Jump to content

Epigrammata (Hildefonsus Toletanus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epigrammata
Auctor incertus
Saeculo IX

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96

Epigrammata (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus?)), J. P. Migne

EPIGRAMMA PRIMUM. (0323D)

Lucae sacravit supplex Evantius aedem,
Cui Nicolaus erat nobilis ipse pater.
Lucia nostra parens; soror et Evantia, frater
Eugenius praesul hujus et urbis amans.
Lazarus a genitrice mea recta optima pauper
Accipit hospitibus, pauperibusque domum.
Quin avia illustri de sanguine nata Gothorum,
Templa simul Marco sancta Blesilla facit.
Quin ejus soboles Nicolaique Evantia, conjux
Ophilonis amans, et venerata Deum;
Templa superba Petro sub moenibus erigit urbis,
Auget item redditus, complet honore domum.
Hic Ophilo regis soboles fuit Athanagildi,
Atque meus genitor frater item Stephanus.
(0324D)Coenobium Eulaliae rex Athanagildus et aedem,
Noster avus, Justae sed prius instituit.
Vir fuit iste pius, nulli pietate secundus:
Sed clam propter eos qui viguere Gothos.
Sebastianus habet templum regnante Liuva
Urbe sub; at reparat Ervigius Mariae.
Quin tamen aedificat rex Constantinus eidem,
Toletique domus tertia sacra fuit.
Vivite magnificis tecta assurgentia divis,
Qui regitis vestro moenia praesidio.
II. DE HOSPITIO A PARENTIBUS SUIS AEDIFICATO.

Lucia cum Stephano genitrix, sed avunculus illum
Compulit Eugenius praesul ad hospitium.
(0325A)Lazarus hoc mendicus habet sub moenibus urbis,
Qua via Complutum cursibus apta patet.
III. EJUSDEM CARMEN SEPULCRALE PRO SANCTO HELADIO PRAESULE TOLETANO.

Praesulis Heladii tumba requiescit in ista
Corpus, at illius spiritus astra tenet.
Toleti rector fuit hic, dum degit in aula;
Ex monachoque abbas Agaliensis erat.
Hinc Toletanam rapitur violenter ad urbem,
Confectus senio, sed pietate vigens.
Corporis exuvias martyr Leocadia cepit,
Illa domus reges pontificesque capit.
Unde die extrema surget redivivus ad auras,
Ut capiat meritis praemia digna suis.
Jamque octoginta senior transegerat annos,
Gloria pontificum, fax animosa Dei.
Hildefonsus ego, quem fecerat ille ministrum,
Presolvi sancto qualiacunque seni.
IV. PRO SANCTO EUGENIO AVUNCULO, TOLETANO PONTIFICE.
(0325B)
Praesulis Eugenii jacet hic venerabile corpus,
Quem Leocadiae templa verenda tenent.
Hic monachus fit, mortales dum perfugit umbras,
Et Toletano praesul in orbe senex.
Vita beata fuit mores sine labe pudici:
Qualis Isidorus, atque Leander erat.
Discipulus dat dilecto postrema magistro
Et consanguineo funeris officia.
V. ALIUD PRO SANCTO LEANDRO, ET MASSONA METROPOLITANIS, HOC EMERITENSI, ILLO VERO HISPALENSI.

Leander Pater excellens, quem suscipit Aether
Laudibus ornatum, conspicuum titulis:
Incus Arianae gentis, medicator et idem,
Doctor Isidori, quem generat Domino.
(0325C)Tu quoque ter felix, Meritensis gloria terrae,
Mausona, consilio, pectore note, fide.
Ambo pares animis, pietate et laudibus ambo,
Inque domo magni murus uterque Dei.
Vicistis tolerando minas animumque rebellem
Regis: eum sceleris poenituisse ferunt.
Vos soboli regis biforem reserastis olympum;
Per vos alter enim martyr ad astra volat,
Alter et ad roseas emergit luminis auras,
Et qua luce caret, tunc jubar ejus habet.
Vos memorant genti Gothicae tribuisse salutem:
Linquit et invisum dogma, piumque tenet.
Vos merito victrix laurus, sequiturque perennis
Gloria, tot meritis debita magnificis.
Semper vester honos, atque inclyta fama manebit,
Vosque canent populi, sed magis astra canunt.
Estis enim aeterna praecincti tempora fronde
Inter doctores splendidiore loco.
VI. AD SANCTISSIMUM VIRUM ET DOCTOREM FULGENTIUM.
(0326A)
Fulgenti, nova Carthago quem reddidit auris,
Teque nimis felix postmodo patre fuit.
Inde patrem recipit te gaudens Astigis unda,
Qua fruitur Baetis, teque magis fruitur.
Corrigis effrenes mores, vitamque tuorum
Erudis exemplo doctor et eloquio.
Hispalis ipsa tuos cineres cum fratribus aptat;
Tres eadem fratres continet urna simul.
VII. EPITAPHIUM AD SANCTUM ISIDORUM HISPALENSEM.

Mens penetrat coelos, hac corpus dormit in urna,
Dulce decus gentis, dux Isidore, tuae.
Quae tibi discipulus sacrat, praesumme magister,
Qui fuit exsilii parsque comesque tui,
Carmina sume libens, et quem tu vivus amasti,
Post tua securus fata, magister, ama.
(0326B)Ora pro nobis miseris, clarissime doctor,
O decus Hesperiae, religionis honor.
Da rogo te facilem, te desine, quaeso, rogari,
Teque vocant populi, discipulusque vocat.
Quem variae cingunt curae, quem densa pericla
Infestant, coeli fac statione frui.
VIII. AD SANCTAM VIRGINEM FLORENTINAM.

Florentina micans, decus immortale pudoris,
Intemerata parens virgineique chori.
Pauperiem praefers opibus, Christumque marito,
Qui tibi dives opum plurimus esse cupit,
Omnia calce premis, quae fallax mundus adorat,
Sponsa Dei pauper pauperis astra petis.
Gaude sorte tua quodvis fruitura per aevum,
Agnumque agna tuum laeta dehinc sequere.
Castas funde preces pro nostro, virgo, reatu,
Quemque tuus sponsus juvit, et ipsa juva.
IX. AD SANCTAM LEOCADIAM VIRGINEM ET MARTYREM.
(0326C)
Nam quibus ipse tuos cantabo laudibus actus,
Sanguine clara tuo, clarior ipsa fide,
Leocadia, aeterni sponsi sociata cubili,
Quem modo complexu sed sine fine tenes.
Toleti decus ipsa tui, quam Hispania tota
Invocat, et precibus supplicat usque suis.
Te Dacianus agit, furiis feralibus actus,
Vincere te diro carcere posse putans.
Hic crucis auxilio morientumque acta dolore,
Jam macerata diu, non superata manes.
Omnipotensque tuis faciles accommodat aures
Optatis, flagro caesa per astra volas.
Et mihi ter misero renitenti splendida vultu
E tumulo egrediens cernere das facilem.
In populi ore pii velum das scindere ferro,
(0327A)Et mandata Dei das Genitricis amans.
Te laudent superi, laudat quam turba piorum;
Esto memor tui, virgo, clientis ovans.
Toletum te voce vocat, quam sanguine fundis,
Proque tuis solitas civibus adde preces.
X. IN TRANSLATIONE CORPORIS SANCTI FULGENTII.

Crux haec alma gerit geminorum corpora fratrum,
Leandrum, Isidorum pariterque ex ordine vatum;
Tertia Florentina soror, devota perennis,
O! quam composite concors haec digna quiescit!
Isidorus medius disjungit membra priorum.
Hi quales fuerint, libris inquirito, lector.
Cognosces et eos bene cuncta fuisse locutos,
In quibus hic recubat Fulgentius. Inspice tres hos
Spe certa plenosque fide, super omnia charos.
Dogmatibus cernes horum crevisse fideles,
Ac reddi Domino quos impia jura tenebant.
(0327B)Atque viros credas sublimes vivere semper,
Aspicies puros sursum contende videre.
XI. DE SYNAGRIA PATRUELE SUA.

Nunc Ophilonis ego soboles Synagria nupsi
Theodato Arverna nobilitate pari.
Inque Gothis Ophilo sed Arverna gente maritus,
Vir fuit apprime nobilis atque pius.
Conjugio durante viro peperisse Bonitum
Contigit: in multis optimus iste fuit.
Mira canunt puero saeclis volventibus aevi
Eventura: Deus sospitet ista mihi.
Emorior consorte tori, atque superstite nato;
Cum matre et charo progenitore cubo.
Indulget si multa Deus mihi crimina clemens,
Aeterna requiesors erit inde frui.
Qui legis haec, effunde preces, pro meque rogabis
Assidua numen candidus ipse prece.
XII. SANCTO JUSTO.
(0327C)
Chare pater nobis, tum re tum nomine Juste,
Qui numeros imples nominis ipse tui.
Helladii soboles, monachus puerilibus annis:
Is Benedictini splendida norma chori.
Fisque pater monachis multis, servoque tuorum
Alfonso, nutrit quos, Benedicte tibi.
Post Tolentanam raptaris pastor ad aedem;
Tempora episcopii certa fuere tui.
Dignus eras vita; sed mors inopina recondit
Spes multas tanti praesulis, atque patris.
(0328A)Ingenio celeri juncta est facundia mira,
Judicium gravitas concomitata senis.
Tertia pontificem tantum te viderat aestas:
In Leocadiae mortuus aede jaces.
ALIUD EPITAPHIUM IN LAUDEM SANCTI ISIDORI, Ex illius Vita a Tudensi, ut creditur, scripta.

In laudem Ecclesiae Christo regi gloriae
Concinamus jugiter,
Et Virginis unico carmine Davidico
Canamus solemniter.
Gloriam Isidori, meritorum memori
Voce sonent cantici;
Crescat laudum cumulus, gratuletur populus,
Et chori angelici.
Nostris in temporibus praefulgens hic moribus,
In verbis dominicis
(0328B)Fidus fidem extulit, fide labem expulit
Erroris haeretici.
Natus de Carthagine nihil ab origine
Puerile sapiens,
Per fines Hispaniae fontem sapientiae
Fudit, mira faciens.
Hispali dum praefuit primas, legem docuit,
Hispanus Hispaniam.
In doctrina praemicans, Crucifixum praedicans,
Fugans idolatriam.
Stemmate praenobilis, exstitit immobilis
In Dei magnalibus,
Affectans coelestium gaudiorum praemium,
Spretis temporalibus.
Per fulgorem operum exemplar fructiferum
Sese clero tribuit;
Nihil a certo varians, totus coelis inhians,
Vitia perdomuit.
Romanorum dogmata cosmi hic per climata
(0328C)Reparavit largius;
Hesperus Hesperiam, lucifer Ecclesiam
Decoravit clarius.
Orthodoxus Arium, dirum adversarium
Rationis calculo
Confudit hic malleus; cessit hostis felleus,
Victus in propatulo.
Iberi devotio cleri pleno gaudio
Colat Patrem patriae;
Contemplando dogmata, cosmi laudent climata
Doctorem Ecclesiae.
Decus archipraesulum, sacerdotum speculum,
Scripsit docte modulans
(0329A)De fide catholica carmina mirifica,
Libros libris cumulans.
Mahometi caecitas, perdens gentes perditas,
Illius miracula
Nequiens refellere, moesta fuit cedere
Viro sine macula.
Ut sincere credidit, sincere sic edidit
Formam poenitudinis.
In discendis perspicax, in exemplis efficax
Doctor multitudinis.
Quis ad plenum promere posset, vel praescribere
De gestorum titulis?
Lingua non sufficeret, dextera deficeret
In scribendis singulis.
Exoremus igitur hunc, de cujus creditur
Sanctitate firmiter,
Hostis ab insidiis ut nos et a vitiis
Defendat perenniter.
O depressor criminum, tua nobis Dominum
Prece reconcilies;
(0329B)In spe nos confoveas, noxia submoveas,
Sordes cunctas expies.
(0330A)Quem tecum excolimus, fratris tui poscimus
Leandri suffragia;
Preces nostras audiat, audiens suscipiat
Aeterna memoria.
Doctoris Fulgentii, horum fratrum socii,
Recordari volumus;
Quem per vitae meritum salutis sollicitum
Esse nostrae quaesumus.
Virginem egregiam Florentinam sociam
Cum fratribus petimus,
Ut adjutrix veniat, et offensas leniat,
In quas nos cecidimus,
Et leniri Dominus velit nihilominus.
Amen clerus concinat.
Interventu virginis labe mundet criminis
Quos peccatum inquinat.
Pro nobis tam celebris virgo pulsis tenebris
Vitiorum advocet;
Ut qui regit omnia miranda potentia,
(0330B)Nos in coelis collocet.
Amen.