Jump to content

Encomium S. Remigii (Hincmarus Rhemensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Encomium S. Remigii
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125



Encomium S. Remigii

Encomium S. Remigii (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.1196C

Encomium S. Remigii

I.

125.1187C| Videamus etiam quomodo hic beatus Pater et pastor noster benedictionibus sibi a legislatore Deo datis, ipsius auxilio in saeculi hujus convalle lacrymarum ascensiones in corde suo disposuit, et de virtute in virtutem gratia Dei provectus excrevit, usquequo eum, quem semper desideravit spiritu, facie ad faciem videre promeruit. Idem namque Dominus in Evangelio dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). Quod quasi exponens Apostolus dicit: Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate; sic et resurrectio mortuorum (I Cor. III). Quia in illa aeternae beatitudinis vita non dispari, unusquisque juxta dispar meritum locum disparem percipit. Sed ejusdem disparilitatis damna non sentit, quia tantum sibi, quantum perceperit, sufficit. Et catholica 125.1187D| doctrina didicimus, quia distinctae conversationes hominum singulorum, agminum coelestium ordinibus congruunt, et in eorum sortem per conversationis similitudinem deputantur.

II.

Nam sunt plerique, qui parva capiunt, sed tamen haec eadem parva pie annuntiare fratribus non 125.1188C| desistunt. Isti itaque in angelorum numerum currunt. Et beatus Remigius, licet multiplex scientia Dei dono in eo esset, ut fidelis servus et prudens, conservis suis in tempore mensuram tritici, id est pro captu audientium, ministravit (Luc. XII): et secutus Apostolum, prius barbaris lac potum dedit, non escam (I Cor. III). Et teste Malachia, quia sacerdos angelus Domini est (Mal. II): unde et sanctus Remigius sacerdos magnus angelorum consortium meruit.

III.

Et sunt nonnulli, qui divinae largitatis munere referti sacramentorum coelestium summa et capere praevalent, et nuntiare. Quo ergo isti, nisi inter archangelorum numerum deputantur? Et beatus Remigius sapientiam loquens inter perfectos, quando male sentientem haereticum de vero Dei Filio in synodo catholicorum episcoporum convertit, in archangelorum 125.1188D| numero meruit deputari.

IV.

Et sunt nonnulli qui mira faciunt, signa valenter operantur. Quo igitur isti, nisi ad supernarum virtutum et numerum et sortem congruunt? Et beatus Remigius, et in corpore positus, et post obitum, ut supra ostendimus, mira fecit, signa valenter operatus 125.1189A| est: ad supernarum igitur virtutum sortem et numerum congruit.

V.

Et sunt nonnulli, qui etiam de obsessis corporibus malignos spiritus fugant, eosque virtute orationis et vi acceptae potestatis ejiciunt. Quo itaque isti meritum suum, nisi inter potestatum coelestium numerum sortiuntur? Et sanctus Remigius virtute orationis, et vi acceptae potestatis, ut supra ostendimus, de obsessis corporibus malignos spiritus effugavit. Ergo inter potestatum coelestium numerum sortem accepit.

VI.

Et sunt nonnulli qui acceptis virtutibus etiam electorum hominum merita transcendunt. Cumque et bonis meliores sunt, electis quoque fratribus principantur. Quo ergo isti sortem suam, nisi inter principatuum 125.1189B| numeros acceperunt? Et beatus Remigius, hujus Rhemorum civitatis archiepiscopus, sanctis fratribus Vedasto scilicet a se ordinato in Attrebato, Medardo in Viromandis, Lupo Suessonis, Genebaldo in Lauduno et reliquis in subjectis sibi civitatibus electis fratribus principatus, sortem suam inter principatuum numeros accepit.

VII.

Et sunt nonnulli, qui sic in sibimetipsis cunctis vitiis, omnibusque desideriis dominantur, ut ipso jure munditiae dei inter homines vocentur. Unde et ad Moysen dicitur: Ecce constitui te deum Pharaonis (Exod. VII). Quo ergo isti, quorum comparatione caeteri homines, ut ita dixerim, servi sunt, nisi inter numeros dominationum currunt? Et beatus Remigius cunctis vitiis, omnibusque desideriis in semetipso 125.1189C| dominatus, jure munditiae solus faciem Christi videre potuit, quando ad eum, et ad regem Ludovicum ac reginam, caeterosque astantes in oratorio sancti Petri, ut supra est demonstratum, advenit, et ut servo sibi subjecto baptizando regi potestative praecepit, dicens: Depone colla, Sicamber: et Pippinum regem, villam Anisianum de Ecclesia Laudunensi auferre molientem flagellavit. Inter principatuum ergo numeros sortem suam accepit.

VIII.

Et sunt nonnulli, qui dum sibimetipsis vigilanti cura dominantur, dum se sollicita intentione discutiunt, divino timori semper inhaerentes, hoc in munere virtutis accipiunt, ut judicare recte et alios possint. Quorum profecto mentibus dum divina contemplatio praesto est, in his velut in throno suo 125.1189D| Dominus praesidens aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter de sede sua dispensat. Quid ergo isti nisi throni sui conditores sunt, vel quo, nisi ad supernarum sedium numeros ascribuntur? Per quos dum sancta Ecclesia regitur, plerumque de quibusdam suis infirmis actibus etiam electi judicantur. Quod et per sanctum Remigium actum fuisse legimus, quando electum Dei Genebaldum episcopum de suis infirmis actibus judicavit, et post judicium cordi suo Domino praesidente, ipsius jussione in ordine episcopatus illum restituit. Constat igitur beatum Remigium ad supernarum sedium numerum esse ascriptum.

IX.

Et sunt nonnulli, qui tanta Dei ac proximi dilectione 125.1190A| pleni sunt, ut Cherubim jure nominentur. Quia enim Cherubim plenitudo scientiae dicitur, et Paulo docente didicimus, quia plenitudo legis charitas (Rom. XIII): omnes qui Dei et proximi charitate caeteris amplius pleni sunt, meritorum suorum sortem inter Cherubim numeros perceperunt. Et qui ea, quae superius de eo lecta sunt, sollicita mente intendit, quam plenus charitate fuerit, patenter intelligit: quantaque scientia repletus exstiterit, dictis et factis suis, et testimonio sancti papae Hormisdae, ex praemissis advertit. Igitur sanctus Remigius meritorum suorum sortem inter Cherubim numeros percipere studuit.

X.

Et sunt nonnulli, qui supernae contemplationis amoris facibus accensi Conditoris sui desiderio anhelant, 125.1190B| nil jam in hunc mundo cupiunt, solo aeternitatis amore pascuntur. Terrena quaeque abjiciunt, cuncta temporalia mente transcendunt. Amant et ardent, atque in ipso suo ardore requiescunt. Amando ardent, loquendo et alios accendunt. Et quos verbo tangunt, ardere protinus in Dei amore faciunt. Quid ergo istos nisi Seraphim dixerim? Quorum cor in ignem conversum, lucet et urit: quia et mentium oculos ad superna illuminant, et compungendo in fletibus, vitiorum rubiginem purgant. Quia ergo ad amorem sui Conditoris inflammati sunt, quo nisi inter Seraphim numerum sortem suae vocationis acceperunt? Qualiter autem beatus Remigius in amorem sui Conditoris arserit, loquendo et alios accenderit, gens integra Francorum, cum rege ad fidem catholicam 125.1190C| praedicatione illius converso, testatur. Qualititer vero terrena quaeque abjecerit, cuncta temporalia mente transcenderit, solo aeternitatis amore pastus ad amorem sui Conditoris inflammatus exstiterit, fidem faciunt verba, quibus Conditoris desiderio succensus, pene continue ore, semper autem corde dicebat: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei, satiabor dum manifestabitur gloria ejus (Psal. XLI et XVI). Inter Seraphim ergo numerum sortem suae vocationis accepit. Cum quibus sancta ejusdem viri apostolici anima una cum suis consortibus in coelesti laetatur gloria.

XI.

Sed tunc nimirum multo perfectius idem et sui 125.1190D| comparticipes laetabuntur, cum recepta carne immortali, receptis in eadem beatitudine conservis suis et fratribus cunctis, quos adhuc in terris certare conspiciunt, non habebunt ultra quo intuitum cogitationis suae foras vel ad modicum mittant, habentes secum intus Deum, de cujus visione superna gaudeant. Ubi illud primum et maximum Domini mandatum integrum perficietur, ad cujus perfectionem in hac vita justi pro suis quique viribus accinguntur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua, et diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII; Marc. XII). Quia quo vicinius praesentem Domini vultum cernunt, eo se ardentius ejus dilectioni totos impendunt, quo 125.1191A| proximos suos omnes esse electos, ac Deo dilectos agnoscunt. Quo corda illorum non minus quam sua, sincero amore referta respiciunt, eo illos ipsi non minus quam seipsos amare delectantur. Nam pro fideliter laborantibus in hujus vitae agone sancti Deum orant, eisque compatiuntur. Sed et pro eis, ut supra dictum est, qui propter bona quidem opera ad electorum sortem sunt praeordinati, sed propter mala aliqua, quibus polluti de corpore exeunt, post mortem castigandi pro qualitate operum poenis excipiuntur, et purgati ad beatorum perveniunt requiem. Pro his vero, qui jam corporibus exuti sunt, aeternis suppliciis traditi, quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, jam auctoris suae justitiae conjuncti, tanta rectitudine constringuntur: ipsi quippe judici 125.1191B| concordant, cui inhaerent: et eis quos eripere non possunt, nec ex misericordia condescendunt, quia tanto illos a se vident extraneos, quanto et ab eo, quem diligunt, auctore suo conspiciunt repulsos: et erecti jam per justitiam judicii, eis nullo modo ex aliqua compassione miserentur. Verum et ante retributionem extremi judicii, injusti in requie quosdam justos aspiciunt, ut eos videntes in gaudio, non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. Justi vero in tormentis semper intuentur injustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia mala conspiciunt, quae misericorditer evaserunt. Tantoque majores ereptori suo gratias referunt, quanto vident in aliis quid ipsi perpeti, si essent relicti, potuerint. Nec illam tantae beatitudinis claritatem 125.1191C| apud justorum animum fuscabit aspecta poena reproborum: quia ubi jam compassio miseriae non erit, minuere procul dubio beatorum laetitiam non valebit. Et quamvis eis sua gaudia ad perfruendum plene sufficiant, mala tamen reproborum absque dubio semper aspiciunt. Quia qui creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur, quo videre non possint.

XII.

Sicut igitur audita sanctorum gloria, audita reproborum miseria, auditis hujus sanctissimi patroni nostri meritis, auditis beneficiis, quae in miraculorum patratione ac sanitatum largitione, credentes et devoti homines ipsius patrociniis per donum gratiae meruerunt, ut nobis talia ejus intercessione impertiri desideramus, ita et auditis ultionum vindictis, 125.1191D| quae peccantes ac rebelles, ipsius meritis per retributionem justitiae sustinuerunt, in peccatis, et quod adhuc est gravius, in peccatorum pertinacia rebelles persistere timeamus, ne similibus aut gravioribus suppliciis obruamur, si tantis ac talibus exemplis cognitis, nec beneficiis ad bene agendum provocamur, nec territi vindictis a malis nos cohibemus. Flagellorum enim vindictae nobis illatae, si nos a peccando revocant, et ad poenitentiam provocant, et post poenitentiam nos crimina non remaculant, finis sunt nostrorum praecedentium peccatorum. Sin aliter, sunt initium sequentium tormentorum. Cognoscentes ergo hunc patronum ac protectorem nostrum esse unum de illis de quibus scriptum est: 125.1192A| Hi sequuntur Agnum quocunque ierit (Apocal. XIV), timeamus in conspectu Dei et in oculis ejus peccare: peccantes autem non erubescamus peccata nostra, quae novit, Deo, et illi corde contrito et humiliato per lacrymas confiteri, et indulgentiam cum dignis poenitentiae fructibus postulare. Nemo aliqua suorum numerositate vel enormitate scelerum confusus, de salute impetranda diffidat, et barathrum desperationis incidat, juxta illud Salomonis: Impius cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII). Habemus enim confitentes peccata nostra, et petentes veniam, de impetranda indulgentia anchoram fidei ac spei, per Joannem apostolum nobis depromptam: Si confiteamur, inquit, peccata nostra, fidelis et justus est Deus ut remittat nobis peccata 125.1192B| nostra (I Joan. II). Et quia sine peccato in hac vita esse non possumus, prima salutis spes est confessio, ne quisquam se justum putet, et ante oculos Dei, erigat cervicem: deinde dilectio, quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). Pulchre autem utrumque Apostolus simul nobis insinuat, quod et rogare pro peccatis debeamus et impetremus de Deo indulgentiam cum rogamus. Ideo et fidelem dixit Dominum ad remittenda peccata, fidem pollicitationis suae servantem: quia qui orare nos pro debitis et peccatis docuit, paterna misericordia promisit et veniam secuturam. Justum quoque eum asseverat, quia verae confessioni juste dimittit. Peccata nostra praeterita in baptismatis perceptione nobis donata sunt, attamen post baptisma multa commisimus, 125.1192C| sed lavari iterum baptismatis aqua non possumus. Quia ergo et post baptisma inquinavimus vitam, baptizemus lacrymis conscientiam, et quasi quotidiano Jordanis baptismate lacrymis conscientiam nostrae compunctionis ab omni vitiorum subripientium contagione purgemus, juxta eum qui dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI). Unde recte Jordanis rivus judicii interpretatur. Quia nimirum electi quique quo sollicitius suam conscientiam discutiendo examinant, eo latiores ex intimo cordis fonte lacrymarum fluvios fundunt. Et quia minus perfectos se esse deprehendunt, sordes suae fragilitatis undis poenitentiae diluunt, et parvulos cogitatus suos ad petram, videlicet Christum, allidunt, omnesque 125.1192D| sensus mentis ac corporis petra spiritalis exercitus circumcidere student. Petra, inquit, erat Christus (I Cor. X). Cujus fide, spe et charitate non solum in baptismate, sed et in omni prorsus actione, devota purificantur corda bonorum. In quo pietatis exercitio si nos viderit hic dominus et patronus noster fideliter laborare, data intercessionis manu cursum nostrum juvabit, qualiter ad portum aeternae salutis pervenire possimus. Legit enim in lumine incircumscripto cum beatissimis spiritibus gloriae Conditoris sui assistens, quia libenter obliviscitur omnipotens Deus quod nocentes fuimus, paratus est poenitentiam nostram nobis ad innocentiam deputare. In die quippe baptismatis omnibus nos antiqui 125.1193A| hostis operibus, atque omnibus pompis abrenuntiare promisimus, sed quod promisimus minime servamus. Ad exercenda prava opera, ad concupiscendas mundi pompas dilapsi sumus. Inquinati ergo post aquam salutis, renascamur ex lacrymis. Apud misericordem namque judicem, nec ille fallax habebitur, qui ad veritatem revertitur etiam postquam mentitur. Quia omnipotens Deus dum libenter nostram poenitentiam suscipit, ipse suo judicio hoc quod erravimus abscondit . . .

XIII.

Caeterum nemo fidelium de hujus patroni nostri meritorum in coelis virtute dubitet, cui adhuc mortali carne in terra degenti Dominus potestatem dedit ligandi et absolvendi, mortuos suscitandi, omnem languorem et omnem infirmitatem curandi 125.1193B| (Matth. XVIII). Ad cujus corporis sepulcrum, sicut multis indiciis frequenter est demonstratum, viventes aegri veniunt et sanantur. Perjuri veniunt, et a daemonio vexantur. Daemoniaci veniunt, et liberantur. Quomodo ergo vivit illic, ubi vivit, si in tot miraculis vivit hic, ubi corpus ejus mortuum jacet? Hunc ergo in causa nostri examinis quam cum districto judice habemus, patronum faciamus. Hunc in die tanti terroris illius, defensorem adhibeamus. Certe si apud quemquam magnum judicem causa quaelibet nostra esset die crastina ventilanda, totus hodiernus dies in cogitatione duceretur, aliquem patronum quaereremus, magnisque precibus ageremus, ut apud tantum judicem nobis defensor veniret. Ecce districtus judex Christus venturus est, tanti 125.1193C| illius angelorum archangelorumque concilii terror adhibetur. In illo conventu causa nostra discutitur, et tamen nos patronum modo quem praesto habemus, non quaerimus, quem tunc defensorem habeamus. Adest defensor noster beatus Remigius, rogari vult atque, ut ita dixerim, quaerit ut quaeratur. Hunc ergo adjutorem nostrae orationis quaeramus, ut tunc protectorem nostri reatus inveniamus. Quia ne punire peccatores debeat, rogari vult, et ipse qui judicat. Unde et tam longo tempore comminatur iram, et tamen misericorditer exspectat. Sic autem nos et misericordia ejus refoveat, ut nullo modo negligenter reddat. Sic peccata nostra perturbent, ut mens in desperationem non proruat. Quia etsi praesumentes metuimus, et metuentes speramus, 125.1193D| aeternum regnum citius adepturi sumus, istius patris et patroni nostri meritis et Deo dignis orationibus. Curramus ergo velocissimis fide pedibus, extensis mentium manibus, ad protectionem illius, atque ad sacratissimum corpus cum fletibus insistamus. Promereri nos veniam ejus intercedentibus meritis deprecemur, ut quia nostris non possumus, ejus meritis apud Dominum veniam impetremus. Et qui velamen bonorum operum, quo peccata nostra tegamus, non habemus, ejus meritis, et intercessionibus, puris confessionibus et profusis lacrymis, ante ejus sanctam memoriam procidentes nostra crimina diluamus, et bonis operibus abstergamus. Sed et ubicunque in adjutorium nostrae salutis 125.1194A| fideliter eum invocaverimus, non deerit ab exauditione, inhaerens Christo, sicut et alia eminentiora membra ipsius qui ubique praesens est majestate, quique dum districtus judex sustinet, et adhuc manum non exerit in percussione, dum a retributione ultionis intimae; esse quaedam temporis securitas indicetur, debemus malum quod sequitur, flammarum scilicet poenas aeternas, intolerabiles atque continuas pensare, pensantes gemere, gementes vitare ea quae commisimus peccata indesinenter aspicere, aspicientes flere, flentes abstergere. Crimina in quibus delectabiliter diu jacuimus, non perfunctorie, sed quotidie atque si fieri potest, continue amarissimis lacrymis studeamus abluere, eleemosynis abstergere, sacris hostiis expiare. Haec est pacis petendae 125.1194B| nostrae legatio, quae regem ad discutiendum et judicandum nos venientem placat. Nulla prosperitatis transitorie laetitia dissolvat, nec mentis nostrae oculos ea quae sunt transitoria obstruant, ne caecos ad ignem ducant.

XIV.

Curandum quoque magnopere nobis est, et cum magnis quotidie fletibus cogitandum, quam saevus, quam terribilis sua in nos opera requirens in die exitus nostri princeps hujus mundi veniet, si etiam ad Deum carne morientem venit, et in illo aliquid quaesivit, in quo invenire nil potuit? Quid ita nos miseri dicturi, quid acturi sumus, qui innumera mala commisimus? Quid requirenti adversario et multa suae in nobis invenienti dicemus, nisi solum quod nobis est certum refugium, solida spes: quoniam 125.1194C| a peccatis quae post baptismum commisimus, lacrymis abluti per confessionem et dignos poenitentiae fructus expiati et meritis ac orationibus sanctorum Christo reconciliati atque per acceptionem corporis et sanguinis ejus, in fide recte permanentes, unum cum illo facti sumus ipsi incorporati, in quo princeps hujus mundi et suum aliquid requisivit et invenire minime potuit? Quoniam solus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII), a quo nos et a peccati jam servitio veraci libertate solvimur, quia ei qui vere liber est, per corporis et sanguinis cujus acceptionem unimur. Sicut enim vere carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille qui ex Maria Virgine natus est Jesus, Dei Filius est, non quemadmodum alii homines per gratiam, sed 125.1194D| natura Filius ex substantia Patris: ita vera est caro, et verus est sanguis ejus, quae ad manducandum et potandum in mysterio sumimus, sicut ipse testatur. Et nos qui vere sub mysterio carnem et sanguinem corporis sui sumimus, per ea naturaliter unum cum illo efficimur. In quibus manet post consecrationem similitudo panis et vini, ne quidam sit horror cruoris, sed manet in eis gratia redemptionis. De naturali enim in nobis Christi veritate, ipse ait: Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam, et bibit meum sanguinem in me manet et ego in eo (Joan. VI). De veritate carnis et sanguinis ejus non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione et fide nostra 125.1195A| vere caro est, et vere sanguis est. Et haec accepta atque hausta, id efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo dum secum hoc quod nos sumus in Deum est. Quoniam autem in eo per sacramentum communicatae carnis et sanguinis ejus simus, ipse testatur dicens: Et hic mundus me jam non videt; vos autem me videbitis, quoniam ego vivo, et vos vivetis, quoniam ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis (Joan. XIV): ut cum ille in Patre per naturam divinitatis est, nos contra in eo per corporale ejus nativitatem, et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse mysterium creditur. Quam autem naturalis in nobis hoc unitas sit, ipse ita testatus est: Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem 125.1195B| meum, in me manet et ego in eo. Non enim qui in eo erit, nisi in quo ipse fuerit ejus tantum in se assumptam habens carnem, qui suam sumpserit. Perfectae autem hujus unitatis sacramentum, ipse docet dicens: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem, et qui manducaverit me, id est carnem meam, et ipse vivet per me (Joan. VI). Vivit ergo per Patrem, et quomodo vivit per Patrem, eodem modo nos per carnem ejus vivimus. Omnis enim comparatio ad intelligentiae formam praesumitur, ut, id de quo agitur, secundum propositum exemplum assequatur.

XV.

Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus, manentem per carnem Christum habemus, victuris nobis per eum, ea conditione, quia vivit ille per Patrem. Si ergo nos naturaliter secundum 125.1195C| carnem per eum vivimus, id est naturam carnis suae adepti, quomodo non naturaliter secundum spiritum in se Patrem, habeat cum vivat ipse per Patrem? Per Patrem autem vivit, dum nativitas non alienam intulit diversamque naturam, dum quod est et ab eo est, nec tamen ab eo per aliquam incidentem naturae dissimilitudinem separatur, dum in se per nativitatem habet Patrem in virtute naturae, cui veraciter unimur per incarnationis suae mysterium. Quod quotidie in catholica celebratur Ecclesia, sicut praefiguratum legitur in sacra historia: Venit Elias ad Jordanem, et exutus pallio suo percussit aquas ac divisit (IV Reg. II): venit Dominus ad fluvium mortis, quo genus humanum mergi consueverat, et exuens se ad tempus habitu carnis quem sumpserat, 125.1195D| mortem moriendo percussit ac vitae nobis iter resurgendo patefecit. Recte enim per Jordanem fluxus nostrae mortalitatis ac defectus exprimitur, quia et Jordanis Latine descensus eorum dicitur, et ipse fluvius in mare Mortuum influens, laudabiles suas ibi perdit aquas. Transit autem Elias diviso Jordane per siccum, transit et Eliseus: quia resurgens a mortuis Salvator, fidelibus quoque suis spem resurgendi tribuit. Transito Jordane Elias dedit optionem Eliseo postulandi quae vellet. Et Dominus impleta resurrectione gloria, plenius discipulorum sensibus, inseruit, quod et antea promisit: Quia quodcunque petieritis in nomine meo hoc faciam (Joan. XIII et XV). Petiit Eliseus ut fieret spiritus Eliae duplex in se. et 125.1196A| edocti a Domino discipuli promissam spiritus gratiam accipere desiderabant qua non uni tantum genti Judaeae, quam ipse praesens in carne docuit, sed et cunctis per orbem nationibus praedicare sufficerent. An non duplicem spiritus sui gratiam pollicebatur, cum ait: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV).

XVI.

Sermocinantibus Elia et Eliseo, subito currus et equi ignei rapuerunt Eliam quasi usque in coelum. Qui profecto currus et equi, angelicae sunt intelligendae virtutes. De quibus scriptum est: Currus Dei decem millibus, multiplex, millia laetantium Dominus in illis (Psal. LXVII); et iterum: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII). Horum namque Elias subsidio, utpote 125.1196B| homo purus, quo a terra tolli posset agebat. Et Dominus cum apostolis loquens, subito videntibus illis elevatus est, et si non angelico fultus auxilio, angelico tamen comitatus obsequio. Vereque est assumptus in coelum, angelis quoque idipsum attestantibus, qui illis dixerunt: Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet (Act. I). Sublevatus ad coelum Elias, dimisit Eliseo pallium quo erat indutus. Ascendens in coelum Dominus, sacramenta humanitatis assumptae discipulis, imo Ecclesiae, quibus sanctificaretur in virtute dilectionis, ac calefieret, reliquit. Assumens Eliseus pallium Eliae percussit eo aquas Jordanis, et ubi invocavit Deum Eliae, divisae sunt et transiit. Assumpserunt apostoli, assumpsit instituta per eos omnis Ecclesia sacramenta 125.1196C| sui Redemptoris. Quibus spiritaliter erudita, abluta et consecrata, ipsa quoque invocato nomine Dei Patris, impetum mortis superare, ejusque obstaculo contempto, ad vitam transire didicit sempiternam, juxta quod Dominus in Evangelio dicit, inquiens: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III). Quoniam qui credens in Christo, passionis suae sacramenta credendo, confitendo, sinceriter imitando, fideliter sumit, salvatur in perpetuum ab omni morte quam peccando in anima pariter et carne contraxit, et non solum perditionem evadet poenarum, sed et vitam percipiet sempiternam.

XVII.

Ad quam beatae et gloriosae semper virginis 125.1196D| et genitricis suae Mariae dominae nostrae ac istius patroni nostri beati Remigii meritis et intercessionibus, in fide recta et bonis operibus nos perseverantes, et per acceptionem corporis et sanguinis sui unum secum effectos perducere dignetur, et per eadem humilitatis ejus sacramenta usque ad contemplandam divinitatis ejusdem gloriam, quam ipse fidelibus servis suis fideli pietate pollicetur, dicens: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV). Meipsum manifestabo, inquit, id est non qualem me omnes conspicere, qualem etiam invidi crucifigere, sed qualem in decore suo regem saeculorum soli videre possunt oculi mundi sanctorum: talem me ad rependendam 125.1197A| vicem dilectionis his qui me diligunt, ostendam. Pertingere faciat Christus Jesus Deus, et Dominus, conditor et Redemptor atque ab omni morte ac corruptione Salvator noster in qua cum Deo Patre, 125.1198A| Spiritu sancto coaeternus et consubstantialis ac coaequalis, vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen. (no apparatus)