redemptoris accipimus, nos pro peccatis nostris in fletibus affligamus, quatenus ipsa amaritudo poenitentiae abstergat a mentis stomacho perversae amorem vitae. Non remanebit ex eo quidquam usque mane, quia ejus dicta magna sunt sollicitudine discutienda, quatenus priusquam dies resurrectionis appareat, in hac praesentis vitae vocatione omnia mandata illius intelligendo et operando 108.0645A| penetrentur. Sed quia valde difficile est ut agni omne eloquium possit intelligi, ut omne ejus mysterium penetrari, recte subjungitur: Si quid autem remanserit, igne comburetis. Quod ex agno remanet igni comburimus, quando hoc quod de mysterio incarnationis ejus intelligere non possumus, potestati Spiritus sancti humiliter reservamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere, vel denuntiare quod non intelligit, sed hoc igni tradat, cum Spiritui sancto reservat. Prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere. Non franguntur in cruce ossa Domini, attestante evangelista, qui ait: Os non comminuetis ei (Joan. XIX). Omnem ritum Paschae observabunt Christiani, quia quidquid in lege historialiter praeceptum est facere in celebratione 108.0645B| paschae, totum in Ecclesia Christi spiritaliter observatur.

Si quis autem et mundus est et in itinere non fuit, et tamen non facit phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo; peccatum suum ipse portabit. Hic eos qui sub lege veteri fuerant comminando instruxit, ut paschae tempus legitimum servare non negligerent, quatenus interitum vitae non incurrerent, si praeceptum Domini observare non procurarent; imo et eos qui sub gratia Christi sunt positi admonet, quatenus phase spiritale tempore suo agere non negligant. De quo videlicet tempore: Paulus apostolus dicit. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI). Quia quisquis redemptionem 108.0645C| humani generis, quae in veri agni immolatione perpetrata est, fide digna celebrare non curat, suamque vitam in meliora non studuerit convertere tempore mortalitatis istius, atque a vitiis ad virtutes transire non festinat, ad resurrectionis utique gloriam, quae in fine veracibus Christi cultoribus tribuetur, non pertinebit, sed a consortio omnium sanctorum anima exterminabitur, nec ei in coetu laetissimo sanctorum ullam communionem habere licebit. Quod autem sequitur: Peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos, phase faciat Domino juxta caeremonias et justificationes ejus: praeceptum idem erit apud vos, tam advenae quam indigenae, ostendit nullam distantiam esse personarum apud Dominum; sed quisquis, sive Judaeus, sive gentilis, sive masculus, sive femina, sive 108.0645D| servus, sive liber, ad fidem catholicam conversus, et baptismate Christi ablutus Ecclesiae unitatem perceperit, resurrectionis Christi mysteriis, rite illi communicare licebit.

CAPUT III. Quomodo proficisci debeant filii Israel.

(IBID.) Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespera autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane, sic fiebat jugiter. Per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. Cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel; et in loco ubi stetisset nubes, ibi castra metabantur. Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium 108.0646A| illius figebant tabernacula. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco. Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini, et non proficiscebantur quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant. Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo reliquisset tabernaculum, proficiscebantur. Et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tabernacula. Si vero duobus aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israel in eodem loco, et non proficiscebantur. Statim autem ut recessisset, movebant castra. Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis 108.0646B| Domini juxta imperium ejus per manum Moysi. In Septuaginta quoque interpretibus hoc capitulum ita continetur: Et die qua constitutum est tabernaculum, texit nubes tabernaculum domum testimonii, et vespere erat super tabernaculum, velut species ignis nocte. Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promovebant filii Israel. In loco ubicunque steterat nubes, ibi castra collocabant filii Israel. Per praeceptum Domini collocabant castra filii Israel, et per praeceptum Domini promovebant. Omnes dies in quibus obumbrabat nubes super tabernaculum, in castris erant filii Israel; et quando protraxerat nubes super tabernaculum dies plures, et custodient filii Israel custodias Domini, et non promovebunt. Et erit cum texerit nubes dies numero super tabernaculum, per vocem 108.0646C| Domini in castris erunt, et per praeceptum Domini promovebunt. Et erit cum fuerit nubes a vespera usque mane, et ascenderit nubes mane, et promovebunt die vel nocte. Et si ascenderit nubes promovebunt; vel die mense diei abundante nube obumbrante super illud, in castris erunt filii Israel, et non promovebunt, quoniam per praeceptum Domini promovebunt. Custodiam Domini custodierunt per praeceptum Domini in manu Moysi. Totus hic locus diligenter exponendus est, quoniam inusitatis generibus locutionum obscuratus est. Et die, inquit, qua statutum est tabernaculum, texit nubes tabernaculum domum testimonii. Idem tabernaculum appellavit domum testimonii. Et vespere erat super tabernaculum velut species ignis usque mane: ita fiebat semper. Deinde 108.0646D| diligenter exprimit quid fiebat semper. Nubes, inquit, tegebat illud die, et species ignis nocte. Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promovebunt filii Israel. Ista sententia obscura non est, nisi propter illam locutionem ubi additur, et. Ordo enim verborum integer sequitur, etiam si desit ipsa conjunctio, et sic dicatur: Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, postea promovebunt filii Israel. Quamvis et ipsum quod dictum est postea, si deesset, plena posset esse sententia. Deinde sequitur dicens: Et in loco ubi steterat nubes, ibi castra collocabant filii Israel. Hoc autem totum quod faciebant ad praeceptum Domini referens, ita complectitur. Per praeceptum Domini, inquit, castra collocabunt filii Israel, et 108.0647A| per praeceptum Domini promovebunt. Praeceptum Domini appellat signum ipsum, quod fiebat in nube, sive cum staret obumbrans tabernaculum ut castra consisterent, sive cum ascendisset atque ultra moveretur, ut eam elevatis castris sequerentur. Mutavit sane in hac sententia narrantis modum, et tanquam praedicens atque praenuntians, verba futuri temporis habere coepit. Neque enim ait, per praeceptum Domini castra collocabant filii Israel, sed collocabunt. Nec ait, per praeceptum Domini promovebant, sed promovebunt. Et hunc modum etiam in consequentibus servat, qui modus in Scripturis est inusitatissimus. Nam verbis praeteriti temporis saepe futura praedicta esse novimus, sicut est: Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. 108.0647B| XXI). Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII), et innumerabilia talia. Ut autem narrator rerum gestarum verbis utatur temporis futuri, sicut hoc loco, difficillime in Scripturis inveniri potest. Ergo posteaquam dixit de die et nocte, quo signo promoveret populus vel maneret, ne putarentur per noctem ambulare, et per diem solere confidere, atque hoc diebus omnibus solere, securus adjunxit atque ait: Omnes dies in quibus obumbrat super tabernaculum nubes, in castris erunt filii Israel. Et quando protraxerit nubes super tabernaculum dies plures. Deinde admonens non hoc ex illorum necessitate fieri, sed ex Dei voluntate, et custodient, inquit, filii Israel custodiam quam praecepit. Deus, et non promovebunt. Et tanquam diceretur: 108.0647C| Quando ergo promovebunt? Et erit, inquit, cum texerit nubes dies numero super tabernaculum, id est, certo numero, qui numerus utique Deo placet, per vocem Domini in castris erunt, et per praeceptum Domini promovebunt, hanc videtur dicere vocem Domini, signum quod dat de statione et motu nubis; quia et vox loquentis procul dubio signum est voluntatis. Quod ergo ait, et per praeceptum Domini, hoc idem signum puto intelligendum, quanquam posset vox et praeceptum Domini illud etiam accipi, quod locutus est, ut solet ad Moysen, et praecepit hoc fieri. Neque enim scirent illi promovendum esse nube promovente, et standum esse nube stante, nisi eis hoc ante praeciperetur. In his autem quae dicta sunt nondum apparuit, utrum per 108.0647D| diem tantum ambularetur, an etiam per noctem, secundum signum quod nubes motu suo dabat. Fortassis enim quamvis plures dies in castris manerent, nube non promovente, potuit tamen putari nubem non solere ascendere de castris, et signum itineris dare nisi per diem. Sequitur ergo et dicit: Et erit cum fuerit nubes a vespera usque mane, et ascendet nubes mane, et promovebunt die. Hic illa copulativa conjunctio, more Scripturae posita est. Nam, ea detracta, plenus est sensus hoc modo: Et erit cum fuerit nubes a vespera usque mane, et ascenderit nubes mane, promovebunt die. Deinde quia et nocte si nubes ascenderet promovebant, atque iter nocturnum si illud signum acciperent agebant, adjunxit 108.0648A| et ait: Vel nocte, et si ascenderit nubes, promovebunt. Sed locutio est inusitatior. Non enim tantum positum est ei, sed eo more positum est, quo non solet. Unde mihi videtur praeposteratus ordo verborum, sicut saepe et in Latinis locutionibus fieri solet, quod genus antistrophe dicitur. Proinde, si ita dicatur, vel et nocte si ascenderit nubes, promovebunt, aut certe ita, si et nocte ascenderit nubes, promovebunt, planissimus sensus est. Adhuc autem occurrebat cogitanti ut scire vellet, utrum quomodo cognitum est solere illos ad nubis signum diebus et noctibus ambulare, vel diebus et noctibus in castris esse, ita etiam solerent per dies tantum manere, etiam quorum noctibus ambularent. Quod arbitror Scripturam in consequentibus intimasse 108.0648B| cum dicit: Die vel mense diei ambulante, nube obumbrante super illud, in castris erunt filii Israel, et non promovebunt. Quia enim dixerat: Vel nocte et si ascenderit nubes, promovebunt, tanquam restabat ut diceret: Die autem si non ascenderit, non promovebunt, quando quasi promovere debere videbantur. Sed quia hoc etiam diebus plurimis fieri poterat, ut noctibus ambularent, promovente nube et ea manente diebus non ambularent, ideo posuit diei vel mense diei. Non dixit mense, ne ibi et noctes ejusdem mensis acciperentur; sed mense diei, id est, mense ex ea parte qua dies illi fuit, non ex ea qua nox. Die ergo vel mense diei, abundante, nube obumbrante, id est, abundante in obumbrando, vel abundantius obumbrante super illud, illud scilicet 108.0648C| tabernaculum, in castris erunt filii Israel, et non promovebunt. Postremo repetiit divina auctoritate factum, cui resisti utique non debeat, adjungens quoniam per praeceptum Domini promovebunt. Custodiam Domini custodierunt, per praeceptum Domini in manu Moysi; rediit ad verbum praeteriti temporis, ut diceret, custodierunt. Quod vero in fine posuit, in manu Moysi, usitatissima in Scripturis locutio est, quia per Moysen haec Deus praecipiebat. Secundum allegoriam vero nubes, quae tabernaculum operuit, et populum per eremum duxit, sua positione indicium dans, quando esset filiis Israel transeundum, et quando castra metandum, incarnationem Christi significat, cujus clementia tabernaculum Ecclesiae protexit, cujus bonitas statum 108.0648D| ejus disponit, et cujus prudentia in via praesentis saeculi transitum ipsius direxit. Idem est et columna, quia rectus est et firmus, et fulciens infirmitatem nostram, et per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX). Potest et sic non incongrue accipi, quod Christi sacramentum tanquam in die manifestatum est in carne velut in nube; in judicio vero tanquam in errore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis. Juxta tropologiam autem in igne terrores, in nube autem visionis lene blandimentum ostenditur. Dies vero justi vita, et nox accipitur vita peccatoris. Unde et conversis peccatoribus 108.0649A| Paulus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V).

In die ergo columna per nubem monstrata est, et in nocte per ignem, quia omnipotens Deus, et blandus justis, et terribilis apparebit injustis. Justos in judicio veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet; illos vero per justitiam districtionis terret. Rursum de hac columna ignis et nubis subtili investigatione discussum, intelligi et aliter potest. Quid est ergo quod columna nubis, quae in eremo populum praeibat splendore ignis, non in die, sed in nocte radiabat, nisi quia Redemptor noster suae conversationis exemplo, ducatum sequentibus se praestans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit, peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne 108.0649B| sui amoris infulsit?

CAPUT IV. De modo tubarum.

(CAP. X.) Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem, quando movenda sunt castra. Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis. Si semel clangueris, venient ad te omnes principes et capita multitudinis Israel. Sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam. Per duas enim tubas exercitus ducitur, quia per duo Testamenta sive per duo praecepta charitatis, ad procinctum fidei populus evocatur. Quae idcirco argenteae fieri praecipiuntur, ut praedicatorum 108.0649C| eloquia nitore refulgeant, et auditorum mentem nulla sui obscuritate confundant. Idcirco autem ductiles, quia necesse est, ut hi, qui venturam vitam praedicant, tribulationum praesentium tunsionibus crescant. Quod autem subditur, Si semel clangueris, veniant ad te principes et capita multitudinis Israel, semel tubis clangere, est vim verbi doctrinae secundum unitatem fidei et concordiam sensus catholici proferre. Ad quem sonitum principes et capita multitudinis convenire debent, quia valde condecens est, ut illi qui praesunt caeteris, una fide unaque dilectione convenientes, de salute sua ac sibi subditorum pacifice disputent, aliisque pacis et concordiae bonum ad exemplum praebeant, ne forte si aliter cecinerint, merito eos reprehendat apostolica 108.0649D| auctoritas; quae ad Corinthios scribens, ait: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? (I Cor. I.) Et item: Convenientibus, inquit, vobis in ecclesiam, audio inter vos schismata esse, et ex parte credo (I Cor. XI). Sed magis illud sequantur, quod idem Apostolus iisdem Corinthiis ait: Obsecro autem vos per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia (I Cor. I). Bene autem dicitur, Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra: quia nimirum cum subtilius ac minutius praedicationis sermo tractatur, auditorum mentes contra tentationum certamina 108.0650A| ardentius excitantur. Movebunt, inquit, castra primi, qui sunt ad orientalem plagam. Quinam sunt illi qui ad orientalem plagam castra movent, nisi hi quibus lux fidei primum fulsit? Ordinatis ergo Evangelii praedicatoribus, primum Salvator praecepit: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel (Matth. X): quibus et ipsa Veritas praesentialiter inter eos conversans, Evangelium praedicabat, sed passione Redemptoris nostri ac resurrectione perpetrata, idem Redemptor apparens discipulis ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Tribus ergo Juda 108.0650B| cum caeteris, qui secum ad orientem habitabant, primum castra movebat; deinde caeterae tribus secundum ordinem suum: quia primum in Judaea oportuit Ecclesiam primitivam construi, deinde ex cunctis per orbem nationibus gentes ad fidem convocari. Quando autem congregandus est populus, simplici tubarum clangore et non concise ululabunt. In convocatione populi simplex tubarum clangor, et non concisus esse jubetur, quia qui multitudini verbum fidei praedicat, simplici et aperta locutione debet uti, quatenus ea quae dicuntur multi intelligant, et multi inde aedificentur, ne forte si obscurae locutioni doctor operam dederit, et ignota verba interposuerit, auditor sine fructu aedificationis, vacuus inde recedat. Hinc et doctor gentium quibusdam de 108.0650C| linguarum diversitate gloriantibus ait: Fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar, aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara, nisi distinctionem sonitus dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut citharizatur? Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? Ita et vos per linguam, nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur? Et item: Quid ergo, inquit, est fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet, omnia ad aedificationem fiant (I Cor. XIV). Quamvis enim in bonis doctoribus tanta docendi cura sit vel esse debeat, 108.0650D| ut verbum, quia nimis obscurum sit vel ambiguum, Latinum esse non possit, vulgi tamen sic more dicatur, ut ambiguitas obscuritasque vitetur: non sic dicatur, ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, sed quod loquitur non intelligunt, propter quos ut intelligant loquimur? Qui ergo docet, vitabit omnia verba quae non docent. Et si pro his aliqua, quae intelliguntur integra potest dicere, id magis eliget. Si autem non potest, sive quia non sunt, sive in praesentia non occurrunt, utetur etiam verbis minus integris, dum tamen res ipsa doceatur atque discatur integre. 108.0651A| Et hoc quidem non solum in collocutionibus sive fiant cum aliquo uno, sive cum pluribus, verumetiam multo magis in populis, quando sermo promitur, ut intelligatur instandum est. Est autem optimus modus dicendi, quo fit, ut qui audit verum audiat, et quod audit, intelligat: bonorumque ingeniorum insignis est indoles, in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quaerimus nisi ut pateat quod clausum est? Sequitur:

Filii autem Aaron sacerdotis clangent tubis, eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. Filii quidem Aaron clangent tubis, cum doctores sancti praedicant verbum Dei, et viam justitiae auditoribus 108.0651B| suis, vel studia demonstrant, quatenus in semita mandatorum Dei gressibus bonorum operum ambulant, et iter impiorum devitare sustinent. Et nota, quod non alii quilibet, sed filii Aaron jubentur tubis clangere, quia proprie officium est sacerdotum, Evangelium Christi populis praedicare, quibus per prophetam dicitur: Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII). Et item: Exalta, inquit, in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Sion: exalta, noli timere, etc. (Isa. XL).

Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro. Ululantibus tubis clangitur, quando coram populis ad poenitentiam et compunctionem lacrymarum excitandam 108.0651C| sermo deflectitur, et corda auditorum ad Domini misericordiam implorandam provocantur. Ut eruamini, ait, de manibus inimicorum vestrorum. Quia necesse est, ut ab omni potestate contra hostes et contra nequitias spiritales auxilium petatur, quatenus sua gratia eos protegat, qui non habent nisi de sua pietate fiduciam. Si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas, canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri: ego Dominus Deus vester. Considerandum nobis est, quod legislator in adversis et in prosperis, tubis clangere mandat, quia pene nullum tempus est, quod non habile sit et opportunum, ad sermonem proferendum divinum. Modo enim lectionibus tempus est uti, modo cantui deservire divino, modo 108.0651D| orandi, modo docendi, modo exhortandi, modo increpandi opportunitas se confert, quia secundum qualitatem auditorum, sermo semper conformari debet doctorum. Hinc quoque per Psalmistam dicitur: Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. Et item inquit: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXII). Hinc et Paulus ad discipulum scribens, ait: Praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina (II Tim. IV). Et alibi: Sine intermissione, ait, orate: in omnibus gratias agite. Haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. 108.0652A| Anno secundo, mense secundo, vigesimo die mensis, elevata est nubes de tabernaculo foederis: profectique sunt filii Israel per turmas suas, de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan, etc. (I Thess. V). Duodecima mansione venerunt filii Israel in desertum Sinai, quadragesimo septimo die, ex quo de Aegypto transierunt, probante Scriptura Exodi ac dicente: Mense tertio egressionis filiorum Israel de Aegypto, in die hac transierunt in solitudinem Sinai. Profectique simul de Raphidim, venerunt in desertum Sinai, et castra metati sunt in eremo: seditque Israel ibi e regione montis: et Moyses ascendit ad Dominum. Vocavitque eum Dominus de monte, dicens, et reliqua (Exod. XIX). Et rursum: Vade, inquit Dominus, ad populum, et sanctifica eos hodie et 108.0652B| cras: et lavent vestimenta sua, sintque parati in diem tertium, quia tertio die descendet Dominus, vidente universo populo super montem Sinai (Ibid.), quod et factum est. Laveruntque vestimenta sua, et ab uxorum coitu separati sunt, dieque tertio descendit Dominus in montem. Quo fumante, et fulgore, tonitruo, caligine, voce tubae, mortalium corda terrentibus, Moyses loquebatur, et Dominus respondebat ei. Supputemus numerum, et inveniemus quinquagesimo die egressionis Israel de Aegypto, in vertice montis Sinai legem datam. Unde et Pentecostes celebratur solemnitas, et postea Evangelii sacramentum, sancti Spiritus descensione completur. Longum est, si replicare velim, quid in lege praeceptum sit, quomodo fabricatum tabernaculum, quae varietas 108.0652C| hostiarum, quae vasorum diversitas, quae indumenta pontificis, quae sacerdotum ac Levitarum caeremoniae, quid egerint, quomodo populus numeratus sit, hoc tantum dicam, quod media pars Exodi, et totus Leviticus liber, et Numerorum praecepta non modica, et per singulas tribus populi distributio, et oblatio principum, in hac mansione descriptae sunt, multorumque voluminum disputatio huic loco sufficere vix possit.

Interpretatur autem Sinai rubi, non unus ut supra in solitudine Sin, sed plures: ut ibi principium sit, hic perfectio. Ibi solitarius numerus, hic multiplex. Aliud est enim unam, et aliud omnes gratias possidere. Itaque Israel post familiarem cum Deo sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus 108.0652D| est anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudine Pharan, quae interpretatur onager aut feritas, ibique succumbit malae bestiae fastidiens coelestem panem, et Aegyptiorum carnes desiderans: quando multos subitum vorabat incendium, et intercedente Moyse, unum vorax flamma consumpsit. Tunc accipiunt coturnices, et usque ad nauseam ac vomitum devorant. Eliguntur Septuaginta presbyteri, vadunt ad ostium tabernaculi, duo remanent, Eldad et Medad, non imperii negligentes, sed humilitate submissi, dum se honore arbitrantur indignos. Unde et absentes prophetant. Saturatoque populo cum adhuc esca esset in ore ipsorum, ira Dei ascendit super eos, et occidit 108.0653A| pingues eorum, et electos Israel praepedivit, ne ad malum velociter currerent (Psal. LXXVII). Unde et appellatus est locus, Sepulcra concupiscentiae, sive ut in Septuaginta legimus, memoriae desiderii.

Ex quibus omnibus nos docemur, qui sapientiam dimisimus saecularem, et Aegyptias ollas contempsimus, non debere murmurare contra coelestem Scripturarum panem, nec virulentias Aegyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem mannae cibum quaerere. Alioqui si eas rursus voluerimus appetere, vorabimus usque ad nauseam, et statim Domini igne torquebimur, desideriumque nostrum vertetur in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia (Matth. 108.0653B| XXIII).

CAPUT V. De Hobab filio Raguel Madianita cognato Moysi, et profectione filiorum Israel a monte Sinai.

(IBID.) Et dixit Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli. Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. Plerumque persuadere elatis utilia melius 108.0653C| possumus, si profectum eorum nobis potius quam illis profuturum dicamus, si eorum meliorationem nobis magis quam sibi impendi postulamus. Facile enim ad bonum elatio flectitur, si ejus inflexio prodesse et aliis credatur. Unde et Moyses, qui regente se Deo, deserti duce aerea columna, pergebat, cum Hobab cognatum suum ex gentilitatis conversatione vellet educere, et omnipotentis Dei dominio subjugare, ait: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli. Cui cum respondisset ille, Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum, illico adjunxit: Noli nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris 108.0653D| ductor noster. Neque enim Moysi mentem ignorantia itineris angustabat, quam et ad prophetiae scientiam cognitio divinitatis expanderat, quam columna exterius praeibat, quam de cunctis interius per conversationem Dei sedula locutio familiaris instruebat; sed videlicet vir providus, elato auditori colloquens, solatium petiit ut daret, requirebat in via, ut dux ei fieri potuisset ad vitam. Egit itaque ut superbus auditor voci ad meliora suadenti eo magis fieret devotus quo fateretur necessarius; et unde se exhortatorem suum praecedere crederet, inde se sub verbis exhortantis inclinaret. Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. 108.0654A| Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. Quod autem dicitur de arca foederis Domini praecedere filios Israel per dies tres providens castrorum locum, quid significat, nisi incarnationem Domini electis ab initio mundi iter praesentis vitae dirigere, atque ducatum ad terram sanctam veraciter praebere? quae prius sub figura patres Veteris Testamenti ducebat, et nunc in veritate viam justitiae nobis demonstrat. Via ergo trium dierum sanctae Trinitatis est fides, tribus temporibus, hoc est, ante legem, in lege, et sub gratia, callem veritatis atque justitiae exsecutoribus suis fideliter demonstrans. Quod autem dicit nubem super eos esse per diem cum incederent, significat protectionem divinam per Spiritus sancti gratiam ab initio electos defendere, 108.0654B| atque ad futuram quietem servare. Cumque elevaretur arca Dei, dicebat Moyses: Surge, Domine, dissipentur inimici tui, et fugiant a facie tua qui oderunt te. Cum autem deponeretur aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel. Instruit ergo legislator secundum tropologiam suo exemplo duces plebis Dei atque rectores, ut non segnes neque negligentes in cura pastorali atque negotio sibi commisso fiant, sed instar actionis suae, gregem sibi commissum principi pastorum in initio cujuslibet rei simul et in consummatione fideliter commendent, quatenus sua opitulatione proprias oves protegens, fugiat inimicos, depellat hostes, atque inter suos habitans, populum suum in aeternum conservare dignetur.

CAPUT VI. Ubi murmurat populus et igne percussus comburitur; et de esu carnis, unde murmuravit promiscuum vulgus cum filiis Israel.

(CAP. XI.) Interea ortum est murmur populi quasi dolentium prae labore contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eo ignis Domini, devoravit extremam partem castrorum. Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum et absorptus est ignis. Vocavitque nomen loci illius, Incensio, eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini. Quid est quod murmurantem populum ignis a Domino accensus devorat, nisi quod ignis justae ultionis in futuro excruciat illos qui lingua inflammata a gehenna ad murmurandum atque 108.0654D| detrahendum faciles proruunt? Unde per Sapientiam dicitur: Susurro et bilinguis, maledictus est (Eccli. XXVIII). Et item: Beatus qui tectus est a lingua nequam. Mors illius mors nequam est, et utilis potius infernus quam illa. Qui relinquunt Deum, incident in illam: exardebit in illis et non exstinguetur (Ibid.) Bene autem subditur quod ipse ignis devoret extremam partem castrorum. Extrema pars castrorum finis praesentium est actionum, ubi cujuscunque qualis fuerit terminus, a Domino judicatur. Unde scriptum est: Dominus judicabit extrema terrae. Qui autem usque ad mortem incorrectus perseverat in malitia concepta, tam in anima quam etiam in corpore urendus erit perpetua poena; nec erit aliquid 108.0655A| inexquisitum, quando totum, quod cogitatum per opus vel etiam verbum iniquum gessit, inferni carcere punietur. Hinc est quod in Evangelio, pertinaci ipsa Veritas dicit: Esto consentiens adversario tuo, ne forte adversarius tradat te judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V). Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagrabat desiderio carnium sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israel, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis. In mentem nobis veniunt cucumeres, pepones, porrique et caepe et allia. Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri, nisi man, etc. Durae carnalium 108.0655B| mentes per amorem saeculi quasi quaedam mollia ac delectabilia ferre paratae sunt, dum in hac vita rerum culmina apprehendere conantur. Cessationem Dominus a mundi laboribus imperat, sanctae quietis dulcedinem persuadet, et tamen vesana iniquorum mens plus se assequi aspera carnaliter quam tenere blanda spiritaliter gaudet; plus acerbitate fatigationis quam quietis dulcedine pascitur: quod aperte in semetipso nobis Israeliticus populus ostendit, qui dum refectionem mannae desuper acceperit, ab Aegypto ollas carnium, pepones, porros caepasque concupivit. Quid enim signatur in manna nisi esca gratiae, suave sapiens, ad refectionem interioris vitae bene vacantibus desuper data? Et quid per ollas carnium nisi carnalia opera, vix tribulationum laboribus 108.0655C| quasi ignibus excoquenda? Quid per pepones, nisi terrenae dulcedines? Quid per porros ac caepas exprimitur, quae plerumque, qui comedunt, lacrymas emittunt, nisi difficultas praesentis vitae, quae a dilectoribus suis et non sine luctu agitur, et tamen cum lacrymis amatur? Manna igitur deserentes, cum peponibus ac carnibus porros caepasque quaesierunt, quia videlicet perversae mentes dulcia per gratiam quietis dona despiciunt, et pro carnis voluptatibus laboriosa hujus vitae itinera, etiam lacrymis plena, concupiscunt. Contemnunt habere ubi spiritualiter gaudeant, et desiderantes appetunt, ubi carnaliter gemant. Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes ac magistri sint populi Israel, 108.0655D| et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare tecum. Et descendam et loquar tibi, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris, etc. Sicut plerumque juvenes dici solent, qui nulla consilii gravitate deprimuntur, ita senes non eos Scriptura sacra vocare consuevit, qui sola quantitate temporum, sed morum grandaevitate maturi sunt. Unde per quemdam sapientem dicitur: Senectus venerabilis non diuturna neque numero annorum computata. Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV). Hinc ergo est quod ad Moysen dicit: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sunt. In quibus 108.0656A| quid aliud quam senectus cordis requiritur, cum tales jubentur eligi, qui senes sunt? Si enim senectus in eis corporis quaereretur, a tantis sciri poterant a quantis videri. Dum vero dicitur, quos tu nosti quod senes populi sint, profecto liquet quia senectus mentis, non corporis, eligenda nuntiatur. Mystice autem descendente in nube carnis Christo, diffusa est per orbem [ vel fidem] Spiritus sancti gratia super populos et septuaginta gentium linguis electos; evenitque super omnes donum illud virtutis coelestis, quod quondam fuit in Moyse atque prophetis. Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt, et tu dicis, Dabo eis esum carnium mense integro. Nunquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris 108.0656B| in unum congregabuntur, ut eos satient? Cui respondit: Nunquid manus Domini invalida est? Jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur. Septuaginta: Et dixit Moyses: Sexcenta millia peditum, in quibus sum in ipsis, et tu dixisti, Carnes dabo eis, et edent mense dierum. Nunquid oves et boves occidentur illis, et sufficiunt illis? Aut omnis piscis congregabitur eis et sufficiet eis? Quaeri solet utrum hoc Moyses diffidendo dixisset, et nascetur quaestio cur hoc ei non exprobraverit Dominus, sicut exprobravit quod ad petram unde aqua fluxit videtur de potestate Domini dubitasse. Si autem dixerimus hoc eum dixisse quaerendo modum quo fieret, ipsa Domini responsio ubi ad eum dixit: Nunquid manus Domini non sufficiet? quasi redarguentis 108.0656C| videtur quod ille ista non credidisset. Sed melius arbitror intelligi Dominum ita respondisse tanquam modum futuri facti, quem ille requirebat, dicere noluerit, sed potius opere ipso suam potentiam demonstrare. Poterat enim et Mariae dicenti: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco (Luc. II), a calumniantibus objici quod minus crediderit, cum illa modum quaesiverit, non de virtute Domini dubitaverit. Quod autem responsum est illi: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Ibid.), poterat respondere et sic, quomodo hic. Nunquid Spiritui sancto impossibile est, qui superveniet in te? ac si idem sensus conservaretur. Porro autem talia quaedam dicens Zacharias, incredulitatis arguitur, et vocis oppressae poena plectitur. 108.0656D| Quare? nisi quia Dominus non de verbis, sed de cordibus judicat? Alioqui et ad illam petram unde aqua profluxit, poterant excusari verba Moysi, nisi in eum clara esset divina sententia, quod diffidendo talia dixerit. Nam ita se ea verba habent: Audite me, increduli: Nunquid enim de petra ista educimus vobis aquam? (Exod. XVII.) Deinde sequitur: Et elevata Moyses manu sua, percussit petram bis et exiit aqua multa, et bibit synagoga et pecora eorum (Ibid.). Utique ad hoc congregavit populum, ad hoc illam virgam, in qua tanta miracula fecerat, sumpsit, eaque petram percussit, atque inde solitae virtutis est consecutus effectus. Verba ergo illa quibus ait: Nunquid ex hac petra educimus vobis aquam? possent 108.0657A| sic accipi tanquam diceretur: Nempe ex hac petra secundum vestram incredulitatem aqua educi non potest, ut denique percutiendo ostenderetur fieri divinitus potuisse quod illi infidelitate non crederent, maxime quia non dixerat: Audite me, increduli. Ita quidem intelligi possent haec verba, nisi Deus, qui cordis inspector est, quo animo dicta fuerint indicaret. Sequitur enim Scriptura, et dicit: Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quoniam non credidistis mihi sanctificare me in conspectu filiorum Israel, propter hoc non inducetis vos Synagogam hanc in terram quam dedi eis. Ac per hoc intelligitur illa verba ita dixisse Moysen, tanquam ad incertum percusserit; ut si non sequeretur effectus, hoc praedixisse putaretur, cum ait: Nunquid ex hac petra 108.0657B| educimus vobis aquam? Quod in animo ejus lateret omnino nisi Dei sententia proderetur. E contrario itaque isto loco debemus intelligere verba Moysi de promissis carnibus, quaerentis potius quomodo fieret, quam diffidentis fuisse quando sententia Domini non secuta est quae vindicaret, sed potius quae doceret.

CAPUT VII. De septuaginta senioribus electis ad magisterium populi.

(IBID.) Venit ergo Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senioribus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum. Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de Spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta 108.0657C| viris. Cumque requievisset in eis Spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. Et exiit, inquit, Moyses ad populum, et locutus est verba Domini. Donec verba Dei audit Moyses et ab ipso docetur, intus est et in interioribus consistit, atque in secretis habetur. Ubi vero turbis loquitur et populo ministrat, ei qui intus non potest stare, exire dicitur foras. Quid ergo formae et talis continet sermo, nisi quod omnis doctor et magister Ecclesiae, si de profundioribus mysteriis aliquid moveat, si arcanum quid reconditum de Dei sapientia proferat inter perfectos, donec in profundis sensibus versatur, intus esse et in interioribus consistere dicendus est. Cum vero ergo loquitur ad turbas, et ea profert quae sufficiunt his qui foris sunt, 108.0657D| et quae potest vulgus audire, foras dicitur, et loqui ad populum verba Domini. Hoc video et Paulum fecisse et intus quidem fuisse cum diceret: Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam autem non hujus mundi, quae destruetur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum hujus mundi cognovit (I Cor. II). Vides quomodo intus est et interna atque arcana divinae sapientiae penetrat Paulus, cum haec loquitur? Cum autem procedit ad populum, audi quid loquitur: Omnis sermo malus non procedat de ore vestro. Qui furabatur, jam non furetur (Ephes. IV). Et: Unusquisque vir uxorem habeat, et unaquaeque mulier virum suum habeat (I Cor. VII). Haec et si qua hujusmodi 108.0658A| sunt Paulus, secundum Moysi formam foras exiens, ad populum loquitur. Sed videamus et aliud capitulum, in quo refertur quod septuaginta elegerit viros Moyses ex senioribus Israel, et habuerit eos ante tabernaculum testimonii et de Spiritu Moysi accipiens Deus, dederit septuaginta senioribus. Et dum requievisset, inquit, super eos Spiritus, prophetaverunt omnes. Quod dixit quia assumens de Spiritu Moysi, dedit septuaginta senioribus, spiritum non ita intelligas quasi materialem aliquam corporeamque substantiam auferens Deus a Moyse, in septuaginta secuerit portiones et ita unicuique seniorum exiguam particulam dederit. Impium est ita intelligere naturam Spiritus sancti. Sed hoc modo figuram mystici hujus sermonis adverte: quasi Moyses et Spiritus 108.0658B| qui erat in Moyse clarissimi cujusdam luminis fuerit lucerna, ex qua septuaginta alias lucernas accenderit Deus; ad quas ita principalis illius luminis splendor advenerit, ut origo ipsius luminis nihil damni ex commercio derivationis acceperit. Et hoc modo pie intelligitur quod scriptum est, quia abstulit Dominus de Spiritu Moysi, et dedit septuaginta senioribus. Sed videamus quid est quod in consequentibus. Et requievit, inquit, super eos Spiritus, et prophetaverunt omnes. Requiescere Spiritum non in quibuscunque hominibus legimus, sed in beatis et sanctis. Requiescit enim Spiritus Dei in his qui mundi sunt corde, et in his qui mortificant animas suas a peccato. Sicut e contrario ille qui habitat in corpore subdito peccatis, etiamsi habitabit aliquando in eo, 108.0658C| non enim potest Spiritus sanctus consortium habere peccati et societatem spiritus mali. Certum est enim peccati tempore adesse in corde uniuscujusque spiritum malum, et agere partes suas. Cui utique cum locus datur, et recipitur a nobis per cogitationes malas, et per concupiscentias pessimas contristatus, et ut ita dicam coangustatus, fugatur de nobis Spiritus sanctus. Propter quod et Apostolus, sciens haec ita accidere, monebat dicens: Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV). Igitur peccantes contristamus Spiritum sanctum; juste vero agentes et sancte, requiem ei paramus in nobis. Unde et quod nunc ait de septuaginta presbyteris, quia requievit in eis Spiritus, laudem vitae eorum et virtutes exposuit.

108.0658D| Denique quia pro puritate cordis eorum et sinceritate mentis, atque intelligentiae capacitate requievit Spiritus sanctus, continuo et operatur in eis; nec otium patitur, ubi operandi materia digna suppeditat. Ait enim Scriptura: Et requievit in eis Spiritus et prophetaverunt. In omnibus ergo qui prophetaverunt requievit Spiritus sanctus, nec tamen in aliquo ipsorum ita requievit, sicut in Salvatore. Propter quod et scriptum est de eo: Quia exivit virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendit, et requievit super eum Spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replevit eum spiritus timoris Domini. (Isa. XI). Sed fortasse aliquis dicit: Nihil amplius 108.0659A| ostendisti de Christo scriptum quam reliquis hominibus. Sicut enim de caeteris scriptum est, quia requievit super eos Spiritus, ita de Salvatore dictum est, requievit super eum Spiritus Domini. Sed vide quia supra nullum alium Spiritus Dei requievisse septemplici virtute describitur. Per quod sine dubio ipsa illa divini Spiritus substantia; quae quia uno nomine non poterat dici, diversis vocabulis explanatur, requiescere super virgam, quae de stirpe Jesse procederet, prophetatur. Habeo et aliud testimonium, quo docere possim in Domino salvatore, in eo Spiritum sanctum eximio quodam genere, et longe aliter requievisse quam fertur in caeteris. Dicit Joannes Baptista de eo: Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris 108.0659B| Spiritum Dei descendentem et manentem in eo, ipse est (Joan. I). Si dixisset Spiritum descendentem, et non addidisset, et manentem in eo, nihil praecipuum a caeteris habere videretur. Nunc autem addidit et manentem in eo, ut esset hoc signi in Salvatore, quod in nullo alio possit ostendi. Denuo enim scriptum est quia manserit in eo Spiritus sanctus. Et ne quis putet me in hoc derogare prophetis, sciunt ipsi, quia non ipsis derogo, praeferens eis Dominum meum Jesum Christum. Recolunt enim singuli dicta sua, et inveniunt, quod de nullo alio dictum est, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isa. LIII). Quia enim solus est qui peccatum non fecit, idcirco in ipso solo mansit, et permansit Spiritus sanctus. Si enim ipse est de quo 108.0659C| singulare aliquid et eximium dicitur, hoc quod supra diximus, quia peccatum non fecit, constat reliquos omnes fuisse sub peccato. Si omnes, necessario et prophetas. Et quomodo convenit, ut tempore peccati mansisse in eis dicamus Spiritum sanctum? Aut si tibi incredibile videatur prophetas postquam acceperant Spiritum sanctum, potuisse peccare, adhuc ad ipsum Moysen quem habemus in manibus revertamur, qui utique maximus est, et eximius prophetarum. Ipse describit et testimonium dat de semetipso, quia peccaverit in eo quod dixit: Audite me, increduli: Nunquid de petra ista producimus vobis aquam? (Exod. XVII.) In his enim dictis non sanctificavit Dominum in aqua contradictionis, id est, non est confisus in virtute Dei, et dixit: Quia 108.0659D| potens est Deus de petra ista vel hac educere vobis aquam; sed quasi ex diffidentiae cujusdam fragilitate respondit dicens: Nunquid poterimus vobis de petra hac educere aquam? Quia ergo peccatum ei in his verbis reputatur a Domino, certum est quod haec cum loqueretur, non de Spiritu sancto locutus sit, sed de spiritu peccati. Quod si Scripturae testimonio tantus propheta Moyses ostenditur aliquando habuisse Spiritum Dei, aliquando vero non habuisse, peccati scilicet tempore, certum est quia et de reliquis prophetis similis forma tenenda sit. Quid autem de David dicam, qui Spiritu sancto tanquam possit auferri, orat ne auferatur et dicit: Ne projicias me a facie tua, et spiritum tuum ne auferas a me (Psal. L). 108.0660A| In sequentibus vero tanquam pro culpa ablatum a se munus reposcit et dicit: Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me (Ibid.). Quid vero etiam de Salomone commemorem, quem nemo utique dicet, aut sine Spiritu sancto judicasse judicia; vel templum Domino construxisse; aut rursus in sancto Spiritu daemonibus templa fecisse, aut impiis mulieribus flexisse latera sua. Etiam ille propheta, qui in tertio regnorum libro in Bethel mittebatur a Domino, in Spiritu utique Dei verba locutus est; non tamen in Spiritu Dei praevaricatus esse praeceptum Domini credendus est, quo jussus fuerat non manducare panem in Bethel: propter quod et a leone perimitur (III Reg. XIII). Sed longum est ire per singulos. Ego autem licet non usquequaque 108.0660B| pronuntiem, puto tamen quod in nonnullis etiam communibus hominum gestis, quae quamvis peccato non careant, non tamen digna videantur, quibus interesse Spiritum sanctum dixerimus: ut verbi gratia, connubia legitima carent quidem peccato, ne tamen tempori illi, quo conjugales actus geruntur, praesentia Spiritus sancti dabitur, etiam si propheta esse videatur, qui officio generationis obsequitur. Sed alia plura sunt, in quibus sola sibi sufficit vis humana, et neque res indiget, neque decet adesse praesentiam sancti Spiritus. Sed in haec per excessum quemdam incurrimus, dum ostendere volumus, super solum Dominum et Salvatorem meum Jesum, mansisse Spiritum Dei; in caeteris autem omnibus sanctis, sicut et in Septuaginta 108.0660C| senioribus, a quibus verbi hujus processit exordium, requievisse Spiritum Dei tantum, et operatum esse interpretatur ea quae expediebant his per quos operabatur, et ut utile erat his quibus ministrabant.

Remanserant in castris autem duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit Spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant et non exierunt ad tabernaculum. Non ob contemptum praecepti Domini, sed magis ob devotionem humilitatis, in castris hi duo viri remanserunt, quasi indignos semetipsos judicantes ad perceptionem tanti muneris. Et ideo inspector cordium dignos eos judicavit gratia Spiritus sui: quorum tota intentio humilitatis virtute adornata fuit.

Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer et 108.0660D| nuntiavit Moysi dicens: Eldad et Medad prophetant in castris. Statim Josue, filius Nun, minister Moysi et electus de pluribus, ait: Domine mi, Moyses, prohibe eos. At ille: Quid, inquit, aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus Spiritum suum? Pia pastorum mens, quia non propriam gloriam, sed auctoris quaerit; ab omnibus vult adjuvari quod agit. Fidelis namque praedicator optat si fieri valeat, ut veritatem, quam solus loqui non sufficit, ora cunctorum sonent. Unde cum Josue duobus in castris remanentibus atque prophetantibus vellet obsistere, ei per Moysen dicitur: Quid aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus Spiritum suum? 108.0661A| Prophetare quippe omnes volunt, qui bonum quod habuit aliis non invidit.

CAPUT VIII. De esu carnium coturnicum.

(IBID.) Reversusque est Moyses et majores natu Israel in castra. Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit et demisit in castra, itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aera duobus cubitis altitudine super terram. Surgens ergo populus, tota die illa, et nocte, et die altero, coturnicum congregavit multitudinem. Qui parum, decem coros. Et siccaverunt eas per gyrum castrorum. Adhuc carnes erant in ore eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in 108.0661B| populum, percussit eum plaga magnanimis. Vocatusque est ille locus, Sepulcra concupiscentiae. Ibi enim sepelierant populum, qui carnes desideraverat. Carnalis ergo populus Judaeorum coelestem cibum spernens, voluptatem carnalium desiderabat; sed divina providentia ita judicium temperavit, ut puniret voluptuosorum concupiscentiam, nec tamen denegaret fragilibus competentem alimoniam. Quin in ipsa concessione, aliquid spiritaliter eis innueret. Cum enim illi peterent carnes sibi impartiri, non ferarum, non quadrupedum nec terrestrium animalium eis esum tribuit, sed volucrum, quatenus ex ipsa perceptione alimenti, discerent superna magis desiderare quam terrena, spiritalia potius quam corporalia. Avium ergo natura ex aquis primum processit, 108.0661C| sed in aera habitationem sibi acquirit. Unde et qui volucrum esum percipiunt, ab imis ad superna cor levare admonentur, ut licet in terrenis corporibus degant, tamen animo semper ad coelestia appetant, secundum illud Apostoli, quod dicit: In carne autem ambulantes, non secundum carnem militantes. Nostra autem conversatio in coelis est (II Cor. XII).

Egressi autem de sepulcris concupiscentiae, venerunt in aseroth, et manserunt ibi. Quartadecima mansio in solitudine Pharan, quae in atrium vertitur. In hac Aaron et Maria propter Aethiopissam contra Moysen murmurant. Et hoc, prudens lector, attende quod post consummatam in duodecimo numero virtutem, 108.0661D| quia superbit Israel, et in sepulcris concupiscentiae carnes Aegyptias desideravit, rursum jacit aliud fundamentum et atria: id est, ad vestibula virtutis ingreditur, ostendens nobis et eos qui stant posse cadere, et qui ceciderunt, posse resurgere. Positus est enim Jesus in ruinam et resurrectionem multorum (Luc. II). Et ipse loquitur per Prophetam: Nunquid qui cadet non resurget?

CAPUT IX. De murmuratione Aaron et Mariae contra Moysen propter Aethiopissam uxorem ejus.

(CAP. XII.) Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Aethiopissam, et dixerunt: Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et nobis similiter locutus est? Quod cum audisset 108.0662A| Dominus, iratus est. Erat enim Moyses vir mitissimus, super omnes homines, qui morabantur in terra, etc. (Ex Augustino.) Quaeri solet utrum ipsa sit filia Jethro, an alteram duxerit [ Al., superduxerit]? Sed ipsam fuisse, credibile est. De Madianitis quippe erat, qui reperiuntur in Paralipomenon Aethiopes dici, quando contra eos pugnavit Josaphat. Nam in his locis dicitur eos persecutus populus Israel, ubi Madianitae habitant, qui nunc Saraceni appellantur. Sed nunc eos Aethiopes nemo fere appellat, sicut solent locorum et gentium nomina plerumque vetustate mutari. Allegorice autem Mariam dicimus formam habuisse plebis prioris: Moysen, id est legem Domini transisse ad connubium Aethiopissae hujus, quae ex 108.0662B| gentibus congregata est. Hanc ergo Moyses, id est, lex spiritalis accepit uxorem, et pro hoc facto Maria, quae Synagoga est, indignatur et detrahit una cum Aaron, cum sacerdotibus scilicet et Pharisaeis. Derogat usque in hodiernum diem Moysi nobiscum posito plebs illa; et turpis ei videtur, quia circumcisionem carnis non docet apud nos, ne observationem sabbati, nec neomeniae, nec sacrificia sanguinis, sed circumcisionem cordis et precandi otium, diesque festos in azymis sinceritatis et veritatis, et sacrificia laudis, et non jam pecudum, sed vitiorum caedi victimas monet. Judicat ergo de his Deus, et nuptias Aethiopissae confirmat. Et Moysen quidem libenter cum ea habitare sinit et requiescere: Mariam vero ejicit extra castra, et porro facit a tabernaculo 108.0662C| testimonii, cum non ejicitur etiam Aaron; insuper autem et lepra afficitur Maria. Aspice nunc ad illam plebem, et vide quanta in illa est lepra peccati, quanta intelligentiae caligo, quanta observantiae foeditas, quanta turpitudo conspectus. Verumtamen haec lepra non perpetuo permanet, sed ubi septimana compleri coeperit mundi, revocabitur ad castra. In fine enim mundi cum plenitudo gentium introierit, tunc etiam omnis Israel salvabitur (Rom. XII): et tunc est cum cessabit lepra de facie Mariae. Recipiet enim decus fidei, et splendorem Christi agnitionis accipiet, et restituetur vultus ejus, cum fiet uterque unus grex et unus pastor, in quo vere dicendum est: O altitudo divitiarum sapientiae et 108.0662D| scientiae Dei (Galat. III): quia ita conclusit omnes sub peccato, ut omnium misereatur, in Christo Jesu Domino nostro, sicut Apostolus dicit: Haec omnia in figura contigerunt illis: scripta sunt autem propter commonitionem nostram (I Cor. X). Quaero quid commonitionis accipiamus ex eo quod lectum est nobis, quia detraxerunt Aaron et Maria de Moyse, et propter hoc correpti sunt. Maria vero etiam leprosa efficitur. Tanta autem fuit cura correptionis hujus, ut dum Maria septimanae tempus expleret in lepra, populus Dei non ageret iter ad terram repromissionis, nec tabernaculum testimonii moveretur. Primo interim moneor, et utiliter ac necessario moneor ex hoc facto, ne detraham fratri, ne male loquar de proximo meo, ne aperiam os meum ad 108.0663A| derogandum non solum sanctis, sed quibuslibet proximis meis, videns quanta ex hac indignatio fuerit Dei, quanta vindicta processerit. Denique, adversum peccatum istud simili indignatione etiam in psalmis Domini commoveri videmus et dicere: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum (Psal. XLIX). Similiter autem et in alio psalmo ex persona justi, scietis hoc Deo quam maxime displicere, quod dicitur: Detrahentem occulte adversus proximum suum persequebar (Psal. CX). Ex his igitur omnibus divinae Scripturae sermonibus velut gladiis quibusdam utrinque acutis, obtrectandi fratribus, et derogandi sanctis vitium resecemus. Lepra enim consequitur derogantes et aecologos (ἀεικολόγους?) Post haec autem 108.0663B| a moralibus ad intelligentiam mysticam transeamus. Quamvis et in superioribus pauca jam dicta sunt, tamen quae defuisse videntur addemus. Videamus ergo, quis est qui derogat Moysi, quis de eo male loquitur: non solus judaeus, sed et haeretici, qui non recipiunt legem et prophetas, ipsi detrahunt de Moyse. Denique solent ei etiam crimen impingere dicentes, quia homicida fuit Moyses: interfecit enim Aegyptium, et alia multa vel in ipsum, vel in prophetas blasphemo ore concinnant. Isti ergo qui detrahunt Moysi, habent lepram in anima sua, et sunt in homine interiore leprosi: et ideo habentur extra castra Ecclesiae Dei. Sive ergo haeretici sunt qui derogant Moysi, sive de Ecclesia sint qui detrahunt fratribus, et male loquuntur de fratribus suis, 108.0663C| omnibus qui hoc vitio aguntur, dubitandum non est quin leprosi sint in anima sua. Et Maria quidem interveniente Aaron pontifice septima die curatur: nos vero si obtrectationis vitio inciderimus in animae lepram, usque ad finem septimanae mundi, id est, usque ad resurrectionis tempus leprosi in anima permanebimus et immundi, nisi dum poenitendi tempus est corrigamus, et conversi ad Dominum Jesum ac supplicantes ei, per poenitentiam purgemur ab immunditia leprae nostrae. Ego autem puto, quod non solus ille populus prior, neque soli haeretici, de quibus supra memoravimus detrahant de Moyse, sed et omnis, qui scripta ejus male intelligit, et qui spiritalem legem carnaliter suscipit, Moysi derogat quia de verbis sanctis carnaliter homines 108.0663D| docet. Audistis quid sibi judicii obtrectatores et maleloqui, et quid damnationis acquirant. Audite nunc, et quantum beneficii conferant his quibus obtrectant. Nunquam invenies tantas laudes Deum dixisse de Moyse famulo suo, quantas nunc dici quidem videamus, quando ab hominibus ei derogatum est. Audi ergo in sequentibus quid dicat, et quibus Moysen laudibus efferat Spiritus sanctus.

Et descendit, inquit, Dominus in columna nubis, et stetit ad ostium tabernaculi testimonii. Et vocati sunt Aaron et Maria, et steterunt ambo, et dixit ad eos: Audite verba mea: Si fuerit quis vestrum propheta Domini, in visionibus ei agnoscar, et in somnis loquar ei: non sicut famulo meo Moysi, qui in tota 108.0664A| domo mea fidelis est. Ore ad os loquar ad cum, in specie et non in aenigmate et gloria Deum videt. Et quare non timuistis detrahere famulo meo Moysi? Et ira furoris Domini facta est super illos et discesserunt: et nubes recessit a tabernaculo. Et ecce Maria facta est leprosa sicut nix. Videtis quid sibi poenae contulerint obtrectatores; quid vero illi cui obtrectaverant quaesiverint laudis. Sibi turpitudinem, illi splendorem; sibi lepram, illi gloriam; sibi opprobrium, illi magnificentiam quaesiverunt. Verumtamen Moyses priusquam acceperat Aethiopissam, non est scriptum, quia in speci locutus est Deus ei, et non in aenigmate. Sed ubi accepit Aethioissam, tunc dicit de eo Deus, quia ore ad os loquar ad eum, in specie, et non in aenigmate. 108.0664B| Modo enim cum Moyses venit ad nos, et conjunctus est huic Aethiopissae nostrae, lex Dei jam non in figuris et in imaginibus sicut prius, sed in ipsa specie veritatis agnoscitur. Et quae prius in aenigmate designabantur, nunc in specie et veritate complentur. Et ideo ille, qui species figurarum et aenigmatum disserebat, dicit: Scimus autem, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari; et omnes eamdem escam et potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali sequente petra. Petra vero erat Christus (I Cor. X). Vides quomodo aenigmata legis Paulus absolvit, et species aenigmatum docet et dicit, quia petra in aenigmate erat apud Moysen, antequam jungeretur huic nostrae Aethiopissae: nunc in specie petra Christus 108.0664C| est. Nunc enim os ad os loquitur per legem, Deus antea in aenigmate fuit baptismum in nube et in mari; nunc autem in specie regeneratio est in aqua et Spiritu sancto. Tunc erat in aenigmate manna cibus; nunc autem in specie caro Verbi Dei verus est cibus sicut ipse dicit: Quia caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. IX). Sic ergo jam nunc Moyses apud nos positus, et huic Aethiopissae conjunctus, vel ipse ad nos, vel ad ipsum Dominus non loquitur in aenigmate, sed in specie. Hic autem additur: Et gloriam, inquit, Domini vidit. Quando vidit Moyses gloriam Domini? Ego tunc dico, quando transformatus est Dominus in monte, et aderat ibi Moyses cum Elia, et colloquebantur 108.0664D| ei. Et ideo recte in consequentibus adjungit, et quare non timuistis detrahere famulo meo Moysi? Quod evidenter utique ad eos dictum dirigitur, qui Evangelia quidem suscipere videntur, derogant autem Moysi. Et merito arguuntur, quia cum discant per Evangelium quod Moyses una cum Elia vidit gloriam Domini, legi et prophetis ausi sunt derogare. Et ideo nos non detrahamus Moysi, nec derogemus legi, sed simus non solum auditores legis, sed factores, ut cum ipso Moyse conglorificari mereamur. Ego autem puto quod et illi materiam praestant ad derogandum Moysi, qui verbi causa cum legitur liber Levitici, vel lectio Numerorum, non ostendunt quomodo haec quae in aenigmate scripta sunt, intelligi per speciem debeant; id est, qui non 108.0665A| spiritaliter ea quae in lege leguntur exponunt. Necessario enim qui audiunt ritum sacrificiorum, vel sabbatorum, vel similium in Ecclesia recitari, offendantur, et dicant: Quid hoc necesse est in Ecclesia legi? Quid nobis prosunt praecepta Judaica, et spreti populi observantiae? Haec Judaeorum sunt, et Judaei de his viderint. Ne ergo hujusmodi offendicula auditoribus accedant, danda opera est ad scientiam legis; et secundum hoc quod spiritalis est lex, intelligenda et explananda sunt quae leguntur, ne doctorum causa, imo desidia et negligentia, ab imperitis et indoctis derogetur Moysi. Sed et convertamur ad Dominum ut auferat a nobis velamen litterae, et non nobis deformis vultus Moysi, sed gloriosus et decorus appareat, ita ut non solum obtrectemus, sed pro 108.0665B| magnitudine sensuum, laudem ei et gloriam conferamus. Et ira furoris Domini facta est super illos, et discesserunt; et nubes recessit a tabernaculo. Et ecce Maria facta est leprosa sicut nix. Ira furoris Domini efficitur super eos qui male loquuntur et detrahunt. Verumtamen quod dicit nubes recessit a tabernaculo, et ecce Maria facta est leprosa sicut nix, considerandum diligentius est, quod prius recedit nubes, et ita lepra repletur: ut ostendatur quia etiam si est in aliquo gratia Spiritus sancti et obtrectat ac detrahit, recedit ab eo post obtrectationem; et sic lepra repletur anima ejus. Nam et populus ille prior habuit in se gratiam Dei; sed postquam in verum Moysen Dominum nostrum Jesum Christum extenderunt linguas blasphemiae suae, discessit ab illis 108.0665C| nubes, et transivit ad nos in montem excelsum, cum Salvator noster transformatus est, et nubes refulgens obumbravit discipulos ejus; et venit vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit (Matth. XVII). Post hoc ergo Maria facta est leprosa sicut nix. Donec aderat nubes, Maria non erat leprosa, sed cum discessit. Donec enim visitatio Dei erat in populo illo, non erat leprosus. Ubi vero discessit, ignominia vultus sui contexit eum. Sed nos timeamus ne forte effugemus a nobis hanc nubem male loquendo, male agendo, male cogitando, et tunc apparebit in nobis lepra peccati.

Et respexit Aaron ad Mariam, et ecce erat leprosa. Et dixit Aaron ad Moysen: Precor, Domine, ne contuleris 108.0665D| in nos peccatum, quoniam ignoravimus quod peccavimus: ne fiat simile morti, et ut aborsus ejectus de vulva matris. Et comedit dimidium carnis ejus. Vult in hoc ostendere, quia populus ille formatus in vulva quidem fuerit suae matris synagogae, non tamen pervenire potuerit ad effectum et integrum partum; sicut enim aborsus imperfectus et incompositus est partus, ita et ille populus aliquanto quidem tempore intra vulvam matris, hoc est, intra synagogae institutionem positus est; sed peccatis intercedentibus formari ad integrum, vivificarique non potuit. Et ideo abjecti sunt velut aborsus imperfectus et immaturus, peccato scilicet consumente dimidium, ut ait, carnis ejus. Et tamen interdum et 108.0666A| aborsus bonus. Bonus autem aborsus dicitur, cum aliis comparatur: sicut Ecclesiastes ait: Et dixi: Bonus est aborsus, magis quam ille. Qui ille? qui in vanitate, inquit, incedit, et in tenebris ambulat (Eccles. VI). Non ergo absolute bonum dicit aborsum, sed bonum magis quam vita quae in vanitatibus ducitur, et in tenebris ignorantiae. Et proclamavit Moyses ad Dominum dicens: Deus, precor te, sana eam. Et quem oportebat orare pro sanitate populi illius nisi Moysen? Orat Moyses pro illis, et forte hoc orat, quando cum Domino Jesu Christo colloquebatur, cum in monte transformatus est, petens ab eo, ut cum plenitudo gentium introisset, tunc omnis Israel salvus fieret (Rom. XI).

Et dixit Dominus ad Moysen: Si pater ejus spuisset 108.0666B| in faciem ejus, non erubesceret septem diebus? Separetur septem diebus extra castra, et post haec introibit. Quid est, si pater ejus spuisset in faciem ejus, erubesceret septem diebus? Mariam synagogae loco posuimus. Expuit pater ejus in faciem. Signum repudii est in faciem conspui. Denique in lege scriptum est, ubi jubetur, ut relicta proximi, proximo nubat. Si voluerit proximus repudiare conjugium, ut decalceatus in faciem conspuatur (Deut. XXV): et hoc datum est velut signum repudii. Hinc ergo Maria, id est, populus ille cum repudiatur a Deo, conspui in faciem dicitur. Habemus et in alio loco significantiam sputi, cum dicit Isaias: Omnes gentes sicut guttae situlae, et sicut sputum reputatae sunt (Isa. XL). Ostenditur in hoc loco, quod etiam populus ille sicut 108.0666C| gentes caeterae quae in sputum reputantur, abjectus est. Et revera si consideres honorem illum priorem, cum pontificalis apud eos ordo florebat, cum insignia sacerdotum, cum Levitica ministeria, cum majestas templi, cum prophetalis splendor, et cum coelestibus super terram consortiis utebantur, qui honor fuit ille, quae gloria? Et rursum si nunc aspicias, quanto de decore horrescant, sine templo, sine altari, sine sacrificio, sine prophetia, et sine sacerdotio, sine ulla coelesti visitatione dispersi per omnem terram, profuge viventes, quis non evidenter agnoscat, quomodo conspuit pater ejus in faciem ejus, et perfudit vultus eorum ignominia? Septem ergo diebus separatur extra castra. Diximus jam in superioribus quod septem dies isti septimanam mundi 108.0666D| hujus designent. In septimana enim dierum, creaturae totius visibilis productae videntur esse substantiae. Tunc enim quae non erant, facta sunt. In septimana vero totius mundi, secreta quadam et Deo cognita dispensatione, quae tunc producta sunt explicantur. Interim in hac septimana qua sequestrata est Maria, non moventur castra filiorum Israel, sed stant uno in loco conclusi, et nullus est eis omnino profectus, donec mundetur Maria a lepra sua.

CAPUT X. De duodecim exploratoribus missis a Moyse in terram Chanaan, et de his quae inde gesta sunt.

(CAP. XIII.) Profectus est populus de Aseroth, fixis 108.0667A| tentoriis in deserto Pharan. Ibi locutus est Dominus ad Moysen dicens: Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex principibus. Aseroth interpretatur domus perfecta. Proficiscitur igitur populus, posteaquam Maria purgata est, a domibus perfectis, et venit in Pharan, quod interpretatur os visibile. Potest intelligi, quod Verbum caro factum est, et invisibilis visibilis effectus est; et hoc significari, posteaquam finis et perfectio omnium quae erga illum populum gerenda fuerunt, venit; et tunc transit et venit ad eum, quem Verbum carnem factum ante non credidit. Notandum autem, quod Pharan non speciale nomen est mansionis alicujus, sed solitudinis quae plures continebat in se mansiones, sicut 108.0667B| in consequentibus istius libri, ubi catalogus mansionum integer est, demonstratur. Ibi enim narratur, quod profecti filii Israel de Aseroth, castra metati sunt in Rehtma; deinde Remmom Phares; et deinde in Lebna; et sic omnes per ordinem usque ad Asiongaber: id est, usque ad tricesimam secundam mansionem, sub Pharan solitudinis nomine mansiones comprehensae sunt. Ab hac itaque mansione, hoc est, Rethma, quae fuit in ordine quintadecima, usque ad tricesimam secundam, istiusmodi continentur historiae. Duodecim exploratores mittuntur ad terram sanctam, botrus refertur in ligno, et Christi breviter passione demonstratur. Murmurat populus Judaeorum, gigantum impetum reformidans. Pugnat contra Amalech, et Chananaeum 108.0667C| nolente Deo, et vincitur. Intelligit quae debeat in terra sancta exercere sacrificia. Dathan et Abiron et filii Chore consurgunt contra Moysen et Aaron, et terrae voragine glutiuntur. Inter mortuos et viventes pontifex medius, thuribulo armatus ingreditur, et currens ira Dei, sacerdotis voce prohibetur. Virga Aaron et florem profert et folia, et in aeternam memoriam virens siccitas consecratur. Nec dum templum etiam aeditui, nec dum sacerdotes et Levitae obtulerunt sacrificia, et partes eorum mysticus sermo describit. Vitula rufa in holocausta concrematur; et cinis ejus piacularis aspersio est. Quorum omnium figurae proprias flagitant solutiones: quae in suis locis dicentur.

108.0667D| Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam; cumque veneritis ad montes, considerate terram qualis sit, et populum qui habitator est ejus, utrum fortis an infirmus, pauci numero an plures; ipsa terra bona an mala; urbes quales, muratae an absque muris; humus pinguis an sterilis; nemorosa an absque arboribus. Confortamini et afferte nobis de fructibus terrae. (Ex Augustino.) Exposuisse intelligitur secundum quid dixerit: Si potens aut infirmus, hoc est, si pauci sunt aut multi. Nam quaeritur quomodo possent de monte prospicientes sentire humanarum virium fortitudinem. Potest et alius sensus esse multo congruentior veritati. Quod ait, ascendens in montem, in ipsam terram dixit quam explorare volebant. Non 108.0668A| enim possent facile exploratores intelligi, ubi tanquam peregrinantes omnia perquirebant. Nam si de montis vertice eos putaverimus conspexisse terram et explorare, quomodo possent exquirere omnia, quae Moyses exquirenda praecepit? Quomodo intrare civitates, quas eos Scriptura dixit intrasse? Quomodo de alia valle botrum tollere propter quem et loco nomen est inditum ut vallis Botri diceretur? In ipso monte explorabatur terra, quia ipse erat terra quae exploraretur; et ibi erat quidem depressior locus, de qua valle botrus ablatus est.

Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Robob intrantibus Emath. Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Ebron, ubi erat Ahiman et Sesai et Tholmai, filii Enach. Nam Ebron 108.0668B| septem annis ante Thanim urbem Aegypti condita est. Pergentes usque ad torrentem Botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis, et deficis loci illius tulerunt, qui appellatus est Nahal escol id est, torrens botri eo quod botrum inde portassent filii Israel. Duodecim exploratores mitti ad explorandam terram uberem, qui terruerunt populum ne crederent posse accipere a Domino terram repromissam, Scribarum et Pharisaeorum praetulerunt indicium. Sicut enim illi per Moysen missi sunt, ut soli fecunditatem sollicita consideratione tractarent, ita et isti per legem et prophetas jussi sunt, ut per vestigationem Scripturarum, Dominicum specularentur adventum, in quo erat terra, id est, terra sancta, in qua regnum 108.0668C| Dei et ubertatem fructuum spiritalium et vitam aeternam consequi possent. Sed sicut illi desperatione terruerunt populum, ne de Dei promissione confideret, ita et isti Scribae et Pharisaei suaserunt populo Judaeorum, ne crederent Christum, ad Aegyptum saeculi hujus redire cupientes, repudiantes manna fidei, quaerentes ollas peccatorum nigras, et caepas blasphemiarum putidas, et pepones vitiorum ac libidinum corruptione marcescentes. Ille autem botrus uvae quem in ligno de terra repromissionis duo advexere vectores, botrus pendens a ligno, utique Christus ex ligno crucis promissus gentibus de terra genitricis Mariae, secundum carnem terrae stirpis visceribus effusus. Duo bajuli qui sub 108.0668D| onere botri illius incedebant, populus uterque est: cujus prior Judaicus, caecus et adversus, ignarus pendentis gratiae, et pressus onere suspensi, cui subjicitur judicanti. De quibus dicitur: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum illorum semper incurva (Psal. LXVIII). Qui vero posterior veniebat, populi gentium gerebat figuram: qui credens et Christum ante oculos habens, semper eum portans videt, et quasi servus Dominum, et discipulus magistrum sequitur, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Si quis vult post me venire, tollat crucem suam et sequatur me (Matth. XVI). Hic autem est botrus quem malus granata sociata, innumeris granis secuta est, nostra scilicet Ecclesia mater, habens intra se per granorum numerum, multitudinem populorum, per ruborem 108.0669A| sanguinis Christi signaculo coruscantem. Habentem etiam intus distincta grana, sicut Apostolus ait, divisa charismata et dona Spiritus sancti gratia distributa (I Cor. XII). Quibus omnibus indignos se increduli judicantes, terram carnis Christi fluentem lacte et melle, accipere non meruerunt, quam per fidem servi ejus, id est, Christiani populi consecuti sunt. De cujus doctrina quotidie dicit Ecclesia: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII). Ficum autem quem cum botro de terra repromissionis attulerunt, imaginem legis attulisse evangelicis edocemur exemplis: sicut et botrum constat figuram Salvatoris ostendere, quemadmodum in Canticis canticorum Ecclesia dicit de Christo: Frater meus ut botrus cypri (Cant. I). Quia nec 108.0669B| Christus sine lege, nec lex sine Christo esse poterit. Reversique exploratores terrae, post quadraginta dies venerunt ad Moysen et Aaron, et ad omnem filiorum Israel exercitum in desertum Pharan quod est in Cades. Solitudo Pharan decem et octo continet mansiones, in quarum ultima reversi exploratores ad Moysen, renuntiaverunt quae in terra repromissionis conspexerant, reportantes inde botrum in vecte, simul cum malogranatis et ficis loci illius. Inde et in sequentibus scriptum est: Profecti de Asiongaber, castrametati sunt in deserto Sin, hoc est, Cades. Cades autem, non ut plerique aestimant sancta dicitur, sed mutata sive translata. In hac mansione moritur Maria et sepelitur; et propter aquas contradictionis, Moyses et Aaron offendunt Dominum, et prohibentur 108.0669C| transire Jordanem.

CAPUT XI. De murmure populi et vindicta ob hoc in eos prolata.

(IBID.) Locutique eis et omni multitudini, ostenderunt fructus terrae, et narraverunt dicentes: Venimus in terram ad quam misisti nos, quae revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest. Sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes nimis atque muratas. Stirpem Enach vidimus ibi, et reliqua. De exploratoribus terrae narratur, qui missi renuntiarent, quod terra quidem sit bona et admirabilis, habitent autem in ea filii gigantum. Jesus tamen non desperat, sed confirmat populi fidem cum Caleph, qui est de tribu Juda, et dicunt. Si diligit nos Deus, introducet nos in terram hanc. Quae ergo est 108.0669D| terra ista secundum spiritalem intellectum, quae terra quidem sancta est et terra bona, sed impius habitator? Qui sunt ergo isti hostes, qui habitant in terra sanctorum, et quomodo ejiciendi sunt, ut illis ejectis, sancti succedant in locum eorum? Redeamus ad Evangelia, redeamus ad Apostolum. Evangelia sanctis promittunt regna coelorum. Apostolus dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III). In coelis ergo locus haereditatis, qui promittitur sanctis; et quid putamus, quod in his locis quae tibi promittuntur nullus non habitator sit, quem tu debeas inde pugnando depellere? Et quomodo ergo dicit Dominus: A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud? 108.0670A| (Matth. XII.) Nisi enim esset quibus vis tieret, nisi essent qui inde pelli et excludi deberent, nunquam diceretur per vim diripiendum esse regnum coelorum. Et nisi essent cum quibus nobis certamen esset et praetium, nunquam diceret Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversum mundi hujus rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus. De quibus etiam illud Dei dictum, per prophetam intelligendum videtur, ubi ait: Et inebriatus est gladius meus in coelo (Isa. XXXIV). Necesse est enim spiritales nequitias, quae in coelestibus esse dicuntur, qui sunt veri Chananaei, vinci a te, et expelli de coelestibus locis, ut tu pro illis habites ibi. Scio tamen gigantes eos esse. Gigas dicitur 108.0670B| omnis, qui adversum Deum resistit. Quicunque ergo adversatur Deo et contrarius est veritati, quod illi principaliter faciunt, merito gigas appellatur. Tibi ergo praestatur, ut ejicias gigantes, et intres in regnum eorum. An non de quodam ex ipsis scriptum est: Qui accipiet a gigante spolia? De quo etiam dicit Dominus in Evangelio: Nemo potest introire in domum fortis, et diripere vasa ejus, nisi prius alligaverit fortem (Marc. III). Nunc ergo in quantum in comparationem humanae et daemoniacae naturae, nos locustae sumus, et illi gigantes; et praecipue si dubia sit fides nostra et si nos perterreat infidelitas, illi vere gigantes erunt, et nos locustae sumus. Si vero sequamur Jesum, et credimus verbis ejus ac fide ejus repleamur, tanquam nihil erunt respectu nostri. 108.0670C| Audi enim quomodo nos hortatur et dicit: Si amat nos Dominus, introducet nos Deus in terram hanc, quae bona est, et fructus ejus mirabilis. Typus et figura, quae praecessit in patribus, completur in nobis. Ejecerunt illi gentes, et consecutae sunt haereditatem eorum; consecuti sunt omnem terram Judaeae et Jerusalem, et civitatem et montem Sion. Haec in illis impleta sunt. Ad te autem quid dicitur: Non enim, inquit, accessistis ad ea, quae visibilia sunt, sed ad invisibilia. Accessistis enim, inquit, ad montem Dei viventis, et ad civitatem Jerusalem, et ad multitudinem angelorum (Hebr. XII). Sed et alibi idem Apostolus dicit: Jerusalem autem, quae sursum est libera est, quae est mater omnium nostrorum (Gal. IV). Si quis verbis Apostoli dicentis Jerusalem esse coelestem 108.0670D| non accommodat fidem, potest et haec verba nostra recusare. Si vero verbis Pauli fides adhibenda est, et Jerusalem coelestem esse credimus, ad typum terrenae hujus. Et quae scripta videntur de hac terrena ad illam coelestem rectius spiritali intelligentia conferemus. Accessimus ergo sicut Paulus dicit ad coelestem Jerusalem, sine dubio ad coelestem Judaeam. Et sicut illi de terrestri Judaea ejecerunt Chananaeos et Evaeos et reliquas gentes, ita et nos, qui accessimus ad montem Dei, et ad regna coelestia, necesse est ut expellamus de eis contrarias potestates, et spiritalia nequitiae in coelestibus. Et sicut illi ejecerunt Jebusaeum de Jerusalem, et quae prius Jebus vocitata fuerat, postmodum Jerusalem appellata est, 108.0671A| ita et nos oportet expellere Jebusaeum de Jerusalem, et sic haereditatem ejus consequi. Sed illi quidem faciebant haec armis visibilibus, nos autem invisibilibus. Illi vincebant corporalibus praeliis, nos autem spiritali certamine speramus. Quod si vis audire, Paulus, qui non solum magister gentium, sed et militiae hujus magister est, quomodo pugnaverit prior, audi quid ipse describat, sicut etiam supra memoravimus: Non est, inquit, nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus rectores mundi hujus tenebrarum, adversum spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Propterea et hanc pugnam spiritalem atque invisibilem pugnaturis, spiritalia arma et invisibilia tela componit et dicit: Induite vos loricam charitatis et 108.0671B| galeam salutis, assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignita exstinguere. Sed et gladium spiritus, inquit, assumite, quod est verbum Dei (Ibid.). Cum ergo talibus te armaveris telis, sequens Jesum ducem, non verearis gigantes illos. Videbis enim quomodo eos tibi subjiciet Jesus. Et sicut Patres calcaverunt cervices gentium, ita et tu calcabis super cervices hominum. Ipse enim dicit his qui eum fideliter sequuntur: Ecce enim dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X). Vult enim Jesus semper res mirabiles facere; vult de locustis gigantes vincere; et de his qui in terris sunt coelestes superare nequitias. Et fortasse hoc erat, quod dicebat in Evangeliis: Quia qui credit in eum, non solum faciet illa, quae 108.0671C| ipse facit, sed majora, inquit, horum faciet (Joan. XIV). Vere enim majus mihi videtur, si homo in carne positus, fragilis et caducus, fide tantum Christi et verbo ejus armatus, super gigantes daemonum legis, quamvis ipse sit qui vincit in nobis, plus tamen dicit esse, quod per nos vincit quam quod per se vincit. Tantum est ut nos armis istis semper simus armati, et conversatio nostra semper in coelis sit, vel omnis motus noster, omnis actus, omnis cogitatio, omnis sermo coelestis sit. Quanto enim nos illuc ardentius ascendimus, tanto illi praecipites inde descendent. Et quanto nos augemur, tanto illi inferiores efficiunt. (CAP. XIV.) Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus vellet eos opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis, cunctis videntibus Israel. Et 108.0671D| dixit dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis? Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est, et rel. Duodecim missi sunt inspectatores ex filiis Israel, ad considerandam terram, quae eis fuerat repromissa. Hi quoque post quadraginta dies regressi, diversa renuntiant. Nam ex his in desperationem mittunt populum, ita ut velint abjecto Moyse, eligere alium ducem, et reverti in Aegyptum; alii vero duo bona nuntiant, et cohortantur populum permanere in fide dicentes: Si diligit nos Deus, introducet nos in terram hanc. Sed populus infidelitatis desperatione praeceps 108.0672A| agitur, et ad lapidandos eos, qui bona nuntiant, prosilit: Majestas Domini vero protegit eos in nubibus, et dixit Dominus ad Moysen: Feriam eos morte et interimam eos, et faciam te et domum patris tui in nationem magnam, et multo magis, quam haec est. Fit ergo tanta haec comminatio a Domino, non ut passibilis et iracundiae vitio subjacens ostenditur divina natura, sed ut per haec et Moysi charitas quam erga populum habebat, et Dei bonitas, quae supra omnem mentem est innotescerent. Scribitur enim irasci Deus et comminari interitum populo, quo doceatur homo tantum sibi esse apud Deum loci tantumque fiduciae, ut etiam si sit aliqua in Deo indignatio, obsecrationibus mitigetur humanis, tantumque de eo impetrare posse hominem, ut et propria instituta convertat. 108.0672B| Bonitas enim quae subsequitur iracundiam, et Moysi fiduciam ostendit apud Deum, et alienam ab iracundiae vitio divinam docet esse naturam: simul et mysterium in saeculi futuris explendum continet sermo, per quem promittit Deus quod alium hoc abjecto resuscitet. Ait enim: Percutiam eos morte et perdam eos, et faciam te et domum patris tui in nationem magnam, multo magis quam haec est. Comminatio enim haec, non est iracundia, sed prophetia. Assumenda namque erat alia natio, id est, populus iste nationum, sed non per Moysen. Excusavit se namque Moyses. Sciebat namque quia gens illa magna, quae repromittitur, non per Moysen vocanda erat, sed per Jesum Christum, et non Mosaicus, sed Christianus erat populus appellandus. Idcirco igitur pluribus 108.0672C| exhortatur Moyses pro populo illo; Dominus vero correptionis modum librata moderatione, dispensat et dicit:

Quia viri quidem, qui exierunt de Aegypto, et tentaverunt me atque increduli permanserunt, cadent in deserto hoc: Et non videbunt, inquit, terram, quam juravi patribus eorum; sed filii eorum, qui sunt mecum hic, quicunque ignorant bonum vel malum. Sit fortassis aliquid etiam secreti mysterii in verbis Domini dicentis: Filii ipsorum, qui sunt mecum hic. Ubi mecum hic? Aut quomodo mecum? Qui habet aures audiat. Nos interim dicimus, quia patres nostri fuerunt populus ille prior; nos autem filii ipsorum pro illis surreximus et erecti sumus, qui nesciebamus bonum vel malum. Ex gentibus enim sumus, quia 108.0672D| neque bona, quae ex Deo veniunt noveramus, neque mala, quae ex peccato generantur. Si tamen succedentes in locum eorum, qui abjecti sunt, tanti lapsus timeamus exemplum, audientes commonitionem Pauli dicentis: Vide autem severitatem et bonitatem Dei. In eos autem qui ceciderunt, severitatem; in te quidem bonitatem, si tamen permanseris in bonitate. Alioqui et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur (Rom. XI). Addidit autem post haec Dominus et dicit: Filii vestri erunt incolae quadraginta annis in deserto. Et quid haberet mysterii numerus iste, declarat dicens: Secundum, inquit, numerum dierum quibus considerastis terram quadraginta diebus, pro die per annum 108.0673A| recipietis peccata vestra quadraginta annis. Timeo ergo mysterii hujus secreta discutere. Video enim quod peccatorum in hoc ratio comprehenditur, et poenarum. Si enim unicuique peccatorum annus ascribitur ad poenas pro unius diei peccato, et secundum rationem dierum quibus peccatur, annorum totidem numerus in suppliciis consumendus est, vereor ne forte nobis qui quotidie peccamus, et nullum forte vitae nostrae diem absque peccato transegimus, ne ipsa forte saecula saeculorum sufficere possint ad poenas luendas. In eo enim quod populus illo quadraginta dierum delicto, quadraginta annis cruciatur in deserto, nec Terram Sanctam introire permittitur, similitudo quaedam futuri judicii videtur ostendi, ubi peccatorum ratio discutienda est, nisi 108.0673B| erit aliqua fortasse etiam bonorum operum compensatio, vel etiam eorum, quae in vita sua unusquisque mala recipit, ut Abraham de Lazaro docuit (Luc. XVI). Sed haec nullus est nosse ad integrum, nisi illius cui omne judicium tradit Pater. Quod dies peccati in annum poena reputatur, non solum in hoc libro, in quo nihil omnino est quod dubitari possit, ostenditur, sed et in libello Pastoris, si cui tamen scriptura recipienda videtur, similia designantur. Sed fortasse aliquis neget bonitati Dei convenire, ut pro unius diei peccato, annum suppliciorum rependat. Sed fortasse aliquis dicet etiam: Si diem pro die reddat, quamvis justum, non tamen clemens videtur aut benignum. Audi ergo adhaec, si forte possimus difficultatem rei exemplis lucidioribus explanare. Si vulnus 108.0673C| corpori infligatur, aut nervorum junctura resolvatur, sub unius horae spatio hujus mundi vulnera solent corporibus accidere, et postmodum, cruciatibus ac doloribus exactis, multo vix tempore sanari. Quanti enim timores in loco, quanta tormenta generantur. Jam vero si accidat ut in eodem vulnere vel in eadem fractura, iterum et saepius quis vulneretur, frequentiusque frangatur, quantis hoc poenis curari, quantis potest cruciatibus medicari, quanto autem tempore, si tamen potuerit, ad sanitatem perducitur. Et vix aliquando ita curabitur, ut vel debilitatem corporis, vel foeditatem cicatricis effugiat. Transi nunc ab exemplo corporis ad animae vulnera. Anima quoties peccat, toties vulneratur. Et ne dubites peccatis eam velut telis et gladiis vulnerari, audi Apostolum 108.0673D| monentem: Assumite scutum fidei, in quo possitis omnia jacula maligni ignea exstinguere (Ephes. VI). Vides ergo peccata maligni esse jacula quae in animam diriguntur. Patitur autem anima non solum vulnera jaculorum, sed et fracturas pedum, cum laquei parantur pedibus ejus, et supplantantur gressus ejus. Haec ergo et hujusmodi vulnera, quanto tempore putas posse curari? O si possimus per unumquodque peccatum videre quomodo homo noster interior vulneratur, quomodo sermo malus vulnus infligit. Non legistis dicunt, quia vulneraverant gladii, sed non ita ut lingua? Vulneratur ergo et per linguam anima; vulneratur et per cogitationes et concupiscentias malas; frangitur autem et conteritur, per opera 108.0674A| peccati. Quae si omnia videre possimus, et vulneratae animae sentire cicatrices, certum est, quod usque ad mortem resisteremus adversum peccatum. Si nunc sicut hi qui vel daemone repleti, vel mente alienati sunt, non sentiunt si vulnerantur, quia naturalibus sensibus carent, ita et nos vel cupiditatibus saeculi amentes effecti vel inebriati, sentire non possumus quanta vulnera, quantas contritiones animae peccando conquirimus. Et ideo consequentissima ratio est, poenae, id est, curae ac medicationis tempus extendi; et per unumquodque vulnus pro qualitate plagae, medendi quoque spatia propagari. Sic ergo et Dei aequitas ac benignitas etiam in ipsis animae suppliciis evidens fiat, ut haec audiens, qui peccavit resipiscat, et ultra non peccet. Conversio enim in praesenti vita 108.0674B| et poenitentia fructuosa gesta celerem conferet hujusmodi vulneribus medicinam, quia poenitentia non solum vulnus praeteritum sanat, sed et ultra animam peccato non sinit vulnerari. Imo et illud adjiciam verbi causa: Si peccator sum, nunquid eadem erit mihi poena si semel peccavi, quae et si secundo et tertio, et si frequentius peccem? Non ita erit, sed pro modo, et numero, et mensura peccati, etiam poenae quantitas metienda est. Deus enim dabit nobis panem lacrymarum, et potabit nos in lacrymis, sed in mensura. Mensura autem haec erit, quam sibi in hac vita unusquisque vel majus, vel amplius peccando quaesierit. Sed et calix in manu Domini, vini meri plenus misto dicitur esse. Miscetur ergo sine dubio unicuique et fiet judicium ejus, non solum de malis quae 108.0674C| gessit, sed etiam ex bonis; et tamen cum utraque misceantur, fex ejus quam ego puto malorum partem dici, non ad integrum exinanietur, sed haec, ut diximus, in manu Dei sunt. Nostrum est autem ad emendationem citius festinare, ad poenitentiam sine dissimulatione converti, lugere praeterita, cavere futura, invocare auxilium Dei. Statim enim ut conversus in gemueris, salvus eris. Invenies enim advocatum, qui pro te interpellat Patrem, Dominum Jesum multo praestantiorem quam fuit Moyses; qui tamen oravit pro illo populo et exauditus est. Et fortasse propterea Moyses scribitur intervenisse pro peccatis populi prioris et impetrasse veniam, ut multo magis nos confidamus, quod advocatus noster Jesus indubitatam nobis veniam praestabit a Patre, si tamen convertamur 108.0674D| ad eum, et non recedat retro cor nostrum, sicut Joannes in Epistola sua dicit: Haec autem dico, filioli, ut non peccetis (Joan. II). Quo si peccaverit aliquis vestrum, habemus advocatum apud Patrem justum, qui interpellat pro peccatis nostris.

Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. Et ecce mane primo surgentes, ascenderunt verticem montis atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus. Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? Nolite ascendere. Non enim Dominus est vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris. Amalechites et Chananaeus ante vos sunt: 108.0675A| quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino. At illi contenebrati ascenderunt verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses, non recesserunt de castris. Descenditque Amalechites et Chananaeus, qui habitant in monte, et percutiens eos atque concidens, persecutus est usque ad Horma. O mira protervitas humanae mentis, et horrenda stultitia per malitiam excaecati cordis. Mandat Deus promissionibus credere, et de sua patientia confidere, sicque terram possidendam intrare. Huic humana stultitia renuit credere, et jussis spernit obtemperare salubribus. E contrario denuntiat Deus eis propter peccata eorum et perfidiam, possessionem terrae sibi ante repromissae, suumque auxilium eis denegat conferre. At illi contenebratim, contra voluntatem 108.0675B| Dei eam volunt invadere. Quorum imitatores, utinam nostris temporibus non haberemus. Sunt enim proh dolor! non pauci moderno tempore, qui licet veteres de sua protervia redarguant, et incredulitatem eorum reprehendant, nihilominus ipsi in moribus ipsorum sequaces existant: qui nec bonis promissis per divinam legem adipiscendis instant, nec prohibitis malis peccando se implicare non cessant. Sed sicut nec illis, ita nec istis haec pertinacia cedet in prosperum. Nam spirituales Amalechitae et Chananaei, qui habitant in montibus superbiae, percutient eos atque concident, persequentes usque Horma. Amalechitae enim populus lingens sanguinem, et Chananaei negotiantes sive motus. Horma anathema interpretatur. Coelestes ergo nequitiae, quae interitum 108.0675C| nostrum desiderant, et terrenis cupiditatibus nos implicare volunt, si perseveraverimus in peccatis, et in montibus superbiae ascendere non desistimus, concident nos ignitis jaculis, atque ad anathema perpetuum perducent. Unde non secundum Pelagianitas de nostra sine gratia Dei praesumere debemus potentia, sed humiliter infirmitatem nostram cosiderantes, id quod Domini ore decernitur, obediendum et sequendum per omnia nobis humiliter credamus. Sicque nobis hostes cuncti inferiores existunt, et ad coelestis patriae gaudia, quae nobis promissa sunt, pervenire per Domini misericordiam praevaleamus.

CAPUT XII. De ritu sacrificiorum per singulas species.

108.0675D| (CAP. XV.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis, et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam pacificam, vota solventes vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus, offeret quicunque immolaverit victimam, sacrificium similae decimam partem ephi conspersam oleo: quod mensuram habet quartam partem hin, et vinum ad liba fundenda ejusdem mesurae dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos et arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa fit oleo tertiae partis hin; et 108.0676A| vinum ad libamentum tertiae partis ejusdem mensurae, offeret in odorem suavitatis Domino. Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas volum, vel pacificas victimas, dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habebit medium mensurae hin, et ad liba fundenda vinum ejusdem mensurae, in oblationem suavissimi odoris Domino. Sic facietis per singulos boves et arietes, et agnos et haedos, et rel. Josephus in Antiquitatum suarum tertio, hujus loci meminens refert. Lex autem praecepit in privatis publicisque sacrificiis etiam farinam mundissimam adjici, in agno quidem assari unam mensuram, in ariete vero duorum, in tauro trium. Et hoc sanctificant super altare oleo mistum. Nam et oleum offertur ab immolantibus, in bove quidem 108.0676B| hin medietatem, in ariete autem hujus mensurae tertiam partem et quartam in agno. Hin autem mensura Hebraeorum antiqua choas Atticas duas capit, secundum quam mensuram oleum offerebant. Est autem uti in libro Ruth legitur, ephi mensura trium modiorum. Hin autem ut illi volunt qui de ponderibus ac mensuris scripserunt, sextarii mensuram tenet. Qui ita ideo nominatus est, eo quod sexta pars est congii. Quid ergo hoc vult quod jubetur ingressuris terram repromissionis, per singulas species animalium, quae offerri licebant, sacrificium adhiberi, nisi quod spiritaliter nos docet, qui in terram Ecclesiae per Domini gratiam intravimus, ut per singulas species bonorum operum, scientiam spiritalem in meditatione divinae legis adhibeamus. 108.0676C| Mensura ergo ephi, quae tres habet alias mensuras, significat sanctae Trinitatis fidem. Cujus decimam jubetur offerre, id est, credulitatem incarnationis Christi, quae in lege nobis plenissime commendatur, sive observantiam ipsius decalogi. Jubemur simul offerre oleum, hoc est charitatem et misericordiam. Jubemur et vinum ad libamentum, id est, gratiam spiritalem, sive communicationem passionis Christi. Et haec juxta participationem mensurae hin, hoc est, secundum distributionem perfectae devotionis. Senarius autem, qui perfectus est numerus, perfectionem cujusque rei significat. Quid est ergo aliud in agni oblatione decimam partem ephi offerre, similae conspersae oleo juxta quartam partem hin, et vinum ejusdem mensurae ad liba fundenda, nisi simplicitatem 108.0676D| morum, simul cum scientia legis divinae et prudentia evangelica exhibere? Quia non decet simplicitatem sine prudentia, nec prudentiam sine simplicitate quemquam habere, qui desiderat oblationem suam Deo acceptabilem facere. Unde Salvator in Evangelio discipulis praecepit dicens: Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Omnis enim stultitia sicut et versutia Deo abominabilis est, et ideo omni modo ab anima pellenda est catholica, in qua solummodo semper vigere debet simplicitas Christiana. Item in oblatione arietis duas decimas similae jubet offerre, simul olei atque vini tertiam partem hin. Et quia aries rectorum ordinem significat, apte cum duabus decimis aries offertur, 108.0677A| cum quilibet homo decalogum legis intellectu et operatione tenens, officio rectoris delegatur. In qua oblatione oleum et vinum tertiae partis him simul exhibetur, quando charitas, misericordia et gratia spiritalis doctrinae, ab ea erga subditorum curam diligenter impenditur. Item in oblatione tres decimae similae offerri praecipiuntur, simul et medium mensurae hin in oleo sive vino. Et quid in bonis nomine nisi sanctorum praedicatorum ordo designatur, qui agrum Dominicum colunt, et vomere evangelico exstirpantes spinas vitiorum, multiplicant segetem virtutum? Qui cum tribus decimis similae offeruntur, quia decalogum legis, scientia, opere et doctrina rite tenentes, fidei sanctae Trinitatis veri assertores esse probantur. Hi ergo charitatem praecipuam debent habere, 108.0677B| et in necessitatibus proximi per misericordiam consulendo, aliis bonum exemplum praebere. Nec non et ipsis studendum est, ut in gratia divina quantum mortalibus possibile est proficiant, et ad vitae perfectionem ac sanctitatem perveniant, juxta illud Dominicum praeceptum: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester (Levit. XIX). Illud tamen quod in hac vita sibi deest, incoelesti beatitudine per Domini gratiam in se perficiendum debent sperare.

CAPUT XIII. De primitiis Domino dandis.

(IBID.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino de cibis 108.0677C| vestris. Sicut de areis primitias separabitis, ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino. Quid est quod primitias de cibis Israelitae Domino jubentur offerre, hoc est, ut sicut de areis primitias separabunt, ita etiam de pulmentis primitiva Domino tribuant? Terram igitur quam ingredientes Domino oblationes sive primitias debent offerre, praesentem Ecclesiam significare superius diximus. Ergo quisquis Ecclesiam per fidem et baptismum intraverit, necesse est ut terram carnis suae, hoc est, corporalem vitam diligenter in Dei timore exerceat, quatenus frugem virtutum in ea excrescere faciat, unde sibi refectio aeterna praeparetur. Jubemur ergo non solum de areis, sed et de pulmentis primitias Domino consecrare. Quid est de area primitias separare, nisi de 108.0677D| praedicationis officio, laboris primordia Domino consecrare? Et quid de pulmentis primitiva est offerre, nisi de domesticis disciplinis quas in semetipso solerter quisque exercere debet, inchoationem bonae voluntatis Domino dedicare? Sive in semetipso aliquis virtutum studiis operam det, sive de aliorum salute docendo, exhortando, atque bonis exemplis provocando pium laborem impendat, necesse est ut hoc non sibi aliquis, sed gratiae deputet divinae, ut ei consecretur omnis boni initium, a quo decet sperari totius perfectionis supplementum.

CAPUT XIV. De peccatis ignorantiae.

(IBID.) Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam 108.0678A| horum, quae locutus est Dominus ad Moysen, et mandavit per eum ad vos, a die qua coepit jubere et ultra, oblitaque fuerit multitudo facere offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum ejus ac liba ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato; et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, et rel. (Ex Augustino.) Merito quaeritur quae sint ipsa peccata nolentium, utrum a nescientibus committuntur, an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere compellitur. Nam et hoc contra voluntatem facere dici solet. Sed utique vult propter quod facit, cum vult vivere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. Vult ergo facere, quia vult vivere, et ideo non per seipsum 108.0678B| appetendo ut falsum juret, sed ut falsum jurando vivat. Quod si ita est, utrum possint dici ista peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. Nam si diligenter consideretur, forte ipsum peccare nemo velit, sed propter aliud fit, quod vult, qui peccat. Omnes quippe homines, qui scientes faciunt quod non licet, id vellent licere. Usque adeo ipsum peccatum nemo appetit propter hoc ipsum, sed propter illud quod ex eo consequitur. Haec si ita se habent, non sunt peccata nolentium nisi nescientium, quae discernuntur a peccatis volentium.

Mystice autem offerunt filii Israel vitulum de armento in holocaustum, cum fideles populi plena fide corpus Dominicum pro salute generis humani in ara crucis immolatum in odorem suavitatis, Domino credunt 108.0678C| et confitentur. Offerunt sacrificium ejus ac liba ut caeremoniae postulant, cum in sacramento panem et vinum in commemorationem passionis ejus super altare deferunt, ac de eo participantes, corpus et sanguinem ejus veraciter se percepisse confidunt. Offerunt hircum pro peccato, cum ipsam humanitatem ejus non peccatricem, sed in similitudinem carnis peccati, hoc est, nostrae mortalitatis consortem eum suscepisse, ac pro peccatis nostris dissolvendis obtulisse credimus. Rogatque ipse sacerdos, qui advocatus noster est apud Patrem pro peccatis populi sui et dimittetur ei, quoniam secundum Pauli sententiam: In diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit illum a morte salvum facere, cum clamore valido et 108.0678D| lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia (Hebr. V). Praeterea et incensum jubentur offerre pro se et pro peccato atque errore suo. Incensum ergo offerunt pro peccatis suis, qui orationem cum jejuniis et eleemosynis Deo offerunt, in quibus placatus veniam erroris digne postulantibus tribuit. Sequitur:

Quod si anima nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo, et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino; impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi, etc. Capram ergo anniculam offert, qui poenitentiam pro peccato non tepide, sed fervide gerit, et perfecte a peccato eodem, atque studiosissimo recedit proposito, de caetero cavens, quotidieque commissorum veniam 108.0679A| postulans, ingemiscens dicit cum Propheta: Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris, Domine: secundum magnam misericordiam tuam, memor esto mei, Domine. Adjuvabitque eum ad impetrandam veniam intercessio pontificis summi, qui non per sanguinem hircorum et vitulorum, sed per sanguinem proprium introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa.

CAPUT XV. De peccatis per superbiam factis.

(IBID.) Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo, et reliqua. (Ex Augustino.) Quae sint peccata quae fiunt in manu superbiae, id est, superbia committuntur, 108.0679B| Scriptura ipsa in consequentibus satis exposuit ubi ait: Quoniam verbum contempsit. Aliud est ergo praecepta contemnere, aliud quidem magni pendere, sed aut ignarum contra facere, aut victum vel invitum. Quae duo fortasse pertineant ad illa peccata, quae a nolentibus fiunt: de quibus superius quemadmodum Deo propitiato expiarentur admonuit, ac deinde subjecit peccata superbiae, cum quisque superbiendo, id est, praeceptum contemnendo perperam facit: quod genus peccati non dixit ullo genere sacrificii purgare oportere tanquam insanabile judicans; illa duntaxat curatione, quae per sacrificia gerebantur, qualia facienda in hac Scriptura praecipiuntur. Quae si per ipsa attendantur, nulli peccato possunt mederi; si autem res ipsae quorum sacramenta 108.0679C| sunt inquirantur, in eis inveniri poterit purgatio peccatorum. Quod ergo scriptum est: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII), iste significatus est, quem Scriptura hoc loco dicit in manu superbiae delinquere. Hoc igitur sine poena ejus qui committit non potest aboleri, atque ideo non potest esse impunitum; et cum poenitendo sanatur: ipsa enim afflictio poenitentis, poena peccati est; quamvis medicinalis et salubris. Merito quippe magnum judicatur peccatum, cum superbia praeceptum contemnit. Sed e contrario ut sanari possit, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Verumtamen quia sine poena non sit, ideo talia hinc dicta sunt: Deum, inquit, hic exacerbat, quia Deus superbis resistit. Et exterminabitur anima 108.0679D| illa de populo suo, quoniam talis omnino in numero eorum qui ad Deum pertinent, non est. Quoniam verbum Domini contempsit, et mandata ejus dispersit, contritione conteretur anima illa. Quare autem contritione conteretur, consequenter adjungit dicens: Peccatum ejus in illo, ac per hoc si tali peccato debitam contritionem ipse sibi adhibeat poenitendo, cor contritum, ut dictum est, Deus non spernit.

CAPUT XVI. De homine colligente ligna in die sabbati; et de fimbriis faciendis per angulos palliorum cum vittis hyacinthinis.

(IBID.) Factum est autem cum essent filii Israel in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna 108.0680A| in die sabbati, obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae multitudini. Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste; obruat eum omnis turba lapidibus extra castra. Cumque eum eduxissent foras, obruerunt lapidibus et mortuus est, sicut praeceperat Dominus. Quid autem insinuat, quod tam atrociter jussu Dei fuerit idem ab omni populo trucidatus, quod facile ab infidelibus promittitur? Intelligant ergo quia haec omnia in typo acciderunt illis: scripta sunt enim ad correptionem nostram. Ille enim pristinus carnalisque homo qui diem sabbati violare ausus est dum ligna colligeret, propter quod est et punitus, formam significabat ejus qui hodie in Christo signatus, invenitur 108.0680B| agere carnale opus, id est, contrahere ligna, fenum, stipulam, ad escam ignis aeterni convenientem. Quae dum colligit in suam perniciem, si fuerit deprehensus, pellitur ab omnibus et statim occiditur: dum judicatur ab spiritalibus. Sic ergo omnibus quaecunque illis Judaeis per legem acciderunt, formaliter intelligenda sunt.

Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel et dices ad eos, ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas. Quas cum viderint, recordabuntur omnium mandatorum Domini, ne sequantur cogitationes suas, et oculos suos per res varias fornicantes; sed magis praeceptorum Domini memores, faciant ea, sintque sancti Domino Deo suo. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de 108.0680C| terra Aegypti ut essem Deus vester. Secundum historiam ergo mandavit Dominus per Moysen filiis Israel, in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facere, ad Israeliticum populum dignoscendum, ut quomodo in corporibus circumcisio signum Judaicae gentis daret, ita et vestis haberet aliquam differentiam; et ut commonerentur, quia habitu a caeteris gentibus Dei praecepto differebant, distarent et religione, quatenus unum Deum colerent spretis cunctis idolis nationum, ejusque mandata studiosissime conservare niterentur. Allegorice autem nos instruit, ut intelligamus, quia mandata quae videntur esse minima in habitu legis, si propter coelestem vitam, quod vitta hyacinthina significat, colorem aeris exprimens, serventur, multum proficiant. Qui enim 108.0680D| spernit minima, paulatim defluit. Ideoque necesse est, ut secundum Apostoli documentum, sive manducemus, sive bibamus, sive aliud quid agamus, omnia in gloriam Dei faciamus.

CAPUT XVII. De seditione Chore, Dathan et Abiron contra Moysen, et poena eorum.

(CAP. XVI.) Ecce autem Chore filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan, et Abiram, filii Eliab, Hon quoque filius Phelech, de filiis Ruben, surrexerunt contra Moysen, aliisque filiorum Israel ducenti quinquaginta viri, proceres synagogae, et qui tempore concilii, per nomina vocabantur. Cumque stetissent adversus Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, 108.0681A| quia omnis mullitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus. Cur elevamini super populum Domini? Quod cum audisset Moyses, procidit pronus in faciem. Locutusque est ad Chore et ad omnem multitudinem. Mane, inquit, notum faciet Dominus, qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi; et quos elegerit, appropinquabunt ei, et reliq. (Ex Isidoro.) Per excidium Chore, Dathan et Abiron, qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vendicantes, poenas pro suis conatibus expenderunt, significantur hi qui haereses et schismata facere conantur, et multos secum trahendo decipiunt, contemnentes sacerdotes Christi, et se a clero ejus plebisque societate segregantes, constituere audent Ecclesias et aliud altare precemque aliam, illicitis 108.0681B| vocibus faciunt Dominicae hostiae veritatem, per falsa sacrificia profanantes. Hi qui contra ordinem Dei nituntur, ob temeritatis audaciam terrae compagibus ruptis, profundi hiatu merguntur; nec tantum hi qui duces eorum sunt, sed et illi qui consentiendo participes eorumdem effecti sunt, in ignem aeterni judicii praeparata ultione peribunt.

Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam, et caetera. (Ex Augustino.) Notandum est tunc jubere Dominum fieri separationem corporalem, cum jam vindicta imminet malis. Sic Noe cum domo sua separatur a caeteris diluvio perituris; sic Loth cum suis separatur a Sodomis igne coelitus consumendis; sic ipse populus ab Aegyptiis, marinis 108.0681C| fluctibus obruendus; sic isti nunc a synagoga Chore, Abiron et Dathan, qui se primitiis per seditionem abrumpere voluerunt: cum quibus tamen sancti antea viventes conversantesque, et cum caeteris quos reprobat Deus, secundum verba quae in eos increpans dicit, contaminari tamen ab eis minime potuerunt; nec separari se jussi sunt, quando vindictam Dominus sive differebat, sive talem adhibebat, qua innocentes periclitari vel laedi non possent: sicut serpentium morsibus, sicut strage mortium, qua Deus quem volebat, sicut volebat, alio percutiebat intacto; non sicut aqua diluvii, aut ignea pluvia, aut aqua maris aut hiatu terrae, quae permistos pariter assumeret: non quia et ibi Deus suos conservare non posset; sed quid opus erat tentatione 108.0681D| miraculi ubi separatio fieri poterat, ut vel aqua vel ignis, vel hiatus terrae, quos invenisset, auferret? Sic et in fine a zizaniis separabuntur frumenta, et malos cremantibus flammis, justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.

Confestim igitur ut cessavit loqui, disrupta est terra sub pedibus eorum; et aperiens os suum, devoravit illos, cum tabernaculis suis, et universa substantia; ascenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. Notandum secundum locum terrenum dictos esse inferos, hoc est, in inferioribus terrae partibus. Varie quippe in Scripturis, et sub intellectu multiplici, sicut rerum de quibus agitur sensus exigit, nomen ponitur 108.0682A| inferorum, et maxime in mortuis hoc accipi solet. Sed quoniam ipsos viventes dictum est ad inferos descendisse, et ipsa narratione quid factum fuerit satis apparet, manifestum est, ut dixi, inferiores partes terrae inferorum vocabulo nuncupatas, in comparatione hujus superioris terrae, in cujus facie vivitur, sicut in comparatione coeli superioris, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in hujus aeris detrusos caligine, Scriptura dicit, tanquam carceribus inferi puniendos reservari. Si enim Deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens, tradidit in judicio puniendos reservari (I Pet. III), cum apostolus Paulus principem potestatis aeris, dicat diabolum, qui operatur in filiis diffidentiae.

CAPUT XVIII. De thuribulis seditiosorum ab incendio sublatis per Eleazar sacerdotem.

(IBID.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat thuribula, quae jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino; et sanctificata sunt, ut cernant ea pro signo et monumento filii Israel. Quaeritur hoc loco, cur non ad Moysen et Aaron sicut in superioribus, Dominus locutus sit, sed ad Moysen et Eleazarum filium Aaron. Haec mihi causa interim occurrit, quoniam quaestio erat 108.0682C| de progenie sacerdotum, id est, de quo genere esse deberent: unde illi ex alio genere quia sibi usurpare sacerdotium ausi sunt, tam horrendo et mirabili supplicio perierunt, non ad Aaron, qui jam summus sacerdos erat, sed ad Eleazar voluit loqui Deus, qui ei succedere debebat, et secundo jam sacerdotio fungebatur, ut eo modo sortem generis commendaret, quae in successionibus sacerdotum esse deberet. Sed notandum, novo modo dicta sanctificata poena eorum, a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est caeteris quomodo timerent. Circumpositionem autem altari cur ex eis fieri voluit, addidit dicens, quoniam oblata sunt ante Deum et sanctificata, facta sunt in signum filiis Israel. Non ergo in eis reprobari voluit, quod a talibus 108.0682D| oblata sunt, sed hoc potius cogitari et attendi ante quem oblata sunt, id est, quia ante Dominum, ut plus in eis valeret nomen Domini, ante quem oblata sunt, quam pessimum meritum eorum a quibus oblata sunt. Hoc autem jam et in Exodo commemoraverat Scriptura, quando altare fabricatum esse dicit. Unde intelligitur genera rerum gestarum distributa esse per libros, non temporum ordo contextus. Mystice autem Chore figuram tenet eorum qui contra ecclesiasticam fidem et doctrinam veritatis insurgunt. Scriptum ergo de Chore et de coetu ejus, quod in batillis aereis incensum obtulerit ignis alieni. Jubetur a Deo ignis quidem alienus dispergi et effundi.

108.0683A| Batilla vero, inquit, quia sanctificata sunt, facito eas laminas ductiles, et circumda ex eis altare, quia oblata sunt coram Domino, et sanctificata sunt. Hoc ergo mihi per hanc figuram videtur ostendi, quod batilla ista quae Scriptura nominat aerea, figuram teneant Scripturae divinae: cui Scripturae haeretici ignem alienum imponentes, hoc est, sensum et intelligentiam a Domino alienam et veritati contrariam introducentes, incensum Domino non suave, sed exsecrabile offerunt. Et ideo forma ecclesiarum sacerdotibus datur, ut si quando tale aliquid fuerit exortum, ea quidem, quae a veritate aliena sunt, ab Ecclesia Dei penitus abstrudantur; si qua autem etiam in ipsis haereticorum verbis ex Scripturae divinae sensibus inveniuntur inserta, ne pariter cum illis, quae veritati et 108.0683B| fidei sunt contraria, respuantur. Sanctificata sunt enim, quae de divina Scriptura proferuntur et Domino oblata. Potest autem et alio modo adhuc intelligi, quod de batillis praecipitur peccatorum, ut jungantur et socientur altari. Et primo hoc ipsum, quod aerea dicuntur, non otiosum videbitur. Ubi enim vera fides est, et integra verbi praedicatio, aut argentea dicuntur, aut aurea. Ut fulgur auri declaret fidei puritatem, et argentum igni probatum, eloquia examinata significet. Ista vero quae aerea dicuntur, in sono tantum vocis consistunt, non in virtute spiritus, et sunt ut Apostolus ait, aeramentum sonans aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII). Ista ergo batilla aerea, id est, haereticorum voces, si adhibeamus ad altare Dei, ubi divinus ignis est, ubi vera fidei praedicatio, 108.0683C| melius ipsa veritas ex falsorum comparatione fulgebit. Si enim verbi gratia proferentur dicta Marcionis, aut Basilidis, aut alterius cujuslibet haeretici, et haec sermonibus veritatis ac Scripturarum divinarum testimoniis, velut divini altaris igne confutem, nonne evidentior eorum comparatione apparebit impietas? Nam si doctrina ecclesiastica simplex esset, ut nullus extrinsecus haereticorum dogmatum assertionibus cingeretur, non poterat tam clara et tam examinata videri fides nostra. Sed idcirco doctrinam catholicam contradicentium obsidet impugnatio, ut fides nostra non otio torpescat, sed exercitiis elimetur. Propter hoc denique et Apostolus dicebat: Oportet autem et haereses esse, ut probati quique, manifesti fiant in vobis (I Cor. XI). Hoc est 108.0683D| dicere: Oportet haereticorum batillis altare circum dari, ut certa et manifesta omnibus fiat fidelium atque infidelium differentia. Cum enim fides ecclesiastica velut aurum coeperit fulgere, et praedicatio ejus ut argentum igne probatum intuentibus resplenduerit, tunc majore cum turpitudine et decore, haereticorum voces obscuri aeris vilitate sordebunt.

CAPUT XIX. De murmure populi contra Moysen et Aaron, et incendio ob hoc in eos immisso.

(IBID.) Loquente Domino ad Moysen, murmuravit omnis multitudo filiorum Israel, sequenti die contra Moysen et Aaron dicentes: Vos interfecistis populum 108.0684A| Domini. Cumque oriretur seditio et tumultus incresceret, Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis. Quod postquam ingressi sunt, operuit nubes tabernaculum, et apparuit gloria Domini, etc. Non legimus antea quia obtexerit nubes tabernaculum testimonii, et apparuerit majestas Domini, et receperit intra nubem Moysen et Aaron, nisi nunc cum insurrexerit in eos populus, et lapidare eos voluit. Discamus ex hoc quanta sit utilitas in persecutionibus Christianis, quantum gratiae conferatur, quomodo propugnator eis fiat Deus, quomodo abundanter Spiritus sanctus effundatur. Tunc enim maxime gratia Domini adest, cum hominum saevitia concitatur. Et tunc pacem habemus apud Deum, cum ab hominibus propter justitiam bella perpetimur. 108.0684B| Ubi enim abundaverit peccatum, superabunda vit et gratia. Adoperuit ergo nubes tabernaculum, et irruit synagoga super Moysen et Aaron, et apparuit gloria Domini. Quamvis magni sint vitae merito Moyses et Aaron, quamvis animi virtutibus polleant, apparere tamen eis gloria Dei non potuisset nisi in persecutionibus, in tribulationibus, in periculis atque in ipsa morte jam positis. Et tu ergo non putes tibi dormienti et otioso, apparere posse gloriam Domini. An non Paulus apostolus in his gratiam Domini consequi meruit? Nonne super omnes caeteros enumerat se, in tribulationibus, in necessitatibus, in carceribus fuisse, naufragia pertulisse, pericula maris, pericula fluminum, pericula latronum, pericula a falsis fratribus (II Cor. XI)? Quae quanto 108.0684C| magis abundant, tanto amplius, qui patienter tulerint, conferunt gloriam Dei.

Et locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Discedite de medio synagogae hujus, et interimam illos de semel; et ceciderunt in faciem suam. In Sodomis quidem quando minimum decem requirebantur, per quos vix si forte salvari possent hi, qui habitabant Pentapolim Sodomorum, nunc autem etiam duo, si tamen inveniantur tales qualis fuit Moyses et Aaron, sufficere ponit, ut gens Israelitarum tota salvetur. Quid ergo dicemus amplius esse in his duobus. Quae tanta virtus, quod meritum, quo sexcenta millia et eo amplius liberentur ab interitu vastatoris? Ego arbitror quod in Moyse lex significetur, quae docet homines scientiam et amorem Dei, in Aaron supplicandi 108.0684D| Deo, et obsecrandi eum forma consistat. Si ergo accidat aliquando indignari nobis, vel universo populo Domini, ut sententia ultionis procedat a Deo, redeat autem lex Dei in cor nostrum, commonens nos et docens converti ad poenitentiam, satisfacere pro delictis, supplicare pro culpis, cessabit continuo iracundia, indignatio conquiescet. Propitiabitur Dominus, quasi Moyse et Aaron intercedentibus pro nobis et pro universo populo supplicantibus. Si vero aliquando oriatur indignatio Dei, et veniat pro peccatis saeva correptio, indurentur autem corda nostra, nec convertamur ad Dominum, neque humiliemur in conspectu ejus, ut in confessione supplicantium motus ejus et iracundiam mitigemus, 108.0685A| sed contra dicamus, Non est cura Deo de vita mortalium, nec pertinent haec ad Deum; reliquit nos olim, nec ad notitiam ejus ista perveniunt: si talia cogitemus in cordibus nostris, et haec de ore nostro procedant, certum est non esse in nobis Moysen et Aaron, legis scientiam, et fructus poenitentiae, per quos interitum imminentis exitii possimus evadere. Hoc puto accidisse etiam populo illi, qui fuit ante nos, quando omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, et non fuit qui faceret bonitatem, non fuit usque ad unum. Si enim fuisset, nunquam utique dereliquisset eos Dominus. Sed et nos timeamus, ne forte simile aliquid inveniatur in nobis. Timeo enim illam sententiam, in qua Dominus et Salvator noster, qui cuncta praenoscit, dubitans 108.0685B| dicit: Putas veniens filius hominis, inveniet fidem super terram (Luc. XVIII)?

Cumque jacerent in terra, dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis. Jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit. Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad populum, et ad mediam multitudinem, quam vastabat incendium, obtulit thymiama. Et stans inter mortuos et viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. Fuerunt autem qui percussi sunt quatuordecim millia hominum et septingenti, absque his qui perierant in seditione Chore. Jubentur ergo Moyses et Aaron exire de medio synagogae, ut interimatur synagoga de semel. Sed videamus isti quid faciunt. 108.0685C| Sancti sunt, perfecti sunt, et plus magis Evangelii discipuli, quam legis; et ideo diligunt etiam inimicos suos, atque orant pro persecutoribus suis. Illis venientibus ut interficerent eos, isti procidunt in faciem suam super terram.

Et ait Moyses ad Aaron: Assume batillum, et impone super illud ignem ab altari, et injice illi incensum, et offer velociter in castra, et exora pro ipsis. Exiit enim ira in conspectu Domini, et jam coepit vastare populum. Verum quoniam in hos pervenimus locos, volo de bonitate Dei admonere discipulos Christi, ne quis forte vestrum ab haereticis conturbetur, si quando certamen inciderit, illis dicentibus, quoniam Deus legis non est bonus sed justus; et Moysi lex non bonitatem continet, sed justitiam. 108.0685D| Videant ergo qui Deum pariter criminantur et legem, quomodo Moyses ipse et Aaron priores fecerunt hoc, quod postmodum Evangelium docuit. Ecce diligit Moyses inimicos, et orat pro persecutoribus suis: quod utique Christus in Evangeliis fieri docet. Audi enim quomodo cadentes in faciem super terram, orant pro illis, qui ad interficiendos eos insurrexerunt. Sic ergo et invenitur Evangelii virtus in lege, et fundamento legis subnixa intelliguntur Evangelia. Nec Vetus Testamentum nomino ego legem, si eam spiritaliter intelligam. Illis tantummodo lex Vetus efficitur Testamentum, qui eam carnaliter intelligere volunt. Et necessario illis vetus effecta est et senuit, quia vires suas non potest obtinere. 108.0686A| Nobis autem, qui eam spiritaliter et evangelico sensu intelligimus et exponimus, semper nova est, et utrumque nobis Novum Testamentum est, non temporis aetate, sed intelligentiae novitate. An non et apostolus Joannes in Epistola sua eadem sentit cum dicit: Filioli, mandatum novum do vobis, ut invicem diligatis (I Joan. II)? cum utique sciret olim datum esse mandatum dilectionis in lege; sed quoniam charitas nunquam cadit, nec mandatum charitatis aliquando veterascit, hoc quod nunquam veterascit, semper novum esse pronuntiat. Semper enim observantes et custodientes se, charitatis mandatum novos reddit in spiritu. Peccatori autem et charitatis foedera non servanti, etiam Evangelia veterascunt. Nec potest ei novum esse testamentum, qui non deponit 108.0686B| veterem hominem, et induit novum ac secundum Deum creatum, ut offerat incensum in castris, et exoret pro populo. Jam enim, inquit, vastari coepit populus. In spiritu videbat Moyses, quae gerebantur. Vidit virtutem exisse ad castra, et vastare ac perimere peccatores; et propter hoc hortatur pontificem assumere batillum, ignem de altari imponere, atque incenso super injecto, exire et stare inter medium mortuorum et vivorum, ne ultra procedat vastatio, vel certe, ut verius habet se Scripturae sermo, confractio. Sed primo si videtur, historiae ipsius imaginem describamus, ut cum rei gestae species apparuerit, tunc demum etiam, si quid est in loco mysticum requiramus. Intellige ergo populum Israel in castris per ordinem tribuum familiarumque dispositum; 108.0686C| virtutem vero quamdam a Deo missam non sparsim, sed ex prima aliqua parte coepisse populum morte vastare, et procedentem per ordinem, mortis stragem considera. Post haec pontificem indutum esse pontificali, procedere, et portantem batillum atque ignem, cum incenso tendere ad eum locum quo per angelum vastantem mors illata pervenerat, et stantem in eo loco in quo mors finem dederat primis, et erat vicina postremis. Intuere stantem pontificem, et objectione quadam sui, viventes a mortuis dirimentem, virtutem propitiationis ejus, et incensi mysterium crubuisse angelum vastatorem; et in hoc mortem quidem finitam, vitam vero reparatam. Si intellexisti historiae ordinem, et oculis ut ita dicam cernere potuisti stantem pontificem medium 108.0686D| inter vivos et mortuos, ascende nunc ad verbi hujus celsiora fastigia, et vide quomodo verus pontifex Jesus Christus, assumpto batillo carnis humanae, et superposito igni altaris, anima sine dubio illa magnifica cum qua natus est in carne, et adjecto etiam incenso, qui est spiritus immaculatus, medius inter vivos stetit, et mortem non fecit grassari ultra, sed sicut Apostolus dicit: Destruxit eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum, ut qui credit in eum jam non moriatur, sed vivat in aeternum (Hebr. II). Hoc fuit ergo mysterium, quod postea futurum, jam tunc ille qui populum vastabat, expavit. Agnoscebat enim figuram batilli, et ignis, et incensi, et qualis offerenda esset Deo hostia ab eo 108.0687A| qui medius mortuorum vivorumque constiterat, praevidebat. Et illos quidem tunc imago praefigurata salvavit; ad nos autem salutis veritas ipsa pervenit. Neque enim indumenta pontificis purpura ac lana byssoque contexta erubuisset angelus ille vastator; sed iste quae futura erant indumenta magni pontificis intellexit, et his cessit quibus utique universa creatura inferior erat. Puto autem, quod non solum primo adventu Domini et Salvatoris nostri forma ista completa sit, sed eadem fortassis servabitur et in secundo. Veniet enim filius hominis; et cum venerit iterum, sine dubio inveniet quosdam quidem mortuos, quosdam autem viventes. Quod possumus quidem et sic intelligere: quia nonnulli adhuc in hoc vitae statu quo nunc sumus inveniantur, cum 108.0687B| multi jam praecesserunt mortui. Potest autem et aliter accipi, ut mortuos corpora intelligamus, viventes autem animas. Quidam autem ex his, qui hunc locum ante interpretati sunt, memini quod mortuos dixerint eos qui nimietate scelerum in peccatis suis mortui intelliguntur, viventes autem eos qui in operibus vitae permanserint. Verumtamen utrolibet modo, stabit etiam in futuro magnus hic pontifex et Salvator noster medius vivorum. Sed et tunc forte medius vivorum et mortuorum stare dicendus est, cum statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem ad sinistros, et dicet his qui a dextris sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum mundi, etc. (Matth. XXV). His autem qui a sinistris sunt, dicet: Ite in ignem aeternum, operarii iniquitatis, 108.0687C| quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus, quoniam non novi vos. Et sunt utique mortui qui in ignem mittuntur aeternum, sunt autem vivi illi qui mittuntur ad regnum.

CAPUT XX. De virgis duodecim tribuum jussu Domini ad tabernaculum allatis, inter quas sola Aaron virga fronduerat.

(CAP. XVII.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas singulas, et uniuscujusque nomen superscribes virgae suae. Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas eorum familias continebit. Ponesque eas in tabernaculo foederis coram 108.0687D| testimonio, ubi loquar ad te. Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel quibus contra vos murmurant, etc. Duodecim virgae juxta duodecim in tabernaculo poni praeceptae sunt, et ecce virga Levi viruit, et quid virtutis, id est, numero, Aaron habuerit, ostendit. Quo videlicet signo quid innuitur, nisi quod omnes qui usque ad finem mundi jacemus in morte, quasi virgae reliquae in ariditate remanemus? Sed cunctis virgis in ariditate remanentibus virga Levi ad florem rediit, quia corpus Domini veri, scilicet sacerdotis nostri, in mortis ariditate positum, in florem resurrectionis erupit. Quo flore Aaron recte sacerdos esse cognoscitur, quia hac resurrectionis gloria, Redemptor 108.0688A| noster, qui de tribu Juda ac Levi ortus est, intercessor pro nobis esse monstratur. Ecce ergo jam virga Aaron post ariditatem floret, sed virgae duodecim tribuum in ariditate remanent, quia jam quidem corpus Domini post mortem vivit, sed nostra adhuc corpora usque in finem mundi a resurrectionis gloria differuntur. Igitur, sicut diximus, virga Aaron, quae post siccitatem floruit, caro insinuatur Christi, quae postquam de Jesse radice succisa est, vivacius mortificata reviviscit. Itaque virga post ariditatem virescens, Christus est post mortem resurgens. Ipsam enim virgam, ipsum florem intelligimus, ut in virga regnantis potentia, et in flore pulchritudo ejus monstretur. Unde et in Canticis canticorum dicit idem: Ego sum flos campi et lilium 108.0688B| convallium (Cant. II). Alii virgam hanc, quae sine humore florem protulit, Mariam virginem putant, quae sine coitu edidit Verbum Dei, de qua scriptum est: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isa. XI), scilicet Christus, qui futurae typum passionis praeferens, candido fidei lumine, et passionis sanguine purpurabat flos virginum, corona martyrum, gratia continentium. Item tropologice, omnes quoque principes tribus et populi habent virgam. Non enim potest quis regere populum nisi habeat virgam. Unde et Paulus apostolus, quia princeps erat populi idcirco dicebat: Quid vultis? In virga veniam ad vos, aut in charitate spirituque mansuetudinis (I Cor. XI)? Omnes ergo principes tribuum, habeant necesse est virgas suas, sed unus solus est 108.0688C| sicut Scriptura refert, pontifex Aaron, cujus virga germinavit. Verum quoniam, ut saepe vidimus, verus pontifex Christus est, ipse solus cujus virga non solum germinavit, sed et floruit, et omnis credulitatis hos credentium populorum attulit fructus. Quis autem est iste fructus quem attulit? Nucis, inquit. Qui fructus quidem primo indumento amarus est, sequenti munitur ac tegitur, tertio sumentem pascit ac nutrit. Talis ergo est in auditorio Christi, doctrina legis et prophetarum. Primo litterae facies satis amara est, quae circumcisionem carnis praecipit, quae de sacrificiis mandat, et caetera, quae per occidentem litteram designantur: haec omnia tanquam amarum nucis corticem, projice. Secundo in loco ad munimenta testae pervenies: in quo vel moralis 108.0688D| doctrina vel ratio continentiae designatur, quae necessaria sunt ad custodiam eorum quae servantur intrinsecus, frangenda tamen quandoque, et sine dubio dissolvenda sunt. Ut si verbi causa dicamus, abstinentia ciborum, et castigatio corporis, donec sumus in corpore isto corruptibili et passibili, sine dubio necessaria est. Cum autem confractum fuerit ac resolutum, et resurrectionis tempore incorruptibile ex corruptibili redditum, atque ex animali spiritale, non jam labore afflictionis, nec abstinentiae castigatione, sed qualitate sui, nulla jam corpori corruptela dominabitur. Sic ergo et nunc necessaria abstinentiae ratio videtur, et postmodum non quaerenda. Tertio autem loco reconditum in his in 108.0689A| venies, et secretum mysteriorum sapientiae et scientiae Dei sensum, quo nutriantur et pascantur animae sanctorum, non solum in praesenti vita, sed etiam in futura. Iste enim est pontificalis fructus, de quo promittitur his qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia saturabuntur. Hoc igitur modo, in omnibus Scripturis, triplicis hujus sacramenti ratio percurrit. Sic et sapientia monet, ut describamus ea nobis in corde tripliciter, ad respondendum, inquit, verbum veritatis his qui proposuerint nobis. Sic tres puteos fodit Isaac patriarcha (Gen. XXVI), quorum ille solus tertius ab eo latitudo vel amplitudo nominatur. Qui autem sacramentum sacerdotale, et virga nucis, idcirco arbitror etiam Jeremiam, qui erat unus ex sacerdotibus Anathoth (Jerem. I), vidisse virgam 108.0689B| nuceam, et prophetasse de ea illa quae scripta sunt; vel de virga nucea, vel de lebete sive olla succensa, quasi ostenderet per haec in virga nucea vitam esse, et in lebete succenso esse mortem. Vita enim et mors ponitur ante faciem nostram. Et est vita quidem Christus in sacramento nucis, mors autem diabolus in figura lebetis succensi. Si ergo peccaveris, portionem tuam pones cum lebete succenso. Si autem juste egeris, efficitur portio tua in virga nucea cum magno pontifice. Sed in Canticis canticorum sponsa descendere dicitur in ortum nucis, ubi etiam pariter cum nucibus sacerdotalium quodammodo magnam pomorum copiam perscribitur invenisse.

Fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron. 108.0689C| Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, sequenti die regressus, invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi, et turgentibus gemmis eruperant flores. Qui foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. Ecce germinavit virga Aaron in domo Levi. Est hoc unum illud sine dubio, quod fuerat repromissum; sed adduntur alia et dicuntur: Et produxit frontes, et protulit flores, et germinavit nuces. Cum ergo de solo germine fuisset promissum, vide quanta largitur Deus, ut non solum germen produxerit, sed et frondes; et non solum frondes, sed et flores; et non solum flores, sed et fructus. Quid igitur est quod ex his colligere et contemplari debeamus? Primo omnium, resurrectionis ex mortuis sacramentum. Virga igitur arida 108.0689D| germinat cum corpus exstinctum coeperit reviviscere. Quae sunt autem quatuor ista quae surgenti corpori praestabuntur? Ut seminatum in corruptione resurgat in incorruptione; et seminatum in infirmitate resurgat in virtute; et seminatum in ignominia resurgat in gloria; et seminatum corpus animale surgat corpus spiritale. Ista sunt quatuor quae virga arida corporis nostri in resurrectione germinabit. Sed et illud secundo in loco dicimus, quia sicut in his promissionem suam Deus in quadruplum dedit, et multo plura et pretiosiora largitus est quam promisit, multo magis in omnibus Scripturae locis, ubi aliqua Dei promissio continetur, si quis tamen ad eam pervenire mereatur, in futuro multipliciter praeparabitur; 108.0690A| et sic vere complebitur illud quod Apostolus dicit: Quia oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Possumus adhuc etiam sic intelligere, eorum quae in virga germinaverant differentias. Omnis qui in Christo credit, primo moritur, et post haec renascitur, et est etiam haec figura, quod virga arida postmodum germinabit. Est ergo primum germen, prima hominis in Christo confessio. Secundo frondescit, ut renatus donum gratiae Christi Dei sanctificatione suscipiat: ut inde afferat flores, ubi proficere coeperit, et bonorum suavitate decorari, ac flagrantiam misericordiae et benignitatis effundere, ad ultimum quoque praebeat vitam. Cum enim ad perfectum venerit, et protulerit ex se verbum fidei, verbum scientiae Dei, 108.0690B| et alios lucrifecerit, hoc est attulisse fructus, quibus alii nutriantur. Sic ergo quique singuli credentium de virga Aaron, qui est Christus, germinantur, quorum quatuor istae differentiae in aliis Scripturae locis, velut aetates quatuor designantur: quas Joannes apostolus in Epistola sua distinctione mystica comprehendit. Ait enim: Scripsi vobis, pueri, et scripsi vobis, adolescentes, et scripsi vobis, juvenes, et scripsi vobis, patres (I Joan. II). In quibus utique non corporalis aetatis, sed animae profectuum differentias ponit, ut etiam in hoc sacerdotalis virgae germina observemus designari. Habentur ergo haec omnia non tam in virga Aaron, quam in ea virga quae exiit de radice Jesse; et flos de radice ejus ascendit, super quem requiescit Spiritus Domini. In quo nec hoc solum 108.0690C| videtur otiosum, quod exire dicitur virga, et flos ascendere. Quamvis enim unum sit Christus per substantiam, singulis tamen diversus efficitur, prout intelligit is in quo operatur. Qui autem segnior est et negligentior pro disciplina, fit ei Christus virga, et in virga non ascendere, sed exire dicitur. Exeundum namque est ei, qui iners et segnis est, de eo statu in quo non recte consistit; et transeundum ad alium statum, tanquam virga compulso, id est, veritate doctrinae rigidioris admonito. Qui vero justus est, quia justus ut palma florebit, in hoc ascendere dicitur Christus. Sic ergo qui verberibus indiget, exit ad eum virga; qui autem proficit ad justitiam, ascendit ei in flore: ascendit usquequo afferat fructus Spiritus, qui sunt, charitas, gaudium, pax, sapientia, 108.0690D| et reliquae virtutes. Nam de virga Aaron quomodo res gesta sit, ut et flores germinans electionem sacerdotii ejus divinitus indicaret, in hoc libro Scriptura narravit; et tamen de ipsa virga in Exodo dicitur, ut in sanctis sanctorum cum manna in arca poneretur, quando praecipitur de tabernaculo fabricando, vel utique longe ante praeceptum est, quam ipsum tabernaculum fabricatum perfectumque consisteret. Stetit autem primo mense secundi anni, ex quo de Aegypto egressi sunt, et liber iste incipit a secundo mense ejusdem anni secundi, primo die mensis. Unde clarum est, ista per recapitulationem, si librorum ordinem consideremus, id est, praeteritorum recordationem, commemorari, quae putant qui 108.0691A| minus diligenter intendunt, eodem facta ordine quo narrantur.

CAPUT XXI. De sacerdotio Aaron atque ministerio Levitarum.

(CAP. XVIII.) Dixitque Dominus ad Aaron: Tu et filii tui et domus patris tui tecum portabunt iniquitatem sanctuarii, et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri, et rel. Haec sunt peccata, quae appellantur sacrificia pro peccatis. Proinde peccata sanctorum dicta sunt, non quae sancti committunt, sed ab eo quod sunt sancta, dictum est sanctorum, quia in sanctis offeruntur, et peccata dicuntur sacrificia pro peccatis: ideo appellata sunt peccata sanctorum, et peccata sacerdotii vestri, id est eadem ipsa quae offeruntur pro peccatis. Sicut etiam in Levitico 108.0691B| declarat, et pertinere debere dicit ad sacerdotem. Aliter: Qui meliores sunt, inferiorum semper culpas et peccata suscipiunt. Sic enim et Apostolus dicit: Vos, qui fortiores estis, imbecillitates infirmorum sustinete (Rom. XV). Israelita si peccet, id est, laicus, ipse suum non potest auferre peccatum, sed requirit Levitam, indiget sacerdote; imo potius, et adhuc horum aliquid eminentius quaerit: pontifice opus est, ut peccatorum remissionem possit accipere. Sacerdos autem si delinquat aut pontifex, ipse suum potest purgare peccatum, si tamen non peccet in Deum. Requirendum est quomodo et sancti dicantur aliqui, et de peccatis eorum scribatur. Non enim putant quidam, statim ut qui sanctus esse coeperit, peccare jam non potest, et continuo sine peccato 108.0691C| putandus est. Si enim sanctus non peccaret, non utique scriptum esset: Sumetis peccata sanctorum. Si sanctus sine peccato esset, non diceret Dominus per Ezechielem prophetam ad angelos quos mittebat peccatores punire, Et a sanctis meis incipietis (Ezech. VIII). Apostolus ad Corinthios scribens dicit: Paulus vocatus apostolus Jesu Christi. Et post pauca: Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis (I Cor. I). Istos ergo quos sanctificatos et sanctos appellat, audi quanta in eis peccata reprehendat. Ait enim in sequentibus: Cum enim sint inter vos aemulationes et contentiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III)? Et iterum: Tanquam autem non venturo me ad 108.0691D| vos, inflati sunt quidam (I Cor. IV). Et paulo post: Omnino auditur in vobis fornicatio qualis nec inter gentes (I Cor. V). In consequentibus vero: Et vos, inquit, inflati estis, et non potius luctum habuistis (Ibid.). In quo utique nullum reliquit immunem, dum alii fornicationis, alii inflationis et superbiae crimen ascribit. Longum porro est nec praesenti conveniens tempori, ut plurima de his testimonia proferamus, quibus probetur quod hi qui sancti dicuntur, non continue etiam sine peccato esse intelligantur. Sed et nunc quantum locus inquirit dicimus. Sancti dicuntur idemque peccatores illi, qui devoverunt se quidem Deo, et sequestraverunt a vulgi conversatione vitam suam, ad hoc ut Domino serviant. Hujusmodi ergo secundum hoc quod se 108.0692A| caeteris actibus circumcisis Domino mancipavit, sanctus dicitur. Potest autem fieri, ut et in hoc ipso quo Domino deservit, non ita omnia gerat ut geri competit, sed delinquat in nonnullis et peccet. Sicut enim is qui sequestrat se et segregat ab omnibus actibus, ut disciplinam verbi gratia medicinae aut philosophiae consequatur, non utique continuo ut se hujusmodi tradiderit disciplinis, ita perfectus erit ut non inveniatur in aliquo peccare; imo potius plurima delinquendo, vix ad perfectionem aliquando perveniet; et statim tamen ut se ad hujusmodi scholas tradidit, certum est eum vel inter medicos, vel inter philosophos numerari: ita de sanctis accipiendum est, quod statim quidem ut mancipat se quis studiis sanctitatis, secundum hoc quod proposuit 108.0692B| sanctus appelletur; secundum hoc vero quod necesse est eum in multis delinquere, donec usu et disciplina ac diligentia abscindatur ab eo consuetudo peccandi, etiam peccator, ut supra diximus, appellabitur. Ego autem et amplius addo, quod nisi sanctum propositum aliquis habeat, et sanctitatis studium gerat, cum peccaverit, nescit peccati poenitudinem gerere, nescit delicti remedium quaerere. Qui non sunt sancti, in peccatis suis moriuntur. Qui sancti sunt, pro peccatis poenitudinem gerunt, vulnera sua sentiunt, intelligunt lapsus, requirunt sacerdotem, sanitatem deposcunt, purificationem per pontificem quaerunt. Idcirco ergo caute et significanter sermo legis designat quia pontifices et sacerdotes, non quorumcunque, sed sanctorum tantummodo sumant peccata. 108.0692C| Sanctus enim est qui peccatum suum per pontificem curat. Sed redeamus ad pontificem nostrum, pontificem magnum, qui penetravit coelos Jesum Dominum nostrum, et videamus quomodo ipse cum filiis suis, apostolis scilicet et martyribus, sumit peccata sanctorum. Et quidem quod Dominus noster Jesus Christus venit ut tolleret peccatum mundi, et morte sua peccata deleverit, nullus qui Christum credit ignorat. Quomodo autem et filii ejus auferant peccata sanctorum, id est apostoli et martyres, si poterimus, ex divinis Scripturis probare tentabimus. Audi primo Paulum dicentem: Libenter, inquit, expendam et expendar pro animabus vestris. Et in alio loco. Ego non jam immolor, inquit, et tempus egressionis 108.0692D| sive resolutionis meae instat. Pro his ergo, quibus scribebat expendisse se et immolari dicit Apostolus; hostia autem immolatur, ut eorum pro quibus jugulatur, peccata purgentur. De martyribus autem scribit Joannes in Apocalypsi: Quia animae eorum, qui jugulati sunt propter nomen Domini Jesu assistant altari (Apoc. VI). Qui autem assistit altari, ostenditur fungi sacerdotis officio. Sacerdotis officium est, pro populi supplicare peccatis. Unde ego vereor, ne forte ex quo martyres non fiunt, et hostiae sanctorum non offeruntur pro peccatis nostris, peccatorum nostrorum remissio non fiat. Et inde vereor, ne permanentibus in nobis peccatis nostris, accidat nobis illud quod de semetipsis dicunt Judaei: quia non habentes altare, neque templum, neque sacerdotium, 108.0693A| et ob hoc nec hostias offerentes, peccata, inquiunt, nostra manent in nobis, et ideo venia nulla subsequitur. Scit tamen Dominus, qui sunt ejus, et in quibus non speratur, habet ille thesauros suos. Non enim sicut homo videt, ita et Deus. Ego non dubito et in hoc conventu esse aliquos ipsi soli cognitos, qui jam apud eum martyres sint, testimonio conscientiae parati, si quis exposcat, effundere sanguinem suum pro nomine Domini nostri Jesu Christi. Non dubito esse aliquos, qui tulerint crucem suam, et sequantur eum. Haec licet per excessum quemdam, necessario tamen videntur dicta, ut intelligeremus quomodo per pontificem et filios pontificis fiat in sanctis remissio peccatorum. Sequitur loquens Dominus ad Aaron dicens: Tu et filii tui ministrabitis 108.0693B| in tabernaculo testimonii, excubabuntque Levitae ad praecepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi, ita duntaxat, ut vasa sanctuarii non tangant, et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus caeremoniis ejus, alienigena non misceatur vobis. Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris, ne oriatur indignatio super filios Israel, etc. Ecce mandat Dominus Aaron sacerdoti et filiis ejus, ut ipsi ministrent in tabernaculo testimonii, et sacra vasa praevideant, et omnia quae ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt. Caeteri autem Levitae ad praecepta Aaron et filiorum ejus excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus caeremoniis ejus; verumtamen ad altare 108.0693C| non accedant, et sacra vasa non contingant. Quid in Aaron et filiis ejus, nisi perfectiores quosque in Ecclesia, et sanctos doctores sive praesules ecclesiarum Dei accipere debemus? Quorum officii est, ut sacramenta divina manibus contrectent, et vasa sancta, hoc est, sanctae Scripturae mystica verba investigando ventilent, atque ad intellectum perducere festinent, eaque quae ardua sunt actu, ipsi opere complere decertent. Caetera autem turba fidelium opus habet ut diligenter vigili animo ea meditetur quae faciliora sunt, et quae intellectu ipsi capere possunt, illaque custodiat diligenter, quae a magistris sibi servare jubentur, quia non eadem capacitas est sensus perfectorum jam in scientia et rudium adhuc in fide, nec par est strenuitas ingeniosorum 108.0693D| et hebetum. Unde et Paulus quibusdam minus capacibus suae doctrinae ait: Lac dedi vobis potum, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III). Item alio in loco de perfectioribus quibusdam ait: Loquimur sapientiam inter perfectos, quam nemo principum hujus saeculi cognovit (I Cor. II). Hoc est enim quod in Evangelio fragmenta quae superaverunt turbae a Domino pastae apostoli collegerunt, et duodecim cophinos impleverunt. Hinc et ipsa Veritas de virtutibus eminentioribus disputans, ait: Qui potest capere capiat. Et ad legisperitum: Si vis, inquit, perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni sequere 108.0694A| me (Matth. XIX). Ideoque observare diligentius, et intendere his quae scripta sunt, convenit eos praecipue qui in ordine sacerdotali gloriantur, ut sciant quidem quod eis lex divina praecepit, observandum. Tu, inquit, et filii tui mecum in conspectu tabernaculi testimonii observate custodias vestras, et altaris, et tabernaculi. Mandata quippe certa sunt et evidentia ut observare debeamus custodias tabernaculi et sacerdotii. Qui sane sit qui observet et faciat ea quae sacerdotibus mandata sunt, et qui sit qui utatur quidem ordine et honore sacerdotii, non observet autem mandata sacerdotibus decreta, ille solus nosse potest qui scrutatur corda et renes. Mandantur autem observare non solum ea quae foris sunt, sed et ea, inquit, curent sacerdotes praecipue 108.0694B| quae intra velamen sunt; velut si diceret: Cura sit sacerdotibus evidentia ac manifesta mandata divinae legis implere, ac ministeria ejus abscondita et velata omni perspicacia intueri. Si vero ad hominem velis inferre tabernaculum testimonii, quoniam quidem corpus hominis tabernaculum Paulus appellat dicens: Qui enim sumus in tabernaculo hoc, gemimus aggravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri (I Cor. V); si ergo ad hominem tabernaculum referamus interiora velaminis, ubi inaccessibilia conteguntur, principale cordis dicimus, quod solum potest recipere mysteria veritatis, et capax esse arcanorum Dei. Altaria vero duo, id est, interius et exterius, quoniam altare orationis indicium est, illud puto significare, quod dicit Apostolus: Orabo spiritu, orabo 108.0694C| et mente (I Cor. XIV).

Cum enim in corde oravero, ad altare interius ingredior. Et hoc puto esse etiam quod Dominus in Evangeliis dicit: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum, et claude ostium tuum, et ora patrem tuum in abscondito (Matth. VI). Qui ergo ita orat ut dixi, ingreditur ad altare incensi, quod est interius. Cum autem quis clara voce et verbis cum sono prolatis, quasi ut aedificet audientes, orationem fundit ad Deum, hic Spiritu sancto orat, et offerre videtur hostiam in altari quod foris est ad holocaustomata populi constitutum. Oportet ergo sacerdotes ea curare praecipue et custodire quae intra velamen interius conteguntur, ne quid ibi pollutum, ne quid inveniatur immundum: hoc est, interiorem hominem 108.0694D| et cordis secreta curare, ut ibi immaculata permaneant cherubin et propitiatorium. Cherubin scientia intelligenda est veritatis. Interpretatio cherubin, multitudinem, id est, perfectionem scientiae indicat. Et quae est alia perfecta scientia, nisi agnovisse Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum? Haec ergo curanda sunt a sacerdotibus, ut incontaminata et illaesa serventur. Sed et urna habens coelestem cibum mannae, thesaurus utique verbi divini, et arca aurea in qua sunt tabulae testamenti, opinor, non aliud quam mens nostra esse declaratur, in qua legem Dei debemus habere descriptam. Haec autem mensa aurea debet esse, hoc est, pura et pretiosa, in qua legem Dei scriptam semper habeamus, sicut apostolus 108.0695A| Paulus ait: Scriptam non atramento, sed spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III). Hoc est enim quod de quibusdam dicitur, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Quis autem scripsit in cordibus eorum, nisi Deus digito suo? Legem utique naturalem quam Deus humano generi, et in cunctorum mentibus scripsit. Si quis externus, inquit, accesserit, occidetur. Secundum historiam, externos quidem, sive, ut superius ait, alienigenas eos appellat, qui non sunt de tribu Levi, et quibus non est commendatum servitium Dei in tabernaculo agere. Non enim licebat quemlibet de alia tribu praesto esse altari, sive in ministerio operari. Unde Ozias rex, qui erat de tribu Juda sicut in libro Paralipomenon legitur, cum tentaret 108.0695B| super altare thymiamatis adolere incensum more sacerdotum, filiorum videlicet Aaron, lepra a Domino in fronte percussus est, atque per sacerdotes de templo turpiter expulsus, habitavit in domo separata, usque ad diem mortis suae (II Paral. XVI).

CAPUT XXII. Ubi omnes oblationes filiorum Israel atque primitias sacerdotibus atque Levitis concedit.

(IBID.) Locutus est Dominus ad Aaron dicens: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quae sanctificantur a filiis Israel, tibi tradidi et filiis tuis, pro officio sacerdotali, legitima sempiterna, etc. Primitias omnium frugum, omniumque pecorum sacerdotibus lex mandat offerri, ita ut omnis qui possidet agrum, vel vineam, vel olivetum, vel hortum etiam, 108.0695C| et si quid est quod exercetur in terris, sed et si quis peculia cujuscunque nutriat, offerat ex his Deo omne quod primum est, id est, ad sacerdotes deferat. Deo enim offerri dicit, quod sacerdotibus datur. Et hoc est quod docemur ex lege: quia nemo licite nec legitime utatur fructibus quos terra producit, nec animantibus quae pecudum protulit partus, nisi ex singulis quibusque Deo primitiae, id est, sacerdotibus offerantur. Hanc ergo legem observari etiam secundum litteram, sicut et alia nonnulla, necessario puto. Sunt enim aliquanta legis mandata, quae etiam Novi Testamenti discipuli necessaria observatione custodiunt. Et si videtur, prius de his ipsis, quae in lege quidem scripta, sed tanquam in Evangeliis observanda sint, sermo moveatur. Et cum haec patuerint, 108.0695D| tunc jam quid in his etiam spiritaliter sentiri debeat, requiremus. Sunt enim qui ita dicant, quia si aliquid omnino observandum est secundum litteram, sed spiritaliter debent universa discerni. Nos autem utriusque assertionis insolentiam temperantes, qualis regula in hujuscemodi legis sermonibus observanda sit, ex auctoritate divinarum Scripturarum proferre tentabimus. Scriptum est enim in octavo decimo psalmo: Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas: testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi: justitiae Domini rectae laetificantes corda, judicia vera justificata in semetipsa; desiderabilia 108.0696A| super aurum et lapidem pretiosum nimis et dulciora super mel et favum (Psal. CXVIII). Ni ergo essent singula ista a semetipsa diversa, nunquam utique proprias unicuique Scriptura divina differentias indidisset, ut aliud de lege Domini diceret, aliud de mandato, aliud de justificationibus, aliud de judiciis. Est ergo ut in his ostendimus, aliud lex, aliud praeceptum, aliud testimonium, aliud justificatio, aliud judicium. Sed et in ipsa lege, evidentior horum differentia designatur ubi dicitur: Haec est lex, et mandata, et justificationes, et praecepta, et testimonia, et judicia, quae praecepit Dominus Moysi. Cum ergo haec ita se habere, his a se invicem differre distinctionibus legis ipsius testimoniis approbentur, diligentius debemus intendere his quae recitantur ex 108.0696B| lege. Quia sicubi scribitur, verbi gratia hoc esse mandatum, non continuo mandatum, lex accipienda est. Vel sicubi scriptum est: Istae sunt justificationes, ut lex aut mandatum putandae sunt. Similiter autem et sicubi scriptum est, testimonia aut judicia, non confusa in unum ex caeteris, sed diversum ab aliis, unumquodque sentiendum est. Si ergo scriptum esse legimus, quia lex umbram habet futurorum bonorum (Hebr. X), continuo etiam mandatum, vel justitiae, vel divitiae, de quibus hoc non est scriptum, umbra esse credendae sunt futurorum bonorum. Denique ut exempli gratia unum ponamus ex multis, non est scriptum, Hoc est mandatum paschae, sed, Haec est lex paschae (Exod. XII). Et quia lex umbra est futurorum bonorum, lex sine dubio paschae 108.0696C| umbra est futurorum bonorum. Cum ergo venio ad locum illum, qui scriptus est de pascha, in ove illa carnali debeo intelligere umbram futuri boni, et hoc sentire, quod pascha nostrum immolatus est Christus. Simili modo invenies etiam de azymis et de caeteris festorum dierum observantiis scriptum. Quia ergo haec omnia sub legis titulo scribuntur in lege necessario, quia lex per praesentem umbram futura bona designat, requirere debeo quae sint azyma futurorum bonorum: et invenio mihi dicentem Apostolum, ut diem festum agamus, non in fermento veteri neque fermento malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V). Sed et de circumcisione scriptum est: Haec est lex circumcisionis (Gen. XVII). Quia ergo circumcisio sub legis titulo censetur, lex autem umbra 108.0696D| est, quaero quid circumcisionis umbra futurorum contineat bonorum, ne forte dicat mihi in umbra circumcisionis posito Paulus, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit, etenim non quae in manifesto in carne est circumcisio, illa circumcisio est; neque qui in manifesto in carne Judaeus est, sed qui in occulto Judaeus est; et circumcisio cordis in spiritu non litterae, cujus laus non ab hominibus, sed ex Deo est (Gal. V). Haec ergo singula quae nequaquam penitus secundum litteram observanda dicit, invenies omnia fere apud Moysen sub legis titulo designari. Jam vero in eo ubi dicit, Non occides, non adulterium facies, non furaberis, et rel. (Exod. XX), hujusmodi non invenimus, quoniam legis in his titulum praemiserit, 108.0697A| sed magis haec mandata videntur; et ideo non exinanitur apud discipulos in Evangelio scriptura ista, sed impletur, quia, ut dixi, non mandatum, sed habere dicitur umbram futurorum bonorum. Et ideo haec nobis secundum litteram custodienda sunt. Item alibi: Juste, inquit, sectare quod justum est (Deut. XVI). Quid opus est in his allegoriam quaerere, cum aedificet etiam littera? Ostendimus ergo esse quaedam quae omnino non sunt servanda secundum litteram legis, et etiam quaedam quae per allegoriam penitus immutari non debent, sed omnimodo ita ut Scripturae de his continent observandae sunt. Nunc autem requiro si sunt aliqua, quae et secundum litteram quidem stare possint, necessario tamen in eis etiam allegoria requirenda sit. Et vide si possumus 108.0697B| haec apostolica et evangelica auctoritate munire. Scriptum est enim in lege: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo in carne una (Gen. II). Haec quod allegorica mysteria contineant, Paulus cum in Epistola sua hoc ipsum posuisset exemplum, pronuntiat dicens: Mysterium hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V). Quod autem oporteat hoc etiam secundum litteram custodiri, ipse Dominus et Salvator docet dicens: Scriptum est: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo in carne una. Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX). Et respondit utique observanda esse haec etiam secundum litteram cum dicit: Quod Deus conjunxit, homo non separet. 108.0697C| Sed in aliis Epistolis ubi dicit, quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera (Gal. IV), quis dubitat haec secundum litteram stare debere? Certum est enim, quia et Isaac de Sara, et Ismael de Agar, filii fuerunt Abrahae. Addit tamen his Apostolus et dicit: Haec sunt autem allegorica, quae in duo testamenta convertit. Et Sarae quidem sobolem, tanquam in libertate gignentis, novi testamenti liberos dicit. Agar autem tanquam in servitute generantis, terrenae Jerusalem filios nominavit. Ostendimus ut opinor auctoritate Scripturae divinae, ex his quae in lege scripta sunt, aliqua penitus refugienda esse et cavenda, ne secundum litteram ab Evangelii discipulis observentur; quaedam vero omnimodis ut scripta sunt obtinenda. Alia autem habere 108.0697D| quidem et veritatem secundum litteram sui; recipere tamen utiliter ex necessario etiam allegoricum sensum. Erit ergo jam sapientis scribae et edocti de regno Dei, qui sciat de thesauris suis proferre nova et vetera, scire quomodo in unoquoque loco Scripturae, aut abjiciat penitus occidentem litteram et spiritum vivificantem requirat, aut confirmet omnimodis, et utilem aut necessariam probet litterae doctrinam, aut manente historia, opportune et decenter introducat etiam mysticum sensum: sicut et in hoc sermone, quem habemus in manibus arbitror convenire. Decet enim et utile est, etiam sacerdotibus Evangelii offerri primitias. Ita enim et Dominus disposuit, ut qui Evangelium annuntiant, 108.0698A| de Evangelio vivant; et qui altari serviunt, de altari participent. Et sicut hoc decens et dignum est, sic e contrario et indecens et indignum est, imo et impium, ut is qui Deum colit et ingreditur Ecclesiam Dei, qui scit sacerdotes et magistros assistere altari Dei, et aut verbo Dei aut Ecclesiae deservire, de fructibus terrae quos dedit Deus, solem suum producendo, et pluvias suas ministrando, non offerat primitias sacerdotibus; non mihi videtur hujusmodi anima habere memoriam Dei, nec cogitare, nec credere, quia Deus dederit fructus quos cepit, quos ita recondit quasi alienos a Deo. Si enim a Deo sibi datos crederet, sciret utique numerando sacerdotes, honorare Deum de datis et muneribus suis. Et adhuc, ut amplius haec observanda etiam secundum litteram 108.0698B| ipsius Domini vocibus doceantur, addemus ad haec. Dominus dicit in Evangeliis: Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis, hoc est, qui decimas datis mentae, et anethi et cinnamomi, et praeteritis quae majora sunt legis. Hypocritae, haec oportuit fieri, et illa non omitti (Matth. XXIII). Vide ergo diligentius quomodo sermo Domini vult fieri quidem omnimodis quae majora sunt legis, non tamen omitti et ea quae secundum litteram designantur.

Primitias autem quas voverunt et obtulerunt filii Israel, tibi dedit et filiis ac filiabus tuis, jure perpetuo. Qui mundus est in domo tua, vescetur eis. Omnem medullam olei et vini ac frumenti, quidquid primitiarum offerunt Domino, tibi dedi. Universas frugum primitias, quas gignit humus, et Domino deportantur, 108.0698C| cedent in usus tuos, et rel. Illud sane necessario commonendum est, quod lex dupliciter dicitur. Nam generaliter omnia ista, hoc est, mandatum, justificationes, praecepta, testimonia, judicia, lex appellantur. Specialiter autem pars aliqua ex his quae in lege sunt scripta lex dicitur: ut sunt ista, de quibus superius disseruimus. Generalis autem lex significatur verbi gratia, ut cum de Salvatore dicitur, quia non venit solvere legem, sed adimplere (Matth. V). Et item alibi: Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII), in quo utique omnia simul, quae scripta sunt in lege, legem nominavit. Haec diximus asserentes mandatum de primitiis frugum vel pecorum debere etiam secundum litteram stare. Nunc autem videamus quomodo et allegoricum, id est, spiritualem recipiat intellectum. 108.0698D| Requiramus ergo, sicubi in Scripturis, praeter de quibus supradictum est, invenimus primitias nominari. Nec enim dixit: Omnes primitiae olei et vini et frumenti, horum omnium primitiae, quae oblatae fuerint Deo, tibi dedica. Requiro ergo nunc praeter haec ubi primitiae nominentur. Si enim omnes primitiae ad pontificem pertinent, necessario nobis et pontifex requirendus est, ad quem pertinere debeant etiam illae primitiae, quas in aliis Scripturae locis inditas invenimus. Et primo quidem omnium, de ipso Domino Christo legimus scriptum, quia sit primitiae mortuorum (I Cor. XV). Est ergo et ipse in aliqua parte primitiae. Et iterum invenimus de quibusdam dici ab Apostolo, quia sunt primitiae Asiae; et alii primitiae 108.0699A| Achaiae (I Cor. XVI). Unde consequens est, per singulas ecclesias aliquos credentium, quos tamen apostolicus spiritus probaverit, primitias nominari. Ex quibus esse arbitror etiam Cornelium illum, qui Caesariensis ecclesiae cum his quibuscum Spiritum sanctum meruit accipere primitiae merito dicetur (Act. X). Et non solum hujus ecclesiae, sed fortassis et omnium gentium primitiae Cornelius appellandus est. Primus enim credidit ex gentibus, et primus Spiritu sancto repletus est: et ideo recte primitiae gentium appellabitur. Sed requiras fortasse, quis istas primitias offerat Deo, aut quis est pontifex, cujus haec rationibus cedant. Ego arbitror, quod secundum Domini verbum, ager dicatur, hic mundus. Ager autem terrae non solum, sed corda intelligantur 108.0699B| humana: quem agrum angeli Dei susceperunt excolendum (Matth. XIII). Culturae ergo suae fructus ipsi quidem possident et habent, eos videlicet qui sub procuratoribus agunt et actoribus, et nondum usque ad summam perfectionis venerunt. Si quorum vero corda diligenter exculta, et ad perfectum perducta sunt, hos tanquam electos et praecipuos ex caeteris, primitias offerunt pontifici magno. Possumus ergo dicere quia forte in futuro cum omnes fructus congregabuntur ad aream, erunt quidam portio pontificis Christi, erunt et alii portio Levitarum, sicut jam supra diximus, vel angelis, vel coelestibus virtutibus sequestrata. Puto autem quod erunt quidam portio hominum eorum duntaxat, qui in hac vita prudentes ac fideles dispensatores verbi Dei 108.0699C| fuerunt. Hoc enim arbitror in Evangeliis designari a Domino, ubi ait ad eum cui crediderat quinque minas, et fecerat ex eis decem: Esto potestatem habens super decem civitates (Luc. XIX). Cui crediderat unum et facerat ex ea quinque: Esto potestatem habens supra quinque civitates. Quae enim hic potestas civitatum intelligenda est, nisi gubernatio animarum?

Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo. Ab omnibus ergo fructibus sanctificatis sanctae sunt offerendae primitiae spiritali pontifici. Ex quibus spiritales primitias referimus, audi quos fructus enumeret Apostolus: Fructus, inquit, spiritus, charitas, gaudium, pax, patientia, etc. (Galat. V). Quas igitur primitias 108.0699D| ex charitatis fructu, qui primus est fructus spiritus, offeram vero pontifici? Illas ergo puto esse primitias charitatis, ut diligam Dominum Deum meum ex toto corde meo, et ex tota anima mea, et ex tota mente mea. Istae sunt primitiae. Quid autem est quod ex isto charitatis fructu secundo loco habere debeamus? Ut diligam proximum meum sicut meipsum. Illae ergo primitiae charitatis Deo offeruntur per pontificem. Haec vero quae secundo in loco sunt, meis usibus relinquuntur. Puto adhuc esse aliquid ex hoc fructu, quod tertio loco habendum sit, ut diligam etiam inimicos meos. Unde etiam sic potest similiter de caeteris fructibus spiritus, similes invenire primitias. Gaudium secundo loco fructus spiritus describitur. 108.0700A| Si ergo in Domino gaudeam, et spe gaudeam, et si gaudeam pro nomine Domini, passus injuriam, in his omnibus aliisque horum similibus, Deo primitias gaudii, et per pontificem verum obtuli. Sed et si rapinam bonorum meorum cum gaudio sustineam, et si tribulationes, si paupertatem, si qualemcunque contumeliam gaudens tolerem, est mihi et iste secundo in loco ex fructibus spiritus, fructus gaudii. Nam si gaudeam de rebus saeculi, de honoribus, de divitiis, falsa sunt ista gaudia ex vanitatibus vanitatum. Si vero in malis gaudeam, et exsultem de aliorum ruinis, ista jam non solum vana, sed diabolica gaudia, imo nec gaudia nominanda sunt. Non est enim gaudere impiis, dicit Dominus (Isa. LVII). Sequitur.

 108.0700B| Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi et filiis tuis. Pactum salis nominat oblationum universitatem, quae ad ministerium vel ad jus pertinebat sacerdotum. Unde est illud quod in Levitico scriptum est: Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies: nec auferas sal foederis Dei tui, de sacrificio tuo. In omni oblatione offeres sal (Levit. II). Figuraliter autem ostendit sapientiam rite competere sacerdotibus ac praedicatoribus legis divinae. Non enim vult nos Deus nimis exteriori uti sapientia, sed apostolica, de qua Paulus dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos. Sapientiam autem non mundi hujus, neque principum mundi hujus, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit Deus ante saecula ad gratiam nostram 108.0700C| (I Cor. II). Et unde certum est hoc, quod sal apostolica scientia posuerit. Plane hoc nobis Dominus ostendit, dicens apostolis: Vos estis sal terrae: si autem sal evanuerit, ad nihilum valebit ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus (Matth. V). Propterea autem sal apostolicam sapientiam appellavit, quia sicut omnis cibus ad nutriendum aptus, omnimodo sale conditur, ita et omnis sermo utilis ad videndum, apostolicae omnimodo necessarium habet sapientiae condimentum. Ergo Aaron et filiis ejus, pactum salis est sempiternum, quia non solum primo Ecclesiae gradui, quem tenent episcopi, necessaria est sapientia, sed etiam caeteris minoribus gradibus, presbyteris scilicet, diaconibus, atque omni ordini ecclesiastico. Et hoc coram Domino: quia 108.0700D| puram et sine omni succo versutiae atque malitiae coelestis, amanda et discenda atque docenda est sapientia. Sapientia enim hujus saeculi inimica est Deo: quae semper jactantiam et contentiones superfluas amat. Unde et Jacobus apostolus in Epistola sua, quam ad dispersos scripsit, rixas et contentiones prohibens ait: Quoniam si zelum amarum habetis, et contentiones in cordibus vestris sunt, nolite gloriari, et mendaces esse adversum veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens a Patre luminum, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem de sursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis 108.0701A| consentiens, plena misericordia et fructibus bonis judicans sine simulatione. Fructus autem justitiae, in pace seminatur, facientibus pacem (Jac. III).

CAPUT XXIII. De decimis dandis in usum Levitarum.

(IBID.) Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos. Ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israel. Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem, pro ministerio quo servivit mihi in tabernaculo foederis, ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, solis filiis Levi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, decimarum 108.0701B| oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris et servitoribus templi Domini, mandatum est de oblationum largitate et decimarum dato nutrimentum habere, nec terrenis possessionibus concessum est eis adipiscendis ullo modo inhiare. Unde Dominus in Evangelio apostolis et praedicatoribus Evangelii praecepit, dicens: Euntes autem praedicate, dicentes, quia appropinquabit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas tunicas, neque calciamenta, neque virgam. Dignus est enim operarius cibo suo (Matth. X). Hinc et 108.0701C| Paulus Corinthiis loquens: Nescitis, inquit, quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt? Qui altari deserviunt, cum altari participant (I Cor. IX). Ita et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere. Hinc et ad Timotheum scribens, ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Laborantem enim agricolam oportet primum de fructibus terrae percipere (II Tim. II). Nec enim conveniens est ut ille, quem oportet semper astare officio divino, pro acquirendo occupetur terreno lucro. Si quis autem quaesierit quid mystice decimae significent, sciat observantiam legis in eis accipere posse, sive integritatem fidei catholicae, seu 108.0701D| perfectionem bonorum operum, quae maxime his convenit habere, qui speciale Deo servitium secundum electionem, qua electi sunt ad ministerium divinum, exhibere debent. In denario enim numero creaturae et Creatoris cognitio comprehenditur, quia septenarius numerus ad aeternam respicit naturam, tribus videlicet vim animae ostendentibus. Unde et in Deuteronomio scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex fortitudine tua (Deut. VI). Corpus autem ex quatuor notissimis constat elementis. Hinc enim septenarium, si ternario numero fidem et confessionem sanctae Trinitatis exprimenti adjunxeris, denarium rite complebis.

 108.0702A| Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Praecipe Levitis atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israel decimas, quas dedi vobis, primitias eorum offerte Domino, id est, decimam partem decimae, ut reputetur vobis in oblationem primitivorum. Tam de areis quam de torcularibus, et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date ea Aaron sacerdoti, et rel. Hoc in expositione allegorica ita arbitror posse constare, si quis vel egentibus distribuat, vel faciat aliquid boni operis, pro mandato munus obtulit Deo. Sed hujus muneris offert primitias, si non solum cibos verbi gratia, vel pecuniam largiatur, sed et affectum miserendi habeat et compatiendi. Hoc enim est quod requirit ab homine Deus, ut mens ipsa piis et misericordibus repleatur et formetur 108.0702B| affectibus, et ab omnibus immolationibus eorum. Immolatio spiritalis est illa quam legimus: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Psal. XLIX). Laudare enim Deum et vota orationis offerre, immolare est Deo. Sed hujusmodi immolationis primitiae, ita per pontificem offerentur, si non solum verbis et voce, sed et mente oremus et corde. Secundum quod et Paulus monet: Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV). Psalmum dicam spiritu, psalmum dicam et mente. Assistunt enim et nunc angeli Dei, cultores et agricolae cordis nostri, et requirunt si est in aliquo nostrum hujuscemodi mens tam sollicita, quae verbum Dei tanquam semen divinum tota aviditate susceperit, si fructum statim ut ad orationem surgemus, ostenderit, id est, si collectis 108.0702C| et congregatis intra se sensibus, oret Deum, si non evagetur mente et cogitationibus evolet, ita ut corpore quidem in oratione curvetur, sensibus autem per diversa discurrat. Si quis, inquam, in tantam et directam obsecrationem suam, et ipsis conspectibus atque ineffabili illi lumini se intellexerit assistentem, ibique orationes et obsecrationes postulationesque et gratiarum actiones suas profuderit, nulla extrinsecus phantasiae sollicitus imagine, is se noverit per angelum, qui assistit altari, obtulisse immolationis suae primitias pontifici magno et vero, Christo Jesu Domino nostro.

CAPUT XXIV. De vacca rufa et caeremoniis ejus, atque munditiis ex cineribus ejus factis.

108.0702D| (CAP. XIX.) Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Ista est religio victimae, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum; tradesque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium; et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, comburetque eam cunctis videntibus. Tam carnibus et pelle ejus quam sanguine et fimo flammae traditis. Lignum quoque cedrinum et hyssopum coccumque bis tinctum, sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat, et tunc demum lotis vestibus et corpore suo, ingredietur castra; commaculatusque erit usque ad vesperam. Sed 108.0703A| et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperam. Colliget autem mundus vir cineres vaccae, et effundet eos extra castra, in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam et in aquam aspersionis, quia pro peccato vacca combusta est. Solet per masculinum sexum fortitudo, per femininum vero infirmitas designari. Quid ergo per vaccam, nisi assumpta ad sacrificium infirmitas incarnationis Dominicae figuratur? De quo scriptum est, quia et si mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII). Bene autem vacca haec etiam rufa dicitur, quia videlicet ejus humanitas rubra per cruorem passionis fuit. Unde et in Canticis canticorum ab sponsa describitur dicente: Dilectus meus candidus et rubicundus 108.0703B| (Cant. V). Candidus videlicet ex divinitate, rubicundus ex sanguine. Candidus per justitiam vitae, rubicundus ex cruore passionis. Aetatis integrae, in qua nulla sit macula. Aetas humanitatis Dei integra est, omnis ejus operatio perfecta. In qua videlicet humanitate macula non fuit, quia et veraciter de eo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isa. XXXV). Bene autem subditur, nec portaverit jugum. Scriptum quippe est: Omnis qui peccat, servus est peccati (Joan. VIII). Quia ergo Dominus nulli peccato succubuit, jugum minime portavit. Sequitur: Tradesque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra immolabit in conspectu Domini. Quid est quod haec vacca ad immolandum sacerdoti traditur, nisi quod incarnatus Dominus, 108.0703C| qui pro redemptione nostra sacrificium semetipsum fecit, in judicio populi manibus datur; qui etiam extra castra in conspectu Domini immolatus est, quia videlicet extra portam passus est? Unde et per Paulum apostolum dicitur: Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est (Hebr. XIII). Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim hic habemus manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Idcirco enim extra portam passus est, ut a conversatione nos vitae praesentis, quasi a civitate foras educeret, et a terrena inhabitatione corde nos evellere persuaderet. Bene autem dicitur, quia immolabit eam in conspectu Domini. Redemptor enim noster in conspectu hominum quasi extinctus est, 108.0703D| sed in conspectu Patris immolatur, quia quod ante oculos hominum poena, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit. Et intinget digitum in sanguine. Quid per digitum nisi discretio nostrae operationis accipitur? In sanguine ergo vaccae digitum intingere, est in passione incarnationis Dominicae nostra opera consecrare, ut passionem ejus quam cognoscimus imitemur, sicut scriptum est: Christus pro nobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Eleazar itaque sacerdos, et immolat, et in sanguine ejus digitum intingit: quia videlicet plebs Judaea ex reproborum parte humilitatem Domini usque ad passionem persecuta est; ex electorum vero parte operationem humilitatis ejus imitata. Et 108.0704A| asperget contra fores tabernaculi. Quid ergo hoc loco tabernaculum, nisi tota simul Synagoga accipitur? Qui ergo tinxerit in sanguinem ejus digitum, eumdem sanguinem contra fores tabernaculi aspergat, id est, quisquis passionis ejus vias imitatur, Synagogae non credenti et contradicenti, per exempla bona, per praedicationem rectam, signum bene vivendi praebeat. Contra fores enim tabernaculi vaccae sanguinem aspergere, est resistenti plebi Judaicae per praedicationem rectam, per sancta opera, passionis ejus exempla monstrare. Bene autem dicitur ut digitus in ejus sanguine septem vicibus intingatur et aspergatur. In septenario enim numero perfectio accipitur. Unde et septem diebus universum tempus impletur, et Spiritus sanctus septiformis 108.0704B| vocatur. Septem ergo vicibus in sanguine ejus digitum intingere, est perfecta operatione mysterium passionis ejus imitari. Et septem vicibus contra synagogam aspergere, est perfecta praedicatione sacramenta incarnationis ac passionis ejus, infidelibus denuntiare. Comburitque eam cunctis videntibus extra castra, tam pelle et carnibus ejus, quam sanguine et fimo flammae traditis. Quid per carnem et pellem, quid per sanguinem et fimum vaccae, nisi carnalia sacrificia in Testamento Veteri habita, quae infirmitatem denuntiabant Domini, designantur? Quae omnia postmodum spiritaliter a Patribus intellecta, juxta exterius ministerium stercora sunt vocata. Unde Paulus cum de sacrificiis carnalibus loqueretur, dicit: Propter quae omnia detrimentum 108.0704C| feci, et arbitror, ut stercora (Philip. III). Quae flammae traduntur, quia quamvis carnaliter primum sint exhibita, postmodum per Spiritum sanctum intelligentiae igne consumpta sunt. Possumus tamen in eadem vacca, id est, in ipsa infirmitate incarnationis Dominicae, carnem, pellem, sanguinem, fimum, singula quaeque opera accipere. Quid enim per carnem et pellem, nisi exteriora ejus opera designantur? Quid per sanguinem, nisi subtilitas internaque virtus, exteriora acta vivificans? Quid per fimum, nisi lassitudo, sitis, esuries, timor mortis, et quaeque ex humanitate suscepta pati voluit, designantur? Quod enim ex defectu nostrae mortalitatis habuit, quasi fimus in eo abjiciendum fuit. Quae tamen omnia quae ex infirmitate suscepit, quia pro nostra 108.0704D| redemptione exhibuit, igne concremanda sunt, id est, juxta virtutem sancti Spiritus intelligenda, ut quaeque ab eo corporaliter gesta sunt, per incorporeum divinitatis ejus spiritum disposita sentiantur. Unde et bene subjungitur: Lignum quoque cedrinum et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat. Cedrus quippe, et altum et imputribile lignum est. Hyssopus vero herba valde humilis est, quae tamen inflationem amovet pulmonis. Quid enim per cedrum, nisi alta et perseverans contemplatio? Quid in hyssopo, nisi mansueti cordis humilitas designatur? Quia qui jam alta contemplatione ad superna attollitur, necesse est ut per humilitatis compassionem inferioribus 108.0705A| condescendat, et non se ex eo quod habet erigat, sed quidquid habet his etiam qui illud non habent praedicando libenter impendat. Quid vero in cocco bis tincto, nisi charitatis virtus exprimitur? Quae coccus bis tinctus dicitur, quia charitas per flammam sancti amoris accensa, duobus exhiberi praeceptis jubetur, id est Dei et dilectione proximi. Bis tinctus ergo coccus est charitas duplici praecepto formata, ut sic diligatur Deus, ne deseratur proximus, sic diligatur proximus, ne contemnatur Deus. In hac ergo flamma, quae vaccam vorat, cedrum, hyssopum, bis tinctum coccum sacerdos mittit. Omnes enim, qui in Christo credimus, sacerdotes sumus. Unde scriptum est: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Pet. II). Sed quidquid per contemplationis 108.0705B| alta sentimus, quidquid per mansuetudinem humilitatis, quidquid per ignem charitatis exhibemus, in spiritu passionis Dominicae tingere debemus, ut omne quod in nobis est, illum imitetur a quo est. Nam si extra imitationem passionis ejus aliquid agimus, non tam virtutem, quam vitium agimus. Mittatur ergo in flammam, quae vaccam vorat cedrus, id est perseverantia atque altitudo contemplationis nostrae, comburatur igne passionis Dominicae. Mittatur in flammam, quae vaccam vorat hyssopus, id est humilitas cordis nostri veritatem mansuetudinis, ex admistione Dominicae passionis trahat. Mittatur in flammam, quae vaccam vorat bis tinctus coccus, id est charitas, quae nos ad amandum Deum et proximum excitet, assidue nos contemplari passionem 108.0705C| Dominicam compellat, ut in ipsa discat opera recta quae faciat. Potest tamen etiam aliter intelligi, ut per cedrum significetur spes, quae alta appetit; per hyssopum vero, quae etiam calore suo stomachi immunditiam purgat, significatur fides, quae in imis adversa aequanimiter tolerat, ut quod ex anteactis peccatis contractum fuerat, mundet. Per coccum quoque, ut dictum est, exprimitur charitas. Unusquisque nostrum igitur in flamma, quae vaccam vorat, cedrum, hyssopum, coccum bis tinctum mittat, id est, in sacrificium passionis Dominicae spem, fidem, charitatem exhibeat, ne passionem Redemptoris sui sine causa audiat si non ad haec etiam opera necessario subjungat. De quibus tribus Paulus apostolus dicit: Nunc autem manet 108.0705D| fides, spes, charitas; major autem his est charitas (I Cor. XIII). Unde et hic coccus extrema ponitur, quia videlicet fide, spe completa, cum ad aeternam patriam venimus, sola in nobis charitas ad ultimum multiplicabitur. Potest iste sacerdos vel is qui vaccae carnes, pellem, sanguinem, fimum comburit, ordinem Judaici sacerdotii cum supposita plebe in nece Domini consentientis signare. Unde et adhuc apte subjungitur. Et tunc demum lotis vestibus et corpore suo, revertetur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperam. Quid enim per vesperam, nisi finem mundi accipimus? Et sacerdos iste, vel qui vaccam igni tradit, id est Judaicus populus, immundus est usque ad vesperam, quia usque ad finem mundi infidelis remanet. Sed 108.0706A| lotis vestibus suis et corpore suo, ad vesperum castra ingreditur, quia fine mundi veniente, mundatis infidelitatis suae operibus, etiam Judaicus populus ad cognitionem conditoris sui revertitur, sicut scriptum est: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiae salvae fiunt (Rom. IX). Et sicut rursum scriptum est: Donec plenitudo gentium introierit, et sic omnis Israel salvus fiet (Rom.. XI) Ad vesperam igitur lotis vestibus sacerdos intra castra redit, qui ante vesperam commaculatus est, quia infidelis populus Judaicus usque ad finem mundi, extra mandata vitae, velut extra castra est positus, pravis operibus commaculatus. Sed quod cum aqua baptismatis et poenitentia lavatur, tunc ad cognitionem fidei ad vesperum, id est in fine mundi quasi 108.0706B| in castra revertitur, potest intelligi, quod iste sacerdos in lotis sit vestibus, et usque ad vesperum immundus, quia idem Judaicus populus ex eorum parte, qui crediderunt, jam vestes lavit, sed ex eorum parte, qui necdum crediderunt, adhuc immundus usque ad vesperum permanet. Lavat ergo vestimenta et corpus, qui credendo exteriora opera et interiora, mentem a pravis actionibus mundat. Et plene tunc ad castra revertitur, cum ad fidem perfecte revocatur. Sed quia Judaea in infidelitate et reproborum parte perdurante, ad fidem gentilis ingreditur, et mysteria divinae incarnationis intelligit, recte illic subjungitur: Colliget autem cineres vaccae vir mundus, id est, gentilis populus jam fide mundatus. Unde et scriptum est: Fide mundans corda eorum 108.0706C| (Act. XV). Vaccae cineres colligit, qui subtilisma sacramenta divinae incarnationis agnoscit. Et vaccae, quam sacerdos combussit, cineres vir mundus colligit, quia infirmitatis Domini, quam Judaicus populus in morte mactavit, subtilissima mysteria populus gentilis intelligit.

 Bene autem sequitur: Et effundet in loco purissimo extra castra, quia idem gentilis populus, qui secreta ac mysteria divinae incarnationis agnoscit, bona quae accepit praedicare non cessat, ut quod ipse didicerit, aliis etiam nescientibus innotescat. Sed quia secreta ac mysteria incarnationis Dominicae pravis ac pollutis manibus non sunt tradenda, bene dicitur, effundet in loco purissimo extra castra. Extra castra quippe fuerat omnis gentilitas, quia extra legem, 108.0706D| extra sacrificium, extra synagogam. Sed tamen ad fidem veniens cor mundavit, et in ea cineres vaccae funduntur, quia mundo cordi gentilitatis mysterium Dominicae incarnationis creditur. Multi itaque ex gentilitate conversi, praedicatores sunt facti, et eidem gentilitati venienti ad fidem Redemptoris mysteria tradiderunt. Vir ergo mundus in loco purissimo vaccae cineres fundit, dum quilibet doctor ex gentilitate assumptus, munda per humilitatem corda gentilium requirit, et mysteria eis Redemptoris nostri tradere non desistit. Quod cum agitur, fides gentilium multiplicatur, divina virtus agnoscitur, disciplina praeceptorum tenetur. Unde et recte subjungitur: Ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam. 108.0707A| Israel namque interpretatur videns Deum. Et non immerito conversa gentilitas Israel dicitur, quae jam fide Deum contemplatur. Isti ergo cineres multitudini filiorum Israel in custodiam fiunt, quia subtilia sacramenta mundis gentilium cordibus tradita in mentis munitione vertuntur. Bene autem subditur, et in aquam aspersionis. Propter operationem namque in custodia nostra sunt cineres, propter baptismum vero in aqua aspersionis, cineribus ejus utimur, ut dum consideratis ejus operibus nostra acta sub disciplina redigimus, vaccae cineres in custodia nostra servemus: qui dum secreta atque subtilia operationis illius per imitationem attendimus, per haec nobis et munditiam et perseverantiam providemus. Apte autem subjungitur, quia pro peccato 108.0707B| combusta est vacca. Tunc enim nostram custodiam provide custodimus, cum Redemptorem nostrum pro nostris iniquitatibus passum sollicite consideramus. Perpendimus namque quid retribuat bonis, qui voluit mori pro malis. Perpendimus, quid ad justitiam fidei adducti esse gratiae debeamus, qui et in iniquitatibus positi, intercessionem mortis ejus accipimus. In custodia ergo cineres fiunt, quia pro peccato combusta est vacca, dum passionis ejus mysteria sollicite contemplantes, quae operari debeamus agnoscimus, qui Redemptorem nostrum etiam pro iniquis nobis mortuum non ignoramus. Item moraliter vaccam mactamus, cum carnem a lascivia voluptatis extinguimus. Quam cum hyssopo lignoque cedrino ac cocco offerimus, quia cum maceratione 108.0707C| carnis, sacrificium fidei, spei et charitatis adolemus. Quisquis ergo semetipsum Deo sacrificium obtulit, si perfecta desideret, curet necesse est ut non solum ad operationis se latitudinem, verum etiam ad culmina contemplationis extendat. Sed inter haec magnopere sciendum est, quia valde inter se diversae sunt conspersiones animarum. Nonnulli namque hominum ita sunt otiosae mentis, ut si eos labor occupationis excipiat, in ipsa operis occupatione succumbant. Et nonnulli ita inquieti sunt, ut si vacationem laboris habuerint gravius laborent, quia tanto detentiores cordis tumultus tolerant, quanto eis licentius a cogitatione vacant. Unde necesse est ut nec quieta mens ad exercitationem se immoderati operis dilatet, nec inquieta ad studium 108.0707D| contemplationis angustet. Saepe enim qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt; et saepe qui occupati bene humanis usibus viverent, gladio suae quietis exstincti sunt. Hinc namque est, quod nonnulli inquieti spiritus, dum plus exquirunt contemplando quam capiunt, usque ad perversa dogmata erumpunt. Et dum veritatis discipuli esse humiliter negligunt, magistri errorum fiunt.
 Habebunt hoc filii Israel et advenae qui habitant nter eos sanctum jure perpetuo. Et erit, inquit, filiis Israel et proselytis, qui apponuntur, legitimum aeternum. Quid aliud ostendit, nisi baptismum Christi, quem significabat aqua aspersionis, et Judaeis et 108.0708A| gentibus profuturum, id est, filiis Israel et proselytis, tanquam naturalibus ramis, et inserto pinguedine radicis oleastro. Quem autem non faciat intentum, quod post ablutionem de singulis quibusque dicitur, et immundus erit usque ad vesperam. Neque hic tantum, sed in omnibus talibus mundationibus hoc dicitur. Ubi nescio utrum aliquid aliud possit intelligi, nisi quod omnis homo post remissionem plenissimam peccatorum, permanendo in hac vita contrahit aliquid unde sit immundus, usque ad ejusdem vitae finem, ubi dies iste quodammodo clauditur, quod significat vespera. Deinde incipit Scriptura dicere et exsequitur, quemadmodum immundi facti homines aqua illa aspersionis purificentur.
 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem 108.0708B| diebus fuerit immundus, aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo: et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. Omnis qui tetigerit humanae animae morticinium, et aspersus hac commistione non fuerit, polluit tabernaculum Domini, et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est uspersus. Immundus erit, et manebit spurcitia super eum, etc. Qui tetigerit, inquit, mortuum, omnis anima hominis immunda erit septem diebus. Hic purificabitur die tertio et die septimo, et immundus erit. Et hic nihil aliud intelligendum video, nisi contactum mortui esse hominis iniquitatem. Septem vero dierum immunditiam propter animam et corpus dictum puto: animam in ternario, corpus in quaternario. Secundum hoc, dictum 108.0708C| arbitror per prophetam: In tribus et quatuor non adversabor. Adjungit autem et dicit: Si autem non purificatus fuerit die tertio et die septimo, non erit mundus. Omnis qui tetigerit ab omni anima hominis et mortuus fuerit, et non fuerit purificatus die quarto et in die septimo, id est ante mortuus fuerit tacto mortuo, quam fuerit purificatus, tabernaculum Domini polluit, exterminabitur anima illa ex Israel. Notandum est quod difficillime reperitur in his libris aliquid evidentius de vita animae post mortem fuisse conscriptum. Purificabitur die septimo, et lavabit vestimenta sua, et lavabitur aqua, et immundus erit usque ad vesperam. Alia est aqua aspersionis, et alia utique illa qua lavat vestimenta sua. Et lavabitur aqua, quam puto spiritalem intelligendam per significationem, 108.0708D| non per proprietatem. Nam sine dubio visibilis erat, sicut illae omnes umbrae futurorum. Proinde qui sacramento baptismi recte abluitur, quod illa aspersionis aqua figurabat, mundatur, et spiritaliter, id est invisibiliter in carne et in anima, ut sit mundus et corpore et spiritu. Vas quod non habuerit operculum vel ligaturam desuper, immundum erit. Tegmen operculi vel ligatura est censura disciplinae, quia quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur. Quasi enim vas sine operculo vel ligatura polluitur, qui per studia ostentationis patens, nullo velamine taciturnitatis operitur.
 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui, sive os illius vel sepulcrum, immundus 108.0709A| erit septem diebus. Secundum aliam editionem ita legitur: Omnis qui tetigerit super faciem campi vulneratum aut mortuum, aut os hominis aut monumentum. Quaeri potest quare dictum sit, vulneratum aut mortuum. Si enim aliud voluit intelligi vulneratum aut mortuum, cavendum est ne putetur immundus esse etiam qui tetigerit vulneratum vivum: quod utique absurdum est. Sed quia possunt et mortui esse vulnerati, ipsos mortuos intelligitur decrevisse, ut vulneratum mortuum intelligamus, id est vulnere peremptum, aut mortuum sine vulnere. Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas. In quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione 108.0709B| pollutos, atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperam, etc. Quod vero hyssopo dixit aquam aspersionis aspergi, quae herba supra diximus fidem significari, quid aliud occurrit, nisi quod scriptum est, fide mundans corda eorum? Non enim prodest baptismus si desit fides (Act. XV). A viro autem mundo dixit hoc fieri ubi significantur ministri portantes personam Domini sui, qui vere vir mundus est. Nam de his ministris in consequentibus dicit: Et qui circumasperget aquam aspersionis, lavabit vestimenta sua, id est, observabit et corpus; et qui tetigerit aquam aspersionis, immundus erit usque ad vesperam: et omne quodcunque tetigerit ille immundus, 108.0709C| immundum erit: et anima, quae tetigerit, immunda erit usque ad vesperam.

CAPUT XXV. De seditione Israelitarum ad aquam contradictionis.

(CAP. XX.) Veneruntque filii Israel, et omnis multitudo in deserto Sin, mense primo; et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret aqua populus, coierunt adversum Moysen et Aaron, et versi in seditionem dixerunt: Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino! Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et jumenta nostra moriamur? Quare fecistis nos oscendere de Aegypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec mala granata? Insuper 108.0709D| et aquam non habet ad bibendum. Ingressus Moyses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis, corruerunt proni in terram, et apparuit gloria Domini super eos, etc. Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: haec est Cades. Sin autem interpretatur sancta: tropus per antiphrasim, sicut lucus, cum minime luceat: et bellum, quod tamen sit horridum. In hac mansione moritur Maria et sepelitur. Videtur in Maria prophetia mortua; in Moyse et Aaron, quod legi et sacerdotio Judaeorum finis impositus sit: quod nec ipsi ad terram repromissionis transcendere valeant, nec credentem populum de solitudine hujus saeculi educere, nisi solus Jesus, id est, Salvator, verus Dei Filius. In hac etiam mansione 108.0710A| propter aquas contradictionis Moyses offendit Dominum, et prohibetur transire Jordanem. Perturbatus enim murmure populi, dubitanter petram percussit virga, quasi illud non posset Deus facere, ut aqua de petra proflueret, quod ante jam fecerat. Quid ergo hic fides Moysi insinuat, quod in aquam de petra ejiciendam titubaverit? Hanc prophetiam fuisse de Christo recte intelligimus. Dum enim Moyses in Scripturis sanctis aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat, nunc tamen populi Judaeorum sub lege positi personam gerebat, eumque interim prophetica pronuntiatione figurabat. Nam sicut Moyses, petram virga percutiens, de Dei virtute dubitavit, ita ille populus qui sub lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis affigens, 108.0710B| eum virtutem Dei esse non credidit. Sed sicut percussa petra manavit aquam sitientibus, sic plaga Dominicae passionis, effecta est vita credentibus. Habemus enim de hac re praeclarissimam vocem apostolicam, cum inde loqueretur dicens: Petra autem erat Christus (I Cor. X). Hanc ergo carnalem de Christi divinitate desperationem, in ipsius Christi altitudine Deus mori jubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. Sicut enim petra Christus, ita et mons Christus. Petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo: quia sicut Apostolus ait, petra autem erat Christus, ita ipse Dominus: Non potest civitas abscondi super montem constituta, se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos, asserens civitatem. Prudentia enim carnis 108.0710C| vivit, cum tanquam petra percussa, Christi humilitas in cruce contemnitur. Christus crucifixus Judaeis scandalum est, gentibus autem stultitia, et prudentia carnis moritur, cum tanquam montis eminentia, Christus excelsus agnoscitur. Ipsis enim vocatis Judaeis et Graecis, Christus Dei virtus et Dei sapientia est.

Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et jumenta. (Ex Augustino.) Significata est ergo de Christo profluens gratia spiritalis, qua interior sitis irrigaretur. Sed quod virga petra percutitur, crux Christi figuratur. Ligno enim accedente ad petram, gratia manavit. Et quod hic percutitur, evidentius significat crucem. Duo quippe ligna 108.0710D| sunt crux.

Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam eis dedi. Haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis. Quod de aqua illa, quae de petra profluxit dictum est, haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum, sive juxta id, quod in aliis exemplaribus habetur, maledixerunt filii Israel ante Dominum, et sanctificatus est in ipsis, prius maledixerunt, quando locuti sunt contra beneficium Domini, quo educti erant de Aegypto; et postea sanctificatus est in ipsis, cum illo miraculo aquae 108.0711A| profluentis, ejus sanctitas declarata est. An forte duo genera hominum demonstravit, et contradicentium gratiae Dei, et percipientium gratiam Christi, 108.0712A| ut illis sit aqua contradictionis, istis sanctificationis. Nam et de ipso Domino in Evangelio legitur: Et in signum cui contradicetur (Luc. II).

LIBER TERTIUS.

CAPUT PRIMUM. De transitu filiorum Israel a Cades in montem Hor, et pugna eorum atque victoria in Chananaeos. 108.0711|

(CAP. XX) Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Haec mandat frater tuus Israel. Nosti omnem laborem qui apprehendit nos, quomodo descenderunt patres nostri in Aegyptum, et 108.0711B| habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegypti et patres nostros, et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Aegypto. Ecce in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis positi, obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas. Non bibemus aquas de puteis tuis, gradiamur via publica, donec transeamus terminos tuos, et rel. Quod inter mandata Moyses ad regem Edom dicit inter caetera, neque bibemus aquam de lacu, intelligendum est gratis, id est, quia non gratis bibemus. Quod postea manifestat dicens: Sin autem de aqua tua bibemus ego et pecora mea, dabo pretium tibi. Non declinabimus in dexteram neque in sinistram. Pluraliter dictum est in ea, 108.0711C| quae dextera sunt, vel quae sinistra sunt.

 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terrae Edom. Ubi Dominus locutus est ad Moysen: Pergat, inquit, Aaron ad populum suum. Non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas contradictionis, etc. Trigesima quarta mansio est in monte Hor, in extremis finibus Edom, in quo ascendit Aaron juxta praeceptum Domini, et mortuus est anno quadragesimo egressionis ex Aegypto. Eo scilicet anno, quo novus populus repromissionis terram intraturus est. Et quanquam in monte sacerdotium Eleazaro filio dereliquerit, lexque eos qui eam impleverint perducat ad summum, tamen ipsa 108.0711D| sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et plangit eum populus triginta diebus. Aaron plangitur, Jesus non plangitur. In lege descensus ad inferos, in Evangelio ad paradisum transmigratio.
 (CAP. XXI.) Quod cum audisset Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse Israel per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo praedam. At Israel voto se Domino obligans ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbem ejus. Exaudivitque Dominus preces Israel, et tradidit Chananaeum. Quem ille interfecit subversis urbibus ejus, et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. (Ex Augustino.) Sive ut in aliis exemplaribus legitur: Et vovit Israel 108.0712A| votum Domino, et dixit: Si mihi tradideris populum istum subjectum, id est, si mihi eum tradendum subjeceris, anathemabo illum et civitates ejus. Hic videndum est, quomodo dicatur anathema quod vovetur, et tamen pro maledicto ponitur, sicut et de isto populo dicitur. Unde illud est: Si quis vobis evangelizaverit praeter quod accepistis, anathema sit (Galat. 108.0712B| III). Hinc vulgo ductum est, ut devotare dicatur. Nam devotare quemquam nemo dicit fere, nisi maledicens. Et anathemavit eum et civitates ejus, et vocatum est nomen loci illius anathema. Hinc duorum est anathema, ut detestabile aliquid et abominabile videatur. Ut enim nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in poenam luendam voveret, hoc erat anathemare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem hujus verbi est in Graeca lingua ab his rebus quae votae et persolutae, hoc est, promissae et redditae, sursum ponebantur in templis, ἀπὸ τοῦ ἀναθέσθαι, hoc est, sursum ponere, vel figendo vel suspendendo.
 Audivit quoque Chananaeus, quod venisset Israel in locum exploratorum. Ubi quondam offendisse populum 108.0712C| noverunt, ineunt praelium, et captivum ducunt Israel. Rursumque in eodem loco pugnatur ex voto, victor vincitur, victi superant. Per quod intelligimus, ut cum nos Dei auxilio destitutos, hostes invaserint, duxerintque captivos, non desperemus salutem, sed iterum armemur ad praelium. Potest fieri, ut vincamus ubi victi sumus, et in eodem loco triumphemus, in quo fuimus captivi.

CAPUT II. De profectione eorum a monte Hor et taedio itineris, populique murmure; quare ignitis serpentibus punitur, signoque serpentis aenei erecto sanatur.

(IBID.) Profecti sunt autem filii Israel de monte Hor, per viam quae ducit ad mare Rubrum, ut circuirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris 108.0712D| ac laboris. Locutusque contra Dominum et Moysen ait: Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae. Anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes. Ad quorum plagas et mortes plurimorum, venerunt ad Moysen atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te. Ora ut tollat a nobis serpentes. Oravit Moyses pro populo, et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo. Qui percussus aspexerit eum, vivet. Fecit ergo Moyses serpentem aeneum, et posuit eum pro signo. Quem cum percussi aspicerent sanabantur. Trigesima quinta mansio est in Selmona. Trigesima sexta mansio est in Phinon. Hae duae mansiones in ordine historiae 108.0713A| non inveniuntur. In his mortuo Aaron, murmurant Israelitici populi contra Dominum et Moysen, et manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur. Sed quid illud significat, quod morsus mortiferi serpentium, exaltato et respecto aereo serpente, sanabantur, nisi quod nunc in typo Salvatoris, qui ferum antiquumque serpentem in patibulo triumphavit, diaboli venena superantur, ita ut qui vere expresseque imaginem Filii Dei passionemque ejus conspexerit, conservetur? Hoc enim significant et verba ipsius Domini dicentis: Sicut exaltavit Moyses in eremo serpentem, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sea habeat vitam aeternam (Joan. III). Quid vero aeneus serpens? ipse qui ligno suspensus est. Aes quippe metallis 108.0713B| caeteris esse durabilius solet. Et apte aeneus serpens ligno suspensus est, ut Dominus in serpente mortuus, et in aere significaretur aeternus, videlicet ut et indicaretur mortuus per humilitatem, et tamen esset quasi aeternus [ Al., aeneus] per divinitatem. Pulchre autem prima mansio Selmona interpretatur ima vincula, quia nimirum ibi imago expressa est Salvatoris per serpentem aeneum, qui ligno pependit. Pulchre etiam et secunda Phinon, interpretatur os, quia posteaquam passionem Filii Dei cognoscimus, quod credimus corde, ore pronuntiamus, legentes illud apostoli Pauli: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X).

 Profectique filii Israel, castra metati sunt in Oboth. 108.0713C| Trigesima septima mansio est in Oboth: quae vertitur in magos sive Pythones. Unde demonstratur, quia post imaginem Dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessionem fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes, et artes maleficae ad bella nos provocant. Sed nos custodia circumdantes cor nostrum, obduramus aures nostras, ne audiamus voces incantantium, et sirenarum carmina negligamus.
 Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine, quae respicit Moab, contra orientalem plagam. Trigesima octava mansio est in Jeabarim in finibus Moab, quae significat acervos lapidum transeuntium, id est sanctos per istud saeculum ad alias mansiones transire festinantes. Sunt sancti lapides, qui 108.0713D| volvuntur super terram, leves, politi, et rotunditate sua rotarum cursibus similes. Sunt et alii, quos propterea jubet tolli de via, ne ambulantium in eos offendant pedes. Qui sunt isti ambulantes? Utique viatores et praetereuntes, qui per istud saeculum ad alias mansiones transire festinant. Quod autem dicitur in finibus Moab, et supradictum est, in solitudine, quae respicit Moab contra solis ortum, ostendit juxta litteram, quod hucusque in finibus terrae Idumaeorum fuerint, et nunc veniant ad terminos Moab, de alia provincia ad aliam transeuntes. Non enim semper uni virtuti danda est opera, sed sicut scriptum est, Ibunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII), de alia transeundum est ad aliam, quia haerent sibi, 108.0714A| et ita inter se nexae sunt, ut qui una caruerit, omnibus careat. Et tamen transire de alia ad aliam, eorum est proprie, qui solis justitiae ortum considerant.
 Et inde moventes castra, venerunt ad torrentem Zared, et reliqua. Trigesima nona mansio in Dibongad fuit, sicut in sequentibus, ubi series mansionum descripta est, manifestabitur. Interpretatur enim Dibongad, fortiter intellecta tentatio. Sed pro hac hic in ordine historiae, aliter scriptum reperitur. Postquam enim castra metati sunt in Jeabarim in finibus Moab contra ortum solis, legitur: Inde profecti sunt, et diverterunt ad torrentem Zared; et de hoc loco proficiscentes, castra metati sunt trans Arnon, quae est in solitudine finium Amorrhaei, eo quod Arnon in 108.0714B| terminis sit Moabitarum et Amorrhaeorum. Et posthaec venerunt ad puteum, ubi cecinit Israel carmen hoc: Ascende puteus, quem foderunt principes, et aperuerunt duces populorum in datore legum, et in baculo ejus. Et de solitudine ejus, in Mathana; et de Mathana ad torrentem Dei. Et de torrentibus ad excelsa, et de excelsis ad vallem, quae est in regione Moab, in vertice Phasga, qui prospicit contra desertum. Haec loca in finibus Amorrhaeorum quidam interpretantes, putant non mansiones esse, sed transitus, nec praejudicare debere catalogo mansionum extra ordinariam expositionem. Alii autem spiritalibus spiritalia comparantes, nolunt regiones significari, sed per locorum nomina, virtutum profectus esse: quod post magos et congregationem lapidum, 108.0714C| frequenter veniamus ad torrentem Zared, quod interpretatur, aliena descensio, et in descensione positi, transeamus ad Arnon, quod maledictionem sonat: quae est posita in finibus Amorrhaeorum, qui vel amari hostes sunt, vel multa loquuntur inflati. Sin autem transierimus terminos Moab, qui de incestu generatus est, et recessit a vero patre, statim occurrit nobis puteus, quem nemo de plebe fodit, nullus ignobilis, sed principes et duces, qui jura dant populis, et canentes carmen in aqua putei, et in Dei muneribus gratulantes, prophetant quo transituri sint, ad quae loca perventuri, quod scilicet de deserto veniant in Mathana quod interpretatur donum, et de Mathana ad Nahaliel, quod dicitur torrentes Dei, et de Nahaliel, qui interpretatur excelsa 108.0714D| sive adveniens mors, quando conformes efficimur mortis Christi. Et de Bamoth occurrit nobis vallis humilitatis: quae tamen in vertice posita est montis Phasga, qui interpretatur dolatus, quod nihil habeat informe et rude, sed artificis sit politus manu: qui mons respiciat solitudinem, quae Hebraice dicitur Iesimon, . Quando enim fuerimus in virtutum culmine constituti, tunc totius mundi ruinas, et omnium peccatorum respicimus vastitatem. Pene obliti sumus currente oratione dictare, quare Dibongad interpretatur intellecta fortiter tentatio. Post Dibongad geritur bellum contra Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basah, et dicimus, quod cum venerimus ad summum, et de fonte principum regumque 108.0715A| biberimus, ascendentes ad montem Phasga, non debeamus elevari in superbiam, sed propositam nobis e contrario sollicitudinem noverimus. Ante contritionem enim elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur. Quod autem interpositum in historia: Unde dicitur in libro Bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciat in torrentibus Arnon. Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Arnon, et recumberent in finibus Moabitarum. In quo libro hoc scriptum sit non commemoravit, neque ullus est in his quos divinae Scripturae canonicos appellamus, in quo hoc scriptum reperiatur. De talibus occasiones reperiunt, qui libros apocryphos incautorum auribus et curiosorum conantur inserere, ad persuadendas fabulosas impietates. Sed hic dictum est, 108.0715B| scriptum in libro: non dictum est in cujus prophetae vel patriarchae sancti libro. Neque negandum est fuisse jam libros, sive Chaldaeorum, unde egressus est Abraham. sive Aegyptiorum, ubi didicerat Moyses omnem illorum sapientiam, sive cujusque gentis alterius, in quorum librorum aliquo potuit esse hoc scriptum. Qui tamen non ideo sit assumendus in eas Scripturas, quibus divina commendatur auctoritas, sicut nec propheta ille Cretensis, cujus mentionem facit apostolus Paulus: Nec Graecorum scriptores: nec philosophi, nec poetae (Tit. I), quos idem ipse apostolus, magnum sane aliquid et veraciter promptum apud Athenienses loquens, dixisse confirmat. In illo enim vivimus, movemur et sumus (Act. XVII). Licet enim divinae auctoritati inde voluerit, 108.0715C| quod verum invenerit testimonium sumere, sed non ideo omnia, quae ibi scripta sunt, accipienda confirmat. Cur autem hoc, isto commemoratum sit loco, non evidenter apparet, nisi forte, ut fines illic inter duas gentes constituerentur, bello actum est, quod bellum ejusdem loci homines, propter magnitudinem, bellum Domini esse dixerunt, ut scriberetur in aliquo eorum libro, Bellum Domini.

CAPUT III. Ubi Dominus aquam de puteo dedit filiis Israel: et cantico, quod est super eum dictum.

(CAP. XXI.) Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. Hic est, inquit, puteus, quem dixit 108.0715D| Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo eis aquam bibere. Ita hoc commemoratum est, quasi alicubi superius hoc ad Moysen dixisse Dominus legatur. Sed quia nusquam reperiatur, hic intelligendum est, et illic bibisse populum qui de siccitate conquerebatur. Quid est enim quod magnopere praecepit Deus Moysi populum congregare, ut det eis aquam bibere de puteo? Quasi vero non etiam sponte populus bibendi gratia conveniret ad puteum. Quid ergo tanti ore prophetae praecipitur, ut proprio studio et labore congreget populum ad hauriendam putei aquam? Unde vilitas litterae ad pretiositatem nos spiritalis remittit intelligentiae. Et ideo conveniens puto, etiam de aliis Scripturae locis puteorum congregare 108.0716A| mysteria, ut ex comparatione plurimorum, si quid praesens sermo obscuritatis continet eluceat. Ait ergo Spiritus Dei per Salomonem in Proverbiis: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fonte: et non superfundantur tibi aquae extra tuum fontem (Prov. V), quamvis in aliis exemplaribus legerimus, et effundantur tibi aquae extra tuum fontem. Aquae tuae sint tibi soli, et nemo alienus participet ex eis. Habet ergo, ut his signatur, unusquisque nostrum in semetipso puteum; imo et aliquid amplius dicimus: unusquisque nostrum in semetipso non puteum unum, sed puteos multos, et non unum vas, sed vasa multa. Non enim dixit: Bibe aquas de tuo vase, sed de tuis vasis; et non dixit, de putei tui fonte, sed de puteorum tuorum fonte. Legimus 108.0716B| habuisse et patriarchas puteos. Habuit Abraham, habuit Isaac puteos, habuit autem et Jacob. Et ab istis puteis sumpto initio, percurre omnem Scripturam puteos requirens, et perveni usque ad Evangelium, et invenies ibi puteum supra quem Salvator sedebat requiescens post itineris laborem; tunc cum veniente muliere Samaritana, et volente haurire aquam de puteo, quae esset in Scripturis putei vel puteorum virtus exponitur, et comparatio fit aquarum, ubi et divina mysterii panduntur arcana (Joan. IV). Dicitur enim: Si quis bibat ex his aquis, quas continebat puteus ille terrenus, sitiet rursus. Qui autem ex illis biberit, quas dat Jesus, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Igitur secundum ea, quae in Proverbiis scripta proposuimus, ubi putei simul 108.0716C| cum fonte nominantur, accipiendum est verbum Dei. Puteus quidem, si profundi aliquid mysteriis tegit: fons autem, si ad populos abundat et effluit. Sed non otio [ Al., otiose] requirendum quomodo possumus pluralem numerum de puteis exponere, et singularem de fonte: quia in Proverbiis dicit Sapientia: Bibe aquas de puteorum tuorum fonte (Prov. V). Videamus ergo quorum puteorum unum dixerit fontem. Ego puto quod scientia ingeniti Patris, unus possit intelligi puteus: sed et unigeniti Filii ejus agnitio, alius puteus debeat intelligi. Alius enim a Patre Filius, et non idem Filius qui et Pater, sicut et ipse in Evangelio dicit. Alius est quidem et testimonium dicit Pater. Et rursus, tertium puto videri posse puteum, cognitionem Spiritus sancti. Alius est enim, 108.0716D| et ipse a Patre et Filio, sicut de ipso nihilominus in Evangeliis dicitur: Mittet vobis Pater alium paracletum Spiritum veritatis (Joan. XIV). Est ergo haec trium distinctio personarum, in Patre, et Filio, et Spiritu sancto, quae ad pluralem puteorum numerum revocatur. Sed horum puteorum unus fons, una substantia est, et natura Trinitatis. Et hoc modo non otiosa invenietur Scripturae sanctae distinctio quae dicit de puteorum fonte. Tunc cecinit Israel carmen istud: Ascendat puteus, concinebant, puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis ejus. Sunt ergo putei multi, quos diximus esse intra animam. Sunt et alii plurimi, qui in singulis quibusque Scripturarum sermonibus 108.0717A| intelliguntur et sensibus. Est tamen eminentior caeteris iste puteus et eximius, de quo et in praesenti loco Scriptura dicit, quia foderunt eum non quicunque communes homines, sed principes, et adhuc horum sublimiores, quos reges appellavit. Propter quod et canitur Deo apud hunc eumdem puteum. Ad istum ergo puteum, ut Moyses, id est, lex nos congreget, non frustra videtur dictum. Potest enim fieri ut aliquis ad istum puteum venire videatur: sed nisi per Moysen congregetur, non est acceptus Deo. Marcion venisse sibi videtur ad istum puteum, et Basilides et Valentinus; sed quia non venerunt per Moysen, non receperunt legem et prophetas, non possunt laudare Dominum Deum de fontibus Israel. Non ergo veniunt, qui hujusmodi sunt, 108.0717B| ad puteum quem foderunt principes et excuderunt reges. Sed vultis ostendam vobis de Scripturis ad quos isti putei veniunt? Est ergo vallis quaedam falsa, in qua valle sunt putei bituminis. Omnes ergo haereses et omne peccatum in valle est, et in valle falsa. Peccatum enim et iniquitas non ascendit sursum, sed semper ad ima et inferna descendit. Est ergo in valle positus et salsus atque amarus, omnis haereticus sensus, et omnis actus peccati. Quid enim dulce, quid suave potest habere peccatum. Sed amplius aliquid habet. Si enim veneris ad haereticam sententiam, si veneris ad amaritudinem peccati, venisti ad puteos bituminis. Bitumen, esca et nutrimentum ignis. Si ergo et tum gustaveris aquam de istis puteis, si sumpseris haereticum sensum, si peccati 108.0717C| amaritudinem coeperis, fomenta in te ignis et gehennae incendia praeparabit. Et propterea ad eos qui nolunt de illo puteo aquam bibere, quem principes fodiunt et reges, sed ex istis, qui in valle peccati sunt, et ignis materias alunt, dicitur: Incedite in lumine ignis vestri, et flamma quam vobis accendistis (Isa. L). Quid ergo canitur apud hunc puteum? Initiate ei, inquit, puteum. Foderunt illum principes, exciderunt eum reges. Possunt quidem principes et reges idem videri. Si vero distingui necesse est, principes prophetas intelligamus, ipsi enim sensum et prophetiam de Christo defossam et demersam, in profundo litterae collocarunt. Istos ergo reges, qui tam profunda possunt, et tam abscondita putei perscrutari, merito apostolos dixerimus, ex quibus aliquis 108.0717D| dicebat: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanctum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta Dei (I Cor. II). Quia ergo per spiritum possunt perscrutari etiam ipsi alta Dei, et alta ac profunda putei penetrare mysteria, idcirco reges esse dicuntur, qui puteum istum etiam in petra exciderunt, ac dura et difficilia scientiae secreta penetraverunt. Quod autem reges dici possint etiam apostoli, puto ex eo facile probari posse, quod de omnibus credentibus dicitur: Vos autem genus regale, sacerdotium magnum, gens sancta (I Petr. II). Si ergo illos dicunt reges, qui per verbum ipsorum crediderunt, quanto magis ipsi reges habendi sunt, qui faciunt reges? Apostoli enim praecipue reges sunt gentium, qui gentes 108.0718A| ad obedientiam fidei congregarunt, et Christi scientiam omnibus patefecerunt, in quo sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Et omnis Scriptura legis et prophetarum, evangelica quoque atque apostolica scripta simul omnia unus est puteus; quem non possunt fodere neque excidere, nisi inveniantur reges et principes. Vere enim reges et vere principes habendi sunt, qui possunt auferre terram de puteo hoc, et amovere super faciem litterae, et de interiore petra, ubi Christus est, spiritales sensus velut aquam vivam proferre. Hoc ergo decet eos solos facere, qui vel reges sunt vel principes. Reges et ex eo dicto, quod peccati regnum de corpore suo expulerint, et justitiae regnum paraverint in membris suis.

 108.0718B| De solitudine, in Manthana: de Mathana, Nahaliel. De Nahaliel in Gamoth, quae vallis est in regione Moab in vertice Phascha: quod respicit contra desertum. Posthaec et a puteo, inquit, profecti sunt in Mathana; et Mathana in Nahaliel; et de Nahaliel in Bamoth; et a Bamoth, quae est in campo Moab, in nemus a vertice montis caesi, qui respicit ad faciem deserti. Nomina haec quae videntur locorum esse vocabula, et significantias suas in lingua propria designant, rerum magis mysticarum consequentiam quam vocabulorum appellationem videntur ostendere. Profecti enim, inquit, a puteo, veniunt in Mathana. Interpretatur autem Mathana munera ipsorum. Vides ergo, quia si quis de puteo hoc biberit quem foderunt reges et principes, statim proficit 108.0718C| ad hoc, ut habeat munera quae offerat Deo. Quid autem est, quod homo offerat Deo? Hoc ipsum quod in lege scriptum est: Munera mea data mea. Et his ergo quae dedit Deus, offerunt nihilominus homines Deo. Quid dedit Deus homini? Agnitionem sui. Quid homo offert Deo? Fidem suam et effectum, hoc quod expetit ab homine Deus. A Mathana autem venimus in Nahaliel, quod interpretatur ex Deo. Quid est ex Deo? Postea quam obtulerimus nos, quae ex nobis sunt, venimus ad hoc ut consequamur ea quae ex Deo sunt. Cum enim fidem nostram et affectum obtulerimus ei, tunc et ipse largitur nobis diversa dona Spiritus sancti de quibus dicit Apostolus: Omnia autem ex Deo sunt (I Cor. III). Et a Nahaliel venimus in Bamoth, quod interpretatur 108.0718D| adventus mortis. Cujus mortis hic intelligimus adventum, nisi illius, qui Christo commoritur, ut et convivamus ei, qua debemus mortificare membra nostra, quae sunt super terram? Et iterum: Consepulti sumus enim illi per baptismum in mortem (Coloss. II). Si quis ergo salutaris hujus vitae ordinem tenet, per haec quae memoravimus ita agere debet, et venire post multa ad hunc locum, quem diximus significare mortis adventum. Et ex Bamoth, inquit, in nemus, quod est in campo Moab, a vertice montis caesi, qui respicit ad desertum. Si hoc itinero incedamus, quo non tam locorum vocabulis, quam animae profectibus constare ratio explanationis asseruit, post omnia ista venimus ad nemus, sive ut in 108.0719A| aliis exemplaribus habetur, in Janam, quod interpretatur ascensus, sive vertex montis. Per haec ergo, vel ad illud famosissimum divini paradisi nemus, ad amoenas delicias habitationis antiquorum, vel certe ad verticem perfectionis et beatitudinis summitatem, ita ut possis etiam ipse dicere, quia resuscitavit nos cum ipso, et sedere fecit in coelestibus in Christo. Vides quousque pervenitur a puteo. Vides quibus mansionibus, imo quibus profectibus iter animae paratur ad coelum. Quae si diligenter inspicias, ipse apud temetipsum quotidianos profectus tuos discutiens, quibus in locis et quam proximus a regno coelorum habeatis, advertes, ut ille, de quo dixit Dominus, quia non longe es a regno Dei (Matth. XII).

CAPUT IV. De eo quod populus Israel contra regem Seon Amorhaeorum praeliatus est, et victo eo possedit terram ejus.

(IBID.) Misit autem Israel nuntios ad Seon regem Amorrhaeorum dicens: Obsecro ut mihi transire liceat per terram tuam. Non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas de puteis tuis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. Qui concedere noluit ut transiret Israel per fines suos. Quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum: a quo percussus est in ore gladii. Historia quidem manifesta est, sed deprecemur Dominum, ut aliquid dignum possimus in interioribus sensibus pervidere. Seon duplicem habet interpretationem, sive arbor 108.0719C| infructuosa, sive elatus. Mittit igitur Israel legatos ad Seon: mittit ad arborem infructuosam, mittit ad elatum et superbum. Hic autem Seon rex est Amorrhaeorum, qui et ipsi interpretantur in amaritudinem adducentes vel loquentes. Mittit ergo ad Seon regem Amorrhaeorum Moyses verbis pacificis, dicens: Transibimus per terram tuam. Si secundum spiritalem intelligentiam dixerimus Seon regem figuram tenere diaboli, quia ipse est elatus et infructuosus, puto quod non habeas mirari quod eum dixerim regem, cum audis ipsum etiam Dominum et Salvatorem nostrum, in Evangelio de eo dicentem: Ecce nunc venit princeps hujus mundi, et in me non invenit quidquam (Joan. XIV). Et iterum: Ecce nunc princeps hujus mundi mittetur foras (Psal. LXXI). Si ergo totius 108.0719D| mundi princeps esse in Evangeliis dicitur, non debet absurdum videri, si Seon regi Amorrhaeorum, vel etiam aliis quibuslibet gentium regibus, comparatur. Princeps autem dicitur mundi, non quia creaverit mundum, sed quia multi sunt in hoc mundo peccatores. Peccati autem, quia ipse princeps est, ideo etiam mundi princeps appellatus est. In his videlicet qui nondum relinquentes mundum, convertuntur ad Patrem. Secundum hoc enim etiam illud dicitur: Quia omnis homo in maligno positus est. Quid enim prodest nobis dicere, quia princeps noster Christus est, si rebus et operibus arguamur quia diabolus principatum tenet in nobis; aut non palam est, sub quo principe agat impudicus, injustus? Nunquid 108.0720A| non potest hujusmodi homo dicere, quia sub Christo positus haec ago, etiam si sub Christi nomine censeri videatur? In quo Christus principatum gerit, nulla ibi immunditia, nulla iniquitas admittitur. Nec habere aliquem locum potest injusta cupiditas. Secundum hunc itaque modum recte et Christus virtutum princeps, et diabolus malitiae, et totius iniquitatis dicetur. Mittit itaque legatos Israel ad regem Amorrhaeorum, regem in amaritudinem provocantem, regem infructuosum, regem superbum. Quomodo superbus, quomodo elatus docebitur diabolus? Ipse est, qui dixit: Virtute mea faciam, et sapientia intellectus mei auferam fines gentium, et fortitudinem eorum depraedabor. Et commovebo civitates, quae inhabitantur, et universum orbem terrae capiam manu mea 108.0720B| quasi nidum (Isa. X). Et iterum dicit elatus hic et superbus: Ascendam in coelum, supra sidera coeli ponam thronum meum, sedebo in monte excelso, supra montes altos, qui sunt ad aquilonem; ascendam supra nubes: ero similis Altissimo (Isa. XIV). Adhuc requiris, si ipse sit elatus et superbus? Imo potius et ipse superbus et elatus; et ille quasi unigenitus ejus, de quo scriptum est: Quia extolletur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (I Thess. II): ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Omnis ergo qui elatus est et superbus, vel filius elati hujus, vel discipulus et imitator. Et propterea dicit Apostolus de quodam, ne forte elatus incidat in judicium diaboli (I Timot. III). Ostendens per hoc quia omnis elatus simili, ut diabolus judicio condemnabitur. 108.0720C| Nos ergo sumus qui transire volumus per hunc mundum, ut pervenire possimus ad terram sanctam quae repromissa est sanctis; et mittimus verbis pacificis ad Seon, promittentes non nos habitaturos in terra ejus, nec moraturos cum eo, sed transituros tantummodo, et incessuros via regali, nec declinaturos usquam, neque in agrum, neque in vineam: sed nec de lacu bibituros aquas. Videamus ergo quando vos ista promisimus, quando haec verba diabolo denuntiavimus. Recordetur unusquisque fidelium, cum primum venit ad aquas baptismi, cum signacula fidei prima suscepit, et ad fontem salutaris accessit, quibus ibi tunc usus sit verbis; et quod renuntiaverit diabolo, non se usurum pompis ejus, neque operibus ejus, neque ullis omnino servitiis 108.0720D| ejus ac voluntatibus pariturum. Et hoc est quod in his legis sermonibus adumbratur, quia non declinet Israel neque in agrum ejus, neque in vineam ejus, sed neque aquam de lacu ejus pollicetur se esse potaturum. Non enim ultra disciplinae diabolicae, non astrologiae, non magiae, non ullius omnino doctrinae, quae contra Dei pietatem aliquid doceat, poculum sumet. Fidelis enim habet suos fontes, et bibit de fontibus salutaribus. Non bibet aquam de lacu Seon, nec relinquens fontem aquae vivae, congregat sibi lacus confractos, sed via regali incessurum se profitetur. Quae est via regalis? Illa sine dubio, quae dicit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). Et merito regalis. Ipse est enim, de quo Propheta ait; 108.0721A| Deus judicium tuum regi da (Psal. VII). Via regali ergo incedendum est, nec declinandum usquam, neque in agrum ejus, neque in vineam ejus, id est, neque ad opera, neque ad sensus diabolicos declinare ultra mens fidelium debet. Quomodo volumus ergo fines Amorrhaeorum cum pace transire? Amorrhaei, infidelium qui sunt in hoc mundo, pars accipi potest. Sed isti interpretantur, ut supra diximus loquentes, vel amaritudinem adducentes. Et quomodo quidem in amaritudinem adducant Deum infideles et increduli, expositione non indiget. Quod autem ait loquentes, ad illam partem trahi potest, quia infideles quippe et sub principe diabolo agentes, loqui norunt tantummodo, sed loquuntur inania. Verbi causa, ut poetae eorum, ut astrologi, ut nonnulli 108.0721B| etiam philosophorum: qui inania loquuntur et vana. Fidelium autem regnum quod a Deo est, non in sermone est, sed in virtute. Volumus ergo nos pacifice transire per mundum, sed hoc ipsum magis incitat principem mundi, quod dicimus nos nolle permanere cum ipso nec morari, nec aliquid ejus velle contingere. Inde magis exacerbatur, inde extollitur et irascitur, et commovet nobis persecutiones, pericula suscitat, cruciatus intentat. Et ideo dicit: Congregavit iniquus Seon populum suum, et exiit confligere adversum Israel. Quis est omnis populus Seon, quem concitat contra Israel? Sed quid facit Israel? Venit, inquit, in Jasa, quod interpretatur mandati adimpletio. Si ergo veniamus et nos ad locum istum, id est, ad expletionem mandatorum, etiam si cum omni 108.0721C| exercitu venerit adversum nos Seon iste elatus, et superbus diabolus, et confligat adversum nos, si omnes suos contra nos daemones concitet, superamus eum, si Dei mandata complemus. Complere enim mandata, hoc est diabolum et omnem ejus exercitum superare. Et tunc complebitur in nobis Apostoli oratio, qui ait: Deus autem conteret Satanan subter pedes vestros velociter (Rom. XVI). Et illud quod Dominus ait: Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit (Luc. X). Nihil enim nocere nobis poterunt ista omnia, si veniamus in Jasa: id est, si mandata et praecepta Domini nostri Jesu Christi servemus.

 Et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jaboc et filios Ammon, quia forti praesidio tenebantur termini 108.0721D| Ammonitarum. Tulit ergo Israel omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhaei, in Hesebon scilicet et viculis ejus, et reliqua. Et percussit eum Israel nece gladii, et dominati sunt terrae ejus ab Arnon usque Jaboc, usque ad filios Ammon, quoniam Jazer termini filiorum Ammon sunt. Et accepit omnis Israel civitates istas, et habitavit Israel in omnibus civitatibus Amorrhaeorum in Hesebon. Hic certe Israel possedit civitates Amorrhaeorum, quas bello superavit, quia non eas anathemavit. Nam si anathemasset, possidere illi non liceret, nec inde ad usus suos aliquid praedae usurpare. Notandum est sane, quemadmodum justa bella gerebantur. Innoxius enim transitus negabatur, qui jure humanae societatis aequissimo 108.0722A| patere debeat. Sed jam ut Deus sua promissa compleret, adjuvit Israelitas, quibus Amorrhaeorum terra dari oportebat. Nam Edom cum similiter eis transitum denegaret, non pugnaverunt cum ipsa gente Israelitae, id est, filii Jacob cum filiis Esau, duorum germanorum atque geminorum duorum, quia terram illam Israelitis non promiserat, sed declinaverunt ab eis. Et dominati sunt, inquit, filii Israel in omni terra ejus. Omnis quidem regio haec terrena, terra est Seon; sed Christus in Ecclesia ejus dominatur in omni terra Seon. Et dominati sunt ab Arnon usque Jaboc. Arnon et Jaboc civitates erant regionis Seon. Sed initium erat regni ejus Arnon, et finis Jaboc. Et ideo dicitur quia dominati sunt ab Arnon usque Jaboc. Interpretatur 108.0722B| autem meledictiones eorum. Initium ergo regni Seon, hujus elati et infructuosi maledictiones sunt; fines vero est Jaboc, quod interpretatur luctamen. Necesse est enim ut omnis qui vult exire de regno diaboli et fines ejus evadere, luctamen inveniat, et certamina ei a ministris ejus et satellitibus suscitentur. Sed si luctatus fuerit et vicerit, jam non erit Jacob civitas Seon, sed erit civitas Israel (Gen. XXIII). Hoc est nimirum quod legimus et de patriarcha Jacob, qui cum venisset ad locum quemdam, luctamen ei praeparatum est, et ibi tota nocte luctatus, cum obtinuisset et invaluisset ad Deum, vocitatum est nomen ejus Israel.
 Et accepit, inquit, Israel omnes civitates istas, et habitavit Israel in omnibus civitatibus Amorrhaeorum. 108.0722C| Hic Israel, qui in Christo Israel est, qui non in carne Israel, nec in manifesto Judaeus est, ipse habitat in omnibus civitatibus Amorrhaeorum, cum in omni orbe terrarum Christi Ecclesiae propagantur. Sed et unusquisque nostrum prius civitas fuit regionis Seon, regis elati. Regnabat enim in nobis stultitia, superbia, impietas, et omnia quae sunt ex parte diaboli. Sed ubi expugnatur et devictus est fortis, et vasa ejus direpta sunt, effecti sumus civitates Israel, et haereditas sanctorum. Si tamen penitus excisa est in nobis potestas illa, quae prius dominabatur in nobis, et excisa est arbor infructuosa, et dejectus est rex elatus, et sumus sub eo rege, qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Et post haec sigillatim jam civitates superbi et infructuosi 108.0722D| regis enumerat, et dicit: In Hesebon et in omnibus finitimis ejus. Quid est hoc quod praecipuam urbem de regno Seon nominavit Hesebon? Hesebon interpretatur cogitationes. Merito ergo pars maxima regni diabolici, et potestas ejus plurima, in cogitationibus regnat. Sic enim dixit et Dominus: Quia de corde procedunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, furta, falsa testimonia, blasphemiae: et ista sunt, quae inquinant hominem (Matth. V). Et ideo necessario incenditur ista civitas et igni exuritur. Quo igni? illo profecto quo dicit Salvator: Ignem veni mittere in terram, et quam volo, ut accendatur (Luc. XII). Post pauca autem refertur de civitate.
 Idcirco dicitur in proverbio: Venite in Hesebon, ut 108.0723A| aedificetur et construatur civitas Seon. Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Seon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. Propter hoc, inquit, dicent aenigmatistae: Venite in Hesebon, ut aedificetur et construatur civitas Seon, quoniam ignis processit de Hesebon, et flamma de civitate Seon, et devoravit Ar Moabitarum. Seon, ut diximus, erat rex, cujus erat civitas Hesebon. Sic ergo intelligendus est ordo verborum, quia dicunt isti aenigmatistae: Venite, ut aedificetur et construatur Hesebon, quae fuit civitas Seon. Sed requiramus nunc qui sunt isti aenigmatistae. Aenigma dicitur sermo figuratus. Aenigmatistae ergo dicuntur, qui figuraliter loquuntur. Et quis est alius, qui in figuris locutus sit, nisi lex et prophetae? Audi enim, quomodo 108.0723B| David dicit: Aperiam in parabola os meum, loquar propositiones ab initio (Psal. XLVIII). Sed et Isaias, quia aenigmata sint quae scripsit, hoc modo declarat. Erunt, inquit, verba libri, sicut verba libri signati: quem si dederint in manus hominis nescientis litteras et dixerint ei, Lege, dicet, Non novi litteras. Si autem dederint scienti litteras, dicet, Non possum legere, signatus est enim (Isa. XXIX). Signatus autem dicitur liber, eo quod figuris perplexus est, et aenigmatibus involutus. Dicunt ergo isti aenigmatistae: Venite in Hesebon, ut aedificetur. Cecidit prima illa Hesebon, imo subversa est et incensa, reaedificanda est alia. Sed quomodo hoc fiat, assumpto ostendamus exemplo. Sed videamus gentilem in dedecore vitae positum, ac religionis errore, non dubites 108.0723C| de eo dicere, quod sit haec Hesebon civitas in regno regis Seon. Regnat enim in cogitationibus ejus, rex infructuosus et elatus. Ad hunc, si accedat Israel, hoc est, Ecclesiae filius, et adhibeat jacula verbi Dei, et distringat contra eum gladium spiritus, et destruat in eo omnes munitiones gentilium dogmatum, et elationes argumentorum ejus, igne veritatis exurat, dicito de hoc, quia subversa est Hesebon civitas Seon. Sed non continuo desertus et destitutus relinquitur iste in quo subversa sunt gentilium dogmata. Non enim disciplina est filiis Israel destructas relinquere, quas destruxerunt civitates, sed cum subruerint et everterint in homine malas cogitationes et impios sensus, reaedificant rursus in corde ejus, quam destruxerant bonas 108.0723D| cogitationes, pios sensus, doctrinam veritatis inserent, religionis ritum tradent, ordinem vivendi docebunt, honestatem morum, observantiam statim monstrabunt, et tunc vere dicent isti aenigmatistae ad semetipsos invicem: Venite et aedificemus Hesebon, quae fuit civitas Seon. Et ipsi enim, hoc est Ecclesiae filii, quia figuras legis et aenigmata spiritaliter intelligunt, aenigmatistae appellantur. Hoc est, quod et Jeremias figurato nihilominus sermone designat, ubi ad eum dicitur a Domino: Ecce dedi verba mea in ore tuo, ecce constitui te hodie super gentes et regna, eradicare et subvertere, et reaedificare et replantare (Jerem. I). Quid eradicat et quid subvertit? Civitatem Hesebon, quae erat regis Seon. 108.0724A| Quid eradicat in ea? Cogitationes impias et impuras. Quid reaedificat in ea, et quid replantat? Cogitationes pias et castas. Ut efficiatur Hesebon civitas Seon, non Amorrhaeorum, sed filiorum Israel. Moab, qui interpretatur de patre sive aqua paterna, de incesto et ebrietate conceptus, et quodammodo absente, imo nesciente patre videtur esse generatus, saecularem sapientiam significat, quae auctorem sui sensum habet. Et quia ex Dei conditione generatur, videtur quidem de patre nasci, quod interpretatur Moab. Sed quia adulter est, et adversarius populi Dei de incesto ac spelunca ac nocte generatur. Unde secundum Isaiae prophetiam, in nocte periit, in errore, scilicet sempiterno. At quoque urbs Moabitarum, quae interpretatur antidicus, id est, adversarius, 108.0724B| hoc ostendit, quod haec sapientia, quae adversaria Dei est, ecclesiastico sermone contra se pugnante, veritatis igne consumitur, a quo et habitatores excelsorum Arnon devorantur. Arnon enim, ut supra dictum est, maledictio sive illuminatio eorum interpretatur, quia omnes qui confidunt in fastu eloquentiae et sapientiae humanae, quae filiis tenebrarum lucida esse videtur, corruunt, praecipitantur et consumuntur.
 Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhaeorum Seon. Jugum ipsorum disperiit ab Hesebon usque Dibon. Lassi pervenerunt in Nofe usque Medaba. Chamos interpretatur congregans, vel quasi attrectatio. Dibon abundanter intelligens tentationem sive 108.0724C| fluxus eorum. Nofe sufflans vel spirans. Et Medaba, de saltu. Vae quidem illis est, qui in spiritali Moab confidentes, congregant sibi thesauros sapientiae, quae inimica est Deo, et se erigunt per superbiam contra potentiam Dei. Quorum tamen non praevalebit audacia, sed in figuram vertetur, et tradetur in captivitatem regi spiritalium Amorrhaeorum. Jugum ipsorum enim disperiet ab Hesebon usque Dibon, id est, a radice cogitationis usque ad profunditatem intellectus defluet scientia illorum. Lassique sufflantes vanitatem verborum, ac spirantes foetidum odorem sensus putridi, in saltum infertilem pervenient, ubi non sunt arbores fructuosae, sed in quo habitent bestiae: contra quas Propheta Dominum deprecatur dicens: Ne tradas, Domine, bestiis animas confitentium 108.0724D| tibi (Psal. LXXIII).
 Habitavit autem Israel in terra Amorrhaei; misitque Moyses, qui explorarent Jazer, cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. Misit, inquit, Moyses nuntios, qui explorarent Jazer, cujus coeperunt viculos, et possederunt habitatores. Qui sunt illi nuntii, quos Moyses, id est lex misit, nisi praedicatores sancti? ut videlicet explorarent Jazer, quae interpretatur fortitudo eorum, hoc est ad fortissima quaeque dogmata haereticorum et dialectica arte constructa, in quibus robur sui mundus videtur habere erroris. Haec enim cum praedicatores sancti investigantes, vana ac fragilia esse conspexerunt, coeperunt viculos, hoc est conventus populorum, et possederunt 108.0725A| habitatores eorum, cum eos, quos ab errore liberaverant, ad catholicam fidem convertebant; et sermone recto ac bonis exemplis, in viam veritatis ad implendum praecepta Domini dirigebant, quatenus de eorum correctione ac profectu, mansionem coelestis patriae acquirerent.

CAPUT V. De pugna Israelitarum contra Og regem Basan.

(IBID.) Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan, cum omni populo suo pugnaturus in Edrai. Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi eum, et omnem populum ac terram ejus. Faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorrhaeorum, habitatori Hesebon. Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque 108.0725B| populum ejus, usque ad internecionem, et possederunt terram ejus. Postea enim quam obtinuerunt filii Israel civitates Amorrhaeorum, ascenderunt etiam viam, quae ducit in Basan, ubi erat Og rex Basan. Sed ad hunc neque legatos mittere dignantur, neque petere ab eo, ut per terram ejus transeant; sed continuo confligunt cum eo et superant, tam ipsum quam populum ejus. Videamus ergo, quae est Basan. Basan interpretatur turpitudo. Merito ergo nec legati mittuntur ad istam gentem, nec transitus per terram ejus poscitur. Nullus enim nobis transitus debet esse, nullus accessus ad turpitudinem, sed ab initio statim expugnanda, et omnimodis cavenda est. Og autem, qui rex esse dicitur Basan, interclusio interpretatur. Potest hic figuram 108.0725C| habere omnium carnalium et materialium rerum, quarum amore et desiderio detenta anima excluditur, et separatur a Deo. Adversus hos ergo ita praecipitur bellum gerendum, ut non relinquatur ex eo vivens. Nullum enim a filiis Israel oportet relinqui in regno turpitudinis et dedecoris viventem, sed decet Israeliticam virtutem excidere et resecare turpia, et pia quaeque in animo reaedificare, atque honesta ac religiosa plantare. De regno Seon non est scriptum. Et nullus vivus relinquatur, nec de regno Moab. Forte enim ex illis opus habebat aliquod, et nonnullis eorum pro vitae hujus agonibus et exercitiis indigemus. Alioquin debuissemus ex hoc mundo exisse. De Basan tamen, hoc est de turpitudine, nullo penitus indigemus, nihil ex eo relinquamus. 108.0725D| Excidenda omnia, omnia subvertenda sunt opera turpitudinis. In nullo enim potest honestum esse, quod turpe est.

CAPUT VI. De Balac rege Moabitarum, et Balaam ariolo, et asina ejus.

(CAP. XXII.) Profectique castra metati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. Videns autem Balaac filius Sephor omnia quae fecerat Israel Amorrhaeo, et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum ejus ferre non possent, dixit ad majores natu Moab: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse enim erat eo 108.0726A| tempore rex in Moab. Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beorariolam, qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon, ut vocarent eum et dicerent: Ecce egressus est populus de Aegypto, qui operuit superficiem terrae, sedens contra me. Veni igitur et maledie populo huic, qui fortior me est, si quomodo possem percutere eum, et eiicere de terra mea, etc. Primo ergo omnium fatendum est, in quibusdam locis plus posse valere verba quam corpora, quia quod exercitus multarum gentium nequit efficere, nec scuto et armis potest obtineri, hoc verbis efficitur. Et non dico sanctis verbis vel Dei verbis, sed verbis quibusdam, quae inter homines habentur. Verbi gratia, erant in Aegypto incantatores et magi. Quis potest hominum fortitudine corporis virgam 108.0726B| mutare in serpentem, quod ab illis factum refertur? Aut quis potest viribus corporis aquam in sanguinem vertere? Fecerunt tamen hoc Aegyptiorum incantatores et magi. Fecerat enim haec prius Moyses. Sed quia sciebat rex Aegypti, quod possent haec arte quadam fieri verborum, quae habentur inter homines, putavit et Moysen non haec Dei virtute, sed magica arte fecisse, et quod humana arte fecerit, id Dei factum virtute simulare. Convocat continuo Aegyptiorum incantatores et magos, inter eum qui virtute Dei operabatur, et eos qui daemones invocabant, facit esse certamen. Deus autem noster dolere facit, et iterum restituit; contraria autem virtus male quidem facere aliquid potest, sed restituere in integrum non potest. Haec autem 108.0726C| omnia praemisimus, ut opera Balaam vel verba ejus, possimus advertere. Sunt et magorum nonnullae differentiae. Alii enim plus, alii minus valent. Hic enim Balaam famosissimus erat in arte magica, et in carminibus noxiis praepotens. Non enim habebat ad maledicendum. Daemones enim ad maledicendum invitantur, non ad benedicendum. Scriptum est ergo: Et dixit Moab ad seniores Madian. Nunc ablinget synagoga haec omnes, qui in circuitu nostro sunt, sicut ablinget vitulus herbam campi. Ob hoc sine dubio, quia vitulus ore abrumpit herbam de campo, lingua tanquam falce, quaecunque invenerit secat. Ita et populus hic quasi vitulus, ore et labiis pugnat, et arma habet in verbis ac precibus. Haec igitur sciens mittit ad Balaam, ut et ipse deferat 108.0726D| verba contraria, et precibus preces. Nec mireris, si est in magica arte tale aliquid. Esse enim hanc artem designat etiam Scriptura, sed uti ea prohibet. Nam et daemones Scriptura designat, sed coli eos et exhortari vetat. Recte ergo magica arte uti prohibet, qui magorum ministri sunt angeli re fugi et spiritus maligni, et daemonia immunda. Nullus enim sanctorum spirituum obtemperat mago. Non poterat invocare magus Michaelem, non poterat invocare Raphael neque Gabriel. Multo magis magus non potest invocare omnipotentem Deum, nec filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum, nec Spiritum sanctum ejus. Nos soli accipimus potestatem invocandi Deum Patrem, nos soli habemus potestatem 108.0727A| invocandi unigenitum ejus Jesum Christum. Ergo daemones arte quadam et compositione verborum, in amicitias, ut ita dicam, cesserant Balaam, quorum amicitiis fretus, magnus apud homines videbatur. Ob hoc ergo mittit ad eum rex et ait: Veni nunc et maledic mihi populum hunc, quia fortior hic est, quam nos: si forte possimus percutere aliquos ex eis, et ejicere eos a terra. Videtur mihi rex hic non ex integro confidere in Balaam divino ingenti; credo de virtutibus quae in populo Dei factae sunt auditione perterritus, et ideo dicit, si forte vel eo usque praevaleant maledictiones Balaam, ut aliquos ex ipsis possit percutere, caeteros vero fugare perterritos, et propria terra depellere. Addidit praeterea, Quia scio, inquit, quod quos maledixeris, maledicti 108.0727B| erunt: et quos benedixeris, benedicti erunt. Ego non credo quia sciret rex quod quibuscunque benedixisset Balaam, benedicti essent. Sed videtur mihi adulandi gratia haec dicere, ut artem ejus efferens et extollens, promptiorem sibi eum reddat ad facinus. Ars enim magica nescit benedicere, quia nec daemones sciunt benefacere. Noscit benedicere Isaac et Jacob, et omnes sancti: impiorum nullus scit benedicere. Sed tandem veniunt legati ad Balaam.

 Venerunt enim, inquit, seniores Moab et seniores Madan, habentes divinationis pretium in manibus, sive secundum aliam editionem, divinacula in manibus eorum. In illis divinationis artibus, quas curiositas humana composuit, sunt quaedam quae Scriptura 108.0727C| quidem divinacula nominavit. Gentilis autem consuetudo, vel tripodas vel cortinas, vel aliis hujusmodi vocabulis appellat. Quae quasi ad hoc ipsum consecrata, moveri ab eis et contrectari solent. Scriptura divina sane Ephot quoddam vernaculo sermone nominat in prophetis, quod indumentum tradunt esse prophetantium. Igitur Balaam divinaculis acceptis, cum solerent daemones ad se venire, fugatos quidem daemones videt, sed adesse Deum; et ideo dicit interrogare se Deum, quia consuetos sibi parere nusquam daemones videt. Venit ergo ipse ad Balaam, non quod dignus esset ad quem veniret Deus, sed ut fugarentur illi qui ei ad maledicendum et male faciendum adesse consueverant. Jam hinc enim providebat Deus populo suo. Adest 108.0727D| ergo, et dicit Deus ad eum: Quid homines isti venerunt at te? Et dixit Balaam ad Deum: Balac filius Sephor rex Moab, misit eos ad me, dicens: Ecce populus exivit de Aegypto et cooperuit faciem terrae, et hic sedit juxta me. Veni ergo nunc et maledic eum, si forte poterimus percutere eum et ejicere. Et dixit Dominus ad Balaam: Non eas cum eis, neque maledicas populum. Est enim benedictus. Altior hic exoritur quaestio; et nescio utrum conveniat rem tam profundi mysterii denudare, et proferre ad turbas, et eas turbas, quae ad auditorium verbi Dei, non nisi paucis diebus adveniunt, continuo discedunt, nec in meditatione verbi diutius immorantur. Tamen pro his qui studiosi sunt et sitiunt 108.0728A| audire, possuntque capere spiritalem sensum pauca aliqua dicimus ex multis. Potest ergo objici tale aliquid ac dici. Invocet daemones Balaam, maledicat populo: invocari daemones faciant quod possunt: nunquid non potest Deus defendere a daemonibus populum, vimque eorum in malefaciendo destruere? Quid ergo opus erat, ut ipse veniret ad Balaam, et consuetos daemones prohiberet accedere, ne vel tentarent aut conarentur laedere velle populum Dei? Ad haec ergo, licet non omnia quae possunt occurrere proferenda sunt, tamen dicimus ex parte, quia non vult Deus daemonum genus ante tempus damnare. Sciunt enim et ipsi daemones, quia tempus eorum praesens hoc saeculum continet. Propterea denique et Dominum rogabant, ut non torqueret eos ante 108.0728B| tempus, neque in abyssum mitteret. Et ob hoc neque diabolum removit a principatu saeculi hujus, quia adhuc opus est opera ejus ad exercitia certaminum et victoriam beatorum. Si enim daemonibus auferatur libertas arbitrii, nullus ultra impugnabit athletas Christi. Nullo autem oppugnante, nec certamen aliquod erit; et sublato certamine, nullum erit praemium, nulla victoria. Idcirco igitur tali via utitur Deus, ut et populus adhuc rudis, et qui nuper abstrahi coeperat a cultu daemonum, daemonibus non tradatur; et invocanti mago responsa deferantur, et genus daemonum non nudetur arbitrii potestate. Et ideo praevenit Deus adire Balaam, atque invocare daemones ad maledicendum prohibet, si tamen a cupiditate cessasset. Sed quia persistit in 108.0728C| desiderio pecuniae indulgens, Deus arbitrii libertate rursus ire permittit; verbum tamen suum injicit in os ejus, prohibens maledictionem fieri per daemones, ut benedictionibus locum daret, et pro maledictis proferre faciat Balaam benedictiones ac prophetias, quae possint aedificare non solum Israel, sed et reliquas gentes. Si enim prophetiae ejus a Moyse sacris inserta sunt voluminibus, quanto magis descriptae sunt ab his qui habitabant tunc Mesopotamiam, apud quos magnificus habebatur Balaam, quosque artis ejus constat fuisse discipulos? Ex illa denique fertur magorum genus et institutio in partibus Orientis vigere: qui descripta habentes apud se omnia quae prophetaverat Balaam, etiam habuerunt hoc scriptum, quod orietur stella ex Jacob 108.0728D| et exsurget homo de Israel (Num. XXIV). Haec scripta habebant magi apud semetipsos; et ideo quando natus est Jesus, agnoverunt stellam, et intellexerunt adimpleri prophetiam magis ipsi quam populus Israel, qui sanctorum prophetarum audire verba contempsit.
 Reversique principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum. Rursum ille multo plures et nobiliores, quam ante miserat, misit. Qui cum venissent ad Balaam dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me: paratus sum honorare te, et quidquid volueris dare. Veni et maledic populo isti. Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero 108.0729A| immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar, etc. Balaam hic ut superius diximus, divinus erat, daemonum scilicet ministerio et arte magica, non nunquam futura praenoscens. Rogatur a Balac rege ad maledicendum populum Israel. Legati veniunt, stant attonitae gentes, et anxie exspectantes, quid respondeat Balaam, de quo persuasum habebant, quod dignus divinis eloquiis haberetur. Vide quomodo nunc sapientia Dei vas istud ad contumeliam praeparatum, proficere facit ad utilitatem non solum gentis unius, sed pene totius mundi. Et huic cui solebant videri daemones, videtur Deus prohibens mali operis iter. Obstupescit Balaam, et miratur prohibentis auctoritatem. Non enim solebat daemonibus displicere, sed interim remittit legatos, 108.0729B| dicens non se posse facere, nisi verbum, quod Deus dederit in ore ejus. Redeunt rursus legati, iterum requirit, iterum molestus est, iterum cupit audire. Non enim facile cupidus, facile mercedibus caret. Quid ergo audit secundo a Deo? Si vocare te, inquit, venerunt homines isti, surge et vade cum eis. In quo voluntati quidem cupiditatis ejus cedit Deus, ut compleatur illud quod scriptum est: Dimisi eos in desideria cordis eorum: ibunt in voluptatibus suis (Psal. LXXX). Sed tamen consilium divinae dispensationis expletur. Dicitur enim ad eum: Verbum quod dedero in ore tuo, hoc loqueris. Si dignus fuisset Balaam, verbum suum Deus non in ore ejus, sed in corde posuisset. Hunc autem quoniam in corde ejus desiderium mercedis erat, et cupiditas pecuniae, 108.0729C| verbum Dei non in corde, sed in ore ejus ponitur. Agebatur enim mira et magna dispensatio, ut quoniam prophetarum verbum, qui intra aulam continebantur Israeliticam, ad gentes pervenire non poterant, per Balaam, cui fides ab universis gentibus habebatur, innotescerent etiam nationibus secreta de Christo mysteria, et thesaurum magnum proferret ad gentes, non tam corde et sensu quam ore et sermone portatum. Sed ne per singula immoremur (non enim tempus est cuncta dissolvi), ascensa asina sua, Balaam ibat per viam. Occurrit ei angelus. Ille sine dubio qui aderat filiis Israel, aperit os asinae, ut arguatur per eam Balaam et muti pecudis vocibus confutetur is qui divinus videbatur et sapiens. Verum post haec conveniens jam videtur aliqua etiam 108.0729D| de allegoria contingere. Balaam hic, qui interpretatur populus vanus, videtur mihi habere personam Scribarum et Pharisaeorum Judaici populi. Balac vero, qui exclusio vel devoratio interpretatur, et ipse personam habere intelligendus est unius alicujus spiritalium mundi hujus contrariae potestatis, quo excludere et devorare cupiat Israel, non eum qui secundum carnem est, sed eum qui secundum spiritum. Volens ergo potestas illa contraria delere, et penitus exstingui spiritalem Israel, non aliis utitur ministris, nisi pontificibus et Scribis ac Pharisaeis. Ipsos invitat, ipsis mercedes promittit et praemia. Illi vero sicut iste Balaam facit, simulant se cuncta ad Deum referre, et zelo Dei agere. Dicunt 108.0730A| enim, scrutare Scripturas, et vide quia propheta de Galilaea non surgit (Joan. V). Et iterum dicunt: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit (Joan. XIX). Per quae singula videntur quidem Scribae et Pharisaei zelum Dei habere, sed simulatum. Asina vero, cui sedebat Balaam, quomodo Scriptura dicit: Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV), et pars credentium potest intelligi: quae sive pro stultitia, sive pro innocentia, animalibus comparatur. Sic enim et Apostolus dicit: Videte autem vocationem vestram, fratres, quia non multi inter vos sapientes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I). Isti ergo tales, sicut evangelica, quae in parabolis agebant, gesta designant, 108.0730B| ab istis pessimis Dominis Scribis ac Pharisaeis subjecti quodammodo tenebantur et vincti, sed a Domino solvuntur, non quidem per ipsum Dominum, sed per discipulos. Dicit enim ipse ad discipulos: Ite in vicum qui est contra vos, et invenietis asinam alligatam, et pullum ejus. Solvite et adducite (Matth. XXII). Sicut ergo in Evangelio non ipse Dominus, sed discipuli solvunt asinam, ita et hic, non a Deo ipso, sed ab angelo ipso aperitur os asinae. Et sicut in Evangeliis, qui non vident arguunt videntes, ita et hic qui muti erant arguunt loquentes. Et hoc est quod dicebat Dominus: Pater, gratias ago tibi, quoniam abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis (Matth. X). Scribae igitur et Pharisaei erant qui sedebant super asinam hanc, et tenebant 108.0730C| eam vinctam. Ipsis ergo irascitur et angelus; et nisi quodam futurorum prospectu, illos quidem peremisset, asinam autem servasset; quae vidit et reverita est eum, qui venit ad vineam, et stat inter vineas; compressit tamen pedes sedentis super se in maceriam, et ideo non potest ambulare ille ejus sessor antiquus, nec venire ad eum, qui dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, etc. (Matth. XI). Asina tamen venit adducta a discipulis; et cui tunc sedebat Balaam mercedis cupidus, nunc ei sedet Deus. Nec mireris, si eum quem diximus scribarum et doctorum populi formam tenere, videas prophetantem de Christo. Hoc enim fecisse legimus et Caipham, qui dixit: Expedit vobis ut unus homo pereat pro omni populo (Joan. XI). Sed hoc, inquit, 108.0730D| quia erat pontifex anni illius, prophetavit dicens. Prophetavit ergo et Balaam de Christo. Et ideo nemo extollatur etiam si prophetet, etiam si praescientiam mereatur, sed redeat ad Apostoli dictum, quo ad ista respiciens ait: Sive prophetiae abolebuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Et quid est ergo quod manet? Fides, inquit, et spes, et charitas. Major autem horum est charitas. Et sola, inquit, charitas est quae nunquam cadit; ideo super prophetiam, super scientiam, super fidem, super ipsum etiam martyrium, ut Paulus docet, charitas habenda est, et charitas excolenda est; et quia Deus charitas est (I Cor. XIII); et Christus filius charitatis est, qui nobis perfectionem charitatis donare 108.0731A| dignetur. Nec illud silendum arbitror, quod asina haec arioli Balaam, typum gentilitatis tenet, quam quondam ipse Balaam, id est, seductori idololatriae, quasi brutum animal et nulla ratione retinens, quo voluit errore, substravit. Sed ista angelum Dei quem homo non potuit, et vidit et detulit et locuta est, ut agnosceremus posterioribus sub adventu magni angeli Dei, gentilem illam plebem mutam duritiae stoliditatis, quem natura solutis Deo linguis locuturam, ita ut quae erat subjecta perfidiae, in vocem fidei et confessionis erumperet. Licet et caro nostra animal sit, plerumque enim caro per molestiam tacta, flagello suo menti Deum indicat, quem mens ipsa carni praesidens non videbat: ita ut anxietate spiritus proficere in hoc mundo cupientis, 108.0731B| velut iter tendentis impediat, donec ei invisibilem, qui sibi obviat innotescat. Unde et bene per Petrum dicitur: Correptionem habuit suae vesaniae, subjugale, mutum: quod in hominis voce loquens, prohibuit prophetae insipientiam (II Petr. II). Insanus quippe homo a subjugali muto corripitur, quando elata mens, humilitatis bonum quod tenere debeat, ab afflicta carne memoratur. Sed hujus correptionis donum idcirco Balaam non obtinuit, quia ad maledicendum pergens, vocem non mentem mutavit.

CAPUT VII. De adventu Balaam ad Balac et prophetia ejus.

(CAP. XXIII.) Dixit itaque Balaam ad Balac: Sta juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat 108.0731C| mihi Dominus; et quodcunque imperaverit, loquar tibi. Cumque abesset velociter, occurrit illi Deus locutusque ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper. Dominus autem posuit verbum in ore ejus et ait: Revertere ad Balac, et haec loqueris. Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum. Assumptaque parabola sua dixit: De Aran adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus Orientis. De Aran sive ut alia editio habet, ex Mesopotamia, inquit, vocavit me Balac rex Moab, et ex montibus Orientis. Mesopotamiam dicit terram, quae inter flumina Babyloniae jacet, de quibus scribitur: Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur tui, Sion (Psal. CXXXVI). Si quis ergo 108.0731D| inter ista flumina fuerit Babylonis, si quis rheumatibus libidinis mundatur, et luxuriae aestibus circumvolvitur, iste non dicitur stare, sed sedere. Et ideo, qui ibi comprehensi sunt, dicebant: Super flumina Babylonis, ibi sedimus cum recordaremur tui, Sion. Sed nec flere quidem ante possunt, nisi recordati fuerint Sion. Bonorum namque recordatio, malorum causas lamentabiles facit. Nisi enim quis recordetur Sion, nisi legem Dei et Scripturarum montes aspiciat, mala sua flere non incipit. Ex istis igitur fluminibus vocatur Balaam, et ab istis Orientis montibus invitatur. Montes isti, sancti non sunt montes, et non sunt illi de quibus scriptum est: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI). Et iterum: 108.0732A| Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXI). Non sunt ergo tales Mesopotamiae montes, sed illi de quibus dicitur: Montes tenebrosi. Et iterum de quibus dicitur: Ecce ego ad te, mons corrupte. Isti sunt montes, in quibus est omnis altitudo extollens se adversus scientiam Dei. Ab istis ergo montibus accersitur et Balaam hic. Quales autem sunt isti montes, talem habent et Orientem. Habet enim et ortum luminis sui ille, qui convertit se sicut angelum lucis. Habet illam lucem de qua scriptum est: Lux impiorum exstinguetur, et sicut ista lux impiorum, et illa quae convertit se sicut in angelum lucis, contraria est illi luci, quae dicebat: Ego sum lux mundi (Joan. VIII), 108.0732B| ita et iste Oriens, contrarius est illi Orienti, de quo scriptum est in Jeremia: Ecce vir, Oriens nomen ejus. Ex illius ergo non istius Orientis finibus veniebat Balaam, illuminatus sine dubio ab illo Lucifero de quo dicitur: Quomodo cecidit de coelo Lucifer, qui mane oriebatur (Isa. XIX). Sed videamus quid dicit ille Balac rex Moab, qui accersivit eum e medio fluminum de montibus Orientis.

 Veni, inquit, et maledic Jacob, propera et detestare Israel. Quomodo maledicam cui non maledixit Deus? Qua ratione detester quem Dominus non detestatur? De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus habitavit solus, et inter gentes non reputabitur. Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israel? Ampliore vi 108.0732C| et majore intentione maledictionem in Israel quam in Jacob Balaam videtur exponere. Donec enim quis tantum Jacob est, hoc est, in actionibus solum et operibus positus inferioribus, maledictionibus impugnatur. Ubi tamen profecerit, et interiorem hominem ad videndum Deum, revelato mentis oculo exacuere et provocare jam coeperit, tunc non solum maledictis ab inimico, sed detestationibus super maledictis, hoc est, vehementioribus maledictorum jaculis impugnabitur. Sed tunc quidem os Balaam maledictione et amaritudine plenum erat, et sub lingua ejus labor et dolor, sed et in insidiis cum divitibus (Psal. IX). Exspectabat enim mercedes a divite rege, et in occultis interficere innocentes. Sed Deus, qui facit semper mirabilia solus, ex inimicis operatur 108.0732D| salutem. Injecit verbum in os ejus, quamvis nondum cor ejus capere posset verbum Dei. Adhuc enim erat in corde ejus merces cupiditatis, propter quod etiam post verbum Domini, quod habuit in ore ejus, dicebat ad Balac: Veni et do tibi consilium. Et docebat eum quomodo mitteret scandalum in conspectu filiorum Israel, ut manducarent idolis immolata, et ut fornicarentur. Propter quod et cecidit populus, et plaga magna facta est in eo, donec Phinees perempto Israelita qui fornicabatur cum Madianitide, sedavit furorem Domini.
 Et post haec, inquit, produxit Phinees exercitum contra Madianitas; et interfecerunt duodecim millia viros: et Balaam filium Beor in gladio. Sed haec ante 108.0733A| tempus per excessum quemdam introduximus, ut ostenderemus, quia Balaam non in corde, sed in ore tantummodo habuit verbum Dei. Interim, quae profert, quae loquitur, ex verbo Dei loquitur, et ideo quae dicit, verbum Dei est. Ait ergo: Quid maledicam, quem non maledixit Dominus? Et caetera. Quid ergo dicimus? Jacob quidem non maledicit Dominus, nec Israel, sed alicui putas alii maledicit. Legimus scriptum, quia dicit Dominus ad serpentem: Maledictus tu in omnibus bestiis terrae (Gen. III). Et iterum ad Adam: Maledicta terra in operibus tuis (Ibid.). Sed et ad Cain: Et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum, ut reciperet sanguinem fratris tui de manibus tuis (Gen. IX). Et, Maledictus omnis, qui facit sculptile aut fusile (Deuter. XXVII). Verum ne putes 108.0733B| haec in veteribus tantummodo litteris contineri, etiam in Evangeliis similia invenies scripta. Scriptum est enim quia dicturus sit Dominus his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). Sed et cum dicit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae (Matth. XXIII). Et, Vae vobis divitibus (Luc. VI), et singula hujusmodi. Quid aliud, nisi maledictis eos videtur urgere? Sed quid diximus, quod mandatum per Apostolum datur ubi dicit: Benedicite et nolite maledicere? Quod ergo ab hominibus vult fieri, hoc ipse facit, qui exemplum vitae omnibus ponit? Non ita est. Deus enim quibus maledicit, meritum designat ejus cui maledicitur, et sententiam promit, utpote quem non fallat nec peccati qualitas, neque peccantis effectus. Homo autem quia 108.0733C| haec non potest ferre vel facere, (neque enim propositum mentemque alterius videre alius aut ignoscere potest), idcirco etiam si judicantis vel sententiam promentis intuitu proferat maledictum, non potest esse justa maledicendi causa, ubi ignoratur peccantis effectus: maxime cum humanum vitium tunc sciat maledicta proferre cum forte conviciis aut injuriis provocatur. Quod vitium resecare Apostolus volens, ne maledictis maledicta, et conviciis convicia provocemus, mandatum necessarium ponit, ut benedicamus et non maledicamus (Rom. XII): quo conviciandi vitium resecetur, non quo judicandi veritas, quae homines latet, et pronuntiandi auctoritas perimatur. Et tamen quid causae sit, quod non maledicat Dominus Jacob neque Israel, ab ipso nihilominus 108.0733D| Balaam, imo a verbo quod posuit Deus in ore ejus, diligentius audiamus.
 De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Sive, juxta aliam editionem, Quoniam de verticibus, inquit, montium intuebor eum, et a collibus intelligam eum. Quia, inquit, in excelsis montibus et altis collibus positus est Israel, hoc est in edita vita et ardua, ad quam contuendam et intelligendam non facile quis idoneus fiat, nisi ascendat ad eminentem et excelsam scientiam, idcirco, inquit, non ei maledicit Deus. Est enim vita ejus alta et praecelsa, non humilis et dejecta. Quod tamen mihi non videtur, quia de illo Israel, qui secundum carnem Israel est, dixerit; sed de illo cujus super 108.0734A| terram ambulantis conversatio in coelis est. Aut si etiam ad illum populum dicta haec referenda sunt, cum distinctione dicit, ut intuear et intelligam, ut futurum tempus significet illud sine dubio, quando omnis Israel ad fidem Christi veniens salvabitur, ab his sine dubio, qui excelsam et coelestem vitam consurgentes cum Christo, exercuerunt super terras. Sed et quod dixit: De Jacob quidem videbo, de Israel autem intelligam, etiam hoc aptissima distinctione suscipiendum est, ut aliud ad actus visibiles, aliud ad invisibilem fidem atque intelligibilem scientiam conferatur. Aut si ad futurum saeculum convertimus, id est, ad resurrectionis tempus, Jacob videbo, potest de corporibus dictum intelligi, Israel autem intelligam, spiritus et animas significare resurgentium.
 108.0734B| Ecce, inquit, populus solus habitabit, et in nationibus non reputabitur. Potest quippe et secundum litteram stare. Solus enim populus Jacob non est permistus caeteris hominibus, nec inter caeteras gentes reputatus est. Habuit enim certa quaeque privilegia in observationibus suis et in legitimis, ex quibus sequestratus a caeteris gentibus haberetur, sicut etiam tribus Levi non est permixta inter caeteras tribus, nec annumeratur inter eas. Haec quidem in illo populo fuerunt secundum formam futurorum bonorum. Verus autem Jacob et spiritalis Israel, vere solus habitavit in gentibus. Si enim accessimus ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem, et venimus ad spiritalem Judaeam, quae est portio Dei, et in terris positi ibi habemus conversationem, 108.0734C| vere non reputamur inter caeteras gentes, nec reliquarum nationum fines cum nostris finibus admiscentur, etiamsi restituatur Sodoma in antiquum, et Aegyptus in statum suum redeat; et si quid tale in prophetis scriptum, verumtamen illi Jacob et spiritali Israel, cum ad Ecclesiam primitivorum ascenderint, nullus exaequabitur, nullus admiscebitur, etiam si istae gentes secundum dicta prophetica fuerint restitutae. Nisi enim insertus fuerit ramus oleastri, et socius fuerit factus radicis pinguedinis olivae, quomodo potest sociari et conjungi ad Jacob vel Israel, cum sine ista radice nec Jacob quisquam possit appellari, nec Israel. Neque ergo ex Jacob vel Israel si quis peccat, Jacob dici vel Israel potest; neque ex gentibus si quis ingressus 108.0734D| fuerit Ecclesiam Domini, inter gentes ultra reputabitur.
 Quis investigabit semen Jacob et quis dinumerabit plebes Israel? Simile est illi hoc quod scriptum est, quia eduxit Deus Abraham foras et ait illi: Respice ad coelum, et dinumera stellas si potes dinumerare. E ait: Ita erit semen tuum. Et credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XIII). Sed Abraham quidem et alii quilibet hominum, aut etiam angelorum, fortassis autem et superiorum virtutum, non poterat numerare stellas, nec semen Abraham, de quo scriptum est: Sic erit semen tuum. Deus autem de quo scriptum est: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat (Psal. CXLVI). 108.0735A| Et qui dixit: Ego stellis omnibus mandavi, potest investigare semen Jacob, et dinumerare plebes Israel. Ipse enim solus scit, quis vere Jacob, et quis vere sit Israel. Non enim ad eum qui in manifesto Judaeus est respicit, neque ad eam quae in manifesto in carne est circumcisio; sed videt illum qui in occulto Judaeus est, et qui circumcisus est corde non et carne.
 Ipse ergo solus est qui dinumerare potest et investigare; et ipse, secundum ineffabilem et incomprehensibilem sapientiam suam, ad illam coelestem formam quam ipse solus scire potest, posuit etiam istos Numeros quos habemus in manibus. In quibus praecepit ut secundum cognationes suas, secundum domos familiarum suarum, ex nomine omnis masculus 108.0735B| per capita sua numeretur, a viginti annis et supra, omnis qui egreditur in virtute Israel. Et colligitur eorum quidam sacratus numerus, de quo jam superius pro ut donavit Dominus, diximus. Sed iste numerus tunc demum sacratus est et placidus Deo, cum ipso praecipiente numeratur. Si autem contra praeceptum Domini voluit aliquis numerare, licet ille de Deo sit, licet magnus propheta, contra legem agit, et arguitur per prophetam, et patitur illa quae in II libro Reg. legimus scripta: Solus ergo ipse, qui numerat multitudinem stellarum, et qui in mensura omnia, et numero et pondere produxit (Sap. II), investigat semen Jacob, et dinumerat plebes Israel. Posthaec quasi de semetipso quaedam prophetare videtur cum dicit: Moriatur anima mea morte justorum; 108.0735C| et fiant novissima mea horum similia. Sed hoc quantum ad personam spectat Balaam, illius et illius Israel, nec factum est, nec fieri potuit. Non enim inter ipsos, sed ab ipsis mortuus est. Magis ergo, ut diximus, ipsorum personae conveniet, qui licet in praesenti loco vel saeculo vanus populus habebatur, qui sine gratia Spiritus sancti in fine tamen saeculi cum plenitudo gentium introierit, et omnis ista prophetia quae de Israel dicitur, in spiritali Israel fuerit completa, tunc anima ejus moriatur cum animabus justorum. Suscipiet enim in se fidem Christi, ita ut ipsi dicant: Quicunque in Christo baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte (Rom. VI). Et iterum: Sicut commorimur, ita et conregnabimus (II Tim. II). Et sic complebitur intelligibili 108.0735D| Balaam, ut moriatur anima ejus inter animas justorum. Quod autem dicit: Et fiant novissima mea norum similia, sive ut alia editio habet, ut fiat semen meum sicut semen justorum, posset quidem et de illo Balaam intelligi, sed hoc quod magi illi, qui de Oriente venientes, primi adoraverunt Jesum, de semine ejus esse videantur, sive per successionem generis, sive per disciplinae traditionem. Evidenter enim constat illos agnovisse stellam, quam praedixerat Balaam orituram in Israel, et sic venisse et adorasse regem, qui natus est in Israel. Conveniet tamen et populi personae, secundum ea quae praediximus, ut non tam ipsi quam semen eorum efficiatur sicut semen justorum, eorum scilicet qui credentes ex gentibus 108.0736A| in Christo, justificati sunt. Unde manifestum est, quia sicut Apostolus dicit: Neque circumcisio aliquid est neque praeputium, sed fides quae per charitatem operatur (Gal. VI). Et ideo nemo aut incircumcisionis antiquitate se jactet, aut in praeputii novitate glorietur, sed, ut Apostolus dicit, Probet unusquisque opus suum, et tunc in semetipso tantam gloriam habebit (Ibid.). Sic denique et Propheta dicit: Ecce homo et opus ejus. Et merces in conspectu Domini esse dicitur, ut reddat unicuique secundum opera sua. Sed et secundum leges tropologiae, haec sententia utiliter intelligi valet. Sunt namque nonnulli intra sanctam Ecclesiam, qui prolixas ad Dominum preces habent, sed vitam deprecantium non habent. Nam promissa coelestia petitionibus sequuntur, 108.0736B| operibus fugiunt. Hi nonnunquam lacrymas in oratione percipiunt: sed cum post orationis tempora eorum mentem superbia pulsaverit, illico in fastu elationis intumescunt. Cum instigat avaritia, mox per incendia avidae cogitationis exaestuant. Cum luxuria tentaverit, in illicitis protinus desideriis anhelant. Cum ira suaserit, mox mansuetudinem mentis flamma insaniae cremat. Ut ergo diximus, et fletus in prece percipiunt, et tamen expletis precibus cum vitiorum suggestione pulsantur, nequaquam pro aeterni regni desiderio se flevisse meminerunt. Quod aperte Balaam de se innotuit, qui justorum tabernacula conspiciens, ait: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. Sed cum compunctionis tempus abscessit, contra eorum 108.0736C| vitam quibus se similem fieri etiam moriendo poposcerat, consilium praebuit. Et cum occasionem de avaritia reperit, illico oblitus quid sibi de innocentia optavit. Unde sollicite considerandum est, quia utique plerumque mali inutiliter compunguntur ad justitiam, sicut plerumque boni innoxie tentantur ad culpam. Fit quippe mira, exigentibus meritis, dispositionis internae mensura, ut et illi dum bonum aliquid agunt, quod tamen non perficiunt, superbe inter ipsa quae etiam plenissime perpetrant mala confidant; et isti dum de malo tentantur, cui nequaquam consentiunt, quod per infirmitatem titubabant, eo gressus cordis ad justitiam per humilitatem verius figunt. Balaam quippe justorum tabernacula respiciens, ait: Moriatur anima mea morte justorum. 108.0736D| Paulus vero ait: Video aliam in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII). Qui profecto idcirco tentatur, ut in bono robustius, ex ipsa infirmitatis suae cogitatione solidetur. Quid ergo est quod ille compungitur, et tamen justitiae non appropinquat; iste tentatur, et tamen eum culpa non inquinat, nisi hoc quod aperte ostenditur, quia nec malos bona imperfecta adjuvant, nec bonos mala inconsummata condemnant? Virtutis namque pondus oratio non habet, quam nequaquam perseverantia continui amoris tenet. Quo contra bene de Anna flente perhibetur: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I). Quia videlicet mens ejus 108.0737A| nequaquam post praeceps inepta laetitia lasciviendo perdidit, quod orationis suae tempore per gemitum rigore exquisivit.
 Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? Ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis? Cui ille respondit: Num aliud possum loqui nisi quod jusserit Dominus? Dixitque Balac: Veni mecum in alterum locum, unde partem Israelis videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei. Cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga, aedificavit Balaam septem aras; et impositis supra septem vitulis atque arietibus, dixit ad Balac: Sta hic juxta holocaustum tuum, etc. Igitur Balac rex veluti attonitus et percussus ex his quae contra spem dici videbat ad Balaam 108.0737B| (benedictiones enim pro maledictionibus audiebat), ultra non ferens interrupit verba ejus et ait: Quid fecisti mihi? Ad maledicendum inimicos meos vocavi te, et ecce benedixisti benedictionem. Non tulit rex amarus benedictionem dulcedinis, sed maledicta quaerit, maledicta deposcit. Etenim ex cogitatione illius ad quem dixit Dominus: Maledictus tu ab omnibus bestiis terrae (Gen. III). Sed ad haec respondit ei ille, cui verbum Deus in ore posuerat. Nonne quaecunque, inquit, injecerit Deus in os meum, haec observabo loqui? Ad haec Balac putans quia perterritus esset populi Israelitici Balaam multitudine, et idcirco non fuisset ausus proferre maledicta, immutationem sibi loci reddidit profuturam, et ait ad eum: Veni adhuc mecum in locum altum, de quo non 108.0737C| videas eum totum: sed partem aliquam ejus videas, omnes autem non videas, et maledic mihi eum inde. Demens, qui Israeliticam gratiam loci objectione crederet posse celari, et qui nesciret quia non potest abscondi civitas super montem posita (Matth. V).
 Et assumpsit eum, inquit, in speculam agri, in vertice montis caesi; et construxit ibi septem aras, et imposuit vitulum et arietem super aram. Et dixit Balaam ad Balac: Siste ad sacrificium: ego vero pergam percontari Deum. Et occurrit Deus ipsi Balaam, et injecit in os ejus verbum et dixit, sine dubio Deus: Convertere ad Balac et haec loqueris. At ille, hoc est, Balac, stabat juxta holocaustomata sua, et omnes principes Moab cum ipso: Et dixit ei Balac: Quid locutus est Dominus? Res quidem profani sacrificii 108.0737D| gerebatur, et divinatio arte magica quaerebatur. Volens tamen Deus ibi abundare gratiam, ubi superabundavit peccatum, adesse dignatur nec refugit ab his quae non secundum gentilium gerebantur errorem. Adest autem non sacrificiis, sed in occursum venienti, et ibi dat verbum suum, atque ibi mysteria futura praenuntiavit, ubi maxime fides et admiratio gentilium pendet, ut qui nostris nolunt credere prophetis, credant divinis et vatibus suis.
 At ille assumpta parabola sua ait: Sta, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor. Non est Deus quasi homo ut mentiatur, nec ut filius hominis ut mutetur. Dixit ergo et non faciet, locutus est et non implebit? Ad benedictionem adductus sum, benedictionem prohibere 108.0738A| non valeo. Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israel. Dominus Deus est cum eo, et clangor victoriae regis in illo. Deus eduxit eum de Aegypto: cujus fortitudo similis est rhinocerontis. Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Jacob et Israel, quid operatus sit Deus. Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo orietur. Non accubabit donec devoret praedam, et occisorum sanguinem bibat. Alia editio sic habet: Et assumens, inquit, parabolam suam dixit. Per parabolam ergo dicit Balaam: Surge, Balac, et audi: auribus percipe, fili testis Sephor. Non sicut homo Deus frustratur, neque sicut filius hominis terretur. Ipse cum dixerit, nonne faciet? Loquetur et non permanebit? Ecce ad benedicendum assumptus 108.0738B| sum: benedicam et non avertam eum. Non erit labor in Jacob, nec videtur dolor in Israel. Dominus Deus suus cum ipso, praeclara principum cum ipso sunt. Deus, qui eduxit eum de Aegypto, sicut gloria unicornis ei. Non enim erit auguratio in Jacob, neque divinatio in Israel. In tempore dicetur Jacob et Israel, quid perficiet Deus. Ecce populus sicut catulus leonis exsurget, et quasi leo exsultabit. Non dormiet donec comedat praedam, et sanguinem vulneratorum bibet. Haec est continentia secundae prophetiae in verbis Balaam. Videamus ergo primo hoc ipsum quod ait, Exsurge, Balac, et audi. Si enim in superioribus non dixisset, quia staret juxta holocaustum suum, non videretur magnopere requirendum, cur dixerit, Exsurge, Balac. Nunc autem cum hortetur exsurgere 108.0738C| eum quem nuper dixerat stare, non est otiose praetereundus sermo propheticus. Quod ergo in superioribus, quia staret ad holocaustum suum, designat eum non recte stare. Stabat enim in idololatria positus, et stabat quasi inimicus Dei: quod magis est non stare, sed cadere. Quasi ergo qui de illo statu cadere docuerat, imo et qui ceciderit, ita nunc intellectu prophetico exsurgere jubet eum, quippe qui per eum quod stare in idololatria visus fuerit, cecidisset. Exsurgat, qui talis est: exsurgat animo, exsurgat fide, et efficiatur testis fidei. Si vero permanet infidelis, ut sit testis condemnationis suae. Sed quid est quod ei annuntiat audiamus. Non sicut homo, inquit, Deus frustratur, neque sicut filius hominis terretur ipse. Non habeas, inquit, hanc opinionem de 108.0738D| Deo, ut putes eum esse sicut hominem, qui in his quae loquitur frustrari possit. Homines enim multis occasionibus et vitiis impediuntur ne verum sit quod loquuntur. Aut enim irati loquuntur, et ira cessante frustra locuti sunt, aut metu aut cupiditatis aut jactantiae gratia, aliisque horum similibus. Et utique frustra erit et vanum omne quidquid vitio dominante locuti sunt. Deus autem in quo nulla est passio, nulla fragilitas, omne quod dixerit pro causarum meritis dicit: et ideo nunquam frustrari potest, quia quidquid ratione profertur, carere non potest ratione. Non est ergo Deus sicut homo, qui frustra loquatur, neque sicut filius hominis terretur, vel, ut in aliis exemplaribus adhuc legimus, 108.0739A| neque sicut filius hominis terret. In hominibus interdum sententiam mutat et terret. Deus autem qui supra omnia est, a quo terreri potest, ut sententiam mutet? Si vero secundum hoc accipiamus, quod in aliis exemplaribus diximus lectum, hoc est neque filius hominis terret, illud videbitur dici, quod homines quidem pro jactantia interdum terrores faciunt et minas etiam his, quibus nonnunquam nocere non possint. Deus autem non ita terret homines, quasi qui punire non possit, sed et si terret, ratione terret. Terret enim ut corripiat hominem in auditionis tribulatione, et verbo comminationis deterritus, emendet se, qui male agit, ne perveniat ad eum ipsa vindicta male gestorum suorum. Non ergo ita Deus terret ut homo: homo enim, ut diximus, pro jactantia, Deus vero pro emendatione conterret. Post haec 108.0739B| ait: Ipse cum dixerit non faciet? Loquetur et non permanebit? Sic legendus est locus, quasi interrogantis affectu dicat. Ipse, hoc est, Deus. Quod dicit nonne et faciet? Et quae locutus fuerit non permanebit ex eis? Cum utique homines non faciant quae dicunt vitio humanae fragilitatis, et his non permaneant quae loquuntur. Mutabilis enim est homo, immutabilis vero Deus. Sed potest aliquis occurrere et dicere: Quomodo ergo non permansit Deus in his quae locutus est de Ninive, ut post triduum subverteretur (Jon. III), neque in his, quae locutus est de Daniel, ubi tribus diebus promissa fuerat mors, ut vastaret populum, et intra unam diem usque ad horam prandii cessavit? Et videbitur fortassis, quia haec quae per interrogationem dicuntur, non penitus 108.0739C| pro definito accipienda sint, sed talis quaedam figura verbi sit, quae medium aliquid videatur ostendere, non tam definite et irrevocabilis sententiae declaret effectum: quo temperantius aliquid dictum videatur in eo quod scriptum est: Ipse cum dixerit nonne faciet? quasi scriptum esset: Ipse cum dixerit, omnimodis faciet. Sed in ipsis verbis propheticis, non tam sermones Dei, quam ipsorum prophetarum accipienda sunt, quae juxta merita singulorum protulerunt, sed Dei miseratione, ne super eos venirent suspensae sunt. Item per Jeremiam Dominus dicit: In finem loquar, hoc est, ex definito loquar, super gentem et super regnum: auferam eos et disperdam. Et si convertatur gens illa a malis suis, poenitendo de omnibus malis, quae cogitavi facere eis. Et in finem 108.0739D| loquar super gentem et regnum, ut reaedificem eos et replantem; et si fecerit mala in conspectu meo, ut non audiant vocem meam, poenitebit me de omnibus bonis, quae locutus fueram ut facerem eis (Jerem. XVIII). Quomodo ergo possumus his quae absolute per Jeremiam dicta sunt praeferre illa quae suspensive per Balaam dicuntur, nisi quia negligentibus et contemptoribus illa confirmanda: haec vero perfectioribus secretius advertenda sunt. Sed post haec Balaam: Ecce, inquit, ad benedicendum assumptus sum: benedicam et non avertam eum. Ad benedicendum Balaam assumptus est Balac, sed a Deo, qui injecit verbum in os ejus quo populum benediceret. Et 108.0740A| hanc benedictionem non avertit, nec enim potest etiam si vellet, verbum Dei humana lingua convertere. Post haec ait: Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israel. Haec ergo secundum historiam quomodo stare possunt, cum ipsi carnales Israelitae, et filii Jacob patriarchae, saepius arguantur per prophetas pro idololatria quam gesserant? Sed melius de futuro populo, hoc est, veris et spiritalibus Israelitis intelligendum est, quod ibi non sit cultura idolorum, sed unius Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti servitus, religio et cultus perpetuus. Quod autem alia editio habet: Non erit, inquit, labor in Jacob, neque videtur dolor Israel, aperte in istis sermonibus futurae vitae denuntiat statum. Quis enim est, qui hanc vitam sine labore et dolore transcurrat? Nec si Petrus sit aliquis, 108.0740B| aut si Paulus sit, quomodo non in labore et dolore est, cum virgis caeditur, semel lapidatur, ter naufragium fecit, in profundo maris die ac nocte (I Cor. XII), aliaque innumera perpetitur, quae de laboribus ac doloribus suis scribit; sed ibi istud complebitur, ubi dictum est, Aufugiet dolor, et tristitia, et gemitus. Quod tamen non ad omnes, sed ad eos tantum qui meritis Jacob et Israel fuerint refertur: ut fuit et ille Lazarus, qui praesentem quidem vitam in labore et dolore transegit. Ibi autem dicitur ad divitem: Memento, fili, quia tu recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic requiescit: tu vero cruciaris (Luc. XVI). Ille ergo est Israel et Jacob, in quem non venit labor et dolor. 108.0740C| Dives enim ille erat quidem, et ipse secundum carnem Israel. Dicitur enim ei, quia fratres tui habent legem et prophetas audiant illos (Ibid.). Sed quia non erat secundum spiritum Israel, ideo venit super illum labor et dolor. Sequitur: Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriae regis in illo. Hoc de praedicatione Evangelii in populo Christiano dicit, ubi aperta voce annuntiatur quomodo rex Christus per crucis tropaeum de diabolo triumphavit, ac regnum sibi acquisivit perpetuum. Unde ipse postquam resurrexit a mortuis, discipulis suis apparuit et ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, etc. (Matth. ult.). Hinc et Paulus: Christus, inquit, factus est obediens pro nobis Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod Deus illum 108.0740D| exaltavit, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus, in gloria est Dei Patris (Philip. II). Quod autem juxta aliam editionem legitur: Dominus Deus cum ipso, praeclara principum cum ipso sunt, nunquam enim Israel suum deserit Deus. Quorum autem principum praeclara cum ipso Israel sint, videamus. Praeclara principum, potestas est principatus et regnum. Verum quoniam sunt et aliqui principes qui de principatu suo vel pellendi, vel jam forte depulsi sunt, et in locum ac principatum eorum introducendi hi qui vere Israelitae sunt, praeclara illa omnia quae habuerunt 108.0741A| in coelis, illi principes qui non servaverunt suum principatum, sed derelinquerunt aeterna domicilia, Israel iste et Jacob, qui colluctatus est et vicit, accipiet, et sic cum ipso erunt praeclara principum. Deus eduxit eum de Aegypto: cujus fortitudo est similis rhinocerontis. Vel juxta aliam editionem, sicut gloria unicornis ejus. Eductus est ille quidem Israel de Aegypto ista terrena: hic autem spiritalis Israel de Aegypto saeculi, et de potestate tenebrarum, et est fortitudo vel gloria ejus tanquam unicornis. Unicornis quidem fertur esse animal eo habitu formatum, quo nominis ipsius designatur indicium: quod animal frequenter in Scripturis divinis positum legimus, sed praecipue apud Job Dei vocibus potentia ejus et virtus exponitur: in quibus ut 108.0741B| in quamplurimis Christus intelligitur designari. Et in divinis Scripturis cornu pro regno positum saepe reperimus: sicut et propheta dicit: Quatuor autem cornua, quatuor regna sunt (Dan. VII). Sub nomine utique unicornis, in Christo hoc videtur ostendi, quia omne quod est unum, ejus cornu est; hoc est, unum regnum ejus. Omnia euim Pater subjecit pedibus ejus, usque quo et novissimus inimicus destruatur mors, et tanquam unicornis, unum omnium regnum teneat Christus: quia sicut scriptum est, regni ejus non erit finis (Isa. IX). Erit ergo ei, inquit, hoc est, Israeli illi spiritali gloria, sicut est gloria unicornis. Sic enim et ipse in Evangelio Dominus dicit: Pater, da eis, ut sicut et ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis unum sint (Joan. XVIII). Et 108.0741C| ideo similis gloria dabitur Israeli, sicut est gloria unicornis. Maxime cum transformabit corpus humilitatis nostrae, conforme corpori gloriae suae, non erit auguratio in Jacob, neque divinatio in Israel. In tempore dicetur ad Jacob et Israel quid perficiat Deus. Igitur quoniam visum est etiam diligentius de singulis quibusque discutere, non absurdum si etiam quid sit auguratio vel divinatio, quam quidem placuit Scripturae commemorare, de his ne quis forte ignoranter in haec incidat, requiramus. Videtur ergo mihi futurorum praescientia quantum ad ipsam rem spectat, medium quiddam esse, id est, neque proprie bonum, neque proprie malum: quandoquidem potest interdum etiam a parte diaboli ad hominum notitiam, futurorum venire praescientia. Sine 108.0741D| dubio autem cum tempus et opportunitas poscit, et voluntas Dei fuerit, datur etiam a Deo et prophetia, hominibus praescientia. Et ideo diximus, quia neque proprie bonum dici potest quod aliquando a malo venit, neque proprie malum quod aliquando a Deo descendit. Nam et in libro Regum sacerdotes et divini allophylorum de remittenda arca Dei, ob plagam quae eis propterea evenerat, divinando consilium dederunt, ut adhibitis vaccis plaustro novo, in terram Juda dirigerentur. Est ergo tali quaedam in ministerio praescientia operatio daemonum, quae artibus quibusdam ab his qui se daemonibus mancipaverunt colligitur, nunc per eas quas sortes nominant, nunc per ea quae auguria appellant, nunc 108.0742A| etiam ex contemplatione librarum, quae extispicium vocant, aliisque horum similibus praestigiis comprehendi, videtur intelligi. Quae artes in tantum ad decipiendum genus humanum profecerunt, ut etiam justissime Ezechiae filius Manasses hoc errore deceptus, aedificaverit ut Scriptura dicit, altare omni exercitui coeli, in utraque domo Domini (IV Reg. XXI). Hunc autem arbitror exercitum coeli, quem Paulus, spiritales nequitias in coelestibus positas scribit (Ephes. VI). Nisi ergo multum in his artibus deceptionis esset et erroris, non puto tanti viri filium, in lege Domini educatum, in illas impietates potuisse corruere, quae in quarto regnorum libro de eo scriptae referantur. Haec enim omnia, religio nostra divina et coelestis, abjurat. In Levitico quidem aperta 108.0742B| lege designat dicens: Non divinabitis neque augurabimini. Et post pauca: Non sequamini, inquit, ventriloquos: nec adjungamini ad incantatores, ut contaminemini ab eis. Ego Dominus Deus vester (Lev. XIX). Non vult Deus auditores nos fieri et discipulos daemonum. Neque vult, ut si quid volumus discere, discamus a daemonibus. Melius est enim ignorare quam a daemonibus discere. Et melius est a prophetis discere, quam a divinis inquirere. Divinatio enim, ut quidam putant, divinitus datur, sed magis ut mihi videtur per antiphrasim, id est, ex contrario, nomen accepit, quasi quae per homines daemone repletos fiat. Sed gentilium ritus divinum credit omne quod qualicunque spiritu profertur. Nos tamen nihil ab his discere Deus jubet, ne efficia 108.0742C| mur consortes ipsorum, et incurramus in ea quae Isaias dicit: Et humiliantur in terram verba tua: et sermones tui sub terram demergentur; et erit vox tua sicut loquentis de terra, et ad solum vox tua infirmabitur (Isa. XXIX). Propter hoc et Deus noster Jesus non dignatur a daemonibus accipere testimonium, sed ait: Obmutesce et exi ab eo (Luc. IV). Quem apostolus suus Paulus imitatur. Dolens, inquit, convertit se, et ait spiritui pythonis: Praecipio tibi in nomine Jesu Christi, discede ab ea (Act. X). Propter hoc ergo non erit, inquit, auguratio in Jacob, neque divinatio in Israel. Sed quid his additur? In tempore, inquit, dicetur Jacob et Israeli, quid perficiet Deus. Quid est, in tempore dicetur? Cum oportet et cum expedit, hoc est, in tempore. Si ergo expedit praenoscere 108.0742D| nos futura, dicetur a Deo per prophetas Dei per Spiritum sanctum. Si vero non dicuntur, neque denuntiantur, scito quoniam non nobis expedit ventura praenoscere. Quod si idcirco non dicuntur nobis, quia scire nobis ea non expedit qui diversis artibus et daemonum invocantibus gestiunt futura praenoscere, nihil aliud faciunt, nisi ea cupiunt discere, quae sibi scire non expedit. Jacob autem in his dici intelligendus est omnis cui luctamen est adversus principatus et potestates, et adversum mundi hujus rectores; et Israelem intelligi omnem qui per fidei puritatem et munditiam mentis, videt Deum. Sed potest aliquis dicere: Si a solo Deo debemus discere de futuris, et neque divinum, neque augurem, 108.0743A| neque aliud quodcunque horum recipere, nec iste ipse quidem Balaam recipiendus a nobis est. Unus est enim ex his quos recipi prohibet divina sententia. Sed adverte diligentius, et memento quod in superioribus legimus, ubi dicitur de eo quia injecit Dominus verbum suum in os ejus. Non ergo haec nunc ad Balaam, sed a verbo Dei, quod in ore ejus positum est, dicimus. Nisi enim verba Domini essent, non ea utique revelasset famulo suo Moysi, qui procul positus, cum ab eo regi Balac dicerentur, certum est quod nisi a Deo sibi revelata Moyses scire non potuit. Post haec, Ecce, inquit, populus sicut leaena vel catulus leonis exsurget, et sicut leo exsultabit. In his mihi videtur confidentiam populi describere credentis in Christo, et libertatem quam 108.0743B| habet in fide, et exsultationem quam gerit in spe. Comparatur catulo leonis dum tendit ad perfectionem laetus et velox. Leoni vero confertur, cum jam obtinet quae perfecta sunt. Sicut enim leo et leaena vel catulus leonis nullum animal, nullam bestiam timent, sed sunt eis cuncta subjecta, ita et perfecto Christiano, qui tollit crucem suam, et sequitur Christum: qui potest dicere: Mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Gal. VI), cuncta subjecta sunt, cuncta calcantur. Despicit enim et contemnit omnia quae in hoc mundo sunt, et imitatur eum qui leo de tribu Juda et catulus leonis dicitur. Quia sicut ipse lux est mundi, et discipulis suis dedit ut et ipsi essent lux mundi, ita et cum ipse sit leo et catulus leonis, etiam credentibus in se, nomen leonis et catuli 108.0743C| leonis ascribit. Vide autem quia evidenter non de illo qui tunc praeerat populo, sed de hoc qui futurus erat ista dicuntur. Ait enim: Ecce populus sicut catulus leonis exsurget, et sicut leo exsultabit. Exsurrecturum dicit populum, utique qui futurus erat. Nam si de eo diceret quem videbat, dixisset sine dubio: Ecce populus sicut catulus leonis exsurrexit. Sed certum est, quia de illo populo dicat, de quo et in aliis scriptum est: Et annuntiabunt coeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus (Psal. XXI). Est ergo populus hic catulus leonis cum adhuc, tanquam nuper geniti infantes, rationabile et sine dolo lac concupiunt. Leo autem exsultans, cum vir effectus, quae parvuli erant deposuit. Non dormiet donec comedat praedam, et sanguinem vulneratorum 108.0743D| bibat. In his verbis, quis ita erit historicae narrationis contentiosus assertor, imo quis ita brutus invenietur, qui non horrescens sonum litterae, ad allegoriae dulcedinem ipsa necessitate confugiat? Quomodo enim iste populus tam laudabilis, tam magnificus, de quo tanta praeconia sermo dinumerat, in hoc veniet, ut sanguinem vulneratorum bibat, cum tam validis praeceptis, cibus sanguinis interdicatur, adeo ut etiam nos qui ex gentibus vocati sumus, necessario videamur abstinere, sicut ab his quae idolis immolantur, ita et a sanguine? Discant ergo a nobis, quis est iste populus, qui in usu habent sanguinem bibere. Haec erant quae in Evangelio audientes hi qui ex Judaeis Dominum sequebantur, 108.0744A| scandalizati sunt et dixerunt: Quis potest manducare carnes, et sanguinem bibere (Joan. VI)? Sed populus Christianus, populus fidelis audit haec, et amplectitur et sequitur eum qui dicit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis ipsis. Quia caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Ibid.). Et utique qui haec dicebat, vulneratus est pro hominibus; Ipse enim vulneratus est pro peccatis nostris (Isa. LIII), sicut Isaias dicit. Bibere autem dicimur sanguinem Christi, non solum sacramentorum ritu, sed cum sermones ejus recipimus, in quibus vita consistit, sicut et ipse dicit: Verba, quae ego locutus sum, spiritus et vita sunt (Joan. VI). Est ergo ipse vulneratus, cujus nos sanguinem bibimus, id est, doctrinae 108.0744B| ejus verba suscipimus. Sed et illi nihilominus vulnerati sunt, qui nobis verbum ejus praedicarunt. Et ipsorum enim, apostolorum ejus verba cum legimus, et vitam ex eis consequimur, vulneratorum sanguinem bibimus. Non ergo, inquit, dormiet, donec comedat praedam. Iste enim populus, qui catulo leonis vel leoni comparatur, non quiescet nec dormiet, donec rapiat praedam, id est, donec diripiat regnum coelorum: quia a diebus Joannis regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud (Matth. XI). Ut autem evidentius cognoscas, haec de nostro populo qui in sacramentis Christi confoederatus est scribi, audi quomodo et in aliis Moyses similia pronuntiat dicens: Butyrum boum ac lac ovium, cum adipe agnorum et arietum, filiorum taurorum et hircorum, 108.0744C| cum adipe renum frumenti, et sanguinem uvae bibent vinum (Deut. XXXII). Et hic ergo sanguis qui nominatur uvae illius, uva est, quae nascitur ex illa vite de qua Salvator dicit: Ego sum vitis vera, discipuli vero palmites. Pater autem agricola est (Joan. XV), qui purgat eos, ut fructum plurimum afferant. Tu ergo es verus populus Israel, qui scis sanguinem bibere, et nosti carnem verbi Dei comedere, et sanguinem verbi bibere; et uvae sanguinem illius, quae est ex vera vite, et ex illis palmitibus, quos Pater purgat, haurire. Quorum palmitum fructus, vulneratorum sanguis merito dicetur: quem ex verbis eorum et doctrina bibimus, si tamen simus ut catuli exsurgentes.
 Dixit itaque Balac ad Balaam: Nec maledicas. Et 108.0744D| ille: Nonne, ait, dixi tibi, quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem? Et ait Balac ad eum: Veni et ducam te ad alium locum, si forte placeat Deo, ut inde maledicas eis. Cum eduxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, dixit ei Balaam: Aedifica mihi septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. Fecit Balac ut Balaam dixerat, imposuitque vitulos et arietes per singulas aras. Infelix iste Balac, putans quod Balaam divino, ad maledicendum loci opportunitas magis defuerit quam voluntas, utilius esse ratus si mutaret locum. Veni, inquit, et educam te in alium locum, si placet Deo, et maledices eum inde. Et assumpsit Balaam in verticem montis Phogor, qui tendit 108.0745A| in desertum. Eos quidem quos Deus vocat, imponit eos in verticem montis Sina. Hic autem Balac, qui Deo contrarius est, imponit Balaam in verticem montis Phogor. Phogor autem interpretatur delectatio. In verticem autem delectationis et libidinis imponit homines iste Balac. Amator ergo est voluptatis magis quam Dei. Et idcirco imponit eos in summitatem et verticem voluptatis, ut excludat eos Deus. Excludens enim et devoratio interpretatur Balac. Ideo denique ad eremum tendit Phogor, id est, ad ea quae erema sunt, et deserta Deo negotia.
 Et dixit Balaam ad Balac: Construe mihi septem aras, et fac mihi septem vitulos, et septem arietes. Et fecit Balac sicut dixit Balaam. Et obtulit vitulum et 108.0745B| arietem super aram. Aperta quidem Apostoli sententia est dicentis: Quae enim sanctificant gentes, daemoniis et non Deo sacrificant (I Cor. X). Sed et Propheta similiter dicit: Sacrificaverunt daemoniis, et non Deo. Tamen quoniam et lex Dei de sacrificiis praecipit et ritum sacrificandi tradit filiis Israel, requiratur fortassis cur haec cum daemoniis dicata videantur, etiam Deo jubeantur offerri. Et erit quidem simplex et cita responsio: ut quemadmodum in aliis ostendimus, quod libellum repudii dari non Dei voluntatis fuit, qui quod conjunxerat noluit separari, sed Moyses haec proprie ad duritiam cordis Judaeorum scripsit (Deut. XXIV), ita etiam de hoc videri posse, quia Deus sicut per alium prophetam dicit, non manducat carnes taurorum, nec hircorum sanguinem 108.0745C| potat (Psal. XLIX); et idem ut alibi scriptum est, quia non mandavi tibi de sacrificiis et victimis, in die qua eduxi te de terra Aegypti; sed Moyses haec ad duritiam cordis eorum pro consuetudine pessima qua imbuti fuerant in Aegypto, mandaverit eis, ut qui abstinere se non possunt ab immolando, Deo saltem et non daemoniis immolarent. Videndum tamen est, ne forte sit aliqua sacrificandi Deo occultior ac secretior ratio, ne forte, inquam, sacrificia quae Deo offerunt, ad distinctionem fiant eorum sacrificiorum quae daemonibus immolantur, ut quia per illa vulnerantur animae, per ista sanentur, sicut hi confirmant qui medicinae peritiam gerunt. Serpentum namque venena depelli nihilominus sectis ex serpentibus perhibent. Ita ergo et sacrificiorum 108.0745D| daemonicorum virus per sacrificia Deo oblata depellitur, sicut et mors Jesu mortem peccati credentibus non sinit dominari. Et quidem donec tempus patiebatur, sacrificia sacrificiis opponebantur. Ubi vero venit perfecta hostia et agnus immaculatus qui totius mundi tolleret peccatum, sacrificia illa, quae sigillatim offerebantur Deo, jam superflua visa sunt, cum una hostia omnis daemonum cultura depulsa sit. Verum Balaam iste sive secundum illam figuram qua diximus eum personam tenere doctorum ac Pharisaeorum plebis incredulae, instaurat adhuc hostias et praeparari sacrificia jubet. In his enim spem gerunt hi quorum cor non respuit fidem Christi. Sed quid sequitur?
 108.0746A| (CAP. XXIV.) Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israeli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quaereret, sed dirigens contra desertum vultum suum, et levans oculos suos, vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas, Et irruente in se spiritum Dei, assumpta parabola sua, ait. Requiratur fortasse unde vidit Balaam quia bonum est in conspectu Domini benedicere Israel, et putabitur ex sacrificiis intellexisse quae immolaverat. Ubi enim vidit nullum adesse daemonium, nullam contrariam potestatem victimis suis assistere audentem, exclusos esse omnes malitiae ministros, quibus uti ad maledicendum solebat, potuit ex his intellexisse quia bonum esset in conspectu Dei benedicere Israel. Ego tamen magis illud intelligo, 108.0746B| quod populus ille qui natus est, et illi doctores, qui Christo non credentes in vanitate populum detinent, aliquando visuri sunt, id est, in novissimis diebus, cum plenitudo gentium introierit, et omnis Israel venire coeperit ad fidem Christi, illi, inquam, qui nunc oculos habentes non vident, tunc videbunt. Elevabunt enim oculos suos de altiori et spiritali sensu, et videbunt et intelligent, quia bonum est in conspectu Domini, benedicere spiritalem Israel. Videbit enim eum dispositum per tribus, et per domos, et per familias, et unumquemque in suo ordine, resurrectionis glorias adepturum. Et assumpta parabola sua intelliget quae in parabolis scripta sunt: quae nunc propter velamen quod positum est super cor eorum neque vident, neque intelligunt. Denique 108.0746C| non abiit, inquit, ex more in occursum auspiciis. Non enim more sibi solito, stultis et inanibus sensibus rapietur, in animalibus mutis et pecudibus Dei considerans, sicut hi qui ex istis talibus auspicia colligunt, sed agnoscet etiam ipse, quia neque de bubus cura est Deo, similiter neque de ovibus, neque de avibus, aliisque animalibus, sed quia de his scripta sunt, propter homines intelliget scripta. Si quem autem movet hoc, quod secundum Septuaginta interpretum editionem legitur: Factus est super illum spiritus Dei, id est, super Balaam, sciendum quod hoc non ita accipiendum est, tanquam factura sit spiritus Dei cum legitur, factus est spiritus Dei; sed factus est super eum, id est, factum est et super illum esset: quomodo: Qui post me venit, ante me 108.0746D| factus est (Joan. I), id est, factum est ut ante me esset, ut praeponeretur mihi, quia prior me erat, inquit. Sicut, Dominus factus est adjutor meus (Psal. CXVII). Non enim Dominus factura est, sed factum est ut me adjuvaret. Et: Factus est Dominus refugium pauperum (Psal. IX), id est, factum est ut ad eum refugerent pauperes. Et, Facta est super me manus Domini (Ezech. III), id est, factum est ut super me esset, et multa talia in Scripturis reperiuntur. Sed videamus jam quae sint quae in tertia prophetia Balaam loquatur.
 Assumpta, inquit, parabola ait: Dixitque Balaam filius Beor: Dixit homo cujus obturatus est oculus, dixit auditor sermonum Dei, qui visionem omnipotentis 108.0747A| intuitus est, qui cadit et sic aperiuntur oculi ejus. Quid est quod de Balaam scriptum est, quod homo dixerit cujus obturatus est oculus, dixit auditor sermonum Dei, visionem omnipotentis intuens? Quomodo obturato oculo visionem vidit? non quod historialiter in somnis, quando oculi corporei jam clausi fuerint, per visionem quae dicenda erant angelico ministerio cognovit. Secundum allegoriam vero demonstratur aliquo modo habere oculos mentis apertos, aliquo modo clausos. Apertos quidem ad mysteria agnoscenda in futuro, clausos vero ad corrigendum errorem suum. Habuit quippe intuitum cordis revelatum, ad perspiciendum prophetiae sacramentum, sed ad colendum atque venerandum ipsum prophetiae auctorem non habuit. Cujus omnes, 108.0747B| inquit, typum tenent, qui aliud scientia, aliud moribus agunt; aliud ore, aliud factis ostendunt. De qualibus Apostolus ait: Qui cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt a cogitationibus suis, dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, etc. (Rom. I). Et alibi scriptum est: Confitentur se nosse Deum quidem, factis autem negant (Tit. I). Unde Balaam vanus populus, sive praecipitans eos interpretatur, et Beor impellens: quia omnes qui verae religioni qua Deus unus in fide, quae per justitiam operatur, veraciter colitur atque honoratur, contrarie agunt, merito vanus populus nuncupantur, et filii Beor esse dicuntur, hoc est, impellentis diaboli, videlicet qui semper impellit et provocat ad peccatum. Sequitur: 108.0747C| Qui cadit et sic aperiuntur oculi ejus. Nam saepe quidam aeterna judicia mirantur, praedicamentum coelestis patriae cum audiunt diligunt, mira opera internae dispositionis obstupescunt: sed tamen amando et videndo, ad haec eadem opera assurgere negligunt. Jacentes ergo Dei miracula considerant, qui ejus potentiam sciendo pensant, sed vivendo non amant. Per contemplationem quidem in considerationem oculos tendunt, sed tamen per intentionem sese a terra non erigunt. Potest haec sententia juxta tropologiam et aliter intelligi. Dixit homo, inquit, cujus obturatus est oculus, dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit et sic aperiuntur oculi ejus. Nescit impius mala quae facit, nisi cum pro eisdem malis puniri 108.0747D| jam coeperit. Consilium enim Balaam contra Israelitas praebuit; sed post, in poena vidit, quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant provident, eis videlicet oculi ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit quoniam post culpam jam in poena sua conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit. Notandum autem, quod hic locus aliter juxta LXX legitur: Benedixit, inquit, Balaam, filius Beor. Dixit homo vere videns; dixit audiens verba fortis, qui visum Dei vidit in somnis, revelati oculi ejus. Mirum profecto est, quomodo tantae laudis genus habeat Balaam, qui accepta parabola sua de semetipso pronuntiet haec. Quomodo enim homo vere videns Balaam sit 108.0748A| qui divinationi et auguriis operam dederit, qui etiam magiae studuerit sicut supra ostendimus, valde mirum est, nisi forte pro eo quod supra dictum est, quia spiritus Dei factus fuerit in ipso, et quia verbum Dei positum sit in ore ejus, haec de eo putentur tam magna conscripta esse praeconia. Nec Moyses enim, nec alius quis prophetarum facile invenietur tantis laudibus elatus. Unde magis mihi videretur haec illi populo convenire eo tempore quo, jam conversus ad Dominum, deposuit velamen quod erat super corsuum. Dominus autem spiritus est. Idcirco denique dicit, revelati oculi ejus: quasi qui nunc clausi fuerint, et nunc per spiritum Dei, qui super eum factus est, ablato velamine revelentur. Nunc ergo est quando vere videt et vere audit verba fortis, et visum 108.0748B| Dei videt in somnis, id est, ea quae in somnis Danieli prophetae tempora designata sunt, videbit impleta, et visiones illas quae in somnis ad illum delatae sunt videt, hoc est, intelliget, agnoscet, et oculis revelatis efficitur similis, qui dicebant: Non autem omnes revelata facie gloriam Domini speculabimur, eadem imaginem transformati, a gloria in gloriam tanquam Domini spiritu (II Cor. V). Verum si quis haec etiam secundum historiam velit dicta suscipere, quia in eo quo vidit Balaam quia bonum est in conspectu Domini benedicere Israel, ostenduntur revelati oculi ejus, et factus esse homo vere videns. Quae vera enim vidit hoc est, quae futura erant de Israel vel Jacob. Audisse quoque eum verba fortis dicet in eo, cum venit ad eum Deus, et dixit ei in 108.0748C| somnis. Verbum quod dem in ore tuo, haec observa ut loquaris: et hoc erit visum Dei quod vidit in somnis. Et per haec revelatos esse oculos ejus asserit, quia potuit videre quae vidit. Haec quidem de his quae in praefatione sua Balaam in semetipsum visus est prophetare. Jam nunc videamus quae sunt quae in consequentibus dicit.
 Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel! Ut valles nemorosae: ut horti juxta fluvios irrigui; et tabernacula, quae fixit Dominus, quasi cedri, propter aquas. Non puto quo domicilia eorum terrena conclaudet. Neque enim tale aliquid fuisse apud eos propter caeteras gentes memoratur. Sed videamus, ne forte quoniam populus per tribus erat divisus, et unaquaeque tribus per plebes, et iterum 108.0748D| plebes per cognationes partiebantur, et cognationes per domos familiarum, per numerum nominum, et per capita numerabantur, hoc est, omnis, qui erat a viginti annis et supra, masculus, qui procedere poterat ad bellum, haec tabernacula Balaam in spiritu contuens magnificet et extollat. Sed non in his solius litterae contuenda sententia est; quoniam quidem, quae loquitur Balaam, assumpta parabola sua loquitur: in parabolis ergo et nos, quod dicitur audiamus. Si enim consideres divisiones illas, et ordines populorum, qui in resurrectione habebuntur in populo veri Israelis, quando unusquisque resurget in suo ordine, si potes, intuere tribus illas, et plebes, et cognationes, in quibus non tam carnis 108.0749A| et sanguinis est cognatio, quam mentis et animi: tunc intelliges quam pulchra sunt tabernacula Jacob et tentoria Israel. Quod si secundum aliam editionem legere volueris ita: Quam bonae sunt domus tuae, Jacob, tabernacula tua, Israel; ut nemora umbrantia, ut paradisi super flumina; et differentiam domorum ac tabernaculorum ejus requiras, et Jacob atque Israel diversitatem etiam de hoc talis quaedam habenda distinctio est. Domus res est fundata ac stabilis, et certis terminis septa. Tabernacula vero sunt habitacula quaedam eorum, qui semper in via sunt, et semper ambulant, nec itineris sui terminum reperiunt. Igitur Jacob habendus est in eorum personis, qui in actibus et opere perfecti sunt: Israel vero illi intelligendi sunt qui studia erga sapientiam gerunt. 108.0749B| Quia ergo operum gestorum, quae exercitu certo fine clauduntur (neque enim sine fine est operum perfectio) ubi adimpleverit quis omnia quae facere debuit, et ad perfectionis finem operum venerit, perfectio ipsa operum, bona domus ejus esse dicitur. Eorum vero qui sapientiae et scientiae operam amant, quoniam finis nullus est (quis enim terminus sapientiae Dei erit? ubi quanto amplius quis accesserit, tanto profundiora inveniet; et quanto quis scrutatus fuerit, tanto ea ineffabilia et incomprehensibilia deprehendit. Incomprehensibilis enim et inaestimabilis est Dei sapientia): idcirco eorum qui iter sapientiae incedunt, non domos laudant; non enim pervenerunt ad fidem, sed tabernacula mirantur, in quibus semper ambulant, et semper proficiunt: et quanto magis proficiunt, 108.0749C| tanto eis proficiendi via augetur, et in immensum ponitur. Et ideo istos profectus eorum per spiritum contuens, tabernacula ea nominat Israel. Et vere si quis scientiae aliquos profectus, et experimenti aliquid in talibus sumpsit, scit profecto quod ubi ad aliquam ventum fuerit theoriam, et agnitionem mysteriorum spiritualium, ibi anima quasi in quodam tabernaculo demoratur. Cum vero ex his quae reperit, alia rursus rimatur, et ad alios proficit intellectus, inde quasi elevato tabernaculo tendit ad superiora; et ibi collocat, et in imis sedem, sensuum stabilitate confixam; et inde iterum ex ipsis alios invenit spiritales sensus, quos priorum sine dubio sensuum consequentia patefecerit. Et ita semper ad priora extendens, tabernaculis quibusdam videtur 108.0749D| incedere. Nunquam enim est quando anima scientiae igniculo succensa, otiari possit et quiescere, sed semper a bonis ad meliora, et iterum ad superiora a melioribus provocatur. Hoc ergo sapientiae Dei iter grate satis, et cum multo decore praescripsit dicens.
 Ut nemora umbrantia, et ut paradisi super flumina, et sicut tabernacula, quae fixit Dominus; sicut cedri juxta aquas. Qui enim incedunt hanc viam, per nemora umbrantia incedunt. Nemora enim sunt eis umbrantia, et ut paradisi omnis justorum coetus, et sanctorum prophetarumque chorus. Sub umbra enim sensuum quos apud illos scriptos inveniunt, refrigerantur animae ipsorum; et in doctrinis eorum, 108.0750A| quasi incedentes per opaca nemorum, delectantur, et sicut paradisi super flumina, similes et cognatos illi paradiso, in qua lignum vitae est. Flumina vero possumus vel Scripturas evangelicas atque apostolicas accipere, vel etiam angelorum et coelestium virtutum erga hujusmodi animas adjutoria. Rigantur enim ab illis et mundantur, atque ad omnem scientiam et agnitionem rerum coelestium nutriuntur. Quamvis et Salvator noster fluvius sit qui laetificat civitatem Dei, et Spiritus sanctus non solum ipse fluvius sit, sed et his quibus datus fuerit, flumina de ventre eorum procedant, et Deus Pater dicat: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, ex quo scilicet fonte, flumina ista procedunt. His ergo mundata fluminibus tabernacula Israel, sunt sicut illa, quae fixit 108.0750B| Dominus. Sed intentum fortassis movere poterunt auditorem, quod duas quasdam species tabernaculorum praesens sermo commemorat. Ait enim: Quam bonae domus tuae, Jacob! Tabernacula tua, Israel; ut nemora umbrantia, et ut paradisi super flumina. Et rursum tabernacula tabernaculis comparat et dicit: Et sicut tabernacula, quae fixit Dominus. Potest ergo et alia post alias quas supra protulimus recipi expositio, ut dicamus domus Jacob esse legem, et tabernacula Israel, prophetas. Non enim ipsum Jacob sed domos ejus laudat; nec ipsum Israel, sed tabernacula ejus: et tunc ea laudat, cum revelati sunt oculi ejus. Quandiu enim velamen positum est super lectionem legis et prophetarum, non videntur bona tabernacula nec laudabilis domus. Ubi autem 108.0750C| ablatum fuerit velamen, et intelligi coeperit lex quia spiritalis est et prophetiae, tunc bonae et mirabiles domus Jacob; et tunc admiranda erunt tabernacula Jacob, cum, amota littera quae occidit, vivificantem ex eis percipere spiritum coeperis. Potest adhuc et alio modo intelligi, ut et populi credentis et profecto hujus, qui a Christo ex gentibus congregatus est, corpora simul laudari videantur et animae. Et Jacob quidem domus de corporibus dicatur, sicut et in libello quodam legitur quia Jacob domus sit Israel, hoc est, corpus ejus Jacob dicatur, et anima Israel. Similiter ergo et perfectorum quorumque corpora laudabiles dicantur esse domus Jacob. Est enim corpus laudabile cum continentia et castitate, nonnunquam autem cum martyrio decoratur. Tabernacula 108.0750D| vero ad animas perfectas referri possunt, quibus et nomen videndo Deum convenit Israelis. Ista enim tabernacula sunt, inquit, sicut nemora umbrantia, et sicut paradisi super flumina, et sicut tabernacula quae fixit Dominus. Alia ergo tabernacula ostendit esse quae fixit Dominus, quibus sunt similia tabernacula Israel. Extra hunc modum me progredi convenit, ut videam quae sint tabernacula quae fixit Dominus. Illa nimirum sunt quae ostendit Moysi, cum tabernaculum construeret in deserto, dicens ad eum: Vide, inquit, ut facies omnia secundum typum, qui ostensus tibi in monte est (Exod. XXV). Ad imitationem ergo istorum tabernaculorum quae fixit Dominus, Israel debet facere tabernacula, et unusquisque 108.0751A| nostrum expedire et fabricare tabernaculum suum. Unde videtur non fortuitum contigisse, ut Petrus quidem et Andreas et filii Zebedaei, ante piscatores invenirentur, Paulus vero ante faber tabernaculorum. Et quia illi vocati ab arte capiendorum piscium putantur, et fiunt piscatores hominum, dicente Domino: Venite post me, faciam vos piscatores hominum (Matth. IV), non dubium quin et Paulus, quia et ipse per Dominum meum Jesum Christum vocatus apostolus est, simili arte sua et transformatione mutatus sit, ut sicut illi ex piscatoribus piscium piscatores hominum facti sunt, ita et iste a faciendis tabernaculis terrenis ad coelestia tabernacula construenda translatus sit. Construit enim coelestia tabernacula, docens unumquemque viam salutis, et 108.0751B| beatarum in coelestibus mansionum iter ostendens. Facit tabernacula Paulus, et cum ad Jerusalem in circuitu, usque ad Illyricum replet Evangelium Dei ecclesias construendo. Et hoc modo facit et ipse tabernacula ad similitudinem tabernaculorum coelestium, quae ostendit Deus in monte Moysi. Sed unusquisque nostrum, si quis tamen exivit de Aegypto, et habitat in deserto, in tabernaculo debet habitare, et diem festum in tabernaculis debet agere. Sicut enim commemoratio fit egressionis ex Aegypto per pascha et azyma, ita et commemorationis in deserto fit memoria per tabernacula. In tabernaculis enim habitaverunt patres nostri in deserto. Unde autem fieri oportet ista tabernacula, nisi ex verbis legis et prophetarum, ex sermonibus psalmorum et 108.0751C| omnium quae continentur in lege? Cum enim ex his quae scripta sunt proficit anima, et semper ea quidem quae retro sunt obliviscens, in ea quae ante sunt se extendit, et de loco inferiore progrediens, crescit et proficit ad superiora, et augmento virtutum, et ex ipsa immutatione profectuum in tabernaculis merito dicetur habitare. Vide autem si non sunt tabernacula quae fixit Dominus, etiam illa quae Salvator commemorat in Evangelio dicens: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). Fixa autem dicuntur a Deo, quasi quae non circumferuntur omni vento doctrinae. Sunt autem adhuc tabernacula ista, et sicut cedri juxta aquas. Cedros hic non alias dicit, in quibus culpabilis notatur elatio, 108.0751D| sed cedros Dei quae suspiciunt vitis illius quae ex Aegypto translata est palmites, et in quibus requiescit fructus ille cujus umbra operuit montes. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiae, quantum gratiae, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere; sed aggredere, nec eremi solitudinem perhorrescas. Habitanti enim tibi in hujusmodi tabernaculis occurret et manna coeleste, et angelorum panem manducabis. Incipe tantum, nec te praetereat solitudo deserti. Cito in consortium tuum etiam angeli venient, quia crescente gratia meritorum, ascendis manducare panem angelorum, et videre Deum deorum, quos sub specie cedrorum arbitror indicatos.
 108.0752A| Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Ostendit secundum historiam, quod de gente Israel larga excrescet multitudo populorum. Aquae enim, inquit, multitudo populi est. Secundum allegoriam vero significat abundantem gratiam evangelicae doctrinae: quae de primitiva in Jerusalem Ecclesia per apostolorum ministerium in totum orbem terrarum largiter infusa est. Ipsi enim apostoli de genere Abraham exorti, et benedictione Christi qui est verum semen Abraham repleti, suis praedicationibus totum mundum repleverunt. Unde scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Hinc et per Isaiam dicitur: Omnes, qui viderunt eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedicit Dominus.
 108.0752B| Tolletur propter Agag rex ejus, et auferetur regnum illius. Haec sententia demonstrat primum regem Judaeorum, hoc est, Saul propter Agag regem Amalecitarum perdidisse regnum, eo quod parceret illi contra praeceptum Domini. Alia autem editio hunc locum longe aliter habet. Prophetiam enim tenet de Christo et de regno ejus. Sed videamus quomodo scriptum sit. Exivit, inquit, homo de semine ejus, et dominabitur gentibus multis. Et exaltabitur Gog et regnum ejus, et crescet regnum ejus. Christus ergo est, qui exiit de semine Israel secundum carnem. Qui quomodo gentibus dominetur expositione non indiget, maxime qui legat dictum ei a Patre: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem 108.0752C| tuam terminos terrae (Psal. II). Quid est autem quod ait: exaltabitur Gog regnum ejus? Gog super tecta interpretatur. Et in isto loco non pro gentis alicujus nomine, ut putatur, positum est, sed ut in aliis nonnullis ipse sermo Hebraeus non interpretatus relictus est, et ob hoc quasi de gente aliqua dictum videtur. Est ergo sermonis consequentia talis. Et exaltabitur super tecta regnum ejus, et crescet regnum ejus. Exaltari autem super tecta, de perfectione credentium dicitur; crescere autem, ad multitudines refertur. In his ergo qui perfecti sunt super tecta exaltatur regnum Christi, id est, super eos etiam qui in supernis sunt, et in superioribus habitant. Sicut enim fortassis aliqui etiam in coelestibus, a quibus plus proficiant et altius exaltentur hi qui in regno 108.0752D| Christi sunt, et ideo credo etiam ipse Salvator dicebat: Qui in tecto est, non descendat tollere aliquid de domo (Matth. XXIV), monens ut hi qui ad excelsam perfectionem venerunt, non iterum ad mundi hujus qui nunc domus appellatur, humilia et abjecta descendant. Sed et aliud, quod ait, quod audistis, praedicare super tecta (Matth. I), ad hoc nihilominus respicit. Sic ergo exaltabitur super Gog regnum ejus, et crescit regnum ejus. Crescit enim dum multiplicantur Ecclesiae, et fidelium numerus augetur; et in tantum crescit regnum Christi, usquequo ponat Pater inimicos ejus sub pedibus ejus. Sed et novissimum inimicum destruat mortem. Post haec scriptum est adhuc de Christo. Deus eduxit eum de 108.0753A| Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Quod in eo completum videtur, ubi post mortem Herodis, revocatur ab Aegypto, et designat Evangelium dicens: Ex Aegypto vocavi filium meum (Matth. II; Ose. XI). Qui sermo quibusdam ex hoc loco assumptus videtur, et Evangeliis insertus. Aliis autem videtur esse prophetia. Potest tamen et secundum allegoriam intelligi, quia posteaquam venit ad Aegyptum mundi hujus, deduxit eum Pater et assumpsit ad semetipsum, ut viam faceret his, qui de Aegypto mundi hujus ascensuri erant ad Deum. Et gloria unicornis ejus. Omnia enim daemoniorum regna dejiciens Christus, unicum suum regnum tanquam veri unicornis fundavit in gloria. Cornu enim saepe pro regno docuimus nominari. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum 108.0753B| confringent, et perforabunt sagittis. Hostes autem Domini Christi, impios Judaeos appellat, de quibus ipsa Veritas in parabola evangelica de homine nobili, qui abiit in regionem longinquam accipere regnum sibi et reverti, narrans commemorat, cum subinfert dicens: Cives autem ejus oderant illum: et miserunt legationem post illum dicentes: Nolumus hunc regnare super nos (Luc. XIX). Contra has enim gentes congregati sunt cum Romanis imperatoribus Vespasiano et Tito, ut interficerent eos, roburque imperii eorum confringentes, comminuerent, atque instrumentis bellicis Jerusalem metropolim eorum superatam funditus everterent gentemque delerent, in ultionem innocentis effusi sanguinis Domini. Mystice autem gentes, eosdem hostes devorabunt, cum praedicatores 108.0753C| sancti ex gentibus electi, plurimos eorum praedicatione sua ad fidem catholicam convertunt, eosque per baptisma et salubrem confessionem in corpus Christi transferunt. Ossa eorum confringunt, cum pertinaciam eorum et superbiam piis admonitionibus emolliunt. Et perforabunt sagittis, cum testimoniis divinae legis corda eorum penetrant, atque ad compunctionem poenitentiae de peccatis suis provocant. Hinc et secundum aliam editionem iste locus ita legitur: Edet, inquit, gentes inimicorum suorum, et crassitudinem eorum emedullabit. Gentes utique illas quas inimici sui possidebant, ipse edet destructa virtute inimici, et crassitudines eorum emedullabit, cum omnem eis sensum crassum et carnalem extenuat, et convertit ad intelligentiam spiritalem. 108.0753D| Quod autem crassitudo culpabitur, in Scripturis habeatur, indicio erit illud, quod scriptum est: Incrassatum est cor populi ejus (Isa. VI). Et alibi: Satiatus est et incrassatus est, et recalcitravit dilectus (Deut. XXXII). Edet ergo gentes, et cibum habet eos qui credunt in eum: sicut et ipse dicit in Evangelio: Meus est cibus ut faciam voluntatem Patris mei, qui misit me (Joan. IV). Cujus utique voluntas haec erat, ut gentes converterentur ad fidem. Quod si ut superius docuimus, crassitudo culpabilis habetur, e contrario subtilitas laudabilis est habenda, quia et Spiritus sapientiae, qui intelligibilis et sanctus et unigenitus et multiplex dicitur, similiter et subtilis esse perhibetur. Et jaculis suis sagittabit inimicum. Jacula 108.0754A| ejus verba ejus sunt, ut superius diximus, quibus vel diabolum vicit, vel omnes inimicos ejus; et contradicentes sibi etiam nunc superat et configit. Omnis enim qui peccat, inimicus ejus est dum peccat. Si autem audiat verba Dei, et agnoscens peccata sua, configatur ex eis et compungatur, atque ad poenitentiam convertatur, veritatis sermone tenebratus, etiam ipse dicetur jaculis ejus esse confixus.
 Accubans dormit ut leo, et quasi leaena, quam suscitare nullus audebit. Vel ut alia editio habet: Recumbens requievit ut leo, et ut catulus leonis; quis excitavit eum? Requievit ut leo, cum in cruce positus, principatus et potestates exuit, et triumphavit eas in ligno crucis. Ut catulus autem leonis, cum resurgeret a somno mortis. Quod autem leoni simulque 108.0754B| leaenae sive catulo leonis comparatur, potest adhuc intelligi, ut in leone illi qui perfecti sunt, in leaena quoque, hoc est in inferiore sexu, hi qui infirmiores sunt intellectu, atque illi qui insipientes sunt et rudes, in catulo leonis exprimantur. Quod vero ait, quam suscitare nullus audebit, significat nullum, neque angelum, neque hominem, carnem Christi a mortuis resuscitare praevalere, quam sola majestas divina a mortuis revocavit. Unde in Evangelio Dominus ait: Nemo tollit a me animam meam; sed ego pono eam, et iterum sumo eam (Joan. X). Sin autem secundum aliam editionem legerimus, quis suscitavit eum? Idcirco quia nunc a Patre dicitur suscitatus, et etiam ipse templum corporis sui post triduum suscitare se dicit, merito in hoc quasi 108.0754C| percunctantis designatur affectus.
 Qui benedixerit tibi erit ipse benedictus, et qui maledixerit, in maledictione reputabitur. Certum est quod benedicentes Christo, benedicti sunt: et in communionem paternae benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt, maledicti sunt. Si enim ad populum istum respicias, qui maledicit Christo, etiam lacrymabiliter invenitur esse maledictus. Quid enim evenire possit aliud his qui maledicunt sapientiae, qui maledicunt veritati, qui maledicunt vitae, nisi ut ab his omnibus bonis extorres et exsules jaceantur? Haec enim omnia Christus est. Et qui maledicit Christo, tanquam his omnibus maledicens, perpetua damnatione vel maledictione damnatus est. Ego tamen puto, quod non solum ille maledicat Christo, 108.0754D| qui sermonem adversum eum maledictum profert, sed et ille qui sub nomine Christiano male agit et turpiter conversatur, vel inhonestis, vel verbis, vel actionibus suis, facit nomen ejus blasphemari inter gentes. Sic, e contrario, non ille qui sermonibus solis Dominum benedicit, ipse benedicere putandus est, sed qui actibus et vita et moribus suis facit ab omnibus nomen Domini benedici. Et in istis complebitur quod tertia prophetia Balaam designat, quia benedicentes Christo benedicentur, et maledicentes ei, maledicti erunt. Propter quod omnimodis caveamus, ne per opera et actus nostros Christi nomen blasphemetur, sed magis id agamus, vel benedictionibus ejus participes esse mereamur.
 108.0755A| Iratusque Balaam contra Balac, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te: quibus, e contrario, tertio benedixisti. Revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. Ostenditur in his, quia et Balac intelligerit non jam daemonum ministerio decipi Balaam, sed Dei virtute ad meliora transferri: et ideo dicit, Dominus privavit te honore. Sed haec quae plana sunt transcurrentes, ad sequentia veniamus. Respondit Balaam ad Balac: Nuntiis tuis quos misisti ad me dixi: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar. Sciens Balaam 108.0755B| quod non sibi per ministros solitos responsa deferrentur, sed ab eo qui haberet omnium potestatem, recte videtur protestatus, non posse verbum Domini transgredi, et facere illud pusillum et magnum apud semetipsum. Non enim ille loquebatur ei, qui posset sacrificiis et muneribus permutari; sed ille erat, apud quem non est commutatio, nec commutationis umbra. Et inde non potest sacerdos mutari mercede, ubi Deus muneribus non movetur. Discessurus tamen Balaam, incipit iterum prophetare et dicit: Verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus faciat huic populo extremo tempore. Quod juxta aliam editionem ita legitur: Veni, consilium do tibi, quid faciat populus hic populo tuo, in novissimis 108.0755C| diebus? Sumpta igitur parabola, rursum ait. Sed priusquam ad explanationem eorum quae prophetae sunt veniamus, velim requirere quis iste sensus est, vel quis ordo verborum, quod ait: Veni et consilium do tibi. Et consilii quidem nihil dare videtur, sed ait: Quod facturus sit populus hic populo tuo in novissimis diebus; et esset utique consequentia, ut videretur Balaam prophetare de his quae populus Israel facturus esset populo Balac, vel caeteris gentibus; et quod in virtute faciet, ita ut non derelinquat ex urbibus Moab ullum qui salvus fiat. Sed et prophetia nihilominus quam de Christo conjungit in consequentibus et dicit: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo de Israel, et vastabit omnes principes Moab, convenienter posita videtur, si scriptum esset: Veni et propheto tibi. 108.0755D| Nunc autem quid dicemus ad hoc quod scriptum est: Veni, consilium do tibi, quid faciet populus hic populo tuo? Requiramus ergo, quomodo intelligi debeat, quod scriptum est, consilium tibi do. De quo saepe apud meipsum requirens, nullum puto exitum invenire sententiae. Sed hoc quod ait, consilium tibi do, communi et usitato more dictum putemus. Sed illud magis vidi esse conveniens, quod ait, consilium tibi do, ut ita dixisse intelligatur: Consilium divinum, quod in novissimis diebus implendum est, nunc mihi revelatum, aperio tibi et manifesto, ut scias quid populus hic faciet populo tuo. Et hoc modo stare mihi visum est posse quod ait: Consilium tibi do, quid facturus est populus hic populo tuo, hoc 108.0756A| est consilium Dei enuntio tibi et manifesto. Requirenti sane mihi, sicubi forte in Scripturis divinis sub hoc sermone simile aliquid dictum possit occurrere, visum est etiam illud similiter advertendum quod Apostolus ait: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. II.) Hic enim quis, non pro nullo, sed pro raro vel eximio habetur. Quomodo enim cognovit sensum Domini unigenitus suus, quid dicit: Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelari? (Luc. X.) Quid est ergo aliud scire Patrem, nisi scire consilium ejus et sensum? Sed et Spiritus sanctus, qui scrutatur etiam alta Dei, quid nisi sensum ejus agnoscat? Agnoscit ergo et Filius et Spiritus sanctus sensum Domini, et hi quibus voluerit Filius revelare. Quod 108.0756B| si agnoscit Filius sensum Dei, est ergo et consiliarius ejus, non ita accipiendum est, quasi ignoranti ei quid agat, consilium det Filius, et Spiritus sanctus. Simili ergo modo et Balaam, quia consilii, quod ei revelaverat Deus, participem faciebat et gnarum Balac, ait: Veni, consilium tibi do.
 Dixit Balaam filius Beor: Dixit homo cujus obturatus est oculus; dixit auditor sermonum Dei: Qui novit doctrinam Altissimi, et visionem Omnipotentis videt; qui cadens apertos habet oculos. Videbo eum, sed non modo; intuebor illum, sed non prope. Quomodo dignum erit tantum istud intelligi de Balaam ut sciat scientiam Excelsi, qui etiam Balac regem docuerit, quomodo scandalum mitteret coram filiis Israel, ut manducarent immolata et fornicarentur. 108.0756C| Vix enim de sanctis prophetis aut apostolis inveniet aliquis dictum, quia scientiam sciant Excelsi: quamvis Paulus dixerit, audisse se verba, inenarrabilia, quae non licet homini loqui (II Cor. XII); tamen non est professus habere scientiam Excelsi. Propter quod diligentius intendamus, si forte dignum aliquid Deus nobis super hoc sermone revelare dignetur. In libro qui apud nos quidem inter Salomonis volumina haberi solet, et Ecclesiasticus dici, apud Graecos vero Sapientia Jesu filii Sirach appellatur, scriptum est: Omnis sapientia a Deo est (Eccles. I). Quod fortasse possumus ita intelligere, quasi a Deo sit et illa sapientia mundi hujus, quae destruenda dicitur, et principum mundi hujus; et si qua alia est, per quam falsa scientia commendatur: 108.0756D| nisi in ipso libello in consequentibus diceretur; non est enim sapientia malitiae disciplina. Per quod utique docet, quia omnis disciplina quae falsi aliquid asserit, etiam si vehemens videatur, et veri similis, et quae subverti difficile possit, tamen nequaquam hujusmodi scientia ad sapientiae titulum debeat applicari. Quid ergo est quod ait: Omnis sapientia a Deo est? (Eccl. I.) Illud mihi sensisse videtur, quia omnis peritia, quae vel erga artem aliquam usui humano necessaria habetur, vel cujuslibet rei scientia, sapientia dicatur a Domino data. Denique apud Job scriptum est: Quis dedit mulieribus texendi scientiam, et varietates disciplinarum? Sed et in Exodo: Locutus est, inquit, Dominus ad Moysen dicens: 108.0757A| Ecce vocavi nominatim Beseleet filium Huri filii Or ex tribu Juda, et replevi eum Spiritu divino, sapientiae et intellectus et disciplinae, ut in omni opere intelligat et sit architectus, ad operandum argentum et aurum et aes, et lapides repletionis, et omnia opera fabrilia, et in ligno, ut operetur secundum omnium opera, ad quae ego dedi eum. Sed et Eliab filium Achisamach ex tribu Dan. Et dedi in cor omni prudenti intellectum, ut faciant omnia quae constitui tibi (Exod. XXXI). Relegamus ea quae in Daniele scripta sunt, de ipso Daniele et tribus amicis ejus, quos Nabuchodonosor rex tribus annis erudiendos tradidit, volens eos in sua, id est patria Babyloniorum sapientia scientissimos fieri. Ibi ergo scriptum est: Dedit, inquit, Deus eis intellectum et prudentiam in omni arte grammatica; et, Daniel intellexit in omni visione et somnis 108.0757B| (Dan. I). Et post pauca: Et steterunt in conspectu regis, et in omni verbo sapientiae et scientiae, in quo quaesivit ab eis rex, invenit eos decuplo super omnes incantatores et magos, quae erant in omni regione. Ex his ergo omnibus potest intelligi, quomodo et Balaam dixerit de semetipso: Qui scit scientiam Excelsi, scilicet ut intelligatur, quod origo totius scientiae, ab ipso acceperit exordium; vitio autem humanae malitiae aspirantibus et subripientibus etiam daemonibus, in perniciem versa sunt quae pro utilitate concessa sunt. Haec de eo, quod dixit, Sciens scientiam Excelsi, a nobis pro viribus discussa sint. Videamus ergo quid est, quod in consequentibus dicit: Videbo illum, sed non modo, intuebor illum, sed 108.0757C| non prope. Hoc ad Salvatoris, Domini videlicet Christi pertinere adventum creditur: de quo et in consequentibus dicit: Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Israel. Videndum eum dicit esse sed non modo: hoc est, non eo tempore, quo ista loquebatur: In novissimis enim diebus ubi venit plenitudo temporum, misit Deus Filium suum. Sed si secundum alia exemplaria legere voluerimus ita: Ostendam ei et non modo; beatifico et non appropinquat: non ad hunc Balaam, per quem haec dicuntur, sed ad illos quorum personam haberi in hoc diximus, referetur. Illi enim doctores legis et scribae, ostendunt Christum in lege et prophetis prophetatum, sed non modo, hoc est, non in eo tempore quo venit, sed cum plenitudo gentium introierit, et omnis Israel 108.0757D| salvari incipiet, tunc eum ostendent, et tunc beatificabunt, quem modo blasphemant. Sed hoc tempus in quo haec futura sunt, non appropinquat: longe enim est, et in ipso saeculi fine sperandum. Et ideo ait: Ostendam illi, sed non modo. Illi, hoc est populo qui tunc salvabitur. Post haec: Orietur, inquit, stella ex Jacob, et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth; et erit Idumaea possessio ejus. Haereditas Seir cedet inimicis suis. De his in superioribus diximus, quia evidenter de stella quae magis in Oriente apparuit, profitetur: qua duce venerunt ad Judeam, requirentes eum qui natus est regem Israel; et repertum oblatis muneribus adoraverunt. Sed movet me quod ipsa stella 108.0758A| posteaquam dictum est in Evangelio, quia praecesserit magos usque ad Bethlehem, et veniens steterit supra ubi erat puer (Matth. II), ultra non sit dictum, quia vel discesserit inde vel evanuerit, aut assumpta sit, aut aliquid omnino de hoc narratio evangelica designaverit, sed hoc tantum dixerit, quia venit et stetit supra ubi erat puer. Ne forte ergo sicut tempore baptismi, cum baptizatus Jesus ascendit de Jordane, aperti sunt ei coeli, et vidit Joannes Spiritum Dei descendentem, quasi columbam, et manentem super eum; et audivit vocem de coelo dicentem: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III): ita et stella haec, quae venit supra ubi erat puer et stetit, in Christo similiter remansit: sicut et Spiritus sanctus in specie columbae venisse dicitur et mansisse in eo; et sicut venisse Spiritum Dei et mansisse in eo 108.0758B| ita accipimus, quod nunquam ab eo recesserit Spiritus Dei: ita et stellam, quae venit et stetit super eum, accipiendum puto, quod sic steterit super eum, ut nunquam inde mota sit, et ideo deitatis ejus indicium illam stellam fuisse opinor. Unde et ordo prophetiae haec eadem consequenter ostendit, cum de deitate quidem ejus dicit: Orietur stella ex Jacob, de humana vero natura, et exsurget homo de Israel. ut in utroque, et secundum deitatem, et secundum humanitatem, Christus prophetatus evidenter appareat. Et vastabit principes Moab. Moab quidem gens est, cujus principes non alios esse quam spiritales nequitias et principatus illos adversum quos nobis luctamen est intelligimus. Hos ergo iste homo ex 108.0758C| Israel vastabit, cum exuet principatus et potestates, et affiget illos cruci suae. Neque enim poterat salvare Moabitas, et ad Dei agnitionem perducere, nisi principes illos, qui in eis dominationem impietatis tenuerant, devastasset. Et praedabitur omnes filios Seth. Seth filius est Adam, de quo Eva dixit cum natus esset: Suscitavit enim mihi Deus semen aliud, pro Abel quem occidit Cain (Gen. V). Iste est ergo Seth, ex quo omne humanum in hoc mundo ducitur genus. Nam de Cain, qui nati fuerant, diluvio perierunt. Filii ergo sunt Seth omnes homines qui in hoc mundo sunt. Et cum dicitur, depraedabit omnes filios Seth, praedam sic accipe, sicut in superioribus interpretati, suscipit omnes filios Seth, victis adversariis daemonibus, eos qui sub ipsorum dominatione tenebantur, 108.0758D| Christus quasi praedam victoriae suae ducit, et spolia salutis reportat: sicut et in aliis de eo scriptum est, quia ascendens in altum, captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII). Captivitatem scilicet illam humani generis, quam diabolus ad perditionem ceperat, iste rursus captivam duxit, et a morte revocavit ad vitam. Utinam ergo a me captivum habeat semper Jesus, et me ducat in praedam suam, et ego tenear ejus vinculis alligatus, ut et ego dici merear vinctus Christi Jesu, sicut Paulus de semetipso gloriatur: Et erit Edom haereditas, et erit haereditas Esau inimicis ejus (Ephes. III). Edom idem est qui et Esau. Hic secundum historiam quidem inimicus est Israel, sed in adventu, inquit, Christi etiam ipse haereditas ejus 108.0759A| erit: hoc est recipietur ad fidem, nec excludetur ab haereditate Christi. Si vero spiritaliter advertamus, Edom caro intelligitur, quae adversatur spiritui, et est ejus inimica. In adventu ergo Christi, cum subjecta fuerit caro spiritui per resurrectionis spem, etiam ipsa ad haereditatem veniet. Non enim sola anima, sed et caro, quae aliquando fuerat inimica, per obedientiam spiritus consors futurae haereditatis existet. Israel vero fortiter aget, hoc est quod dicit quia tunc Edom vel Esau, hoc est carnis natura, in haereditatis societatem vocabitur, cum Israel anima videlicet facta fuerit in virtute, et decenter fuerit repleta virtutibus. Si enim anima non veniat ad virtutes, sed in ignavia perseveret, nec caro ad haereditatem veniet, sed ad judicium illius, qui potest 108.0759B| animam et corpus perdere in gehennam (Matth. V).
 De Jacob erit qui dominetur et perdet reliquas civitates. Dominus videlicet Christus, qui de semine Jacob secundum carnem natus, in mundum venit: cui secundum sancti Evangelii attestationem, data est omnis potestas in coelo et in terra (Matth. ult.); ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium atque infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II): ipse associata sibi civitate Dei, hoc est Ecclesia catholica, perdet reliquas civitates, conventicula sine dubio haereticorum, ac munimenta philosophicorum dogmatum, qui contrarie sentiunt atque agunt fidei catholicae. Sed neque silendum arbitror, quod in quibusdam exemplaribus hic locus 108.0759C| ita legitur: Exsurget, inquit, Jacob, et perdet liberatum de civitate. Nec in hoc solum, sed in omni pene prophetico stylo quae dicuntur, involuto satis et obscuro sermone dicuntur. Non enim sanctos sprevit, qui de his scribi voluit, ut palam haec et pedibus, ut ita dicam, imperitorum conculcanda ponerentur; sed ita providit, ut cum publice habere videantur, sermonum tamen obscuritate condita in arcanis, et in secretis obtecta serventur. Et nunc ergo quod ait, perdet liberatum de civitate, nisi ad consuetudinem propheticam respicias de qua dicitur: Omnis prophetia non potest propria absolutione constare (II Petr. I), valde difficilis videbitur intellectus. Videamus tamen, si forte hoc modo poterit explanari. Civitatem hunc mundum intelligamus, sicut et 108.0759D| in Evangeliis dicitur de luxurioso filio, qui dilapidavit substantiam patris, quia accessit, inquit, ad quemdam primarium civitatis in regione illa, a quo receptus in agrum mittitur porcos pascere (Luc. XV). Et haec ergo civitas cujus ille primarius erat, mundus hic intelligitur. Igitur de hac civitate liberatum, hoc est quem liberat Christus, de hoc mundo perdet eum. Dicit enim ei: Quia qui perdit animam suam propter me, salvam faciet eam (Matth. XVI). Salutari ergo perditione perdet Jesus, cum quem de hujus mundi civitate liberavit. Et nos itaque, qui ad salutem venire volumus, et de hoc mundo liberari, debemus animas nostras perditione utili et necessaria perdere. Perdit enim animam secundum Christum, 108.0760A| qui desideria ejus refrenat, qui cupiditates ejus resecat, qui luxuriam ejus resolutionemque castigat, et in nullo prorsus facit voluntatem suam, sed voluntatem Dei, et per haec perire dicitur anima. Perit namque vita ejus prior, et incipit novam vitam, quae in Christo est, ducere. Simile autem huic dicto etiam illud est: Si commoriamur et convivemus (II Tim. II). Et illud: Si autem mortui estis ab elementis mundi, quomodo velut viventes in hoc mundo decernitis? (Col. II.) Necessaria ergo in his declarantur, quia perdit animam suam in hoc mundo, qui cum Christo moritur; et qui sic eam perdiderit, inveniet eam, ibi sine dubio ubi dicit Apostolus: quia vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III).
 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam 108.0760B| ait: Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur. Primitiva necessarium mihi videtur requirere in Scripturis divinis, quibus in locis vel quo in tempore, nomen Amalec scriptum sit, quo vel ex genere gens ista descendat. Facilius enim quod quaeritur agnoscitur, si ex pluribus locis, quae de eadem scripta sunt, proferantur. Igitur in Genesis lectione, ubi quinque reges convenerunt ut expugnarent quatuor reges qui regnabant in Sodomis, post aliquanta ita refertur: Et venerunt ad fontem Masphat, ipsa est Cades; et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhaeorum, qui habitabant in Asasonthamar (Gen. XIV). In his primo locis Amalec memini nominatum. Sed requiratur fortassis, utrum duae gentes ejusdem nominis habeantur: quoniam 108.0760C| quidem et in catalogo filiorum Esau, et ducum qui ex ejus genere descenderant, refertur Amalec. Ita enim scriptum est: Haec sunt autem generationes Esau patris Edom, in monte Seir. Et haec nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Adae uxoris Esau; Raguel quoque filius Basemath uxoris ejus. Fueruntque filii Eliphaz: Theman, Omar, Zepho et Gathan, et Genez. Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Et post pauca: Hi duces filiorum Esau, filii Eliphaz primogeniti Esau. Dux Theman, dux Omar, dux Sephu, dux Cenez, dux Chore, dux Gathan, dux Amalec (Gen. XXXVI). Hic ergo Amalec, filius fuit Eliphaz primogeniti filii Esau, natus ex concubina nomine Thamna. Sed redeamus ad primam de Amalech commemorationem, 108.0760D| ubi qui reversi sunt et venerunt ad fontem judicii, qui vocatur Cades, interficient omnes principes Amalec. Cades interpretatur ablingens populum. Igitur hi qui revertuntur ad sanctum et convertunt se ad sanctificationem, interficiunt et perimunt Amalec, illum scilicet qui ablingit populum, vel declinat populum. Quis autem alius est qui declinat populum a Deo, nisi virtus contraria et spiritales nequitiae? Horum ergo principes, qui sunt? Illi sine dubio principatus, adversus quos sanctis est colluctatio. Adversum principatus enim et potestates, et mundi hujus rectores, sint eis agones: quos tamen superare non poterunt, nisi convertantur ad sanctimoniam. Ipsa sanctimonia tamen, quae est 108.0761A| Cades, fons est judicii. Omnis enim qui se ad sanctimoniam convertit, habet semper ante oculos suos fontem judicii. Prospicit enim judicii diem, et purificato corde tam malorum poenas, quam piorum beatitudines contuetur. Et haec faciens omnes Amalecitarum principes prosternit et dejicit. Si qui autem non se converterint ad Cades, id est, ad sanctimoniam fontemque judicii, neque futurum judicii cogitant diem, isti subjecti sunt principibus Amalec. Nunc autem videamus et istum Amalec, filium Eliphaz primogeniti Esau, quem peperit ei Thamnas concubina sua: cujus pater est Eliphaz, qui interpretatur Deus me dispersit. Mater autem Thamnas, quae et ipsa primo quidem est deneger, deinde interpretatur defectio commota. Et necessario utique, 108.0761B| qui ab his talibus gignitur, hostis est Israel, vel declinans populum. Primus enim ipse Haebraeos egressos ex Aegypto, bello aggressus est in Raphidim, tunc cum Moyses ait ad Jesum: Elige tibi viros et exi, et conflige cum Amalec crastino; et ecce ego sto in vertice collis, et virga Dei in manu mea erit. Et fecit Jesus sicut dixit ei Moyses, et conflixit cum Amalec. Moyses autem et Aaron, et Hur, ascenderunt in verticem collis. Et factum est ut cum levaret manus Moyses, invalesceret Israel. Cum autem deponeret manus suas, invalescebat Amalech (Exod. XVII). Et post pauca iterum scriptum est, quia fugaverit Jesus Amalec, et populum ejus gladio dejecerit, tunc cum Dominus dixerit ad Moysen: Conscribe haec ad memoriam in libro; et da in auribus Jesu, quia delens delebo 108.0761C| memoriam Amalec de sub coelo. Et aedificavit Moyses altare: et nominavit nomen ejus, Dominus refugium meum, et ait: Quia in manu occulta, hoc est, invisibili, Dominus expugnabat Amalec, a generatione in generationem. Sed in Deuteronomio ita scriptum est: Memento quanta fecerit ibi Amalec in via, et excidit caudam tuam, omnes qui laborant post te. Tu autem esuriebas et laborabas, et non timuit Deum (Deut. XXV). Observa ergo et hic quomodo Amalec obstitit Israeli in via, sed tamen non potuit caput ejus abscindere, nisi caudam tantum, id est, in eos potuit obtinere, qui retro positi erant, qui ultimi sequebantur; nec ea quae retro erant obliviscuntur, extendebant se ad ea quae inante sunt. Et ideo puto, quia Dominus praecipiebat in Evangeliis dicens: 108.0761D| Nemo mittens manum suam ad aratrum, et retro respiciens, aptus est regno Dei (Luc. IX). Et merito. Si enim retro quis intuens fuerit, in cauda abscindet eum Amalec. Quod ait, initium gentium Amalec, certum est, quia nullo pacto ad illum qui tunc erat in carne Amalec, referri possit. Neque enim primus erat antiquitatis origine, sed ad invisibilem Amalech melius referetur, qui declinando populos a Deo, et faciendo gentiles, ex Dei cultoribus Amalec nominatur. Et inde recte initium gentium dicitur, quasi talis quaedam virtus contraria quae prima initium dederit, ut homines gentiles fierent, mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum, et quadrupedum, 108.0762A| et serpentium, serviendo creaturae potius quam creatori. Sicut enim in populo Dei scriptum est, initium Christus, sic, e contrario, in populo qui declinat a Deo et gentilis efficitur, initium est Amalec: cujus extrema perdentur, hoc est finis ejus erit mors, non ista quidem corporea, sed illa spiritalis quae perpetua est. Sive, ut alia editio habet, semen eorum peribit. Semen eorum est persuasio et doctrina, qua docuerunt homines declinare a Deo. Istud ergo semen malum, et doctrina pessima, non ipsi in quibus seminatum est, peribunt. Ipsi enim cum conversi ingemuerint, salvi erunt. Et vide, si non talis expositio, etiam illis convenienter obsistat, qui Deum legis velut duritiae et crudelitatis accusant; qui non solum gentem Amalec, sed et semen 108.0762B| ejus pronuntiet periturum, cum gens quidem ad spiritales nequitias referatur, semen vero ejus, doctrina supersitionum gentilium, et cultus idolorum, atque omnis secta, quae a Deo populum declinare suadeat, exponatur. Commemorat autem prohetia post Amalec, Cinaeum dicens: Vidit quoque Cinaeum, et assumpta parabola ait: Robustum quidem est tabernaculum tuum, sed si in petra posueris nidum tuum, et fueris electus de stirpe Ceni, quandiu poteris permanere? Cinaeus possessor interpretatur. Et qui sunt qui praesentia possident, nisi hi qui ingenio sapientiae saecularis callent? Qui in hoc veraciter robustum sibi habitaculum construunt, si per humilitatem parvuli apud semetipsos facti sunt, in Christi sublimitate nutriantur; si semetipsos infirmos 108.0762C| sentiant, et excelsa humilitate cogniti, Redemptori fovendam mentis fiduciam ponant. Summa non appetant, sed omne quod praeterit, cordis volatu transcendant. Videamus sanctum virum, qualiter in petra ponat nidum suum. Ait enim: Nostra conversatio in coelis est. Et rursum: Qui cum resuscitavit nos, et considere fecit in coelestibus, in petra ponit nidum quia profecto in supernis figit consilium (Phil. III). Non vult mentem in fluxa dejicere: non vult per abjectionem conversationis humanae in infimis habitare. Tunc Paulus fortasse in carcere tenebatur, cum se sedere cum Christo in coelestibus testatur. Sed ibi erat, ubi ardentem jam mentem fixerat; non illic ubi illum necessario pigra adhuc caro retinebat. Et si fueris, inquit, electus de stirpe 108.0762D| Ceni, quandiu poteris permanere? Ceni nidus meus, sive possessio interpretatur. At hi qui fuerint de stirpe Ceni electi, hoc est de sapientium numero, veritatis fuerint veri investigatores inventi, diu possunt permanere, quia vita longaevi vivent perpetua. Unde per prophetam dicitur: Quaerite Dominum, et vivet anima vestra (Psal. LXVIII). Et alibi per ipsam sapientiam dicitur: Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt (Eccl. XXIV). Alia autem editio sic habet: Si posueris in petra nidum tuum, et fuerit tibi Beor nidus astutiae, Assyrii captivum te ducent. Videtur mihi quod Cinaeum non valde culpabiliter nominet. Ipse est enim cui in superioribus dicebat Saul: Discede de medio Amalec, et non percutiam 108.0763A| te, quia tu fecisti misericordiam in Israel, cum ascenderet de Aegypto. De hoc ergo et nunc dicitur, quia valida sit habitatio ejus, si ponat nidum suum in petra. Petra Christus est. Si ergo ponat nidum suum in petra, valida est habitatio ejus, si tamen non fiat ei Beor, nidus astutiae. Beor pater est Balaam, qui potest accipi in persona haereticorum: ut hoc dici videatur, quod salvus possit esse Cinaeus, si ponat in petra nidum suum, hoc est in Christo collocet spem suam, et non cum haereticorum circumdet et circumscribat astutia. Nam si hoc fuerit, nihil ei proderit, quod in petra, qui est Christus, collocatus videtur. Ab Assyriis enim captivabitur, malignis scilicet virtutibus quae eos captivos ducunt, et in potestatem accipiunt, quos haereticus erroribus involverit. 108.0763B| Videtur sane, secundum hanc expositionem quam de Cinaeo edidimus, et conjunctio interturbare sensum. Sed sciendum est quod vernaculum est Hebraeae linguae et conjunctione frequenter uti, ita ut interdum abundet et in necessariis, ut in nostra apparere lingua videatur inserta. Quod utique cum venia accipiendum est. Habet enim unaquaeque lingua aliquid proprietatis, quod apud alias linguas vitiosum videatur. Et hic ergo et conjunctio quasi abundans habenda est et superflua. Caveat ergo Cinaeus, qui interpretatur possidens, caveat, inquam, etiam si possideat et promereatur istam gratiam, ut in Ecclesia Christi sit, ne forte astutia Beor circumveniat eum, et declinet ad dogmata prava et perversa, et ab hoc tradatur Assyriis. Qui enim blasphemant in 108.0763C| Ecclesia positi, traduntur Satanae: sicut Phigelus et Hermogenes, de quibus Paulus dicit: Quos tradidi, inquit, Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. II). Propterea ergo Assyriis traditur, quia declinaverit in haereticam blasphemiam, quia Assyrii interpretantur dirigentes. Et ob hoc traduntur eis, qui traduntur non ut pereant, neque ut penitus intereant, sed ut dirigantur et corrigantur, et sicut Paulus ipse dicit, ut discant non blasphemare. Post haec vero Balaam prophetiae suae sermonem in his concludit dicens:
 Assumptaque parabola sua, iterum locutus est: Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus? Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios, vastabunt Hebraeos, ad extremum autem ipsi peribunt. 108.0763D| Quod per singula per parabolam loqui dicitur Balaam, legenti incutit pudorem, ne quid in his quae dicuntur, non quasi in parabola, sed secundum litteram dictum putet. Ait ergo: O quis vivet cum fecerit haec Deus? Hic vitam non hanc communem, sed illam nominat quae secunda est. Et hoc est quod dicit, quia dum haec omnia fient, cum orietur astrum ex Jacob, et surrexit homo de Israel, et deleverit Amalec, et semen ejus perdiderit, hoc est, cum advenerit Christus, et idolorum cultum destruxerit, atque omnium daemonum subjecerit potestatem, quis erit ille tam beatus, tam felix, qui haec videat, hoc est, qui sentiat et intelligat et credat, quia haec ita fecerit Deus? Venient in trieribus de Italia, superabunt 108.0764A| Assyrios, vastabunt Hebraeos, ad extremum etiam ipsi peribunt. Hoc quantum ad litteram pertinet, praedicere videtur more prophetico, quod juxta tempus incarnationis Domini, Romanorum duces, de Italia cum exercitu progredientes, Assyriorum regnum atque Hebraeorum, nec non omnium Orientalium populorum superantes, in suum dominium conversuri sunt; qui et ipsi postea ipsum regnum juxta prophetiam Danielis perdent: quia secundum visionem statuae, pars quaedam pedum ferrea fuit, pars vero quaedam fictilis. Secundum allegoriam autem, significat Dominicum adventum in fine temporum, quod occidentalis pars urbis figurat, omnia regna mundi, gladio spiritus, hoc est, verbo Evangelii edomare, et a carnali sensu avertendo, ad spiritalem 108.0764B| intelligentiam convertere. Alia autem editio hunc locum sic habet: Exibunt de manibus Citiorum, et affligent Assyrios. Citii interpretantur plaga finis. Hi ergo qui conversi ad Dominum et a Christo eruditi, plagam quae in fine saeculi impiis veniet effugiunt, ipsi affligent Assyrios: hoc est, hi qui in agone pietatis positi conterent Satanam sub pedibus, ipsi affligent Assyrios, daemonum scilicet gentem. Calcabunt namque super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici; et affligent Hebraeos, et ipsi pariter peribunt. Hebraei transeuntes interpretantur. Iste ergo ipse populus etiam Hebraeus dicitur, quia transit de Aegypto ad terram repromissionis, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam. Sed quoniam haec, ut diximus, non sine agone, 108.0764C| non sine magno certamine poterit obtinere, quasi in agone potius, nunc affligit, nunc affligitur; et nunc caedit adversarium, nunc ipse ab adversario verberatur. Affligent ergo ipsi etiam Assyrii Hebraeos, hoc est, populum Dei, sicut affliguntur ab eis. Sed ipsi, id est, Assyrii, cum haec fecerint, et cum vires suas omnes erga Hebraeos affligendos effuderint, statim etiam peribunt ipsi. Quod ergo ait: Et affligent Hebraeos, et ipsi pariter peribunt, non ita accipiendum est, quasi pariter cum Hebraeis peribunt et Assyrii; sed pariter, id est, statim ut haec fecerint, ut Hebraeos afflixerint, etiam ipsi peribunt. Pariter enim Graecus sermo pro statim ponit. Hic ergo erit finis omnium ut et Assur, cui credebantur hi qui delinquebant ex populo Dei, vel in interitum carnis, et 108.0764D| spiritus salvus fiat, vel ut discerent non blasphemare. Peribit enim ipse ab eo, qui potestatem habet perdere in gehennam. Dicitur enim eis a justo judice: Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Deus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Ibi ergo peribit Assur. Et quidem prout aliquando et una ovis ex centum ovibus, sed hanc ovem pastor bonus relictis nonaginta novem ovibus in montibus, descendens ad vallem, hanc nostram vallem lacrymarum, et requirens invenit, atque impositam humeris suis reportavit, et illi numero, qui in superioribus salvus manebat, adjunxit. Iste autem Assur, qui in fine omnium dicitur periturus, nescio aliquando aut quaeri possit, aut inveniri. Perit ergo non errore, 108.0765A| sed judicio; nec lapsu motus, sed perseverantia perduratus.

Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum. Et Balac via qua venerat rediit. Postquam Balaam prophetiam suam finierat, reverti dicitur in locum suum, et Balac via qua venerat redire; nec aliquid hoc in loco de ejus consilio dato ad decipiendum Israel narrat, sed tantummodo dicit, quod applicuisset Israel in Sethim, et pollutus sit populus fornicans in filias Moab, quae vocaverunt eos ad sacrificia idolorum suorum; et manducavit populus de sacrificiis eorum, et adoraverunt idola eorum. Et consecratus est Beelphegor, et iratus est Dominus furore contra Israel. In his ostenditur illud quod 108.0765B| saepe memoravimus: quia Balaam posteaquam Dei virtute constrictus, non est permissus maledicere Israel, volens tamen placere regi Balac, ait ad eum sicut scriptum est: Veni, consilium do tibi; et quid consilii dederit, ibi non aperuit. In posterioribus tamen istius libri Numerorum scriptum refertur, sed plenius in revelatione Joannis: Habes, inquit, ibi tenentes doctrinam Balaam, qui docuit Balac, ut mitteret scandalum in conspectu filiorum Israel, ut manducarent idolis immolata, et fornicarentur (Apoc. II). Ex hoc ergo apparet, quod nequitia usus sit Balaam, et consilium dederit regi talia quaedam dicens ad eum: Populus hic non propriis viribus, sed Deum colendo vincit, et pudicitiam conservando. Si vis eum vincere, primo eorum 108.0765C| pudicitiam dejice, et sponte vincentur. Sed adversum haec non virtute militum, sed mulierum decore pugnandum est; nec armorum rigore, sed mollitie feminarum. Procul ergo hinc, procul amove armatorum manum, et electam congrega speciem puellarum. Ludentes pedibus erant, manibusque plaudentes. Forma vincit armatos, ferrum pulchritudo captivat. Vincentur a specie, qui non vincuntur ad praelium. Verum ubi senserint eos mulieres Moabitae vel Madianitae manus dedisse libidini, et peccato inclinasse cervices, non prius semetipsas cupientibus praebeant, quam de sacrificiis idolorum acquieverint degustare, ut cogente libidine, consiliis obtemperent feminarum, et consecrentur prius Beelphegor, quod est idolum turpitudinis. Haec fuerunt consilia Balaam. 108.0765D| Quibus acceptis, Balac rex parat continuo exercitum, non armis, non viribus, sed femineo nitore compositum. Non furore bellico, sed libidinis flamma succensum. Haec ergo sunt quae nos historiae textus edocuit. Verum quoniam Joannes in revelatione sua, ea quae in lege secundum historiam scripta sunt, adducit ad mysteria divina, et sacramenta quaedam in his edocet contineri, necessarium etiam videtur, secundum quod ille sensit, nos quoque ab illo datam expositionis regulam sequi, et primo memorare ea quae ad gloriam Ecclesiae cujusdam scribens dicit: Habes ibi quosdam, qui tenent doctrinam Balaam: qui docuit Balac mittere scandalum in conspectu filiorum Israel, ut manducarent idolis immolata, et fornicarentur 108.0766A| (Apoc. II). Ergo temporibus Joannis apostoli erant quidam in Ecclesia illa ad quam scribebat, docentes doctrinam Balaam. Putas-ne ita accipiendum est, quod fuerint in illis diebus, qui dicerent se docere ea quae Balaam docuit, et qui profiterentur se dogmatum et traditionum illius esse doctores? An illud potius debemus advertere, quod si qui faciat opus quod fecit Balaam, is doctrinam Balaam docere videatur? Sicut et doctrina Jezabel in eadem Revelatione memoratur, non quo aliquis ex disciplinis Jezabel doceat quae illa tradiderit, sed quod si quis verbi causa aut prophetas Dei persequatur ut illa facit, aut idolis aliquos decipiat, vel falsis circumscriptionibus perimat innocentes, iste dicitur Jezabel tenere doctrinam. Sic ergo et si quis malis consiliis 108.0766B| scandala generet populo Dei, et offensionem divinam atque iracundiam coelestem provocet plebi vel idolorum sacrificiis communicando, vel stupris ac libidini serviendo, hic doctrinam Balaam tenere dicendus est. Est ergo exsecrabilis etiam corporis fornicatio. Quid enim ita exsecrabile quam templum Dei violare, ac tollere membra Christi, et facere membra meretricis? Multo tamen magis exsecrabilis est generalis illa fornicatio, in qua omne genus peccati pariter continetur. Generalis autem fornicatio dicitur, cum anima, quae in consortium verbi Dei adscita est, et matrimonio ejus quodam modo sociata, ab ullo alio alieno, scilicet adversario illius viri qui eam sibi despondit, in fide corrumpitur et violatur. Est ergo sponsus et vir animae mundae et pudicae, verbum Dei, 108.0766C| qui est Christus Dominus. Sicut et Apostolus dicit vel scribit: Volo autem vos omnes uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, ne forte sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate, quae est in Christo Jesu (II Cor. XI). Donec igitur anima adhaeret sponso suo, et audit verbum ejus, et ipsum complectitur, sine dubio ab ipso suscipit semen verbum Dei. Et sicut ille dixit: De timore tuo, Domine, in ventre concepimus et parturivimus, et per spiritum salutis tuae fecimus super terras. Si ergo sic de Christo concepit anima, facit filios pro quibus dicatur de ea, quia salva erit per filiorum generationem, si permanserit in fide et charitate cum sobrietate. Inde nascetur generosa progenies; inde pudicitia orietur; inde 108.0766D| justitia; inde mansuetudo et charitas, atque omnium virtutum proles veneranda succedet. Quod si infelix anima divini verbi dereliquerit sancta connubia, et in adulterinos se complexus diaboli, aliorumque daemonum illecebris decepta tradiderit, generabit sine dubio etiam inde filios, sed illos de quibus scriptum est: Filii autem adulterorum imperfecti erunt, et iniquo concubitu semen exterminabitur (Sap. III). Omnia ergo peccata, filii sunt adulterii, et filii fornicationis. Unde ostenditur quod per singula quaeque quae gerimus, parit anima nostra et generat filios, sensus scilicet et opera quae gerit. Et siquidem secundum legem est quod geris, et secundum verbum Dei spiritum parit salutis, et propterea salvabitur per filiorum 108.0767A| generationem. Verumtamen applicuit Israel in Sethim, sicut Scriptura narrat.

CAPUT VIII. De eo quod fornicatus est populus cum filiabus Moabitarum.

(CAP. XXV.) Morabatur autem, inquit, eo tempore Israel in Sethim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, quae vocaverunt eos ad sacrificia sua. At illi comederunt et adoraverunt deos earum. Initiatusque est Israel Beelphegor. In interpretatione Hebraicorum nominum, Sethim invenimus in lingua nostra responsionem? vel refutationem dici. Applicuit ergo Israel ad responsionem vel refutationem. Non bene applicuit. Vide denique quid incurrerit. In hac mansione positus, fornicatus est cum mulieribus Madianitarum, 108.0767B| et refutatus est a Deo: quia non solum fornicatus, sed et idolis gentium consecratus est; et comedit ex his quae fuerant idolis immolata: quae utique exsecrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus templo Dei cum idolis? Verum ergo etiam de his, quae apostolus Paulus ad Corinthios scribit, dicens: Si quis autem te viderit scientiam habentem in idolio recumbere, nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificatur ad manducandum immolata (I Cor. VIII)? valde miratus sum. Videtur enim non tam rem ipsam gravem pronuntiare, quam illius offensam, qui haec videns simili provocatur exemplo, cum non simili scientia muniatur: ita ut ostendat eum, qui habet scientiam et recumbit in idolio, non tam sui quam alterius damni effici reum. Sed vide ne forte 108.0767C| non hoc solum fiebat apud Corinthios, ut in idolio recumberent, et immolata idolis manducarent, sed forte quoniam studiosi et Graecarum litterarum homines erant et amatores philosophiae, desiderio adhuc studiosi veterum tenebantur, et philosophorum dogmata quasi idolis immolata edebant. Quae tamen delere fortasse non poterant eos qui plenam scientiam veritatis acceperant. Hi autem qui in Christo minus eruditionis habebant, si immutarentur eos legentes talia, et illis adhuc studiis operam dantes, vulnerari poterant, et diversorum dogmatum variis erroribus implicari. Si sic ergo fiebat, ut deleretur alius, unde et is qui habebat plenam scientiam veritatis, laedi non poterat? Sed quoniam charitas non quaerit quod sibi utile est, sed quod multis, observari oportet, talem 108.0767D| verbi capere cibum, qui non solum nos aedificet et delectet, sed et qui videntes non offendat. Est ergo non solum in cibis idolis immolatum, sed et in verbis. Et ego puto, quia sicut omnis sermo, qui pietatem et justitiam et veritatem docet, Deo consecratus est, et Deo immolatus est, ita et omnis sermo qui ad impudicitiam vel injustitiam vel impietatem respicit, idolis immolatus est, et qui eum respicit, quasi idolis immolata manducet. Manducavit ergo populus de sacrificiis eorum, et adoraverunt idola eorum. Non solum manducaverunt, sed adoraverunt. Vide ordinem mali. Servos Domini prima concupiscentia decipit; inde ventus ingluvies; postremo eos captivavit impietas. Impietati autem merces exsolvitur fornicatio. 108.0768A| Sed isti adoraverunt idola, et consecrati sunt Beelphegor. Beelphegor idoli nomen est, quod apud Madianitas praecipue a mulieribus colebatur. In hujus ergo idoli mysteriis consecratus est Israel. Interpretationem nominis ipsius cum requireremus attentius, inter Hebraea nomina hoc tantum invenimus scriptum, quia Beelphegor species sit turpitudinis; noluit tamen declarare, quae vel qualis species, vel cujus esset turpitudinis: honestati credo consulens, qui interpretatus est, uti ne auditum pollueret audientium. Igitur cum multae sint turpitudinum species, una etiam ex pluribus turpitudinis species, Beelphegor appellatur. Unde sciendum est quod omnis qui aliquid turpe committit, et in aliquam speciem turpitudinis declinat, Beelphegor Madianitarum daemonio 108.0768B| consecratur. Sed et per singula peccata quae committimus, maxime si jam non subreptione aliqua, sed et studio affectuque peccamus, illi sine dubio Domino, cui peccatum illud quod admisimus inoperari curae est, consecramus.

Et iratus Dominus Israel, ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel. Iratus Dominus de fornicationibus Israel et carnalibus et spiritalibus (nam et filiabus Moab se impudice miscuerant, et idolis fuerant consecrati), hoc ad Moysen dixit, ut ostentaret Domino duces populi contra solem. In quo verbo intelligitur eos jussus esse crucifigi, ut hoc sit: Ostenta eos Domino contra solem, id est, palam in conspicuo lucis hujus. Nam Graecus ait, 108.0768C| παραδειγμάτισον: quod dici possit exempla, quia paradigma exemplum dicitur. Nam praeter LXX interpretes, Aquila perhibetur dixisse confige, vel potius sursum confige, quod est ἀνάπηξον. Symmachus autem verbo evidentiore, suspende.

Dixitque Moyses ad judices Israel: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. Mirum est sane quod Scriptura narrare destiterit utrum hoc fuerit ex praecepto Domini impletum, quod contemni potuisse non video, aut si contemptum est, impune contemni. Si autem est et tacitum, cur ex eo quod Phinees, filius Eleazar, transfixit adulteros, placatum fuisse Dominum Scriptura testatur, plagamque cessasse, quasi crucifixis ducibus, sicut praeceperat Dominus, adhuc indignatio perseverans, alio 108.0768D| modo placanda videretur, cum procul dubio falsum esse non posset, quod pronuntiaverat et promiserat Dominus dicens: Accipe duces populi, et ostenta eos Domino contra solem, et avertetur ira animationis Domini ab Israel? Si ergo factum erat, quis dubitet iram Domini aversam fuisse ab Israel? Quid itaque opus erat, ut adhuc Phinees ad placandum Deum, sic in adulteros vindicaret eique testimonium Scriptura perhiberet, quod eo modo placaverit Dominum, nisi forte intelligamus, cum illud de ducibus populi Moyses quod praeceperat implere disponeret, eum voluisse etiam secundum legem talia punire flagitia et sacrilegam audaciam, ut juberet quemque, interficere proximum suum diis alienis nefarie consecratum, 108.0769A| atque interea etiam illud Phinees faceret, ac sic ira Domini jam placata, non opus fuisse duces populi crucifigi. Haec sane severitas illi tempori congrua, quantum malum sit fornicationis et idololatriae prudentium fidei satis evidenter ostendit. Vides quae sit conditio principum populi. Non solum pro suis propriis arguuntur delictis, sed populi peccatis coguntur reddere rationem, ne ipsorum sit culpa quod populus deliquit; ne forte non docuerint, neque solliciti fuerint arguere eos qui initium culpae dederint, uti ne contagio dispergeretur in plures. Haec enim omnia facere principibus imminet et doctoribus. Si enim illis haec non agentibus, nec sollicitudinem gerentibus circa plebem, peccaverit populus, ipsi ostentantur, et ipsi ad judicium producuntur. Arguit 108.0769B| enim eos Moyses, id est, lex Dei, velut negligentes et desides, et in ipso convertetur iracundia Dei, et cessabit a populo. Haec si cogitarent homines, nunquam cuperent neque ambirent ad populi principatum. Sufficit enim mihi, si pro meis propriis arguat delictis. Sufficit enim mihi pro memetipso peccatis meis reddere rationem. Quid mihi necesse est, etiam pro populi peccatis ostentari ante solem, ante quem nihil potest abscondi, nihil obscurari?

CAPUT IX. De vindicta quam fecit Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis in scortatore Israelita, et muliere Madianitide.

(IBID.) Ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitam, vidente Moyse, et 108.0769C| omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi. Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari, filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, egressus est post virum Israelitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israel. Haec aedificaverunt priorem populum. Tibi autem, qui a Christo redemptus es, et cui de manibus gladius corporalis ablatus est, et datus est gladius spiritus, arripe hunc gladium. Et si videris Israeliticum sensum cum Madianitis scortantem meretricibus, id est, cum diabolicis se cogitationibus volutantem, nolo parcas, nolo dissimules, sed statim percute, statim perime; ipsam quoque vulvam, id est, secreta naturae discutiens et penetrans, illum 108.0769D| ipsum peccandi fomitem deseca, ne ultra concipiat, ne ultra generet, et maledicta peccatorum soboles Israelitica castra contaminet. Hoc enim si facias, continuo sedabis iracundiam Domini. Praevenis enim diem judicii, qui dies praedicitur esse furoris; et exterminato fomite peccati a te, qui nunc vulva Madianitidis mulieris appellatur, securus venies ad judicii diem. Sequitur: Et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. Merito sub numero vicenario et quaternario millia hominum occisorum annumerantur: quia qui lumen veritatis et justitiae derelinquentes, in caecitatem idololatriae ac fornicationis se immergunt, solis aeterni lumine privati, perpetuae mortis tenebras sentiunt. Horis ergo viginti quatuor sol 108.0770A| mundanus totum orbem undique illustrat, ac noctis tenebras suo ambitu fugat. Qui enim lumine fidei, quod per apostolos atque prophetas praedicatum est, mentis suae oculos illuminat, peccatorum tenebras devitare certat. E contrario vero, qui lumen rectae fidei habere non curat, ac per callem justitiae ambulare detrectatur, quando justi aeterna luce fruuntur, iste cum peccatoribus atque diabolo inferni cruciatibus punietur.

Dixitque Dominus ad Moysen: Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pactum foederis mei, et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum, 108.0770B| quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel. Bene quoque Phinees filio Eleazari sacertodis, propter zelum quem exercuit in fornicationibus pactum sempiterni sacerdotii repromittitur, quia quisquis zelo Dei compunctus carnis suae stimulos comprimere satagit, vel eos qui sibi subjecti sunt, ne per lasciviam et libidinem a vertitatis tramite devient, digne corripit atque coercet, sempiterni sacerdotii dignitatem in Ecclesia Dei habebit. Ad illum sacerdotem rite pertinens, de quo scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CXIX), cum ipso regnum sempiternum in luce superna perpetualiter possidebit. Interpretatur autem Phinees ore parcens, vel ore requievit, vel oris augurium. Et Eleazar Deus meus 108.0770C| adjutor, sive Dei adjutorium. Aaron mons fortitudinis, sive mons fortis. Quae nomina non incongrue eumdem sensum quem proposuimus, exprimunt. Nam qui ore prava loqui parcit, et mysteria coelestia verbo rite auditoribus suis exponit, per Dei adjutorium pium laborem explens, ad montem fortitudinis, de quo per prophetam scriptum est: Erit mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super omnes colles (Isa. II), bonis actibus ascendens, feliciter perveniet. Erat autem nomen viri Israelita qui occisus est cum Madianitide Zambri, filius Saul, dux de cognatione et tribu Simeonis. Porro mulier Madianites, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi, filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. Iste scortator Israelita, qui fornicatus est cum muliere Madianitide, 108.0770D| typum tenet eorum qui Ecclesiae societate sive per errorem, sive per prava opera se sequestrantes, blasphemiam inter infideles per suam nequitiam magis excitant quam per bona opera ad glorificandum Deum eos provocant. Qualibus dixit Apostolus: Per vos nomen Dei blasphematur inter gentes (Rom. II). Quod et nomina eorum sufficienter ostendunt. Nam Zambri interpretatur psalmus vel canticum. Saul tentationem respiciens. Simeon, audivit tristitiam, vel nomen tabernaculi. Cozbi quoque calix immensus, sive immola mihi. Sur, murus vel angustia, et Madian, contradictio vel responsio. Quem ergo iste Zambri melius exprimit, quam libidinosum et fornicatorem corporalem, sive etiam spiritalem, qui non canticum 108.0771A| laudis, sed psalmum improperii sive irrisionis, inter inimicos Christi excitat? De quibus propheta dixit: Tota die sum psalmus eorum (Threno. III). Et alibi: In me psallebant, qui bibebant vinum (Psal. LXVIII). Hic ergo ad tentationem respiciens, id est tentationi consentiens, sub nomine habitaculi, id est, sub nomine ecclesiastici, ingerit tristitiam ex casu suo simul cohabitantibus secum quibusque fidelibus, quia calicis immensi amore repletus, hoc est gulae illecebris deserviens, semetipsum immolavit diabolo, cum membra sua tradidit libidini. Hic contradictionis responsum ab adversariis Dei suo pravo opere efficiens, muris aeterni carceris, atque angustiae perpetua damnatione semetipsum immerget, ubi cruciabitur die ac nocte: Nec inde exiet, donec solvat novissimum quadrantem (Matth. V).

CAPUT X. De secunda dinumeratione Israelitarum, quae facta est per Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotis.

(CAP. XXVI.) Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem: Numerate omnem summam filiorum Israel, a viginti annis et supra, et per domos et cognationes suas, cunctos, qui possunt ad bella procedere. Igitur per praeceptum Domini primo numeratus est populus. Sed quoniam illi, qui primo fuerant adsciti, ceciderunt propter perseverantiam delictorum, secundus nunc populus, qui in lapsorum locum rediviva generatione successit, vocatur ad numerum, et quod de illis prioribus dictum non 108.0771C| fuerat, de his dicitur. Postea enim quam per tribus et plebes domosque ac familias collectus est numerus, dicit Dominus ad Moysen: His distribuetur terra in sortem, et exiguis exiguam dabis haereditatem. Si de prioribus dictum fuisset et quia his distribuetur terra in sorte, falsum utique fuisset, quia ceciderunt illi in deserto propter delicta sua. Quod ergo primis non est dictum, postremis dicitur, quibus et cuncta quae promittuntur, impleta sunt. Haec autem nolo putes solius historiae textu concludi: mysteria sunt, quae per legis imaginem conscribuntur. Reprobatur enim prior populus, qui est in circumcisione, et introducitur secundus, qui congregatur ex gentibus: et ipse est qui haereditatem consequitur paternam. Et a quo consequitur? 108.0771D| Non a Moyse, sed ab Jesu. Nam Moyses etiamsi dat aliquibus haereditatem, non dat intra Jordanem, sed extra Jordanem. Dat terram non fluentem lac et mel, sed pecoribus aptam. Et muta animalia atque irrationabiles pecudes, melius quam rationabiles homines nutrientur. Jesus vero meus, secundo populo terram quam dat, terra est lacte et melle fluens; favus imo mellis, sed prae omni terra. Et Moyses quidem haereditatem non dat in clero, nec sorte distribuit, nec potest per plebes et domos ac familias et nomina, merita singulorum divina sorte pensare. Hoc solus facit Jesus, cui omne judicium Pater tradidit. Ipse scit quomodo populum suum 108.0772A| non solum per tribus ac familias et domos, verum et per nomina, unumquemque digna et competenti mansione dispenset. Sunt tamen aliqui in istis qui conditionem sortis supereminent, et omnino nec adducuntur ad sortem. Omnes Levitae, id est, qui intente et indesinenter permanent in ministerio Dei, et pervigiles in servitio ejus excubias gerunt, sortem inter caeteros non accipiunt. Sed nec omnino in terra est sors eorum, sed ipse Dominus sors eis, et haereditas esse memoratur. Per hos illi mihi videntur indicari, qui nullis corpore naturae obstaculis hebetati, sed omnium visibilium gloriam supergressi, in sola sibi sapientia Dei et verbo ejus, vivendi usum exercitiumque posuerunt, qui corporeum nihil requirunt, nihil rationis alienum. Concupierunt enim sapientiam, concupierunt secretorum 108.0772B| Dei agnitionem: et ubi est cor eorum, ibi est et thesaurus eorum (Matth. VI). Isti ergo haereditatem non habent in terris, sed supergrediuntur coeli summa fastigia, et ibi semper in Domino, semper in verbo ejus, semper in sapientia et in voluntate scientiae ejus deliciantur? Hic eis cibus, hoc erit poculum; istae divitiae, hoc erit signum. Tales ergo erunt, et in his erunt illi, quibus haereditas ipse Dominus erit. Qui autem inferiores sunt, nec ad istum profectuum verticem pervenerunt, haereditatem terrae accipient, licet sublimiores alicujus et potentiores: terra enim viventium repromittitur quae utique idcirco terra viventium dicitur quod nesciat mortem. Et isti quidem magni et isti beati: sed 108.0772C| beatiores illi, qui jam non per speculum et in aenigmate, neque in substantiis corporalibus, sed facie ad faciem Deum videbunt, sapientiae illuminatione radiati, et mirae divinitatis capaces per puritatem cordis effecti, portionemque suam non in creatura, sed in creatore habentes, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.

Locutus est Dominus ad Mosyen dicens: Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas. Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem. Singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio, ita duntaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis. Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipient vel pauciores. Hoc est, quod docet, ut si qua tribus numerosior habetur in populis, majora terrae spatia sortiatur. Si qua autem 108.0772D| minor hominum numero censetur, breviore possessione contenta sit. Sed quoniam terrae hujus divisionem haereditatemque terrenam speciem dicimus tenere et imaginem futurorum bonorum, ac formam coelestis illius, quae a fidelibus et sanctis operatur, ostendere requiro in illa haereditate quae speranda est, qui sunt plures, et qui sunt pauci, et invenio ibi beatos pauciores haberi quam plures. Nam qui per viam latam et spatiosam, quae ducit ad perditionem, iter egerint, multi dicuntur; qui vero per arctam et angustam viam perrexerint, quae ducit ad vitam, pauci appellantur. Et iterum in aliis dicitur: Quam pauci sunt, qui salvantur (Matth. XIX)! Et 108.0773A| item in aliis: Ubi multiplicatur iniquitas, refrigescit charitas multorum (Matth. XXIV), non paucorum. Sed in arca quae a Noe constructa est, ubi mensurae coelitus dantur in inferioribus trecentorum cubitorum ponitur longitudo, et quinquaginta latitudo. Ubi vero textus ejus ad altiora consurgit, in angustum cogitur, et paucorum cubitorum conclusione colligitur, ita ut summitas ejus in unius cubiti spatium consummetur. Propterea quod in inferioribus quidem ubi lata et spatiosa habebantur loca, vel bestiae vel pecudes erant locatae; in superioribus vero aves; in summis autem, quae angustiora et arctiora erant, ibi homo rationabilis collocatur. Ipse vero vertex in unum colligitur cubitum. Omnia enim ad monadem rediguntur. Quae tamen Trinitatis sacramentum 108.0773B| in numero trecentorum cubitorum designat. Et huic sacramento proximus ponitur homo, ut pote rationabilis et Dei capax. Sed et inde, quae sit differentia inter paucos et multos, colligamus indicia. Pone omnem humani generis numerum et ex universis gentibus elige fideles. Sine dubio pauciores sunt, quam sunt universi. Tum deinde ex fidelium numero elige meliores. Certum est quod multo inferior numerus remanebit. Et item ex ipsis quos elegeris, elige rursum perfectiores. Profecto reperies, quanto amplius eligendo processeris, tanto exiguos et paucissimos invenies, usquequo ultimo venias ad unum aliquem qui confidenter dicat: quia amplius quam omnes illi laboravi (I Cor. XV). Hi ergo qui in hoc mundo plures sunt, plus terrae et plus corporeae haereditatis 108.0773C| accipient. Pauci autem exiguum aliquid de terra consequentur, quia plus in Domino habent. Alii autem nihil omnino terrae accipient, si qui digni fuerint sacerdotes esse et ministerio Dei. Horum enim ex integro ipse Dominus haereditas erit. Et quis ita beatus est, ut inter paucos exiguum terrae accipiat, vel inter electos sacerdotes et ministros solum Deum capere haereditatis sorte mereatur? Licet enim ipsi propter jumenta sua accipiunt aliquid terrae, sed illius terrae, quae urbibus contigua est, et adhaeret civitatibus. Potest tamen adhuc et alio modo intelligi sermo iste, qui dicit, ut pluribus multiplicetur haereditas. Unus enim justus, secundum hoc quod acceptus est a Deo, pro pluribus habetur. Denique et scriptum est: Per unum sapientem habitabitur civitas: 108.0773D| tribus autem iniquorum desolabuntur. Et unus justus pro toto mundo reputatur; iniqui autem etiam, si multi sunt, exigui et pro nihilo ducuntur apud Dominum. Est ergo et multitudo laudabilis, sicut vidimus etiam ad Abraham dictum, cum eduxisset eum Dominus foras, et dixit ad eum: Respice ad coelum; si potes dinumerare stellas, ita erit semen tuum. In quo et hoc intuere, quomodo justus intus est, et in interioribus semper consistit, quia intus in abscondito orat Patrem; et omnis gloria filiae Regis, id est, animae regalis, intrinsecus est. Sed tamen Deus educit eum foras, cum res postulat, et rursum visibilium ratio deposcit. Potest ergo et hoc modo multis istis qui sunt sicut stellae coeli, multitudine 108.0774A| multiplicari haereditas, et exiguis illis, videlicet, qui etiam si numero multi sunt, vitae tamen suae indignitate et vilitate exigui habentur, exigua haereditas poni. Per sortem, inquit, erit haereditatis distributio. Hoc quidem praecipitur. Sed cum venio ad Scripturas, video ipsum Moysen, cui mandatur sorte non uti in divisione haereditatis Ruben, Gad, et dimidiae tribus Manasse. Sed et Jesus Nave extra sortem dat haereditatem tribui Judae, et Caleb extra sortem dat in tribu Ephraim, et dimidiae tribui Manasse. In caeteris sors mittitur. Et prima sors Benjamin procedit, et inde jam tribuum reliquarum. Unde puto quod et illa regni coelorum beata haereditate erunt aliqui, qui non venient ad sortem, neque cum caeteris quamvis sint sancti numerantur; sed erit 108.0774B| egregia quaedam et eximia eorum haereditas, sicut fuit Caleb et tribus Juda, et Jesu ipsius filii Nave. Sicut fit enim, verbi causa, cum post praelium victoribus provinciae partiuntur et spolia, et egregii quique et eximii bellatores non cum caeteris militibus in divisione spoliorum ducuntur ad sortem, sed optima quaeque et praecipue eis virtutum merito decernuntur, caeteri vero utuntur sorte solo jure victoriae, ita mihi videtur Dominus meus Jesus Christus facturus. Quosdam enim, quos scit abundantius quam caeteros laborasse, et quorum gesta magnifica sublimesque virtutes ipse cognoscit, illis praecipuos quosque eximios atque, ut ita audeam dicere similes sibi honores decernit et glorias. An non tibi videtur simile aliquid suae beatitudinis cbarissimis suis 108.0774C| conferre discipulis, cum dicit? Pater, volo ut ubi sum ego, et isti sint mecum (Joan. XVII); et cum iterum dicit: Quia sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Et iterum: Sicut tu in me, Pater, et ego in te, ut et isti in nobis unum sint (Joan. I). Haec omnia non sorte decernuntur, sed electionis praerogativa donantur ab eo qui corda et mentes hominum videt solus. Qui nos quoque, etiam si non inter eximios et electos, atque illos, qui supra sortem sunt, in sortem sanctorum tamen dignetur adducere.

CAPUT XI.

(CAP. XXVII.) Accesserunt autem filiae Salphaad, filii Heber, filii Galaad, filii Mashir, filii Manasse, 108.0774D| qui fuit filius Joseph, quarum sunt nomina: Maacha et Noa, et Egla, et Melchta, et Thersa. Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote, et cunctis principibus populi, ad ostium tabernaculi atque dixerunt: Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Chore, sed in peccato suo mortuus est. Hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen ejus de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. Retulitque Moyses causam eorum ad judicium Domini. Qui dixit ad eum: Justam rem postulunt filiae Salphaad. Da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in haereditate succedant. Haec secundum historiam quid vigoris habeant, omnibus palam est qui sciunt leges 108.0775A| istas non solum apud filios Israel custodiri, sed omnes homines, qui tamen legibus vivunt. Unde apparet quod libertas filiarum Salphaad, non solum ipsis haereditatem contulit, sed et perpetua vivendi jura secundo dedit. Vides quanta sit etiam historiae ipsius utilitas in lege Dei. Quis potest leges istas aliquando dissolvere, quibus universus utitur mundus? Sed tamen quaeramus nos quomodo etiam spiritaliter aedificemur. Potest enim fieri ut neque filiae mihi sint secundum carnem, neque aliquid ruris, cujus capi possit haereditas; quid ergo? Nihil apud eum qui hujusmodi est lex ista operabitur, et erit alicui otiosum quod divina voce sancitum est? Requiramus ergo etiam apud spiritalem legem, quae sint istae filiae quinque, quarum etiam, si pater mortuus fuerit 108.0775B| pro aliquo peccato, ipsae haereditatem ex verbo Dei capiant. In superioribus cum de spiritualibus filiis tractaremus, virtutes animi et sensus mentis filios docuimus. Consequens sine dubio et conveniens videtur, etiam filias opera quae corporis ministerio explentur accipere. Ideo denique et quinque eis numerus ascribitur: quinque enim corporei sensus sunt, quibus omne opus expletur in corpore. Istae ergo quinque filiae, id est, operum perfectio, etiam si patre orbentur et remaneant orphanae, non tamen abjiciuntur ab haereditate, neque excluduntur a regno, sed in medio plebis Dei portionem haereditatis accipiunt. At enim videamus, quis est pater earum, qui mortuus eis dicitur. Salphaad, inquit. Salphaad autem interpretatur umbra in ore ejus. Pater 108.0775C| operum intellectus est. Saepe ergo accidit, quod non pauci inter fratres nostros sunt, in quibus intellectus altior et profundior nullus est, sed est in eis sensus mortuus. Tamen si genuerit filias, id est, opera ministerii, opera obsequiorum, opera mandatorum Dei, haereditatem terrae cum plebe Dei consequitur. Non poterit quidem inter eos numerari, quorum portio Dominus non est, quorum haereditas Deus est. Non potest in ministrorum et sacerdotum numero suscipi; in plebeio tamen ordine haereditatem terrae repromissionis accipiet. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX). Ostenditur tamen et causa ex ipsius nominis interpretatione, quia iste Salphaad non potuerit filios generare, sed filias. Interpretatur enim, ut diximus, 108.0775D| umbra in ore ejus. Vides quoniam si quis umbram legis habet in ore, et non ipsam imaginem rerum, hic quia nihil spiritale, nihil profundum intellectu sentire potest, sed sola umbra legis in ore ejus est, sensus vivos et spiritales non potest regenerare, regenerare tamen potest opera et actus quae sunt simplicioris vitae ministeria. Et ideo ostendit in his clementia Dei, quia innocentiores quique, etiam si sensu deficiant, habent tamen opera bona, non excluduntur ab haereditate sanctorum.

Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas. Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. Quod si et fratres non habuerit, dabitis haereditatem fratribus patris ejus 108.0776A| Sin autem nec patruos habuerit, dabitur haereditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi. Ponitur lex de successione: ut primo filius, deinde filia secundo in loco succedat, tertio frater, quarto patris frater. Quintus vero gradus certum aliquem non designat; sed quisquis illi propinquior fuerit ex omni familia, ut ipse succedat. In his tam integer et perfectus est historiae sensus, ut nihil requirere videatur extrinsecus. Tamen si qui bene in spiritalibus legibus eruditus est, et pleniore scientiae lumine radiatus, ille potest intelligere diversos istos successionum gradus. Et quomodo primus sit consequentiae coelestis haereditatis, gradus doctrinae et scientiae merito, qui est masculus filius; operum 108.0776B| praerogativa, quae est filia; tertius compassionis alicujus et imitationis: propter quod et frater nominatur. Sunt enim nonnulli, qui sponte quidem sua et proprio intellectu nihil agunt; positi tamen inter fratres, ex imitatione caeterorum ea videntur agere quae et illi agunt qui intellectu proprio moventur. Datur ergo etiam istis haereditas, sub titulo fraterni nominis. Gradus vero quartus, quem fratrem patris nominat, potest fortassis intelligi ille ordo hominum, qui audita a patribus et veterum narratione suscepta, conantur implere, et non tam propriis sensibus moti, nec ex praesentis doctrinae commotionibus excitati, quam veterum vel traditione, vel consuetudine sola instituti, boni tamen aliquid gerunt. Ultimus vero gradus scribit ille, qui 108.0776C| quolibet pacto his proximus fuerit, quasi diceret: Sive occasione, sive veritate doctrinae, si qui aliquid boni fecerint, non peribit boni operis merces, sed largiente Domino, locum haereditatis accipiet. Haec quidem a nobis audacter fortassis praesumpta, et in medium prolata videantur; non tamen erit absurdum, si spiritalibus spiritalia praeponentes, secretioris eos intelligentiae aemulatores cupidosque reddamus.

CAPUT XII. Ubi Moyses in montem ascendere jubetur, et praedicitur ei quod non in terram repromissionis ingrediatur; Jesusque pro eo dux populi constituitur.

(IBID.) Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, 108.0776D| quam daturus sum filiis Israel. Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron, quia offendisti me in deserto Sin, in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram eis super aquas. Hae sunt aquae contradictionis, in Codes deserti Sin. Vide ergo primo omnium quomodo perfectus, qui et beatus est, non in valle nec in aliqua terrae planitie, aut in colle aliquo, sed in monte, id est, in alto et arduo defungitur loco. Vitae namque ejus consummatio et perfectio habetur in excelso. Sed in oculis suis contueri jubetur omnem terram repromissionis, et diligenter ex eminenti ratione cuncta perspicere. Oportebat enim summam perfectionis consecuturo nihil incognitum remanere, sed 108.0777A| cunctorum quae videntur et audiuntur habere notitiam. Ob hoc credo, ut omnium qui in carne positus corporali coepit aspectu, in spiritu effectus, et nulla mente ad auditoria et discipulatum sapientiae properans, velociter eorum rationes assequatur et causas. Nam quid videbitur utilitatis, ut discessuro de saeculo, et finem vitae hujus protinus accepturo, ostendantur terrae loca, quorum nec laborem perpessurus esset, nec gratiam suscepturus? Perterret sane me sermo qui sequitur, et ad dicendum timidum reddit ac trepidum, quod de magno illo Moyse famulo et amico Dei, cui facie ad faciem locutus est Deus, per quem signa et virtutes mirificae perpetratae sunt, tam gravia, tam periculosa referuntur. Quid enim dicit ei Deus? Et apponeris, inquit, ad populum 108.0777B| tuum et tu, sicut et positus est Aaron frater tuus in monte Hor. Et quasi causam mortis exponens dicit: Propter quod transgressi estis verbum meum in deserto Sin, cum restitit Synagoga ne me sanctificaret. Non me sanctificastis in aqua coram eis. Ergo et in culpa est etiam Moyses, etiam ipse transgressionis crimen incurrit, etiam ipse factus est sub peccato. Idcirco credo, cum fiducia dicebat Apostolus: Quia regnavit mors ab Adam usque ad Moysen. Accessit enim usque ad Moysen, et nec ipsi pepercit (Rom. V). Et ideo opinor dicebat, quia peccatum introivit in hunc mundum, et per peccatum mors, in quo omnes peccaverunt (Rom. VII). Et iterum: Conclusit Deus omnes sub peccato, ut omnibus misereatur. Sed gratias Deo nostro Jesu Christo, qui nos liberavit de corpore mortis 108.0777C| hujus, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret et gratia (Rom. II). Nam Moyses quomodo aliquem liberare potuisset a peccatis, cum etiam ipsi dicatur: Qui transgressi estis verbum meum in deserto Sin, et non me sanctificastis in aqua coram filiis Israel? Ut manifestum sit omnibus, quod ille debeat solus requiri qui solus peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Tamen illud oportet considerari mysterium, quia nec sacerdotium, quod institutum est, cujus personam gerebat Aaron, nec ipsa lex, cujus personam gerebat Moyses, introducunt populum Dei in terram haereditatis aeternae, sed Jesus, in quo typus erat Domini Jesu Christi, id est, gratia per fidem. Et Aaron quidem ante defunctus est quam Israel in aliquam partem terrae repromissionis 108.0777D| intraret. Moyse adhuc vivente, capta est terra Amorrhaeorum atque possessa; sed Jordanem cum eis non est transire permissus. Ex aliqua enim parte, lex observatur in fide Christiana. Ibi enim sunt etiam praecepta quae hodieque observare Christiani jubemur. Sacerdotium vero illud et sacrificia nullam partem tenent hodie fidei Christianae, nisi quod in umbris futurorum acta atque transacta sunt. Cum vero ambobus fratribus, id est, Aaron et Moysi dicitur, ut apponantur ad populum suum, manifestum est non esse in illos iram Dei, quae separat a pace sanctae societatis aeternae. Unde manifestatur non solum officia, sed etiam mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis 108.0778A| Dei. Sed interim videamus Moysi magnificentiam. Recessurus de saeculo orat Deum, ut provideat judicem populo dicens: Provideat Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc, et possit exire et intrare per eos, et educere illos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. Quid agis, o Moyses? Nunquid filii tibi non sunt, Gerson et Eleazar? Aut si aliquid de ipsis dubitas, non sunt filii fratris magni et egregii viri? Quomodo non oras Deum pro ipsis, ut eos constituat populo duces? Sed discant ecclesiarum principes, successores sibi non eos qui consanguinitate generis juncti sunt, nec qui carnis propinquitate sociantur testamento signare, neque haereditarium tradere principatum, sed referre ad judicium Dei; et non 108.0778B| eligere illum quem humanus commendat affectus, sed Dei judicio totum de successoris electione permittere. Nunquid non poterat Moyses eligere principem populo, et vero judicio eligere, et recta justaque sententia, ad quem dixerat Deus: Elige presbyteros populo, quos tu ipse scis presbyteros esse? (Num. II.) et elegit tales, in quibus continuo dicitur, spiritus requiescere et prophetare omnes. Quis ergo ita potuit eligere principem populi, ut Moyses poterat? Sed hoc non facit. Non elegit. Non audet. Cur non audet? Ne posteris praesumptionis relinquat exemplum. Sed ausculta quod dicit: Provideat, inquit, Dominus Deus hominem super synagogam hanc, qui egrediatur ante faciem eorum, et qui ingrediatur, et qui producat eos, et qui reducat. Si ergo tantus 108.0778C| ille ac talis Moyses non permittit judicio suo de eligendo principe populi, de constituendo successore, quis erit qui audeat vel ex plebe quae saepe clamoribus ad gratiam aut ad praelium fortasse excitata moveri solet, vel ex ipsis etiam sacerdotibus quis erit qui se ad hoc idoneum judicet, nisi si cui oranti et petenti a Domino reveletur? Sicut et Dominus dicit ad Moysen: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus Dei, et pone manum tuam super eum. Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multidine; et dabis ei praecepta cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur ipse, et omnes filii Israel cum 108.0778D| eo, et caetera multitudo. Audis evidenter ordinationem principis populi tam manifeste descriptam, ut pene expositione non egeat. Nulla hic populi acclamatio, nulla consanguinitatis ratio, nulla propinquitatis habita contemplatio est. Propinquis agrorum et praediorum relinquatur haereditas. Gubernatio populi illi tradatur quem Deus elegit, homini scilicet tali, qui habet, sicut scriptum audistis, in semetipso spiritum Dei, et praecepta Dei in conspectu ejus sunt, et qui Moysi valde notus et familiaris sit, id est, in quo sit claritas Dei et scientia, ut possint eum audire filii Israel. Quod autem dicit: Dabis ei partem gloriae tuae, non sic accipiendum est, ac si diceret, facies eum socium gloriae tuae. Non autem res hujusmodi, 108.0779A| quasi partiliter divisae minuuntur, sed totae sunt omnibus, totae singulis qui earum habent societatem. Pro hoc, inquit, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur, etc. Haec sententia moraliter nos instruit, ut quisquis accipiat potestatem in populo Dei, secundum magisterium divinae legis, quae in sacerdotis officio maxime nobis commendatur, cuncta agat et cuncta disponat, ac totam vitam suam sibique commissorum secundum ejus doctrinam ordinet atque regat. Unde quoque per Malachiam prophetam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt de ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II). Verum quoniam mysteriis cuncta referta sunt, non possumus quae pretiosiora 108.0779B| sunt omittere, etiam si haec quae secundum litteram mandantur, necessaria videantur et utilia. Consideremus ergo quae sit Moysi mors. Finis sine dubio legis. Sed legis illius quae secundum litteram dicitur. Quis autem finis ejus? Est sacrificiorum scilicet interruptio, caeterorumque quae simili observantia mandantur in lege. Haec ergo ubi finem accipiunt, Jesus suscipit principatum. Finis enim legis, ad justitiam omni credenti. Et sicut de prioribus dictum est, quia omnes in Moyse baptizati sunt, in nube 108.0780A| et in mari (I Cor. X), ita et de Jesu dicatur, quia omnes in Jesu baptizati sunt, in Spiritu sancto et aqua. Jesus namque est, qui transit aquas Jordanis; et in ipsis quodammodo jam tunc populum baptizat. Et ipse est qui terram haereditatis, terram sanctam, partitur universis, non priori populo, sed secundo. Prior enim populus propter praevaricationem suam cecidit in deserto. De temporibus Jesu dicitur, quia terra quievit a bellis; quod de Moysi tempore dici non potuit, sed de Jesu hoc dicitur meo Domino, non illo Nave. Atque utinam etiam mea terra cesset a bellis, et cessare posset! Si ergo Jesu principi meo fideliter militarem, si etiam paream Domino meo Jesu, nunquam caro mea insurget adversum spiritum meum, nec impugnabitur terra mea ab adversariis 108.0780B| gentibus diversis scilicet concupiscentiis stimulata. Oremus omnes ut Jesus regnet super nos, et cesset terra nostra a bellis, cesset ab impugnationibus carnalium desideriorum. Et cum ista cessaverint, tunc unusquisque requiescet sub vite sua, et sub ficu sua; et sub oliva sua. Sub velamento enim Patris et Filii et Spiritus sancti requiescet anima, quae pacem in se recuperaverit carnis et spiritus, Amen.

LIBER QUARTUS.

CAPUT PRIMUM. De singulis speciebus sacrificiorum quae offerebantur Domino in variis festivitatibus, hoc est, sabbato Kalendarum, mensis primi, et mensis primitivorum, et mensis septimi. 108.0779|

(CAP. XXVIII.) Dixit quoque Dominus ad Moysen: Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Oblationem meam, et panes et incensum odoris suavissimi, offerte per tempora sua. Haec sunt sacrificia quae offerre debetis. Agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum. Unum offeretis mane, et alterum ad vesperum. Decimam partem ephi similae, quae conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai, in odorem suavissimum incensi Domini, 108.0779D| singulos agnos in sanctuario Domino; alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, juxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domini. Quia ergo festorum leges habemus in manibus, et inde nunc sermo est, requiramus diligentius qui sit ordo festivitatum, ut ex ipsis ordinibus et sacrificiorum ritu colligere possimus, qualiter unusquisque ex suis actibus et conversationibus sanctis, Deo festivitatem possit parare. Prima ergo est festivitas Dei, quae appellatur indesinens. De his enim mandatur, quae indesinenter et sine ulla prorsus interruptione matutinis et vespertinis sacrificiis offeruntur. Mandans igitur festivitatem, non primo statim venit ad festivitatem Paschae, neque ad Azymorum, neque 108.0780B| ad Scenopegiae, aliasque, de quibus praecipitur; sed 108.0780C| hanc primam posuit, in qua sacrificium indesinens jubetur offerri, quo scilicet agnoscat quisquis vult esse perfectus et sanctus, quod non aliquando quidem agenda est Deo, aliquando non agenda festivitas, sed semper et indesinenter justus agere debet diem festum. Sacrificium namque quod indesinenter et in matutinis et in vespertinis mandatur offerri, hoc indicat, ut in lege ac prophetis, qui matutinum tempus ostendunt, et in evangelica doctrina quae vespertinum, id est, in vespera mundi Salvatoris ostendit adventum, indesinenti intentione persisteret. Has ergo tales festivitates Dominus dicit: Et observubitis dies festos meos. Dies ergo festus Domini est, si ei sacrificium indesinenter offeramus, si sine intermissione 108.0780D| oremus, ita ut ascendat oratio nostra sicut in conspectu ejus mane, et elevatio manuum nostrarum fiat ei sacrificium vespertinum. Est igitur prima solemnitas jugis sacrificii indesinentis, quae a cultoribus Evangelii eo modo, quo supra exposuimus, debet expleri. Sed quoniam sicut propheticus sermo perdocuit, dies festi peccatorum convertuntur in luctum, et cantica eorum in planctum, certum est quia qui peccat et agit dies peccati, agere non potest diem festum; et ideo illis diebus quibus peccat, offerre non potest sacrificium Deo indesinens, sed ille offerre potest, qui indesinenter custodit justitiam, et conservat semetipsum a peccato. Qua die autem interrumpit et peccaverit, certum est, quod in illa die non offert sacrificium indesinens Deo. Quod autem 108.0781A| duos agnos immaculatos jubet quotidie offerri in holocaustum, unum mane et alterum vespere, significat quod innocentiam operis non solum, sed cordis tam in initio conversationis nostrae, quam etiam in fine Deo per ignem charitatis atque fervorem Spiritus sancti exhibere debemus: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV). Simulque decima pars ephi similae conspersa oleo purissimo cum agni oblatione offerri praecipitur, et in libamine vini quarta pars mensurae hin, quia ipsa innocentia tunc grata et acceptabilis erit Deo, si secundum scientiam divinae legis atque evangelicae doctrinae gratia temperata honeste adhibetur, monstrante hoc Scriptura et dicente: Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam: nec 108.0781B| juravit in dolo proximo suo (Psal. XXIII). Quae autem sit mensura ephi sive hin, in superioribus jam dictum est.

 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio; et liba quae rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. Quae est autem festivitas sabbati, nisi illa de qua Apostolus dicit: Relinquitur ergo sabbatismus (Hebr. IV), hoc est, sabbati observatio populo Dei? Relinquentes ergo Judaicas sabbati observationes, qualis esse debeat Christiano sabbati observatio, videamus. Die sabbati nihil ex mundi actibus oportet operari. Si ergo desinas ab omnibus saecularibus operibus, et nihil mundanum geras, sed spiritalibus operibus vaces, ad ecclesiam 108.0781C| venias, lectionibus divinis et tractatibus aurem praebeas, de coelestibus cogites, de futura spe sollicitudinem geras, venturum judicium prae oculis habeas, non respicias ad praesentia et visibilia, sed ad invisibilia et futura: haec est observatio sabbati Christiano. Sed haec Judaei observare deberent. Denique etiam apud ipsos, si faber, si structor, et si qui hujusmodi opificum fuerit, oriatur in die sabbati; lector autem divinae legis et doctor non desinit ab opere suo, et tamen sabbatum non contaminat. Sic enim dicit ad eos: Aut non legistis, quia sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt (Matth. XII)? Qui ergo cessat ab operibus saeculi et spiritalibus actibus vacat, iste est qui sacrificium 108.0781D| sabbati et diem festum agit sabbatorum, neque onera portat in via. Onus enim est omne peccatum. Quemadmodum dicit et Propheta: Sicut onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXI). Neque enim ignem accendit. Illum scilicet ignem de quo dicitur: Ite in lumine ignis vestri, et in flamma quam accendistis. In sabbato unusquisque sedeat in loco suo, et non exeat inde. Quis ergo est locus ejus animae spiritalis? Justitia locus ejus, veritas, sapientia, sanctificatio, et omnia quae Christus est, locus animae est. Ex quo loco eam non oportet exire, ut vera sabbata custodiat, et diem festum in sacrificiis exigat sabbatorum. Sic et Dominus dicebat: Qui manet in me, et ego in eo (Joan. VI). Quod autem diximus vera sabbata, si altius repetamus quae sint vera 108.0782A| sabbata, ultra hunc mundum est vera sabbati observatio. Quod enim scriptum est in Genesi, quia requievit Deus die sabbati ab operibus suis (Gen. II), non videmus vel tunc factum esse in die septima, vel etiam nunc fieri. Semper enim Deum videmus operari, et nec sabbatum est, in quo non Deus operetur, in quo non producat solem suum super bonos et malos, et pluat super justos et injustos; non quo non producat in montibus fenum, et herbam servituti hominum; in quo non percutiat et sanet; deducat ad infernum, et reducat; in quo non occidat et vivere faciat. Unde et Dominus in Evangeliis, cum Judaei praescriberent sibi de operatione et curatione sabbati, respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V). Ostendens per haec in 108.0782B| nullo hujus saeculi sabbato requiescere Deum a dispensationibus mundi, et a provisionibus generis humani. Nam creaturas quidem fecit ex initio, et substantias protulit quantas sibi sciebat, ut pote rerum conditor, ad perfectionem mundi posse sufficere. Sed usque ad consummationem saeculi, ab earum provisione et dispensatione non cessat. Et erit ergo verum sabbatum in quo requiescet Deus ab omnibus operibus suis, saeculum venturum, tunc cum aufugiet dolor, et tristitia, et gemitus, et erit omnia et in omnibus Deus. In quo sabbato concedat etiam nobis Deus diem festum agere secum, cum angelis sanctis festa celebrare, offerentes sacrificium laudis, et reddentes Altissimo vota nostra. Tunc fortassis et sacrificium nostrum indesinens, de quo supra exposuimus, 108.0782C| melius offeretur. Tunc enim melius indesinenter assistere poterit Deus, et sacrificium laudis per pontificem magnum, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Sabbati ergo oblatio, duo sunt agni anniculi immaculati, et duae decimae similae oleo conspersae in sacrificio, et liba quae rite funduntur per singula sabbata. Quae nobis nihil aliud innuunt, quam ut sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Ac quidquid divina gratia possumus, paternae quietis adeptione instanter laboremus. Duos agnos anniculos Domino offert, qui simplicitatem mentis atque innocentiam operis, in conspectu 108.0782D| divinitatis exhibet. Duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio simul cum libaminibus donat, qui spiritali gratia repletur, scientiam duorum testamentorum Spiritu sancto docente, simul verbis, exemplis, auditoribus suis commendat. Et haec omnia, ut diximus, non pro temporalis lucri quaestu, sed pro aeternae vitae adeptione expendere satagunt. Tertia festivitas ponitur neomeniae dies, in qua offertur et hostia, sicut scriptum est:

In Kalendis autem, id est, in mensium exordiis, offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, et tres decimas similae conspersae oleo per singulos arietes; et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos, holocaustum suavissimi odoris atque 108.0783A| incensi Domino, etc. Neomenia autem dicitur nova luna. Est ergo et ista festivitas, cum luna innovatur. Nova autem dicitur, cum soli proxima fuerit effecta, et valde ei conjuncta, ita ut sub claritate ejus lateat. Sed mirum fortasse videatur, imo superfluum lex divina mandare. Quid enim religionis conducit lunae novae, id est, cum conjungitur soli et adhaeret ei, observare festivitatem? Haec si secundum litteram considerentur, non tam religiosa quam superstitiosa videbuntur. Sed sciebat apostolus Paulus quia non his loquitur lex, neque illum ritum, qui a Judaeis observari videtur, Spiritus sanctus praecipit, et ideo ad eos qui fidem Dei susceperant dicebat: Nemo ergo vos judicet, aut in cibo, aut in potu, aut parte diei festi, aut neomenia, aut sabbato: 108.0783B| quae sunt umbra futurorum (Coloss. II). Si ergo umbra futurorum est sabbatum, de quo pro viribus supra explicavimus, et neomenia umbra futurorum est, certum est quia et caeterae festivitates similiter umbrae sunt futurorum. Sed nunc de neomenia videamus. Diximus quod neomeniae festivitas appellatur, cum luna innovari coeperit, et soli proxima fieri, penitusque conjuncta. Sol justitiae Christus est. Huic si luna, id est, Ecclesia sua, quae lumine repletur ipsius, juncta fuerit, et penitus adhaeserit, ita ut secundum verbum Apostoli, qui se jungit Deo, unus cum eo spiritus fiat, tunc festivitatem neomeniae agit. Tunc enim nova efficitur, cum abjecerit veterem hominem, et induta fuerit novum, qui secundum Deum creatus est: ita merito innovationis 108.0783C| solemnitatem, quae est neomeniae festivitas, gerit. Tunc denique est, quando neque videri neque comprehendi humanis aspectibus potest. Anima enim cum totam se sociaverit Domino, et in splendorem lucis ejus tota concesserit, nihilque omnino terrenum cogitat, nihil mundanum requirit, nec hominibus placere studet, sed totam se sapientiae lumini, totam calori sancti Spiritus mancipaverit, subtilis et spiritalis effecta, quomodo cerni ab hominibus, aut humanis potest aspectibus apprehendi? Animalis namque homo intelligere, discernere non potest spiritalem; et ideo dignissime diem festum agit, et hostiam neomeniae Domino, ut pote per ipsum innovata, jugulabit. Si autem secundum tropologiae regulam quis scire voluerit quid significent hae tales 108.0783D| oblationes quae offeruntur Domino in holocaustum, hoc est, duorum vitulorum, arietis unius, agnorum anniculorum septem, et caeterarum specierum quae simul jubebantur offerri, potest secundum sensum orthodoxorum in duobus vitulis accipere boni operis jucunditatem, per animam sive per corpus, magisterium duorum Testamentorum, in duobus praeceptis charitatis decenter Deo oblatam. In ariete vero uno, regimen disciplinae secundum unitatem fidei, non enerviter, sed fortiter atque nobiliter exhibitum. In agnis quoque anniculis septem immaculatis, simplicitatem atque mansuetudinem morum pro futura in coelis requie per gratiam septiformis Spiritus, tam sibi ad salutem quam aliis ad exemplum rite a 108.0784A| fidelibus ostensam. Offert ergo quisque fidelis Deo tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos, cum scientiam spiritalem in sanctae Trinitatis fide, oleo laetitiae illuminatus, pariter cum bono opere exhibet. Offert duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes, cum studet decalogum legis sobrio intellectu in duobus praeceptis charitatis, ad suam proximorumque utilitatem vertere, ac per eum totam vitam suam in suavem odorem Domino dedicare. Offert quoque decimam decimae similae ex oleo in sacrificium per agnos singulos, cum simplicitatem morum suorum secundum Scripturarum sanctarum regulam, gratia Spiritus sancti in se operante, instituere satagit et ornare. Bene ergo in holocaustum haec omnia Domino jubentur 108.0784B| offerri, quia ea sola intentione omnia debemus agere, non ut laudem humanam, vel retributionem praesentem quaeramus, sed ut omnium bonorum datori Deo, per omnia placeamus, aeternaeque vitae retributionem ab ipso remuneratore justissimo in futuro percipere mereamur.

Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, et quintadecima die solemnitas; septem diebus vescentur azymis: quarum dies prima venerabilis et sancta. Omne opus servile non facietis in ea; offeretisque in incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem, et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo: tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, et decimam 108.0784C| decimae per agnos singulos, id est, septem agnos; et hircum pro peccato unum, ut expiet pro vobis, praeter holocaustum matutinum quod semper offeretis. Ita facietis per singulos dies septem dierum, in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto et victimis singulorum. Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis. Omne opus servile non facietis in eo. Quarto in hoc loco ponitur inter festivitates Dei Paschae solemnitas, in qua festivitate agnus occiditur. Si videtur, agnum verum, agnum Dei, agnum qui tollit peccata mundi, et dicito quia pascha nostrum immolatus est Christus. Judaei carnali sensu comedant carnes agni: nos autem comedamus carnem verbi Dei. Ipse enim dixit: Nisi comederitis carnes 108.0784D| meas, non habebitis vitam in vobis ipsis (Joan. VI). Hoc quod modo loquimur carnes sunt verbi Dei, si tamen non quasi infirmis olera, aut quasi pueris lactis alimoniam praeferemus. Si perfecta loquimur, si robusta, si fortia, si carnes nobis verbi Dei apponimus comedentes. Ubi enim mysticus sermo, ubi dogmaticus et Trinitatis fide repletus profertur ac solidus, ubi futuri saeculi amoto velamine litterae, legis spiritalis sacramenta panduntur, ubi spes animae avulsa de terris jactatur in coelos, et in illis collocatur, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II), haec omnia carnes sunt verba Dei. Qui potest perfecto intellectu vesci et corde purificato, ille verae festivitatis Paschae immolat sacrificium, 108.0785A| et diem festum agit cum Deo et cum angelis ejus. Post hanc imo continuata huic festivitas sequitur azymorum, quam merito celebrabis, si extermines omne fermentum malitiae et nequitiae ab anima tua, et azyma sinceritatis veritatisque custodias. Neque enim putandum est omnipotentem Deum, leges hominibus pro fermento scribere, et propterea jubere exterminari animam de populo, si qua forte parum aliquid fermenti hujus ex farina conspersi in domo sua habuisse deprehenduntur, eamque curam magnopere fuisse divinae majestati, qua fermenti hujus causa in tantum se dicat offendi, ut animam quam ipse ad imaginem et similitudinem suam fecit, exterminari pro hoc jubeat et everti. Non mihi videtur haec divinis legibus divina esse intelligentia, 108.0785B| sed illud majus est quod horrescit, et merito horrescit Deus, si malitiae, si irae, si nequitiae spiritu infirmetur anima, et intumescat ad flagitia. Haec non vult animam esse Deus, et tale fermentum si abjecerimus de domo animae nostrae, merito exterminabimur. Sed ne contemnas, etiam si parvam videris intra te fermentari malitiam, quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V). Et ideo neque de parvo peccato negligas, quoniam ex uno peccato generatur et aliud. Sicut enim ex justitia generatur justitia, ex castitate castitas. Si quis enim primo tenuiter castus esse coeperit, excepto castitatis fermento, quotidie castior efficitur, ita et qui semel intra se licet parum malitiae reposuerit fermentum, quotidie semetipso nequior efficitur 108.0785C| ac deterior. Et ideo si vis agere azymorum festivitatem cum Deo, ne parum quidem malitiae fermentum intra te residere patiaris.

Dies primitivorum etiam, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit. Omne opus servile non facietis in eo, offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos immaculatos septem, atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos; per arietes, duas; per agnos decimam decimae, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque qui mactatur pro expiatione, praeter holocaustum sempiternum et liba ejus: immaculata offeretis omnia cum libationibus suis. Post hanc sequitur sexta festivitas, quae 108.0785D| dicitur Novorum, id est, primitiae de novis offeruntur. Ubi enim seminatus fuerit ager diligenter excultus, atque ad maturitatem pervenerit seges, tunc in fructuum perfectione festivitas Domini geritur. Si ergo et tu vis Novorum diem festum agere cum Deo, vide quomodo semines, aut ubi semines, ut possis tales metere fructus, ex quibus laetari facias Deum, et agere diem festum. Quod aliter implere non poteris, nisi audias Apostolum dicentem: Qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (II Cor. IX). Si sic semines et sic metas, denique diem festum vere agis Novorum. Propterea et propheta admonet dicens: Innovate in vobis novalia, et nolite seminare super spinas (Jerem. IV). Qui ergo cor suum et interiorem 108.0786A| hominem renovat de die in diem, iste sibi innovat novalia, et non seminat super spinas; sed super terram bonam, quae reddat ei fructum trigesimum, aut sexagesimum, aut centesimum. Iste ergo est qui in spiritu seminat, et colligit fructus spiritus. Fructus autem spiritus primum omnium est gaudium. Et merito diem festum novorum fructuum agit, qui gaudium metit. Praecipue qui simul metat et pacem, patientiam et bonitatem, et mansuetudinem, aliosque horum similes fructus colligat, dignissime novorum fructuum festivitatem Domino agens.

 (CAP. XXIX.) Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum; offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, 108.0786B| vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem. Et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos. Duas decimas per arietem, unam decimam per agnum: qui simul sunt agni septem. Et hircum pro peccato qui offertur in expiatione populi, praeter holocaustum Kalendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis, iisdem caeremoniis offeretis in odorem suavissimum, incensum Domino. Tunc deinde sequitur festivitas Septimarum. Sicut enim inter dies septem, quique dies observatur sabbatum, et est festivitas, ita et inter menses, septimus quique mensis, sabbatum mensium. Agitur ergo in eo festivitas quae dicitur Sabbata Sabbatorum; et fit in die prima mensis 108.0786C| memoria tubarum, nisi qui potest Scripturas propheticas et evangelicas et apostolicas, quae velut coelesti quadam personant tuba, mandare memoriae, et in thesaurum cordis sui recondere. Qui ergo haec facit, et in lege Domini meditatur die ac nocte, iste festivitatem gerit memoriae. Sed et si quis potest gratias illas Spiritus sancti promereri, quibus inspirati sunt prophetae, et psallens dicere: Canite in initio mensis tuba, in die insigni solemnitatis ejus (Psal. LXXX), et qui scit in psalmis jubilare ei, digne Deo agit solemnitatem Tubarum.

Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis: et affligetis animas vestras. Omne opus servile non facietis in ea, offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum 108.0786D| de armento unum, arietem unum, agnos anniculos septem. Et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos; duas decimas per arietem, decimam decimae per agnos singulos: qui sunt simul septem agni. Et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent, in expiationem et holocaustum sempiternum, in sacrificiis et libaminibus eorum. Est adhuc et alia festivitas, cum affligunt animas suas, et humiliant se Deo, festa celebrantes. O mira festivitas! Dies festus vocatur afflictio animae. Hic enim dies est, inquit, propitiationis, decima die mensis septimi. Vides ergo si vis diem festum agere, si vis ut laetetur Deus super te, afflige animam tuam et humilia eam. Non ei 108.0787A| permittas explere desideria sua, nec concedas ei lasciviis evagari, sed, in quantum potest fieri, afflige et humilia eam. Denique et Paschae festivitas et Azymorum, panem afflictionis habere dicitur. Non potest quis agere diem festum, nisi afflictionis panem manducaverit, et manducaverit pascha cum amaritudine. Manducabitis enim, inquit, azyma cum amaritudine. Vides ergo quales sunt festivitates Dei? Non recipiunt dulcedinem corporalem, nihil remissum, nihil voluptuosum aut luxuriosum volunt, sed afflictionem animae, et amaritudinem humilitatemque deposcunt. Quia qui se humiliat, exaltabitur apud Deum (Luc. XIV). Hoc ergo deposcit et propitiationis dies. Cum enim afflicta fuerit anima, et humiliata in conspectu Domini, tunc ei propitiatur 108.0787B| Deus; et tunc ad eam venit ille, quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine suo, Jesus Christus Dominus et Redemptor ejus.

Quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea; sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus, offeretisque in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos immaculatos, anniculos quatuordecim; et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, qui sunt simul vituli tredecim; et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, et decimam decimae agnis singulis: qui sunt simul agni quatuordecim; et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio et 108.0787C| libamine ejus, et caetera. Jam vero ultimus dies festus Dei qui sit, quo Deus laetatur in homine, videamus: Scenopegia, inquit. Laetatur ergo super te, cum viderit in hoc mundo in tabernaculis habitantem; cum te viderit non habere fixum et fundatum animum ac propositum super terras, nec desiderantem quae terrena sunt, nec umbram vitae hujus quasi possessionem propriam et perpetuam deputantem, sed velut in transitu positum, et ad veram illam patriam unde egressus es paradisi festinantem ac dicentem: Incola ego sum, et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. CXVIII). In tabernaculis enim habitaverunt et patres, et Abraham in casulis, id est, in tabernaculis habitavit, cum Isaac et Jacob cohaeredibus 108.0787D| repromissionis ejusdem. Cum ergo incola fueris et peregrinus in terris, et non est mens tua fixa et radicata in desideriis terrenorum, sed paratus es ut cito transeas ad terram fluentem lac et mel, et haereditatem capias futurorum; si te, inquam, positum in his videat Deus, laetatur in te, et diem festum aget super te. Haec quidem in praesenti. In futuro si vis considerare, quomodo dies festi agantur, erige si potes paululum sensus tuos a terra, et obliviscere paulisper quae habentur in facie. Describe vero tibi quomodo coelum et terra transeant, et quam sit omnis habitatus mundi hic: coelum vero novum et terra nova fundetur. Amove etiam de conspectibus tuis solis hujus lucem, et da illi mundo qui venturus est, solis hujus septuplum lumen, imo 108.0788A| potius secundum Scripturae auctoritatem, ipsum ei da Dominum lucem. Pone astantes angelos gloriae, pone virtutes, sedes, dominationes, atque omne nomen clarissimum coelestiumque virtutum, non solum quod in praesenti saeculo nominatur, sed quod etiam in futuro. Item hos omnes considera, et conjice quomodo agi possint dies festi Domini, quae ibi festivitates, quae gaudia, quae laetitiae magnitudo. Nam de his quae supra diximus spiritalibus festivitatibus, etiam si magnae sunt et verae, praecipue cum spiritaliter geruntur in anima, tamen ex parte sunt, non ex integro. Sicut enim dixit Apostolus, quia ex parte scimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII), ita consequens est, ut ex parte diem festum geramus. Ut autem scias haec ita esse, redeamus ad ipsius 108.0788B| Pauli sermonem, qui de diebus festis et de neomeniis posuit. Et vide quomodo observantem dixit: Nemo ergo, ait, judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi. Ex parte enim, et non ex integro, diem festum in hoc mundo celebramus. Interpellamur etiam si nolumus ab onere carnis, pulsamur a concupiscentiis ejus, curisque et sollicitudinibus terebramur. Corpus enim corruptibile, ut ait sapientissimus, aggravat animam, et deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX). Ex parte enim in hoc mundo sancti agunt diem festum, quia ex parte sciunt, et ex parte prophetant. Cum autem venerint quae perfecta sunt, destruentur ista quae ex parte sunt. Sicut enim perfectae scientiae cedit ista quae ex parte est, ita et perfectae festivitati cedit ista quae ex parte est 108.0788C| festivitas. Neque enim quod perfectum est capere mundus iste potest, ubi, ut diximus, necessitas corporis, nunc cibum, nunc potum, nunc somnum suggerit; nunc etiam quantamcunque necessario vitae praesentis sollicitudinem movet. Quae omnia interrumpunt sine dubio continuationem festivitatis Dei. Cum autem venerit illud quod dictum est de his qui restituentur in sancta, si et nos ex his esse mereamur, qui restituendi sunt, qui neque esurient, neque sitient, neque dormitabunt, neque laborabunt, sed erunt pervigiles sicut angelorum vita. Pervigiles dicentur, cum in illum ordinem restitui merebuntur; tunc erit vera et incorrupta festivitas, cujus festivitatis princeps, et sponsus, et dominus, erit Jesus Christus 108.0788D| Salvator noster. Paulus quoque apostolus sciens esse quaedam prima imbuendi initia, tunc deinde per tempus etiam ad perfectionem venire, scribens quibusdam dicebat: Etenim cum deberetis jam magistri esse propter tempus, rursus indigetis ut doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei, et facti estis quibus lacte opus sit non cibo forti. Omnis enim qui lacte alitur, expers est sermonis justitiae: parvulus enim est. Perfectorum vero est cibus solidus, qui pro possibilitate sumendi, exercitatos habent sensus, ad discretionem boni et mali (Hebr. V). Et iterum in aliis litteram legis omnemque hujusmodi scripturam elementa mundi esse commemorat. Et nunc ergo ea quae pertinuerunt ad illos qui primis imbuantur elementis, modesta nobis primo videntur auditu. Volenti 108.0789A| enim auditorum unicuique discere, his quae ad salutem pertinent, de sacrificiis arietum, et hircorum, vitulorumque quae recitantur, nihil sibi utilitatis conferre hujusmodi litteras indicat, quantum ad ipsum spectat auditum. Si vero quis inveniatur, qui possit velamen quod est positum in lectione Veteris Testamenti removere, atque in die requirere, quae sint vera sacrificia quae purificent populum in diebus festis, tunc videbit quam mira et magnifica sunt, quae per haec indicantur: quae superflua ignorantibus atque superstitiosa dicuntur. Sed haec quidem Paulus, etsi qui ei similes sunt plenius ab ipsa sapientia et verbo Dei, perfectiusque cognoverint. Nos autem quantum ex ipsorum litteris colligere possumus, in quibus nobis velut per umbram et imaginem 108.0789B| indicia quaedam dederunt ad aedificationem communem, discutere summatim de sacrificiorum ritu aliqua tentabimus. In Paschae festivitate agnus scribitur esse qui purificat populum, in aliis vitulus, in aliis hircus aut aries, vel capra, vel vitula, sicut ex his quae recitata sunt, didicistis. Unus ergo ex his animalibus, quae ad purificandum populum sumuntur, est agnus: qui agnus, ipse esse dicitur Dominus et Salvator noster. Sic enim intellexit Joannes, qui est major omnium prophetarum, et signavit de ipso dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I). Quod si agnus qui ad purificandum populum datus est, ad personam Domini et Salvatoris nostri refertur, consequens videtur quod etiam caetera animalia, quae his eisdem purificationis aliquid 108.0789C| humano generi conferant. Vide ergo ne forte sicut Dominus et Salvator noster quasi agnus ad occisionem ductus, et in sacrificium altaris oblatus, peccatorum remissionem universo praestitit mundo, ita fortassis et caeterorum sanctorum ac justorum sanguis qui effusus est a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae prophetae, qui interfectus est inter aedem et altare (Matth. XXIII), alterius quidem sanguis sicut vitulae, alterius sicut hirci aut caprae, aut alicujus horum fusus est ad expiandum pro parte aliqua populum. Sive ergo haec ad justorum prophetarumque personas, qui in hoc mundo jugulati sunt, vel eorum qui dicunt, Propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis (Psal. XLIII), referenda videantur, sive etiam ad superiores virtutes, 108.0789D| quibus procuratio humani generis data est, quis facile audeat affirmare? Neque enim haec animalia per speciem, sed per figuram referri ad illam, vel illam personam putanda sunt. Nam ipse Dominus Jesus Christus, non ideo agnus dicitur, quasi qui mutatus sit et conversus in speciem agni. Dicitur tamen agnus, quia voluntas ejus et bonitas qua Deum repropitiavit hominibus, et peccatorum indulgentiam dedit, talis exstitit humano generi, quasi agni hostia immaculata et innocens, qua placari hominibus divina creduntur. Sic ergo fortassis et si quis est angelorum coelestiumque virtutum, aut si qui justorum hominum hic pro repropitiatione divina velut aries, aut vitulus, aut hircus, oblatus esse sacrificium 108.0790A| ob purificationem populo impetrandam, accipi potest. Aut non videtur, ut aries aut hircus, holocaustum se obtulisse Paulum pro populo Israel, cum dicebat: Optabam autem ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati secundum carnem (Rom. IX). Vis autem scire, quia se hostiam etiam Paulus offerat jugulandam? Audi eum et in aliis dicentem: Jam enim ego immolor, et tempus resolutionis, vel ut in Graecis codicibus legimus, reversionis instat (II Tim. IV). Si ergo figuraliter potest videri, quod alius pro festivitate Novorum, alius pro festivitate sabbati, alius pro festivitate Tabernaculorum, quasi hircus aut vitulus, aut aries offeratur, ad reconciliandum hominibus Deum. Donec enim sunt peccata, necesse est requiri et hostias pro peccatis. 108.0790B| Nam pone, verbi gratia, non fuisse peccatum. Si non fuisset peccatum, non necesse fuisset Filium Dei agnum fieri, nec opus fuerat eum in carne positum jugulari; sed mansisset hoc quod in principio erat Deus Verbum. Verum quoniam introivit peccatum in hunc mundum, peccati autem necessitas propitiationem requirit, et propitiatio non fit nisi per hostiam, necessarium fuit provideri hostias pro peccato. Et quoniam peccati ipsius diversae et variae qualitates fuerunt, diversorum animalium mandantur hostiae, procul dubio quae convenirent varietatibus peccatorum. Sic ergo efficitur quidem alius sanctorum atque angelorum, ut diximus, sive hominum vitulus qui in illa festivitate interveniat pro populi delictis: alius autem aries in illa festivitate, quorum 108.0790C| intercessione fiat purificatio pro peccatis. Quod si purificari potuerint a peccatis homines, et esse puriores, minuuntur et hostiae. Si enim pro peccatis sunt hostiae, et pro multitudine peccatorum multiplicatae sunt, sine dubio et pro exiguitate minuuntur. Hujus autem rei in praesentibus locis Scripturae habemus indicia, id est in ultima festivitate Scenopegiae, cum per octo dies hostiae jubentur offerri. Et prima quidem die quasi adhuc in abundantia peccatorum, quatuordecim vituli jubentur offerri. Secunda autem die imminutis ut pote peccatis, minuuntur et hostiae, et quatuordecim vituli offeruntur, tertia die duodecim, et post haec undecim. Et ita quasi purificationibus deficiente per dies multitudine peccatorum, minuuntur consequentes etiam numeri hostiarum. 108.0790D| Sic ergo etiam pro dispensatione totius mundi, rationem purificationis intellige. Indiget enim purificatio non solum quae in terra sunt, sed et quae in coelis. Imminet namque et coelis perditio. Sic enim dicit Propheta: Coeli peribunt, et omnes ut vestimentum veterascent; et sicut amictum involves eos et mutabuntur (Psal. CI). Intuere igitur mundi, id est, coelestium, ac terrestrium, et infernorum purificationem. Vide quantis indigent ista omnia hostiis, quantos requirant vitulos, quantos arietes, quantos hircos. Sed in his omnibus unus est agnus, qui totius mundi potuit auferre peccatum. Et ideo cessaverunt caeterae hostiae, quia talis fuit haec hostia, ut una sola sufficeret pro totius mundi salute. Caeteri enim 108.0791A| precibus peccata, hic solus potestate dimisit. Dicebat enim: Fili, remissa sunt tibi peccata (Matth. IX). Sic ergo imbuitur mundus, primo per diversas hostias remissionem perquirere peccatorum, donec veniat ad hostiam perfectam, ad hostiam consummatam, agnum anniculum, perfectum, qui tollit peccatum mundi totius, per quem festivitates agat spiritales, non ad satietatem carnis, sed profectu spiritus, sacrificiis spiritalibus purificatione mentis oblatis. Decet enim Deo immolari victimam cordis et hostiam contribulati spiritus, non carnis et sanguinis jugulari. Quia et si agnovimus Christum aliquando secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Et ideo in spiritu diem festum agamus, et spiritalia festa jugulemus. Haec pro viribus nobis, pro diversitate sacrificiorum 108.0791B| discussa sint: quorum ad liquidum intelligentiam scit ille, cui nuda et revelata sunt omnia, nec est ulla creatura in conspectu ejus invisibilis.

CAPUT II. De voto viri complendo.

(CAP. XXX.) Narravitque Moyses filiis Israel omnia quae ei Dominus imperaverat; et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: iste est sermo quem praecepit Dominus. Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento, non faciet irritum verbum Dei, sed omne quod promisit implebit. Mulier si quidpiam voverit, et se constrinxerit juramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari, si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti 108.0791C| rea erit. Quidquid pollicita est et juravit, etiam opere complebit. Sin autem statim ut audierit contradixerit pater, et vota et juramenta ejus irrita sunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, etc. Feminam sub patre antequam nubat, et sub viro nuptam, noluit lex ita vovere aliquid Deo adversus animam suam, id est, in aliquarum rerum licitarum atque concessarum abstinentia, ut in eisdem votis non feminae valeat auctoritas, sed virilis. Ita ut si adhuc innuptae concesserat pater vota persolvere, si antequam persolverit nupserit, et viro ejus hoc cognitum non placuerit, non persolvat, et sit omnino sine peccato, quia mundavit Dominus, sicut dicit, id est, mundam judicavit. Neque hoc contra Deum fieri putandum est, cum ipse Deus hoc praeceperit, hoc voluerit. 108.0791D| Vidua autem et repudiata quidquid voverint, reddent. Sequitur autem de viduis vel a viro abjectis, id est, non sub potestate viri constitutis, aut patris, et earum vota ad persolvendum libera esse dicit hoc modo: Et votum, inquit, viduae et expulsae, quicunque voverit adversus animam suam, manebunt ei.

CAPUT III. De voto feminae.

(IBID.) Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, si audierit vir et tacuerit, et non contradixerit sponsioni, reddat quodcunque promiserat. Sin autem contradixerit extemplo, non tenebitur promissionis rea, quia maritus contradixerit, et Dominus ei propitius erit. Si voverit, et juramento se constrinxerit, 108.0792A| ut per jejunium vel caeterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbritio viri erit, ut faciat sive non faciat. Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit. Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. Manifestum est ita voluisse legem feminam esse sub viro, ut nulla vota ejus quae abstinentiae causa voverit, reddantur ab ea, nisi auctor fuerit vir permittendo. Nam cum ad peccatum ejusdem viri pertinere voluerit, si prius permiserit, et postea prohibuerit, etiam hic tamen non dixit ut faciat mulier quod voverat, quia permissa prius a viro fuerat. Viri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat: non tamen mulieri 108.0792B| vel ex hoc permissum dedit, ut cum prius et vir concesserit, postea si prohibuerit, condemnetur. Utrum autem ista etiam ad votum continentiae et concubitus abstinentiam pertineat, merito quaeritur, ne forte ea tantum intelligenda sint adversus animam voveri, quae sunt in cibis et potibus. Quod videtur et illud significare, ubi Dominus ait: Nonne anima plus est quam esca (Matth. VI)? Et cum de jejunio praecipitur, ita praecipitur: Affligetis animas vestras (Levit. XVI). Nescio autem utrum alicubi legi possit adversus animam dici votum quod de abstinentia concubitus fuerit, maxime quia cum hic lex auctoritatem viro tribuat, non mulieri, quae viro subdita est: ut tunc persolvenda sint vota mulieris, si vir approbaverit; sin autem renuerit, non debeantur. Apostolus tamen cum de concubitu conjugatorum 108.0792C| loqueretur, non ibi majorem auctoritatem viro quam feminae dedit: Sed uxori, inquit, vir debitum reddat, similiter et uxor viro. Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII). Quando ergo in hac re parem utriusque esse voluit potestatem, puto quod nobis intelligendum insinuet istam de concumbendo vel non concumbendo regulam non pertinere ad ea vota ubi non habent parem vir et mulier potestatem, sed vir major est ac prope ejus solius est. Non enim ait lex virum non debere reddere vota sua, si uxor prohibuerit; sed uxorem, si vir prohibuerit. Unde non mihi videtur in hujusmodi votis et definitionibus atque obligationibus, 108.0792D| quae adversus animam fiant, etiam ista debere accipi quae inter se vir et uxor de concumbendo vel de abstinentia concumbendi placita habuerint.

Istae sunt leges quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem: inter patrem et filiam quae in aetate adhuc puellari est, vel quae manet in parentis domo. Quia et istae leges sive justificationes, ut quaedam exemplaria habent, dicuntur; et meminimus in illis justificationibus quae in Exodo sub hoc nomine aliae commemorantur, sicut de aure servi perforanda, et si quid ejusmodi est, non absurde etiam hic aliquid figurate dudum intelligitur: ut quomodo sunt multae abstinentiae caeremoniarum irrationabiles, et aliquando etiam inimicae veritati, hoc fortasse 108.0793A| hic intelligi voluit tunc ratas esse cum rationabiles fuerint; hoc est cum eas approbaverit ratio, quae ad vicem viri debet regere omnem animalem motionem quae fit non tantum in appetendo, verum etiam in abstinendo. Ut si mente et ratione decernitur, tunc fiat; si autem improbatur consilio rationis, non fiat. Quod si ratio quod prius recte faciendum esse decrevit post improbet; si peccatum, consilii: sic tamen ut nonnisi rationi motio illa consentiat. Secundum mysticum autem sensum vota nemo potest offerre, nisi qui habet aliquid in semetipso et in substantia sua quod offerat Deo. Non sufficit iste exterior homo legem Dei suscipere, nec vota solus offerre. Non enim potest aliquid dignum Deo habere. Sed ille interior est homo, qui magis habet in se quod offerat 108.0793B| Deo. In illo namque est habitaculum virtutum; in illo omnis intellectus scientiae; in illo est imaginis innovatio: qui cum speciem suam, quae ex initio a Deo facta est, recupaverit, et virtutum pulchritudinem prioris formae repererit, tunc jam potest vota offerre Deo; et tunc jam non solum homo, sed homo dicetur. Nam qui interiorem hominem non excolit, qui illius curam non gerit, qui virtutibus eum non instruit, moribus non ornat, divinis institutionibus non exercet, sapientiam Dei non quaerit, scientiae Scripturarum operam non impendit, hic non potest homo homo dici, sed homo tamen, homo animalis. Scio diversa vota in Scripturis referri: Anna quidem vovit Deo fructum ventris sui, et Samuelem consecravit in templo (I Reg. I). Alius quodcunque 108.0793C| sibi post victoriam redeunti occurrisset, vovit Deo: et occurrente filia, vota lacrymanda persolvit (Judic. II). Alii vitulos aut arietes, aut domos, aut alia hujusmodi ratione carentia vota offerunt Deo. Ille vero qui appellatur Nazaraeus, semetipsum devovit Deo (Num. VI). Hoc est enim votum Nazaraei, quod est super omne votum. Nam si filium offerat vel filiam, aut pecus aut praedium, hoc totum extra nos est. Semetipsum offerre Deo, et non alieno labore, sed proprio placere, hoc est perfectius et eminentius omnibus votis. Quod qui facit, imitator est Christi. Ille enim dedit homini terram, mare et omnia quae in eis sunt ad obsequium; dedit et coelum; solem quoque et lunam et stellas hominum 108.0793D| ministerio concessit; pluvias, ventos et omne quod in mundo est, hominibus largitus est. Sed post haec omnia semetipsum dedit. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro mundi hujus vita (Joan. III). Quid ergo magnum facit homo semetipsum offerens Deo, cum ipse se prior obtulit Deus? Si ergo tollas crucem tuam et sequaris Christum (Matth. XVI), si dicas: Vivo autem jam non ego, vivit vero Christus in me (Gal. II), si desideret et sitiat anima nostra redire et esse cum Christo, sicut et Apostolus dicebat, et praesentis saeculi non delectetur illecebris, et si omnem legem, quae Nazaraeis data est, spiritaliter impleat, tunc semetipsum, id est, animam suam obtulit Deo. Sed orandus nobis est Deus, ut intellectum dare dignetur, si dignum 108.0794A| est: quo haec ut decet, de Dei verbis intelligipossimus advertere. Omnes qui sub lege Dei vivimus et in Ecclesia ejus habemus, aliqui sub patribus, aliqui sub viris agimur. Et siquidem parvulo est anima, et initia habet in eruditionibus divinis, haec sub patre agere credenda est. Si vero jam adultior facta est ut viri, ita potens sit ad concipiendum semen verbi Dei, et spiritalis doctrinae capere secreta, haec sub viro posita dicitur. Sic enim et dicebat Paulus de Corinthiis: Volo autem vos uni viro virginem castam exhibere Christo (I Cor. II). Qui vero perfectiores sunt et eminentiores, hoc de illis non dicitur, quod sub viro sint. Sed audi quomodo de semetipso suique similibus pronuntiet et Paulus: Donec occurramus, inquit, omnes in virum perfectum, in mensuram 108.0794B| aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV). Huic ergo animae, quae in virum perfectum occurrit, nemo dominatur in votis, sed habet potestatem suorum libertatemque votorum. Si autem adhuc feminei generis fuerit anima, cui vel vir, vel pater dominetur in votis, non semper in ipsa est culpa, sed interdum redit ad viros vel ad parentes.

CAPUT IV. De vindicta in Madianitas et Balaam ariolum.

(CAP. XXXI.) Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. Igitur scandala quae acciderant Israelitis, quoniam tergiversatione Madianitarum acciderant (ipsi enim subornaverant mulieres, quae eos deceperant ut peccarent coram Domino), 108.0794C| illi quidem pro peccato suo pertulerunt vindictam, mediocrius tamen et parcius; hi vero qui eis fuerant causa peccandi, multo vehementiori subjacent ultioni. Unde edocemur, quia longe sit gravius causam praebere peccati, quam ipsum unumquemque peccare. Sic et Dominus designat cum dicit, quia melius fuerat hominem non nasci, aut molam asinariam ligari circa collum ejus, et praecipitari in profundum maris, quam ut scandalizet unum de pusillis istis (Matth. XVIII). Simul advertendum est quoniam quidem nomen scandali a nonnullis incompetenter praesumitur; illud scandalum dico, ubi recto itinere ambulandi deceptio aliqua struitur ad peccatum, et subjicitur causa peccandi: sicut et 108.0794D| Madianitae ambulantibus in lege Domini Israelitis, et custodientibus castitatem, subornaverunt mulieres quae eos deciperent ad peccandum. Causam ergo praebere peccati, hoc est scandalizare. Verumtamen datur vindicta, sed multo gravior in eos qui scandalizaverunt, qui causam peccati praebuerunt, quam in eos qui peccaverunt. Simul et illud observa quod subjecit. Novissime autem, inquit, et tu apponeris ad populum tuum. Si quando Samaritis nobiscum sermo est, quoniam quidem resurrectionem mortuorum negant, nec recipiunt futuri saeculi fidem, perfigamus eos ex his verbis, quibus Dominus dicit ad Moysen quia apponatur ad populum suum? Nemo enim ponitur ad eos qui non sunt. Unde constat esse aliquem populum, cui Moyses post vitae hujus exitum 108.0795A| dicitur applicandus. Quia ergo prophetis non credunt Samaritae, ex quibus resurrectionis mortuorum fides latius approbatur, ex his saltem Moysi libris quos recipiunt et quorum auctoritatem confitentur, convincendi sunt et curandi, si tamen oportet et Babyloniam curari. Est ergo locus hic resurrectionem mortuorum evidenter ostendens. Designat enim esse et populum, cui post obitum suum Moyses adjungendus est, et ad quos pro suis meritis transferendus.

Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum. Dederuntque millenos de cunctis tribubus, id est, duodecim millia 108.0795B| expeditorum ad pugnam. Quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis. Vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei. Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, et reges eorum, Evin, Raon, et Sur, et Ur, et Rebe, quinque principes gentis. Filii Israel dudum sexcenta millia fuerunt armatorum, qui processerant adversus Madian, et omnes victi sunt, quoniam peccatum in eis erat. Nunc ergo victores Madianitae, qui sexcenta millia fugaverant, vincuntur a duodecim millibus, ut scias, quia nec in multitudine nec in numero militum vincit Israel, sed justitia est et pietas in eis quae vincit. Propterea denique et in benedictionibus eorum dicitur, quia si servaverit legem Domini, unus persequatur mille, et duo in fugam vertant 108.0795C| decem millia. Vides ergo quia multo plus valet unus sanctus orando, quam peccatores innumeri praeliando. Oratio sancti penetrat coelum: quomodo non et hostem vincat et in terris? Et ideo omnimodis studendum est quaerere primo et custodire justitiam Dei. Quam si obtuleris et observaveris, omnes tibi hostes ipsa subjiciet. Si fueris indutus, sicut Apostolus dicit, lorica justitiae, et accinctus veritate, si galeam salutis acceperis, et gladium spiritus, et ante omnia scutum fidei, in quo possis omnia jacula maligni ignita exstinguere (Ephes. VI). Talibus enim instructus armis universa diaboli castra omnemque ejus fugabis exerciturm; et cum fiducia cantabis: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si insurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo 108.0795D| (Psal. XXVI).

Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. Potest videri quaestio quomodo, quando Israelitae madianitas debellaverunt, interfectum dicat Scriptura Balaam, qui fuerat conductus ad maledicendum populum Israel, cum superius quando benedicere coactus est, ita eamdem coactionem Scriptura concluserit cum ait: Et surgens Balaam, abiit in locum suum. Balac abiit in semetipsum. Si ergo redierat ad locum suum Balaam, quomodo interfectus est, cum de tam longinquo, id est, de Mesopotamia venerit? Quanquam etiam possit in locum suum redisse intelligi, quod ab ipso loco ubi sacrificia faciebat, in eum locum reversus est, unde illue exierat, id 108.0796A| est, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium. Non enim dictum est in domum suam aut in patriam suam, sed in locum suum. Habet autem et quisque peregrinus locum suum, ubi ad tempus habitat. De ipso autem Balac qui eum conduxerat, non dictum est ad locum suum, sed ad semetipsum, id est, ubi dominans habitabat. Posset ergo dici ad locum suum, et dominans et peregrinus: ad seipsum autem, non video quomodo posset dici peregrinus, cum ad hospitium venisset suum.

Ceperunt autem mulieres eorum et parvulos. omniaque pecora, et cunctam supellectilem, et quidquid habere potuerant depopulati sunt. Tam urbes, quam viculos et castella, flamma consumpsit, etc. Congrediuntur ergo duodecim millia adversus madianitas, et interficiunt, 108.0796B| inquit, omnem masculum eorum, et reges eorum, et Balaam filium Beor interfecerunt gladio, cum reliquis vulneratis eorum. Quod in superioribus quaerebamus, quomodo probari de Scripturis possit, Balaam consilio subornatas esse mulieres Madianitarum, quae deciperent filios Israel ad fornicationem, praesens hic Scripturae locus evidenter ostendit, dicens eum peremptum esse gladio, velut auctorem scandali quod immissum est filiis israel. Dicitur autem de eo in consequentibus adhuc evidenter hoc modo: Et ait ad eos Moyses: Cur vivam reservastis omnem feminam? Ipsae enim sunt quae filios Israel secundum verbum Balaam apostatare fecerunt. Interficiuntur et reges madianitarum atque illi qui prius a mulieribus victi sunt, nunc expiatione habita, et 108.0796C| gesta poenitentia, etiam reges vincunt. Ex hoc intelligamus quantum valet conversio ad Deum, quantum prosit emendatio peccatorum. Omne masculinum, omnes reges madianitarum vincuntur et perimuntur ab his, qui per repetitionem Domini et per gestorum poenitentiam correcti sunt et emendati. Quinque enim reges Madianitarum referuntur ab Israelitis superati. Sed et nomina eorum curae fuit Scripturae divinae memorari. Evim, inquit, et Raon, et Sur, et Ur, et Roboc. Isti sunt qui regnant apud Madianitas, quos superare et penitus debet exstinguere omnis qui militat Deo. Evim quoque belluinus vel ferinus interpretatur. Et quomodo poteris placere ei qui te probavit, si non abscideris a te et penitus peremeris belluinos et ferinos mores? Quomodo 108.0796D| poteris ad mansuetorum beatitudinem pervenire, nisi prius interficias Evim, et morti tradas totius iracundiae feritatem? Ego puto quod nomina haec divina Scriptura non pro historia narraverit, sed pro causis et rebus aptaverit. Nam putas fuerit aliquis ita stultus, qui filio suo nomen belluini imponeret? Sed hoc arbitror magis quod institutioni animarum prospexerit sermo divinus, volens nobis ostendere, quod adversus hujusmodi vitia militare debeamus, et habitaculis ea carnis nostrae depellere, istos reges fugare de regno corporis. Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Vis autem videre quomodo non solum apud sanctos nomina pro rebus aptantur, sed etiam apud gentiles et barbaros? 108.0797A| De sanctis quidem notum est, cum Abram Abraham vocatus sit, et Sarai Sara, et Jacob Israel. Doceamus autem quod mos iste habeatur etiam apud barbaros. Nonne unus ex filiis Israel, a parentibus suis Joseph nomen acceperat? Cum autem transivit in Aegyptum, et stetit ante Pharaonem, commutavit nomen ejus, et cognominavit eum ψομθομφανήχ, quod lingua sua Pharao de secretorum vel somniorum revelatione composuit. Et non solum Joseph huic apud Pharaonem ex re nomen aptatur, sed et Daniel in Babylonia Balthasar nominatur, et Ananias atque Azarias et Misahel, Sidrac, Misac, Abdenago vocitantur. Vides ergo, quia tam Israeliticorum quam etiam barbarorum nomina hominum, non fortuitu, sed pro rebus et causis aptantur in lege. Igitur Madianitarum 108.0797B| regem Moyses appellavit, prout ipse censuit appellandum, Belluina, inquit, feritas est, quae regnat in Madianitis. Et non ipsa solum, sed et alius est apud ipsos rex nomine Raon, quod est in nostra lingua inanitas. Regnat ergo inanitas in Madianitarum gente. Est enim revera multa inanitas et vanitas in hoc mundo, imo vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccl. I), quam Dei miles superare debet et sincere. Vincit autem inanitatem, qui nihil inaniter, nihil superflue, et quod ad rem non pertinet gerit, qui meminit praecepti illius Dominici quo ait, quia etiam de verbo otioso reddent rationem homines in die judicii (Matth. XII). In hac autem vita homines, totum pene otiosum, totum inane est quod loquuntur, quod agunt. Inanis enim dicitur 108.0797C| omnis actus, et omnis sermo in quo non est extrinsecus pro Deo, vel pro mandato Dei. Est et alius rex Madian Ur, et hic interpretatur irritatio. Vides quales sunt qui regnant apud Madianitas: quibus omnibus adversari oportet, et imo quos perimi convenit ab his qui Deum sequuntur, et interfici. Non enim tam regum quam vitiorum nomina quae regnant in hominibus, referuntur in lege; et non tam gentium bella quam concupiscentiarum carnalium quae militant adversus animam describuntur. Denique hi qui in vitiis regnant, quinque reges esse dicuntur: ut evidentissime doceamur quia omne vitium, quod regnat in corpore, ex quinque sensibus pendet. Isti ergo quinque sensus perimendi 108.0797D| sunt de regno Madianitarum, ut ultra vitia non regnent per eos, sed justitia, nec ad scandalum vileant quae vident, sed ad aedificationem.

CAPUT V. Ubi Moyses indignatur propter Madianitas.

(IBID.) Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes Synagogae in occursum eorum extra castra. Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis et centurionibus, qui venerant de bello, ait: Cur feminas reservastis? Nonne istae sunt quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? Ergo cunctos interficite, quidquid generis masculini, etiam parvulos et mulieres, quae noverunt viros in coitu, jugulate. 108.0798A| Puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis, et manete extra castra septem diebus. Hoc consilium malignum, ut eis ad illecebram feminae supponerentur, per quas non solum corporaliter, sed etiam spiritaliter in adorando idolo fornicarentur, quando dederit Balaam, Scriptura non dixit, et tamen apparet factum esse, cum hic commemoratur. Sic ergo potuit et redire ipse Balaam, qui jam ierat in locum suum, ut locum suum, vel ejus intelligamus peregrinationis officium, quamvis hoc Scriptura tacuerit. Mystice autem feminam in praedam de bello revertens servat, qui forinsecus actus pravos cohibens, et per zelum bonum destruens, delectationem carnalem in abscondito pectoris sui adhuc intus celat. Sed a Moyse, hoc est, 108.0798B| a lege, pro hoc iste merito redarguitur, quia quisquis delectationem carnalem in secreto mentis nequiter visitat, consequens est ut in propatulo facile in culpam pravae actionis cadat. Jubentur ergo omne masculinum, etiam et parvuli et mulieres, quae noverant viros in coitu, jugulari, quia appetitum turpem et delectationem carnis, quae concepit iniquitatem et peperit peccatum, penitus praecipimur interficere ac funditus in nobis exstinguere. Puellas autem et feminas virgines, hoc est, eam partem delectationis, quae non proclivis est ad peccatum, sed magis exardescit ad petendum bonum, illam servare debemus, quatenus ea semper desideremus quae nobis a conditore nostro per Scripturas sacras cognoscimus jussa.

CAPUT VI. De divisionibus praedae Madianitarum.

(IBID). Eleazar quoque sacerdos, ad viros exercitus qui pugnaverant, sic locutus est: Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi. Aurum, et argentum, et aes, et ferrum, et stannum, et plumbum, et omne quod potest transire per flammam, igne purgabitur: quidquid autem flammam non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur. Et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati, postea castra intrabitis. Igitur ex praeceptis Domini filiis Israel adversum Madianitas bella confecta sunt, spolia ex ipsis copiosa referuntur auri atque argenti, caeterorumque mobilium pondus immensum, jumentorum captivorumque numerus plurimus. 108.0798D| Verum quoniam cuncta haec apud Israelitas immunda dicuntur, purificatio singulis quibusque competens adhibetur. Et ea quidem quae ex metallis constant, ignis purificat; quae vero fragiliora sunt et ignem non ferunt, aqua purificari jubentur. Fiant ergo ex omnibus spoliis aequales duae partes; ut una sit eorum qui ad bellum processerant [et una eorum] qui in castris resederunt. Jubentur etiam ex his offerre in dona Dei, illi quidem qui processerant ad bellum, unum caput ex quingentis; illi vero qui in castris manserant, unum ex quinquaginta: atque omnium simul in unum collectus numerus refertur. Haec est historia continentiae. Sed videamus quid in his sensus indicet spiritalis in populo Dei. Sunt quidam, sicut Apostolus dicit, qui militant Deo, 108.0799A| illi sine dubio, qui se non obligant negotiis saecularibus (II Tim. II). Et illi sunt qui procedunt ad bellum, et pugnant adversus gentes inimicas et adversum spiritales nequitias pro reliquo populo, et pro his qui infirmiores sunt, sive per aetatem, sive per sexum, sive per propositum. Pugnant autem isti orationibus et jejuniis, justitia et pietate, mansuetudine et castitate, cunctisque continentiae virtutibus, tanquam armis bellicis communiti. Et cum regressi fuerint ad castra victores, fruuntur laboribus eorum etiam imbelles et hi qui ad pugnam vel non vocantur, vel exire non possunt. Sciendum tamen est quod omnia quae sumuntur ex istis gentibus immunda sunt, et omne fortasse quidquid ex hoc saeculo assumitur, vel praelio capitur, immundum est 108.0799B| et purificatione indiget. Et quaedam ex ipsis per ignem transitura sunt: aliis autem sufficiet aquae purificatio. Assumuntur autem etiam ex praelio homines et jumenta, cum captivatur omnis intellectus ad obediendum Christo. Nisi enim pugnaverimus in verbo Dei, non poterimus captivare intellectum eorum qui diversa a Christo sentiunt, et perducere eos ad obedientiam Christi. Pauci sunt qui pugnare possint et praelia ista conficere. De sexcentis millibus et amplius armatorum quae videntur militare Deo, sola duodecim millia eliguntur, caeteri relinquuntur in castris. Intuere nunc mihi populum Dei qui est in Ecclesia, quanti sunt ex his qui possint resistere his qui contradicunt, qui sciunt verbi bella tractare. Beati sunt qui pro omni populo pugnare 108.0799C| possunt, et defendere Dei plebem, et copiosa de hostibus spolia reportare. Tamen et reliqua pars populi quae videtur imbecillis cum quiete resideat in castris, si in silentio agat et non recedat a Moyse, sed permaneat in lege Dei, partem spoliorum etiam ipsa percipiet. Fiet enim aequa portio, non per numerum quidem: sed quantum datur omni populo reliquo, tantum et illis duodecim millibus, quibus vincentibus capta sunt spolia. Quis haec audiens non invitetur ad militiam Dei? Quis non animetur pugnare pro Ecclesia, et resistere adversum veritatis inimicos? Eos videlicet qui vel dogmata Ecclesiae impugnare, vel voluptati et luxuriae operam dare homines docent. Qui vero hos expugnat, et vel in 108.0799D| se vel in proximis suis vitia perimit, hic accipiet spolia multa, quinquagies multiplicata quam caeteri. In tantum autem numerum quantitas videtur augeri, cum sexcentis millibus duodecim millia conferuntur. Offerre tamen pars utraque jubetur Deo: et illi qui vicerunt, unam ex quingentis; qui autem domi resederunt, unam ex quinquaginta. Unde et sequitur: Dixitque Dominus ad Moysen: Tollite summam eorum quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos, et principes vulgi: dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis 108.0800A| et ovibus, et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiae Domini sunt. Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesinum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorumque animantium, et dabis eam Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. Feceruntque Moyses et Eleazar sicut praeceperat Deus, etc. Quinquagesimum autem et quingentesimum numerum sanctum esse Scriptura testatur. Unde et Salvator dicebat in Evangeliis: Homini cuidam feneratori erant duo debitores. Unus ex ipsis debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non habentibus illis unde solverent, utrisque donavit (Luc. VII). Sed et septem septimanae monade, id est una, addita, quinquagesimae faciunt diem, quae Pentecostes festivitas 108.0800B| appellatur. Similiter et septuaginta septimanae, addita unius decadis perfectione, quingentorum numerum reddunt. Sed quanto plures sunt septuaginta septimanae quam septem, tanto praestantior et perfectior numerus quingentorum quam quinquaginta. Inde denique et in parabola Evangelii quam supra exposuimus, Salvator noster pronuntiat, quis plus diligat, ille cui quingenti quos debebat denarii donati sunt, quam ille cui quinquaginta. Denique in praesenti lectione Eleazar sacerdos non scribitur ad omnem populum locutus, sed ad eos tantum qui de praelio redeunt. Ait enim: Et dixit Eleazar sacerdos ad viros virtutis qui revertebantur de praelio. Vides ergo quomodo ad viros virtutis loquitur sermo Domini: viri enim virtutis sunt qui ad bella procedunt. 108.0800C| Si quis vero pugnare non vult nec militare, si quis non vult habere certamen studiorum divinorum et abstinentiae, hic non vult implere quod Apostolus dixit: Qui autem in agone contendit, ab omnibus continens est (I Cor. IX). Qui autem non contendit in agone, ab omnibus non est continens, neque exerceri vult in verbo Dei, et in lege Domini meditari die ac nocte. Hic etiam si vir dicatur, vir tamen virtutis non potest appellari. Tempus igitur belli nobis est in hoc mundo: pugna adversum Madianitas, sive adversum vitia carnis nostrae, sive adversum contrarias potestates. Spectat nos angelorum chorus, et virtutum coelestium pia erga nos pendet exspectatio, quando vel quomodo de hoc praelio redeamus, quid unusquisque nostrum manubiarum 108.0800D| reportet, et intuentur curiosius ac sollicitius perscrutantur quis nostrum hic auri amplius ferat, quis etiam argenti illuc pondus exhibeat, quisve lapides deferat pretiosos. Requirunt etiam si quis aes deferat, aut ferrum aut plumbum; sed et vas ligneum si forte aliquis defert aut fictile, aut aliud hujusmodi magnae domus usibus necessarium. In magna enim domo non sunt tantummodo vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Requiritur ergo diligenter, cum abierimus illuc, quid unusquisque nostrum deferat; et sic secundum ea quae detulerit, secundum quod labor ejus per contemplationem exuviarum probatur, etiam mansionis ei meritum deputabitur. Probantur tunc omnia haec, quae per ignem, per 108.0801A| ignem; et quae per aquam, per aquam. Uniuscujusque enim opus quale sit ignis probabit. Propterea ergo ait: Haec est justificatio legis quam constituit Dominus Moysi. Aurum, et argentum, et aeramentum, et ferrum, et plumbum, et stannum, omnis res quae transit per ignem, transducite per ignem et mundabitur. Sed in aqua purificationis purificabuntur omnia. Quaecunque non transeunt per ignem, transibunt per aquam. Et lavabitis vestimenta vestra die septima, et mundi eritis, et post haec introibitis in castra. Vides quomodo purificatione indiget omnis qui exierit de praelio vitae hujus. Quod si ita est, ut aliquid audeam dicere secundum Scripturae auctoritatem, omnis qui exit de hac vita non potest esse mundus. Considera enim diligenter quid indicet historiae textus. Exierunt 108.0801B| isti pugnare pro filiis Israel, interfecerunt Madianitas. Interficientes autem eos, quantum ad historiae ordinem spectat et litteram legis, placuerunt Deo, voluntatem namque Dei impleverunt; tamen hoc ipso quod interfecerint adversarios, immundi dicuntur effecti; et propterea dicitur ad eos: Et lavabitis vestimenta vestra die septima, et mundi eritis, et post haec introibitis in castra. Ergo hi qui pugnant, pro eo ipso quod contigerant hostes immundos, et quod congressi sunt contra eos et habuerint cum eis certamen, polluti sunt. Et ego ergo etiam cogitationes immundas et malas quas cordi modo suggerit, vel repellere venientes vel ingressas necare intra me, ne ad effectum perveniant, operam dabo. Qui vero, etsi calcare potuero caput draconis, hoc 108.0801C| ipso tamen pollui me et inquinari necesse est, quo eum et qui pollutus et inquinatus est, calcare contendi. Et ero quidem beatus, quia calcare eum potui; immundus tamen sum et pollutus, qui pollutum contigi, et ob hoc purificatione egeo. Idcirco et nimirum Scriptura dicit, quia nemo mundus a sorde. Omnes ergo purificatione indigemus, imo purificationibus. Multae enim et diversae nos manent purificationes. Sed mystica haec sunt et ineffabilia. Quis enim nobis enarrare poterit quae sunt purificationes quae parantur Paulo vel Petro, vel aliis horum similibus, qui tantum pugnaverunt, tot gentes deleverunt, tanta spolia, tot hostes prostraverunt, tot triumphos coeperunt: qui cruentis manibus de caede hostium redeunt: quorum pes tinctus est 108.0801D| in sanguine, et manus suas laverunt in sanguine peccatorum? Interfecerunt quippe in matutinis omnes peccatores terrae, et imaginem eorum exterminaverunt de civitate Domini. Vicerunt quippe et peremerunt diversas daemonum gentes. Nisi enim vicissent eas, non potuissent capere ex eis captivos, omnem hunc credentium numerum, et perducere eos ad obedientiam Christi et subdere eos jugo ejus suavi, et imponere eis onus ejus leve. Quis ergo ita beatus est, qui succedat eis in his praeliis, et interficiat omnes Madianitas, et justificetur ex sanguine eorum? Sanguinem enim daemonum fundere dicitur, qui eripit eos quibus illi dominantur. Lavabitur autem ab hoc sanguine et purificabitur 108.0802A| in regno Dei, ut purificatus et mundus effectus possit ingredi sanctam civitatem Dei, aperiente sibi ostium Jesu Christo Domino nostro, imo qui est et ostium civitatis ipsius Dei. Sequitur: Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni centurionesque dixerunt: Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra, et ne unus quidem defuit. Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda anri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac muraenulas, ut depreceris pro nobis Dominum. Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. Unusquisque enim quod in 108.0802B| praeda rapuerat, suum erat. Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, etc. Alia autem editio sic habet: Accesserunt ad Moysen omnes qui constituti erant principes per tribus in exercitu, tribuni et centuriones, et dixerunt ad Moysen: Nos pueri collegimus summam virorum bellatorum nostrorum, et non dissensit ex nobis quisquam. Et obtulimus munus Domino, unusquisque vir quodcunque invenit, vas aureum, torquem aut phialam auream, aut annulum, aut dextrale, aut catenulam, ad propitiandum pro nobis coram Domino. Est ergo diversitas multa in eo ordine, qui bellatores appellantur. Sed et inter ipsos imbelles est nihilominus aliqua differentia. Nec enim ipsi aequaliter et uno ordine omnes appellantur imbelles. Quidam enim ita imbelles sunt ut nunquam 108.0802C| possint fieri bellatores, id est, senilis aetas, et omnis femineus sexus, et conditio servilis. Puerilis vero aetas ita imbellis est, ut spem gerat aliquando fieri bellatrix. Scilicet cum occurrerit in virum perfectum, in mensuram aetatis, tunc non solum bellatores ex pueris fieri, sed et in summam bellatorum venire se sperant et esse electi, et in duodecim millibus numerari, vel etiam his praeferri et esse principes electorum. Considera nunc praesentis saeculi statum, et vide omnia bellis repleta, omnemque humanam vitam invisibilibus praeliis et impugnationibus daemonum perurgeri; in populo vero Dei esse quosdam ita robustos, fide armatos et virtutibus, ut adversum hujusmodi homines quotidie bella conficiant, et semper in procinctu positos non solum 108.0802D| semetipsos, sed et caeteros qui vel per sexum, vel per aetatem, vel per servitutis conditionem pugnare non possunt, ab hostium tueantur insidiis, verbo doctrinae eos exemploque vitae et commonitionum sedulitate munientes, si tamen non desit eis fides; sive enim bellatores, sive imbelles, impossibile est salvari sine fide; inter ipsos tamen bellatores esse duntaxat qui militant Deo. Considera alios ita esse expeditos, ut nullis se implicent omnino saecularibus negotiis, ut placere possint ei qui se probavit, sed in lege Dei meditari die ac nocte. Isti ergo qui hujuscemodi sunt, summa bellatorum appellantur. Isti sunt qui auri plurimum pugnando ceperunt, et omne aurum atque ornamentum, sive capitis, sive brachiorum, 108.0803A| sive digitorum, id est, quidquid intellectus, quidquid in operibus habent, Deo offerunt. Sciunt enim quia munere ejus data sunt, et ideo non dissentit in eis nec unus. Nec enim possent munera offerre Deo positi in dissensione. Istos puto esse secundum Evangelium, qui praeceptum illud diligenter observant, quod mandat Dominus et Salvator: Si offers munus tuum ad altare, et rememoratus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V). Quod scilicet levent manus suas ad Deum sine ira et dissensione, omne vas aureum aut auream torquem, aut annulum, aut dextrale, aut catenulam. Torques ornamentum sapientiae. In 108.0803B| Proverbiis enim de sapientia dicitur quod qui acquisierit eam, torquem auream ponat circa collum suum (Prov. I). Phiala et annulus ornamenta sunt manuum, in quibus operum signantur indicia. Similiter et dextrale. Catenulae vero verbi et doctrinae connexiones declarant. Ad propitiandum, inquit, Deum pro nobis. Si dicamus propter aurum Deum propitium fieri hominibus, vide quam absurdum, imo quam impium judicetur. Hoc enim etiam in viro bono turpe ducitur si accepto auro ab inferioribus placetur, quanto ergo magis hoc de Deo sentire non convenit? Unde puto expositionis hujus ecclesiasticae magis constare rationem, quae per auri species indicare solet animi virtutes et bonorum operum gesta, quae sola offerri Deo ab hominibus 108.0803C| dignum est, et pro quibus solis propitium fieri Deum hominibus decet. Et accepit, inquit, Moyses et Eleazar sacerdos aurum, ab omnibus tribunis et centurionibus; et intulit illud in tabernaculum testimonii, memoriale filiis Israel coram Domino. Vides quia quae dicuntur non ad conspectum visibilem, sed ad mentis memoriam referuntur. Beatus est enim ille qui recordatur se boni aliquid operis egisse coram Domino, et obtulisse munera bene placita Domino: animi virtutes et ornamenta pietatis. Post haec sequitur historia de haereditate Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse: de qua proponimus aliqua disserere, et animos auditorum ad contemplationem spiritalis intelligentiae suscitare. Omnia quae dicuntur non solum ex ipso qui dicitur sermone pensanda 108.0803D| sunt, sed et persona dicentis magnopere dicenda [pensanda] est. Sequitur:

CAPUT VII. Ubi pars populi, hoc est, tribus Ruben et tribus Gad, et dimidia tribus Manassae, haereditatem Domini postulabant sibi dari ultra Jordanem.

(CAP. XXXII.) Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas alendis animalibus terras, venerunt ad Moysen et Eleazarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt: Ataroth et Didon et Jazer, et Nemra, et Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon, terra quam percussit Deus in conspectu filiorum Israel, regiones 108.0804A| uberrimae sunt ad pastum animalium: et nos servi tui habemus jumenta plurima: precamurque, si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. Quibus respondit Moyses: Nunquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus? Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram? etc. Sicut traditio majorum tenet, Spiritus sanctus narrat haec. Unde enim poterat Moyses vel quae ad originem mundi gesta sunt, vel quae in finem ejus erant gerenda, narrare, nisi per inspirationem Spiritus Dei? Unde potuisse prophetare de Christo, nisi loquente in eo Spiritu 108.0804B| sancto? Sic enim et ipse Christus et testimonium reddit et dicit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi; de me enim ille dixit. Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? (Joan. V.) Constat ergo ea per Spiritum sanctum dicta, et ideo conveniens videtur haec secundum dignitatem loquentis intelligi. Sed et illud in loco commemorare aptissimum duco quod Abraham cum audisset illum divitem positum in tormentis rogare se ut dimitteretur, et veniens moneret fratres suos pie vivere ne in locum illum descenderent tormentorum, respondit ei: Quia habent Moysen et prophetas, audiant illos (Luc. XV). Non utique homines aliquos dicebat in corpore positos Moysen et prophetas, sed haec quae per Moysen Spiritu Dei dictante conscripta 108.0804C| sunt, Moysen ea nominavit. Dicat aliquis: Cum haec ita scripta sunt, si Abraham me ad Moysi dicta transmittit, ut legens ea possim locum evadere illum tormentorum, quid me juvabit ad effugiendam gehennam si legam quomodo filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, haereditatem capiunt a Moyse trans Jordanem, quia erant illis pecora multa prae caeteris tribubus? et quia dicit ad eos Moyses: Videte ne exacerbetis Deum, sicut et illi decem qui missi sunt cum Jesu et Caleb explorare terram et dicebant, quia terra talis et talis est, et non possumus eam capere, et quia ad haec responderunt filii Ruben, et caeteri cum ipsis: Da nobis terram hanc et haereditatem ejus, et non quaeremus jam ultra Jordanem haereditatis terram cum fratribus nostris, 108.0804D| sed hic relinquemus jumenta nostra, et sarcinas nostras, et mulieres et infantes nostros; viri autem nostri ibunt pariter et transibunt Jordanem; et quia post haec Moyses commendat eos Jesu Nave et Eleazaro sacerdoti filio Aaron, sub ea tamen conditione ut transeant cum filiis Israel, et pugnent cum eis adversum hostes qui erant trans Jordanem, donec liberaretur ab eis terra, et tunc accipiant terram quam poposcerunt, regis Seon et regis Og, atque ipsis solis per Moysen detur haereditas extra Jordanem, caeteris autem omnibus per Jesum intra Jordanem. Dicit ergo aliquis: Quid ista prosunt ad hoc quod dicit Abraham, Habent Moysen et prophetas, audiant illos? quo scilicet et haec legentes, in 108.0805A| locum illum non deveniant tormentorum: haec autem diximus excitantes animos auditorum, ut vigilantius his quae leguntur vel dicuntur intendant, et in Moysi litteris, remoto litterae velamine, ita intelligant quae scripta sunt ut in singulis quibus ea dicuntur inveniant. Quae si intelligantur et observentur, possint auditores, non ad illum locum tormenti deduci quo dives ille qui audire haec quae in secreto scripta contempsit, abductus est, sed et in sinus eant Abraham, ubi Lazarus requiescit. Nos autem oremus ex corde Verbum Dei, qui est unigenitus ejus, et qui revelat Patrem quibus vult, ut et nobis haec revelare dignetur. Sunt enim in his repromissionum mysteria quae repromisit diligentibus se. Exeundi de Aegypto figuram duobus modis accipi, et a prioribus 108.0805B| nostris et a nobis saepe dictum est. Nam et cum quis de errorum tenebris ad agnitionis lumen adducitur, et de terrena conversatione ad spiritalia instituta convertitur, de Aegypto videtur exisse et venisse ad solitudinem, ad illum videlicet vitae statum in quo per silentium et quietem exerceatur divinis legibus, et eloquiis coelestibus imbuatur: per quae institutus et directus, cum Jordanem transierit, properet usque ad terram repromissionis, id est, per gratiam baptismi, usque ad evangelica instituta perveniat. Sed et illam figuram esse diximus exeundi de Aegypto, cum relinquit anima mundi hujus tenebras ac naturae corporeae caecitatem, et transfertur ad aliud saeculum, quod vel sinus Abrahae, ut in Lazaro, vel paradisus, ut in latrone qui de cruce credidit, 108.0805C| indicatur; vel etiam si qua Deus novit esse alia loca, vel alias mansiones, per quae transiens anima Deo credens, et perveniens usque ad flumen illud quod laetificat civitatem Dei, intra ipsum sortem promissae patribus haereditatis accipiat. Igitur cum duplici, ut memoravimus, modo egressus designetur ex Aegypto, et transitur ad desertum, atque inde egressus ad sanctae terrae haereditatem, videamus nunc quid sibi velit Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse haereditas, quae per Moysen traditur, et extra Jordanem decernitur. In duodecim tribubus filiorum Israel, occultis quibusdam et mysticis rationibus, totius humani generis figura complectitur, vel omnium certe hominum qui ad agnitionem Dei venerunt. Horum vero pars aliqua extra Jordanem 108.0805D| et haereditatem consequitur per Moysen; pars vero transit Jordanem, et haereditatem suscipit in terra repromissionis per Jesum. Et illi quidem quibus extra Jordanem haereditas decernitur, primitivi sunt; licet minus nobiles, licet non inculpati, primitivi tamen sunt. Ruben namque est primogenitus Jacob; licet contaminaverit thorum patris, primogenitus tamen est. Manasse quoque, cujus dimidia tribus extra Jordanem consequitur, et ipse licet de Aegyptia natus est, primogenitus tamen est. Omnes tamen isti primogeniti sunt, et ideo priorem populum designant, qui non per Jesum Dominum nostrum, sed per Moysen extra Jordanem sortem haereditatis accipiunt. Considera autem diligentius etiam causam 108.0806A| qua et priores, et extra Jordanem et sequestrati a caeteris, consequuntur haereditatem. Jumenta quoque et pecora multa sunt nobis. Haec ergo causa qua prior populus ad haereditatem terrae illius quae lacte fluit, quae melle abundat, quae favus mellis est prae omni terra, non potuit pervenire, nec Verbum carnem potuit agnoscere, quia multa jumenta habebat et pecora multa. Animalis enim non potuit percipere quae sunt spiritus Dei, nec spiritaliter dijudicare, quia homo cum in honore esset non intellexit, sed computatus est jumentis insipientibus, similis factus est his (Psal. XLVIII); pro quibus haereditatem suam extra Jordanis fluenta percepit, et a terra se sancta fecit alienum. Ille ergo populus accepit haereditatem per Moysen; accepit terram duorum regum tantummodo. 108.0806B| Non enim amplius potuit Moyses interficere nisi duos reges, quorum terram divideret populis, multa animalia multaque pecora habentibus. Illis vero qui Jordanem transeunt Jesus dividit terram: quamvis habeant etiam ipsi animalia, habeant pecora, non tamen tanta quae eos excludant ne Jordanem transeant. Sed cum ipsis et mulieribus, et cum infantibus suis contendunt transire Jordanem, et ad patrum pervenire promissa. Illi autem propter pecora, et jumenta, et mulieres suas, et infantes, non potuerunt transire Jordanem, nec ad fidem Christi, quae est terra repromissionis, intrare. Increpat tamen eos Moyses, et dicit ad filios Ruben et filios Gad: Fratres vestri pergent ad praelium, et vos sedebitis hic? Et quare pervertitis corda filiorum Israel, ut non 108.0806C| transeant in terram quam Dominus dat eis? Et cum increpasset eos hujusmodi verbis, accesserunt, inquit, ad eum filii Ruben, et filii Gad, et dicebant: Ovilia ovibus fabricamus hic et pecoribus et civitatibus jumentis nostris [et stabula jumentis, et civitates parvulis nostris]; et nos armati prima turma incedimus ante filios Israel, usquequo perducamus eos in locum suum. Et haec promittentes, mitigaverunt Moysen, ita ut ipse eos commendaret Jesu et Eleazaro. Ita enim scriptum est: Et adhibuit eos Moyses ad Eleazarum sacerdotem, et Jesum filium Nave, et principes familiarum tribuum, et ait ad eos Moyses: Si transierint filii Ruben et filii Gad vobiscum Jordanem omnes armati ad praelium coram Domino, et obtinueritis terram in conspectu vestro, dabitis eis terram 108.0806D| Galaad in possessionem. Terrae nomen in Scripturis divinis positum diversis significationibus invenimus. Et primo quidem terra haec in qua habitamus non ex initio terra vocitata est, sed arida. Et post haec quae prius dicta fuerat arida, terrae nomen accepit. Sic et coelum istud visibile non ab initio coelum dictum est, sed prius firmamentum post etiam coeli vocabulo nuncupatum est. In principio tamen creaturae coelum et terram fecisse dicitur Deus, et postea aridam, et postea firmamentum. Omnes enim nos donec infructuosi sumus, et nullum pudicitiae fructum, nullum justitiae, nullum pietatis afferimus, aridi sumus. Si autem nosmetipsos coeperimus excolere, et ad virtutum frugem desides animos suscitare, 108.0807A| terra efficimur ex arida, quae verbi Dei suscepta semina laeta fruge multiplicet. Est ergo quaedam in regno Dei terra, quae mansuetis promittitur, et terra quae viventium nominatur, et terra in excelsis posita, de qua ad justum Propheta dicit: Exaltavi te ut haeredites terram. Istius ergo haereditatem terrae, posteaquam de mundi hujus Aegypto exierit, Deo credens anima consequetur. Et alibi quidem hi qui sub lege vixerunt, alibi autem qui per Jesu Christi fidem et gratiam dispensati sunt. Verumtamen hi qui videntur primi et per Moysen dispensati, non prius consequuntur haereditatem sibi decretam, nisi et ipsi transeant cum his quos Jesus dispensat, et pugnat cum eis contra inimicos, et collocent eos in sedibus suis, ita et ipsi consequuntur haereditatem 108.0807B| quam Moyse duce meruerunt. Sed haec nisi ex Scripturis divinis approbantur, fabulae videbuntur. Paulus ergo horum producatur idoneus testis, qui in Epistola ad Hebraeos, ubi describit illos omnes Patres et patriarchas ac prophetas qui per fidem placuerunt Deo, post enumerationem cunctorum, in ultima conclusione sic dicit de eis: Et hi omnes, testimonio fidei accepto, non perceperunt repromissiones, Deo pro nobis aliquid providente, uti ne sine nobis consummarentur. Quasi sic diceret: Istae novem semis tribus propterea non acceperunt repromissionem terrae illius quae eis extra Jordanem per Moysen decreta est, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur. Propterea ergo transeant nobiscum armati ad praelium, 108.0807C| et juvent nos ad belligerandum ad expugnandos inimicos. Sed illi transeunt qui armati sunt, qui viri fortes sunt et potentes, caeteri vero omnes, ignava manus et imbellis, remanent extra Jordanem. Si qui autem in ipsis viri fortes sunt, relictis animalibus et pecoribus, et omnibus impedimentis, pugnent adversum hostem nobiscum, usquequo vincantur inimici nostri, usquequo haereditatem terrae bonae, terrae mellis lactisque capiamus. Quis enim dubitat quod sancti quique patrum et orationibus nos juvent, et gestorum suorum confirment atque hortentur exemplis? Sed et voluminibus suis per ea quae nobis ad memoriam scripta reliquerunt, docentes nos et instruentes quomodo adversum inimicas potestates dimicandum sit, et quomodo agonum toleranda certamina. 108.0807D| Pugnant enim pro nobis, et ipsi incedunt primi ante nos armati. Ipsos enim nos habentes ad exemplum, et eorum videntes per spiritum fortia facta, armamur ad praelium spiritale, et adversum spiritalia nequitiae in coelestibus dimicamus. Sic denique qui sub Jesu Nave militant, triginta et amplius reges perimunt, et terras eorum sorte haereditatis accipiunt. Depulsis namque spiritalibus nequitiis de coelestibus, haereditatem regni coelestis Jesu Domino nostro dividente percipiunt. Potest et tertius adhuc expositionis videri modus, ut in filiis Israel, id est, in populo Ecclesiae, intelligantur quidam esse spiritales, et intra Jordanem percipere haereditatem terrae, fluentis lac et mel, sapientiae scilicet et scientiae 108.0808A| dulcedinem capientes: quorum flumine civitas Dei, quod repletum aquis divinae intelligentiae, circumdatur et rigatur. Alii autem sunt carnales, qui jumentis et pecudibus, id est, crassis et solidis sensibus abundantes, sicut erant illi de quibus dicebat Apostolus: Ita insensati estis, ut cum coeperitis spiritu, nunc carne consummemini? et, o Galatae, quis fascinavit vos veritati non obedire? (Gal. III.) Sed unusquisque nostrum nisi se armaverit, et abjectis brutis et belluinis sensibus, ad spiritalem intelligentiam properaverit, remanebit extra Jordanem, nec poterit per sapientiae flumen incedere quod laetificat civitatem Dei, id est, animam Dei capacem: non assequetur eloquiorum Domini interiora, quae sunt dulciora super mel et favum; sed illam tantummodo 108.0808B| consequetur terram in qua duo reges occisi sunt, ubi dicatur ei: Nihil aliud judicavi meipsum inter vos scire, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II). Qui autem potuerit transire Jordanem, et ad interiora penetrare, ubi Jesum Christum Dominum nostrum sequens, interficiet triginta et eo amplius reges, illos fortasse de quibus dicitur: Quia astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II). Depulsisque his regibus et prostratis, agnoscet secretiora mysteria, usquequo etiam ad illum veniat locum ubi sedes est Dei, et Jerusalem civitas Dei viventis: non ista quae servit cum filiis suis in terra, sed illa quae libera est et mater omnium nostrum.

CAPUT VIII. De quadraginta duabus mansionibus filiorum Israel.

(CAP. XXXIII.) Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron: quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione mutabantur. Legimus Paulum apostolum, cum commemorationem veteris historiae quae in libris legis et prophetarum comprehensa est, fecisset, dixisse: Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt enim ad commonitionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari: et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, 108.0808D| et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Biberunt enim de spiritali consequente eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X). Si ergo pars historiae itineris ex Aegypto spiritaliter accipitur, et caetera quae ab Apostolo pro angustia temporis praetermissa sunt, ejusdem intelligentiae convincentur. Et in psalmo: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII). Paulus quoque lex spiritalis est. Et ipse Dominus: Si crederetis Moysi, et mihi crederetis. De me enim ille scripsit (Joan. V). Et Evangelium secundum Lucam: Tunc incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in cunctis Scripturis quae de ipso dicta erant (Luc. ult.). Igitur Judaei, parvuli et qui solidum 108.0809A| cibum glutire nequeunt, sed adhuc lacte nutriuntur infantiae, legant Pharaonem carneum ac mare Rubrum, per quod ad Indiam navigatur, et manna coriandro simile, et omnia quae scripta sunt, audiant corporaliter: lepram domorum et lepram pellis et staminis, taurum homicidam, jumentum adulterii reum, et Hebraei propter uxorem et liberos servire cupientis, aurem subula perforatam. Nos autem derelinquentes Capharnaum, agrum quondam pulcherrimum, et cum Jesu egredientes in desertum, pascimur panibus ejus: si insipientes sumus et jumentorum similes, hordeaceis; si rationale animal, triticeis et ex grano frumenti commolitis, quod in terram cadens et mortuum multum fructum attulit. Novem plagis percussa est Aegyptus: fractus 108.0809B| Pharao ut dimitteret populum Dei, ad extremum primogenita perdidit, ut primogenita Israelis Domino sacrarentur. Qui prius tenere cupiebant, instanter expellunt. Exterminator transiit, et terram Gessen pastoralem et pluviis irrigatam non audet attingere. Erant enim postes eorum agni cruore signati, et opere loquebantur: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Unde et appellatur ipsa solemnitas Phase, quam nos transitum possumus appellare, eo quod de pecoribus ad meliora pergentes, tenebrosam Aegyptum relinquamus. Haec sunt, inquit, castra filiorum Israel, qui egressi sunt de terra Aegypti per turmas suas, in manu Moysi et Aaron. Quas Graeci διαμονὰς vocant, nos propter linguae proprietatem, significantius, mansiones, sive 108.0809C| quando de exercitu dicitur, castra transtulimus. Fit autem catalogus mansionum a prima usque ad ultimam, et numerantur simul quadraginta duae. De quibus Matthaeus loquitur: Ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim (Matth. I), id est, simul generationes quadraginta duae. Per has currit verus Hebraeus, qui de terra transire festinat ad coelum, et Aegypto saeculi derelicta, terram repromissionis ingreditur. Nec mirum si in illo numeri sacramento perveniamus ad regna coelorum, sub quo Dominus atque Salvator a primo patriarcha pervenit ad Virginem, quasi ad Jordanem, qui pleno gurgite fluens, Spiritus sancti gratiis redundabat. Quod autem in manu Moysi et Aaron egressos scribit, intellige legem et sacerdotium: opera et cultum Dei, 108.0809D| quorum alterum altero indiget. Nihil enim prodest exercere virtutes, nisi noveris Creatorem; nec Dei veneratio proficit ad salutem, nisi praecepta conditoris impleveris. His duabus mansionibus, quasi duobus seraphim, in confessionem sanctae Trinitatis erumpimus dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth. Has mansiones Moyses scripsisse dicitur juxta castrorum loca, quae Domini [jussu] mutabant. Audisti quid scripsit Moyses per verbum Domini. Et quid voluit Dominus haec scribi? Ut prodesset utique nobis aliquid scriptura haec mansionum quas fecerunt filii Israel. Denique dupliciter jubemur exire secundum spiritalem intelligentiam de Aegypto. Vel cum relinquentes gentilem vitam, ad agnitionem 108.0810A| divinae legis accedimus, vel cum anima de corporis hujus habitatione discedit. Ad utrumque ergo istae mansiones quas nunc per verbum Domini Moyses describit aspiciunt. Nam de illis quidem mansionibus quod anima corpore exuta, imo corpore suo rursus induta, bibitura est, Dominus pronuntiavit in Evangelio dicens: Multae mansiones sunt apud Patrem: alioquin dicerem vobis: Vado et praeparabo vobis mansionem (Joan. XIV). Sunt ergo multae illae mansiones quae ad Patrem ducunt: in quibus singulis quid causae, quid utilitatis animae commoratio, quidve eruditionis aut illuminationis accipiat, scit ille solus futuri saeculi Pater, qui ait de semetipso, quia ego sum ostium (Joan. X). Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV). Qui fortassis in his 108.0810B| singulis mansionibus unicuique animae ostium fiet, ut per ipsum intret, et per ipsum exeat, et inveniet pascua. Et iterum intret ad aliam, et inde ad aliam mansionem, usquequo ad ipsum perveniat Patrem. Si vero ad secundam, de qua superius memoravimus, expositionem redeamus, et animae in hac vita positae per haec intelligamus profectus, quae conversa de gentili vita, non tam Moysen quam legem Dei, nec Aaron quam sacerdotem qui permanet in aeternum sequitur, antequam ad perfectum veniat, in eremo habitat, ubi scilicet et exerceatur in praeceptis Domini, et ubi fides ejus per tentationes probetur. Ubi cum vicerit unam tentationem, et fides ejus in ea fuerit probata, inde venit ad aliam, et quasi de una mansione ad alteram transit. Et ibi 108.0810C| cum obtinuerit quae acciderint et fideliter tulerit, pergat ad aliam. Et ita per singula tentamenta vitae ac fidei profectus mansiones habere dicitur, in quibus per singula virtutum quaeruntur augmenta, et impletur in illis illud quod scriptum est: Ibunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII); usquequo perveniatur ad ultimum, imo ad summum gradum virtutum, et transeatur flumen Dei ac promissa suscipiatur haereditas. Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die post Phase, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis, et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), castrametati sunt in Soccoth. Ramesse a quibusdam interpretatur commotio turbulenta, aut 108.0810D| amaritudo commotioque tineae. Nos autem verius existimamus exprimi tonitruum gaudii. Ad hanc urbem, quae in extremis Aegypti finibus erat, populus congregatus est, qui in desertum ire cupiebat, eo quod tumultum saeculi derelinquens, movebatur a vitiis pristinis, et ab exedente se prius tinea peccatorum, ut omnem amaritudinem vertens in dulcedinem, Dei vocem in Sina monte desuper tonantis audiret. Quod autem verba divina et eloquia Scripturarum in istius saeculi et mundi rota tonitruis appellantur, Psalmista declarat dicens: Vox tonitrui in rota (Psal. LXXVI). Et Dei Patris vocem in baptismo audientes, tonitruum putaverunt. Cumque commoti fuerimus ad evangelicam tubam, et excitati 108.0811A| tonitrui gaudio, eximus in mense primo, quando hiems praeterit et abit, quando veris exordium est, quando terra parturit, quando cuncta renovantur. Et eximus quinta decima die mensis primi, in crastinum Paschae, pleno mensis lumine, post esum agni immaculati, et calceatos pedes habentes de Apostolo, et accinctos pudicitia lumbos (Ephes. VI), et baculos in manibus praeparatos. Quamvis enim in Aegypto quartadecima die mensis Pascha facientes comederimus agnum, tamen tunc nobis lux plena completur, quando in manu excelsa Ramesse dimittimus, quae excelsa dicitur, vel quod Aegyptum percusserit, vel quod protexerit Israel videntibus Aegyptiis: qui admirantur nos egredi de saeculo, et torquentur invidia; et postea tenere cupientes in persecutionibus 108.0811B| suffocantur, quando et Aegyptii sepeliunt primogenitos suos; et patres mortui terrenis operibus opprimunt mortuos filios. Mihi videntur Aegyptiorum primogenita dogmata esse philosophorum, quibus deceptos homines atque irretitos tenebant. Quae cum Israel vivus effugerit, circumdant mortuis suis, ne exeuntium imitentur exemplum. Porro quod sequitur, In diis eorum fecit judicia, sive ut Septuaginta transtulerunt, ultiones, illud Hebraei autumant quod nocte qua egressus est populus, omnia in Aegypto templa destructa sunt, sive motu terrae, sive tactu fulminum. Spiritaliter autem dicimus quod egredientibus nobis ex Aegypto errorum idola corruant, et omnis perversarum doctrinarum cultura quatiatur. Alii quaerendum putant quomodo Deus 108.0811C| vindictam faciat in daemones, cum utique vindictae dies et judicii nondum venerit. Sed hanc ego puto in daemones fieri vindictam, cum is qui ab illis deceptus fuerat ut idola coleret, per verbum Domini conversus, Deum colit, et ex ipso opere conversionis, vindicta in eum qui deceperat datur. Similiter et si is qui daemonibus deceptus fuerat ad fornicandum convertatur ad pudicitiam, diligat castitatem, errasse se defleat, poenitentiae ipsius lacrymis uritur et incenditur daemon, et sic vindicta datur in deceptionis auctorem. Similiter etiam si quis de superbia ad humilitatem, de luxuria ad parcimoniam redeat, et per haec singula daemones qui se in haec deceperant flagellat et cruciat. Quantis eos putatis agi tormentis, si quem videant secundum verbum Domini vendere 108.0811D| omnia sua quae possidet, et dare pauperibus, et tollere crucem suam et sequi Christum? (Luc. XVIII.) Super omnia vero eis est tormentorum genera, et super omnes poenas, si quem videant verbo Dei operam dare, scientiam divinae legis et mysteria Scripturarum intentis studiis perquirentem: in hoc eorum omnibus * flammis est, in his toto uruntur incendio, quoniam quidem ignorantiae tenebris humanas obscuraverant mentes, et per haec obtinuerant ut Deus quidem ignoraretur, ad ipsos vero divini cultus studia transferrentur. Quae putas in illos vindicta datur, quae infertur eis flamma poenarum, cum vident haec lumine veritatis aperiri, et fraudis suae nebulas per agnitionem legis divinae nudari? Possident 108.0812A| cunctos qui ignorantia vivunt, et non solum illos qui in ignorantia adhuc sunt, sed ingerunt se saepe his etiam qui agnoverunt Deum, et rursus in eos opera ignorantiae conantur operari. Neque enim sine ipsis consummatur omne peccatum. Nam cum adulterium quis admittit, non est utique sine daemone. Vel cum ipsa * immorata rapitur, vel cum diripit aliena, et qui sedens adversus proximum suum detrahit, et adversus filium matris suae ponit scandalum, non est sine daemone. Et ideo agendum nobis est ne forte Aegyptiorum primogenita, vel deos eorum, quos Dominus percussit et exstinxit, ne nos suscitemus in nobis, si eis locum dederimus operandi in nobis ea quae odit Deus. Si autem ab his omnibus contineamus nos eo modo quo superius diximus, 108.0812B| dabit vindictam Dominus in omnibus diis Aegyptiorum, poenasque ex nostra emendatione et conversione suscipiunt. Proficiscentes, inquit, filii Israel de Ramesse, castrametati sunt in Socoth. Secunda mansio. In hac coquunt panes azymos, et primum tendunt tabernacula, unde ex re locus nomen accepit. Socoth quippe interpretatur in lingua nostra tabernacula sive tentoria. Et ab hoc septimo mense quinta decima die mensis solemnitas Tabernaculorum est. Cum ergo exierimus ex Aegypto, primum tabernaculum figimus, sciendum nobis ad ulteriora progrediendum. Tunc enim non comedimus de fermento Aegypti, de fermento malitiae et nequitiae, sed vescimur azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V); Domini praecepta opere consummantes: Cavete a fermento 108.0812C| Pharisaeorum (Luc. XII). In hac nobis praecipitur mansione ut semper memores simus egressionis ex Aegypto, ut celebremus transitum, id est, phase Domini; ut primogenita nostri uteri cunctarumque virtutum pro primogenitis Aegypti quae percussa sunt Domino consecremus. Et profecti de Socoth, castrametati sunt in Etham, quae est in extremo solitudinis. Tertia mansio offertur post tabernacula, in qua primum videtur Dominus nocte in columna nubis, ut praecedat populum et dux sit itineris. Etham nobis consonat fortitudo sive perfectio, de qua et David canit: Tu dirupisti fluvios Etham (Psal. LXXIII), id est, fortis. Grandis est fortitudo Aegyptum dimittere, et in extrema solitudine commorari. Ex quo intelligimus locum Socoth adhuc juxta Aegypti fuisse regiones. 108.0812D| In eo enim quod dicitur, qui est in extremis finibus solitudinis, ostenditur inter confinia esse eremi et Aegypti. Notandum autem quod alia editio pro Etham Buthan habet. Buthan ergo convallis appellatur. Diximus enim virtutum in his esse profectum. Virtus autem non nisi exercitu et labore conquiritur. Nec tantum in prosperis quantum in adversis probatur. Venitur ergo ad convallem. In convallibus autem et inferioribus locis certamen habetur adversum diabolum et contrarias potestates. In convallibus ergo agon gerendus est, et in convallibus pugnandum est. Denique et Abraham in valle Salinarum pugnavit adversum barbaros reges, et ibi victoriam consecutus est. Descendit vero viator hic 108.0813A| noster ad eos qui in profundis et in imis, non ut ibi demoretur, sed ut ibi victoriam consequatur. Praeparemus nobis fortitudinem, assumamus perfectum robur, ut inter errorum tenebras et confusionem noctis scientiae Christi lumen appareat: dies quoque noster nubem habeat protegentem, ut his ducibus ad sanctam terram pervenire valeamus. Profectique de Etham venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt contra Magdalum. Quarta mansio Phihahiroth, quae interpretatur os nobilium. Quae scribitur per litteram beth, . Quidam male hiroth villas putant: errorque manifestus est, quod pro supradicto elemento ν litteram legant. Beelsephon in linguam nostram vertitur Dominus aquilonis, aut ascensus speculae, aut habens arcana. Porro 108.0813B| Magdal magnitudo vel turris. Assumpta igitur fortitudine, nobilitamur in Domino, et Beelsephon idoli arcana contemnimus, illiusque magnificentiam et turritam superbiam declinamus. Non enim est ab austro unde Dominus venit, et a meridie in qua sponsus recumbit in floribus; sed possessor aquilonis, venti frigidissimi, a quo exardescunt mala super terram. Qui cum sit frigidissimus, nomine dexter vocatur, falso sibi assumens vocabulum virtutis ac dexterae, cum totus sit in sinistra. Et profecti de Phihahiroth, transierunt per medium mare in deserto: et ambulaverunt viam trium dierum in solitudinem Etham, et castrametati sunt in Mara. Quinta mansio Mara, quae interpretatur amaritudo. Non poterant ad Rubri maris gurgites pervenire, et Pharaonem cum 108.0813C| suo exercitu videre pereuntem, nisi postquam habuerant in ore nobilitates, et in Domini confessione virtutes. Post praedicationem Evangelii, post tabernacula transmigrantium, post assumptam fortitudinem, post confessionis nobilitatem, pericula rursus occurrunt. Unde discimus cavendas semper insidias, et invocandam misericordiam Dei, ut insequentem Pharaonem possimus effugere, et nobis in spiritali baptismo suffocetur. Egressis de mari Rubro occurrit eremus Sur, quae et solitudo Etham dicitur. In qua tribus diebus ingredientes, non habuerunt aquam; et perveniunt ad Maram, quae ex amaritudine nomen accepit. Habebat fons aquam, et dulcedinem non habebat. Murmurat populus videns aquas, et potare non sustinens. Intellige Maram, 108.0813D| aquas occidentis litterae. Quibus si immittatur confessio crucis, et passionis Dominicae sacramenta jungantur, omne quod impotabile et triste videbatur ac rigidum, vertetur in dulcedinem. Unde et scriptum est: Constituit Deus populo legem et judicia, et tentavit eum. Ubi enim magnitudo gratiae, ibi magnitudo discriminis. Nec terrearis si post victoriam venias ad amaritudinem, quia verum pascha facientes, azyma cum amaritudinibus comedunt, et tentatio probationem, probatio vero spem, spes parit salutem. Apud medicos quoque quaedam antidotus noxios humores temperans ex amaritudine nominatur, quae dulcis ostenditur restituens sanitatem. Sic e contrario, voluptas atque luxuria amaritudine 108.0814A| temperetur, dicente Scriptura: Quae ad tempus pingues facit fauces tuas, novissime vero amarius felle invenies. Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta, ibique castrametati sunt. Vides post amaritudines, post asperitates tentationum, quae te amoena suscipiunt loca? Non venisses ad palmas, nisi tentationum amaritudines pertulisses. Nec venisses ad dulcedinem fontium, nisi quae tristia fuerant et aspera superasses. Non quo jam finis sit in terris his et perfectio cunctorum, sed dispensator animarum Deus in ipso itinere interserit laboribus etiam quaedam refrigeria, quibus refota anima promptior redeat ad reliquos labores. Elim tamen interpretatur arietes. Arietes duces sunt gregum. Qui sunt 108.0814B| duces gregis Christi nisi Apostoli, qui sunt et duodecim fontes? Verum quoniam non solum duodecim elegit Dominus et Salvator noster, sed et alios septuaginta, idcirco non solum duodecim fontes, sed et septuaginta arbores scribuntur esse palmarum. Et ipsi enim apostoli nominantur. Sic et ipse Paulus dicit, cum de resurrectione Salvatoris exponeret: Visus est illis, inquit, undecim: deinde apparuit et omnibus apostolis (I Cor. XV). In quo ostendit esse et alios apostolos exceptis illis duodecim. Haec amoenitas post amaritudinem, haec te requies post laborem, haec te gratia post tentationem suscipiet. Sed et inde egressi, fixere tentoria super mare Rubrum: Profecti de Elim, castrametati sunt ad mare Rubrum. Mare Rubrum quod Hebraice dicitur jam suph septima 108.0814C| mansio est: et quaeritur quomodo post transmigrationem maris Rubri et fontis Mara et Elim rursum ad mare Rubrum venerint, nisi forte in itinere pergentibus sinus quidam maris occurrit, juxta quem castrametati sunt. Aliud est enim transire mare, aliud in proximo figere tabernacula. Ex quibus monemur etiam post evangelicam disciplinam et cibos dulcissimos triumphorum, apparere nobis interdum mare, et praeterita discrimina poni ob oculos. Quanquam multae differentiae sit transire mare, et mare procul aspicere. Verbum jam suph, apud Hebraeos, ex mari et rubro compositum est. Suph autem et rubrum et scirpus vocatur. Unde possumus suspicari quod venerint ad paludem quamdam et lacum qui carecto et juncis plenus fuerit. Quod autem omnes 108.0814D| congregationes aquarum Scriptura sancta mare vocet, nulla dubitatio est. Haec mansio in Exodo non habetur, sed scriptum est pro ea quod de mari Rubro venerint ad desertum Sin, quae est inter Elim et Sinai, quinta decima die mensis secundi egressionis eorum ex Aegypto, id est, trigesima prima postquam egressi sunt de Ramesse. Et profecti de mari Rubro, castrametati sunt in deserto Sin. Octava mansio, licet, juxta ordinem Exodi, septima sit. Sed sciendum quod omnis usque ad montem Sinai eremus Sin vocetur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen acceperit. Sic et Moab tam urbis quam provinciae nomen est. In hac solitudine quinque mansiones sunt. Jam Suph. de qua supra diximus, eremus 108.0815A| Sin, et Daphca, et Alus, et Raphidim, de quibus loquemur in consequentibus. Sin autem interpretatur rubus vel odium. Quorum utrumque facit ad mysticos intellectus. Quo postquam venerimus ad eum locum de quo nobis sit Dominus locuturus, grande odium mereamur inimici. Tunc videbimus ardere rubrum et non comburi; inflammari Ecclesiam persecutionibus, et eam, loquente in illa Domino, non perire. Et nota quod in octava mansione, in qua torcularia nostra sunt (unde et octavus psalmus hoc titulo praenotatur) desertum capimus rubi, quia plures filii desertae magis quam ejus quae habet virum. Et profecti de deserto Sin castrametati sunt in Daphca. Nona mansio. Hoc nomen apud Hebraeos, κροῦμα, id est, pulsatio dicitur. Juxta quod ait Dominus: 108.0815B| Pulsate et aperietur vobis. In libro autem Hebraicorum nominum adhaesionem remissionemque transtulimus. Quod lectorem turbare non debet, nec putet nos distantia scribere. Ibi enim juxta id quod vulgo habetur edidimus, si medium scribatur verbum per beth litteram. Hic autem in Hebraico volumine scriptum reperi per phe quod elementum magis pulsationem quam glutinum sonat. Sensusque est manifestus. Post responsa Domini, post octavum numerum, resurrectionis Christi incipimus sacramenta pulsare. Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus. Decima mansio in Exodo non habetur. Crediturque in Sin eremo contineri, eodem narrante libro: Profecta est omnis multitudo filiorum Israel de eremo Sin, per mansiones suas, juxta os Domini, et 108.0815C| venerunt Raphidim (Exod. XIII). Ex quo perspicuum est plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari. Interpretaturque Alus fermentum: quod tollens mulier, commiscuit farinae satis tribus, donec fermentaretur totum (Matth. XIII). In hac solitudine murmurat populus propter famem, et conversus respicit in nube procul gloriam Dei, accepitque vespere coturnicem, et mane alterius diei, manna. Et nota in mansione decima fermentum poni: et post esum carnium manna tribui implerique Scripturam, Panem angelorum manducavit homo. Profecti de Alus, castrametati sunt in Raphidim, et non erat aqua ibi populo. Undecima mansio est. Quam violenter interpretatam in libro Hebraicorum nominum reperi, vidit os sufficiens eis, aut certe, vitium oris fortium; meliusque transfertur, 108.0815D| dissolutio fortium, vel sanitas fortium, sive, juxta proprietatem linguae Syrae, remissio manuum. Haec et in Exodo legitur post profectionem de eremo Sin. Quaeritur in ea populus ob ardorem sitis, fons de petra Horeb erumpit et profluit; tentationis quoque, id est masa sortitus est nomen. Moyses ascendit in montem, Jesus contra Amalec militat. Ad crucis signum superatur inimicus; remissis orantis manibus, hostis victor insequitur. Sedet Moyses super lapidem de Zacharia, qui septem habebat oculos, et in Samuelis volumine appellatur Abenhaazer, id est, lapis adjutorii; et utramque manum ejus, Aaron et Ur, id est, montanus lucidusque sustentant. Devicto adversario supervenit Jetro: 108.0816A| adducit Sephoram et utrosque filios; dat consilium septuaginta seniorum; et in typum Ecclesiae de gentibus congregatae, legis imminutio Evangelio suggerente completur. Pulchre autem dissolutio ac sanitas fortium Raphidim dicitur, vel propter dissipatum Amalec, vel propter sanitatem Israel. Si autem remissionem manuum juxta Syros Raphidim dicitur, dicemus propter offensam populi, quia contra Dominum murmurant, isti loco nomen positum. Haec tangimus potius quam exponimus, breviter indicasse contenti quod post fermentum Alus et Massam ecclesiae, soleant multiplicia daemonum adversum nos tentamenta consurgere. Et profecti de Raphidim, castra posuerunt in solitudine Sinai. Haec duodecima est: statim tibi veniat in mente apostolorum 108.0816B| numerus. Una de pluribus, sed major omnibus; non separatur in ordine, sed praecellit in merito. Ad hanc quadragesima septima die perveniunt, Scriptura dicente: Mense tertio egressionis filiorum Israel de Aegypto, in die hac transierunt in solitudinem Sinai, etc. De quo supra in secundo libro plenius expositum est. Et profecti de solitudine Sinai, castrametati sunt in sepulcris concupiscentiae. Tertia decima mansio, cujus nomen cum interpretatione editum est, apud Hebraeos appellatur, Cibaroth bataave. Est autem sensus ille de Evangelio quod Jesus baptizatus statim a spiritu ductus est in desertum, et tentabatur a diabolo (Matth. IV). Itaque et Israel post familiarem cum Domino sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est anno uno et diebus 108.0816C| quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quae interpretatur onager aut feritas. Ibique succumbit malae bestiae fastidiens coelestem panem, et Aegyptiorum carnes desiderans, quando multos subitum voravit incendium, et intercedente Moyse, humum vorax flamma consumpsit. Et profecti de supulcris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth. Quarta decima mansio est in solitudine Pharan, quae in atria vertitur. In hac Aaron et Maria propter Aethiopissam contra Moysen murmurant, et in typum zeli adversus Ecclesiam de gentibus congregatam, populus Judaeorum leprae sorde perfunditur, nec redit ad tabernaculum ut pristinam recipiat sanitatem donec statutum plenitudinis gentium tempus impleat. Et profecti de 108.0816D| Haseroth, castrametati sunt in Rethma. Pro quo supra in hoc eodem libro legimus: Postquam profectus est populus de Aseroth, castrametati sunt in solitudine Pharan. Haec est autem quinta decima mansio. Et notandum quod reliquas mansiones decem et novem, quarum nunc breviter catalogus describitur, a Rethma usque ad Asiongaber, id est, usque ad tricesimam secundam mansionem, sub Pharan solitudinis nomine contineatur. In quibus universa quae scripta sunt diversis temporibus gesta sentimus. Hoc est de duodecim exploratoribus missis ad terram sanctam, et botri ab ea relatione in ligno, de murmuratione populi Judaeorum gigantium impetum reformidantis, et per ejus pugnam contra 108.0817A| Amalec a quo superatur, de Dathan et Abiron et filiis Core, et vindicta in eos prolata, de virga Aaron germinante, et vitula rufa in holocaustum concremata et cinere aspersionis: quae omnia supra in libro exposita sunt. Rethma transfertur sonitus vel juniperus, quanquam plerique ἄρκευθον apud Graecos aliud genus arboris significare contendant. Juniperum autem et primus graduum psalmus juxta Hebraicam veritatem sonat, ubi scriptum est: Quid detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam (Psal. CXIX)? Et Propheta respondet: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus juniperorum (Ibid.). Pro quo apud nos legitur, desolatoriis. Fertur autem lignum hoc ignem multo tempore conservare, ut pruna si ex ejus cinere operta fuerit, usque ad 108.0817B| annum perveniat. Ex quo discimus post sepulcra concupiscentiae et vestibula transire nos ad lignum quod multo tempore calorem tenet, ut simus ferventes spiritu, et claro sonitu Evangelium in altum exaltata voce Domini praedicemus. Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmom Phares. Sexta decima mansio, quae interpretatur Graeco sermone ῥοιᾶς ἀποκοπὴ, Latine mali punici divisio, quod alii malum granatum vocant. Cujus arboris fructus in Scripturis dupliciter accipitur: aut in Ecclesiae gremio, quae omnem turbam credentium suo cortice tegit, aut in varietate consonantiaque virtutum, juxta illud quod scriptum est: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV). Sicque diversi sunt singuli gradus, ut omnes eadem 108.0817C| compage teneantur. Unde egressi venerunt in Lebna. Septima decima mansio, quam in lateres possumus vertere. Licet quidam Lebna transferentes, male candorem interpretati sunt. Legimus Aegyptios lateres in Exodo, quos populus faciens ingemuit. Legimus in Malachia, pro quibus Idumaea destructis, lapides politos reponere nititur: et laterem in Ezechiel, in quo obsessae Jerusalem pictura describitur. Ex quibus discimus in itinere istius vitae, et de alio in aliud transitu nunc nos crescere, nunc decrescere, et post ordinem ecclesiasticum saepe ad laterum opera transmigrare. Et de Lebna castrametati sunt in Ressa. Octava decima mansio in frenos vertitur. Si enim post profectum rursum ad luti opera descendimus, infrenandi sumus, et rursus 108.0817D| vagi atque praecipites Scripturarum retinaculis dirigendi. Hoc verbum, quantum memoria suggerit, nusquam in Scripturis sanctis apud Hebraeos invenisse me novi, absque libro apocrypho qui a Graecis Μικρογένεσις appellatur. Ibi in aedificatione turris pro stadio ponitur, in quo exercentur pugiles et athletae, et cursorum velocitas comprobatur. Dicit et Psalmista: In freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI). Et Apostolus: Nescitis quoniam qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis (I Cor. IX). Et profecti de Ressa, castrametati sunt in Ceelatha. Nona decima mansio interpretatur Ecclesia. Vagi currentium gressus 108.0818A| frenis ad Ecclesiam retrahuntur, et fores quas ante reliquerant, rursum intrare festinant. Unde profecti, castrametati sunt in monte Sapher. Vicesima mansio interpretatur pulchritudo, et in monte decoris est constituta. De qua et quarti decimi psalmi principium sonat: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo (Psal. XIV)? Vide quid prosint frena: a vitiis nos retrahunt, introducunt ad virtutum choros, et in Christo monte pulcherrimo, habitare faciunt. Iste, juxta Daniel, lapis excisus de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et implevit omnem terram (Dan. II): Iste, juxta Ezechiel, vulneravit principem Tyri. Ad istum in Isaia et Michaea populi confluunt dicentes: Venite, ascendamus in montem Domini, et 108.0818B| ad domum Dei Jacob: et annuntiabit nobis vias suas, et ambulabimus in semitis ejus (Isa. II). Et egressi de monte Sepher venerunt in Arada. Vicesima prima mansio vertitur in miraculum. Quam pulcher ordo profectuum, quam egregia textura credentium. Post opus lateris infrenamur, post frenos in Ecclesiam introducimur, post habitationem Ecclesiae ad Christum in montem ascendimus: in quo positi, stupemus atque miramur ut noster in laudibus ejus sermo superetur, invenientium in eo quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (II Cor. II). Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth. Vicesima secunda mansio in coetus vertitur. In hac enim consistit multitudo credentium, Ecclesia primitivorum, virtutum omnium consonantia. 108.0818C| Tunc vere possumus dicere: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). Et Dominus facit unius moris in domo. Profectique de Maceloth, castrametati sunt in Thahath. Vicesima tertia mansio potest et subter intelligi. Sed melius pavorem interpretabimur. Venisti ad Ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo Christi magnitudinem confiteris. Vides ibi multos virtutis tuae socios, noli altum sapere sed time. Dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et qui se exaltat, videat ne cadat. Potentes potenter tormenta patientur. Timor virtutum custos, et securitas ad lapsum facilis. Unde et in quodam psalmo, postquam Propheta dixerat: Dominus regit me, et nihil mihi 108.0818D| deerit, in loco pascuae ibi me collocavit, jungit timorem qui custos beatitudinis est et infert: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Et est sensus: Dum tormenta formido, servavi gratiam quam acceperam, De Thahath castrametati sunt in Thare. Vicesima quarta mansio: quam nonnulli vertunt in malitiam vel in pasturam. Nec errarent, si per ain litteram scriberetur. Nunc vero cum aspiratio duplex in extrema sit syllaba, erroris causa manifesta est. Hoc eodem vocabulo et eisdem litteris scriptum invenio patrem Abraham, qui in supradicto apocrypho Geneseos volumine, abactis corvis qui hominum frumenta vastabant, abactoris vel depulsoris sortitus est nomen. Itaque et nos imitemur 108.0819A| Thare, et volucres coeli quae juxta viam satum triticum devorare festinant, sollicitius prohibeamus. Nam et Abraham patriarcha, in typo Israelis, hostiarum divisit membra sacrificii, quae a volucribus non sinit devorari. Et contemptorem oculum effodiunt corvi de convallibus. Verusque Moyses ducit Aethiopissam, et Elias a corvis pascitur. Si habueris pavorem, sollicitus eris; si sollicitus fueris, leo in caulas ovium tuarum introire non poterit. Quod vel ad praepositos ecclesiarum, vel ad custodiam refertur animae tuae, ad quam diabolus per diversa vitiorum foramina ingredi nititur. Unde egressi fixere tentoria in Methea. Vicesima quinta mansio vertitur in dulcedinem. Ascendisti in excelsum, admiratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abegisti 108.0819B| insidiatores, dulcis te protinus fructus insequitur laboris: et in morem litterarum, radicum amaritudinem pomorum suavitas compensabit, et dices: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo. Sponsumque tibi audies concinentem: Mel distillant labia tua, soror mea sponsa. Quid enim suavius disciplina, quid eruditione melius, quid dulcius Domino? Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Unde et Samson, qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes quae exterminant vineas colligaverat, leonemque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui. Et de Methea castrametati sunt in Hesmona. Vicesima sexta mansio in lingua nostra festinationem sonat. Juxta illud quod in psalmo scribitur: Venient legati ex Aegypto 108.0819C| (Psal. LXVII). Pro legati in Hebraeo festinantes legimus: ut postquam dulces fructus laboris messuerimus, non simus quiete contenti et otio; et rursum ad ulteriora properantes, obliviscamur praeteritorum et in futura nos extendamus. Et profecti de Hesmona, venerunt in Moseroth. Vicesima septima mansio vincula sive disciplinas sonat: ut festino gradu pergamus ad magistros, et eorum limina teramus, et praecepta virtutum ac mysteria Scripturarum vincula putemus aeterna. Juxta illud quod in Isaia dicitur. Et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt. Post haec ambulabunt vincti manicis. Et Paulus vinctus Jesu Christi. Duplicia sunt in Scripturis vincula quae dirupit Samson, et vicit inimicos. Et de meretrice legimus, Vinculum 108.0819D| in manibus ejus. Et ex persona Domini dicentis: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II). Et alibi: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXVIII). Christi autem vincula voluntaria sunt, et vertuntur in amplexus. Quicunque fuerit colligatus, dicet: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me (Cant. II). Et de Moseroth castrametati sunt in Benejaacan. Vicesima octava mansio est Benejaacan, quae interpretatione transfertur in filios necessitatis seu stridoris. Si ab uno incipias numero, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus numerus efficitur. Qui sint isti filii necessitatis psalmus ipse nos doceat: Afferte Domino, filii 108.0820A| Dei, afferte Domino filios arietum. Quae est tanta necessitas quae nolentibus imponatur? Cum divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum ac testimonia scietis veritatis, contendens cum adversariis, ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem; et de hostibus quondam atque captivis liberos Dei facies, ut repente dicas cum Sion: Ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiva, et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola, et isti ubi erant? Porro quod vertimus filios stridoris, ad illum sensum refer quod timore supplicii et ejus loci ubi est fletus et stridor dentium deserentes diaboli vincula, Christo Domino credentium turbae colla submittant. Egressique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad. Vicesima nona mansio interpretatur nuntius sive expeditio 108.0820B| et accinctio; vel certe, quod nos verius arbitramur, κατακοπὴ, id est, concisio. Haud aliter possumus magistri discipulorum atque credentium eos facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus, crudeles simus in occisione eorum. Non parcat manus nostra armum aut extremum auriculae de ore leonum extrahere. Maledictus qui facit opus Dei negligenter, et prohibet gladium suum a sanguine. Unde et David: In matutino, inquit, interficiebam omnes peccatores terrae (Psal. CXVIII). De nuntio autem et accinctione hac breviter possumus dicere quod filiis necessitatis grandes ad virtutum stimulos suggeramus, cum eis nuntiaverimus praemia futurorum, et accinctos inire bella docuerimus. Horum trium quidquid magister fecerit, 108.0820C| in monte consistit. Et profecti de monte Gadgad, castrametati sunt in Jetebatha. Trigesima mansio bonitas interpretatur: ut cum pervenerimus ad perfectum virum in sacerdotalem gradum, et in aetatem plenitudinis Christi, in qua et Ezechiel erat juxta fluvium Chobar, possimus cum David in tricesimo psalmo canere: Domine, in te speravi, non confundar in aeternum. Pastor enim bonus ponit animam suam pro ovibus suis. Et profecti de Jotbatha, castrametati sunt in Ebrona. Trigesima mansio interpretatur transitus sive transitio. Ad hanc venit verus Hebraeus atque transitor qui dicere potest: Transiens videbo visionem hanc magnam. De quo et Psalmista ait: Et non dixerunt qui praeteribant, Benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII). 108.0820D| Praeterit enim figura hujus mundi. Et propterea sancti cupiunt ad meliora transire, nec praesenti statu contenti, ingemiscunt quotidie. Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei (Psal. XLI). Et egressi de Ebrona, castrametati sunt in Asiongaber. Trigesima secunda mansio est in Asiongaber, quae transfertur in ligno viri. Possunt haec ligna viri, saltuum et omnium arborum genera, multitudinem gentium figurare. Huc usque solitudo Pharan decem et octo continet mansiones, quae descriptae in catalogo, in superiori itinere non ponuntur. Inde profecti venerunt ad desertum Sin, haec est Cades. Quaeritur cur octava 108.0821A| mansio nunc tricesima tertia esse dicatur. Sed sciendum quod prior per samech litteram scribitur, interpretaturque rubus sive odium. Haec autem per sade et vertitur in mandatum. Illudque quod jungitur, Cades, non ut plerique existimant sancta dicitur, sed murata sive translata. Legimus in Genesi (Cap. XXXVIII) juxta Hebraicam veritatem, ubi Judas meretricem putans Thamar, dona transmittit, et sequester numerum interrogat, ubi est cadesa, hoc est scortum, cujus habitus a caeteris feminis immutatus est. In multis quoque locis hoc idem reperimus. Sin autem sancta interpretatur, κατ' ἀντίφρασιν est intelligendum, quomodo Parcae dicuntur ab eo quod minime parcant: et bellum, quod nequaquam bellum sit; et lucus, quod minime luceat. In hac etiam 108.0821B| mansione moritur Maria et sepelitur: et propter aquas contradictionis Moyses et Aaron offendunt Deum, et prohibentur transire Jordanem. Missisque nuntiis ad Edom, transitus petitur nec impetratur. Quis timeret post tantos profectus murmur populi, et offensam magistrorum, et viae transitus denegatos? Et nota quod post mortem prophetissae et aquas contradictionis Idumaeum carneum atque terrenum transire non possint, et cum multis precibus et conatu viam non impetrent, sed egrediatur Edom adversus eos in multo populo et in manu forti. Interpretatio quoque nominis morti et offensae, et negatio transitui convenit. Ubi enim mandatum, ibi peccatum; ubi peccatum, ibi offensa; ubi offensa, ibi mors. Haec est mansio de qua Psalmista canit: 108.0821C| Commovebit Dominus desertum Cades.

Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terrae Edom. Ascenditque Aaron sacerdos montem Hor jubente Domino, et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis, cum esset annorum centum viginti trium. Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse [filios Israel. Trigesima quarta mansio est, quam plerique interpretantur lumen; nec errarent, si per Aleph litteram scriberetur. Alii pellem; et ipsi verum dicerent, si esset Ain positum. Nonnulli foramen; quod posset accipi, si Beth haberet elementum. Cum autem legatur per, He magis mons intelligitur et legi potest: 108.0821D| Ascendit Aaron sacerdos in montis montem, id est, in verticem montis. Ex quo etiam advertimus non in montem simpliciter, sed in monte montis pontificem mortuum, ut dignus locus meritis illius demonstraretur. Moritur autem eo anno quo novus populus repromissionis intraturus erat, in extremis finibus terrae Idumaeorum; et plangit eum populus triginta diebus. Aaron plangitur, Jesus non plangitur. In lege descensus ad inferos: et in Evangelio ad paradisum transmigratio. Audit quoque Chananaeus quod venisset Israel et in loco exploratorum ubi quondam offendisse populum noverat, infert praelium, et captivum ducit Israel rursusque in eodem loco pugnat ex voto. Victor vincitur, victi superant. Appellaturque 108.0822A| nomen Horma, id est, anathema. Eadem dicere mihi non est pigrum, legentibus necessarium, quod semper humanus status in hujus saeculi via fluctuet, et alius in valle, alius in campo, alius moriatur in monte: nec in monte simpliciter, sed in montis monte, id est, in excelso vertice. Cumque nos Dei auxilio destitutos hostis invaserit, duxeritque captivos, non speremus salutem, sed iterum armemur ad praelium. Potest fieri ut vincamus ubi victi sumus; et in eodem loco triumphemus, in quo fuimus ante captivi.

Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Selmona. Unde egressi venerunt in Phinon. Hae duae mansiones, trigesima quinta et trigesima sexta, in ordine historiae non inveniuntur, sed scriptum est 108.0822B| pro eis: Egressi sunt de monte Hor, per viam maris Rubri, et circumierunt terram Edom. Ex quo ostenditur in finibus atque circuitu terrae Edom eas positas. Nec secundum morem legitur, Profecti de monte Hor, castra metati sunt in Selmona, sive in Phinon], sed post ambitum terrae Idumaeorum, venit ad extremum et ait: Profecti filii Israel, castrametati sunt in Oboth. Nec dixit profecti sunt de illo in illum locum, quia duas mansiones silentio praetermiserat. Quas in supputatione tacuerat, reddit in summa. Prima mansio Selmona, interpretatur imaguncula. Secunda Phinon diminutive os ab ore, non ab osse, intellige. In his Aaron mortuo, murmurant contra Dominum et Moysen; manna fastidiunt; a serpentibus vulnerantur; et in typum Salvatoris, qui 108.0822C| verum antiquumque serpentem in patibulo triumphavit, diaboli venena superantur. Unde et imaguncula, vera expressaque imago Dei Filii, passionem ejus intuens, conservatur, et quod corde credit, ore pronuntiat, legens illud Apostoli: Corde creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X).

Profectique de Phinon, castrametati sunt in Oboth. Trigesima septima mansio est in Oboth, quae vertitur in magos sive in pythones, significans spiritales serpentes et artes maleficas ad bella nos provocare: quas per divinam protectionem in custodia cordis superare debemus. Et de Oboth venerunt in Jeabarim, quae est in finibus Moabitarum. Trigesima octava mansio, acervos lapidum transeuntium sonat. Sunt sancti lapides qui volvuntur super terram, leves, 108.0822D| politi, et rotunditate sua rotarum cursibus similes. Sunt et alii quos propheta tollit de via, ne ambulantium in eo offendant pedes. Qui sunt isti ambulantes? Utique viatores et praetereuntes qui per istud saeculum ad alias mansiones transire festinant. Quod autem dicitur, in finibus Moab contra solis ortum, ostendit juxta litteram, quod hucusque in finibus terrae Idumaeorum fuerint; et nunc veniant ad terminos Moab, de alia provincia ad aliam transeuntes, sicut in superioribus jam dictum est. Non enim semper uni virtuti danda est opera; sed sicut scriptum est: Ibunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII), de alia transeundum est ad aliam: quia haerent sibi, et ita inter se nexae sunt, ut qui una caruerit, 108.0823A| omnibus careat. Et tamen transire de alia ad aliam eorum est proprie qui solis justitiae ortum considerant. Profectique de Jeabarim, fixere tentoria in Dibongad. Trigesima nona mansio, interpretatur fortiter intellecta tentatio. Pro hac in ordine historiae aliter scriptum reperi. Postquam enim castrametati sunt in Jeabarim, in finibus Moab contra ortum solis, legitur: Inde profecti sunt, et diverterunt ad torentem Zareth. Et de hoc loco proficiscentes, castrametati sunt trans Arnon, quae est in solitudine finium Amorrhaei, eo quod Arnon in terminis sit Moabitarum et Amorrhaeorum, etc. Post Dibongad, geritur bellum contra Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan; et discimus quod cum venerimus ad summum, et de fonte principum regumque biberimus, 108.0823B| ascendentes ad montem Phasga, non debeamus elevari in superbiam, sed propositam nobis e contrario solitudinem noverimus. Ante contritionem elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur.

Unde egressi, castrametati sunt in Almon Deblathaiema. Quadragesima mansio vertitur in contemptum plagarum, sive opprobriorum. Et per hanc discimus omnia dulcia et illecebras voluptatum in saeculo contemnendas, nec inebriari nos debere vino mundi, in quo est luxuria. Mel non offertur in sacrificiis Dei: et caetera quae dulcia continent, non lucent in tabernaculo; sed oleum purissimum, quod de olivae profertur amaritudine. Mel enim distillat de labiis mulieris meretricis. De quo puto juxta mysticos intellectus gustasse Jonathan, et sorte deprehensum vix 108.0823C| populi precibus liberatum. Quod autem opprobria contemnenda sint, et si falsa objiciantur, beatitudinem pareant, Salvator plenissime docet. Et egressi de Almon Deblathaiema, venerunt ad montes Abarim, contra Nabo. Quadragesima prima mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra montis faciem Nabo, ubi moritur et sepelitur Moyses, terra repromissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria. Porro gratia evangelii absque ullo tenditur loco. In omnem terram exivit sonus ejus, et in fines orbis terrae verba illius (Psal. VIII). Simulque considera quod habitatio transeuntium in montibus sita sit, et adhuc profectu indigeat. Post montes enim plurimos, ad campestria Moab et Jordanis fluenta 108.0823D| descendimus, qui interpretatur descensio. Nihil enim, ut crebro diximus, tam periculosum est quam gloriae cupiditas et jactantia, et animus conscientia virtutum tumens.

Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab super Jordanem contra Jericho. Ibique castrametati sunt de Bethiesimoth, usque ad Bethsittim, in planioribus locis Moabitarum. In quadragesima secunda quae extrema mansio est, cursim quae gesta sint narremus. Residens in ea populus, a divino Balaam quem mercede conduxerat Balac filius Sephor, Dei benedicitur jussione et maledictio mutatur in laudes. Audit voces Domini, et profano ore resonat: Orietur stella ex Jacob, et consurget homo 108.0824A| de Israel, et percutiet principes Moab, et vastabit filios Seth, et erit Edom haereditas ejus. Fornicatur cum filiabus Madian, et Phinees filius Eleazar, zelatus zelum Domini, Zambri et scortum Madianitarum pugione transfigit. Unde et accepit praemium in aeternam memoriam, armum victimae. Numeratur rursum populus, numerantur et Levitae, ut interfectis pessimis, novus Dei populus censeatur. Interpellant quinque filiae Salphaad, et judicio Domini haereditatem accipiunt inter fratres suos, nec femineus a possessione Dei sexus excluditur. Jesus Moysi in monte succedit, et discit a lege quae spiritaliter offerre debeat in ecclesia: primum quidem per singulos dies; deinde quid sabbato, quid in Kalendis, quid in Pascha, quid in Pentecoste, quid in Neomenia 108.0824B| mensis septimi, quid in jejunio ejusdem mensis die decimo, quid in Scenopegia quando figuntur tabernacula, quinto decimo die mensis supradicti. Uxorum et filiarum vota, absque auctoritate patrum et virorum causa, memorantur; bellum contra Madianitas, et mors divini Balaam et praedae divisio, et oblatio ex ea in tabernaculo Dei. Primus Ruben et Gad, et dimidia tribus Manassae, contra Jordanem in eremo possessionem accipiunt. Plurima enim habebant jumenta, et necdum ad id venerant ut possent habitare cum templo. Docetur populus ut in terra sancta idola destruat, et nullus de priori habitatione servetur. Describitur olim cupita provincia, et duarum semis tribuum haereditas separatur. Numerantur tribuum principes qui terram sanctam debeant 108.0824C| introire. Quadraginta duas urbes cum suburbanis suis usque ad mille passus per circuitum Levitae accipiunt, tot numero quot et istae sunt mansiones. Et adduntur fugitivorum sex aliae civitates, tres intra Jordanem, et tres trans Jordanem, ut sint simul quadraginta octo. Qui fugitivorum suscipi, qui interfici debeant, et usque ad mortem pontificis magni reservari. Succedit Deuteronomium secunda lex, mediatorium Evangelii; ibique breviter discimus quae inter Pharan, Tophel et Laban, et Haseroth, et loca aurea abjecto Juda infelicissimo, undecim diebus via de Horeb per viam montis Seon usque ad Cadesbarne, Moyses populo sit locutus, et extremum canat canticum, in quo apertissime synagoga projicitur, et Ecclesia Domino copulatur. Impinguatus 108.0824D| est et incrassatus ac dilatatus, et recalcitravit dilectus; et oblitus est Dei salvatoris sui (Deut. XXXII). Et iterum: Generatio pessima est, filii ineruditi: ipsi ad aemulationem me provocaverunt in eo qui non erat Deus; irritaverunt me in scuptilibus suis. Et ego zelare faciam eos nationes, et contra gentem stultam irritabo illos. Benedicuntur filii Israel, et rursus in Simone Judas miserandus excluditur. Ascendit Moyses ad montem Nabo in vertice Phasga, qui est contra Jericho, et ostendit ei Dominus omnem terram Galaad, usque ad Dan et Nephtalim et Ephraim, et Manasses, et universam terram Juda, usque ad mare magnum contra austrum; et regionem campestrem Jericho, cunctam civitatem palmarum usquo 108.0825A| Segor. Quis potest tanta nosse mysteria? Quis in extremis legis et hujus vitae finibus constitutus intelligit semper sibi esse pugnandum, et tunc plenam victoriam dari, si fuerit in campestribus? Si in Abel Sethim, quod interpretatur luctus spinarum, fleat antiqua peccata, et spinas quae suffocaverunt sementem verbi Dei, et de quibus Propheta dicit: Versatus sum in miseria, dum configitur spina mihi (Psal. XXXI). Nec silendum arbitror, quod quidam quaerendum putant, mansiones quadraginta duae filiorum Israel in solitudine, quae hic in ultima libri Numerorum parte computantur, quot vel quibus sint annis aptandae, longissimi illius itineris quo ab Aegypto usque ad terram repromissionis ille populus agebatur. Sed his satis responsum esse aestimo in epistola 108.0825B| Bedae presbyteri, quam ad Accan antistitem super hac re conscripsit: quam profecto ex maxima parte, in hoc nostro opusculo pro hac quaestione solvenda ponendam esse censuimus. Castra videlicet vel mansiones easdem, trium tantummodo congrue annorum. Primi videlicet et secundi, et quadragesimi egressionis ex Aegypto: quorum primus continet annus mansiones certa distinctione duodecim. Prima Ramesse quinta decima die primi mensis ingressam, ultimam solitudinem Sinai prima die tertii mensis additam, et per undecim menses continuos construendi tabernaculi, et docendae legis gratia minime relictam. Quarum videlicet quindecim mansionum, novem solummodo liber Exodi nominatim exprimens, caeteras tres sub deserti Sin quod esse 108.0825C| dicitur inter Elim et Sinai, vocabulo indiscrete praeteriit. Secundus annus complectitur mansiones viginti et unam. Quibus in ordine historiae cunctis indifferenter sub solitudinis Pharan nomine comprehensis, prima solum secunda et ultima, hoc est, sepulcra concupiscentiae, Haseroth et Cades, suo distinguuntur ex nomine. Sed in catalogo mansionum pariter omnes quot numero fuerint, vel quo nomine dictae, diligenter ostenditur. Quarum prima mansio, hoc est, Sepulcra Concupiscentiae, secundo mense ejusdem secundi anni, vicesimo secundo die mensis introita. Anno enim secundo, ut Scriptura dicit, mense secundo, vicesimo die mensis, moverunt castra de deserto Sinai; et recubuit, inquit, nubes in solitudine Pharan; profectique sunt de 108.0825D| monte Domini, viam trium dierum, donec venirent ad locum mansionis, quae merito populi carnes Aegyptias desiderantis, Sepulcrorum Concupiscentiae, nomen accepit. Ultima autem horum mansio, id est, Cades, quo die vel mense ejusdem anni sit ingressa, non dicitur; sed tamen quia, et ipsa in solitudine Pharan sita, quia eodem anno fuerit addita, non tacetur. Scriptum est enim: Et populus non est motus de illo loco, donec revocata Maria, profectus est de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan, ubi locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Mitte viros qui considerent terram Chanaan (Num. XII). Quod ne proxima post Haseroth mansione jussum factumque putetur, sed potius intelligatur in ultima earum, quae sub 108.0826A| Pharan solitudinis nomine continetur impletum, videamus quod infra scriptum est. Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita, venerunt ad Moysen et Aaron, et ad omnem coetum filiorum Israel, in desertum Pharan, quod est in Cades. Sed in Deuteronomio Moyses ipse loquitur populo capite primo: Cumque venissetis in Cadesbarne, dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhaei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis. Vide terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi: ascende et posside eam. Et accessistis ad me omnes, atque dixistis: Mitte viros qui considerent terram, etc. Quod autem eamdem mansionem secundo anno egressi de Aegypto adierint, a qua tamen peccato murmurationis retro converti, ac multo tempore 108.0826B| post desertum vagi errare, et passim cadere meruerint, testatur Moyses in istis consequentibus dicens: Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore. Profectique inde, venimus in solitudinem, quae ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus et circuivimus montem Seir multo tempore (Deut. I). Et infra: Tempore autem quo ambulavimus de Cadesbarne, usque ad transitum torrentis Zareth, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus (Deut. II). Zareth autem nomen est mansionis, de illis dico quadraginta duabus, sed nomen torrentis ad quem, sicut in Numerorum volumine legitur, transgressa vicesima octava mansione nomine Jeabarim, venerunt. Quem relinquentes, inquit, castrametati 108.0826C| sunt in Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei. Quod quadragesimo anno gestum fuisse, non latet. Qui videlicet annus quadragesimus idem et ultimus, longissimae per desertum viae mansiones continet numero decem. Quorum prima est magno laborare repetita, eadem ipsa Cades deserti Sin: quam ante triginta octo annos ut dictum est, culpa praevaricationis exigente, post se reversi reliquerant. De qua ita scriptum est: Veneruntque filii Israel, et omnis multitudo de deserto Sin, mense primo; et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta est in eodem loco. Cumque indigeret aqua populus, coierunt adversum Moysen et Aaron, et caetera usque ad id quod scriptum est: Haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra 108.0826D| Dominum, et sanctificatus est in eis (Num. XX). Notandumque quod eadem Cades et in deserto Pharan esse et in deserto Sin Scriptura sitam referat. Unde conjiciatur consueto more locorum, pariter deserti Pharan, ubi Cades est, specialiter Sin appellari. Sin autem non ipsa est Cades quam mox transgresso mari Rubro, inter Elim et Sinai pertransiere, sed alia prorsus aliisque apud Hebraeos scripta elementis. Secunda vero ejusdem quadragesimi anni mansio est mons Hor, in quo occubuit Aaron prima die mensis quinti. Ultima campestria Moab super Jordanem contra Jericho, ubi Deuteronomium meditantes manserunt, usque dum post mortem Moysi, Josue duce, prima die decimi mensis, sicca 108.0827A| fluvii Jordanis profunda transierunt. Fiunt ergo omnes mansiones primi anni, duodecim. Secundi, viginti una. Ultimi, et ipsi vicesima prima, quae est Cades; et aliae novem, id est, simul omnes quadraginta duae. Ibi diligentius intuendum, quare legislator, tanta solertia trium annorum conscripto catalogo, reliquas maluerit praeterire silentio, ita ut tanto tempore, nullo potius saeculorum spatio distincta mansionum loca, sub textu continuae narrationis, quasi mox sibi invicem succedentia connectat. Egressique de Ebrona, castrametati sunt in Asiongaber. Inde profecti venerunt in desertum Sin, hoc est Cades. Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor (Num. III). Cum superiora sollicitius inquisita, doceant eos secundo suae profectionis anno, de Asiongaber 108.0827B| venisse in Cades, et post longos triginta et octo annorum anfractus, de repetita tandem eadem Cades, venisse in montem Hor, nequaquam hoc frustra, sed magni mysterii gratia taliter actum conscriptum intellige. Ubi, salvo subtiliore tractatu, moraliter puto sentiendum quod quia mansionum contextus earumdem qui de servitute Aegyptia liberatos ad terram repromissionis provehit, sicut beatus Hieronymus libro super eis dictato enucleatius exponit: Altipetax est spiritalium ascensio virtutum: quibus Ecclesiae Christi, quibus unaquaeque anima fidelis, spe libertatis assumpta, a convalle lacrymarum ad dispositum sibi locum, hoc est ad videndum Deum deorum in Sion festinat, satagit ascendere, donec salvo nostri boni operis incessu, proficimus de 108.0827C| virtute in virtutem, quasi quaedam castra mansionesque Deo duce rectissimas, Dei conspectu dignissimas, per desertum mundi sitientes agamus. At quoties victi quibuslibet diripientibus, accepto varietatis calle deviamus. Non enim statim ad altiores virtutum gradus ascendere possumus, sed interim ab infimis miserae mentis defectibus paulatim superiora debemus poenitendo repetere; donec, dignis peonitentiae fructibus actis, perveniamus reduces ad ipsum de quo lapsi fuimus modum culmenque gratiae spiritalis: ac sic intermissum ad tempus incipiamus iter agere virtutum, exuti veterem hominem cum actibus ejus, et induti novum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate et veritate. Quod mors et funeratio patrum peccantium in deserto, 108.0827D| ibidemque natae et adultae significat juventutis alacritas: quae fluvio mortis devicto, digna sit regnum supernae promissionis intrare. Ita enim fit ut, renovata nostrae bonae conversationis juventute sicut aquilae, tanta jam ac talia, malignis spiritibus occurrentes, valeamus firmare castra supernorum profectuum, quae non solum divino respectui grata, sed etiam spiritalium Patrum sint scriptis ac laude dignissima.

CAPUT IX. Praeceptum Domini ad Moysen de idolis confringendis.

(IBID.) Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Quando transieritis Jordanem intrantes terram Chanaan, disperdite 108.0828A| cunctos habitatores regionis illius. Vitulos et statuas comminuite, atque excelsa vastate, mundantes terram et habitantes in ea: ego enim dedi vobis eam in possessionem, quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita haereditas tribuetur. Per tribus et familias possessio dividetur. Quid est quod Dominus jubet Israelitis ut quando transierint Jordanem, intrantes terram Chanaan, disperdant cunctos habitatores regionis illius, et confringant vitulos atque omnia excelsa vastent, mundantes terram habitationis suae, nisi ut post baptismi perceptionem studeamus omnigena vitiorum agmina de carne nostra exstirpare, mundantes terram cordis nostri quatenus, munere virtutum ditati, salubriter in ea conversemur? 108.0828B| Jordanem ergo transiit, qui crimina culparum unda baptismatis abluit. Terram Chanaan, hoc est terram repromissionis, adit, qui sibi possessionem virtutum acquirit, ut, deposito veteri homine cum actibus suis, qui corrumpitur secundum desideria erroris, induat novum, eum qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum. Iste disperdit cunctos habitatores regionis illius, cum malignos spiritus cum suggestionibus suis ac phantasmate vitiorum, timore Christi compunctus, de mente sua conterere satagit. De quo per Psalmistam dicitur: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI). Hic excelsa vastat, cum superbiam carnis suae edomare festinat: sicque mundam terram habitationis suae jure haereditario 108.0828C| possidet, quando carnem suam a squalore peccatorum purgatam et a pugnis vitiorum quietam detinet. Quod autem jubet pluribus latiorem possessionem dari, et paucis angustiorem, singulis ut sors ceciderit, significat quod hi qui copiam habent virtutum, latitudinem sperare debent praemiorum. Qui autem paucitate virtutum contenti sunt, et contenti esse debent secundum suum meritum qualitate retributionum. Unde Paulus Corinthios ad eleemosynarum largitatem provocans ait: Qui parce seminat, parce et metet. Et qui seminat in benedictione, de benedictione metet vitam aeternam (II Cor. IX). Sequitur:

(IBID.) Sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus: et adversabuntur vobis in 108.0828D| terra habitationis vestrae, et quidquid illis facere cogitaveram, faciam vobis. Ac si diceret: Quicunque hostes spiritales de cordibus suis expellere non curaverit, et a finibus actuum atque cogitationum suarum arcere non contenderit, clavis continentiae suae compungitur, nec quietem in conversatione sua ullo modo habere poterit, quin potius a justo retributore non solatium amicorum, sed hostium sentire merebitur interitum.

CAPUT X. De distributionibus terrae repromissionis Israel per sortem faciendis.

(CAP. XXXIV.) Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Praecipe filiis Israel et dices ad eos: Cum 108.0829A| ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. Scriptum est enim in libro Numerorum, in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur. Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom: et habebit terminos contra orientem mare salsissimum. Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant in meridiem, usque ad Cadesbarne. Unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona. Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris magni littore finietur. Pro quo in ultima visione Ezechielis dicitur: Plaga autem australis, id est meridiana, a Thamar usque ad aquas 108.0829B| Masibor (Ezech. ult.), id est, contradictionis. Cades quoque et torrens usque ad mare magnum, quod significat latissimam latitudinem Sin, quod juxta Edom, et in mari Rubro terminum circuire, et per ascensum Scorpionis et per Senna et Cadesbarne, et atrium sive villam Addar et Asemona pervenire usque ad torrentem Aegypti, qui juxta urbem Rhinocoruram mari influit. Hic vero terminus plagae australis incipit a Thamar, quae urbs in solitudine est, quam et Salomon miris operibus exstruxit, et hodie Palmyra nuncupatur, Hebraicoque sermone Thamar dicitur, quae in lingua nostra palmam sonat, usque ad aquas contradictionis Cades, quam in deserto esse non dubium est; et torrens ingrediens mare magnum, hoc quod Aegypti Palaestinaeque 108.0829C| praetendit littoribus. Sequitur in libro Numerorum: Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur, hoc est, a mari usque ad mare. A torrente videlicet Rhinocorurae, qui in mari influit, usque ad eum locum ubi est Emath urbs Syriae, cujus in hac plaga et nomen ponit Ezechiel, et plaga, inquiens, maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath, quae nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho crudelissimo tyrannorum, nomine commutato. Nam cognomentum habuit Epiphanes. Porro ad septentrionalem, inquit, partem, a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada. Ibuntque confinia usque ad Zephrona et villam Enan. Hi erunt termini in parte 108.0829D| aquilonis. Dicunt Hebraei septentrionalem plagam incipere a mari magno, quod Palaestinae, Phoenices et Syriae quae appellatur κοίλη Ciliciaeque praetendit littoribus, et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicunt, « pervenientes terminos usque ad montem altissimum, » id Hebraei autumant vel Anianum montem significare, vel Taurum, quod nobis videtur verius. Ibuntque inquit, confinia usque ad Zephrona, quamobrem hodie Zipheum oppidum Ciliciae vocant. Quod autem sequitur, « et villa Enan, » pro quo in Hebraeo scriptum est, Aserenan, quod interpretatur atrium fontis, terminus est Damasci. Et ab Aquilone usque ad aquilonem plaga septentrionalis. Inde metabuntur, inquit, fines contra 108.0830A| orientalem plagam de villa Enan usque ad Sephama, et de Sephama descendunt termini in Rebla contra fontem Daphnim: Inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth, et tendent usque ad Jordanem; et ad ultimum salsissimo claudentur mari. A fine igitur septentrionalis plagae, hoc est, atrio Enan, tendunt fines usque ad Sephama, quam Hebraei Apamiam nommant. Et de Sephama descendunt termini in Rebla, quae nunc Syriae vocatur Antiochia. Et ut scias Reblam hanc significare urbem quae nunc in Syria Coele nobilissima est, sequitur, contra fontem quem perspicuum est significare Daphnim, de quo fonte supradicta urbs aquis abundantissimis fruitur. Inde, inquit, perveniunt termini contra orientem ad mare Cenereth, id est, ad stagnum 108.0830B| Tiberiadis. Mare autem dicitur cum habeat dulces aquas, juxta idioma Scripturarum, quae congregationes aquarum appellant maria. Et tendent, inquit, usque ad Jordanem, et ad ultimum claudentur mari Mortuo; vel, ut alii putant, lingua maris Rubri, in cujus littore Achila posita est. Praecepitque Moyses filiis Israel dicens: Haec erit terra quam possidebitis sorte, et quam jussit dari Dominus novem tribubus, et dimidiae tribui. Tribus enim filiorum Ruben, per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, mediaque tribus Manasse, id est, duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho, ad occidentalem plagam. In priori enim divisione terrarum trans Jordanem per Moysen duabus tribubus Ruben et 108.0830C| Gad, et dimidiae tribui Manasse terra divisa est; intra Jordanem autem, [inter] filium Nun Josue, et Eleazarum filium Aaron. Judas possedit ab austro, et Ephraim et Manasse tribus dimidia ab aquilone. Postea vero de Silo missis exploratoribus per singulas tribus, et descriptione terrae allata ad Josue et Eleazar, Benjamin juxta Judam ab austro, et juxta Ephraim et dimidiam tribum Manasse accepit possessionem. Secunda tribus Simeon accepit haereditatem in tribu Juda, ut impleretur quod scriptum est de Levi et Simeon. Dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel (Gen. XLIX). Tertia Zabulon Galilaeam accepit, in qua est mons Thabor. Quarta Issachar, ubi est Jezrael usque ad Jordanem. Quinta Azer, usque ad montem Carmelum, qui imminet 108.0830D| mari magno, Tyrumque et Sidonem. Sexta Nephthalim, in Galilaea, usque ad Jordanem, ubi est Tiberias, quae olim appellabatur Cenereth. Septima Dan, usque ad Joppen, ubi sunt turres Achiloan; et Emmaus, et Selebi quae nunc appellatur Nicopolis, licet postea legerimus quod ceperint sibi, transcensis aliis tribubus, urbem Lesam in tribu Dan, quae hodie appellatur Paneas. Haec locutio quam habemus in manibus, umbram habet futurorum bonorum. Consequens videtur et necessarium, omnia quae quasi de rebus terrenis describuntur in lege, umbras esse bonorum coelestium; omnisque haereditas terrae illius, quae in Judaea terra sancta et terra bona appellatur, imago sit bonorum coelestium, quorum 108.0831A| haec diximus quae in terris bona memorantur umbram atque imaginem tenere. Nemo dubitat quod in terra Judaea omnis locus, omnis mons, omnis civitas et vicus, certis quibusque vocabulis designetur: nec est ullus omnino sine nomine locus, sed propriis singula quaeque appellationibus designata: verbi gratia, quibus aut Chananaei in suis locis, ut Pherezaei nihilominus in suis, Amorrhaeique aut Evaei, vel etiam Hebraei nominarentur. Ita ergo secundum sententiam Pauli, qui umbram et exemplar coelestium dicit esse terrena, fortasse in coelestibus regionibus erunt locorum differentiae nomine. Describitur ergo verbum Dei in lege divina terrae Judaeae et haec referri debent ad imaginem coelestium. In coelis autem evidenter esse Jerusalem civitas, ab Apostolo 108.0831B| pronuntiatur, et mons Sion. Consequens igitur est ut sicut aliae civitates circa Jerusalem terrenam sitae, et vici, et diversae quaeque regiones, ita et illa coelestis Jerusalem, secundum imaginem terrenorum, habeat circa se et alias civitates et vicos, diversasque regiones, in quibus populus Dei et verus Israel per Jesum verum, cujus ille Jesus Nave ferebat imaginem, collocandus est, quando et haereditatem sortis distributione, id est meritorum contemplatione, est capturus. Si ergo nunc Dominus dicit in distributione terrae, verbi gratia, terminos tribus illius esse istos, et alterius alios, ne forte quoniam diversa erant merita eorum qui haereditatem consecuti sunt regni coelorum. Idcirco in his tribubus observantes, dirimi jubetur ista distinctio terminorum, 108.0831C| ut sciamus esse has meritorum differentias in unoquoque observandas. Verbi gratia, qui ita negligenter vixerit, ut pro fide quidem sua mereatur haberi inter filios Israel, pro negligentia vero vitae gestorum desidia, in tribu Ruben aut Gad, aut dimidia tribu Manasse debeat reputari, et non intra Jordanem, sed extra eum sortem haereditatis accipere. Alius vero qui se emendatione vitae et conversione propositi talem reddiderit, ut secundum quas solus Deus novit rationes, aut in tribu Juda, aut in tribu Benjamin, in qua ipsa Jerusalem et templum Dei atque altare consistit, debeat reputari, et alius in alia, atque alius in alia. Et hoc modo haec quae nunc in libro Numerorum scripta 108.0831D| referuntur, adumbratio quaedam sint futurae sortis in coelis, eorum duntaxat qui per Jesum Dominum ac Salvatorem nostrum haereditatem, ut diximus, capiant regni coelorum. Ibi, credo, diligenter observabuntur etiam ista, quae hic adumbrantur, privilegia sacerdotum, quibus vicina quaeque urbibus loca et ipsis moenibus juncta, segregari mandantur a filiis Israel. Videtur quibusdam quod singulorum quorumque siderum positio, et coetus, civitas dici vel haberi possit in coelo. Quod ego quidem definire non audeo. Video enim omnem creaturam in spe quidem propter eum qui subjecit esse subjectam, exspectare, et tamen libertatem in redemptionem filiorum Israel sine dubio et praeclarius aliquid ac sublimius operari. Si ergo, ut diximus, umbram 108.0832A| habet lex futurorum bonorum, et exemplari et umbrae deserviunt, coelestium qui in lege deserviunt, et nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, qui tamen merebuntur, conversationem habebunt in coelis. Si ergo per consequentiam rerum et promissionum foedere transferri nos de terris oportet ad coelum, puto quod in ipsis coelestibus locis Jesus noster Dominus, non absque meritorum sorte unumquemque in illa vel in illa coeli parte et habitatione constituat. Sed sicut multa est differentia in terris, verbi gratia, habitare in locis fecundis et copiosis ac bonis omnibus abundantibus, ubi et aeris temperies et eruditio hominum ac liberalia instituta non desunt; et longe aliud est habitare aut in locis infecundis et rerum penuria squalidis, 108.0832B| aut aestu torridis, aut frigore geluque torpentibus, vel certe ubi nullae leges, sed immanis et fera barbaries, ubi bella semper et nunquam requies. Et haec non sine occulta quadam Dei dispensatione, et judicii ejus justitia unicuique decernuntur: et ita in illis locis erit aliquid tale, et in nullo prorsus inanis habeatur in terris umbra coelestium. Erit ergo, ut diximus, et ibi aliqua civitas refugii, et erit alia in deserto, sicut Bosor in haereditate Ruben. Ruben civitas esse in deserto dicitur. Sed et alia nihilominus consequenda vel capienda est. Quia si Deus cum disperderet filios Adam, statuit fines gentium « secundum numerum angelorum Dei, » vel, ut in aliis exemplaribus legimus, « secundum numerum filiorum Israel in initio mundi, » et ita 108.0832C| dispersi sunt filii illius Adam, sicut vel illorum merita, vel ipsius Adae contemplatio postulabat, quid dicemus futurum cum novissimi Adam, qui non in animam viventem, sed in spiritum vivificantem factus est, coeperit filios dispergere divina dignatio, non in initio, sed in fine mundi; et non ut illos qui in Adam omnes mortui sunt, sed ut eos qui in Christo omnes vivificati sunt, sine dubio erit quaedam divisio et distributio talis, quae non solum pro meritis quae dispensantur, sed et pro novissimi Adam, in quo omnes vivificandi dicuntur, contemplatione pensanda sit. Sed quis nostrum talis est, ut ab hujusmodi distributione ad illam coelestis haereditatis sortem venire mereatur? Quis ita beatus erit, cujus sors Jerusalem veniet, ut sit ibi ubi 108.0832D| templum Dei est, imo et ipse sit Dei templum? Quis ita beatus est, ut ibi dies festos agat ubi altare divinum perpetuis ignibus adoletur? Quis ita beatus est qui sacrificium suum et incensum suavitatis supra illum ignem ponat de quo dicebat Salvator, Ignem veni mittere? (Luc. X.) Quis ita beatus est, qui ibi semper agat Pascha, in loco quem elegerit Dominus suus; ibi Pentecostes diem gerat, et festivitatem repropitiationis, et tabernaculorum solemnitatem, non jam per umbram, sed ipsam speciem rerumque veritatem? Quis nostrum dignus habebitur cum beatae sortis electione, cum dividere Deus coeperit filios novissimi Adam, cui dicat: Eris super quinque civitates potestatem habens (Luc. XIX); 108.0833A| nec cui dicat: Eris super decem civitates potestatem habens (Luc. XIX); nec cui dicat: Intra in gaudium domini tui (Ibid.); sed cui dicat: Sedete et vos mecum super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Luc. XXII), et de quibus dicat: Pater, volo ut ubi sum ego, et isti sint mecum (Joan. XVII); et etiam istos esse reges ut ubi ego sum rex regum; volo et istos habere dominationem, ut et ego sum Dominus dominantium? Beati qui ad hanc pervenient beatitudinem summam. Beati qui ad ista conscenderint fastigia meritorum: et benedictus Deus noster qui haec promisit diligentibus se. Hi sunt vere ipsis sacris numeris numerati apud Deum, imo ipsi sunt quorum etiam capilli capitis numerati sunt per Jesum Christum Dominum nostrum.

CAPUT XI. De urbibus refugii.

CAP. XXXV.) Ait Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint. In quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi eum non poterit occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa ejus judicetur. De ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur, tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan, tam filiis Israel, quam advenis et peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit. Hoc quomodo factum sit liber qui dicitur Jesu Nave manifestat (Cap. XX), cum commemorat Josue, 108.0833C| Domino jubente, sex civitates refugii decernere homicidis qui homicidium non sponte fecerunt, hoc est: Cades in Galilaea montis Nephthalim, Sichem in monte Ephraim, et Cariatarbe, ipsa est Hebron, in monte Juda. Et trans Jordanem contra occidentalem plagam Jericho, urbem Bosor, quae sita est in campestri solitudine, de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Baran, de tribu Manasse. Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel, et advenis qui habitabant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam. Ecce habes sex refugii civitates. Quas, si placet, ingredere; ac si forte pro conscientia 108.0833D| peccatorum illas quae sunt in terra repromissionis, hoc est in Ecclesia, intrare non audeas, est Bosor circa Jordanem in solitudine, quae interpretatur angustia, id est, cellula monasterii parva vel modica: et optime tibi conveniet, quod de sorte Ruben est, et ipse est qui thorum patris sui maculavit illicite. Est et Ramoth de sorte Gad, quae interpretatur excelsa mors, vel visio mortis. Vere enim excelsa mors poenitentia esse dicenda est, cum mortificatis membris deducatur homo ad excelsa coelorum unde fuerat ante delapsus. Sive juxta istam humilem mortem quae generaliter omni carni imminet, illa ad comparationem ejus rationabiliter excelsa nominatur, quia multum nobilius est per poenitentiam 108.0834A| mori, quam communi hac morte dissolvi. Si autem visionem mortis sentire velimus, ita potest intelligi quia cum sumus in poenitentia constituti, et ante oculos nobis ponimus inferni tormenta, videmus ipsam speciem mortis, de qua poenitentiae beneficio liberemur; donec memineris te in ancillae filii civitate agere poenitentiam, quia omnis qui peccat servus est peccati; et formam servi accipiens, humilies teipsum usque ad mortem. Est Gaulon in finibus Manasse, quae interpretatur volutatio, ut tu memineris tibi in cilicio et cinere esse volutandum. Et hoc in finibus Manasse, qui interpretatur oblivio, ut obliviscaris ea quae ante gessisti, et in priora te extendas. Hic ergo inhabita, ut per angustias mortis et volutationis, iram persecutoris evadas et spem 108.0834B| salutis invenias. Tunc deinde in his si aliquid utiliter egeris, etiam ad Cades in terra repromissionis quae est in Galilaea, poteris pervenire, quae interpretatur sancta. Ut tu cum in tribulatione corruptiones abjeceris, etiam ad sanctam Ecclesiam tribuatur accessus ut in Nephthalim sorte, qui dicitur vitis remissa, de sacramento Dominici sanguinis participare merearis. Sed nec Hebron tibi aditus clauditur, quae interpretatur conjunctio sive conjugium. Revertetur enim anima tua ad virum suum, id est ad spiritum Dei, a quo pro tempore peccaminum fuerat viduata. Sic qui etiam sextam civitatem Sichem, quam Joseph noster in haereditatem consequitur, propter quod ibi sepultus est, valebit intrare, quae interpretatur humerus sive labor, ut ostendas te per laborem 108.0834C| poenitentiae ab errore tuo Christi humeris reportatum, et adjunctum nonaginta novem ovibus effectumque centesimum, quia ipsa Sichem ab alienigenis centum agnis scribitur comparata.

CAPUT-XII. De judicio interfectorum.

(IBID.) Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quidpiam in eum per insidias; aut cum esset inimicus manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit. Cognatus occisi, statim ut invenerit eum, jugulabit. Quod si fortuitu et absque odio et inimicitiis quidquam horum fecerit, et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata, liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur 108.0834D| per sententiam in urbem ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. Secundum historiam sensus manifestus est, ubi damnat malitiam et incuriae consulit, quia aliud est per meditationem pravam et industriam quemlibet interficere, et aliud fortuito casu, proximo periculum inferre. Tropologice vero, insinuat quod si quis per invidiam aut odium mucrone malitiae aliquem percusserit, et in mortem animae reduxerit, aeternae morti ipse obnoxius erit. Unde ipsa Veritas ait: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut mola asinaria suspendatur collo ejus, et demergatur in profundum (Matth. XVIII). Et Joannes ait: Qui odit fratrem 108.0835A| suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. III). Hic talis secundum Exodi textum ab altari Domini evelli jubetur, quia indignus sacramentis Dominicis a participatione sacri altaris merito removetur, nec revocari ad veniam per condignam poenitentiam ullo modo meretur. Qui autem non voto malitiae, sed per incuriam aut ignorantiam laeserit aliquem, habet urbes refugii, Ecclesiam scilicet catholicam, ubi se angustia coarctans poenitentiae, per omne tempus praesentis vitae bonis operibus studium impendens maneat. Et si spem suam in morte pontificis summi, Redemptoris videlicet sui, posuerit, hic sine dubio in aeternum salvabitur. Si interfector extra fines urbium quae exsulibus deputatae sunt inventus fuerit, 108.0835B| et percussus ab eo qui ultor est sanguinis, absque noxa erit qui eum occiderit. Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. Homicida ergo qui extra fines urbium quae exsulibus deputatae sunt fuerit inventus, absque culpa interficitur, cum peccator impoenitens, atque ob hoc a sanctorum societate atque ab Ecclesiae unitate recedens, merito suae perversitatis punietur. Ultor sanguinis qui eum occiderit innoxius est, quia sententia superni judicis (hic enim per susceptionem carnis noster proximus est) irreprehensibilis erit, cum eum percutit qui de salute sua sollicitus esse neglexit. Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere, hoc est, poenitens in fide 108.0835C| catholica manendo, non aliter debuit nisi in mediatoris Dei et hominum morte sui sceleris veniam sperare. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam: cum peccator post poenitentiam digne peractam meretur paradisi percipere patriam. Quid est enim quod homicida post mortem summi pontificis ad absolutionem redit, nisi quod humanum genus, quod peccando sibimetipsi mortem intulit, post mortem veri sacerdotis, videlicet Redemptoris nostri Christi, absolutionem reatus accepit. Ne polluatis terram habitationis vestrae, qua insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem qui alterius sanguinem fuderit: atque ita mundabitur vestra possessio, me commemorante vobiscum. Polluit enim terram habitationis 108.0835D| suae, qui cruenta atque nefaria opera agit, per quae proximos scandalizare atque spiritaliter interficere non pertimescit. Sed nisi ejus sanguis effundatur, qui alterius sanguinem fudit, terra possessionis polluta permanebit, quia nisi per confessionem peccatorum atque condignam poenitentiam carnis desideria mactentur, terra corporis ejus nullo modo mundabitur; nec creator omnium in ejus anima habitare poterit, ubi squalorem sordidae conversationis dominari conspexerit. Sequitur: Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel. Hoc est, inter viros fideles Deum corde intuentes, et inter sanctos suis praeceptis in omnibus obedientes. De quo ita scriptum est: Dicit enim Deus, quoniam inhabitabo 108.0836A| in illis, et inter eos ambulabo: et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus: et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos; et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (Isa. LII).

CAPUT XIII. De filiabus Salphaad, ut proximis suis nubant.

(CAP. XXXVI.) Accesserunt autem et principes familiarum Galaad, filii Machir, filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph, locutique sunt Moysi coram principibus Israel atque dixerunt: Tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri. Quas si alterius tribus homines uxores 108.0836B| acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra haereditate minuetur. Atque ita fiet ut cum jubilaeus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio: et aliorum possessio ad alios transeat. Quid est quod principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse filii Joseph, pro filiabus Salphaad ad Moysen locuti sunt, quatenus praevideret eis, ne sors possessionis suae ad alteram tribum transferretur, si alterius tribus hominibus nuberent, nisi quod praevidere debent cogitationes piae ne possessio bonorum meritorum in alienorum transeat dominium, sed legitimo haeredi perpetuo permaneat: et ob hoc consultum Moysi, hoc est legis, adeundum putant, ut inde ediscant qualiter sui juris perpetui possessores fiant; quod 108.0836C| interpretatione sua exprimunt nomina. Interpretatur enim Galaad acervus testimonii; Machir, vendens; Manasses, oblitus; Joseph, auctus, et Salphaad, umbra formidinis. Loquuntur ergo principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiarum Joseph, pro filiabus Salphaad, quando cogitationes atque tractatus piae mentis, secundum sacrarum Scripturarum testimonia dispositae, decertant pro anima fideli, quae laborem praesentis vitae pro futura mercede vendit; et obliviscens ea quae retro sunt, in anteriora se extendit, quatenus per augmentum bonorum operum praemia aeterna consequatur. Praedictum est enim in superioribus quod quinque filiae Salphaad, hoc est, umbrae formidinis, opera significarent exteriora, quae quinque sensibus 108.0836D| utiliter explentur. Et necesse est ut qui nunc inumbra praesentis vitae bonis operibus student, per Dei timorem ea conservare satagant, ne laborem expensum perdant. Verentur ergo principes Galaad ne possessio sua in alienam tribum transferatur. Sic necesse est ut unusquisque fidelis consulte praevideat qualiter opera quae agit sibi ad salutem conservata proveniant, ne forte si prava intentione gerantur, ab alienis possessoribus, hoc est, a malignis spiritibus, invadantur. Prava ergo intentio est operantis, cum ea opera quae pro intuitu aeternae retributionis agere debuit, pro appetitu terrenarum rerum inutiliter expendit. Quae necesse est ut a se ablata alienus possessor teneat, cum malignus ea spiritus 108.0837A| propter negligentem operarium ad suam partem trahere festinat. Unde ipsa Veritas in Evangelio discipulis suis ait: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI). Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Respondit Moyses filiis Israel, et Domino praecipiente ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est. Et haec lex super filiabus Salphaad a Dominio promulgata est: Nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus, ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua, et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipiant, ut haereditas permaneat in familiis, nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant ut a Domino separatae sunt. 108.0837B| His similia ad Corinthios scripsit Paulus apostolus, cum de nuptiis disputaret: Mulier, inquit, alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit. Cum autem dormierit vir ejus, liberata est a lege viri. Cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII). Praecepit ergo Moyses ut filiae Salphaad nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus, ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Sic et Apostolus mandat ut mulier nubat cui voluerit, tantum in Domino, hoc est viro catholico, ne possessionem bonorum operum ac rectae vitae perdat, si pagano aut haeretico se junxerit. Secundum tropologiam vero, mulieri, hoc est purae intentioni, per bonam actionem cui voluerit, licet se conjungere labori, tantum ut pietatem et religionem Christianam in omnibus 108.0837C| conservet, ne operis sui, pro quo aeternae haereditatis sperare debuit possessionem, detrimentum patiatur, si alieno, hoc est, errori, se conjunxerit. Feceruntque filiae Salphaad ut sibi fuerat imperatum. Et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla et Melcha, et Noa, filiis patrui sui, de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio quae illis fuerat attributa, 108.0838A| mansit in tribu et familia patris earum. Harum mulierum, hoc est, filiarum Salphaad, nomina non incongrue ad sensum praedictum transferri possunt. Interpretatur enim Maala infirmitas Thersa, complacens; Egla, solemnitas ista vel vitulus, Melcha, rex ejus, et Noa, motus. Qui enim humilitatis virtutem ante omnia intra semetipsum habere studet, et in infirmitatibus suis juxta Apostolorum sibi complacet, solemnitatem agit, ac grata munera exhibet Deo; et rex atque rector suae conversationis cautus existens, progressu virtutum movetur. Juxta illud Psalmistae: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII). Nupserunt ergo filiae Salphaad filiis patrui sui de familia Manasse, qui fuit filius Joseph, cum quilibet de 108.0838B| eorum numero qui crediderunt ex Judaeis doctori ex gentibus credenti se junxerit, ut ejus magisterio conjunctus, filios gignere, hoc est, opera pietatis exhibere, possit. Nomine enim patrui quodammodo censeri possunt doctores ex gentibus electi, quia fratres sunt praedicatorum sanctorum qui fuerunt in Judaea constituti. Nec debet esse schisma in spiritali cognatione, ubi una est credulitas, fidei professione. Ait enin Salvator discipulis Matthaei vigesimo tertio: Patrem nolite vobis vocare super terram. Unus est enim Pater vester qui in coelis est. Omnes autem vos fratres estis. Et alibi: Habeo, inquit, alias oves qua non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor (Joan. X). Sicque possessio in 108.0838C| eadem tribu legitime servatur, cum omnis pia actio pro amore Christi in Ecclesia catholica in servitium Dei agiliter exhibetur: cujus laboris finis est merces perpetua, quam suis fidelibus largiri dignetur Pater omnipotens, per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.