Epigrammata

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epigrammata
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

- 1. ad Bartholomaeum Fontium

Dulce mihi quondam studium fuit; invidia sed me
Paupertas laceros tuerruit uncta sinus.
Nunc igitur, quondiam vates fit fabula vulgi,
Esse reor satius cedere temporibus.


- 2. ad Laurentium Medicem

Cum referam attonito, Medices, tibi carmina plectro,
Ingeniumque tibi serviat omne meum,
Quod tegor attrita ridet plebecula veste;
Tegmina quod pedibus sint recutita meis;
Quod digitos caligae, disrupto carcere, nudos 5
Permittunt caelo liberiore frui;
Intima bombycum vacua est quod stamine vestis,
Sectaque de caesa vincula fallit ove.
Ridet; et ignarum sic me putat esse poetam,
Nec placuisse animo carmina nostra tuo. 10
Tu contra effusas toto sic pectore laudes
Ingeris, ut libris sit data palma meis.
Hoc tibi si credi cupis et cohibere popellum,
Laurenti, vestes iam mihi mitte tuas.


- 3. ad eumdem

Dum cupio ingentes numeris tibi solvere grates,
Laurent, aetatis gloria prima tuae,
Excita iamdudum longo mihi murumure, tandem
Adstitit arguta Calliopaea lira.
Adstitit; inque meo preciosas corpore vestes 5
Ut vidit, pavidum rettulit inde pedem,
Nec potuit culti faciem Dea nosse poetae
Corporaque in tyrio conspicienda sinu.
Si minus ergo tibi meritas ago carmine grates,
Frustrata est calamum Diva vocata meum. 10
Mox tibi sublato modulabor pectine versus,
Cultibus assuerit cum mea musa novis.


- 4. ad Ponticum


Pontice, vis nostro cumulum superaddere amori,
Inque dies fieri semper amabilior?
Vis mihi vel tenera iucundior esse puella?
Vis mihi vel geminis charior esse oculis?
Mitte leves numeros, calamo nec parce iocoso; 5
Mitte tuae testes carmina nequitiae.
Si facies, charo fies mihi charior auro
Et nitido Phoebi sidere fulgidior;
At si non facies, vili mihi vilior alga
Atque asini fies stercore sordidior. 10


- 5. ad Xistum cardinalem


Quod dubia incerto variantur nubila Phoebo,
Dum petis etruscos, maxime Xiste, lares,
Quid mirare? Tuae sol ipse umbracula fronti
Obiicit, et radios temperat ipse suos.
Sic te, Xiste, videt, sic te non laedit; et uno 5
Tempore sic geminum perficit officium.
Iure igitur parent homines cui sidera parent:
Spes hominum prima es, primaque cura Deum.


- 6. ad eundem


Tenderet etruscam nuper cum Xistus in urbem,
Aurea quae magni signa leonis habet,
Viderat assiduis pallentes solibus herbas,
Et cava limose flumina sicca sinu;
Viderat et querulis poscentem vocibus imbres 5
Effusas populum congeminare preces.
Ergo salutiferos suspendit in aethere nimbos,
Dum pergit lydas Xistus adire domos:
Inde ubi iam laetus mediae sese intulit urbi,
Obtulit et Tuscis ora serena piis, 10
Ardua laxato discussit nubila caelo,
Et liquido arentem nectare lavit humum.
An quisquam neget esse deum te, Xiste, tenentem
Imperium terris imperiumque polo?


- 7. ad eumdem


Verba dedi Xisto; decet haec dare dona poetam:
Aera decet Xistum reddere; verba refert.
Verum habet ille alios qui dent sibi verba, fatemur;
Aera tamen qui nunc det mihi nullus adest.


- 8. ad Franciscum Salviatum



Quam peto si dederis, dulcis Salviate, salutem,
Oh quam convenient nomina tanta tibi!
Parva peto, dare magna soles; da parva petenti:
Parva tamen nescis si dare, magna dato.
Parva tibi, sed magna mihi sunt ista; rogamus 5
De nobis Xisto haec dicere verba velis:
"Est iuvenis; te, Xiste, colit veneratur amatque;
Spes sibi tu prima es, primaque cura sibi;
Nec malus est vates, nec pessima carmina condit,
Sed nullo hic vates est tamen aere gravis. " 10
Hoc satis est; divo mandamus caetera Xisto:
Sat bene perspiciet quid tua verba petant.

- 9. ad Xistum cardinalem



Credebam demens Xistum mihi verba dedisse;
Fallebar, vates nam mihi verba dabam.
Nil queror; insanis mos est dare verba poetis:
Di faciant ne sis, Xiste, poeta mihi!


- 10. ad eumdem


Dicenti te, Xiste, deum si dona dedisses
Quae petiit, iam te diceret esse Iovem.

- 11. in aridam populum, quae repente | ante domum...


Quod recidiva novas diffundit vertice frondes
Quae Medicam surgit populus ante domum,
Cui quondam, ogygio fierent cum sacra Lyaeo,
Admovit rapidas ebria turba faces,
Quid mirum? Herculeis nam cum Laurentius armis 5
Aemulus, ausonios temperet arte lares,
Ipse suas iuveni Tirynthius explicat umbras,
Implicet ut meritum laeta corona caput.
Sic quoniam dextro modulatur Apolline carmen,
Ante suas lauri circumiere comas. 10
Nunc igitur, duplici crines lambente corona,
Se bello ostendet seque valere toga.


- 12. ad Laurentium Medicem, de cane Hebro

Quod canis hesperio, Medices, tibi missus ab Hebro
Terribiles vasto strangulat ore feras,
Ast hominem pavido metuit contingere rictu,
Nil mirum; domina convenit ille suo:
Sic tua nam sontes, Laurenti, poena coercet, 5
Sic referunt abs te praemia digna pii.


- 13. ad eumdem



Invideo Pisis, Laurenti, nec tamen odi,
Ne mihi displiceat quae tibi terra placet.


- 14. ad eumdem


Cum commissa sibi tellus malefida negasset
Semina, et agricolae falleret herba fidem;
Protinus optatas patriae tua dextera fruges
Obtulit, et celerem iussit abire famem.
Nec mora; pisaeis commutas sedibus urbem 5
Servatam, et nimio tempore lentus abes.
Heu, quid agis? Patriae, Laurens, te redde gementi.
Non facta est donis laetior illa tuis:
Maesta dolet, malletque famem perferre priorem
Quam deiderium patria ferre tui. 10

- 15. ad eumdem


Celsa triumphatis, Medices, Florentia Pisis
Invidet. Ut dominam se putet ipsa, redi.

- 16. in eumdem, cum rari querna corona | fronte...

Quam bene glandifera cingis tua tempora quercu,
Qui civem servas non modo sed populum!


- 17. in eumdem


Ante erat informis, Laurens, tua patria truncus,
Nunc habet ecce suum, te tribuente, caput.
Namque tuis nimia est frenata licentia nuper
Legibus: hoc patriae quis neget esse caput?
Caeca fuit quondam tua dicta Fluentia: sed nunc 5
Cuncta, oculos ille te tribuente, videt;
Ocia namque piis statuisti dulcia musis,
Quas patriae veros dixeris esse oculos.
Consilium dic esse aures, quo consulis illi.
Quod fugit insidias te duce, nare valet. 10
Cum dederit largas illi tua dextera fruges,
Os habet: hoc totum patria corpus alit.
Impensis ductuque tuo Volaterra repulsas
Accepit leges: haec sua dextra fuit.
Pene puer laevamque manum clypeumque dedisti, 15
Cum tuta a misera seditione fuit.
Praemia certa manent iustos, rata poena nocentes:
Hisce urbem pedibus comprobat ire Solon.
Praeterea auratos posito squallore capillos
Compsit, et aurata candida veste nitet: 20
Hoc decus educti templorum ad sidera sumptus,
Hoc Medicae praestant ardua tecta domus.
Sic patriam gignis, Laurens, educis et ornas,
Patria sic vero te vocat ore patrem.


- 18. ad Panaetium


Tantus amor tuus est in me, tamque omne, Panaeti,
Exemplum veteris vincis amicitiae,
Ut tibi collatus iuvenis phocaeus Orestem
Oderit, et spernat Thesea Pirithous,
Sicanium Pyladen credatur fallere Damon, 5
Vixque bonum fraenis Castora frater amet.
Non tu unam pro me mortem sed mille subires,
Pro me sisyphium non fugeres lapidem.
Nunc solum hoc tanto refero mercedis amori,
Quod me abs te solo victum in amore puto. 10


- 19. ad Iovianum Crassum monopoliten


Non rara atthaeae quod amem te gloria linguae
Causa est, non latiae copia non solymae,
Non acre ingenium, non lingua diserta, nec oris
Gratia, nec versus vena benigna tui;
Sed quod inest rarus tibi, Crasse, in pectore candor: 5
Quem nisi amem, rabida tigride natus ero.
Nec te ut amem causa est; haec me abs te cogit amari:
Crede mihi, pretium est solus amoris amor.


- 20. de Domitio et Marsilio


Audit Marsilius missam, missam facis illam
Tu, Domiti: magis est relligiosus uter?
Quis dubitet? Tanto es tu relligiosior illo,
Quanto audire minus est bona quam facere.


- 21. in Marsilium



Mors, ingenium, musas, sophianmque supremam
Vis uno dicam nomine? Marsilius.


- 22. in Demetrium cretensem | et Dionysium Paravisinum, |...


Qui colis Aenidas, graios quoque volve libellos;
Namque illas genuit Graecia non Latium.
En Paravisinus quanta hos Dionysius arte
Imprimit, en quanto cernitis ingenio!
Te quoque, Demetri, ponto circumsona Crete 5
Tanti operis nobis edidit artificem.
Turce, quid insultas? Tu graeca volumina perdis;
Hi pariunt. Hydrae, nunc age, colla seca.


- 23. ad Fabianum, de Antonio tusco | extemporali porta


Tuscus ab othrysio, Fabiane, Antonius Orpheo
Hoc differt: homines hic trahit, ille feras.


- 24. in libellum elegiarum Naldi poetae



Dum celebrat Medicem Naldus, dum laudat amicam,
Et pariter gemino raptus amore canit,
Tam lepidum unanimes illi ornavere libellum
Phoebus, Amor, Pallas, Gratia, Musa, Fides.


- 25. ad Gaddium

Delitias tibi Roma suas, Florentia, Gaddi,
Datque suas. O quam delitiosus homo es!


- 26. ad Laurentium Medicem, pro sacerdotio | accepto in...


Gratatur, Laurens, venienti nuper in urbem
Quantum hominum tota vivit in urbe mihi.
Utque omneis taceam studium quos copulat aut tu,
Quosque vetus nobis vinxit amicitia,
Caupo, auces, lanius, pistor, cocus, institor urgent; 5
Hinc me ungit tactu fartor, at inde cocus:
Hic me veste trahit, hinc basior, inde salutor;
Occurro his vultu, lumine, voce, manu.
Gratamur, Paulum quod habes. - Vox omnibus haec est.
Non habeo paulum - dico. Quid ergo? - Nihil. - 10


- 27. in Laurentium Iuliumque Petri filios, | fratres piissimos


Nec tanta oebalios tenuit concordia fratres,
Nec tanto Atridas foedere iunxit amor,
Implicuit quanto Medicum duo pectora nexu
Mitis amor, concors gratia, pura fides.
Unum velle animis, unum est quoque nolle duobus, 5
Corque sibi alterna dant capiuntque manu.
Esse quid hoc dicam, Iuli, et tu, maxime Laurens?
Anne duos una mente calere putem?

- 28. ad Laurentium Medicem


O ego si possem laqueo subducere collum,
Et pedicis vinctos explicuisse pedes!
Haud equidem dubitem volucres superare canendo
Quas aluit campis unda caystra suis.
At nunc, phoebeos inter velut auser olores, 5
Agrestem rauco gutture fundo sonum.
Sed facile expediar, Medices, flamque canorus,
Si modo tu dicas: Politiane, veni.


- 29. Laurentio Medici maecenati suo


Sum tuus, o Medices; fateor, tuque ipse fateris:
Sum tuus usque; tui sit tibi cura, precor.
Heu pereo! Heu lacerant gemini mea corda leones!
Eripe me rabidis, spes mea sola, feris.


- 30. ad Laurentium Medicem Petri Francisci filium



Quaeris quid mihi de tuo Marullo,
Laurenti, videatur? Est poeta
Unus qui referat suum Catullum,
Aut si quid tenerum magis Catullo est.
Nil argutius elegantiusque 5
Isto quem tibi dedicat libello;
Nec tota prata coloribus novum ver
Pingit, lassula cum reversa hirundo,
Quam carmen varium tui Marulli est:
Cuius delitias, facetiasque, 10
Lusus, nequitias, sales, lepores
Nuper Roma legens superba, dixit:
Quo iam se mihi comparent Athenae?


- 31. ad eumdem


Quod plane venerem tuus Marullus,
Laurenti, referat novo libello,
Miraris, video, rogasque caussam.
Scis ut bella gerat colatque martem:
Mars ergo Venerem suo clienti 5
Ostendit modo, quam statim Marullus
Pictam rettulit in novo libello.


- 32. in Ciccham senensem


Mnemosyne audito senensis carmine Cicchae:
Quando, inquit, decima es nata puella mihi?


- 33. ad Galeotum, principem faventinum


Cur promissa tibi tuus poeta
Nondum praestiterit, rogas? Poeta est.


- 34. ad Laurentium Medicem, | extemporaneum epigramma


O ego quam cupio reducis contingere dextram,
Laurenti, et laeto dicere laetus ave!
Maxima sed densum capiunt vix atria vulgus,
Tota salutantum vocibus aula fremit.
Undique purpurei Medicem pia turba senatus 5
Stat circum; cunctis celsior ipse patet.
Quid faciam? Accedam? Nequeo; vetat invida turba.
Alloquar? At pavido torpet in ore sonus.
Aspiciam? Licet hoc, toto nam vertice supra est;
Non omne officium turba molesta negas. 10
Aspice sublimi quem vertice fundit honorem,
Sidereo quantum spargit ab ore iubar;
Quae reducis facies, laetis quam laetus amicis
Respondet nutu, lumine, voce, manu.
Nil agimus; cupio solitam de more salutem 15
Dicere, et officium persoluisse meum.
Ite mei versus, Medicique haec dicite nostro:
Angelus hoc mittit Politianus ave.


- 35. ad eumdem


Nescio quos media coeli de sede petitos
Luminibus radios suspicor esse tuis.
Nam quoties oculos in me convertis amicos,
Complector cunctas pectore laetitias;
Tunc faciles subeunt musae, tunc ipse videtur 5
Purus apollinei sideris esse nitor.
At quoties oculos a me deflectis amicos,
Complector nullas pectore laetitias;
Non faciles subeunt musae, non ipse videtur
Purus apollinei sideris esse nitor. 10
Cur ergo avertis, Laurenti, lumina? Redde
Redde meis, quaeso, lumina luminibus;
Laetitias mihi redde meas; redde, invide, musas
Quas tua mi rapiunt lumina: sed propera.


- 36. ad eumdem


Quicquid habent Natura tibi et Fortuna dederunt,
Sed tamen haec superas munera consilio:
Nam sunt illa quidem paucis communia tecum,
Maxima consilii gloria tota tua est.
Consilio quid agis cupiunt imitarier omnes, 5
Laurenti, rerum maxime; nemo potest.


- 37. ad Bassum


Basse, licet veterum monimenta revolvat avorum,
Vix quem Fama tibi conferat iuveniet:
Omnia nam tibi sunt fuerant quae singula priscis,
Fecisset triplex qualia vix Erilus.
Tu mittis lydos aeterna in saecula fastos, 5
Tu conferre audes cum Cicerone manum:
Tu brevibus claudis lasciva epigrammata chartis,
Et tener exiguos ludis amans elegos:
Idem et pindaricos gaudes recludere fontes,
Ut venusina tibi barbitos astupeat: 10
Ecce syracusias tentas inflare cicutas,
Non iam hic in sylvis Tityrus unus erit:
Iam chaos antiquum primamque evolvere molem
Incipis, et grandi protinus ore tonas;
Iam Maro te torva respectat fronte secundum, 15
Iam pavet et sceptris gloria prisca suis.
Utque intret biferi si virgo rosaria Paesti,
Quam primo carpat vix sciat illa rosam,
Sic tot Fama tuae cernens miracula laudis,
Palmam cui primum deferat in dubio est. 20


- 38. in eumdem


Carmina cum Basso deberem, carmina misi;
Rettulit ille meis carmina carminibus.
Qualia sub densis volucris nec Daulias umbris
Eridani in ripis, nec canit albus olor.
Sic sua cum lycio donasset ahenea Glauco, 5
Aurea Tydides rettulit arma domum.


- 39. in equum Laurentii Medicis



Et volucrem et zephyros crusu praevertitur ipsos
Quem tibi misit equum barbara, Laure, Nomas.
Cesserit huic pavidas submittens Pegasus alas,
Iamque deo parens Cyllarus oebalidae.
Hunc aut carceribus aut meta cernere in ipsa, 5
Laure, licet; medio non licet in stadio.


- 40. ad Laurentium Medicem


Et volucrem et zephyros crusu praevertitur ipsos
Quem tibi misit equum barbara, Laure, Nomas.
Cesserit huic pavidas submittens Pegasus alas,
Iamque deo parens Cyllarus oebalidae.
Hunc aut carceribus aut meta cernere in ipsa, 5
Laure, licet; medio non licet in stadio.



- 41. ad eumdem


Num tibi littorea collectum Anthedone gramen
Divinum extemplo pectus et ora dedit?
Nil mortale sapis, Laurens, sed pectore coelum,
Sed coelum lingua mente animoque refers.
Cum referas coelum, coelum tibi praemia fiet: 5
Tu cito parta tamen praemia sero pete.


- 42. ad eumdem, votum


Det tibi nestoreos, Laurenti, Iuppiter annos,
Nestoreum quoniam pectus et ora dedit.


- 43. in Mabilium


Innumerae tibi sunt, Mabili, in carmine mendae,
Atque ubi sint quaeris: per mare quaeris aquam.


- 44. in eumdem



Quod vestes oleo geris perunctas,
Mucco et pulvere sordidas, Mabili;
Quod lardum madido fluit capillo,
Pleno furfuribusque vermibusque
Et cadaveribus pedunculorum; 5
Quod fuligine squallet atra barba,
Quam rodunt tineae pulexque saltans;
Quod muccosa tibi seges pilorum
Extat maribus usque pulyposis,
Qua septem lepores queant latere; 10
Quod gingivaque buxeique dentes
Sordent ploxonio, ac putente in ala
Educas olidae marem capellae;
Quodque unguis sanie rubet cruenta,
Saepe ut lucifugam putem esse blactam, 15
Coenae relliquiasque pridianae
Incrementa manus habent voracis;
His te ex omnibus esse quis poetam,
Vatem, fatidicum neget, Mabili?
Tales Caecilios fuisse credo, 20
Plautos, Pacuviosque, Naeviosque,
Aut si quis Curium boves sequentem
Traxit versibus ulmeum in theatrum.
Coeli numina quod negas deumque,
Lucreti fuit hoc et Euripidis. 25
Paedicas; fuit hoc Maronianum,
Paedicavit Anacreon Bathyllum.
Insanis; Colophonius poeta es.
Iam iam phthiriasi scaturiente
Semesus cadis et foraminatis 30
Membris; hoc Pherecide habes tragoedi.
De cunctis male dicis; hoc poeta es.
Es mendax, levis, insolens, ineptus,
Insulsus, petulans; et his poeta es.
Quid multis moror? Es poeta totus; 35
Possum hoc indiciis probare centum.
Quo vulgus negat esse te poetam,
Id quiddam est minimum neque adnotandum,
Quod vexas miseras subinde chartas
Plenis versibus inficetiarum. 40


- 45. in eumdem, de curto et longo



Quod me scire negas vel curtum scribere carmen
Vel longum, fateor, solus utrumque facis.
Nil breve nil medium est. Longum est curtumve, Mabili,
Quicquid habes, quicquid aut geris aut loqueris.
Proximus a primo tibi pes est tempore curtus, 5
Quando expedivit inseris hexametro.
Altera curta tibi solea est, curtumque, Mabili,
Subligar; erumpunt hinc digit, hinc veretrum.
Siquis forte tuas studeat componere laudes,
Uno longus erit hic quoque versiculo; 10
At siquis scribat quot habent tua carmina mendas,
Conficiet curtas hic vel hic Iliadas.
Quae semper fellat dicit periuria semper,
Longa tibi lingua est; hac cito curtus eris.
Quod vacat, est longum caput atque enorme, Mabili, 15
Iudice vel cerebro; si quod inest, rogita.
Verum alia est aliis sententia, namque Phrenesis
Conqueritur capitis de brevitate tui;
Qui cerebro tenus id lacerant, curtum esse fatentur;
Tu quoque mox curto curtus eris capite: 20
Quamquam id carnifices nondum statuere, sed ingens
De te certamen est gladio et crucibus;
Hoc spurci mores impura hoc vita meretur,
Obscoenoque animus corpore sordidior.
Quid moror his? Nam si prolixum singula narrans 25
In te ego nunc libru, scripsero, curtus erit.


- 46. in eumdem, minitantem novum | se fulgur verosque...


Quod fulgur mihi te novum, Mabili,
Missurum et tonitrus minere veros,
Nil est: novimus hos neque esse fictos;
Nam veros tuus esse odor probavit.


- 47. in eumdem


Si iam carmina nostra te, Mabili,
Urgent ad laqueum, miser, crucemque,
Ne, quaeso, propera mori, tuum ne
Fraudes carnificem suo lucello.
Namque est percupidus tui, ac libenter 5
Is tantum tibi dempserit laboris.
Quid? Nostin' hominem? Negas? At idem est
Aurem qui secuit tibi sinistram.


- 48. in eiusdem inertem maledicentiam


Ore tibi pauci, sed nulli in carmine dentes
Cum sint, atque illi sint putridi et veteres,
Allatras; ut cum nequeas mordere, Mabili,
Latratu ostendas te tamen esse canem.

- 49. in eumdem, quod perturbatus respondeat



Iratus nimium nobis, sed iure, Mabili;
Urgeris nostris iam, puto, carminibus.
Ipse iocor tecum ridens, sed iure, Mabili;
Quis non rideret carmina, quaeso, tua?


- 50. in eumdem, responsum


Quod nasum mihi quod reflexa colla
Demens obiicis, esse utrumque nostrum
Assertor veniam vel ipse; nam me
Nil nasutius est sagaciusque,
In te dum liceat vibrare nasum. 5
Nam quis te, rogo, sic inelegantem,
Insulsum, illeppidum videns, ineptum,
Versus scribere prorsus infacetos,
Non centum cupiat sibi esse nasos?
Centum rhinocerotas atque barros, 10
Ronchos, auriculas, ciconiasque,
Cum splene et petulantibus cachinnis?
Condas te in putidum licet lupanar,
Mergas te in mediis licet cloacis,
Non cedas olida licet latrina, 15
Quoquo diffugias pavens, Mabili,
Nostrum non poteris latere nasum.
Prendam te miser, utque trux molossus
Frangam dentibus imbecille tergum.
Sed nasus superest tibi, Mabili, 20
Curtus, dimidiatus, osseusque,
In quo pulypus exurit, vel ipse
Quo cimex posuit sibi cubile,
Quo tutas pulices habent latebras,
Qui iam pervius est adusque frontem, 25
In quo nidificare vespa possit,
Qui neutro patet indeceus hiatu;
Clausus sentibus hic quibus, sed ille
Plenus cassibus est araneorum.
Sed quid te cruciat, reflexa colla 30
Si interdum gero? Num parum videtur,
Si pronos statuis tuos cinaedos?
Si pronum statuent, miser Mabili,
Mox te carnificis manus, velut nunc
Pronum te statuunt mutoniati? 35
Atqui tu resupina colla demens
Posthac desine iam mihi exprobrare:
Nam qui pronus obambulas popinas,
Spurcatum caput erigas libenter,
Si pondeus sinat herniae, Mabili. 40


- 51. in eumdem, de domo


Haeres relictus a parente sordido,
Ille impudicus, temulentus, aleo,
Spurcus, lutosus, paedicosus, hispidus,
Pannosus, unctus, caprimulgus, horridus,
Edax, ineptus, insolens Mabilius, 5
Uno expatravit patrimonium die
Gula helluante, cunnilingis osculis,
Vorace culo et exfutata mentula.
Mox cum super vix quindecim nummi forent,
Rebus cavendi iam suis tempus ratus, 10
Emit lacertis et colubris hospitam
Domum, rigentem senticetis et rubis,
Familiarem vulturi et bubonibus;
In qua solebat turba mendicantium,
Longis coactos esuritionibus, 15
Mandare terrae turgidi ventris cibos;
Qua contumaces Aeolus ventos solet
Punire clausos; qua recuset Tantalus
Siticulosam ditis horridi Styga
Mutare, et Aetnae centiceps gigas onus. 20
Nec vendere illam nec locare, si velit,
Donare nec Mabilius cuiquam potest:
Mutare dominum domus haec nescit suum.
Quantum libet Mabilius sit prodigus,
Profundat ore, pene, podice et manu, 25
Quam nunc sit esse non potest pauper magis:
Fecit lucrum ingens, hanc emens, Mabilius.


- 52. in eumdem, epitaphion



Flecte, viator, iter; foetet: nam putre Mabili
Hac fovea corpus conditur atque animus.


- 53. in invidum


Quisquis es obscuro vatem qui dente lacessis
Maiorem tristi, degener, invidia,
Usque late lucemque pave, blactarius auctor,
Lividior Graecis barbariorque tuis.
Quosque fames opicis ad nos emisit Athenis, 5
Hos audi; gens est auribus apta Midae.


- 54. in invidum



Carpit libellos invidus meos quidam
Gibber, pusillus, crispulus, macer, blaesus.
Meos libellos, meque, si libet, carpat,
Et calcet, et commingat: haec feram cuncta;
Dum nec libellos invidus meos iste 5
Gibber, pusillus, crispulus, macer, blaesus,
Nec me ausit unquam basiare. - Cur? - Fellat.


- 55. in picturam puellae, | quae in deliciis Laurentio...


Ne dubita, picta est quam cernis virgo: sed acres
Hisce oculis flammas eiaculatur Amor;
Hisce oculis vocem dedit ars, linguaeque negavit.
Heu fuge! Sed nulla est iam fuga: vulnus habes.


- 56. Iulio Medici


A te deceptam, Iuli crudelis, amantem
Dispeream versu dicere ni cupio!
Tentantem revocat fallacis cura puellae,
Quae me quae pactam fallit acerba fidem.
Deceptam atque tuam cupio celebrare puellam, 5
Fallentem atque meam flectere discupio.


- 57. in puellam morientem



Quaerenti Venerem diu negasti:
Sed dum mi toties pudet negare,
Tandem occasio iusta pernegandi
Inventa est; moreris. Vafra es sagaxque!




- 58. in Argum



Quid tibi vis gelidos servans, vigil Arge, liquores?
Quid nitidum ad fontem ferre gradum prohibes?
Obscoenos hinc pelle sues armenta ferasque:
Non peto membra istis fontibus abluere,
Non lymphas turbare paro: da tingere fauces, 5
Exiguo liceat rore levare sitim.
Hostibus hoc Langia dedit, potumque vetantes
Ruricolae in nigro gurgite nunc saliunt.
Quid, quod adest aestas? Quid, quod sitis ipse, volensque
Supplicio infelix tantaleo frueris? 10
Ista quidem dives sed non est vena perennis,
Iam custoditas prohibet aestus aquas:
Quod serves nil postmodo erit. Quid, inepte, moraris?
Unda perit: bibe tu; vel sine, quaeso, bibam.


- 59. in Floram


Plectron habet citharae mea Flora et plectron amoris;
Hoc mentem plectro percutit, hoc citharam.
Ah miserum si cui dura est, si quem aspicit illa!
Alter is Anchises, alter Adonis erit.


- 60. in puellam


Nix ipsa es virgo, et nive ludis. Lude; sed ante
Quam pereat candor, fac rigor ut pereat.


- 61. de seipso semper amante


Sex ego cum plena perago trieteride lustra,
Nec placet in speculo iam mea forma mihi;
Nec responsurum spes improba fingit amorem,
Blanditiisque levem suspicor esse fidem.
Cum tamen haec ita sint, capior miser illice vultu, 5
Et nunquam a dura compede solvor amans.
Iam iam, militia nostrae contenta iuventae,
Desinat aut ceston commodet alma Venus.


- 62. in Chrysocomum


Aspicis ut fulvo radiat coma pressa galere,
Ut nitido Phoebi sidere pura micat.
Tam bene callaicis liquidum fornacibus aurum,
Tam bene nec fusis fulget Apollo comis.
Sed quid ago? En crinem penitus vultumque retexit 5
Chrysocomus, iam non invidet hora mihi.
O ego ter foelix! Ergo haec... mihi fas est
Cernere? Sunt sunt haec sidera non oculi.
Nil me fallis, Amor; clausum hoc te lumine cerne
Iniicere arcanas in mea corda faces. 10


- 63. in eumdem, ad Maronem Vergilium


Mitteris ad puerum nostri, Maro, pignus amoris.
Videris hunc, dices: Noster Alexi, vale.
Viderit hunc tecum, supplex clamabit Alexis:
Do tibi me, Corydon; da mihi Chrysocomum.


- 64. in eumdem



Allicis, expellis; sequeris, fugis; es pius, es trux;
Me vis, me non vis; me crucias et amas;
Promittis, promissa negas; spem mi eripis et das.
Iam iam ego vel sortem, Tantale, malo tuam.
Durum ferre sitim circum salientibus undis, 5
Durius in medio nectare ferre sitim.


- 65. in Albieram Sismundi Stuphae sponsam, | fato immaturo...


Vivebam, fato sum rapta Albiera; coniux
Sismundus vitam reddidit en iterum:
Nam faciem et claram caelato marmore formam,
Ingenium et mores carmine restituit.

- 66. in eamdem

- 67. in eamdem

- 68. in eamdem

- 69. in eamdem

- 70. in eamdem

- 71. in Theodorum Gazam

- 72. in eumdem

- 73. in eumdem

- 74. in eumdem

- 75. in Simonettam

- 76. in eamdem

- 77. in eamdem

- 78. in eamdem

- 79. in Campanum

- 80. in Domitium

- 81. in Donatum Azarolum

- 82. in Domitium

- 83. in Michaelem Verinum

- 84. in Ioannam Tornabonam

- 85. in Antonium de Organis

- 86. in Ioctum pictorem

- 87. in eumdem

- 88. in eumdem

- 89. in eumdem

- 90. in eumdem

- 91. in eumdem

- 92. in Philippum fratrem, pictorem

- 93. in aedes publicas Octovirorum Florentiae

- 94. in easdem

- 95. in poste cubicoli sui

- 96. in cubicolo Iuliani Salviati

- 97. in fontem Ungari regis

- 98. in eumdem

- 99. in fontem Laurentii Medicis Ambram

- 100. in eumdem

- 101. in fonte baptismatis Florentiae

- 102. in horologium, in aede S. Mariae Novellae

- 103. in Abelis et Caini imaginem, | in iisdem...

- 104. pro Petro Medice, Symbolum

- 105. in Paulum

- 106. in Pamphilum

- 107. in Corydonem

- 108. in leges, extemporale

- 109. in somnos

- 110. ad Franciscum

- 111. in iudaeum, qui ferre petiit | statuam Virginis...