Jump to content

Encomium charitatis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Encomium charitatis
1216

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum

InnIii.EncCha 217 Innocentius III-1216 Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Charitas ut sicut omne bonum opus, sic etiam eleemosynam reliquaque pietatis opera Deo grata, hominique fructuosa efficiat. Charitatis autem encomium in fine hic subnecturus, primum eam ex sacris litteris probare et commendare operae pretium existimo. Sunt autem hae auctoritates, quae formam praeferunt charitatis: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis; et proximum tuum sicut teipsum (Deut. VI;) (Matth. XXII). Item Joannes ait: Deus charitas est; qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (Joan. XIV). Item Petrus: Ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes: quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). Item Paulus: Charitas patiens est, benigna est, non agit perperam (I Cor. XIII). Item Salomon: Odium suscitat rixas, et charitas parit dilectionem (Prov. X). Item Augustinus: « Omnia quaecunque facimus sine charitate, nihil nobis prosunt; fatuum et inane studium expendimus, si non habemus charitatem, qui Deus est. » Item Gregorius: « Tanto amplius rubigo peccatorum consumitur, quanto igne charitatis crematur cor peccatoris. »

Ex his sic procedendum est: Quis praeditus Tulliana eloquentia, quis omniformatus sapientia sufficit laudes charitatis exprimere, ejusque virtutes ad unguem exponere? Haec est charitas, quae docet illecebras fugere, voluptates calcare, carnis concupiscentias cohibere, desideria illicita frangere, homines contemnere, postremo universa blandimenta respuere. De hac sponsus in Cantico amoris ait: Pone me ut signaculum super cor tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio (Cant. III). Mors enim viventes exstinguit, infernus autem nec mortuis parcit. Dilectio igitur ut mors est fortis. Nam sicut illa sensum carnis, sic ista affectum carnalis concupiscentiae punit. Dura est sicut infernus aemulatio, quia hos quos intus trahit desiderium aeternorum, non solum blanda respuere, sed etiam adversa, pro eo quod diligit adipiscendo, cogit tolerare. Haec est charitas quae Abel martyrem fecit, Abraham de terra sua eduxit. Haec Joseph in Aegypto servavit. Haec est flamma, quae tribus pueris in fornace flammam exstinxit. (Gen. IV, XIII, XLI; Dan. III). Haec est charitas omnium bonorum maxima, cui nil sapit extraneum, vel asperum, vel confusum, virtutes caeteras munimine suae perfectionis solidans. Quisquis in ejus radice se inserit, nec a viriditate deficit, nec a fructibus evanescit, quia fecunditatis opus efficaciter non amittit. De hac Isidorus ait: « Nullum praemium pensatur, sine amore charitatis: quamvis recte credat, tamen sine charitate ad beatitudinem pervenire non potest, Quia tanta est charitatis virtus, ut etiam prophetia et martyrium sine illa nil esse credatur. Charitas omnium virtutum obtinet principatum. Unde et vinculum dilectionis ab Apostolo dicitur, quia universae virtutes ejus vinculo religantur. Dilige ergo Dominum ut eligas, dilige melius ut salubre degas. Dilige Deum ut eligas esse cum Deo, dilige melius, ut unus fias cum eo. Per dilectionem ergo diligas, quod diligis, si tutius pervenire cupis, et festina ut apprehendas. Ergo per dilectionem curris, per dilectionem apprehendis. Item quo plus diligis, eo et amplius amplecteris. Ergo per dilectionem superius vide de quo tibi dilectio ipsa est. Dilectio ipsa est cursus, ipsa est perventio, ipsa est permansio, ipsa est beatitudo. Dilige ergo Deum, elige Dominum, curre, apprehende, posside, fruere. Haec est via superexcellens, via supereminens, vias distortas dirigens, vias rectas ostendens.

Haec est charitas, quae tantum in Deum praevaluit, quod eum de sede supernae majestatis ad infirmitatem nostrae humanitatis adduxit, vulneravit impassibilem, ligavit insuperabilem, traxit incommutabilem, aeternum fecit mortalem. Si tantum potuit charitas in Deum, quantum homo deberet posse in seipsum? Si Deus propter hominem tanta pertulit, quid homo propter Deum tolerare recusabit? Pudeat te, o homo, non subjici charitati, quae sibi subjecit auctorem mundi, non pudeat subjici charitati lutum, quae sibi subjecit et figulum. Haec non aemulatur, non agit perperam (I Cor. XIII). Ab illo in quo habitat, radicem vitiorum exstirpat. Charitas omnium virtutum est origo; charitas mentem hominis illuminat, conscientiam mundat, animam laetificat, Deum demonstrat. Animam in qua charitas habitat superbia non inflat, invidia non devastat, ira non vexat, avaritia non excaecat, tristitia mala non dissipat, gula non inflammat, luxuria non coinquinat. Semper munda est, semper quieta, semper casta, semper laeta, semper pacifica, semper benigna, semper modesta. In adversis secura, in prosperis non elata. Haec crux spiritualis est, quam quilibet portare tenetur, ut tollendo hanc crucem, Christi vestigia sequatur: cujus altitudo erigitur ad Deum, latitudo extenditur usque ad inimicum, longitudo ad vitae terminum, ejus profunditas divinae sapit bonitatis immensum. Haec est charitas quae pugnanti est meritum, triumphanti praemium, quae sic inchoatur in via, quod consummatur in patria. Haec est ignis in Sion et caminus in Jerusalem (Isa. XXXI). Charitas quasi Trinitatem creatam parit: in qua Trinitate quasi Pater est dilectio Dei, a quo procedit dilectio, qua se homo diligit, tanquam proles a parente: ab utroque vero dilectio proximi procedit, quasi Spiritus sanctus ab utroque. Istae dilectionis sunt in una substantia charitatis, sed diversae in propria persona.

Cave ergo, o homo, si dilectionem sectari velis, ne umbra dilectionis fallaris. Est enim dilectio fortunae, quae cum prosperitate advenit, et in adversitate recedit. Haec Deum diligit homo carnalis, qui Deum laudat solum, cum benefecerit ei. Est dilectio naturae, qua naturam suam Deumque sensualiter diligit. Est dilectio gratiae, quae sola habet quod Deum diligit, ut in praemium habeatur. Prima est deficiens, secunda faciens, tertia perficiens. Prima est charitatis, secunda sensualitatis, tertia rationis. Prima falsitatis, secunda humilis peccatoris, tertia justificati hominis. O homo, considera quam dulcis est amor Dei, quam impurus sit amor hujus saeculi. Amor Dei mater est omnium virtutum: amor saeculi mater est omnium vitiorum. Apud istum amorem imperfecta sunt omnia, apud illum perfecta sunt cuncta.