Enchiridion Veteris et Novi Testamenti

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Enchiridion Veteris et Novi Testamenti
saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 61

- DE VETERE TESTAMENTO.

- ADAM ET EVA.

- ABEL ET CAIN.

- ARCA NOE.

- ILEX MAMBRAE.

- MONUMENTUM SARAE.

- SOMNIUM PHARAONIS.

- IOSEPH A FRATRIBUS AGNITUS.

- IGNIS IN RUBO.

- ITER PER MARE.

- MOSES ACCIPIT LEGEM.

- MANNA ET COTURNICES.

PL 61 1075) ADAM ET EVA.

(1075B) Eva columba fuit tum candida, nigra deinde Facta, per anguinum male suada fraude venenum Tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam. Dat nudis ficulna draco mox tegmina victor.


(PL 61 1075) ADAM ET EVA.

(1075B) Eva columba fuit tum candida, nigra deinde Facta, per anguinum male suada fraude venenum Tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam. Dat nudis ficulna draco mox tegmina victor.


(PL 61 1075B) ABEL ET CAIN.


Fratrum sacra Deus nutu distante duorum Aestimat accipiens viva, et terrena refutans: Rusticus invidia pastorem sternit; in Abel Forma animae exprimitur, caro nostra in munere Cain.

(PL 61 1075B) ARCA NOE.

(1075C) Nuntia diluvii iam decrescentis ad arcam Ore columba refert ramum viridantis olivae: Corvus enim ingluvie per foeda cadavera captus Haeserat, illa datae revehit nova gaudi pacis.


(PL 61 1075C) ILEX MAMBRAE.


Hospitium hoc Domini est, ilex ubi frondea Mambae Armentale senis protexit culmen, in ista Risit Sarra casa, sobolis sibi gaudia sera Ferri, et decrepitum sic credere posse maritum. (PL 61 1075C)


(PL 61 1075C) MONUMENTUM SARAE.


Abraham mercatur agrum, quo conderet ossa Coniugis, in terris quoniam peregrina moratur Iustitia atque fides: hoc illud millibus emptum Spelaeum, sanctae requies ubi parta favillae est.


(PL 61 1075C) SOMNIUM PHARAONIS.

(1075D) Bis septem spicae, vaccae totidem, Pharaoni Per somnum visae; portendunt dispare forma Uberis, atque famis duo per septennia tempus Instare, hoc solvit patriarcha, interprete Christo.


(PL 61 1075D) IOSEPH A FRATRIBUS AGNITUS.


Venditus insidiis fratrum puer ipse vicissim Cratera in fratris sacco clam praecipit abdi Utque reos furti Ioseph tenet, auctio fallax Proditur, agnoscunt fratrem, vanique pudescunt.


(PL 61 1075D) IGNIS IN RUBO.

(1076B) Sentibus involitans Deus igneus ore corusco Compellat iuvenem, pecoris tunc forte magistrum Ille capit iussus virgam, fit vipera virga, Solvit vincla pedum, properat Pharaonis ad arcem.


(PL 61 1076B) ITER PER MARE.


Tutus agit vir iustus iter, vel per mare magnum, Ecce Dei famulis scissim, freta Rubra dehiscunt, Cum peccatores rabidos eadem freta mergant, Obruitur Pharao, patuit via libera Mosi.



(PL 61 1076B) MOSES ACCIPIT LEGEM.


Fumat montis apex divinis ignibus, in quo Scripta decem verbis saxorum pagina Mosi Traditur, ille suos suscepta lege revisit, Forma sed his vituli solus Deus, et Deus aurum.


(PL 61 1076B) MANNA ET COTURNICES.

(1076C) Panibus angelicis albent tentoria patrum, Certa fides facti, tenet urceus aureus exin Servatum manna: ingratis veni altera nubes, Atque avidos carnis satura congesta coturnis.


(PL 61 1076C) SERPENS AENEUS IN EREMO.


Fervebat via sicca eremi serpentibus atris, Iamque venenati per livida vulnera morsus Carpebant populum, sed prudens aere politum Dux cruce suspendit, qui virus temperet anguem.


(PL 61 1076C) LACUS DESERTI AMARUS.


Aspera gustata populo sitiente lacuna Tristificos latices stagnanti felle tenebat; Moses sanctus ait: Lignum date, gurgitem in istum Coniicite, in dulces vertentur amara sapores.


(PL 61 1076C) FONTES DUODECIM ET PALMAE SEPTUAGINTA.

(1076D) Devenere viri, Mosi duce, sex ubi fontes, Et sex forte alii, vitreo de rore rigabant, Septenas decies palmas, quae mysticus Helym Lucus, apostolicum numerum libris quoque pinxit.


(PL 61 1076D) LAPIDES DUODECIM IN IORDANE.


In fontem refluo Iordanis gurgite fertur, Dum calcanda Dei populis vada sicca relinquit, Testes bisseni lapides, quos flumine in ipso Constituere patres, ad formam discipulorum.


(PL 61 1076D) DOMUS RAAB.


Procubuit Hierico, sola astant atria Raab. (1077A) Hospita sanctorum meretrix, tanta est fidei vis; Incolumi secura domo spectabile soccum Ignibus adversis in signum sanguinis offert.


(PL 61 1077A) SAMSONIS LEO.


Invictum virtute comae leo frangere Samson Aggreditur, necat ille feram, sed ab ore leonis Mella fluunt, maxilla asinae fontem vomit ultro: Stultitia exundat lymphis, dulcedine virtus.


(PL 61 1077A) SAMSONIS VULPES.


Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat, Pone faces caudis circumligat, in sata mittit Allophylum segetesque cremat; quae callida vulpes Nunc heresis flammas vitiorum spargit in agros.


(PL 61 1077A) DAVID PASTOR.

(1077B) David parvus erat, fratrum ultimus, et modo Iesse Cura gregis, citharam formans ad ovile paternum, Inde ad delicias regis; mox horrida bella Conserit, et funda sternit stridente Goliam.


(PL 61 1077B) DAVID REX.


Regia mirifici fulgent insignia David, Sceptrum, oleum, cornu, diadema, et purpura, et ara. Omnia conveniunt Christo, chlamys, atque corona, Virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum.


- SERPENS AENEUS IN EREMO.

- LACUS DESERTI AMARUS.

- FONTES DUODECIM ET PALMAE SEPTUAGINTA.

- LAPIDES DUODECIM IN IORDANE.

- DOMUS RAAB.

- SAMSONIS LEO.

- SAMSONIS VULPES.

- DAVID PASTOR.

- DAVID REX.

- AEDIFICATIO TEMPLI.

- FILII PROPHETARUM.

- CAPTIVITAS ISRAEL.

- DOMUS EZECHIAE REGIS.

- DE NOVO TESTAMENTO.

- GABRIEL ET MARIA.

- CIVITAS BETHLEEM.

- MAGORUM MUNERA.

- ANGELI AD PASTORES.

- INFANTUM IN BETHLEEM CAEDES.

- CHRISTUS IN IORDANE BAPTIZATUR.

- PINNA TEMPLI.

- VINUM EX AQUA FACTUM.

- PISCINA SILOA.

- CAEDES IOANNIS.

- CHRISTUS PER MARE AMBULAT.

- DAEMON MISSUS IN PORCOS.

- QUINQUE PANES ET DUO PISCES.

- LAZARUS SUSCITATUS.

- AGER SANGUINIS.

- DOMUS CAIPHAE.

- COLUMNA AD QUAM CHRISTUS EST FLAGELLATUS.

- PASSIO SALVATORIS.

- SEPULCRUM CHRISTI.

- MONS OLIVETI.

- PASSIO STEPHANI.

moenu.EnVeEtN 61 Amoenusfl. 490 Parisiis J. P. Migne early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin DE VETERE TESTAMENTO. ADAM ET EVA. Eva columba fuit tum candida, nigra deinde Facta, per anguinum male suada fraude venenum Tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam. Dat nudis ficulna draco mox tegmina victor. ABEL ET CAIN. Fratrum sacra Deus nutu distante duorum Aestimat accipiens viva, et terrena refutans: Rusticus invidia pastorem sternit; in Abel Forma animae exprimitur, caro nostra in munere Cain. ARCA NOE. Nuntia diluvii jam decrescentis ad arcam Ore columba refert ramum viridantis olivae: Corvus enim ingluvie per foeda cadavera captus Haeserat, illa datae revehit nova gaudi pacis. ILEX MAMBRAE. Hospitium hoc Domini est, ilex ubi frondea Mambae Armentale senis protexit culmen, in ista Risit Sarra casa, sobolis sibi gaudia sera Ferri, et decrepitum sic credere posse maritum. MONUMENTUM SARAE. Abraham mercatur agrum, quo conderet ossa Conjugis, in terris quoniam peregrina moratur Justitia atque fides: hoc illud millibus emptum Spelaeum, sanctae requies ubi parta favillae est. SOMNIUM PHARAONIS. Bis septem spicae, vaccae totidem, Pharaoni Per somnum visae; portendunt dispare forma Uberis, atque famis duo per septennia tempus Instare, hoc solvit patriarcha, interprete Christo. JOSEPH A FRATRIBUS AGNITUS. Venditus insidiis fratrum puer ipse vicissim Cratera in fratris sacco clam praecipit abdi Utque reos furti Joseph tenet, auctio fallax Proditur, agnoscunt fratrem, vanique pudescunt. IGNIS IN RUBO. Sentibus involitans Deus igneus ore corusco Compellat juvenem, pecoris tunc forte magistrum Ille capit jussus virgam, fit vipera virga, Solvit vincla pedum, properat Pharaonis ad arcem. ITER PER MARE. Tutus agit vir justus iter, vel per mare magnum, Ecce Dei famulis scissim, freta Rubra dehiscunt, Cum peccatores rabidos eadem freta mergant, Obruitur Pharao, patuit via libera Mosi. MOSES ACCIPIT LEGEM. Fumat montis apex divinis ignibus, in quo Scripta decem verbis saxorum pagina Mosi Traditur, ille suos suscepta lege revisit, Forma sed his vituli solus Deus, et Deus aurum. MANNA ET COTURNICES. Panibus angelicis albent tentoria patrum, Certa fides facti, tenet urceus aureus exin Servatum manna: ingratis veni altera nubes, Atque avidos carnis satura congesta coturnis. SERPENS AENEUS IN EREMO. Fervebat via sicca eremi serpentibus atris, Jamque venenati per livida vulnera morsus Carpebant populum, sed prudens aere politum Dux cruce suspendit, qui virus temperet anguem. LACUS DESERTI AMARUS. Aspera gustata populo sitiente lacuna Tristificos latices stagnanti felle tenebat; Moses sanctus ait: Lignum date, gurgitem in istum Conjicite, in dulces vertentur amara sapores. FONTES DUODECIM ET PALMAE SEPTUAGINTA. Devenere viri, Mosi duce, sex ubi fontes, Et sex forte alii, vitreo de rore rigabant, Septenas decies palmas, quae mysticus Helym Lucus, apostolicum numerum libris quoque pinxit. LAPIDES DUODECIM IN JORDANE. In fontem refluo Jordanis gurgite fertur, Dum calcanda Dei populis vada sicca relinquit, Testes bisseni lapides, quos flumine in ipso Constituere patres, ad formam discipulorum. DOMUS RAAB. Procubuit Hierico, sola astant atria Raab. Hospita sanctorum meretrix, tanta est fidei vis; Incolumi secura domo spectabile soccum Ignibus adversis in signum sanguinis offert. SAMSONIS LEO. Invictum virtute comae leo frangere Samson Aggreditur, necat ille feram, sed ab ore leonis Mella fluunt, maxilla asinae fontem vomit ultro: Stultitia exundat lymphis, dulcedine virtus. SAMSONIS VULPES. Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat, Pone faces caudis circumligat, in sata mittit Allophylum segetesque cremat; quae callida vulpes Nunc heresis flammas vitiorum spargit in agros. DAVID PASTOR. David parvus erat, fratrum ultimus, et modo Jesse Cura gregis, citharam formans ad ovile paternum, Inde ad delicias regis; mox horrida bella Conserit, et funda sternit stridente Goliam. DAVID REX. Regia mirifici fulgent insignia David, Sceptrum, oleum, cornu, diadema, et purpura, et ara. Omnia conveniunt Christo, chlamys, atque corona, Virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum. AEDIFICATIO TEMPLI. Aedificat templum sapientia per Salomonis Obsequium, regina Austri grave congerit aurum. Tempus adest, quo templum hominis sub pectore Christus Aedificet, quod Gaza colentum barbara ditet. FILII PROPHETARUM. Forte prophetarum nati dum ligna recidunt Fluminis in ripa, cecidit discussa bipennis, Gurgite submersum est ferrum, sed mox leve lignum Injectum stagnis ferrum revocabile fecit. CAPTIVITAS ISRAEL. Gens Hebraeorum peccamine capta frequenti, Fleverat exsilium dirae Babylonis ad amnes: Tum patrios cantare modos praecepta recusat, Organaque in ramis salicis suspendit amarae. DOMUS EZECHIAE REGIS. Hic bonus Ezechias meruit ter quinque per annos Praescriptum proferre diem, legemque obeundi Tendere, tot gradibus quot vespera texerat unda Lumine perfusis, docuit sol versus in ortum. DE NOVO TESTAMENTO. GABRIEL ET MARIA. Adventante Deo descendit nuntius alto Gabriel Patris ex solio, sedemque repente Intrat virgineam: Sanctus te Spiritus, inquit, Implebit, Maria; Christum paries, sacra virgo. CIVITAS BETHLEEM. Sancta Bethlem caput est orbis, quae protulit lesum Orbis principium, caput ipsum principiorum; Urbs hominem Christum genuit, qui Christus agebat Ante Deus, quam sol fieret, quam lucifer esset. MAGORUM MUNERA. Hic pretiosa magi sub virginis ubere Christo Dona ferunt puero, myrrhaeque, et thuris, et auri. Miratur genitrix, tot casti ventris honores, Seque Deum genuisse, hominem, regemque supremum. ANGELI AD PASTORES. Pervigiles pastorum oculos vis luminis implet Angelici, natum celebrans e virgine Christum Inveniunt tectum pannis, praesepe jacenti Cuna erat; exsultant alacres, et numen adorant. INFANTUM IN BETHLEEM CAEDES. Impius innumeris infantum caedibus hostis Perfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis. Fumant lacteolo parvorum sanguine cunae, Vulneribusque madent calidis pia pectora matrum. CHRISTUS IN JORDANE BAPTIZATUR. Perfundit fluvio, pastus Baptista locustis Silvarumque fucis, et amictus veste cameli: Tinxerat et Christum, sed Spiritus aethere missus Testatur tinctum qui tinctis crimina donet. PINNA TEMPLI. Excidio templi veteris stat prima superstes, Structus enim lapide ex illo manet angelus usque In saeclum saecli, quem sprerunt aedificantes; Nunc caput est templi, et lapidum compago novorum. VINUM EX AQUA FACTUM. Foedera conjugii celebrabant auspice coetu, Forte Galilaeis deerant jam vina ministris, Christus vasa jubet properanter aquaria lymphis Impleri, inde meri veteris perfunditur unda. PISCINA SILOA. Morborum medicina latex, quem spiritus oris Eructat variis, fusam ratione latentis, Siloam vocant, sputis ubi collita caeci Lumina Salvator jussit de fonte lavari. CAEDES JOANNIS. Praemia saltatrix poscit funebria virgo Joannis caput, abscissum quod lance reportat Incestae in gremium matris; fert regia donum Psaltria, respersis manibus de sanguine justo. CHRISTUS PER MARE AMBULAT. It mare per medium Dominus, fluctusque liquentes, Calce terens, jubet instabili descendere cymba Discipulum; sed mortalis trepidatio plantas Mergit, at ille manum regit, et vestigia firmat. DAEMON MISSUS IN PORCOS. Vincla sepulcrali sub carcere ferrea daemon Fregerat: erumpit, pedibusque advolvitur Iesu; Ast hominem Dominus sibi vindicat, et jubet hostem Porcorum furiare greges ac per freta mergi. QUINQUE PANES ET DUO PISCES. Quinque Deus panes fregit piscesque gemellos, His hominum large saturavit millia quinque; Implentur minimo micarum fragmine corbes Bisseni, aeternae tanta est opulentia mensae. LAZARUS SUSCITATUS. Conscius insignis facti locus in Bethania, Vidit ab inferna te, Lazare, sede reversum. Apparet fractis scissum foribus monumentum, Unde putrescentis redierunt membra sepulti. AGER SANGUINIS. Campus Acheldemacae sceleris mercede nefandi Venditus, exsequias recipit tumulatus humandas. Sanguinis hoc pretium est Christi, Juda eminus arctat Infelix collum laqueo, pro crimine tanto. DOMUS CAIPHAE. Impia blasphemiae cecidit domus alta Caiphae In qua pulsata est alapis facies sacra Christi. Hic peccatores manet exitus, obruta quorum Vita ruinosis tumulis sine fine jacebit. COLUMNA AD QUAM CHRISTUS EST FLAGELLATUS. Vinctus in his Dominus stetit aedibus atque columnis Annexus. tergum daret ut servire flagellis. Perstat adhuc, templum gerit veneranda columna, Nosque docet cunctis immunes vivere flagris. PASSIO SALVATORIS. Trajectus per utrumque latus, laticem atque cruorem Christus agit; sanguis, victoria, lympha, lavacrum est. Tunc duo discordant crucibus hinc inde latrones Contiguis: negat ille Deum, fert iste coronam. SEPULCRUM CHRISTI. Christum non tenuit saxum, non claustra sepulcri, Mors illi devicta jacet, calcavit abyssum. Sanctorum populus superas simul ivit ad oras, Seque dedit multis tactuque oculisque probandum. MONS OLIVETI. Montis oliviferi Christus de vertice sursum Ad Patrem rediit, signans vestigia pacis. Frondibus aeternis praepinguis liquitur humor, Qui probat infusum terris de chrismate donum. PASSIO STEPHANI. Primus init Stephanus mercedem sanguinis, imbri Afflictus lapidum, Christum tamen ille cruentus Inter utrumque nefas mercatus acerba doloris; Nunc age constanter, repara virtutis honorem, Et tibi te revoca, trepidum ne noxia frangant, Gloria ne pereat, neu prospera lubrica perdant; Utere more tuo, te deinde redisce magister, Fortis athletae animo, sanctos non obruit error. Acrius insequitur hostem manus ista dolore, Plagaque fixa solet mentes armare viriles, Atque pudore recens crescit de vulnere virtus, Ac datur armigero victoria vulnere crebro. Fraterno alloquio sic angelus explicat ore, Tanta est cura Dei Martinum avellere lapsu. Ulterius synodo neque se permiscuit insons Virtutisque suae damnis nova lucra paravit.