Jump to content

Epigrammata (Ioannes Audoenus)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epigrammata
1612
editio: incognita
fons: [1]

LIBER PRIMUS

[recensere]


1. AD ILLUSTRAM HEROINAM DOMINAM MARIAM NEVILLE
Inveniant nostri patronum ut ubique libelli,
Libros lectori dedico meque tibi.

2. AD LECTOREM

Qui legis ista, tuam reprehendo, si mea laudas
Omnia, stultitiam; si nihil, invidiam.

3. AD IOANNEM HOSKINS IURISCONSULTUM, POETAM INGENIOSISSIMUM.
DE SUO LIBRO
Hic liber est mundus: homines sunt, Hoskine, versus,
Invenies paucos hic, ut in orbe, bonos.

4. AD DOMINAM MARIAM NEVILLE, PATRONAM SUAM
Si nos Pythagorae non fallunt dogmata, corpus
Intro sunt Pallas, Iuno, Venusque tuum.
Tres nam virtutes te repperiuntur in una,
Cum tamen in multis rara sit una tribus.

5. AD EANDEM
Ut sol in coelis, ut lux in sole, videtur
Virtus in vultu sic habitare tuo.
Spectator quicunque venit, discedit amator:
Aut illum virtus, aut tua forma capit.

6. AD EIUSDEM FILIUM THOMAM NEVILLE, MAXIMAE SPEI PUERUM
De genio tam mira tuo memorantur, ut omnem
Exuperent, quamvis omnia vera, fidem.
Qui puerum laudat, spem, non rem, laudat in illo.
Non spes, ingenium res probat ipsa tuum.

7. AD EIUSDEM FILIAM CAECILIAM NEVILLE
Es similis matri, de te mihi dicere plura
Nil opus est; matri te similem esse sat est.

8. NOSCE TEIPSUM. IN HARPALUM
Tu non est tanti, sis dignus ut, Harpale, nosci.
Quaere aliquid dignum cognitione tua.

9. AD CAUSIDICUM
Si felix, rerum potuit qui noscere causas,
Qui nosti causas dicere, quantus homo es!

10. AD IOANNEM PROTUM
Ducturum uxorem memini te, Prote, minatum
Ebrius uxorem ducere nemo potest.
Uxori nubas potius, quae sobria potum
Ducere te noctu possit ab urbe domum.

11. IN AULUM, NOBILEM IGNOBILEM
Degener Aule, tuis maioribus omnia debes:
Debebit, credo, nil tibi posteritas.

12. IN HERNICUM
Emisti fatuum bis denis, Hernice, libris.
Emissem tanto non ego te pretio.

13. VENUS
Principium dulce est, at finis amoris amarus:
Laeta venire Venus, tristis abire solet.
Flumina quaesitum sic in mare dulcia currunt:
Postquam gustarunt aequor, amara fluunt.

14. AD D. GILBERTUM
Stare negas terram, nobis miracula narras.
Haec cum scribebas, in rate forsan eras.

15. AD MEDICOS ET IURISCONSULTOS
Ulceribus, Galene, vales tantummodo nostris:
Stutltia nostra, Iustiniane, sapis.

16. O TEMPORA, O MORES!
Scaliger annosi correxit tempora mundi:
Quis iam, qui mores corrigat, alter erit?

17. IUDICIUM PARIDIS
Cum Paris electus divis tribus arbiter esset,
Nec praeferret utram sciret utrique magis,
Maiestas tandem Veneri Iunonia cessit,
Palladis et virtus: omnia vicit amor.
Si nunc iudicum renovata lite subirent,
Vinceret una duas Iuno Moneta deas.

18. GERMANA VERITAS
Mersum in nescio quo verum latitare profundo
Democritus, nemo quod reperiret, ait.
Si latet in vino verum (ut proverbia dicunt)
Invenit verum Teuto, vel inveniet.

19. AD LINUM
Est tibi librorum, Line, copia: doctior esses,
Si tibi librarum copia tanta foret.

20. AD QUENDAM NOBILEM ADULESCENTEM
Quisque senectutem, mortem tibi nemo precatur:
Optatur morbus, non medicina, tibi.

21. AD QUENDAM PAUPEREM MEDICUM
Qui modo venisti nostram mendicus in urbem,
Paulum mutato nomine sis medicus.
Pharmaca das aegroto, aurum tibi porrigit aeger.
Tu morbum curas illius, ille tuum.

22. IN QUANDAM
Forma tibi famam peperit: sed filia matrem
Occidit, formam non bona fama bonam.

|23. IN MARCUM
Esse in natura vacuum cur, Marce, negasti,
Cui tamen ingenii tam sit inane caput?

24. IN SCRIPTORES NOSTRI TEMPORIS. AD SOLINUM
Nunquid in octavo mendacia plurima vulgus
Edat, an in quarto, quaeris, an in folio.
In decimo-sexto mentitos plurima saeclo
Suspicior historicos, quolibet in folio.

25. IN PHYLLIDA
Basia, Phylli, aliis dara non vis, at data sumis.
Nimirium scis haec accipiendo dari.

26. AD EANDEM
Ignis amor si sit (veluti proverbia dicunt),
Hei mihi quam tuus est frigidus ignis amor!

27. IMPIUS ATHEUS
Utere temporibus praesentibus, utere rebus:
Tempus erit, nullum quum tibi tempus erit.
Grammaticus de praeterito dicatque futuro
Tempore. Praesenti, dum licet, utar ego.

28. EPITAPHIUM ATHEI
Mortuus est, quasi victurus post funera non sit:
Sic vixit, tanquam non moriturus erat.

29. OPTATIVUS MODUS
Infinitivo prope par modus optativus:
Optandi finem nam sibi nemo facit.

30. IN ALANAM
Coniugio esse iugum non tolerantius ullum,
Nil aliud toto clamata Alana die.
Post tot clamores et iurgia, nocte fatetur
Coniugio nullum suavius esse iugum.

31. PROPHETAE, POETAE
Illi de rebus praedicere vera futuris;
Hi de praeteritis dicere falsa solent.

32. DE VITA ET MORTE
Ad mortem sic vita fluit, velut ad mare flumen.
Vivere nam res est dulcis, amara mori.

33. DE VULCANO
Arma faber Marti Vulcanus splendida fecit,
Cornua Vulcano Mars speciosa dedit.
Nimirum hoc operae precium, Vulcane, tulisti,
Cornua pro ferro: siccine Glaucus eras?

34. GRAMMATICA ANGLICA
Foeminaeo generi tribuuntur - - -
Propria quae maribus - - -

35. LIBERUM ARBITRIUM
Arbitrii, pro quo iam in partes scinditer orbis,
Vir libertatem perdidit, uxor habit.

36. DE VITA ET VENERE
Omnis ad extremum properet licet actio finem,
Oderunt finem vita Venusque suum.

37. CAMPI ELYSII
Obscuri pater Aeneas loca caeca per Orci
Ivisse in campos fingitur Elysios.
Nam pius Aeneas, infernum ingressus Elisae,
Quis neget in campis quin foret Elisiis?

38. MARITUS ET MOECHUS
Maritus
Hanc ego mi uxorem duxi; tulit alter amorem;
Sic vos, non vobis, mellificatis apes.

Moechus
Hos ego filiolos feci, tulit alter honores.
Sic vos, non vobis, nidificatis aves.

39. RHETORICA NOVA
Qui caret argento, frustra utitur argumento.
Qui dare scit, non qui dicere, rhetor erit.

40. IN COTTAM NUPER CUCULLATUM
Induit, uxoris pertaesus, Cotta cucullum;
Ut mundo moriens exueret cuculum.

41. INSIGNIA GENEVENSIUM
Clavem aquilamque gerit duplex insigne Geneva:
Illud Papatus, hoc habit imperii.
Hoc insigne tuum quo iure, Geneva, tenebis,
Si repetat clavem Roma, Rodophus avem?

42. IN BORBONII POETAE NUGAE
Quas tu dixisti nugas, non esse putasti.
Non dico nugas esse, sed esse puto.

43. FIDES
Plurima apud veteres fidium sit, nulla siderum
Mentio: priscorum nam fuit una fides.

44. IN PAULINUMMEDICUM
Cur patiens, Pauline, tuus tibi dicitur aeger,
Impatiens morbi sit licet atque tui?
Te quoniam patitur, patiens tuus ergo vocatur.
Nam plus, quam morbus, torquet eum medicus.

45. IN COTTULAM
Si verum dixit de Socrate Apollo, sapisti,
Cottula: nam tu scis te quoque scire nihil.

46. IN FABIANAM
Fertilis a multis terra vocata ferendis;
Fertilis est, multos nam Fabiana tulit.

47. IN AVAROS IOCUS
Naturam parvo contentam vulgus inepte
Laudat, et indigne damnat avaritiam.
Solus enim parcus minimo satiatur avarus.
Nam natura parum sat putat, ille nihil.

48. AD PHILOPATRUM
Pro patria sit dulce mori licet atque decorum.
Vivere pro patria dulcius esse puto.

49. ORBIS
In mundo nil constat: in orbem vertitur orbis.
Quid mirum, recti quod sit in orbe nihil?

50. IN ARETINUM
Est modus in rebus. Tamen experentia monstrat
In Veneris nullum rebus inesse modum
Mille modos Veneris lascivia repperit, et quod
Natura fieri debuit, arte facit.

51. IN SILIUM
Atheus es, quia Papistam tibi non licet esse,
Et protestantem non libet esse tibi.

52. IN ATHEOS
Nulla domus domino caruit; vos hancinne tantam
Nullius domini creditis esse domum?

53. MEDICUS
Accipit oblatum medicus, dare non solet, aurum;
Pharamaca dat medicus, non solet accipere.
Ordonner medicus, aegros or donner oporet.
Alterius sic res altera poscit opem.

54. IURISCONSULTUS
Iurisprudentes prudentes iure vocantur:
Tam bene cum studeant provideantque sibi.

55. AULICUS
Si bonus es, melior, non maior tempore fies:
Si magnus, maior tempore, non melior.

56. AD MARCUM LUSCUM
Unus, Marce, deest oculus tibi: sufficit unus.
Plura vident oculi, non meliora, duo.
Sunt mihi binae aures: tamen his nil audio veri;
Bini oculi: video nil tamen hisce boni.

57. IN PAULUM
Ne pereat tua fama struis tibi, Paule, sepulcrum,
Tanquam non possint ipsa sepulcra mori.

58. SECRETUM CONTRA CANITIEM. AD BITHYNICUM
Ne tua sit posthac, Bithynice, cana senectus,
(O te felicem) calva iuventa facit.

59. IN THEODORUM
Ducentem ad coelos Theodorus, coniuge ducta,
Credidit angustam se reperisse viam.
Esse videbatur Theodoro qui via coeli
Duxit ad infernum: nam via lata fuit.

60. APOLLO ET MUSAE
Musae sunt generis muliebris, Apollo virilis.
Unus enim Musis praestat Apollo novem.

61. IN ALANUMIAM SENEM
Uxoris cubito cubitum coniungit Alanus;
Et solet hunc dulcem dicere concubitum.

62. KALENDIS IANUARII
Munera divitibus non dat (ne dando rogaret),
Pauperibus donat nil (quia pauper) Olus.
Expectans meliora datis, dat munera Quintus,
Quodque verebatur poscere, dando petit.

63. IN PONTIAM
“In mare cornutos iaciendos,” Pontius inquit.
 Pontia respondit, “Disce natare prius.”

64. OPUS TENEBRARUM
Servandam ad speciem qua non magis utilis ulla,
Res individuo nulla nociva magis.

65. MENTIRIS
“Mentiris” cave militibus ne dixeris unquam:
Maius eo nullum dedecus esse putant.
Mentiris tantum qui dedecus esse putatis,
Mentiri quare creditis esse decus?

66. IN HYPOCRITAM
Nil iuras, metuisque superstitiosus haberi.
Omnia mentiris; religiosus homo es.

67. ANDROGYNUS
In quo Mercurii facies Venerisque videtur,
Nec vir, nec virgo est Hermaphroditus: homo est.

68. VENUS
Usque fluit fugitivus amor, refluitque vicissim
Ut mare. Quid mirum? Nam Venus orta mari.
Nulla fides Veneri. Levis est, interque planetas
Ponitur (haud inter sidera fixa) Venus.

69. IN RIVALES
Unusquisque sibi vult Phyllida solus habere.
Crede mihi, non est hic amor. Invidia est.

70. MULIER
Dicta fuit mulier quasi mollior.* Est tamen Eva
Non de carne sui sumpta, sed osse viri.

(* Varro de ling. Lat.)

71. MEDICORUM ET IURISCONSULTORUM COGNATIO
Iurisconsultorum idem status et medicorum est,
Damna quibus licito sunt aliena lucro.
Hi morbis aegrorum, agrorum litibus illi
Dant patienter opem, dum potiuntur opum.

72. DE PAMPHILO, AD PHILIPPUM
Non patitur vacuum in rebus natura, Philippe.
Naturam sequitur Pamphilus ergo ducem.

73. AD CALVUM
Arboribus redeunt crines, et gramina campis,
At capiti frondes non rediere tuo.

74. NILO NEGLI OCCHI, AETNA NEL CUORE
Frigidus ardentes intravit Nilus ocellos
Dum cor Aetnaeo carpitur igne meum.
Nec tantus fluvio lacrymarum extinguitur ardor,
Nec tanti fletus flumina siccat amor.
Sic sibi discordes, exercent vim tamen ambo
In me concordes, ignis et unda, suam.

75. CAETERIS PARIBUS. IN CAMILLAM
Paeta Camilla procis ambita et amata duobus
Quorum pulchellus, sed brevis alter erat,
Non formosus erat, sed erat longissimus alter.
“Utrum horum mavis,” virgo rogata rudis,
Continuo hunc lustrans oculis, et brachia longa,
Nasum, crura, pedes, omnia longa videns,
Prudens respondit ad hoc (magis anne pudenter?)
“Hunc longum volo, si caetera sunt paria.”

76. DE GIGANTIBUS ET NANIS
Monstra, gigas, nanusque, duo contraria forma;
Vir gigas immanis; nanus inanis homo.

77. IN DUOS ABBATIS SPURIOS
In templo orantes reliquis cum fratribus una,
Vos duo non ficte dicitis “abba pater.”

78. SACERDOTES
Presbyteri uxores duxere: quid inde lucrantur?
Scilicet in decimis hoc habuere prius.

79. PARTICIPIUM
Cum verbum sit eras, mus nomen, quid sit Erasmus
Ingenio lector colligat inde suo.


80. CASUS. AD IURISCONSULTOS
Cum propria imprudens coniunx uxore coivit,
Quam falso alterius credidit esse viri.
Hoc genitum coitu, consulti iuris et aequi,
Legitime natum dicitis, anne nothum?

81. DE AURORA
Miraris, lucem summo quod mane priorem
Sole vides? Lux est condita sole prior.

82. DE DIE
Sit nox centoculo quamvis oculatior Argo,
Plus uno cernit lumine lusca dies.

83. DE NOCTE
Induitur tristem cur nox atrata colorem?
Luget defunctum nox, quasi nupta, diem.
Consolarentur moestam nisi sidera noctem,
Opprimerit reducem nos dolor ante diem.

84. IN MARCUM
Carmine, Marce, tuo laudas me. Fallor, an hoc tu,
Ut tua collaudem carmina, Marce, facis?

85. MORS
Restituunt furtum fures, vi rapta, latrones.
Omnia mors aufert, restituitque nihil.

86. AD AMICUM
Cum sis dimidium dominae, quam diligis unam,
Dimidiumque tuus, parte quota meus es?
Te scribis tamen, usque meum, qui, coniuge ducta,
Vix tuus es, pacto quo meus esse potes?

87. VIR BONUS
Si quicquid rarum, carum est, pretiumque meretur,
Crede mihi, res est vir pretiosa bonus.

88. IN QUENDAM SENEM
Ex nigro, mentum senio mutatur in album.
Candida quae fuerat mens tibi facta nigra est.

89. IN PAULINUM
Quicquid ab antiquo, Pauline, rogaris amico,
Hoc te facturum cras mihi semper ais.
Visne tibi dignas reddam pro munere grates?
Gratia pro meritis cras referenda tibi.

90. IN FUCATAS
Quae pictas geritis facies, vos iure potestis
Dicere cum Flacco, pulvis et umbra sumus.

91. IN COTTAM
Totus es uxoris, non solus, Cotta, Camillae:
Sola tua est, at non tota Camilla tua est.

92. POLITICUS
Dissimula, simula, quoties occasio poscit,
Motibus ut morem temporibusque geras.
Temporibus, qui rite sapis, servire memento
Omnibus, ut tempus servat omne tibi.

93. IN VENEREM
Cur Venus illictum sequitur Vulcania Martem?
Vulcanus licita claudicat in Venere.

94. IN MARINUM
Nemo potest dominis servire, Marine, duobus,
Te servis dominae, non igitur Domino.

95. IN MARCUM
Barba tibi crevit, ceciderunt, Marce, capilli:
Inde tibi gravis est barba, caputque leve.

96. STRENA. CALENDIIS IANUARII 1603 AD D. IOANNEM HOSKINS
Ambiguos tecum peragens sociliater annos,
Oxoniae iuvenis, Wintoniaeque puer,
Saepe tuum in dubiis sine fuco expertus amorem
Rebus, et indubiam sum sine fraude fidem.
Hoc tibi mnemosynon me mittere iussit amoris,
Qui mihi te iunxit, me tibi vinxit, amor.

97. DE MORTE. AD EPICHARMUM
Cur non vis, Epicharme, mori, sed mortuus esse?
Vis, Epicharmi, mori, sed sine morte mori.
Fert mortem dolor: aufert mors optata dolorem,
Est igitur peior morte, Epicharme, dolor.

98. IN PHYLLIDA
Sicut equo iaculans Parthus fugit et ferit hostem,
Phyllis amatorem sic fugiendo capit.

99. IN HALLUM GRAMMATICASTRUM
Sum famosus, adhuc ieiunus dum foret Hallus;
Infamis nunc sum, cum satur esset, ait.

100. DE MAGNETE
Cuncta trahunt ad se magnates aurea, sicut
Ad se magnetes ferrea cuncta trahunt.
Tecum nil mihi sit, gens aulica (docta rogare),
Cum das, parca satis, prodiga, quando petis.
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum,
Munera me terrent, ut nihil inde petam.

101. MORS
Mors quid sit, rogitas? Si scirem, mortuus essem.
Ad me, cum fuero mortuus, ergo veni.

102. CLIENS
Cantabunt reduces coram latrone clientes:
Semper enim vacuus currit ab urbe cliens.

103. IN ZOILUM
Quod mores accuso malos, me, Zoile, carpis?
Conscius an forsan quod reprehendo tuos?
Cur tibi prae reliquis metuas? Fortasse ego, mores
Cum reprehendo malos, tum reprehendo meos.

104. CHILDREN AND FOOLES TELL TRUTH
Anglica veridicos dicunt proverbia stultos.
Ergo Anglis verum dicere stultia est.

105. IN CALVUM
Certa tuae frontis fuerat mensura, priusquam
Nescio quae frondes abstulit aura tuas.
A quo decussi tibi sunt de vertice crines,
Perpetuae frontis iam caput instar habes.
Quanta tibi nunc sit frons, dicere non potes: ergo
Fronti nulla fides est adhibenda tuae.

106. IN EUNDEM
Calve, meos nunquam potui numerare capillos;
Nec tu (nam nulli sunt) numerare tuos.

107. APOLOGIA FORTUNAE
Nulla mala est Fortuna, aequa omnibus, omnibus una.
Spem dat pauperibus, divitibusque metum.

108. IN COTTAM
Intrasset calidum nuper cum Cotta lupanar,
 Dicitur infecta re rediisse domum.

109. IN PROCILLUM, MAGNATEM
Si non audires dicentem falsa, Procille,
Auderet falsum dicere nemo tibi.

110. AD PAULUM, IURISCONSULTUM
Inter te dominamque tuam sic dividis annum,
Ut vix dimidia parte sit ille tuus.
Coniugis una tuae pars dicta vacatio: nempe
Tum vacat uxoris rebus adesse tibi.
Altera pars non tota tua est: rem quando relictae
Negligis uxoris, remque clientis agis.
Terminus, haec anni pars litigiosa vocatur.
Non male, nam Venerem terminat ille tuam.

111. AD EUNDEM
Terminus est nullus tibi, nulla vacatio lucri.
Totus enim lucro litigiisque vaces.

112. AD MARINUM
A lecto surgit quoties intacta, Marine,
Coniux in vultus irruit ungue tuos.
Infensam blande alloqueris, sed inania perdis
Verba: satisfieri re cupit illa sibi.

113. CHIRURGUS
Bella magis pacemne precer? Mihi servit utrumque.
Ambo patroni Marsque Venusque mei.

114. LUES VENEREA
Itala terra mihi patria est, Gallique parentes.
Gallicus, in dubio est, Italicusne vocer.

115. CALUMNIATORES, ADULATORES
Dixit Anaxagoras atram esse nivem, gravis auctor.
Haec aetas multos vidit Anaxagoras.
Laudavit niveas corvi vulpecula pennas.
Hei mihi, quot vulpes sacula nostra ferunt?

116. IN PONTICUM
Te mihi dixisti resipiscere: non tibi credo,
Pontice, qui nunquam te sapuisse scio.

117. HERCULEUS LABOR DECIMUS-TERTIUS
Coniugis ingentes animos, linguamque domare
Herculis est decimustertius iste labor.

118. MARS, MORS
Bella famem, pestemque fames mortalibus affert,
Est igitur bellum peius utroque malum.
Omega nostrorum mors est, Mars alpha malorum,
In bello distant omega et et alpha parum.

119. IN CYNTHIAM
Sint utinam similes formae tibi, Cynthia, mores,
Sitque tibi tam mens candida quam manus est.

120. IN GELLIAM
Dum pecces sine teste, putas te, Gellia, tutam,
Quamquam turpe nihil tu sine teste facis.

121. IN ALBINUM
Nunc tua res agitur, paries nam proximus ardet
Albinum Felix obvius admonuit.
Uxorem facto properans Albinus in ipso
Repperit. “O,” inquit, “nunc mea res agitur.”

122. IN CLAUDIUM PHILOSOPHASTRUM
In tres partitus species bona, Claudius aeger,
Pauper, et inspiens, nil habet ipse trium.

123. DE BARDELLA LATRONE MANTUANO
Bardellam monachus solans in morte latronem,
“Euge, tibi in coelo coena paratur,” ait.
Respondit Bardella, “Hodie ieiunia servo.
Coenabis nostro, si lubet, ipse loco.”

124. IN FUTILEM FLORAM
Cum quocunque cois, rem factam, Flora, fateris,
Plusque fatendo mali quam faciendo facis.

125. IN QUINTILLUM
Quintillus cur nil dat amico? Donat amicae
Omnia, cui prima se, sua deinde dedit.

126. AD AULUM, DE QUINTIO SENE
Quintius indomitam quod duxerit, Aule, iuvencam,?
Condis in insanum cur epigramma senem?
Convenientius huic epicedion esset
 Amenti: effodit iam τάφον* ipse sibi.

(* Sepulchrum.)

127. IN COSTUM
Tu peccas impune, at non tua mentula; nuper
Supplicium capitis pertulit usta sui.

128. AD CYNTHIAE EPISTOLAM RESPONSIO
Candida charta ad me tua venit, epistola nigra.
Haec index cordis, corporis illa tui.

129. AD SEXTILIANUM SPURIUM
Te cum progenuit, non credo creare volebat
Te tuus, at tantum se recreare, pater.
Si plus quam donum mens respicienda datoris,
Non debes vitam, Sextiliane, patri.

130. IN PORCIAM HYPOCRITAM
Displicet in nostro tibi mentula lecta libello.
Vis sine pene librum, non sine pene virum.

131. SATURNI TRES FILII
Theiologi ambigui, iuristae lenti et iniqui,
Immundi medici, mundus ab his regitur.

132. AD AMICUM CONIUGATUM, DE CAELIBATU
“Vae soli,” sapiens rex non sine coniuge dixit.
“Nil melius vita coelibe,” Paulus ait.
“Vae nobis,”* inquit coniunx, atque “vae mihi” coelebs.
“Vae” nostrum simplex ergo, tuumque duplex.

(* Proverbium Cambro-Britannicum Gwelli iw guai si, na gua ni, i. e. Melius est vae mihi quam vae nobis.)

133. IN I. CORNEUM
Aude, cerne, tace: cui publica contigit uxor,
Haec tria praecipue verba notanda tibi.

134. IN CAIUM
Accusaretur cum coram praesule Caius,
Confessus bigamum seque professus, ait
“Unius uxoris vir episcopus esse iubetur,
Ergo licet laico nunquid habere duas?”

135. IN POMPONIAM
Corpore cum questum faciat Pomponia, punctum
(Utile nam dulci miscuit) omne tulit.

136. IN PINOTUM COLICO MORBO LABORANTEM
Si non efflasses animam, Pinote, perisses:
Quod mors est aliis, hoc tibi vita fuit.

137. IN POMPONIAM
Induit instabiles capiti Pomponia plumas,
Quodque insigne fuit Martis, erit Veneris.
Scilicit in Martis gerit has Cytherea favorem,
Indicat hoc Marti quam sit amica Venus.

138. SUUM QUIQUE PULCHRUM.* AD H. L.
Plus tibi vicini coniunx, tua plus placet illi:
Cuique igitur pulchrum non solet esse suum.

(* Cic. Tuscul. Quaest. lib. 5)

139. VENUS
Cum tam venalis quam Bacchus prostet in urbe,
Cur insigne suum non habet alma Venus?

140. DIFFICILIA QUAE PULCHRA. AD MARINUM
Si sit difficilis quae pulchra, Marine, puellam
Accipe tu facilem, da mihi difficilem.

141. IN THEODORUM
Uxorem tibi more novo fas ducere non est.
Quid refert? Veteri nam tibi lege licet.
At tu Mosai iam violasti bis quoque legem:*
Nupta prior metetrix iam fuit, haec vidua est.

(* Levit. c. 21 v. 7, 13 et 14.)

142. KALENDIS IANUARII. AD GERMANICUM
Mitto tibi carmen, Germanice, muneris instar.
Mitte mihi munus, carminis instar erit.

143. SARA
Quae velit ancillam concedere nupta marito,
Res est hoc nostro tempore rara, Sara.

144. AD D. T.
Servus discipuli cum sis, dominique magister,
Invideo titulis, et miseresco tuis.

145. AD PAULAM ATHEAM
Vir ducatne duas, an nubat virgo duobus,
Quaeritur. Hanc litem solvere Paula volens
“Una viris,” inquit, “magis apta duobus: in uni
Consistent aliter quomodo carne duo?

146. IN MEDIO VIRTUS
Ambulat in medio mulier pomposa virorum:
Virtus iam medium perdidit ergo locum.

147. IN ACERRAM
“Felix, quem faciunt aliorum cornua cautum,”
Saepe suo coelebs dixit Acerra patri.

148. AD PINOTUM
Esse velim Venerem qualem, Pinote, requiris?
Venalem nolo, vendibilemque volo.

149. IN QUINTUM ET QUINTINAM
Coniugis observat nutus, ut numina, Quintus.
Verba putat leges, imperiumque preces.
Ducit, agit miserum, quo vult Quintina maritum,
Ut dubites habeat, non habeatne, virum.
Contra naturam et mores, legesque loquendi,
(Grammatici fugite hinc), haec vir, et hic mulier.

150. PARADOXON. AD AMICAM ABSENTEM
Uror amore miser: tantoque potentius uror
Quanto qui me urit longius ignis abest.

151. IN PAULINAM
Primo infida viro Paulina, infida secundo,
Toto interregni tempore casta fuit.
Casta metu famae plusquam formidine culpae,
Fructifero metuens credere semen agro.
Multus eam peteret licet importunus amator,
Concessit nulli, sede vacante, locum.

152. IN GELLIAM
Dicere si sacris pretium est Simonia rebus,
Et rem divinam mercis habere loco,
Tu Simoniaca es vere, quae vendis amorem,
Gellia. Nam res est spiritualis amor.

153. IN QUANDAM
Res tibi in immensum quam parvo tempore crevit.
O mega nunc, annos o micron ante duos.

154. AENIGMA
Dic, quibus hoc animal terrae nascatur in oris,
Masculus est mater cui, mulierque pater.

155. ALIUD. AD PONTICUM
Esse duos oculos miror tibi, Pontici, cuius
Unocula est mater, unoculusque pater.

156. IN D. VITUM
An sis cornutus, Vite, nescio. Te scio taurum.
Nuper enim nati sunt tibi tres vituli.

157. DACTYLUS. AD AMATOREM QUENDAM
Ad dominam intrepido vis tendere carmina cursu.
Scire operae pretium est, quo pede versus eat.
Nimirum pedibus metrorum ex omnibus una
Prae reliquis mulier dactylon omnis amet.

158. AMOR DESCENDENS
Incipit a geminis, perque os descendit, ocellis,
Incidat in centrum donec amoris amor.

159. IN BALBAM
Balba vale sponso cum diceret, inquit, “apud nos
Spero futu-tu-rum te, Phi-philippe, brevi.”

160. DE FURTO PROBLEMA. AD IURISTAS
Qui domino invito rem contrectaverat, est fur.
Quid si hoc invita non faciat domina?

161. IN PONTICUM
Pollicitus nonnulla, nihil mihi, Pontice, praestas,
Ut medicus, quamvis nil det, ait “Recipe.”

162. IN CERELLIAM EUNUCHO GALLO NUPTAM
Nunc ego Spartanos iterum desidero mores
Spondeat ut nudo nuda puella viro.
Super enim sterili desponsa Cerellia Franco,
Crediderat Gallo nubere. Nupta capo est.

163. DE CORNIBUS. PROBLEMA
Si quando sacra iura tori violaverat uxor,
Cur gerit immeritus cornua vir? Caput est.

164. AD GERMANICUM, CALENDIS IANURAII
Vel munus donato mihi, vel reddito versus
Quos hac donavi conditione tibi.

165. CHRIST CHURCH COLLEDGE IN OXFORD
Sit domus imperfecta licet, similisque ruinae,
At patet in laudes area lata* tuas.

(* Christ Church quadrangle)

166. IN PHYLLIDA
Phyllis amica capi nostro se carmine fingit.
Carmen amat, carnem sed mage Phyllis amat.

167. AD SAMUELEM DANIEL
Tempora consumo nugis et inanibus, et sic
Ne pereant, vitae tempora perdo meae.

168. AD LECTOREM, DE SEIPSO
Nostra tibi brevitas ignavia forte videtur.
Crede mihi, labor est non levis esse breve.
Non facio ut multi, qui multa et stulta loquuntur.
Sermo meus stultus forte, carmen brevis est.

169. IN GLORIOSUM THRASONEM
Cur immensa gerat miles calcaria Thraso
Quaeritur. Immensum gloria calcar habet.

170. DE SEIPSO
Qui petit accipiet Iacobus apostolus inquit.
O si Iacobus rex mihi dicat idem.

171. MUSICA AULICA DUARUM VOCUM
Dum tollitur, aulicus inquit.
Dum cadit, alter ait.

172. AD LECTOREM
Tabificum non accedat liber iste tabaccum,
Terge libro potius posteriora meo.

173. AD LIBRUM
Me vivo, moriere liber fortasse. Quid inde?
Saepe senem moritur filius ante patrem.
Seu moriare igitur vivo me, sive superstes
Sis mihi, mortalem me genuisse scio.

LIBER SECUNDUS

[recensere]


1. AD LECTOREM
Ne placeant stultis, quarum sunt omnia plena,
Carmina non multis nostra placere volo.
Sat mihi sunt pauci lectores, est satis unus.
Si me nemo legat, sat mihi, nullus erit.

2. AD INCOMPARABILEM HEROINAM D. MARIAM NEVILLE, PATRONAM SUAM
Ex vatum ingeniis multorum gloria pendet.
Debetur merito laus tua tota tuo.

3. AD EANDEM
Si quem forsan habes, inimico nil male amicis
Omnibus ex animo visque facisque bene,
Unum hoc est, quod tu non oblivisceris unquam,
Unum illud, nunquam quod meminisse soles.

4. AD EANDEM
Pingitur in tabulis formae peritura venustas,
Vivat ut in tabulis quod perit in facie.
Non possum in tabulis, quod possum carmine pingo,
Vivat ut in chartis, quod perit in tabulis,
In tabulis quanquam te ponere solus Apelles
Dignus, et in versu solus Apollo fuit.

5. AD D. I. H., POETAM INGENIOSISSIMUM
Egregius non sum vates. Tamen e grege vatum.
E grege tu vatum non est, at egregius.

6. QUID NOVI? AD D. IOANNEM HARINGTON, EQUITEM
Stulta rogatorum me turba moratur euntem.
Quaeritat in lingua dum nova quisque sua,
“Nunquid, Oene, novi?” “Nil novi,” scilicet inquam,
Aut si quid novi, nil tamen aio novi.

7. AULA
Quisquis in ambigua se non accommodat aula
Omnibus ingeniis, non habet ingenium.

8. IN AULUM
Factus eques quare es? Te pluris ut aestimet uxor?
Iam non te, sed se diliget, Aule, magis.
Et tibi constabit pluris, quam consitit olim:
Carior ego tibi, quam fuit, uxor erit.

9. IN CHYMICUM
Rem decoxit iners chymicus, dum decoquit aurum,
Et bona dilapidat omnia pro lapide.

10. TROIANUS
Troiani eversa sapuerunt denique Troia.
Quis non Troianum* se fateatur in hoc?

(* A true Trojan.)

11. DE REMEDIO AMORIS
Igni subtrahito lignum (ieiunia servans)
A muliere sede (sicut ab igne) procul.
Si tuus istorum neutro consumitur ardor,
Uxor ducenda est. Haec est instar aquae.

12. TROYNOVANT. AD LONDINENSES
Ex cinere ut Phoenix Phoenicis nascitur alter,
Londinum Troiae prodiit e cinere.

13. IURISCONSULTORUM DEUS
Magnus in urbe deus Romana Terminus olim
Est Westminsteria maior in aede deus.

14. TERRA
Omnibus in rebus medium laudare solemus,
Silicet in medio credimus esse modum.
Est igitur coelo tellus laudatior alto,
In mundo medium nam tenet illa locum.

15. AD IACOBUM REGEM, DEFENSOREM FIDEI
Maximus es regum fidei qui castra sequuntur.
Nempe tuae fidei creditur ipsa fides.

16. AD ILLUSTRISSIMUM COMITEM DORCESTRIAE THOMAM SACKEVILLE, SUMMUM ANGLIAE THESAURARIUM &c.
Thesaurarius es regi regnoque fidelis.
Praestat thesauris omnibus ista fides.

17. AD ILLUSTRISISSIMUM COMITEM SALIBURIAE ROBERTUM CAECILIUM, REGIS SUMMUM SECRETARIUM &c.
Tu secreta tibi regnorum credita servas,
Estque tuae fidei semper habenda fides.

18. AD MAGNIFICOS VENETOS
Imperii emporii (mirum) fundamina vestri
Funditus in fluido sunt solidata salo.
Ne solum mutis habitentur piscibus undae,
Aequoris incultas incoluistis aquas.
Orbis in Oceano quae quondam pars fuit, urbs est.
Natura ante salum quod fuit, arte solum.
Imperio sedem hanc aeterno plus prope vobis
Quam sibi constantem constituistis aquam.
Quid mirum vestram consistere legibus urbem,
Legibus, ex leges cum teneatas aquas?

19. AD SUMMUM ANGLIAE CANCELLARIUM
Legem ne violat vis adversaria iuris
Maxima, iustitiam callida iura premant.
Iure tibi in leges permissa potentia summa
Inter cancellos ius cohibere suos.

20. AD ILUSTRISSIMUM D. HENRICUM HOWARD, COMITEM NORTHAMTONIAE &c.
Sis claris, Howarde, licet maioribus ortus,
Iamque renascentis nobilitatis honor.
Tu tamen (in prisco mirabile quod fuit aevo,
At nunc prodigii pondus, et instar habet).
Postponis meritis mercedem, legibus arma,
Virtuti vires, ingenioque genus.

21. GUILIELMUS CAECILUS, NUPER ANGLIAE THESAURARIUS. 1596
Perparvi sunt arma foris, stratagemata parvi,
Sit nisi consilium, Caeciliusque domi.
Caeclius, velut alter Atlas, divinitus ortus,
Hic humeris coelum sustinet, ille statum.

22. DE GUILELMO CAECILIO, VIRTUTE DUCE, COMITE FORTUNA
Fortunam comitem regina creavit Elisa.
Cur non virtutem fecerat ergo ducem?

23. AD REVERENDISSIMUM D. RICARDUM VAUGHAN, EPISCOPUM LONDINENSEM
Praesul es (o Britonum decus immortale tuorum)
Tu Londinensum primus in urbe Brito.

24. AD EUNDEM
Hi mihi doctores semper placuere, docenda
Qui faciunt, plus quam qui facienda docent.
Pastor es Anglorum doctissimus, optimus ergo.
Nam facienda doces ipse, docenda facis.

25. AD REVERENDISSIMUM D. THOMAM BILSON, EPISCOPEM WINTONENSEM
Tu mihi praeceptor quondam, Bilsone, fuisti.
Debeo praeceptis, scribo quod ista, tuis.

26. GUILIELMI WICHAM EPISCOPI OLIM WINTONENSIS VITA, A THOMA MARTINO L. L. DOCTORE LATINE EDITA
Defunctum vitae defuncto reddere vitam,
Non est cuiusvis. Is labor, hoc opus est.
Quod nisi fecisses, iam tu, Martine, perisses.
Ergo per hunc unum vivitis ambo librum.

27. COLLEGIUM WINTONIENSE
Prima scholas Europae inter Wintonica, cuius
Pars ego, quae mea laus maxima, parva fui.
Hunc tibi primatum nec Zoilus ipse negabit,
Si tibi Wichamum noveret esse patrem.

28. PHILIPPUS SIDNAEUS
Quod sit ab antiquo tantum cantantus Homero,
Felicem Macedo rex vocat Aeacidem.
O me infelicem! Quia tu, divine Philippe,
Felix carminibus non potes esse meis.

29. AD EUNDEM
Qui scribenda facit, scribitve legenda, beatus
Ille. Beatior es tu, quod utrumque facis.
Digna legi scribis, facis et dignissima scribi.
Scripta probant doctum te tua, facta probum.

30. IN NUPTIAS GUILIELMI COMITIS PEMBROKIAE ET MARIAE COMITIS SALOPIAE FILIAE, 1605
Moribus ingenio, formaque, aetate, bonisque
Estis, et heroica nobilitate, pares.
Nobiliore tamen longe te coniuge dignum
Censeo, dignam nobiliore viro.

31. AD ELIZABETHAM COMITISSAM RUTLANDIAE, PHILIPPI SIDNAEI FILIAM
Quod pater ille tuus fuerit, laus magna Philippi est.
Laus tua, quod tanti filia patris eras.

32. AD LUCIAM COMITISSAM BEDFORDIAE
Praeclarum lux ipsa dedit tibi, Lucia, nomen,
Luceat in toto nomen ut orbe tuum.
Te pater illustris generosaque mater in orbem,
In lucem virtus, ingeniumque tulit.

33. ANNULUS EQUESTRIS. AD D. HENRICUM GOODYEER, EQUITEM DIGNISSIMUM
Nobilitas aurum, virtus tua gemma sit: usque
Versetur digitis annulus iste tuis.

34. AD D. IOANNEM HARINGTON, EQUITEM DOCTISSIMUM
Carmina non sine re tua sunt, sine nomine quamquam.
Scriptores alii, re sine, nomen habent.

35. AD D. B.
Si bene qui latuit, bene vixit, tu bene vivis:
Ingeniumque tuum grande latendo patet.

36. AD D. THOMAM CHALONER, EQUITEM, PRAEPOSITUM DOMUI PRINCIPIS
Principis efformas tenerum sic pectus, ut olim
Non modo regnorum rex sit, at ipse sui.
Quattuor hoc quintum regnis ut praeferat unum,
Imperiumque sui quatuor imperiis.

37. AD D. ADAMUM NEWTON, PRINCIPI A STUDIIS
Tergemini Britonum regni spes altera princeps
Iam docilis docto discit ab ore tuo.
Quem sic instituas, ventura ut nesciat aetas,
Rex fuerit maior, doctior, an melior.

38. AD D. GUALTERUM GWYN
Principis incrementa boni, vates pius, optas,
Et “cresce Authuri in sede futurus”* ais.
Ingenium natura dedit, fortuna secundat:
Et crescente tuus principe crescat honos.

(* Fatale quasi anagramma principis, ut extat in libro Anagrammatorum Domini G. Guin, in Scotia ante renatam Britanniam edito.)

39. FRANCISCUS DRAKUS. 1581
Drake, pererrati novit quem terminus orbis
Quemque semel mundi vidit utrumque latus,
Si taceant homines, facient te sidera notum,
Atque polus de te discet uterque loqui,
Plus ultra Herculeis inscribas, Drake, columnis,
Et “Magno,” dicas, “Hercule maior ego.”

40. VIRES BRITANNIAE. AD PRINCIPEM
Anglorum portae sunt portus, moenia classes,
Castra aequor, vallis corpora, corda duces.

41. GLOBUS TERRESTRIS
Terra atque unda globum faciunt (quis crederet?) unum.
Scilicet et haec semper manat, at illa manet.

42. INSANA SANITAS
Quo tibi potarum plus est in ventre salutum,
Hoc minus epotis hisce, salutis habes.
Contingant utinam tales tibi mille salutes,
Non equidem invideo, nisi satis una salus.
Una salus sanis nullam potare salutem:
Non est in pota vera salute salus.

43. THEOLOGUS
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter.

POLITICUS
Si sciat hoc alter, scire tuum nihil est.

44. OMNIA APPETUNT BONUM
Fallor, an a verbo nomen trahit optimus opto?
Optat enim sapiens optima quisque sibi.

45. RARA AVIS IN TERRIS
Virgo puellari morbi Burgunda laborans,
Iam desperata saepe salutis ope,
A medicis mentam consultis iussa minutam
Sumere, quae multis ultilis herba fuit,
Quam per peccatum sic vivere, maluit (id quod
Peccati pretium debuit esse) mori.

46. DEMOCRITUS ET HERACLITUS
Ille nihil nisi risit, et iste nihil nisi flevit.
Istene ridendus, flendus an ille magis?

47. IN LANGAM
Langa, Lutherano nubens Papana marito,
Ansam ut dissidii tolleret omnia ait:
“Iurgia ne pacem perturbent ulla futuram,
Tu mihi sis facilis, non ero dura tibi.
Arbitrii libertratem mihi cedito, eritque
De reliqua tecum lis mihi nulla fide.”

48. KING ARTHURS ROUND TABLE
Cur praefers mensam quadratae, Arthure, rotundam?
Fecerunt homines quadra, rotunda Deus.

49. AD ANNAM
Multum amet, ingenii nec sit vulgaris oportet,
Ex merito qui te laudet, ametque tuo.

50. IN HERNICUM
Commendans animam coelo, terraeque cadaver
Hernicus, horrendum mortis iturus iter,
Uxorem interea tempus captare, novumque
Audivit sibi iam conciliare virum.
Invidus audito hoc, delusa uxore, revixit
Denuo, decresset cum tamen ante mori.

51. DE AMORE ET FIDE
Fecerunt amor atque fides divortia: nusquam
Non suspecta fides, suspiciosus amor.

52. AMATOR
Spes incerta, timor constans, fugitiva voluptas,
Gaudia moesta, dolor dulcis, amarus amor.

53. AETAS AUREA
Cognita Tartarei cum nondum vis foret auri,
Aurea cur aetas lla vocata fuit?

54. IN ALANUM
In thalamo natura locum cui praebuit imum,
In mensa summum sumit Alana sibi.
Scilicet, imperium facilis cum coniuge coniunx
Dividit. Hic noctes regnat, et illa dies.

55. MORS GERMANICA. AD POLYNICUM
Mors (inquit Seneca) est non esse, Polynice. Contra,
Germanus mortem non bibere esse putat.

56. IN PHILODEMUM
Rara fugis propter pretium, communia quaeris.
Carior est cara vilis amica tibi.

57. IN BATTUM
Batte, tacenda ultro loqueris, veniamque precaris.
Visne tibi venia nil opus esse? Tace.

58. GORDIUS NODUS
Quem solvit rex ense suo, magis estne solutus
Ingenio nodus Gordius, an gladio?
Ingenio nodum potes hunc dissolvere nullo,
Sed nec Alexander scinderet ense suo.

59. AMOR
Bellum, pax rursus, Vitia haec in amoribus insunt:
Se comitantur enim semper Ἔρως et Ἔρις.

60. LITES, LEGES. AD D. GUILIELMUM JONES, IURISCONSULTUM, COGNATUM SUUM
Lis genuit leges, legum lis filia. Vivi
Non sine lite solet, nec sine lege potest.

61. PARCUS ET PRODIGUS
“Rhetoricae studiosus ego sum,” prodigus inquit.
Parcus ait, “Logicae sum studiosus ego.”
Semper clausa manus Logicam designat avari,
Prodiga Rhetoricam semper aperta manus.

62. PONOS
Romanis gnavis, cum vix dolor ipse labor sit,
Ignavis Graiis est labor ipse dolor.

63. VIR BONUS, FORTIS, SAPIENS
Divitiis plerumque caret bonus (intus abundans)
Ingenio fortis vir, sapiensque fide.

64. ORDO VELLERIS AUREI
Dux Burgundorum, vetus ut fert fama, Philippus
Ordinis aurati velleris auctor erat.
Auriferos cuius nunc haeres possidet Indos:
Non igitur fuit hic ordo, sed augurium.

65. IN COMITIS DORCESTRIAE ANGLIAE THESAURII DICTUM. NEC TEMERE, NEC TIMIDE
Omnia despera prudentere, et omnia spera
Fortiter. Ut caveas omnia, nil metuas.

66. IN D. HENRICI NEVILLE EQUITIS EIUSDEM GENERI DICTUM. NE VILE VELIS
Nil vanum nec vile velis, generose Neville,
Nil prope cum valeant vilea, vana nihil.

67. AD PHILIPPUM SIDNEIUM, DE IPSIUS ARCADIA
Ipse tuam moriens (vel coniuge teste) iubebas
Arcadiam saevis ignibus esse cibum.
Si meruit mortem, quia flammam accendit amor,
Mergi, non uri, debuit iste liber.
In librum quaecunque ea dat sententia, nulla
Debuit ingenium morte perire tuum.

68. AD IANAM AUDOENAM, DOCTISSIMAM FOEMINAM
Nulla tuarum audita mihi, neque visa sororum
Longaevus genuit quas tibi quinque pater.
Quot sint ergo scio, quales tibi, Iana, sorores.
Nescio. Si similes sint tibi, Iana, scio.

69. AD D. IOANNEM THORIUM, AMICUM SUUM
Nulli inimicus ero, sed nec nisi amicus amico.
Nam cuicunque semel, semel aureus ero.

70. GRAMMATICA FOENARATORUM
Serpentes, nantes, gradientes, atque volantes,
Hos, has omnes, haec omnia vincit Amor.
Hic, haec, hoc, nummus, regina pecunia, et aurum
Sunt tria, queis vincens omnia cedit amor.

71. AD QUENDAM NEUTRI PARENTUM SIMILEM
Cui tam dissimilem sibi te genuere parentes,
Qui tamen unanimes te genuere simul?
Certa tibi cecidit neutrius forma parentis,
Dum, te formet uter, certat uterque parens.

72. AD DUOS ANONYMOS, VENETIIS REDUCES
Expensas, quadruplex ut compensatio vobis
Redderet, ad Venetos instituistis iter.
Unde lucro simulac vestro rediistis, amici
Gaudebant damno vos rediisse suo.

73. ADULTERIUM ET FORNICATO
Ignavus moecho tandum distare videtur
Scortator, quantum comicus a tragico.

74. DE HERCULE. AD C. D.
Frangere quem nulla valuit virtute, labores
Quis fuit Herculeos maximus inter? Amor.
Lenam non potuit, potuit superare leaenam,
Quem fera non valuit vincere, vicit hera.

75. OSCULUM SALUTATIONIS
Basia da tria , Phylli, mihi tria si dare non vis.
Oscula, da saltem tot, quot habes labia.
Das unum, sumisque, negas quo basia, Phylli,
Vel tibi sume tuum, vel mihi redde meum.

76. PROBLEMA AD PHYSICOS. DE BASIIS
Si nihil ad suavem spectarent basia gustum,
Oscula cur solo semper ab ore damus?

77. IN LABIENUM
Sic, inquit, petitur coelum, sic itur ad astra,
Ascendens furcam fur Labienus ait.

78. IN ALEXANDRUM
Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis.
O iuvenus! Mundo mens tibi maior erat.
Uni Pellaeus iuvenis non sufficit orbi,
Magnus Alexander, sed tamen orbe minor.

79. AD FIRMICUM, IN AULUM
Tu credis nullis, omnes tibi, Firmice, credunt.
Omnibus, Aule, soles credere, nemo tibi.

80. IN QUENDAM CARMINIFICUM
Sic potas, tanquam sine potu nemo poeta,
Aut tanquam potus quisque poeta foret.
Ebrie carminifex, dematur syllaba primae
Proxima, tum titulis quod manet adde tuis.

81. IN ANONYMI CUIUSDAM MENDACES EPISTOLAS
Ad nostras non rara manus tua epistula venit,
Aut raro, aut nunquam scribis evangelium.

82. MEDICE CURA TEIPSUM. AD GILBERTUM
Ut teipsum cures frustra, Gilberte, moneris.
Est tibi nam semper maxima cura tui.

83. IN FOENERATOREM QUENDAM ANONYMUM
Mutua quae Flavae sesertia mille dedisti,
Foenere cum solido restituenda petis.
Si tibi reddiderit sortem, nil nomine debet
Foeneris: usuram corporis eius habes.*

(* Quod non habet in aere, luet in corpore.)

84. IN HYPOCRITAM
Omnia dissimulans simulansve facis, licet ingens
Dissimulare dolor sit, simulare labor.

85. ERASMI MORIA
Stultitiae laudem scripsisti primus, Erasme.
Indicat ingenium stultitia ista tuum.

86. ANAGRAMMATISTAE
Quonam vocales huc illuc pellere tandem
Vultis, et infantes cogere litterulas?
Otia ut Augusto faciente, solebat in unum
Cogere Thrysis oves rure, capras Corydon.

87. IN QUENDAM DOCTOREM INDOCTUM
Artis nuper eras imberbis inersque magister.
Barbatus nunc es doctor, inersque magis.

88. NUDUS AMOR
Quae villis natura feras, et gramine campos
Ornat, aves pluma, vellere vestit oves,
Denique frigidulo quodcunque sub aere nasci
Contigit, innata veste, vel arte tegit.
Vestuit nudum cur omnia praeter amantem?
Quo nudus magis est, hoc minus alget amor.

89. DE FISCO. AD GUILIELMUM PITS AMICUM SUUM
Influit in fiscum collecta pecunia, sicut
Undique flumineas imbibit aequor aquas.
Effluit ex fisco dispersa pecunia, sicut
Aequoris in fontes versa recurrit aqua.
Nec dum fluminibus saturae sunt aequoris unda,
Nec iugis fontes evacuantur aquae.

90. IN PERFIDUM
Credendo vanis didici non credere verbis:
Spes desperantem me mea falsa facit.

91. PECCATUM ARGENTEUM
Viderunt nullos Saturnia secula moechos.
Mundus erat, donec sub Iove mundus erat.

92. LENA
Nulla tibi pars est non vendita corporis, ipsam
Distraheres animam. Nemo licetur eam.
Distraheres animam, si non emptore careres.
Nullus eam pretio, Daemona praeter, emit.

93. PHILAUTIA
Tu persona secunda, ille ultima, prima ego: nostrum
Nemo tamen sibi non esse videtur ego.

94. SAPIENTIA
Quis dives sapiens, quis pauper? Stultus inersque.
Si sapio ergo, brevi tempore dives ero.
Quis sapiens dives, quis stultus? Pauper inopsque.
Ergo, si dives non ero, stultus ero.

95. ETYMON VENERIS
Dicitur (ut Cicero)* quod ad omnia sponte veniret,
An quod veniret omnibus, alma Venus?

(* De nat. deorum lib. 2)

96. IN EBRIOSUM QUENDAM
Tam potabile si foret aurum, optabile quam sit,
Quanta tuus venter auritodina foret?

97. AD POLLAM
Basia, Polla, negas nulli, das oscula nulli,
Humida sed siccas vertis ad ora genas.
Imponenda novis si sunt nova nomina rebus,
Oscula iam debent nomen habere novum.

98. AMICUS ET CONIUX
Spiritus est carus nobis, hinc carus amicus.
Cara viro coniunx cur? Quia cara caro.

99. IRA
An quia virtutem soleat calcare, vocavit
Iram virtutis calcar Aristoteles?

100. FLORA ROMANA
Quae vectigalem totum sibi fecerat orbem,
Vectigalis erat, Roma superba, tibi.
Nam pro vectura quicquid tibi Flora dabatur.
Vectigal potes hoc iure vocare tuum.

101. ETYMON ANGLICAE VOCIS ANGER (IRA)
Angitur iracundus homo non re modo, verum s
Nomine. Quam prope sunt anger et angor idem!

102. DE SEIPSO
Ludicra dum tracto graviter, studeo quasi ludens.
Dum leviter tracto seria, ludo studens.

103. TITULI MULIEBRES
Vir quamcunque comes duxit, comitissa vocatur.
Non semper, nupsit cum comitissa, comes.
Sicut a sole suum derivat Cynthia lumen,
Sol a se lucem, non aliunde, petit.

104. AD ZOILUM
Laudatur merito laudator, amatur amator.
Ergo ut lauderis lauda, ut ameris ama.

105. MEDIA AETAS
Ultima dum fragilis ducatur linea vitae,
Certa tenet medium linea nulla locum.
Quae media a doctis et vulgo dicitur aetas,
Ante obitum, quaes it, dicere nemo potest.

106. AD TINCTOREM QUENDAM CANESCENTEM
Qui barbae color ater erat, mutatus in album est:
Natura hoc fieri, non tamen arte solet.

107. AD AULUM
Exegit regem nova Roma, superba Superbum.
Quid mirum? Reges nemo superbus amat.
Dic cur tam pauci regum inveniantur amici?
Sunt quoniam pauci regibus, Aule, pares.

108. BED. AD D. MAURITIUM GRIFFIN, POPULAREM SUUM
Angli bed lectum vocitant, Cambrique sepulcrum.
Lectus enim tumuli, mortis imago sopor.

109. ΒΙΒΛΙΟΘΗΚΑ RIDERI
Quid sibi ridendi vult bibliotheca Rideri?
Unus enim non est bibliotheca liber.
Verborum cum theca sit haec, non theca librorum,
Lexicon hoc dici dictiotheca potest.

110. NUMMUS. AD I. TOVEY, AMICUM SUUM
Anne nummum vocitant, critique numisma Latini,
Quod νόμον Argivi, quodque νόμισμα vocant,
An quia, numme potens, numerata pecunia vulgo
Diceres, a numero quoque nomen habes?
Anne deam quia te, regina pecunia, mundus
Aestimat, et nummo numen inesse putat?

111. IN I. S., AVARUM
Ferrea cista auri custos tibi, ferrea porta,
Ferrea tota domus, ferreus et dominus.

112. DE FLORA ROMANA. AD GRAMMATICOS
Placabant Floram pro frugum floribus olim
Romani, et florum constituere deam.
Corporis, atque bonae nimium quae prodiga famae,
Dicitur ad frugum non rediisse bonam,
Sed se prostituens in primo flore iuventae,
Cum fructu florem perdidit ipsa suam.

113. IN I. PROTUM
Sicut ab arboribus, ventoso sidere quassis
Autumni, frondes decutiuntur humi,
Omnia gesticulans moto sic vertice calvus,
Decussit crines concutiendo caput.

114. IN THEODORUM
Iam septendenos ageret cum rex David annos,
Fovit ei gelidum pulchra puella latus.
Cui ne dissimilis tanto videare prophetae,
Duxisti iuvenem iam, Theodore, senex.

115. ANGLIA PLAGA, 1603
Consumptis tot peste viris, tot peste puellis,
Vix habet in nobis iam nova plaga locum.

116. AD QUANDAM
Quam natura tibi si tam fortuna faveret,
Ditior Anglarum foemina nulla foret.
Tempore Troiani belli si nata fuisses,
Digna fuit causa Troia perire tua.

117. IN PERIURUM, PROPRIO CHIROGRAPHO CONVICTUM
Perfidus es frustra, verum qui voce negasti,
Cum prodat te non inficianda manus.
Maior ut in dictis constantia quam sit in actis,
Os idcirco tibi, non dedit ora Deus.
Cui binas Deus ergo manus, linguam dedit unam,
Unde manus simplex est tibi, lingua duplex?

118. IN COTTULAM, GRAMMATICASTRUM
Exposuit Graecam Labyrinthi Cottula vocem,
Reddat inaccessum quod labor intus iter.

119. ANAGRAMMA ROMAE. AD CARTHAGINIENSES
Annibal in paucas fortunam distulit horas,
Non bene Romanas praemeditatus opes.
Vincere cum sciret, fortuna nesciit uti
Poenus homo, quamvis Afer, eoque vafer.
Heu, quantum Annibali nocuit differre parato!
Servata est minima maxima Roma mora.

120. IN MAGNUM CLERICUM
Plurima degustat stomachus, nil concoquit, aeger.
Sic tu scis, fateor, multa, nihilque sapis.

121. IN QUENDAM DAVIS, IAM NUPER DEFUNCTUM
Davisiis iactas te Londinensibus ortum,
Cambrensem nactus ne videare patrem.
Quae tu nobilitas (saperes modo) summa fuisset
Respuis, obscuros et tibi quaeris avos.
Quam male cum patria tibi convenit, et bene, terra.
Namque pudet patriae te, patriamque tui.

122. IN AULUM
Quidquid es, insipens sapientibus, Aule, videtis,
Et stultis sapiens esse. Quid ipse tibi?

123. IN LINUM DOCTOREM
Cur tam pro forma cupide facis omnna, famam
Negligis ingenii? Forma dat esse rei.
Audeat hoc siquis physicum, Line, dogma negare,
Assero. Doctori forma dat esse tibi.

124. IN THAIDA
O utinam vel bella minus, bona vel magis esses:
Turpius est pulchra nam meretrice nihil.

125. POLYGRAPHUS ANONYMUS
Cum premeret te dira fames, urgeret egestas,
Finderet et fauces insatiata sitis,
Dixtraxti miseros, distractio ipse, libellos.
Quid faceres? Tum sit sic malesuada fames.
PauperTextus litteris Italicis scriptustate tibi sic imperitante, coactus
Es libros tu nunc edere, tunc edere.

126. IN CALVUM
Ecce, tibi nulli superant in vertice crines,
Nullus in infida stat tibi fronte pilus.
Omnibus amissis a tergo e fronte capillis,
Quid tibi iam restat perdere, calve? Caput.

127. AD CLAUDIUM ET LINUM
Nil nisi velle deest, bonus ut sis, improbe Claudi.
Improbus ut, Line, sis, nil nisi posse deest.

128. AD GEORGIUM
Sive Georgius in nostro vis esse libello, Nom.
Quam lente in versum progregrediare vides.
Sive tui generis celebrarem carmine laudes, Gen.
Difficilis fieret mentio crebra tui.
Seu meritas vellem versu tibi reddere grates, Dat.
Nulla tibi posset gratia digna dari.
Est bene quod versu non accuseris in ullo: Acc.
Hac una nomen conditione placet.
Si te appellari malles, generose Georgi, Voc.
Semper in extremum coniicerere locum.
Hei mihi, sermones tecum producere longos Abl.
Non possunt ullo carmina nostra modo.

129. MILITAT OMNIS AMANS
Non male militibus meretrices contulit Aulus:
Mars locat armatum corpus, inerme Venus.

130. SACRAMENTUM MILITARE
Sacramenta vocant sacra iuramenta Latini,
Quae praestat lecto bellica turba duci.
Si sacramentum nihil est nisi iuramentum,
Sacramenta quidem plura duobus erunt.

131. IN ALANUM, ET AVARUM ET MANCUM
Munera si gratis manco donatis Alano,
Fiet centimanus, qui modo mancus erat.
Si tamen expectes aliud pro munere munus,
Quamvis centimanus sit, tibi mancus erit.

132. REGUM STATUS
Dum non vult alter, timet alter dicere verum
Regibus. O miserum regis in orbe statum!

133. VIS, IUS. AD IURISCONSULTUM. AD D. GUILIELMUM JONES,IURUSCONSULTUM, COGNATUM SUUM
Vi ius adversum, vis adversaria iuri,
Inversum adversum nomen virumque sibi.

134. IN MARCUM
Uxores, viduas, ancillas, scorta, puellas
Diligis, uxorem negligis ipse tuam,
Inter tam variae Veneris certamina, quare
Quod licet, hoc solum non tibi, Marce, libet.

135. DESPERAT DEBT
Debitor uxoris quis non? Solvendo quis autem?
Uxori solidum* solvere nemo potest.

(* Solvendo esse non intelligitur nisi qui solidum potest solvere, Iabol. de verb. sign. 1. Solvendo.)

136. IN CULIANUM
Vir sapiens mirac’lum, hodie miracula cessant.
Hoc igitur nostro tempore nemo sapit.
At, Culiane, sapis: quare miracula nondum
Cessant, aut nondum tu, Culiane, sapis.

137. IN MARCUM, HOMINEM VENUSTUM
Marce, tui partem Venus improba adussit, ut esses
Ex aliqua saltem parte venustus homo.

138. IN ADRIANUM VERSIFICATOREM
Ridiculos versus, ridenda epigrammata scribis,
Ridendum in quibus est, ridiculumque nihil.
Nullus in his iocus est, at risit lector: id ipsum
Risit, in his nullum versibus esse iocum.

139. EGO, TU, ILLE. AD QUENDAM GRAMMATICASTRUM
Nullus homo est qui se non praeferat omnibus unum.
Hinc personarum prima vocatur ego.
Praesentem haud, absentem laedis amicum.
Scilicet hinc mihi tu proximus, ille tibi.

140. PETITE ET DABITUR VOBIS
Quae fuit a Domino promissa petentibus olim
Gratia, nunc solis dantibus illa datur.
Dant homines hodie gratis nihil; omnia gratis
Ex nihilo nil fit. Da, dabiturque tibi.

                 Date et dabitur vobis.

141. CONIUGES, LIBERI, PARENTES
Sunt unum vir et uxor, erant duo corpora. At unum
Corpus erant, duo sunt, filius atque pater.

142. IN MARCUM CAUSIDICUM
Ipse tibi causas dicis, non, Marce, clienti,
Qui tibi Londinum, non sibi, portat opes.
Certa tibi lex est, lis est incerta clienti,
Tu lucri, damni certus et ille sui.

143. AD PATREM
Vir quanto praestantior est quam foemina, tanto
Parte mei natus sum melior tuus.

144. ITALUS
Italus antiquos referens ab origine mores,
Coniugis inclusae vir dominusque suae est.
Licet hoc praestat mulieri, quod Deus Evae
Dixerat, aerumnas multiplicabo tuas.

145. QUALEM UXOREM VELIT. AD AMICUM SUUM, D. GUILIELMUM BUTTON, 1606
Hanc volo quae facilis sit amari, eadem sed amare
Difficilis, bello corpore, mente bona.
Rivales in amore volo, mereatur amorem
Multorum quod amo. Nil ego solus amem.

146. AD QUENDAM, QUOD NULLOS SIBI SIMILES LIBEROS GIGNERET CONQUERENTEM
Visne tibi similem generari ex coniuge prolem?
Uxorem primo quaerere tibi similem.

147. AD MARITOS. DE AMORE CONIUGALI
Cum pater uxorem noster sibi sumeret Evam,
Quem plus diligeret coniuge, nemo fuit.
Ergo maritalis summus, velut ordine primus
Patrius est, nata prole, secundus amor.

148. EPITAPHIUM DRAKI
Relligio quamvis Romana resurgeret olim,
Effoderet tumulum non puto, Drake, tuum.
Non est quod metuas, ne te combusserit ulla
Posteritas: in aqua tutus ab igne iaces.

149. EPITAPHIUM NOBILIS PUERI, AVO ET PATRE SUPERSTITE, DEFUNCTI
Non servat methodum logicae mors nescia nostrae.
Occidit ante patre natus, avumque nepos.

150. EPITAPHIUM MAURI
Corpus mente sua caret, et mens corpore Mauri.
Maurus utroque caret, nil nisi nomen habet.

151. EPITAPHIUM PYRAMI ET THISBES
Abstulit hunc vobis mors, hostis amica, dolorem,
Qui mortem vobis attulit ante dolor.

152. MORUS MORIENS
Abscindi passus caput est a corpore Morus,
Abscindi crines noluit a capite.

153. TRES LINGUAE CRUCIFIXAE
Lingua Pelasga artis custos, sophiaeque vetustae,
Romana imperii, tertia lingua Dei.

154. DON ANTONIO REX PORTUGALLIAE
Inter te regnumque tuum divortia nuper,
At sine consensu facta fuere tuo.
Dicere de regno potes ipse tuo, quod et olim
Christus* de regno dixerat ipse suo.

(* Regnum meum non est de hoc mundo.)

155. ALEXANDER, ARISTOTELES
Maximus hic regum, doctissimus ille sophorum,
Magnus Alexander, maior Aristoteles.
Doctus Alexandrum meliorem reddidit ille,
Non hic maiorem magnus Aristotelem.

156. PLATO
Quae primum in labris pueri sedere Platonis,
In libris resident usque Platonis, apes.

157. GEORGICA VIRGILII
Carmina de terris scribis, Maro, culta colendis.
Tu lectoris agros ingeniumque colis.

158. PERSIUS POETA
Scripta tenebrosi lego, non intelligo, Persi:
Lectores nimium negligit ille suos.

159. TACITUS
Veracem fecit probitas, natura sagacem,
Obscurum brevitas te, gravitasque brevem.

160. AD MARTIALEM
Dicere de rebus, personis parcere nosti,
Sunt sine felle tui, non sine melle sales.

161. AD PETRARCHUM
Semper dum tua Laura legetur, lis erit, utrum
Tu Laura, lauro dignior anne fores.

162. PLINIUS A PHILEMONE HOLLANDO MEDICO ANGLICE VERSUS
Plinius est longus, quia multa, brevis quia multum
Scribit, at Hollandus longior* at brevior.**

(* Quia plenior. ** Quia planior.)

163. DE CICERONE. AD CATULLUM
Tu quod dixisti verum, verumque, Catulle,
Quod praedixisti de Cicerone fuit.

164. AD HISTORICOS HUIUS SAECULI. AD D. THOMAM SACKEVILLE, COMITIS DORCESTRIAE FILIUM
Mendacem historico non esse, satis fuit olim.
Mendacem contra nunc satis esse, sat est.
Hic negat, alter ait: credat miserabilis viri
Proxima posteritas? Hic ait, ille negat.
Scinditur historicum studia in contraria vulgus.
Vixque minor constat cui sit habenda fides.

165. REGES, POPULUS
Abitur indicto populus sub principe, sicut
Prae capitis titubant ebrietate pedes.

166. SENATUS
Rex regnat solus, cur non regit omnia solus?
Qui regit et regitur, rectius ille regit.

167. AD HISTORICUM. AD D. THOMAM SACKEVILLE
Historias versando peritus, id absque periclo,
Quod docti damnis experiuntur, habes.
Nec tam multa gravis rerum experentia longo
Tempore, quam parvo te docet historia.

168. DE DIAETA, AD D. IOANNEM HARINGTON, EQUITEM
Si tarde cupis esse senex, utaris oportet
Vel modico medice, vel medice modice.
Sumpta, cibus tanquam, laedit medicina salutem,
At sumptus prodest, ut medicina, cibus.

169. PARES FRANCIAE
Non omnino pares estis, tamen est quoque quaedam
Imparium paritas, imparitas parium.

170. P. MAGNUS., C. MAIOR., F. MAXIMUS
Maximus hic Magno minor est, Maiorque maior.
Quis fuit istorum maximus ergo trium?

171. AD DOCTISSIMUM D. THOMAM SACKEVILLE, COMITIS DORCESTRIAE FILIUM
Iudicium ingeniumque tuum describere versus
Ingeniumque mihi, iudiciumque deest.
Iudicio, ingenio polles, potes omnia. Si non
Fallor ab ingenio iudicioque meo.
Iudicium, ingeniumque meum quodcunque sit, haud sum
Falsus in ingenio iudicioque tuo.

172. DE SEIPSO. AD SAMUEL DANIELEM POETAM
Si bona non facio, quid mirum, epigrammata? Nunquam
Versificans ungues rodo, caputve scabo.

173. SENSUS
Quinque voluntatisque voluptatisque ministri
Officium faciunt, an magis officiunt?

174. VISUS
Quo similis menti magis est, magis avocat illam
Visus, et ad nutus ducit, agitque suos.

175. AUDITUS
Quam cito vocalis vanescit in aure voluptas!
Quae velut aura venit, quae velut aura fugit.

176. ODORATUS
Os oculosque inter, naris gnarissima, quiddam
Carnale, et quiddam spirituale sapis.

177. GUSTUS
Quo vis ut gustus maior sit in ore voluptas,
Hoc tibi constabit pluris, emenda fame.

178. TACTUS
Est qui delectet nos tantum, est quique titillet
Tactus, et hic iuvenes afficit, ille senes.

179. OBIECTA SENSUUM
Visa, audita, olfacta mihi, gustataque, tactaque
Afficiunt sensus, inficiuntque meos.

180. TACTUS ET GUSTUS
Sunt qui nare nihil, sunt qui nihil aure iuventur.
Sunt etiam quorum lumina luce carent.
Gustu autem, tactuqe curet cur nemo? Tuetur
Ille individuam sensus, at hic speciem.

181. EPIGRAMMA, SATYRA
Nil aliud satyrae quam sunt epigrammata longa.
Est, praeter satyram nil, epigramma, brevem.
Nil satyrae si non sapiant epigrammata pungunt,
Ni satyram sapiat, nil epigramma iuvat.

182. MUTUS
Labra movet, veris non verberat aera verbis.
Quid velit, interpres dicat Apollonius.

183. CAECUS ET SURDUS
Cur oculis pollet magis hic, magis auribus ille?
His oculis audit, auribus ille videt.

184. DENTES ET LINGUA
Dens quasi dictus edens, lingua a lingendo vocata,
Traxit ab officio nomen uterque suo.

185. PHOENIX ET VIPERA
Tu pereundo paris viventem mortua, Phoenix.
Vipera vi pariens, tu pariendo peris.

186. BOMBYX
Arte mea pereo, tumulum mihi fabricor ipse;
Fila mei fati duco, necemque neo.

187. DEXTRA
Sive quid accipio, seu do, cur porrigo dextram?
Ne, mea quid faciat dextra, sinistra sciat.

188. LAEVA
A laevore datum nomen tibi, laeva, laboris
Impatiens longi, desidiosa manus.

189. DIES SOLIS
Qua prima emicuit lux, nondum sole creato,
Unde fit, ut solis dicta sit illa dies?

190. TERRA DI LAVORO
Plena voluptatis tellus, Campania, quondam,
Cur hodie nomen terra laboris habes?

191. VESTES
Antiquita viget novitas, renovata vetustas
Nascitur, et veteres nunc novitate placent.

192. VINUM
Angusto tristem pellens ex corde dolorem,
Tu cor laetificas latificando meum.

193. OVIS
Seu caro, seu corium, foetus, fimus, olea, chorda,
Lanave, lacve deest, omnia praestat ovis.

194. AGRORUM STERCORATIO
Vile excrementum stercus, sed inultile non es:
Tu nutrimento das alimenta meo.

195. HARMONIA
Inter dissimiles voces concordia maior
Quam similes: hominem vir, mulierque facit.

196. PSITTACUS
Si rerum sit fas invertere nomina parret
Garrulus inverso nomine prater erit.

197. ATRAMENTUM ET CHARTA
Certius ut feriat dubios color ater ocellos,
Poscit ab opposito lumen opemque suo.

198. COMOEDIA
Indicat in scena nostros comoedia mores:
Non habet in nobis fabula ficta locum.

199. PALLIATUS ET TOGATUS
Palliatus
Longius a terra quam nos sunt pallia nostra.

Togatus
Verro toga terram, mens super astra volat.

200. SATYRA
Idem qui legum, satyrarum finis, idemque
Principium. Mores has genuere mali.

201. EUNUCHUS
Testibus exectis, periit mihi mascula virtus.
Me tamen esse virum mentula* testis erit.

(* Falsum testimonium.)

202. CLEPSYDRA
Clepsydra mentitur verissima: nempe foramen
Tempore fit semper maius, arena minor.

203. MERCATOR
Dives utrum pauperne sit, haud mihi dicere promptum est,
Qui spes infido credit opesque mari.

204. LIBIDO
Deformem nigra formosam nocte videri
Non nox atra facit: caeca libido facit.

205. DONNA
Quo magis uxori dominatur nemo vir, unus
Uxorem dominam cur vocat ille suam?

206. MILES
Infligat Mars multa licet tibi vulnera, non tam
Mars nocet armatus, quam tibi nuda Venus.

207. EXERCITUS
Gens ingens fidei malefida, immanis, amansque
Caedis, et humano sanguine tincta manus.

208. AMANTIUM LACRYMAE
Humorem fervens ex ligno expellit ut ignis,
Ex oculo lacrymas elicit intus amor.

209. STELLAE
Impare qui numero gaudet, mihi credere par est
Impare quod numero condidit astra deus.

210. VENETIAE
Ut mare nil nisi aquae, coelum nihil est nisi stellae,
Sic sunt Venetiae nil nisi divitiae.

211. LYRA
In tam diversis cum sit concordia chordis,
Tam discors hominum non pudet esse genus?

212. AUCEPS
Excipe crudelem, qui ludere nescius, ignem,
Cuncta elementa tuis dant alimenta iocis.

213. ECHO
Vocem nulla potest ars sculpere, pingere nulla.
Sola repercussos exprimit echo sonos.

214. SPECULUM
Fingere non Phidia, nec Apelles pingere motum
Novit: tu Phidia plus et Apelle facis.

215. ECHO ET SPECULUM
Nil in se, praeter vocem, vitale habet echo.
Ut vivat, speculum non nisi voce caret.

216. MUSICA. AD AMICUM SUUM D. GUILIELMUM JAMES
Optima Musarum est, reliquis idcirco negatum
Artibus, a Musis musica nomen habet.

217. AD D. HENRICUM FANSHAW, EQUITEM, MUSARUM MAECENATEM
Tres tibi donavi libros,* tu tres mihi libras.
Nullus adhuc nostrum carius emit opus.

(* Exemplar primae editionis.)

218. ALBION. AD REGEM
Distracta imperiis olim fuit Anglia septem,
Diversa in partes insula tota novem.
Infelix quondam divisa Britannia, sub te
Principe iam felix, Albion Olbion* est.

(* Beatum)

LIBER TERTIUS

[recensere]


1. AD ILLUSTRISSIMAM AND LAUDATISSIMAM DOMINAM MARIAM NEVILLE, PATRONAM SUAM
Te quoties laudo, nil mentior, at nec adulor.
Laudis nulla capit plusve, minusve cupit.
Non quaeris, sis laude licet dignissima, laudem:
Est inter laudes haec prope summa tuas.

2. AD EANDEM
Quae parientis onus, cum nondum nata fuisses,
Matris eras, nunc es nata, parentis honos.

3. AD LECTOREM DE SUO LIBRO
Ne tibi non placeant veror mea carmina, lector
Candide, ne placeant, lector inepte, tibi.

4. ELIZABETHAE NUPER ANGLORUM REGINAE VIRGINIS PARTUS, 1602
Scotia nobiscum gentem conscrescit in unam
Iste tuae partus virginitatis erat.
Est unire magis quam multiplicare beatum,
Tuque magis felix non pariendo parens.

5. AD HOLLANDUM, 1602
Tu non invita gessisti bella Minerva,
Anglorum Pallas dum tibi ferret opem.
Fortunae rota versa tuae est. Mors (alter Ulysses)
Pallada surripuit, Palladiumque tuum.

6. AD IACOBUM REGEM BRITANNIAE &c.
Aurea praefati venit iam principis aetas,
Bruti indivisum qui diadema gerat,
Et penitus toto divisos orbe Britannos
Uniat, et palmam pacis in orbe ferat.
Ut qui pacifice sentit, iam dicere possit
Omne bonum nobis ex Aquilone* venit.

(* Owenus enim Henrici 7 avus ex Boreali Wallia, Iacobus 1 ex Boreali Brittania ortus)

7. AD HENRICUM PRINCIPEM
Spes Britonum, soboles tanto speranda parenti,
Dimidium matris, dimidiumque patris,
Nobilium exemplar, sed vix imitabile, morum,
Quos cuncti, quamvis pauci imitentur, amant.
Insevitne tibi pater hos ex traduce mores,
An dedit in mammis mater? Utrumque puto.

8. ΒΑΣΙΛΙΚΟΝ ΔΩΡΟΝ
Nil opus auctorem hunc, nihil nunc laudare libellum.
Hoc opus auctorem laudat, hic author opus.

9. AD D. MARIAM NEVILLE, COMITIS DORCESTRIAE FILIAM, PATRONAM SUAM
Dicit te speculum formosam, fama pudicam.
Mentitur speculum nil tibi, fama nihil.
Fama malum quo non aliud velocius ullum,
Ausa tamen de te nil male fama loqui.

10. DE CECILIA EIUSDEM FILIOLA

Nemo potest animi mores effingere pictor,
Attamen mores monstrat imago tuos.

11. AD LECTOREM CANDIDUM
Optima, quae bona sunt, mediocria, quae mala, dices
Carmina iudicio, lector amice, tuo.

AD LECTOREM NIGRUM
Pessima quae mala sunt, mala, quae mediocria dices,
Carmina censura, lector inique, tua.

12. HERCULIS BIVIUM. AD NOBILEM OPTIMAE SPEI ADULESCENTEM D. THOMAM PUCKERING
Sunt qui in quadriviis triviisque insigniter errent:
Herculo in bivio maximus error inest.

13. DE VIRTUTE. AD MAURITIUM MERICK, COGNATUM SUUM
Contemnit laudem virtus, licet usque sequitur
Gloria virtutem, corpus ut umbra suum.
Est etenim virtus aliquid, nil gloria, sicut
Est aliquid corpus, corporis umbra nihil.

14. HOROLOGIUM VITAE. AD D. IOANNEM WEST, AMICUM SUUM
Latus ad occasum, unquam rediturus ad ortum,
Vivo hodie, moriar cras, here natus eram.

15. DE DEO
Tantus es, Euclides quantum comprendere nescit,
Et talis, quam nescit Aristoteles.

16. DE ATHEO
Insipiens in corde suo “Non est Deus,” inquit.
Dixit, at hoc nullus credidit insipiens.
Insipiens negat esse Deum si nemo, quis ergo
Atheus est? Nullum qui cupit esse Deum.

17. CARITAS
Ut nisi quae fit amans, coniunx est nulla fidelis.
Sic ibi nulla fides est, ubi nullus amor.

18. DIVES ET LAZARUS
Est in Euangelio, verum sine nomine, dives,
Pauper ubi aeternum, Lazare, nomen habes.

19. CRESCITE ET MULTIPLICAMINI
Primus homo fuerat primum res unica. Postquam
Facta fuit mulier prima, fit ipse duo.
Divisum postquam Deus Evae iunxit Adamum,
Ante velut fuerat, non duo, at unus erat.
Multiplicavit eum primo Deus ergo, deinde
Uniit, ut posset multiplicare magis.

20. UNIO
Unio divina est, divisio Daemone nata.
Unus enim Deus est, daemones innumeri.

21. TRES TENTATORES
Tres, caro, et immundus mundus, Satanasque, sophistae,
Hic logicus, reliqui rhetores ambo boni.


22. SPIRITUS ET CARO
Spiritus huc, illuc miserum caro me trahit: in me
Divisum imperium cum Iove Caesar habet.
Pax vobis: siquidem vos inter amabalis esset
Pax semel, in toto pax simul orbe foret.

23. HOMO HOMINI LUPUS, HOMO HOMINI DEUS
Humano generi lupus est, Deus est homo: quare?
Nam Deus est homini Christus, Adamque lupus.

24. VERBUM DOMINI
Pauca vident homines, Deus omnia praevidet, inde
Vanus homo loquutur saepe, Deusque semel.

25. VIA LATA ET ANGUSTA
Iussit ad augustam magno comanine vitam
Ire per angustam littera sacra viam.
In latum te angusta locum nisi semita ducat,
Ducet in angustum te via lata locum.

26. S. IOANNES BAPTISTA
Ant’ivit Christum Baptista, ut nuncia Phoebi
Solem praecurrit lux, aperitque diem.

27. DE AUTUMNO. AD AMICUM SUUM D. RICARDUM CONOK
Aufert arboribus frondes Autumnus, et idem
Fert secum fructus: nos faciamus idem.

28. MISERIA VITAE
Vivere quisque diu, quamvis et egenus et aeger,
Optat, id est miserum se cupit esse diu.
Invitus moritur miser et miserabilis Irus,
Hoc est, invitus desinet esse miser.

29. DE NATURA ET GRATIA. AD THEODORUM PRICE THEOLOGUM, COGNATUM SUUM
Natura obscuram lucem ceu luna ministrat,
Sol quasi splendidus gratia lumen habet.

30. CATECHISMUS
Sunt credenda tibi bis sex, orandaque septem,
Si salvus fieri vis, facienda decem.

31. DIVES
In coelum dives cur raro ascendit? Avarum
Poenitet expensi, praeterea nihili.

32. O SPES FALLACES!* AD FRATREM SUUM THOMAM OWEN
O res fallaces potius, spes vero fideles,
Quae vel ad extremum nos comitantur iter.

(* Cic. pro Milone.)

33. REDEMPTOR
Unus homo nobis moriendo restituit rem
Unus et humanum perdidit ante genus.
Non ponebat enim rumores ante salutem,
Opprobrium causa factus, Adame, tua.

34. SPIRITUS SANCTUS
Ut semper veniunt ad candida tecta columbae,
Ingreditur sanctus candida corda Deus.

35. FORTITUDO
Scit sapiens, vult cuique suum ius reddere iustus,
Qui facere hoc audet, fortis habendus erit.

36. DE REGE
Lex sine rege velut lumen sine sole fuisset.
Rex sine lege, velut sol sine luce foret.
Grex regem primo legit, rex cum grege legem
Condidit. Hinc legem rex regit, atque gregem.

37. CAMBRO-BRITANNUS
Tecum participant in nomine Scotus et Anglus,
Iam tu non solus, Walle, Britannus eris.

38. ANGLO-SCOTI
Legibus inter se varii qua lege coibunt?
Iungat eos regni (lex ea summa) salus.

39. AD REGEM. HENRICUS ROSAS: REGNA IACOBUS
Candidus Anglorum celebresque rubensque colores
Secum Cadmaeas conseruere manus,
Ovigenaeque velut gemini, duo sidera, fratres
Alternae obeunt lucis in orbe vices.
Utque dies nocti succedit, noxque diei,
Utraque victrix, victaque saepe rosa est.
Donec quae mater* Cambrorum Mona vocatur,
Insula quam Taciti non tacuere libri,
(Felix prole parens) Oweni** Brittonis ortu
Clara, theou doron nomine, reque tulit.
Eius enim aeterna princeps de stirpe, rosarum
Altera cui coniunx, altera mater erat.
Post varios casus, et mille pericula regni,
Connubio stabili iunxit utramque rosam.
Quarum ne fierent aliquo divortia casu,
Regna maritassi tu, velut ille rosas.

(* Proverbium Britann. Mon mam Gymri. ** Hic non indignum notatu est, Britannico sanguine tergeminum Britanniae imperium occulto quodam fato restitutum; 1. reg. Scotiae per Stuartum. 2. regnum Angliae per Tyderum. 3. imperium totius insulae per Iacobum. 1 ex utroque oriundum.)

40. APOCALYPSIS IOANNIS NAPIER
Nonaginta duos durabit mundus in annos,
Mundus ad arbitrium si stat, obitque tuum.
Cur mundi finem propiorem non facis? Ut ne
Ante obitum mendax arguere: sapis.

41. DEUS, HOMO
Nec sentire Deus, nec mortem homo vincere solus
Posset: utrumque facit Chrustus, utrumque fuit.

42. MORS
Mors vitanda malo, sancto invitanda, malorum
Ultimus est finis, vel sine fine malum.


43. DEUS
Immensus Deus est, quia scilicet omnia mensus.
Innumerabilis est, unus enim Deus est.

44. MIRACULUM
Miretur populus miracula: nil mihi mirum est
Praeter eum, solus qui facit illa, Deum.

45. ADAMI LAPSUS
Theilologis animam subiecit lapsus Adami,
Et corpus medicis, et bona iuridicis.

46. AD ADAMUM
Eva, parens mortis, malo te falsa fefellit,
Cumque tuum struet vae, tibi dixit ave.

47. AD PRAEDICATORES
Nuncius aurorae, prius ut se suscitet ipsum
Quam reliquos, alas explicat ante suas.
Gallorum ritu, verbi sic praeco feracis,
Ut moveas alios, tu moveare prius.

48. TENTATOR
Sic, velut in muros mures, in pectora Demon
Invenit occultas, aut facit ipse, vias.


49. MORTIFICATIO. AD AMICUM QUENDAM SENESCENTEM
Mortuus ut vivas, vivus moriaris opportet:
Assuesce ergo prius quam moriare mori.

50. HODIE
Hoc quod adest hodie, quod nomen habebat heri? Cras.
Cras hodie quodnam nomen habebit? Heri.
Cras lentum quod adest nunquam, nec abest procul unquam,
Quonam appelletur nomine cras? Hodie.

51. TIBI SOLI PECCAVI*
Subditus in legem peccat, regemque, Deumque.
Rex peccat soli (rex quia nempe) Deo.

(*Psalm 51.)

52. ORATIO
Christus uti clausis penetraverat ostia portis
Sic coeli penetrant invia claustra preces.

53. MARIAE MAGDALENAE FLETUS. AD COGNATUM SUUM ELIZAEUM WIN
Vana videndo vagus quicquid peccavit ocellus
Abluit erratis illacrymando suis.
Fallor, an hinc oculo plorandi infusa facultas,
Peccandi quoniam fons et origo* fuit?

(* - Gen. cap. 3 v. 8.)

54. DE SPE ET METU. AD AMICUM SUUM ROBERTUM BOWYER
Divitiae atque metus comites sunt, spes et egestas.
Res optanda tamen spes, miseranda metus.
Pauperis est sperare, temereque divitis: isto
Quam sperare equidem malo timere modo.

55. MATHUSALEM MORTUUS EST
Non vixisse diu vita est, at vivere vita est.
Quid iuvat ergo diu vivere, deinde mori?

56. DE IURE ET IUSTITIA. AD AMICUM SUUM RICARDUM TREVOR, L. L. DOCTOREM
Trita magis iuris quam iustitiae via, quanquam
Iuris iter longum, iustitiaeque breve est.

57. INTEMPERANTIA. AD IOANNEM GIFFORD, MEDICINAE DOCTOREM DOCTISSIMUM
Qui fragilem longe cupimus producere vitam,
Luxuria vitae cur breviamus iter?
Nolumus, et volumus produci tempora vitae:
Nolumus a nobis, malumus a medicis.

58. AD PONTICUM
Pauper es? Haud facile est fieri tibi, Pontice, dites.
Dives es? Ex facilie ditior esse potes.

59. PHARISAEI
Dicunt non faciunt : culpa est ea temporis huius.
Fiat quod dictum est; dicitur inde fides.

60. LIBERTAS
Si felix est qui, quae vult, habet omnia, quare
Velle solent homines quae voluisse dolent?
Virtus libertas est optima maxima. Solus
Ille potest ut vult vivere, qui bene vult.

61. CHRISTUS CUIAS?
Conceptus Nazareth, ortus tibi conscia Bethlem,
Ut quot naturae, tot tibi sint patriae.

62. CHRISTUS CRUCIFIXUS
Erranti, pereunti, aegro, via, vita, salusque,
Mors mortis pendes in cruce, cruxque cruci.

63. CRUX CHRISTI
Crux Chrustum tulit ista, crucem Christus tulit istam.
Pro nobis illum crux tulit, ille crucem.

64. DE RELIGIONE. AD AMICUM SUUM IOANNEM BOWMAN, THEOLOGUM
Arbor amoena pio plantanda in pectore cuius
In radice labor, fructibus insit honor.
Primus in orbe deos fecit timor, haud male dictum:
Est etenim pietas prima timere deum.
Fel in radice est pietas, in vertice mel est.
Religionis enim fons timor, amnis amor.

65. IN PRODIGUM ET PARCUM
Hic nisi post mortem veteri nil donat amico.
Ille nihil, quod post funera donet, habet.

66. CONIUGES
Uxorem vir amato, marito pareat uxor.
Coniugis illa sui cor, caput ille suae.

67. STUDIUM
Amentes fiunt studiosi scire studentes:
Nemo fit insanus, qui studet esse bonus.

68. MEMENTO MORI
Mori incertarum rerum certissima. Cunctis,
Incertum quando, certum aliquando mori.
Nullus ab occasu procul est homo, nullus ab ortu.
Nec tamen illius, nec memor huius homo.

69. BEATA VIRGO
Sponsa Dei, Patris parens, et filia Fili;
Virgo, nec absque viro; mater, at absque viro.

70. QUOD RARUM NON CARUM. PARADOXON
Commune est vitium, tamen est nil carius illo:
Res vilis virtus, rara sit usque licet.

71. BELLUA
Praeteriti spes nulla manet, spes sola futuri:
Res abeunt sine spe, spes redeunt sine re.
Dum nos praeteriti dolor angit, cura futuri,
Bellua quod praesens est capit, illa sapit.

72. RATIO
Rerum regina est ratio, naturaque mater.
Naturam ratio nos iubet ergo sequi.

73. NATURA
Natura ingenuit rationem provida nobis.
Naturam ratio nos iubet ergo sequi.

74. PARRHESIA
Libertas, infanda loqui, tibi sola videtur.
Libera linga sat est qui tacuisse licet.

75. AD MARCUM. PROBLEMA
Sis bonus anne malus quid refert, Marce? Premuntur
Iure mali, quasi vi, vi, quasi iure, boni.

76. IN ANTIQUARIOS ET NOVATORES
Stulta haec invidia est, cui cuncta recentia sordent.
Invida stultia est, cui nova sola placent.

77. MORS CHRISTIANA
Ducet ad aeternam te mors brevis, ut via, vitam.
Ut mors interitus non sit, at introitus.

78. AD CHRISTUM
Anchora spei nostrae, navis fidei, mare amoris,
Terrae sal, coeli sol, animaeque salus.
Morte tua letum deletum, mortua mors est:
Crederet at mortem quis potuisse mori?

79. PHILAUTIA
Crimina qui cernunt aliorum, nec sua cernunt,
Hi sapiunt aliis, desipiuntque sibi.

80. VITAE SANCTORUM
Sanctorum vitas legere et non vivere frustra est.
Sanctorum vitas degite, non legite.

81. PATRIA
Est domi ubique bonus, sapiens non exulat usquam.
Omne solum forti patria, et omni salum.
Exilium est ubicunque male est, patria est, ubi contra.
Patria ubique bonis, exiliumque malis.

82. IN ATHEUM
Praeteriti tibi nulla fides, spes nulla futuri:
Praesentis totum te tenet unus amor.


83. IN HAERETICOS
Aurum Virgilius de stercore colligit Enni,
Ex auro stercus colligit haereticus.

84. LAUDATIONIS MULTIPLEX EFFECTUS. AD ENCOMIASTICOS
Fit melior laundando bonus, peiorque malignus,
Cautior astutus, simplicior stolidus.

85. FESTINA LENTE
Nemo repente bonus: lente properare memento,
Virtutis quamvis ingrediare viam.
Utile consilium fit inutile festinanti.
Collige primo animum, corrige deinde tuum.

86. INVIDUS ET STULTUS
Deficit hunc ratio recta, illum mens bona, verum
Cernere dum non vult ille, nec iste potest.


87. LOGOS
Sermo Dei totus ratio est, oratio noster.
Sic logos est, loquitur quod Deus, et quod homo.

88. OPINIO
Credere vult nemo, credi sibi quisque, fidemque,
Sicut amicitias, utilitate probat.

89. ARS
Naturae in gremio Deus artes condidit, ut sit
Usque quod acquirat, quodque requirat homo.

90. APOLOGIA ADAMI
Cur ego peccati quasi princeps arguor auctor?
Non ego peccavi primus, at Eva prius.

91. SERPENS
Tentator tuus ipse, tuus deceptor es idem.
Te qui tentaret, tu nisi, nullus erat.

92. SEMPER EADEM
Unus in orbe Deus semper fuit, est, erit idem.
Cur non est eadem semper et una fides?
Una fides, velit una dies, illuminet orbem,
Unus ut in coelo sol, et in orbe Deus.

93. ORATIO MENTALIS
Sit purum pectus domus oratoria, lector
Spiritus, et mundum cor, manuale precum.


94. QUINQUE VULNERA
Pharmaca sunt potius quam vulnera, vulnera Christi,
Curat enim plagis vulnera nostra suis.

95. DE AMICITIA ADUMBRATA. AD D. IOANNEM SUCKLING, AMICUM SUUM
Dum sol obscurum radiis illuminat orbem,
Est individuus corporis umbra comes.
Quamprimum liquidus nebulis offunditur aer,
Ecce repente tuum deserit umbra latus.
Te, bona dum splendit fortuna, sequuntur amici,
Ut de tum lucet sol, solet umbra sequi.

96. VIRTUS
Non est in verbis virtus, at rebus inhaeret:
Res sunt non voces spes, amor, atque fides.

97. RACHEL
Sublatum natum quare fles? Cunque dolore
Perdis eum, quem non absque dolore paris?


98. SALOMON
Prudentes quot sunt, tot sunt miracula mundi.
Nam mirabilius quid sapiente viro?
At Salomon septem senior sapientibus, ergo
Octavus non est, primus at esse potest.

99. SPES
Cum mihi sit casus prudentia nulla futuri,
Quid speremve boni, quid metuamve mali?
Non despero tamen, cum spe mihi spiritus exit:
Producit vitam spes mihi longa brevem.

100. IGNORANTIA HUMANA
Vivere vix quid sit novi: mirum nil ergo,
Si quid sit nasci nescio, quidve mori.

101. CHRISTUS VIA
Ad coelos vis scire viam tibi qua sit eundum?
Ad te descendit coelitis ipsa via.

102. DE FAMA
Quaerito virtutes, virtutum spernito laudes:
Nominis est etenim gloria, non hominis.

103. FIDES
Pythagores fides est inter dogmata princeps:
Quicquid Pythagoras dixerat, αὐτὸς ἔφη.


104. AEQUINAMITAS
Seu mortis venit, seu nondum venerit, hora,
Culpa est nolle mori, culpaque velle mori.

105. TEMPORA NOVISSIMA. AD AMICUM SUUM CAROLUM RIVES, THEOLOGIAE DOCTOREM
Tempora, si non erro, novissima prima fuerunt.
Nempe novum tempus, cum novus orbis erat.
Dic mihi iam, veterum lector studiose librorum,
Hoc tempus nostrum sit vetus anne novum?

106. VOLUNTAS

Vis bonus esse? Velis tantum, fiesque volendo.
Is tibi posse dabit, qui tibi velle dedit.

107. AD SOLEM
Phoebe bis octogies terra pulcherrime maior
Innumerabiliter cum videare minor,
Qui mihi tantillo vermi, sol tante, videris
Tantulus, heu videor quantulus esse tibi?

108. PROBITAS
Vir sapiens plerumque bono est sapientior, esto
Dummodo sit melior vir sapiente bonus.

109. HOMO
Cor nisi cura nihi. Caro nil nisi triste cadaver.
Nasci aegrotare est, vivere saepe mori.

110. MULTILOQUIUM. AD PRAEDICATORES
Sermones crebri morum sunt signa malorum.
Nam quid opus verbis est, ubi facta vides?

111. MORS CONTRA ET SECUNDUM NATURAM
Non prius auferres prolem quam dura parentem,
O mors, naturam si sequerere ducem.
Naturam in vita, naturam in morte sequamur:
Vult natura hominem vivere, vultque mori.

112. ELOQUENTIA
Facundus non est, qui multa, at qui bene dicit,
Ut nec foecundus, qui mala gignit, ager.

113. DEUS
Ut prohibent oculum nebulae discernere coelum,
Sic videt ob mentis nubila nemo Deum.
Nemo Deum vidit, pauci audivere loquentem.
Hinc tam rara fides,* at mage rarus amor.**

(* Fides ex auditu. ** Amor ex visu.)

114. AD PONTICUM
Saepe rogas, “Quot habes annos?” Respondeo, nullos.
Quomodo? Quos habui, Pontice, non habeo.

115. AMOR ET AMITICIA. AD CAROLUM RIVES, THEOLOGIAE DOCTOREM, VETEREM AMICUM
Natura a longa quod consuetudine differt,
Hoc ab amicitia, Carole, distat amor.

116. PRINCIPES
Prae vobis pietatem et relligionis honorem
Semper et antiquam fertis in ore fidem.
Relligio sed vos augendi accendit honoris,
Non restaurandae relligionis honor.

117. O TEMPORA! O MORES!
Cur accusat homo mores sc tempora, culpam
Moribus ascribens temporibusque suam?
Non in temporibus vitium est, aut moribus ullum:
Non vitiamur ab his temporibus, sed in his.

118. PHILOSOPHIA
Plurima scire volunt omnes, ad credere paucis.
Hinc multi credunt plurima, pauca sciunt.

119. MALUM INFINITUM
Mille modis morimur mortales, nascimur uno.
Sunt hominum morbi mille, sed una salus.

120. DE CONTROVERSIIS
Theologi certant, et adhuc sub iudice lis est.
O utinam lis sub iudice tota foret.
Theologi certant, ed adhuc de iudice lis est:
O utinam lis de iudice sola foret.
Tanta vel in nobis utinam lis esset amoris,
Quantus in hoc lacero tempore litis amor!

121. CHRISTUS IN CRUCE
In medio Christus latronum quando pependit.
Aut nunquam, aut virtus tunc fuit in medio.

122. TEMPORIS FILIA
Quod verum est, lateat quamvis, aliquando patebit.
Hinc et apud Graios nomen ἀληθής habet.

123. MEDICINA ET IURISPRUDENTIA. AD HENRICUM MARTIN, DOCTOREM UTRIUSQUE IURIS PRUDENTISISMUM, ET IOANNEM GIFFORD, DOCTOREM MEDICINAE PERITISSIMUM, AMICOS SUOS
Vivere naturae si convenienter amarent
Mortales, medica nil opus esset ope.
Si saperent homines, rixes avidisque carerent
Litibus, et queruli garrulitate fori.
Sic incompositus post scrinia Bartolus iret,
Et mus illectum roderet Hippocratem.

124. CONIUGES
Discordes nos tota domus non continet ambos.
Concordes lectus nos tamen unus habet.

125. DIES BREVISSIMA
Una dies nostrae suprema brevissima vitae.
Est etenim fini proximus ille dies.

126. QUERIMONIA VIRTUTIS
Rarus amoris amor, virtutis nullus amator.
In pretio pretium nunc, in honore honor est.
Divitiae prostant, emiturque pecunia nummis,
Et sua iam virtua praemia vilis emit.

127. DURUS PATER
In gnatum quo dure parens es parcior, hoc es
Largior. Huic moriens omnia namque dabis.

128. ORATIO AD DEUM IN MORBO
Naturae natura, Deus bone, cum mihi posse
Vivere sustuleris, da mihi velle mori.

129. AD LITIGATOREM
Si iudex tibi surdus erit, desertus abibis,
Et frustra, amissa lite, disertus eris.
Iudicibus plusquam iuri studuisse iuvabit,
Hos tibi, quam leges, conciliato prius.

130. IN BRUNONIUM
Instituere patres ideo ieiunia nostri,
Ut caro spiritui pareat, ille Deo.
Tu semper plena servas ieiunia mensa,
Spiritus ut carni serviat, illa tibi.

131. TEMPUS
Omnia fert aetas secum, aufert omnia secum.
Omnia tempus habent, omnia tempus habet.

132. CESSATIO MIRACULORUM
Abbreviata Dei, siquidem miracula cessant,
Est manus? An potius nostra minuta fides?

133. AD IRUM
Vivere te semper velles. Tu vivere semper
Non potes, at semper vivere velle potes.
At cum tam misere vivas, ego nescio quare,
Velle licet possis vivere, posse velis.

134. SCIENTIA
Iudice me, soli semperque perinde beati
Sunt, quicunque sciunt omnia, quique nihil

135. CHRISTUS
Finis noctis ut est aurora, et origo dies,
Tu finis mortis, fonsque salutis eras.

136. QUIS TU?
Queis oculos videam ipse meos, oculi mihi desunt.
Qua mentem videam, mens mea mente caret.
Si mens, una mei pars optima, nescio quid sit.
Unde tibi possum dicere, sim quid ego?

137. REGNUM COELORUM
Regnum coelorum, quo non patet amplius ullum,
Cur ad tam paucos pertinet? Arcta via est.

138. DOLOR ET VOLUPTAS
Cor corpusque dolor praesens gravat, usque futurus
Suspensum cruciat, praeteritusque iuvat.
Praesens praeterito iuvat empta dolore voluptas
Venturo praesens empta dolore nocet.

139. PETRUS
Ultimus in Solyma Kaiphas fuit urbe sacerdos.
Ut perhibent, Roma primus in urbe Kephas.

140. DE SOMNO
Si somnus nihil est nisi mors, nil mors nisi somnus,
Quo plus in vita dormio, vivo minus.

141. ROMA
Incepto fratrem Cain orbe occidit Abelem,
Incepta fratrem Romulus urbe Remum.
Roma Remi polluta recens, ut mundus Abelis
Sanguine, principium est orbis et urbis idem.

142. HOMINIS PERFECTIO
Uniuscuiusque rei perfectio summa
Est ad principium posse redire suum.
Tunc igitur perfectus homo summeque beatur,
In coelum et terram quanto revertar, ero.

143. DOMINE ADAUGE FIDEM NOSTRAM*
Non augenda fides, potius minuenda videtur,
Vix cum sint homines tot, quot in orbe fides.
Sortitur sibi quisque fidem, sibi quisque magistrum.
Nunquam plus fidei perfidiaeque fuit.

Domine, diminue fides nostras.
(* Luc. c. 17.)

144. IN AVARUM
Improbus Herculeum nihil ultra transit avarus,
Plus ultra Caroli semper habere cupit.

145. BONUM TRANSCENDENS
Transcendit genus omne bonum, nullisque tenetur
Finibus, est igitur nullus in orbe bonus.

146. OMNIA VANITAS
Deflerit mores, si viveret, Heraclitus,
Nostraque rideret tempora Democritus.
Quanquam, ad ridendum curas et inania mundi,
Splenis Democritus non satis unus habet,
Ad casus hominum lacrymarum rore rigandos,
Heraclitus, oculi non satis ambo tui.

147. IN EPICUREOS
Saepe ego de Veneris iuvenes brevitate querentes
Audivi, et vitae de brevitate senes.
Vita voluptatis brevis est, vitaeque voluptas.
Qui pariter parvi pendit utramque, sapit.

148. OPERA
Qui bene fecerunt, illi sua facta sequentur.
Qui male fecerunt, facta sequentur eos.

149. INITIUM SAPIENTIAE TIMOR
Speraret coelos nemo, si nemo timeret
Infera. Prudenti spem facit ipse metus.

150. IN BATTOLOGUM
Non contentus eo, doctas quod inanibus aures
Vocibus, et tempus garrulitate teras.
Post longo enectum sermone, levique popellum,
Temporis aggrederis de brevitate queri.
Oxonium redeas, melius distinguere discas:
Sermo quidem longus, non breve tempus erat.

151. IN EUNDEM
Nulla sat ut Tulli est oratio longa diserti.
Eic tua, Batte, brevis concio nulla satis.

152. IN POLYTHEOS
O stolidae gentes, quae vos dementia cepit,
Plures quam mundos esse putare deos?

153. DE INGENIO ET STUDIO
Ingenium studio si non acuatur, hebescit
Ut telum, assiduam cos nisi praestet opem.
Ingenium studiis alitur, teritur quoque, sicut
Tela terendo acuit cos, acuendo terit.

154. NOSCE TEIPSUM
Qualis sit talem se nemo intelligit. Atqui
Se meminit puerum vir, iuvenemque senex.

155. ARS LONGA, VITA BREVIS
Ut solide sapiat, nulli sua sufficit aetas,
Mors prius a tergo, quam sapiamus, adest.

156. IN MORANUM SENEM
Non dicenda modo, sed dedicenda supersunt
Multa, Morane, tibi, si bonus esse velis.
Dediscendo bonus, discendove quomodo fias,
Difficile aetate cum sit utrumque tuae.

157. AD D. T.
Dupliciter miser es, quia felix ante fuisti.
Dupliciter felix, qui fuit ante miser.

158. OMNES QUAERUNT QUAE SUA SUNT
Non quaerit Christum laicus, sua commoda quaerit.
Nec tu τὸν Χριστόν, clere, τὸν χρυσὸν amas

159. IN BRUNIONUM
Cui pestis testis, divinae creditur irae,
Tam bene, Brunoni, qua ratione vales?
In promptu ratio est, qua non capitalior ulla
Esse potest, patriae pestis es ipse tuae.

160. RESPICE FINEM
Respice principium potius, sed prospice finem,
Coelum suspiciens, despiciensque solum.

161. SENSUS, RATIO, FIDES, CARITAS, DEUS
Nil sensus ratione carens, ratio fidei expers.
Nil sine amore fides, nil amor absque Deo.

162. DE PRUDENTIA. AD AMICUM SUUM D. THOMAM BRIDGES
Utilis in rebus prudentia semper agendis,
Una est virtutum ludimagistra trium.
Nempe bonum in vita quid sit prudentia monstrat,
Ut logica, verum quid sit in arte, docet.

163. AD PARENTES
Sum tua, care pater, tua sum caro, mater: in una
Carne mea suo vos estis, et una caro.

164. PRUDENTIA ET FORTITUDO
Prudentis cavisse viri est mala, ferreque fortis,
Ut mala non metuant iste, nec ille ferat.

165. IN SUDORE VULTUS SUI
Mandere qui panem iubet in sudore diurnum
Non dabit aeternas, absque labore, dapes.

166. DE FIDE ET CARITATE. AD COGNATUM SUUM AUDOENUM GWYN, THEOLOGUM
Arbor uti plantanda prius quam fructus habendus,
Inter virtutes prima docenda fides.
Vita fide paritur, tamen haud sine amore, ut egenus
Spe vivit, sed non absque labore tamen.
Prima fides igitur, princeps amor est, quia magna
Credere, sed virtus maior amare Deum.

167. SI OCULUS TUUS DEXTER &c.*
Si quoties peccant dextri effodiantur ocelli,
Mundus in exiguo tempore luscus erit.

(* Matt. 5.29.)

168. ADVERBIA CHRISTIANA. AD AMICUM SUUM IOANNEM TOVEY
Adiectiva parum prosunt, adverbia multum:
Non bona tam pensat quam bene facta Deus.

169. VITAE BREVITAS
Infanti nondum nato par omne futurum
Iudicio, defuncto praeteritumque seni.
Tollito praeterum de vita, tolle futurum,
Quantillum vitae, quod tibi restat, erit?

170. LEX TALIONIS. IN AULUM
Maiorum nunquam, Aule, legis monumenta tuorum.
Mirum est, posteritas si tua scripta legat.

171. TEMPUS
Tempus edax rerum, nos et terit omnia tempus.
Nos terimus tempus: iam sumus ergo pares.

172. ABUNDANS CAUTELA. AD MICHAELEM HEYDEN, AMICUM SUUM
Nil temere facias, timide nihil, omnia caute,
Cuncta cito, sero nil, subitoque nihil.
Natura es timidus? Fortem prudentia reddet,
Nemo cavenda timet, qui metuenda cavet.

173. IOANNES AD OPPOSITUM
Concurrat veterum licet in te turba, potes tu
Hac omnes una vincere voce, nego.

174. IUSTIFICATIO
Iustificant hominem sua facta, fidesne fidelem?
Iustificat solus facta fidemque Deus.

175. DIES IUDICII
Quo respondebunt homines, et ad omnia, et ad omnes,
Iudicio tanto nam satis una dies?

176. AD MARIANUM
Oderunt peccare boni virtutis amore:
Sunt igitur pauci nunc, Mariane, boni.
Improbitas tanti, probitas tam denique parvi
Penditur, ut probrum pene sit esse probum.

177. MARIAE MAGDALENAE FLETUS
Surgunt ex uno fontes duo monte perennes,
Unde duplex salsae labitur amnis aquae.

178. DE ANIMA
Coelitus orta mihi mens, non ex traduce; nam si
Corpore cum reliquo mens oritur, moritur.

179. IN MARCUM
In lecto tua vota facis, resupinus adoras.
Quid mirum, ignavas, Marce, perire preces?
Orantis quasi non orantis inania verba
Sic audit, quasi non audiat illa, Deus.

180. INFERNUM
Ut niger in niveum nulla redit arte colorem,
Spectat ab inferno sic via nulla retro.

181. AD AMICUM PAUPEREM
Est male nunc, utinam in peius omnia vertat.
Succedunt summis optima saepe malis.

182. PARTES MUNDI
Dividitur totus partes in quattuor orbis,
Orbis quot partes, sunt tot in orbe fides.*

(* Iudaica, Christiana, Mahometana, Pagana)

183. DISCORDIARUM CAUSAE
Sensus quemque suus, ratio sua quemque gubernat,
Velle suum cuique est, et sua cuique fides.
Velle suum cuique est, fratrum hinc discordia, ut inter
Fratres conveniat, nil nisi velle deest.

184. LIBERALIS
Vir iustus dat cuique suum, sed te dare oportet
Divitibus suum, pauperibusque tuum.

185. TEMPERANS
Qui rerum novit causas, ac tempora servat,
Temperat affectus, ordinat acta, sapit.

186. SAPIENS
Fata regunt fatuos, sapiens dominabitur astris:
Non fatem, at fato* se regit ipse suo.

(* I. e. Sapientia)

187. INFANS ANONYMUS ANTE BAPTISMUM MORTUUS
Mortuus heu! nec lotus aqua, nec nomine notus,
Non habui nomen quod tibi, Christe, darem.
In libro vitae tu me sine nomine scribas:
Spes est in solo nomine nostra tuo.

188. ADULATOR ET INVIDUS
Zoilus et Gnatho non re, sed nomine, distant.
Virtutem ille bonis invidet, iste malis.

189. AMOR ET AMICITIA
Nodus amicitiae rumpendus propter amorem:
Propter amicitiam non violandus amor.

190. PETRUS ET PAULUS
Imperium gladio, sed opes sub clave tenentur.
Ditior est Paulo scilicet inde Petrus?
Esse inopem divum sua dicit epistula Paulum,
Hoc sanctus de se nullibi Petrus ait.

191. SOCRATES
Nil scis, unum hoc scis, aliquid scis et nihil ergo
Hoc aliquid nihil est: hoc nihil est aliquid

192. HOMO
Plorabas cum natus eras, fuit ergo voluptas
Nulla tibi nasci, cur dolet ergo mori?

193. THE WINDING SHEETE. AD PAULUM SEPULTUM
Ex utero matris venisti nudus in orbem,
In terram tectus sindone, Paule, redis.
Plus aufers igitur tecum quam, Paule, tulisti,
Plus reddis matri quam dedit illa tibi.

194. AD LECTOREM AULICUM
Si sapiant hic multa scholam, perpauca sed aulam,
Scito quod haec aula scripsimus, illa scholae.

195. PRUDENS SIMPLICITAS. AD AMICUM AMICISSIMUM, IOANNEM CLAPHAM
Ut nulli nocuisse velis, imitare columbam,
Serpentem, ut possit nemo nocere tibi.

196. OCULI REIPUBLICAE
Lex et relligio iunxerunt foedera, pravas
Haec hominum mentes comprimit, illa manus.

197. AD IOANNEM GIFFORD, MEDICINAE DOCTOREM PERITISSIMUM
Artis Apollineae quod sis, Gifforde, peritus,
Haud mirum: nosti corpus et ipse tuum.
Si non Galenus iubet hoc, at doctus Apollo
Iussit. Apollineum γνῶθι σεαυτόν erat.

198. CORNICULA, ANSER
Cornicula
Altera me in terris non est facundior ales.

Anser
Tu me plus loqueris, plus ego scribo tamen.

199. MISERIA IOB
Divitias Iobo, sobolemque, ipsamques alutem
Abstulit (hoc Domino non prohibente) Satan.
Omnibus ablatis misero, tamen una superstes,
Quae magis afflictum redderet, uxor erat.

200. PAUL AND WESTMINSTER. TEMPLUM DIVI PAULI ET MONASTERIUM SANCTI PETRI
Fiscus ad occiduum stat regius, et fora Petrum,
Alba nec a Petro principis aula procul.
Ad divum verbi praeco mysteria Paulum
Explicat, et merces bibliopola sacras.
Omnia conveniunt, sic Paulus ut hic, Petrus illic:
Ditior hic Paulo, doctior ille Petro.

201. IN CONIURATORES QUI 5° NOVEMBRIS, DIE MARTIS. 1605, SUBIECTO PYRIO PULVERE, CURIAM WESTMONASTERIENSEM DIFFLARE INSTITUERANT
Ex ima celsum tellure lacessere coelum,
Eque loco superos inferiore deos:
Quid, si non hoc, est imponere Pelion Ossae,
Et turrim in terris aedificare Babel,
Atque iterum in cineres Troianam vertere gentem,
Inque tenebrosem volvere cuncta Chaos?

202. IN EOSDEM
Ergo novam in cineres voluistis vertere Troiam,
Periuri, fato quo periere Phryges?
Non fuit infando lux Martis idonea fato:
Mercurii cinerum non solet esse dies.

203. REX AD BRITANNIAM
Fama meae mortis nuper tibi nuncia venit.
Nolito famae credere: crede mihi.

204. AD ANGLIAM, DE UNIONE BRITTANICA
Interna aeterna Britones iam pace fruemur.
Ternus enim populus qui fuit, unus erit.
Wallia cui vallum contigit, Scotia scutum,
Anglia, securam iam licet esse tibi.

205. AD THOMAM NEVILLE, D. HENRICI ET D. MARIAE NEVILLE MAXIMAE SPEI ET OPTIMAE INDOLIS PUERUM
Orte Nevillorum puer alto a sanguine, dulci
Pingitur in vultu cuius uterque parens,
Exprimis et mores, non corpora sola parentum,
Matris virtutes, ingeniumque patris.

206. IN OBITUM NOBILISSIMI D. CAROLI BLUNT, COMITIS DEVONIAE, 1606
Carole, laudandus dubito magis, anne dolendus,
Elogio dignus sis elegone magis.
Mortuus es: de te multi iam multa loquuntur,
Optima quaeque boni, pessima quaeque mali.

207. AD LECTOREM
Quae legis hic, sunt curta epigrammata, sunt quoque pauca:
Nam si multa forent curtela, longa forent.
Quae legis, sunt pauca epigrammata, sunt quoque curta:
Nam si longa forent paucula, multa forent.

208. DE VIVA VOCE ET SCRIPTIS
Sit verbum vox viva licet, vox mortua scriptum.
Scripta diu vivunt, non ita verba diu.

LIBER QUARTUS

[recensere]


1. AD NOBILISSIMAM ET DOCTISSIMAM HEROINAM, DOMINAM ARBELLAM STUART
Regia progenies, genere illustrissima virgo,
Nec minus ingenio nobilitante genus,
Ingenii fructus tibi fert, offertque secundos,
Primitias dominae qui dedit ante suae.
Seque tibi tanquam bella virtutis in ara
Consecrat, ingenium sacrificataque suum.

2. AD EANDEM
A teneris idem tenor, et constantia vitae
Arguit ingenii vim geniumque tui.
Te non adversae timidam, tumidamque secundae
Res faciunt: eadem frons tibi, mensque manet.
Fecit et in populo tua spectatissima virtus,
Ne quis adulari me tibi posse putet.

3. AD LIBRUM
Innumero dicenda tibi sub iudice causa est,
Arbitrium de te non duo tresve dabunt.
Forsan et illectus temere damnabitur auctor,
Rarior et lector quam reprehensor erit.

4. UNIO.* AD BRITANNOS, 1606
Quis nisi mentis inops oblatum respuat aurum?
Offertur nobis unio, respuitur.

(* Quod vulgo perlam dicimus, Latini unionem vocant.)

5. VACUUM
Ethicus “O,” inquit, “quantum est in rebus inane!”
Esse tamen physicus monstrat inane nihil.

6. IN ZOILUM
Zoilus aeterno laceratur carmine, quanquam
Ante duo annorum millia mortuus est.
Anne, quod haeredes post se tot in orbe reliquit,
Pro tota poenam posteritate luit?

7. A CENTRO AD CIRCUMFERENTIAM
A centro ad circum non unica linea ducit,
A terra ad coelum fert tamen una via.

8. GALLICINIUM. AD H. PRINCIPEM
Anglorum sensit virtutem Gallia: solus
Ad galli cantum non fugit iste leo.

9. BELLUM GRAMMATICALE. IN QUINTUM
Est nummus nomen, verbum promittere: Quintius,
A quo sperabam nomina, verba dedit.

10. TRES DIMENSIONES. IN A., BATTOLOGUM
Vox tua mensuris desiderat e tribus unam,
Lata satis, nimium longa, profunda parum.

11. AD LECTOREM. DE TRIBUS PRIORIBUS EPIGRAMMATUM LIBELLIS
Sicut, post varios quinquagenaria partus,
Iam reliquos soboli transit inepta dies.
Sic, tribus emissis vena meliore libellis,
Aridus ingenii iam sterilescit ager.

12. AD SIMONEM WATERSON, BIBLIOPOLAM
Watersone, mei susceptor prime libelli,
Dum fueris gratus, bibliopola Simon,
Sint quamvis contra sacras monopolia leges,
Ingenii fies tu monopolia mei.

13. SALUM
Salsa si impariunt, nihil aequore salsius. Ergo
Quid mirum dulces quod bibat aequor aquas.

14. SOLSTITIUM. IN PONTICUM, ATHEUM
Solstitium vitae mors est. Sol stare videtur,
Non stat: homoque mori, Pontice, non moritur.

15. AD LIBRUM
Parve liber, patriis monitis munitus in aula,
Discito fortunam fortis utramque pati.
Illic invenies aliquem tibi forsan amicum,
Atque aliquis contra quo male dicat, erit.
Si quis erit nimium rigidus, nimiumque molestus,
“Non me, sed dominum,” dic, “reprehende meum.”

16. AULICISMUS. AD AMICUM AULICUM
Arrisit tibi rex? Ridebit et assecla magni
Regis, ut ad motum corporis umbra movet.
Perfricuit frontem rex? Aulicus illico vultum
Contrahit ut, cum sol occidit, umbra fugit.

17. IN CORBULONEM
Quaeritur, in capitis frondosi vertice quare
Non habeat crinem Corbulo? Crimen habet.

18. AD PONTILIANUM
In ius Christophorus te, Pontiliane, vocavit:
Non te, sed nummos, Pontiliane, tuos.

19. AD D. EDWARDUM HERBERTUM, ORDINIS BATHONIS EQUITEM DOCTISSIMUM
Te versus laudare meos mihi fama susurrat:
O par si possem laudibus esse tuis!
Qui tenues tanto Musas dignaris honore,
Dignus es a Musa tu meliore cani.

20. INVIDIAE GENEALOGIA. AD IOANNEM HARINGTON, EQUITEM, BARONIS HARINGTONI HAEREDEM, MAXIMAE SPEI ADULESCENTEM
Invidiam virtus peperit partamque tuetur:
Ex virtute unum nascitur hoc vitium.
Hoc epigramma tibi quaeris cur dedico? Dicam:
Sperare invidiam nam tibi iure licet.

21. DE VIRTUTE. PARADOXON
In medio virtus vitiorum quaeque duorum est:
Praestaret, vitii si foret iste locus.

22. SEPTEM PLANETAE. AD PAULAM
Errantes inter stellas bene, Paula, notasti
Quinque mares, generis foemineique duas.

23. IN MARCUM
Plus tibi pollicitis praestandum, non minus, unde
Una data est homini lingua, manusque duae.
At tu nil praestas, promittis plurimam, tanquam,
Marce, duae linguae sint tibi, nulla manus.

34. SACERDOS ROMANUS
Vis sit adulterium non dignum morte, sacerdos?
Haud mirum. Coniux est tibi nulla. Sapis.

25. MINISTER GENEVENSIS
Vis ut adulterium plectatur morte, minister?
Haud mirum. Coniux est tibi bella. Sapis.

26. PHILAUTUS POETA
Proxima quod nostris sit, maxima luna videtur
Sensibus, ex septum sit minima illa licet.
Sic vatum videor, quia sum mihi proximus ipse,
Sim quamvis minimus, maximus esse mihi.

27. IN TENACEM CLIENTEM
Mirarus clausae quod sint tibi iudicis aures,
Cum tua iudicibus non sit aperta manus?

28. IN QUENDAM ASINUM
Cur asinum voco te, potius quam nomine, quaeris?
Non asinis dantur nomina, dantur equis.

29. IMAGO IN SPECULO. AD PONTIAM
Subridet, quasi te ridentem cernat imago,
Irrigat et moestas, te lacrymante, genas.
Cum dormis, oculos cludit, tecumque movetur.
Ad te dum loqueris, dicit imago nihil.

30. PERMUTATIO GLAUCI
Esuriens fratri omni suum ius vendidit Esau,
Iacobus fratri ius dedit omne suum.

31. AD QUENDAM SOMNIATOREM
In somnis ignota prius mysteria discis,
Multa, te vigilem quae latuere, doces.
Quanto plus igitur scires, si mortuus esses,
Tam bene quem docuit mortis imago loqui?

32. WALLIA ET CANTIA, ALIAS CANTIUM. AD D. ROBERTUM COTTON, EQUITEM DOCTISSIMUM
Antiquam retinet gentem, non Wallia, nomen:
Non gentem, at priscum Cantia nomen habet.

33. HEAUTONTIMOROUMENOS. AD COGNATUM SUUM, D. THEODORUM PRICE, THEOLOGUM
Angelus est nimium felix, quia corporis expers.
Bruta nec infelix bellua, mente carens.
Solus homo miser est, ita mentem et corpora constans,
Sentiat ut fragilem se, miserumque sciat.
Scilicet omnis homo, Menedemi (nam sumus omnes),
Se ratione angit, non ratione regit.

34. IN LINUM
Te mihi devinxi, credebam cum tibi nummos.
Me tibi devinctum vis: mihi redde meum.

35. COELIBATUS. AD AMICUM SUUM D. ROBERTUM BOWYER, CAELIBEM
Si coelum meritis ascribitur, et benefactis,
Coelebs tu, coelum quo merearis, habes.

36. VAE SOLI. AD AMICUM SUUM IOANNEM SUCKLING, CONIUGATUM
Principio coelum terramque hominemque creavit.
Cur nisi quod solus noluit esse Deus?

37. IN MARCUM
Esse potest dives promissis quilibet, inquis?
Pollicitis dives non ero, Marce, tuis.

38. IN AULUM ATHEUM
De coelo tecum fieret cum sermo, Deoque,
Tecum, qui numen nomen inane putas,
Vere dixisti, “quae supra nos, nihil ad nos.”
Orcus enim ad vestrum pertinet, Aule, gregem.

39. HOMO HISTRIO
Spes argumentum vitae (nam fabula vita est),
Mundus scena, fides prologus, actus amor.

40. AD LECTOREM
Cur ego tam studeam brevitati forte requiris.
Hoc factum est cauta, lector amice, tua.
Sicut iter longum faciente onerosius auro est
Argentum, longum sic epigramma brevi.

41. STILO NOVO
Urbs veterum cultrix, rerum inimica novarum,
Imposuit fastos cur sibi Roma novos?

42. AD MARINUM. DE AMICA SUA
Mobilitas coeli laus est, constantia terrae
Gloria, quae stabilem servat in orbe statum.
Unde, Marine, tibi coelestis tota videtur,
In se terrenum nil tua Phyllis habet.

43. EVAE LAPSUS. THE WEAKER VESSELL
Ecclipsin raro patitur sol, luna frequentem.
Est magis ad lapsum foemina prona viro.

44. NEC IN HOC SAECULO, NEC IN FUTURO. IN DAMIANUM
Seu res praesentes considero, sive futuras,
Nemo hominum magis est te, Damiane, miser.
Improbus es: nil te seclum iuvat ergo futurum.
Stultus es: hoc seclum te iuvat ergo nihil.

45. CARENDO MAGIS QUAM FRUENDO. IN PONTICUM
Ingenium scis quid valeat, quid, Pontice, virtus,
Si rerum scitur verus egendo valor.

46. HOMICIDIUM
Unus homo per se ipse potest occidere mille.
Unum nominem pollunt vix generare duo.

47. AMICITIA. AD AMICUM SUUM D. THOMAM BRIDGES
Cur similis similem sibi quaerit, amicus amicum?
Uno nemo potest in pede stare diu.

48.AD D. IOANNEM HARINGTONUM, EQUITEM, BARONIS HARINGTONI FILIUM, BONARUM LITERARUM VIRTUTISQUE STUDIOSISSIMUM ADULESCENTEM
Si vultu virtus incognita proditur, extant
In vultu virtus ingeniumque tuo.
Est in hoc spectata tui prudentia patris,
Toveus ingenii quod tibi cultor adest.
Quandoquidem similes dat nostra Britannia paucos,
Doctores illi, discipulosve tibi.

49. IN POLYDORUM VIRGILIUM
Virgilii duo sunt: alter Maro, tu, Polydore,
Alter: tu mendax, ille poeta fuit.

50. IN QUENDAM MOMUM, PRIORUM EPIGRAMMATUM CENSOREM INIQUISSIMUM
Inter tot sceleratorum centena tulisset
Si iustos tantum quinque Gomorrha viros,
Staret adhuc. * * * * * * * * * * * * * *
Tu propter paucos, leviscula carmina, lusus,
Vis pereat totum, livide lector, opus?

51. IN EUNDEM
Incendit Triviae sacra templa, ut nomen haberet,
Quidam, nescio quis, nec puto nomen habet.
Sic tu dente nigro carpis mea carmina, sperens
Forsan in hoc quarto nomen habere libro.
Usque licet per me rodas mea carmina, carpas
Usque licet, fallam spes ego, Mome, tuas.

52. IN QUENDAM DOMESTICUM OBTRECTATOREM
Tu quoque, mi frater, fratrem carissime carpis,
Illaesum lingua nec sinis ire tua.
Cur fratri invideas, meruit si carmine laudem?
Si poenam, fratri parcere, fratris erat.

53. CORNUTUS
Coniugis ob furtiva negotia, cur ego plector,
Corniger a populo praetereunte vocor,
Et digitis monstror? Nam quae non fecimus ipsi
(At vos, nescio qui) vix ea nostra voco.

54. IN PHILAUTUM
Dilige vicinum, veluti te diligitis ipsum.
“Si,” inquis, “facio, proximus ipse mihi.”

55. AUDACES FORTUNA IUVAT
Foemina fortunae similis formosa videtur,
Non amat ignavos illa, nec illa, viros.

56. AMOR CAECUS
Tardior in longo amor est durabilis annos,
Lenta magis durant quam violenta diu.
Ut paritura canis, cupidus festinat amator,
Unde fit, ut catulus fit quasi caecus amor.

57. AMOR NON CAECUS. AD FIRMICUM
Non amor ut fovea est: in amorem pronus es, Arge,
Tu magis in fossam, tu, Polypheme, magis.
Gignitur ex visu. Non ergo, Firmice, caecus
Nascitur, ex oculo cum generetur amor.

58. AD QUINTUM AULICUM
Est oculus tibi, Quinte, unus? Metuendus Ulysses.
Centum oculi vigiles sunt tibi? Mercurius.

59. EPITAPHIUM IUSTITIAE
Ex quo caelestum terras Astraea reliquit
Ultima, signifero legit in orbe locum.
Templum Iustitiae, legumque evertimus aras:
Scitque fere solus ius dare cuique coquus.

60. A WRIT OF LATITAT. IN MARCUM EPICURIUM
Prudenter satis, si te latuisse lateret,
Marce: sed hoc ipsum, te latitare, patet.

61. COLLEGIUM IESU ET COLLEGIUM CHRISTI OXONIAE SOLA NONDUM PERFECTA. 1607
Imperfecta tibi domus una sacratur, Iesu,
Et non perfectis altera, Christe, tibi.
Inter honoratos sanctos sanctasque tot, haec sunt
Paupertatis adhuc notanda tuae.

62. FIDES MERCATORIA
Solvit inops diti Croeso, quod debuit, Irus.
Pauperis est maior, divitis anne fides?

63. TRISTES ANTE OMNIA MUSAE. AD D. ELIZAEUM WIN, COGNATUM SUUM
Olim intonus erat, sed nunc tondetur Apollo:
Vix in toto anno ridet Apollo semel.
Fallitur (o) quicunque Camaenas dixit amoenas:
Phoebi delisa est nunc lyra, manca manus.

64. INCREDULITAS
Credulitas error potius quam culpa videtur.
Est error nimium credere, culpa parum

65. CREDULITAS
Qui cuius quivis credit, male creditur illi:
Quo credis mihi plus, hoc tibi credo minus.

66. OBSEQUIUM FIDEI. AD QUENDAM IUVENEM
Septennis taciturna fides qua prima docetur,
Disciplina mihi Pythagorea placet.
Vis tibi inexperti credant? Tu crede peritis.
Visne tibi gnatum credere? Crede patri.

67. PRAESTAT DARE QUAM ACCIPERE
Accipere humanum est, inopi donare, deorum.
Nunquam tam paucos credo fuisse deos.

68. IN PONTICUM CLIENTEM
Pontice, causidico nil porrigis: ista chiragra est.
Ille pedem pro te non movet: haud podagra est.

69. THOMAE WOLSEI CARDINALIS EGO ET REX MEUS
Dicere grammatices ratio permittit ego et rex.
Ethica tu iubet ars dicere rex et ego.
Haec est nimirum vivendi ars, illa loquendi:
Principis haec aulae serviat, illa scholae.

70. AD GALLOS
Quisque suo bibit in vitrio. Mos utilis hic est,
Ex quo contentus coniuge nemo sua est.

71. PHILAUTUS PHILARISTO, KALENDIS IANUARII, 1607
Expectas, Philariste, tibi dum munera mittam.
Nil habeo quod dem, me tibi praeter, ego.

72. PHILARISTUS PHILAUTO
Quod mihi misisiti, nihil est. Nihil ergo remitto.
Te mihi donasti, te tibi reddo. Vale.

73. AD HENRICUM FANSHAW, EQUITEM, LITERARUM FAUTOREM
Augusti imperium tibi si fortuna dedisset,
Aut Maecenatis suppeditasset opes,
Vidissent multos haec secula nostra Marones:
Nullus Maecenas, nullus in orbe Maro.

74. AD HENRICUM GOODYEER, EQUITEM, OPTIMA CONIUGE ORBATUM. 1606

Impetitare viros, parcere et parere maritas
Vult natura: uxor fecit utrumque tua.
Paruit et peperit dulces, pia pignora, natos,
Sustentant magnas quae duo fulcra domos.
O ter felicem, quater, o Good-yere, beatum,
Si bona tam sequitur, quam bona prima fuit.

75. ULYSSES ET PENELOPE
Mors nobis, velut uxori surrepsit Ulysses.
Vivimus, ut telam texuit illa suam.

76. IN MANCINUM, INERTEM MAGISTRUM
Qui totum sine fine diem per compita curris,
At tamen in studiis pervideare vigil,
Accensa de nocte soles dormire lucerna:
Vis, Mancine, oleum perdere, non operam.

77. IN GELLIAM
Dissimiles licet inter se tibi sint duo nati,
Est similis patri natus uterque suo.

78. SAGITTARIUS COELISTUS. AD COGNATUM SUUM GUILIELMUM RAVENSCROFT, IURISCONSULTUM
Certa sagitta fides, nervus tibi spes, amor arcus,
Sit tibi coelum meta, scopusque Deus.

79. OMNE GRAVE TENDIT DEORSUM. AD AMICUM SUUM D. CAROLUM RIVES, THEOLOGIAE DOCTOREM
In mundo, quo non animal sublimius ullum,
Infima cur homini terra terenda datur?
Est elementorum rerumque gravissima tellus,
Peccato gravius nec reperitur onus.
Quid mitum est hominum ferri genus ergo deorsum?
Praeter peccatum nil prope cum sit homo.

80. IN LITIGOSUM DEBITOREM
Quae tua nequitia est, quod debes non mihi solvis.
Solvis causidico, qua stultitia est.

81. IN EUNDEM
Sollicitum te cura tenet, non quomodo solvas :
Quomodo non solvas maxima cura tua est.

82. ECCLESIAE DERIVATIVAE. AD AMICUM SUUM R. F.
Sit licet una fides, licet una ecclesia vera,
Fontibus e vivis orta perennis aquae,
A primitiva quae non se ecclesia solam
Derivat, fontem dissimulatque suum?

83. QUATUOR MARIA
Trinacriae similis, Britonumque triangula tellus,
Cur quatuor numeras aequora, regna tria?

84. AD AMICUM DIVITEM
Si quantum valeat res quaeque carendo sciatur,
Quid valeant nummi divitiaque scio.

85. GENERATIO UNIUS EST CORRUPTIO DUORUM
Ut generent unam confuso semine prolem,
Corpora corrumpunt vir mulierque duo.

86. ANNULUS NUPTIALIS
Annulus ut sponsae spondente ab amante daretur
Moris erat, vetus hoc pignus amoris erat.
Annulus sponsa prius pro pignore sponso
Donatur, digitum porrigat ille suum.

87. DE MUNDIS DEMOCRITI
Si quot Democritus mundos ait esse tot essent,
Innumerabilium pessimus iste foret.

88. DE EPIGRAMMATIS. AD LECTOREM FASTIDIOSUM
Est tanquam mulier formosa, epigrammata, iocusque,
Quae communis eo fit, quia pulchra fuit.
Communis iam facta semel, formosa videri
Desinet, et moechis taedia mille parit.

89. TERRA. AD COGNATUM SUUM D. AUDOENUM GWYN, THEOLOGUM
Usque licet coelum moveatur, constat: eodem
Semper enim motu se sine fine movet.
Terra stet usque licet, nihil inconstantius illa est.
Terrarum errores angulus omnis habet.

90. LUNA
Te maris appelant undosi, Cynthia, stellam:
Nunc terram potius, quam mare, luna regit.

91. AVARA LIBERALITAS. IN ACERRAM
Donat ut accipiat, non accipit ut det, Acerra.
Accipere est illi meta, sagitta dare.

92. IN PAULAM, PSEUDO-CATHOLICAM
Paula, tua siquis de relligione requirat,
Nil nisi Apostolicum Catholicumque crepas.
Catholicum in cunctos, fateor, profiteris amorem:
In te Catholicam, Paula, requiro fidem.

93. PRODIGUM
Penelopea fides inter proverbia quondam,
Nunc in prodigiis possit habere locum.

94. IN ANNETTAM, FRANCAM
Natura est pauces contenta, Annetta, sed hoc de
Natura dictum non reor esse tua.

95. AD MARCUM, MILITEM LUSCUM ET LIPPUM
Ex oculis superest unus tibi, Marce, duobus,
Perpetuo faciem qui tibi rore rigat.
Cur tibi qui superest moestus lacrymatur ocellus?
In bello fratrem perdidit ille suum.

96. PAX IN EUROPA. AD THEOLOGOS
Reges belligerant, faciunt et foedera reges.
Est aliquid sera denique pace frui.
Presbyteri certant, atque immortalia nectunt
Iurgia, litigiis non posuere modum.
Unde venenatae levis inclementia linguae,
Et quam sit calamus saevior ense patet.

97. AD CAROLINAM
In speculo vultum quoties oculosque tueris,
Si forte claram te tua forma facit,
Splendida sed fragiles, pulchra at peritura, memento
Quam speculo similis sis, Carolina, tuo.

98. FLORALIA. AD AMICUM SUUM, D. IOANNEM TOVEY, THEOLOGUM
Ut Cato in obscoenam scenam, sed ut exeat, intrat,
Ingreditur mundum sic abiturus homo.
Nec rediturus in hunc, bene seu male cesserit, orbem,
Fertur ut in scenam non rediisse Cato.

99. EPITAPHIUM HOMINIS
Quis iacit hic? Nemo: vacuum sine nomine corpus
Hic iacet. Ex solo corpore non fit homo.

100. HORIZON ANIMAE. AD AMICUM SUUM D. BENIAMIN HEYDEN, DECANUM WELLENSEM
Summa elementa duo non cernimus, aera et ignem.
Terramque undamque oculo cernimus, ima duo.
Sic, quid sint homines, quid bruta animantia scimus,
Nescimus quid sint angelus atque Deus.

101. ECLIPSIS ANIMAE
Ut solem tellus lunamque stat inter opacam,
Stat peccatum inter me Deumque meum.

102. MERCATOR
Extat apud lepidum Mercaotor fabula Plautum.
Pseudolus huic aptum proxima nomen habet.

103. IMAGINUM CULTORES
Magnates quicunque colunt, idolon adorant.
Cum sit imago Dei vir, mulierque viri.

104. ERASMI DESIDERIUM
Nunc Desiderium desiderat orbis Erasmum,
Cui soli licuit scribere quod libuit.

105. NEUTER
Pompeianus ero, si vicerit omnia Magnus;
Omnia si Caesar, Caesarianus ero.

106. SCANDALUM MAGNATUM. AD SERVOS SERVORUM
Haec dicit dominus: “Servum volo quemque fidelem
Esse meum semper. Quomodo? Dando nihil.
Sta, vigila, ito, venito, fideliter omnia postquam
Praestiteris domino, servus inutilis es.”

107. MARS ET VENUS
Se Venus, et Mavors communicat omnibus aeque.
Hostis communis Mars, et amica Venus.

108. FEBRUARIUS
Es similis matri tu, de tot fratribus, unus.
Sunt tibi viginti scilicet octo dies.

109. AD EDWARDUM IONES, AMICUM SUUM
Te tua (virtutis pictura) modestia laudat.
Laudarem ingenium, si paterere, tuum.
Ipsa, Edoarde, tui laudanda modestia vultus
Te facit ut laudem, quam mereare, minus.

110. QUADRATURA CIRCULI. AD IOSEPHUM SCALIGERUM
Quadratura quid est circi? Divisio mundi
Quattuor in partes, qui prius unus erat.

111. AN UNITAS ARITHMETICA RESPONDEAT PUNCTO GEOMETRICO? AD D. IOSIAM BODLEY, EQUITEM
Plus Deus immensus puncto est, non plus tamen uno:
A puncto quantum differat, ecce, monas.

112. FROM THE WOMBE TO THE TOMBE
Nascitur in certam miserandus homuncio mortem,
Ut macer in campo bos, ut edatur, edit.

113. AD IACOBUM REGEM
O quanta exempli generoso in principe vis est!
Tu vitando vetas, tu faciendo iubes.
Princeps principium motus, rex regula vitae:
Circumfert coelum sidera, rex populum.

114. CAPUT ET CORPUS. AD EUNDEM
In capite est ratio, et rationis quinque ministri,
Divinum in reliquo corpore pene nihil.

115. RUMOR DE MORTE HENRICI 4, REGIS FRANCORUM. AD REGEM FRANCORUM, 1606
Quod reges audire timent, ac dicere servi,
Ipsa tibi dicit fama, memento mori.

116. LUX ET AER
Sit corpus quamvis, oculo non cernitur aer.
Lux corpus non est, cernitur illa tamen.

117. UNUS DEUS, MULTI AMICI
Quamquam nemo potest dominis servire duobus,
Patronos uni quid vetat esse duos?
Quaerere non prohibet multos Deus unus amicos,
Ut multas artes non vetat una fides.

118. DONNA, DANNO
Amisit costam causa mulieris Adamus.
Uxoris causa perdidit ipsam animam.

119. WOMENS TIRE
Hoc magis est, instar tecti, quam tegminis: hoc non
Ornare est, hoc est aedificare caput.

120. OMNIA NIHIL
Omnia de nihilo qui fecit, is omnia solus.
Quod Deus ex nihilo fecit, id omne nihil.

121. ECCLESIA ORIENTALIS ET OCCIDENTALIS. AD D. GEORGIUM RIVES, THEOLOGIAE DOCTOREM DOCTISSIMUM, PRUDENTISSIMUM VIRUM
Floret dextra fides in mundi parte sinistra:
In mundi dextra parte sinistra fides.

122. IRA, PATIENTIA. AD AMICUM SUUM I. THORIUM
Excitat ira hebetem, motam patientia mentem
Sedat, ut unda ignem temperat, ignis aquam.

123. RUINA COELI ET TERRAE
Hac nihil inferius cum sit, nihil altius illo.
Tellus quo, coelum non habet unde cadat.

124. AD HENRICUM HOWARD, COMITEM NORTHAMTONIAE
Unius agnatus comitis, patruusque duorum,
O Henrice, tuae maxime gentis honos,
Multorum sine labe ducum de stemmate longo,
Unius frater nempe, neposque trium,
Filius et comitis, fera quem nisi fata tulissent,
Quartus in hac serie dux numerandus erat,
Tu comes es, tibi nemo datos miretur honores,
Cui fortuna comes, dux fuit ingenium.

125. AD PONTIAM
Te fugio, vitoque tuos, mea vulnera, vultus,
Pontia, non quia te non amo, sed quod amo.

126. AD POLYCARPUM, EQUITEM ERRANTEM
Unus erat vetitus Paradisi fructus Adamo,
Lex illum reliquos tangere nulla vetat.
Cui tot praeterea rerit data copia, ab uno
Miror eum cupidas non tenuisse manus.
Tu contra, excepta, prohiberis ab omnibus, una
Arbore: te reliquas tangere iura vetant.
Mirandum minus ergo tuus, quam lapsus Adami,
Cui data libertas, quam tibi, maior erat.

127. AD LECTOREM
Omnia salsa sitim pariunt potoribus. O si
Lectori pariant carmina nostra sitim!

128. AD AMICUM CONIUGATUM
Imperet ipsa nihil, quidvis tamen impetret uxor.
Utere nec serva coniuge, nec domina.

129. IN PONTICUM
Pontice, comoedus vivis, moriere tragoedus.
Dissimilis vitae mors erit illa tuae.

130. IN QUENDAM SACERDOTEM MARITUM
Levita patre natus eras, Levitaque factus,
Deque tribu coniunx est tibi sumpta Levi.

131. IN ANABAPTISTAS ET HUIUSMODI FARINAE FRATRES
Omnia diruitis, nihil aedificatis in orbe.
Zelus hic, an scelus fervor hic, an furor est?
Spiritus at vestris etiam praetenditur ausis,
Qualis at hic vester spiritus, Abadon.*

(*Apoc. 9 v. 11. A bad one.)

132. IN COTTAM
Condidit ex nihilo Deus unicus omnia. Contra
Tu facis ex toto, Cotta chymista, nihil.

133. THOMAS EGERTON, CANCELLARIUS ANGLIAE, ET FRANCISCUS LEIGH, EIUSDEM GENER
Si quis virtuti vere favet, et fovet artes,
Certatim hoc faciunt hic gener, ille socer.
Egertonus amat Musas, amat et Leus illas.
Noluit a socero degener esse gener.

134. CONSUBSTANTIO. AD EUNDEM D. FRANCISCUM LEIGH ET D. MARIAM UXOREM EIUS, AMANTISSIMOS CONIUGES
Non eadem est vobis anima, at mens duobus una.
Unum non estis corpus, at una caro.
Nomine diversi vir et uxor, re tamen unum.
Diversi sexus estis, at unus homo.

135. FUNEBRES CONCIONES
Laedimus insontes vivos, laudamus eosdem
Defunctos. O mors candida, vita nigra!

136. PAULES CROSSE AND THE CROSSE IN CHEAPE*
Aurea cur Petro posita es crus, plumbea Paulo?
Paulinam decorant aurea verba crucem.

(*E regione templi D. Petri.)

137. AMORIS CHRONICON
Temporis ut minimi momentum crescit in horam,
Et brevis in longam ducitur hora diem,
Multiplicata dies in mensem, mensis in annum:
Sic crescente meus tempore crescit amor.

138. GEMINI
Dissimile in nobis nihil est, paria omnia. Solo
Differimus numero, nos duo namque sumus.

AMICI
Nos vix distamus numero, duo nos sumus unum.
Vos estis gemini corpore, nos animo.

139. DE ARTE AMANDI. AD AMICUM SUUM I. O. B.
Nasonis quamvis teneram perlegerit artem,
Nescit inexpertus dicere quid sit amor.
Natura, non arte docetur: scilicet, in cor
Ex oculis, non ex auribus, intrat amor.

140. SENECA PHILOSOPHUS
Pene tuae dici possunt epigrammata gnomae,
Praeterquam numeris quod tua dicta carent.

141. AD D. HENRICUM NEVILLE, DOMINI DE ABERGEVENNY FILIUM HEREDEM
Fallor? An in mensa memini te dicere nuper,
Sit tua quod sapido lingua inimica sali?
Manducare salem tibi nil opus, Alcime. Quare?
Omne fere, loquitur quod tua lingua, sal est.

142. VITA PHILIPPI SIDNEI. AD EIUSDEM FRATREM D. ROBERTUM SIDNEY, VICECOMITEM DE LISLE
Qui dignos ipsi vita scripsere libellos,
Illorum vitam scribere non opus est.
Sidneii in tumulo est corpus, non vita: Philippi
Producit vitam gloria longa brevem.

143. CORPUS DISCEDENTEM ANIMAM ALLOQUITUR
Corpus
Tellurem, te propter, ego matremque reliqui.

Anima
Stulta, Deum patrem, te quoque propter, ego
Ad patrem redeo ergo meum, qui me vocat ad se.
In coelum, matri teque relinquo tuae,
Donec (in instanti cum conveniemus in unum)
Terra mihi reddat te, tibi meque Deus.

144. REGNUM DIVISUM. AD D. GEORGIUM RIVES, THEOLOGIAE DOCTOREM DOCTISSIMUM, ET PRUDENTISSIMUM VIRUM
Orci et coelorum regna indivisa: malignus
Nemo habitat coelum, Tartara nemo bonus.
Proh pudor, in sola regnat divisio terra,
Terra, ubi multimodis sunt bona mixta malis.
Ergo dies veniet, cum terra iacebit inanis,
At coelum plenum, plenus et Orcus erit.

145. AQUAE CALIDAE
Expressae tacitum lacrymae testantur amorem,
Gignit amor lacrymas (quis putet?) ignis aquam.

146. DE INGENIO ET MEMORIA. IN PONTICUM
Quaeritur, ingenium quare dicatur acumen.
Interius penetrat quicquid acumen habet.
Officium mnemes non est penetrare, tenere est.
Hinc fieri vulgo vasa rotunda vides.
Unde, ut ingenium tibi suspicor esse rotundum,
Pontice, vel μνήμη* quod sit acuta tibi.

(* Memoria.)

147. SOLATIUM PAUPERUM. AD AMICUM DIVITEM
Inconstans fortuna breves mutatur in horas.
Nascitur inde mihi spes, metus inde tibi.

148. DE TITIO ET GELLIA
Obiectu est Titio, sua quod gravidata fuisset
Uxor apud patrem Gallia Sempronium.
Cui Titius, “Peperit cum Gella nostra, quid ad me?
Filia Sempronii, non mea nupta fuit.”

149. COR
Cur non in dextra potius quam parte sinistra
Ponitur humanum cor? Quia laeva sapit.

150. CARO ET SPIRITUS. AD AMICUM SUUM D. ROBERTUM NEWMAN, DOCTOREM THEOLOGIAE
Corpus primo, animam facta iam carne creavit
Caetera fecissit cum facienda Deus.
Fallor? An hinc parere animabus inertia nolunt
Corpore, sint animis quod seniora suis?

151. PROTO-MARTYRES INNOCENTES
Pro Christo pueri sunt passi extrema, priusquam
Christus pro pueris ultima passus erat.

152. AD AMICUM SUUM IOANNEM HOSKINS, IURISCONSULTUM
Claudit amicitiam numerus plerunque dualis:
Vix in pluralem multiplicatur amor.

153. AD AMICUM SENESCENTEM, 1607
Tu nuper iuvenis fueras, ego dum puer essem.
Quae me hunc iuvenem, te videt hora senem.
Expectat mors ergo brevi te, meque senectus.
Sors incerta licet sit mea, certa tua est.

154. IN A. G.
Nomen habes hominis faciemque, animalis acumen.
In specie stultus, doctus at in genere.

155. HARMONIAE. AD THEOLOGOS
Harmonias varii scripsere Euangeliorum.
Harmoniarum quis? Non minor iste labor.

156. DISSONANTIA
Tanta per humanas repsit contemptio mentes
Ut, quid pax animae sit, prope nemo sciat.
Ille nimis bassum premit, hic nimis elevat altum,
Ut vix auditus sit tenor, aut medius

157. AD PONTILIANUM
Zelotypus coniunx es, Pontiliane? Sapisti.
Zelotypus non es, Pontiliane, Sapis.
Frustra observatur coniunx: ea sola maritum
Quae quamvis possit fallere, nolit, amat.

158. IN PORCIAM
Filia sis dubito tenebrarum, an filia lucis.
Nam genita es noctu, Porcia, nata diu.

159. EPITOME HISTORIARUM SUI TEMPORIS. AD Mß
Peiores patribus sumus, ut maioribus illi.
In vitium faciles nam, Mariane, sumus.
Natio si nobis fuerit quoque postera peior,
Peius erit nostra posteritate nihil.

160. LONDINUM. AD COGNATUM SUUM, D. IOANNEM WILLIAMS, AURIFICEM LONDINENSEM
Imbibit ut fontes Tamesis fluviosque minores,
Oppida Londinum pauperiora vorat.
Perpetuo quamquam Tamesis perit aequora fluxu,
Londini constans urbis amicus hic est.

161. DEBITOR ET CREDITOR. AD AMICUM SUUM D. GUILIELMUM CAWLEY, MERCATOREM LONDINENSEM
Sint nostro licet in libro tua nomina, tu scis
Me nullum in libris nomen habere tuis.
Nil equidem tibi praeter amorem debeo, semper
Debitor, atque idem creditor huius ero.

162. MORIONES ET NANI
Nos, quanquam vitio sumus, haud virtute, notati,
Magnatum lusus deliciaeque sumus.

163. AD PONTILIANUM
Semper sollicitus fuit Irus. Cur? Quia pauper.
Nec tu, Croese, minus. Cur? Quia dives eras.
Uxorem quod non habeat, cruciatur Alanus;
Uxorem quod habes, Pontiliane, doles.

164. UNIO. AD BRITANNOS CONIUGES
Servat ab interitu Deus unus, et unio mundum.
Coniugium in terris unio prima fuit.

165. BELLUM ELEMENTARE
Condiderat quamvis hominum Deus omnia causa,
Bella tamen contra nos elementa gerunt.
Quam multas aer animas demisit in Orcum
Pestifer, ac letho res hominesque dedit!
Quam prope Troianum Londini sensimus ignem!
Incipit et fructus terra negare parens.
Fit melior nemo, coelum noctesque diesque
Cum fleat, ac tellus crimina nostra luat:
Terra licet madidis mollescat ab imbribus, haud fit
Mollius, Anglorum, quam fuit ante, genus.

166. EPITHALAMIUM. AD TULLIAM
Obiectum nostri, dum lux est, Tullia, visus,
Subiectum, cum nox venit, amoris eris.

167. IN SEXTUM ACADEMICUM
Ut tibi sternendi possis meminisse sepulcri,
Te lectum perhibent sternere, Sexte, tuum.
Ut possis etiam memorare novissima mortis,
Cur non in somnum saepius ergo ruis?

168. AD AMATAM
Te mihi notam amo nunc, ignotam nuper amabam.
Fama prius cepit me tua, forma capit.
Iam scio quid sit amor. Amo quamvis non amer. Imo
Iam scio quid sit amo, nescio quid sit amor.

169. UN CADET, A YOUNGER BROTHER
Sum pauper? Non culpa mea est, sed culpa parentum,
Qui me fratre meo non genuere prius.

170. FIRMAMENTUM. AD AMICUM, D. MICHAELEM HEYDEN

Terra stat in in tellure animantia stante moventur.
Astra sed in coelo fixa movente manent.

171. BEATA VIRGO
Virgo beata licet communi voce voceris,
In mulieribus es tu benedicta magis.
Nil mihi prodesses, si tantum virgo fuisses.
Quantum at profueras, o, quia mater eras!

172. SPES ET FIDES
Nulla foret, nisa certa fides foret, unaque semper.
At si certa foret spes mea, nulla foret.

173. NOVATISMUS. NEW FACTIONS AND FASHIONS. AD AMICUM SUUM D. GUILIELMUM PRYTHERCHUM I. V., DOCTOREM ET THEOLOGUM
Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque
Dogmata, qua summo nunc in honore vigent.
Quae nova sunt, hodieque placent, non usque placebunt.
Cur ita? Quae nova sunt, non nova semper erunt.

174. SPECULUM MARCI
Semper adest quare tibi morio, Marce? Tuam isto
Stultiam in fatuo cernis, ut in speculo.

175. AD UXORIUM
Saepe quiescit ager, non semper arandus. At uxor
Est ager, assidue vult tamen illa coli.

176. AD AMICUM SUUM I. O. B.
Praeteritis plusquam perfectis quattuor annis,
In te radices altius egit amor.
Frustra igitur transferre tuum conatis amorem:
Arbor adulta amor est, non nova planta, tuus.

177. IN PORPHYRIUM
Flesse bis, at nunquam legitur risisse redemptor.
Cur hominis proprium risibile ergo vocas?

178. AD PONTILIANUM
Ut caecus, puero duce vel muliere, per urbem
Ducitur, ignotas itque reditque vias,
Ducit amatorem sinuosa per avia caecum
Te Venus aut Veneris, Pontiliane, puer.

179. AMOR OMNI EXCEPTIONE MAIOR. AD AMICUM QUENDAM
Causa recens veterem licet interpellet amorem,
Simque licet, dicta non nisi lege, tuus,
In te nulla meo est exceptio maior amore,
Excepto, si me non, ut amaris, amas.

180. IN PONTICUM SEXAGENARIUM
Qui, dum vixisti, nulli benefeceris unquam,
Incipies fieri, Pontice, quando pius?
“Omnia pauperibus,” dicis, “post fata relinquam.”
Qui post fato sapit, Pontice, sero sapit.

181. IN NIGELLAM CANDIDATAM
Rara avis in terris, alboque simillima cygno es,
Est tua vestis enim candida, nigra caro.

182. LE CARNIEVAL DE LA VIE
Mens immortalis mortem cur corporis horret?
An cum carne timet se moriente mori?
An sibi iam restare nihi post funera, praeter
Supplicium longum, iudiciumque breve?
Suspicio facit haec mentes in morte trementes,
Nec moestum carni dicere posse vale.

183. QUINTINAE LAUS
Si te laudarem, Quintina, superbior esse.
Te laudare equidem nolo, superba sat es.

184. FILIUS TERRAE
Coelum ad nos spectat, coelum spectemus oportet,
Nam Deus astra dedit coelo, oculosque tibi.
Vix tibi pars teretis terrae millena videtur,
Coelum dimidia cernere parte licet.
Cur igitur coelo terram, stultissime, praefers?
Ut mos est, matrem plus patre forsan amas.

185. SPECIES INFIMA
Sit licet humanum genus inter caetera summum,
Iure tamen species infima dictus homo.
In coelo minima est hominum pars, maxima in
Humanum infelix quis neget ergo genus.

186. DE INVIDIA. PARADOXON
Si plus virtutis foret, invidiae minus esset.
Quo virtutis enim plus, vitii minus est.

187. IACOBUS SEXTUS SCOTIAE, PRIMUS BRITANNIAE REX. BONUM OMEN. AD BRITANNIAM
Saepe quod optatum, speratum vix fuit olim,
Accidit hoc inter spemque metumque tibi.
Lucrosus cecidit tibi, senio et unio, iactus,*
Faustaque fortunae est alea iacta tuae.

(* Six Ace, the best chaunce of the Dice.)

188. COR UNUM, VIA UNA. AD IACOBUM PRIMUM, REGEM BRITANNIAE MAGNAE &c.
Bis manibus duo sceptra geris, linguasque loquuntur
Quatuor imperii sub ditione tui.
Lingua Britannorum quamvis non una, cor unum est,
Unio regnorum sit modo facta trium.
Primus in orbe hominum divisit pectora Daemon,
Divisit linguas primus in orbe Deus.

189. REGES ET PROPHETAE
Rex extra patriam, vel maximus, haud habet ullum
Imperium. In patria nemo propheta fidem.

190. VIRTUS. AD HENCRICUM DANVERS, BARONEM A DANTESAY
Virtutem genii duo semper in orbe sequuntur,
Hic bonus, ille malus, gloria et invidia.

191. INVIDIA
Livor edax hominum vivorum encomia carpit,
Ut defunctorum corpora vermis edit.

192. IN BATTUM
Pauca tibi semper respondeo multa roganti,
Non quia multa rogas, sed quia stulta rogas.

193. SOMNUS, MORS
In somnia quanquam simulo pro tempore mortem,
Non est pars vitae dulcior ulla meae.
Permirum est in morte igitur quid tam sit amarum,
Tam dulcis cum sit mortis imago sopor.

194. CURIA FACULTATUM
Iurisconsultum dignantur adire clientes;
Cur, nisi divitias quod bona summa putant?
Accersit medicum cum lecto affigitur aeger;
Corporis est hominum cura se, unda salus.
Theiologus, quem primum accersere debuit, aegro
Vitimus, et quamquam nemo vocavit, adest.

195. PATIENTIA AMATORIA
Vis voto potiaris amans? Patiaris, oportet,
Si vis in dulci vivere pace, pati.

196. IN QUENDAM GRAMMATICASTRUM
Grammaticus bonus, nil praeter grammata nosti.
Scis praeter literas nihil, literatus homo es.

197. AD QUENDAM GLORIOSAM
Uxori similis Menelai sis, vel Ulyssis,
Si cupis a sera posteritate coli.
Vivit enim vitium post funera, non modo virtus.
Vivit adhuc Helene, non modo Penelope.

198. IN AULUM
Veriloqui fatui dicenda tacenda loquuntur.
At quia prudentes plura tacenda vident,
Servorum ingeniis nihil audent credere, semper
Circum se fatuos quattuor aulus habet.

199. AURUM EX STERCORE. AD AMICUM SUUM, D. DU. TR. MEDICUM
Aurum Virgilius de stercore collegit Enni.
Fecit Virgilius, quod facit et medicus.

200. SECRETUM AMORIS
Raris amatur amans: ut amere inamabilis esto
Omnibus. A nulla vis ut ameris? Ama.

201. MON TOUT. AD MARCIAM, FRANCO-GALLUM
Omne tuum me saepe vocas, at, Marcia, falso:
Omne tuum non sum, sum tuus omnis ego.

202. DE QUINTO ET ORO
Papistam Quintus nuper se reddidit, et se
Denique Papistam iam profitetur Orus.
At quam diversis victi rationibus! Illi,
Haec aetate fides, huic novitate placet.

203. FILUM ARIADNES
Rexit ut errantis Thesei vestigia filum
Virginis, humanum sic genus una fides.

204. DE TESTAMENTIS ET VOTIS. AD D. HENRICUM MARTIN, DOCTOREM V. I. PRUDENTISSIMUM
In testamentis, semper postrema voluntas
Obtinet; in votis, si bona, prima valent
Omnipotens, uno cum fecerit omnia voto,
Testamenta Deus condidit ipse duo.

205. AD AMICUM AVARUM
Solus habet quod avarus habet, nil donat amico,
Nil sibi dat, solus non habet hoc, quod habet.

206. AD PONTICUM IURISCONSULTUM
Uxori partem vivis, partemque clienti
Aetatis: vives, Pontice, quando tibi?

207. DE PRAEDICATORIBUS ET HISTRIONIBUS
Praeco Heracliti partes agit, omnia flentis,
Ridentis partes histrio Democriti.
Huic videor stultissimus, esse, miserrimus illi.
Hic numerat culpas, ponderat ille meas.

208. CHRISTMASSE AND MIDSOMMER
Venit Ioannes aestivo tempore, Christus
Brumalibus. Hic ignem praedicat, alter aquam.
Quam bene conveniunt contraria* flumina flammis!
Ignis peccatum purgat, et unda lavat.

(* Duo Baptismi Ioannis et Christi.)

209. NEMO LAEDITUR NISI A SEIPSO
Criminis est nemo, nemo discriminis expers.
Nos in discrimen crimina nempe vocant.

210. IN ASINUM BALANTEM
Non ego te quemvis asinim voco, Mome, sed illum,
Cuius erat sessor Pseudo-propheta Balam.
Non illum, Solymam dominum qui vexit in urbem,
Mutus hic et mitis nam fuit, ille loquax.

211. DE SUIS HAEREDIBUS. AD IURISCONSULTOS
Nemo sua certus de coniuge praeter Adamum,
Deque suo nemo coniuge praeter Evam.
Coniugibus, misero praesertim (in amore) marito
Solati superest quid, nisi sola fides?

212. A HOLLOW TOOTH
Iniectum flammis me non absumeret ignis.
Saepe cadentis aquae parvula gutta cavat.

213. VIRTUTIS LAUS. AD D. THOMAM PUCKERING, SUMMAE SPEI ADULESCENTEM
Solis ut, in solo motu, constantia constat.
Constans virtutis vis in agendo sita.

214. AESOPI LINGUA
Humano membrum non est in corpore lingua
Nobiliusve bona, mobiliusve mala.

215. AD PUEROS COLLEGII WINTONIENSIS WICHAMI
Non sum quod fueram. Festivus eram puer olim.
Festorum valde nam studiosus eram.

216. SAPIENTIA DUCE, COMITE FORTUNA. IN ANCUM
Quod male consultum cecidit feliciter, Ancus,
Arguitur sapiens, quo modo stultus erat.
Quod prudenter erat provisum, si male vortat,
Ipse Cato (populo iudice) stultus erat.

217. DOLOR
Sola dolenda reor praesentia damna. Dolemus
Praeterita heu nimium sero, futura cito.

218. VICISSITUDO
Gaudia post luctus veniunt, post gaudia luctus.
Semper in ambiguo (speve metuve) sumus.

219. AD GERMANICUM
Auxit amicorum numerum tibi Porcia coniunx,
Fertilitas haec est coniugis una tuae.
Haec est coniugii, Germanice, maxima virtus:
Gignit amicitias uxor amica novas.

220. NEQUITIA ARMATA. IN LINUM
Ut bona vina, bonum faciunt (ut fertur) acetum,
Ingeniosior es quo, Line, peior eo es.

221. OPINIASTER
Heu quantum in terris dominatur opinio: verum
Me nescire putas, et dubitare vetas.
Qui dubitat non errat, adhuc in untrumque paratus.
Error opinando, non dubitando venit.

222. ALMA MATER ACADEMIA OXONIA
Tu nostri mater, mater natura, cerebri.
Dura sed illa fuit, tu pia mater eras.

223. POETA
Mecaenas non verba dabat, sed praemia doctis.

MAGNAS
Quid dare mi, praeter verba, poeta potest?

224. HOMO HOMINI DEUS
Est homo, qui locuples inopi nil donat amico.
Qui rapit, hic lupus est. Qui dabit, ille deus.

225. HOMERUS
Si vera est de te quae fertur fabula, nunquam
Vidisti lucem. Sed tua scripta vident.

226. TRES SECRETARII. THREE GHOSTLY FATHERS
Integra causidico narranda est causa perito,
Et medico morbus, crimina theiologo.
Cui vis fortunas, anima, corpusque tueri,
His tribus in vita dissimulatio nihil.

227. AD D. C. G.
Te podagra et podagrae pestis contraria vexant:
Currere te coniunx, stare podagra facit.

228. UBIQUITARII
Tota patet tellus inopi, quacunque vagatur
Pauper in exilio est nullibi, ubique domi.

229. AMANTES
Est amor in nobis, in lignis ut latet ignis.
Ignis uti lignum, nos levis urit amor.
Ligna sed in cineres vanescunt, ignis in auras.
Nos cinis, et noster, quid nisi fumus, amor?

230. SERMO
Sermo voluptati similis, similisque dolori est:
Longus enim levis est sermo, gravisque brevis.

231. IN MULIEROSUM SENEM
Aetas commendat Bacchum, Veneremque iuventus.
Haec igitur iuveni convenit, ille seni.

232. IN HARPALUM, AVARUM IUVENEM
Mundus amica tua est, misere quem diligis unum,
Harpale. Sis iuvenis tu licet, ille senex.

233. AD LECTOREM
Qui scribit laudatur ab his, culpatur ab illis,
Lectoris vultu statque caditque sui.
Semper agit causam, nec tempore transiget ullo.
Semper enim sub te iudice, lector, erit.

234. DE SPECULO AMATORI A SPONSA DONATO
In quo me videam, speculum mihi, Paula, dedisti.
In quo te possim cernere, malo dares.

235. IN QUINTIAM HYPOCRITAM
Docta, decens, iuvenis, formosa, pudica, benigna,
Quintia. Si non sis ambitiosa, bona es.

236. PROBLEMA
Moribus adversum sibi prodigus odit avarum.
Cur igitur largos parcus avarus amat?

237. SOMNUS, VENUS
Vos consanguineas lethi dicamne sorores,
Somne quies hominum, deliciaeque Venus?
Indulgere iuvat Veneri somnoque iacentes,
Sternitur et dulci lectus utrique malo.
Odit somnus iners, odit Venus improba, lucem.
Est animi somnus mors, animaeque Venus.

238. PASSE-TIME
Longa dies ignavo homini, nox longa videtur,
Et longi menses, longior annus abit.
Tempus inutiliter terimus, dum longa videntur
Tempora. Cur vitam dicimus ergo brevem?

239. FISCUS
Ut visco capiuntur aves (fiscus quasi viscus
Dicitur), a fisco sic capiuntur opes.

240. IN PONTICUM, PHILAUTUM
Non cernit se mens, oculus se non videt. Ergo,
Pontice, te quod amas, qua ratione facis?

241. SCRUTINIUM
O utinam, quod discipulos tu, Christe, rogasti,
Presbyter, et princeps plebsque rogaret idem,
“Quid de me dicunt homines?”* Si saepe rogaret
Quisque, malum sciret se, meliorque foret.

(* Marc. cap. 9. v. 18.)

242. LUMEN GRATIAE. AD AMICUM SUUM, D. IOANNEM TOVEY
Luna suam complet solari lumine sphaeram.
Mens ut ab alieno numine lumen habet.

243. FAMA, ERROR
Rumor rumores, errores partuit error,
Ut nivis exiguos crescit eundo globus.

244. TRADITIO HISTORICA DE REGE BRUTO. AD GUILIELMUM CAMDENUM, ILLUSTRATOREM BRITANNIAE
Comburi possunt libri, monumenta perire,
Nostra mori pussunt, et tua scripta mori.
Insita sed genti, dum gens erit ipsa superstes,
Traditio vivae vim quasi vocis habet.

245. AD ROGERUM OWEN, EQUITEM LITERATISSIMUM
Antiquas Britonum leges, nova iuraque calles,
Quicquid et in tota discitur historia.
Sermonem instituas de re quacunque, videtur
Viva, Rogere, tuum bibliotheca caput.

246. IN AVARUM
Quo miser annorum victi tibi mille parasti,
Annorum centum nec tibi vita datur?
Immensosque tibi nummorum cogis acervos,
Quaeris et in vita gaudia longa brevi?
“Olim dives ero, parce si vixero,” dicis.
Et cur non “Olim mortuus,” inquis, “ero”?

247. PES IN SEPULCRO
Pendentes agimus vitas in littore mortis,
Tam prope mors vitae est, quam prope margo mari.
Una fere res est homini mors vitaque, sicut
Efficiunt unum terraque et unda globum.

248. MERCURIUS BRITANNICUS
Optima descripsit Morus, tu pessima mundi:
Tu nobis narras vera, sed ille bona.

249. DE SEIPSO
Sunt quidam, qui me dicunt non esse poetam.
Et verum dicunt. Cur? Quia vera loquor.

250. AD GUILIELMUM BUTLER, CANTABRIGENSEM MEDICUM
Posthabita quaerant alii sua lucra salute.
Spernis dulce lucrum tu, tua cura salus.
Te medico, amissam desperat nemo salutem,
Inventum tanquam fit medicina tuum.
De te vera loquor, Non, ut solet aeger, adulor,
Non tibi ab insano laus, Guilielme, venit.

251. ILL HUSBANDRIE. AD PAULUM IURISCONSULTUM
Cur viduam ius, Paule, vocat commune relictam?
Vox hodie nuptis convenit illa magis.
Nil opus uxori mortem expectare mariti,
Cumbat ut in tristi semi-lupina toro.

252. ULTIMUM DIVORTIUM
Si forte in coelum vir sumitur, uxor in Orcum,
Aut contra, non sunt amplius una caro.

253. THE WORLDS DUNGEON
Carceris est instar tellus, quasi moenia coelum,
Custos peccatum. Vincula quae? Mulier.

254. LEGUM NULLITAS
Condidimus leges quam multas! Quam prope nullas!
Nam si servatur nulla, quid ulla valet?
Ut leges serventur adhuc lex unica fiat:
Haec cito facta foret lex, cito fracta foret.

255. DE STATU HOMINUM
Deprimitur nisi pes alter, non tolliter alter.
Sic casu alterius tollitur alter homo.

256. AD QUENDAM
Doctor es incipiens: ninc incipe doctior esse.

257. PRAETER MULIERES ET PUEROS. AD D. IOANNEM HARRINGTONUM, EQUITEM LITERATISSIMUM
Perlege divinae sinuosa volumina legis,
In nullo numero sunt puer et mulier.*
Civili puer et mulier prohibentur ab omni
Munere, non mulier, non gerit arma puer.
Utuntur longa tunica pulierque puerque,
Imberbes pariter sunt puer et mulier.
Fertur et in teneros puer et cito foemina fletus,
Blanditiis mulier, decipiturque puer.
Cogitis in quantos hominum genus omne furores,
Tu Venus o mulier, tuque Cupido puer

(* Mat. c. 14 v. 21.)

258. CEREUS NASUS
Promittit nobis aliquid sacra pagina? Nostrum
Protinus hoc certa credimus esse fide.
Exigit a nobis aliquid sacra littera? Durus
Sub nostram sermo non cadit iste fidem.

259. SCALA COELI*
  S
  A
S T
E I S
D R E
I A P
F C S
In coelum gradibus virtutum maxima septem,
Quattuor ascendit spes bona, quinque fides,
Spes lunam, solem fides contingit. Amoris
Scala vel ad summum pertinet usque polum.

(* Vide ep. 1 Ad. Cor. ca. 13 v. 8. 13)

260. IN BATTUM
Utatur mens lingua interprete. Cor prius ergo
Desinat, incipiat quam tua lingua loqui.
Nempe interpretis est locus in sermone secundus,
Raraque legato verba loquente facit.

261. LAUS ASINI. NOLITE FIERI SICUT EQUUS ET MULUS, QUIBUS NON EST INTELLECTUS
Cur asinum non iunxit equo muloque propheta?
Vecturus natum Davidis ille fuit.

262. AULICORUM PAR IMPAR
Non bene conveniunt, at in una sede morantur
Momus vituperans omnia, Gnatho nihil.

263. QUATUOR HOMINIS CAUSAE. AD NOBILISSIMUM ET MAXIMAE SPEI ADULESCENTEM, D. RICARDUM SACKEVILLE, COMITIS DORCESTRIAE EX FILIO NEPOTEM
Forma quid est hominis, nis mens malo, vana voluntas.
Principium quodnam materiale? Nihil.
Materiam cum forma igitur ne suspice. Solus
Finis, et efficiens, respiciendus erit.

264. ULTIMA LINEA
Ultimus est vitae mors actus amara iocosae.
Cuius vita fuit seria, mors iocus est.

265. IN OBITUM RICHARDI VAGHAN, EPISCOPI LONDINENSIS, 1607
Qui te viventem laudavi nuper abunde,
Te ratus eximiis laudibus esse parem,
Heu cur defunctum te praedico parcius auxit
Laetitia ingenium, diminuitque dolor.
Dum plures pro te lacrymas quam carmina fundo,
Confundant lacrymis se mea verba: vale.

266. DE VITA ET MORTE
Una via est vitae, moriendi mille figurae.
Est bene: nam mors est res bona, vita mala.

267. IN PAULUM, DECREPITUM AEDIFICATOREM
In quibus haud vivas, moriaris at in quibus, aedes,
Paule, struis, tumulum nescius anne domum.

268. IN SEXTUM, PRAEDONEM PRODIGUM
Munificum largitorum te, Sexte, fatemur,
Qui, tua ne tantum des, aliena rapis.

269. IN ZOILUM
Defuncto parces, viventem, Zoile, carpis.
Non ego propterea mortuus esse velim.

270. A PAIRE ROYALL OF FRIENDS. AD ANGLO-SCOTO- / SCOTO-CAMBRO- / CAMBRO-ANGLO- / BRITANNOS
Hoc in amicitia mihi par regale videtur,
Tres inter, quoties extitit unus amor.
Scilicet, ut gemino fit par in amore duorum
Unusquisque trium bis numerandus erit.

271. REGNUM DIVISUM
In mundo nihil usque potest consistere: mundus
Non semper stabit. Cur? Quia dividitur.

272. ANNULUS CONCORDIAE. AD BRITANNOS, 1607
Scotia fert gemmam, gens Anglica confert aurum.
Annulus hinc fiat, rexque sit ipse faber.
Excitet Europae nova nos concordia, ne dum
Cuditur a fabris annulus, annus eat.

273. BRITANNIA
Sicut eras in principio, sic nunc es, et esto
Usque in saeclorum saecula semper. Amen.

274. STEGANOGRAPHIA. AD LECTOREM CURIOSUM
Cur sint obscuro sensu mea carmina, quaeris,
Utiliter nequeant quae sine clave legi?
Est epigrammatici non esse polygraphon: ergo
Conveniens illi est esse steganographon.

275. UNUS DEUS
Unus cunctorum pater indubitatus Adamus.
Nec possunt plures patribus esse dii.

276. AD DOMINAM ARBELLAM STUART
Si foret in nudis virtus aut gloria verbis,
In laudes facerem carmina mille tuas.
Nobilitare potest nostram tua gloria Musam,
At tibi Musa potest addere nostra nihil.

LIBER QUINTUS

[recensere]


IOANNIS AUDOENI EPIGRAMMATUM LIBER QUINTUS
AUCTOR AD LECTOREM
In laudem auctoris, solleni at more recenti,
Miraris, quare carmina nulla legas?
Nostra patrocinium non poscunt carmina. Quare?
Si bona sunt, bona sunt; si mala sunt, mala sunt.

IDEM, AD EUNDEM
Non sunt quod lites epigrammata nostra, nec angor
Quod sub causidico vociferante cliens.
Nemo potest versus (nec tanta potentia regum)
Vel servare malos, vel iugulare bonos.


1. AD HENRICUM PRINCIPEM
In libris pro more novis et amore dicandis,
A summo sumo principe principium.

2. AD MAECENATEM
Non ego patronum desidero versibus ullum:
Maecenate liber non eget, author eget.

3. AD MARCELLUM IURISCONSULTUM
Paulini nuper patiens, Marcelle, fuisti.
Esse pares vultis? Sit tuus ille cliens.

4. AD HENRICUM, WALLIAE PRINCIPEM OPTIMUM MAXIMUM
Pectus et affectus, cerebrum, ratio, caput et cor
In te funguntur munere quodque suo.
Pectus enim cerebro, sensum ratione gubernas,
Cor capitis iussu, non nisi iusta cupit.
Cambria tres invicta tulit cognomine* Magnos
Tu magnus, princeps optime, quartus eris.

(* Tres principes Walliae cognomine Magni.)

5. MERCURIUS GALLO-BELGICUS
Mercurius non fit de quolibet arbore. Fingit
Mercurium ex ligno quolibet iste faber.

6. ORPHEUS
Orpheus uxorem raptam repetivit ab Orco.
Duxit ad inferno foemina nulla virum.

7. VESTES ACADEMICAE. AD OXONIENSES ET CANTABRIGIENSES
Cur, quicunque studet generosis artibus, ater
Cernitur, et nostro clerus in orbe niger?
Defunctum nostrae lugent ob Apollina Musae,
An Maeenatis funera flenda dolent?
Haeredes habet iste tamen, Concedo, bonorum
Scilicet haeredes, non bonitatis, habet.

8. AN PETRUS FUERIT ROMAE
An Petrus fuerit Romae, sub iudice lis est.
Simonem Romae nemo fuisse negat.

9. ΕΙΝΑΙ ΚΑΙ ΕΧΕΙΝ
“Esse et habere bonum est,” dixit quis nescio Graius.
Addidit Almannus nescio quis, “bibere.”

10. AD LIGURINUM
Uxorem, Ligurine, tuam colit Arrius. Alter
Sementem fecit, sed tua messis erit.

11. NON OCCIDES, NON FURABERIS
Furtum non facies iuristae scribitur haec lex.
Haec non occides pertinet ad medicum.

12. IN ALANUM, DECOCTOREM CHYMISTUM
Chymicus ex auro non-aurum fecit Alanus.
Aurum ex non-auro non potuit facere.

13. AD HENRICUM PRINCIPEM
Primum est, esse suum, tamen hoc cui fata negarunt.
Alterius non sit, qui tuus esse potest.

14. AD RICARDUM COMITEM DORCESTRIAE, EX GALLIS REDUCEM
Mutavit, quod raro solet, mutatio coeli
In melius mores ingeniumque tuum.
Doctior et melior, tibi gratulor ambo, redisti,
Magne comes. Redeas tu, licet, unde redis.

15. NOVEM MUSAE / MUTAE
Maestae cum sileant Musae, quid referat, utrum
Musas an mutas dixeris esse novem?
Ut γλῶσσα a γλῶττα differt idiomate tantum,
Discrepat a muta nunc mea Musa parum.

16. HONORIS ETYMO- / GENEA- / LOGIA
Divitias et opes hon lingua Hebrea vocavit,
Gallica gens aurum or, inde venit hon-or.

17. AD CORNUTUM
Littera Pythagora discrimine secta bicorni.
Dicitur, est tua frons littera Pythagora.

18. AD DINDYMUM
Mandere te modios mecum salis, inquis, oportet,
Coeptus ut ad summum progrediatur amor.
Manducare salem memini te, Dindyme, nunquam.
Dic igitur, quando noster amicus eris?

19. MULIER CANONICA
Est mulier, tanquam generalis regula. Quare?
In multis fallit regula, sic mulier.

20. VOTUM SALOMONIS
Cur regis sapientum erat sapientia votum?
Optasset Salomon, si sapuisset, opes:
Non optavit opes Salomon, sapientius optat.
Nam sapere optavit. Cur? Quia non sapuit.

21. QUID NOVI?
Nil ait esse novum Salomon sub sole. Columbus
In veteri mundum repperit orbe novum.

22. BRITANNICARUM MULIERUM TRINITAS, UNDE NATA EST BRITTANIARUM UNITAS
Conservere rosas Henrici* mater et uxor,
Uniit Henrici filia** regna duo.
Filius o felix, felix, Henrice, maritus
Septime. Te*** felix in trinepote pater.

(* Septimi. ** Margareta, Margarita Iacobi 4. R. Scotorum uxor, unionis mater. *** Iacobo 1 Britannia monarcha.)

23. DORON BASILICON
Est optata tibi Salomon sapientia. Doron
Optasti, regum maxime, basilicon

24. BEATI MUNI- / PACI- / FICI
Iacobus laceras Britonum res munit et unit.
Munificus rex est noster et unificus.

25. IN GAURUM, ECCLESIAE CANONICUM
Apocryphas inter legitur Sapientia chartas.
Tu, licet insipiens, Gaure, canonicus es.

26. LIMAX. EMBLEMATICUM
Limaces, male convenientes sunt vir et uxor.
Non habitant unam foemina masque domum.

27. CHRISTOPHERUS COLUMBUS
Cedere diluvium, camposque patere liquentes
Nuncia de coelo prima columba venit.
Aequora sic ultra nostris incognita, primus
Nunciat immensos esse Columbus agros.
Aurum arrham secum tulit alter, at alter olivam.
Alter divitias, altera delicias.

28. IN REGICIDAS
“Si manus offendat te dextra, abscindito dextram.*
Offendat si pes, abiice,”** Christus ait.
Corpus in errorum dexter si ducat ocellus
Ipse oculus peccans effodiendus erit.***
Quaelibet abscindi pars corporis aegra iubetur.
Excipiunt medici theiologique caput.

(* Mat. c. 9 v. 43. ** v. 45. *** v. 47.)

29. AD GEORGIUM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM GRATULATO, 1611
Oxonium cito te rectorem, Venta decanum,
Excipiunt pontificemque urbes obtinuere duae.*
Venisti Londinensem cito praesul in urbem,
Factus es Anglorum metropolita cito.
Lectus es in triplicem cito, rege vocante, senatum.
Quid superest optem quod tibi sero? Mori.

(* Lichfeldia et Coventria.)

30. AD IUDICEM DECIANUM
Non volo te surdum, non mutum, te volo caecum.
Non claudum, mancum te, Deciane, volo.

31. CAESARIS CAESARI, DEI DEO
Omnis principium finemque habet aequa potestas,
Fine caret solus principioque Deus.
Indefinita est, non infinita potestas
Caesaris, in terris omnia nemo potest.

32. TRIA SABBATA
Saturnus, sol atque Venus tria sabbata signant,
Turcarum, nostrum, Iudaicumque vetus.
Pallida Iudaeo est facies, et frontis imago
Plumbea. Saturno dixeris esse satum.
Uxorem ut multarum, quo sabbata servet,
Elegit Veneris non male Turca diem.
Quo sol iustitiae mea lux mea vita revixit,
Solis apud nos est sola in honore dies.

33. AD DAVIDEM MURRAY EQUITEM, HENRICO PRINCIPI AB INTERIORI THALAMO
Cui favet, hunc princeps incautus honoribus auget;
Hunc sapiens, dignus qui sit honore, favet.
Principis haec nostri est virtus insignus, amore
Dignatur dignos, te similesque tui.

34. POSSUM, VOLO, NOLO. ANOMALA
Quod volo non possum, quod possum nolo vicissim.
Tota hominis vita est nil nisi nolo, volo.

35. PATIENTIA
Vincit qui patitur. Petitur, potiturque petita.
Vincitur at semper foemina quae patitur.

36. DE GENUFLEXIONE. PROBLEMA
Cum defertur honos, demisso poplite, quare
Unum vir, mulier torquet utrumque genu?
Vir semel at mulier bis serva creata videtur.
Paret enim patri virgo, marita viro.

37. AD GUILIELMUM COMITEM PENBROCHIAE, REGI A CONSILIIS
Nondum aetate senex, iuvenis nec moribus, ecce
Te iubet esse suum rex patriaeque patrem.
Quod te rex tanto fuerit dignatus honore,
Gratuler? An quod sis dignus? Utrumque licet.

38. AD IOANNEM, ELECTUM EPISCOPUM LONDINENSEM, 1611
Destinat aeternae te rex doctissimus urbi.
Te tibi pastorem urbs ambitiosa petit.
Sede vacante (alii veniunt, de more, petitum
Artis et ingenii) praemia sacra sui.
Te rex ipse vocat, vocat archiepiscopa: ipsa
Te vocat urbs, huc tu sede vocante venis.

39. DE ORTU ET OCCASU
Sole oriente, tui reditus a morte memento.
Sis memor occasus, sole cadente, tui.

40. AD PETRUM IUNIUM SCOTO-BRITANNUM, OLIM IACOBI REGIS PRAECEPTOREM
Nascitur indigne per quem non nascitur alter.
Tu nasci, nosci tu, Petre, dignus eras.
Nempe tuo geniti tibi sunt te sanguine septem
Corporis effigies, ingeniique tui.
Doctorum tu tot pater est doctissime, Iuni,
Prudentum quot erat Graecia docta parens.

41. IN GAURUM
Stultus es et sapiens, quis credat, Gaure? Secundum
Quid sapiens. Stultus quomodo? Simpliciter.

42. ST
St, quamquam taciturna silentia praecipis, edis
Tu sine vocali syllaba sola sonum.

43. DICTUM HENRICI COMITIS NORTHAMPTONIAE, UNI ET UNIVOCE
Univoce Britones servire docemur, et uni
Iacobo, qui nos uniet univoce.

44. IN QUINTUM SOMNIATOREM
Audivi te saepe querentem et mane dolentem,
Quinte, quod in somno nil ita cernis ut est.
Quid mirum, qui sola diu mendacia dicis,
Si nunqam noctu somnia vera vides?

45. AD ROBERTUM CARUM, REGI A CONSILIIS &c.
Plebs huic raro favet quem carum rex habet, illi
Raro favet reges, quem leve vulgus amat.
Ardua res, carum esse simul regique regique.
Te vehit aura duplex, rex populique favor.

46. IN QUENDAM HYPOCRITAM
“Nescit” ais “mea laeva manus quid dextera donat.”
Credo, quod omnino dat tua dextra nihil.

47. IUSTI LIPSII OBITUS, 1606
Saecula post sex atque decem sexque insuper annos
Clausisti criticum, Iuste dolende, diem.
Viderunt hoc lucem anno mea carmina, quo tu
Mortuus es, Lipsi, nox tua nostra dies.

48. THOMAE OVERBURY, EQUITIS, POEMA INGENIOSUM DE UXORE PERFECTA
Uxorem culto describis carmine talem,
Qualem orat-orem Tullius, ore potens.
Qualem describis, quamvis tibi nuberet uxor,
Aequalis tali non foret illa viro.

49. LOCATIO BENEFICII
Quod bene fit puero perit, obliviscitur ille.
Decrepito quod fit non perit: ipse perit.

50. IUS AMBIGUUM
Legista et medicus sunt iuris uterque periti.
Hic aegros, alter iure tuetur agros.
Ius dare cuique suum, didicit legista clienti,
Aegroto medicus ius dare cuique suum.
Ilus legistarum quid differat a medicorum
Iure rogas? Siccum est illud, at hoc liquidum.

51. AD HENRICUM PRINCIPEM, 19 FEBRUARII NATUM ANNO 1595. OMEN AUREUM* 1612, 19 IUNII
Iam decimo nonoque aetas tua currit anno,
Qui numerus foelix aureus omen** habet.
Hic tibi nam, si me non fallunt omina, secum
Aureus*** ingentes afferet annus opes.

(* Figurae numeri 1594 per additionem arithmeticam reducuntur ad numerum aureum, id est 19 V. G. 1. 5. 9, et 4 si adduntur efficiunt 19. ** 19. *** Aureus versus.)

52. AD REGEM
In decimo-nono iubileo aetatis obivit,
Qui post diluvium vixit et ante Noa.
Si mea vota valent, iubileos quot Noa vidit,
Saecula tot vives, tu Noa noster eris.

  • Rex ante et post unionem Britanniae.


53. IN QUENDAM PARCUM
Te laudo laudatorem, non laudo datorem.
Scit laudare magis nemo, minusve dare.

54. DE THOMA MORO, ANGLIAE OLIM CANCELLARIO. AD THOMAM, BARONEM DE ELLESMERE, ANGLIAE CANCELLARIUM
Integritas morum Morum commendat et ardor
Ingenii, et docto dulcis in ore decor.
Te quoque consapiens. Gravitas et gratia vultus
Eximit a populo, conspicuumque facit.
Totius integritas vitae sine labe peractae
Te Moio aequalem moribus esse probat.
Excipias Mori casus, et flebile fatem,
Et causam mortis, caetera Morus eris.

55. NATURA BREVIUM. AD LECTOREM
Commendent alii prolixi polysticha, curtum
Distichon, ut nanus, me brevitate iuvat.
Omnibus in rebus, non solum epigrammate, lector,
Quodcunque est bellum dulce bonumve, breve est.

56. DUCES UXOREM ET ALIUS DORMIET CUM EA. DEUTERONOMIA C. 28
Impleta in nostris haec est scriptura diebus.

57. BRITANNICAE UNIONIS PATRIA
Autorem* monadis tulit insula Mona** Britannae,
Fortunata Monas filia, Mona parens.

(* Audoenum Theodorum Henrici septimi avum. ** Anglice Anglesey, Britannice Mon.)

58. AD IACOBUM, REGEM DOCTISSIMUM
Esse bonum res es, me iudice, rara, poetam.
Esse verum res, me iudice, rara bonum.
Esse bonum, res iudice me rarissima, regem.
Tu tamen es vates, vir quoque, rexque bonus.

59. IN COTTAM
Praeceptum observat Paulinum in coniuge Cotta.
Cotta habet uxorem sic quasi non habeat.

60. TAM MARTI QUAM MERCURIO
Neptunus Baccho, Marti iungatur Apollo.
Mitescit studio Mars, ut Iacchus aqua.

61. AD IOANNEM HARINGTON, EQUITEM, IOANNIS HARINGTON BARON DE EXTON UNIGENITUM
Exercent inter se in te certamen honoris
Nobilitas, virtus, ingeniumque tuum.
Haec tria cum specto, verear cur dicere verum?
Iane, tibi iuvenem vix alit aula parem.

62. SORTILEGIUM. THE LOTTERY, GALLI LA BLANQUE *APPELLANT
Huc quicunque venit, flet in albo, ridet in atro.
Lugenti potius convenit iste color.
Candida cur damnum fert chartula, nigra lucullum?
An quia divitias Dis dat? At hic niger est.

(* Omnis res denominanda est a maiore parte.)

63. AD COELIBEM G. R.
Est bona res uxor, melior bona, optima nulla.
Contigat nobis optima, nulla tibi.

64. IN COTTAM NUGONEM
Seria dum tractas obiter tu, serio nugas.
Serio stultescis, Cotta, obiterque sapis.

65. IN PAETUM
Cornua, Paete, geris. Fuerit quis, quaeritur, author?
Ex dono auctoris scribito, quisquis erat.
Ex dono auctorum lunatae inscribito fronti:
Autores semper res habet ista duos.

66. DELTOTON
Humanae vitae scopulos, ante omnia deltas
Tres fuge: divitias, Daemona, delicias.

67. FURCA. AD P. L.
Latronum finis funus, mors ultima merces.
Furca capit fures, hinc puto nomen habet.
An multi evasere? Dabit Deus his quoque funem.
Rarus funesto fur sine fune perit.

68. DE INGENIO MULIEBRI. PROBLEMA
Cur minor uxorum est marium prudentia maior?
Eva fuit costae filia, non capitis.

69. MINERVA, EVA
Orta Iovis cerebro nulli Sapienta nupsit.
Nupsit at e costa coniugis orta sui.

70. IN HELIUM
Iurisconsultos multos iniuria ditat.
Helius immensas iure paravit opes.

71. UNIONIS BRITANNICAE STATUS. AD REGEM
Insula lana fuit sub Elisa principe, sub te
Neta, sub Henrico denique pannus erit.

72. AN BACCHUS SIT DEUS. AD GERMANUM
Nonne vides, ut cum vos dulcis inebriat humor,
Summa quatit capitum Bacchus et ima pedum?
Exaltando pedes humiles, de sede superbum
Deiiciendo caput, se probat esse deum.

73. AD THOMAS CHALONERUM, EQUITEM, HENRICI PRINCIPIS CAMERARIUM
Artibus a teneris imbute fideliter annis,
Principis evexit quem, Chalonere, favor,
Te (tu nam tenues non aspernaris amicos)
Non quia sis tantus, sed quia talis, amo.

74. AMO, VOCIS PASSIVAE, AMOR ACTIVAE
Quisquis amat, servit. Dominatur quisquis amatur.
Quisquis amat patitur, quisquis amatur agit.

75. IN IULIUM PSEUDOMONACHUM
Iulius in mundo non est. at mundus in illo est.

76. SACERDOS ET POPULUS
Presbyteri labiis orant, laicique laborant.
Plebs, dum pro populo presbyter orat, arat.

77. IN IULIUM II
“Ecce duo gladii,” Christo Petrus ensifer inquit,
“Ecce duo claves, o Petre,” Christus ait.
Deposuit Petrus gladium, clavesque recepit.
Deponis claves tu, gladiumque rapis.

78. SIMILIS SIMILEM
Faemina quaeque marem reperit, foedissima quamvis.
Sit quamvis nebulo Davus, habet dominum.

79. NOSCE TEIPSUM
Ethica iungatur physicae, te noscere si vis.
Haec docet anatomen corporis, illa animae.

80. AEQUITAS MORTIS
Flumina fluminibus distant, sic nos quoque nobis,
Dum sumus in vita nos, fluviique via.
Ingressus pelagum sapor amnibus omnibus idem,
Mors omnes homines aequat, ut aequor aquas.

81. AD THOMAM BUTTON, 1612
A penitus toto divisis orbe Britannis,
Missus ad occiduum, quod bene vertat iter,
Quaerito et invenies pelagi mysteri magni.
Principis Henrici fatia viam invenient.

82. IN GELLIAM FUCATAM
Dissimilis pictura tibi est tua, Gellia. Constat
Picturae similem te tamen esse tuae.

83. CERTAMINA MAGORUM
Parmensis magico magus in certamine nuper
Ant’ivit cunctos, Daemonis arte, magos.
Scottus enim pactum Parmensis Daemone fecit
Cumque sciente magis, cumque potente magis.
Haud secus in magnis regum qui militat aulis,
Sub domino servus mira potente potest.

84. IN RUFFUM HYPOCRITUM
Devotos, inquis, facit ignorantia. Primum
Inter devotos do tibi, Ruffe, locum.

85. AD ANGLOS. PROBLEMA
Gallo, Hispano, Itali, parvi cur penditur uxor?
Gentibus his mulier nulla videtur homo*

(* Hommes femmes, hombres mugeres, huomini donne.)

86. IN CINNAM MEDICUM
Tollere scis morbos, at quomodo? Tollis et aegros.
Quodque facis (Iudas ait) cito, Cinna, facis.
Qui tuus est patiens, o terque quaterque beatum:
Aegrotare illum non patiere diu.

87. HABEMUS UNUM ADVOCATUM IN COELIS
Causidicum in coelis unum (inquit Paulus) habemus.
Praeter eum nunqui sunt ibi causidici?

88. AD AETATE IUVENEM, MORIBUS SENEM
Cur podagra insequitur iuvenem te, Martis alumnum
Musarumque, senum quae solet esse comes?
Error hic est morbi. Morum gravitas senilem
Te simul ac vidit, credidit esse senem.

89. IRA BREVIS FUROR
Sit brevis ira licet, non expedit esse furorem.
At, quoniam furor est, expedit esse brevem.

90. AD HENRICUM GOODYEER*, EQUITEM, KALENDIS IANUARII, 1610
Quid tibi pro strena mittam, Good-yeere? Precabor
Ut possis nomen multiplicare tuum.

(* Bonus annus.)

91. AMOR ACTIVUS ET PASSIVUS. AD PONTIAM
Scire cupis quid amare ab amari distet? Amari,
Pontia, me tantum credo, at amare scio.

92. AD PRINCIPEM
Mens ni praeter generosum somniat aurum,
Faelix sum tota nocte, dieque miser.
Auxiliatricem, princeps, mihi porrige dextram,
Sic ego non sola nocte beatus ero.

93. DIVISIO ARITHMETICA. AD I. S. MERCATOREM, 1607
Divide nil, dum vivis, egentes inter amicos.
Mortuus invenies in quotiente nihil.

94. PEDICULUS AULICUS
Blandus adulator per totam cursitat aulam,
Principis in-primis nobiliumque fori.
A pedibus sic nomen habens, mala bestia totum
Infestat corpus, praecipueque caput.

95. AESCULAPIUS TRIFRONS
Intrantis medici facies tres esse videntur
Aegrotanti: hominis, Daemonis, atque Dei.
Quamprimum accessit medicus, dixitque salutum,
“En Deus, aut custos angelus,” aeger ait.
Cum morbum medicina fugaverit, “Ecce homo” clamat.
Cum poscit medicus praemia, “Vade, Satan!”

96. IN GALATEAM
Cervus, uti perhibent, mutat ramosa quotannis
Cornua. Quottidie vir, Galatea, tuus.

97. AQUAE ET TERRAE EPITHALAMIUM
Nulla nisi in terris generatio sit vel in undis.
Uniit ergo sagax haec elementa Deus,
Ut nihil humano generi generabile desit,
Terra superfusae subiacet uxor aquae.
Uxor aquae telluis, aqua terra sunt globus unus.
Res bene conveniunt vocibus: humor, humus.

98. DE IISDEM
Cur fluit ex terra, terram circumfluit humor?
Ne quam terra sitim sentiat, unda famem.

99. MORS IN OLLA. AD CRITICOS PALATINOS
Ut verbum vetus in quit in olla est mors. An in aula?*
Nam veteres, Plauto teste, loquuntur ita.

(* Veteribus Latinis olla et aula idem sunt.)

100.7
Cur pisci assimulant sanum proverbia?* Mersis
Gentibus, haec tantum natio salva natat.
Caetera submersit, cur piscibus unda peperca?
Ne sobolem mater perderet ipsa suam.

(* So sound as a fish.)

101. CARBO-LIGNEUS
Natus in igne fui, periturus igne vicissim.
Sylvas absumi, dignus in igne mori.

102. IN GELLIAM
A teneris Papista fuisti, Gellia, Peior
Papista nunc es. Quomodo? Catholica es.

103. IN AULUM
Seu gravior lecto morbus te affixerit, Aule,
Sive cavus doleat dens, stupidumque caput,
“O utinam in coelis essem!” tibi dicere mos est.
Dicunt haeredes non minus “O utinam!”

104. MULIER QUALE ANIMAL?
Sensu intacta caret virgo. Cum nupta maritum
Sensit, habet sensum, sed ratione caret.

105. RATIO ET ORATIO
Rhetoriea est, palmae similis, dialectica pugno.
Haec pugnat, palmam sed tamen illa refert.

106. TESTES
An quia testamur sexum sic dicimur? An quod
Nequitiae testes adsumus ambo tuae.

107. IN OBITUM HENRICI CUF, 1600
Doctus eras Graece, foelixque tibi fuit alpha.
At fuit infoelix omega, Cuffe, tuum.

108. IN FESTUM
Uxorem iam, Feste, senex vis ducere? Dictam
Angligenae Lili consule grammaticam.
Illic invenies indeclinabile cornu.
Hunc scopulum pauci praetiere senes.

109. THOMAS MORUS
Quod de se fieret meditans in carcere Morus,
Inspicit urinam. Nil ibi triste videt.
Urinam regis potius lustrasset: in illa
Vidisset mortis turbida signa suae.

110. IN CORNELIUM
Cornutum te, Corneli, scis esse, tacesque.
Non Cornelius es tu modo, sed Tacitius.

111. TRIPLEX MENDACIUM DICTUM / FICTUM / PICTUM. IN TULLUM
Sculptorum est mendacia fingere. Pingere, munus
Pictorum. Cuius dicere, Tulle? Tuum.

LIBER SEXTUS

[recensere]


IOANNIS AUDOENI EPIGRAMMATUM LIBER SEXTUS
1. AD HENCRICUM PRINCIPEM WALLIAE OPTIMUM MAXIMUM
Optima det tibi velle Deus, verissima scire.
Haec cuicunque dedit, maxima* posse dabit.

(* Magnum esse bonum est; doctum, melius; bonum, optimum.)

2. AD IACOBUM, MAGNAE BRITANNIAE, FRANCIAE, HIBERNIAE &c. REGEM OPTIMUM MAXIMUM
Omnia formidant formidanturque tyranni,
Semper habet comitem vis metuenda metum.
Cur metuas, causae nihil est, rex maxime regum,
Optime rex, cause est cur metuare nihil.

3. ΥΣΤΕΡΟΝ ΠΡΩΤΕΡΟΝ
Hysteron est proteron prae-postera forma loquendi.
Exempli causa, Cant’brigia Oxonium.

4. IN DECREPITUM TERTIAE UXORIS VIRUM
Prima tibi Clotho, Lachesis fuit altera coniunx.
Atropos est vitae tertia nupta tuae.

5. AMOR
Libertas - carcer, pax - pugna, dolenda - voluptas:
Spes - metuens, mel - fel, seriae - ludus, amor.

6. MINOS
Qui post iustitia poscit sibi munera, Minos,
Est similis pisci: quando capit capitur.

7. DUBITANTIUS
Suspicor alterutrum, scio neutrum utrumque paratus
Credere. Phoebus erit, qui mihi dicet utrum.

8. AD ADAMUM NEUTON, HENRICI PRINCIPI A SECRETIS
Mores mutat honos hominum plerumque priores.
Moris id est, non est mos tamen ille tuus.
Mutatus non mutaris, mirabile: tradunt
Se fortunae allii, traditur illa tibi.

9. AD THOMAM PUCKERING, EQUITEM ET BARONETUM
Care tuum, Thoma, si fas tam prisca referre,
Ingenium colui nobile primus ego.
Doctor ego, Puckeringe, fui, tuus, optime, primus.
Non sum quod fueram, sum tamen usque tuus.

10. TRES HAUSTUS
Prateritam primus, praesentem proximus haustus,
Venturam extinguat tertius iste sitim.

11. AENIGMA DUPLEX
Dic mihi, quae fureit matri quae filia* nupsit?
Cuius erat mater mascula,** nemo pater?***

(* Eva. ** Adamus. *** Deus.)

12. DE FIDE. ANAGRAMMA QUINCUPLEX
Recta fides certa est, arcet mala schismata. Non est,
Sicut creta, fides fictilis. Arte caret.

13. AD EDOARDUM COKE, EQUITEM, IURISPRUDENTISISIMUM IUDICEM &c.
Naturae notum tibi ius, naturaque iuris,
Lis et uterque tuo pendet ab ore cliens.
De scripto responsa, Britannus Apollo, dedisti,
Clara magis, quam quae Delphicus ore dedit.
Praesentes dirimis lites, tollisque futura
Iurgia, praesentes voce, futura manu.

14. INSTRUMENTUM MATHEMATICUM VULGO DICTUM A JACOBS STAFFE. AD MATHEMATICUM
Iacobi baculum tibi sumito, da mihi scalam.*
Monstrabit baculo plus mea scala tuo.

(* Iacobi Scala. Gen. c. 28 v. 13.)

15. SITUS TERRAE
Terra stat aeternum, Salomoni credere si fas.
Si fas Nasoni credere, terra sedit.
Fessa vacillaret tandem, si terra sederet.
Si staret, caderet. Quid facit ergo? Iacet.

16. AD PRUDENTEM ET FORTUM VIRUM HENRICUM DANVERS, BARONEM DE DANTESAY
In te fortunam virtus, prudentia casum,
Servilem superat spes generosa metum.
Te sequitur fortuna comes, prudentia ducit.
Nulla (nisi excipiam numinis) arma times.
Pergito tu, quocunque vocat rex. Te duce victor
Miles erit, dux te milite victor erit.

17. EPITAPHIUM MORTIS. AD MORTIS MORTEM
In cruce mors obiit, nusquam de morte resurget.
Mortis erat stimulus mors tua, crux tumulus.

18. DE PAPA ET LUTHERO
Papa pater multas indulgentissimus unus
Ex purgativo liberat igne animas.
Martinus Papis pater indulgentior unus
Omnibus est: omnes eximit inde Luther.

19. DE DEO ET HOMINE
Ipse Deus verbum est, fecit Deus omnia verbo.
Verba homines facimus, nos quoque verba sumus.

20. AD GEORGIUM CAREW, EQUITEM, PRAEFECTUM CURIAE PUPILLORUM, 1612, IUNII 13
Dum pupillorum commendat rex tibi curam,
Se meriti curam monstrat habere tui.

21. DE IEIUNIIS
Papa suo cur tot ieiunia servat in anno?
Ut successorem se probet esse Petri.*

(* Piscatoris.)

22. METAMORPHOSIS NOVA
Efficiunt hominem vir et uxor amabilis unum.
Sic homo fit quadrupes, qui fuit ante bipes.

23. IN NON NULLAM
Nervum inflammasti Fabiano. Iam Fabianus
Dicere iure potest, “Uror amore tui.”

24. AURUM EX STERCORE
Conductor foricarum ex stercore colligit aurum,
Et duo praeterea, rusticus et medicus.

25. FRONTI NULLA FIDES
Uxoris crimen scriptum est in fronte mariti.
Vir tamen est calamus, foemina charta viri.

26. AD GUILIELMUM RAVENSCROFT, IURISCONSULTUM CAELIBEM
Coelestem vita degens in coeliba vitam,
Quod possunt pauci, tu potes esse tuus.
Cognati, natorum instar tibi sint, et amici,
Dum tibi cognatus sim vel amicus ego.

27. HISTORIA HUIUS TEMPORIS
Lex fuit historiae vetus haec, ne dicere falsum
Audeat, et verum dicere ne metuat.
Haec est historiae nova lex, ne dicere verum
Audeat, et falsum dicere ne metuat.

28. DOS FORMOSAE
Formosam nudam volo, nudam non volo formam.
Quaeris cum forma quid volo? Materiam.

29. VIRGO GALLICA
Gallica virginitas parvarum est propria virtus.
Virginis hic titulum sola pusilla* gerit.

(* Pucelle Galli virginem vocant.)

VIRGO ANGLICA
Ne quid vicinis concesserit Anglia Gallis,
Anglica quaeque fere virgo Platonis homo est.

30. IN NOBILEM NOVUM
Mater erat netrix, pater in mare retia iecit,
Inde tuum decorat linea longa genus.

31. AENIGMA PENELOPES AD PROCUM
Est quiddam* quod pene nefas mihi dicere versu,
Hoc tibi vis totum, Pontiliane, dare.
Syllaba prima meo debetur tota marito.
Sume tibi reliquias, non ero dura, duas.

(* Osculum.)

32. BIAS
“Omnia,” qui dixit, “mea mecum porto” videtur
Uxorem sapiens non habuisse Bias.

33. CHRYSTOSTOMUS GRAECUS AB HENRICO SAVELLO, EQUITE DOCTISSIMO CORRECTISSIME EDITUS ETONAE. AD HENRICUM SAVELLUM, 1612
Vitam in carne pius primam Crysostomus egit.
Nunc vitam exutus corpore mentis agit.
Vivit et in scriptis, naturae debita matri
Prima, secunda Dei, tertia vita tibi.

34. PHILOSOPHI UXOR
Vulcani formos Venus, Iovis inclyta Iuno
Uxor erat, nulli nupta Minerva viro.
Cur ita? Pallas enim cum sit sapientia, nulli
Nubere vult homini. Cur? Quia nemo sapit.

35. PROPRIA QUARTO MODO*
Mentitur quisquis communem Thaida dixit.
Thaida semper habet solus et omnis homo.

(* Omni homini soli et semper.)

36. STULTORUM PAR
Claudius est mulo* simiils, Gorgonius hinno;
Quod sit iners, matri debet hic, ille patri.

(* Ex equa et asino fit mulus; ex equo et asina hinnus, Var. De Re Rust. l. 2.)

37. AD EDOARDUM SACKEVILLE, EX GALLIS REDUCEM, COMITIS DORCESTRIAE UNICUM FRATREM
Ingenium natura domi tibi provida mater,
Consilium peregre resque locusque dedit.
Syrenum fugiens cantus et pocula Circes,
Unde redies senior, sanior inde redis.

38. DE ZELOPTYIA ANGLO-GALLICO-ITALICA
Cur Itali longe gravius quam Gallus et Anglus
Uxorum lusus, oscula furta ferent?
Bestia peior ave est; cui nupsit adultera coniunx,
Italus est quadrupes,* Gallus et Anglus aves.**
Gallus et Anglus aves, quadrupes est Italus? Ergo
Ex tribus his solus cornua fert Italus.

(* Becco cornuto. Hircus. ** Un Cocu Gal., Angl. A Cuckold, cuculus.)

39. SAPIENTA SOCRATICA
Omnia me, dum iunior essem scire putabam.
Quo scio plus, hoc me nunc scio scire minus.

40. MENSA ROTUNDA REGIS ARTHURI
Inscribi septem sapientum nomina iussit,
In teriti sapiens Delphicus orbe deus.
Sic, Arthur sagaxe, eques unusquisque tuorum
In tereti mensa primus et imus erat.

41. SUBSIDIUM
Regem anima et nummis ecclesia, corpore vulgus,
Nobilitas opibus corporibusque iuva.

42. NOVUS ORBIS
Nescio quot Kabalistarum schola mystica mundos
Asserit, innumeros esse Epicurius ait.
At bene si numeres duo sunt, rerum ille vetustus,
Verborum, in quo nunc vivimus orbe, novus.

43. IANUS BIFRONS
Ingenii virtus reminiscendique facultas,
Ista quod a tergo est, illa quod ante, videt.

44. CORPUS TERRAE
Telluris lapides sunt ossa, metallaque nervi,
Pellis crusta, pili gramina, sanguis aqua.

45. AD PANNICUM. DE MAURO
Inter te dominamque sua, Pannice, Maurus
Dividit. Uxori res, tibi verba dedit.

46. IN PAULAM, ANGLICAM FUCATISSIMAM FEMINAM
Fucata facie, fucosis fallere verbis,
Mos tuus. In fuco fanda nefanda facis.
Ignavum fucos pecus a praeseptibus arces,
Paula. Tamen tuus est quid, nisi fucus, amor?

47. MEDICUS ET IURISCONSULTUS
Dat Galenus opes, dat Iustinianus honores,
Dum ne sit patiens iste, nec ille cliens.

48. AD EDOARDUM WOTTON, BARONEM, REGI A CONSILIIS &c.
Mortuus est, cessitque loco cultissimus heros
Qui fuit, arbitrio Palladis, ante tuus.
Non erit hoc, Edoarde, loco te dignior alter;
Te, Wottone, locus digior alter erit.

49. ANAGRAMMA. GALENUS ANGELUS
Angelus es bonus anne malus, Galene? Salutis
Humanae custos angelus, ergo bonus.

50. AMOR CAECUS MALE AUDIT
Non videt uxoris delicta maritus amator.
Nullus amat vere vir, nisi caecus amat.
Nil oculo contra dominam, nil creditur auri.
Est igitur surdus, non modo caecus, amor.

51. IN DIDYMUM MERCATOREM
Artis arithmeticae didicisti, Dindyme, partes
Tres primas. Quartam disce, beatus eris.

52. ANAGRAMMA UXORIS
“Insaturabilie par sunt Orcus et uxor,”* ait rex,
Unius experiens, alteriusque sciens.
Quisquis in uxorem cecidit, descendit in Orcum.
Rite inversa sonant, ucs-or et Orcus idem.

(* Prov. c. 30 v. 15.)

53. RESPONSIO
Nuncupor ucs-or ego, non sim quasi coniugis Orcus,
Sed quia per totam sedula curso domum.
In muliere vir est, ut in Orco Belzebub? Ergo
Infernum si sit foemina, vir Satan est.

54. RELIGIOSUS
Quod bene fit, male fit, nimium si fiat aperte.

POLITICUS
Occulte dum fit, quod male fit bene fit.

55. TRES DIVAE
Iuno casta, Venus meretrix, virgo optima Pallas.
Est inter divas rara Minerva duas.

56. PROTEUS ANGLICUS
Utilia haec aetas in amictu et honesta reliquit,
Nos iucunda iuvant sola, diuque nihil.

57. DUO PROTEGIT UNUS. DICTUM HENRICI 4 REGIS FRANCORUM
Gallorum rex regna, inquis, duo protegit unus.
Protexere tuum nec duo regna latus.

58. ORTUS ET SITUS SOLIS
Sol inter septem quartus mediusque planetas,
In quarto et medio, sol situs ut satus est.

(* Quarto die creatus sol.)

59. CAESARIS, POMPEII, ET CRASSI SEPULCHRA
Africa Pompeii tellus, Asiaticae Crassi,
Tertia pars mundi Caesaris urna fuit.

60. AEDES URBANAE URBANISSIMAE HENRICI COMITIS NORTHAMTONIAE
Arguit affectus domitos, mentemque polite
Compositam domini, compositura domus.
Insanas quicunque struunt ex tempore moles
Exemplo discant aedificare tuo.

61. AD ORANUM
Connubio iungam stabili propriamque dicabo,
Saepe tibi dives dixit, Orane, socer.
Connubio nimium stabili tibi iungitur uxor,
Instabilis cum sit, quem profitetur, amor.

62. IN FAELICEM
Per totam Faelix holosericus ambulat urbem
Qui vix toto urbes vidit in orbe duas.
Qui mores hominum multorum vidit et urbes
Mendicat panem pauper in urba sua.

63. FRANCISCUS DRAKE
Ambitio Draki nullo reticebitur aevo.
Ambivit terras, per mare, Drakus anas.

64. HOMO
Nil fueras (at nec potes hoc meminisse) priusquam
Natus eras. Aliquid cum morieris, eris.

65. DE PHOEBO ET NEPTUNO
Sol celer est, at sole tamen velocius aequor.
Itque reditque die sol semel, at mare bis.

66. UXOR VI(N)CTA
Vincitur nisi lingua prius, non vincitur uxor.
Uxorem solus qui superit superat.

67. NUDA VERITAS. IN ALETHUM
Si posset virtus (inquit Plato) nuda videri,
Mirus in hanc hominum conciperetur amor.
Vidit apud Venetos (si credere fas sit) Alethus.
Virtutes *nudas et vitavit eas.

(* 4. Meretriculas, 4 virtutum nominibus insignitas.)

68. DE BACCHO ET BYRRHIA
Laudatur vinum simplex, cervisia duplex.
Est bona duplicitas, optima simplicitas.

69. IN GELLIAM
Gellia materiae res una simillima primae.
Haec omnes formas appetit, illa mares.

70. IN PAPILUM, CANOS EVELLENTEM
Nil opus est capiti canos evellere crines,
Papile: Graecari pergito, sponte fluent.

71. NE SITIS MULTI MAGISTRI
Discipulus dum vult nemo, quisquis esse magister.
Omnes discipuli, nemo magister erit.

72. HENRICUS 8 FIDEI DEFENSOR
Hunc titulum regi florum regique leonum
Florentinus homo dat tibi Papa Leo.*

(* Leo Decimus natione Florentinus anno 1521.)

73. AD LEONEM PAPAM
Cum titulo gladium regi, Leo Papa, dedisti.
Te negat hoc titulo rex, gladioque necat.

74. SUPERBIA VITAE
Ex humili licet ortus homo tellure, tumescit.
Sit licet ex nihildo nata, tumescit humus.
Sic homo, sicut, humus, supra se tollitur ipsum.
Monte superbit humus, mente superbit homo.

75. AD GUARENUM TOUNSEND IURISCONSULTUM
Non tua se ad scenam componit lingua forensem,
Non tua vox querulo prostat avara reo.
Naturae contemplaris mysteria matris,
Scripturam, leges, historiamque legis.
Tres charites, septemque artes, ter-tresque sorores,
Te prohibent causas dicere, nosse docent.

76. GENESIS ET EVANGELIUM SANCTI MATTHEI
Explicat hic Christi genesim liber, alter Adami.
Incipit a Genesi lex, et evangelium.

77. QUIDAM, NEMO
In sacris, homines animas Hebraea vetustas
Appellat, tanquam nil nisi mens sit homo.
Nemo Anglis nobody est, et quidam somebody, tanquam
Anglicus ex solo corpore constet homo.

78. AMATORIUM
Si tu Zodiacus fieri, mea Lesbia, velles,
Haec ego sol fieri conditione velim.
Zodiacum in toto percurrit sol semel anno,
Ast ego te quavis, Lesbia, nocte semel.

79. AD LIBRORUM CASTRATORES
Qui sapitis, nolite meum castrare libellum,
Gignat adhuc alios ut liber iste libros.

80. IN GELLIAM AULICAM
Gellia dic, sodes, multis cur prodiga praestas
Uni promissam remque fidemque viro?
Mos vetus est, et adhuc nostra servatur in aula,
Pluribus ut pateat clavibus una sera.

81. EVAE ET SERPENTIS CONCILIABULUM
Peccatum peperit sermo serpentis et Evae,
Ille utinam mutus, surda vel ista foret.

82. AD ROBERTUM IONSTON, SCOTO-BRITANNUM
Ingenii, Ionstone, tui sum factus amator,
Historiae* legerem dum monumenta tuae.
Nil magis ingenium, nil ingeniosius extat
Tergeminae Britonum gentis in historia.
Excipias unum Morum de rege Ricardo,
Nemo Britannorum dignior invidia.

(* Nondum in vulgus editae de rebus Britannicis et Hibernicis sui temporis.)

83. DE SEIPSO
Sum, fateor, doleoque, minorum ex ordine fratrum.
Frater opes patrias et bona maior habet.

84. VENDE OMNIA QUAE HABES, ET DA PAUPERIBUS. IN PAETUM
Consilii partem servasti, Paete, priorem,
At pars neglecta est postera tota tibi.
Nam venum bona cuncta dedisti, eademque dedisti r
Aut Veneri aut ventri, pauperibusque nihil.

85. NEC EX MALIS MINIMUM, NEC EX BONIS MAXIMUM
Optima sit quamvis, uxorem nolo gigantem.
Uxorem nanam nolo, licet mala sit.

86. SIRENUM CANTUS
Si renum cupis incolumem servare salutem,
Sirenum cantus effuge, sanus eris.

87. EPISTOLA AMATORIA
Nullus amor sine spe (dubius qua vivit amator),
Nujlla placet sine re spes mihi, res sine te.

88. AMOR CAECUS
Ebrietas et amor similes: extinguit uterque:
Corporis ebrietas lumina, mentis amor.

89. S. T. DIVITIS TESTAMENTUM
Omnia das quia nil potes hinc auferre. Dedisses,
Se tecum posses omnia ferre nihil.

90. AER, AQUA, TERRA, INFERNUM
Terra supernorum sordes immunda receptat,
Terrae immundities Orcus in ima trahit.
Quicquid in orbe mali est aliquando feretur in Orcum,
Certur ut in centrum quicquid in orbe grave est.

91. ZODIACUS CHRISTIANUS
Coetus apostolicus, coelestia sidera bis sex,
Zodiacusque fides, sol mihi Christus erit.

92. ERASMI ENCOMIUM MORIAE
Stultitiam non tu laudasti solus, Erasme:
Te laudant multi, stultitiamque tuam.

93. IN GYMNICUM PASTOREM
Pascis oves verbis, te, Gymnice, grex alit herbis.
Scis decimare agrum, non medicare gregem.

94. IN DARDANUM
Pallor in ore sedet, macies in corpore toto,
Dardane. Nil in te est pingue, nisi ingenium.

95. PLACITUM ANNO 1609 INTER ROBERTUM CALVIN ACTOREM, ET IOANNEM BINGLEY ET RICARDUM GRIFFEN, REOS
Cum postnatorum lis est agitate, Robertus
Iacobi vicit filius, omen habet.
Quiod ferit reus Anglicus alter, Wallicus alter,
Scotus utrumque actor vicerit, omen habet.
Omen amo: Britones iunget iam pectora palmis,
Non erit in partes insula secta duas.
Postnati natorum, et qui nascentur ab illis,
Grex pastoris erunt, unius unus, amen.

98. IN DISCORDIAS NOSTRI TEMPORIS
Desinit logicus res, non modo dividit. At nos
Nil desinimus, omnia dividimus.

97. EX MALIS MORIBUS BONAE LEGES
Conditor insonti legem praescripsit Adamo,
Moribus ergo malis lex fuit una prior.

98. ARTICULI FIDEI 1, 2, 3, 4
Unum crede Deum, duo Biblia, symbola ternas,
Quartam, conciliis quattuor, adde fidem.

99. AD HENRICUM PRINCIPEM
Ut visum fugit ursa leonem magna minorem,
Maxima spes, minima re veniente fugit.
Spes mea te spectat, fortunatissime princeps.
Tu mihi spem misero tolle, beatus ero.

100. AD LECTOREM
Exuo Narcissum, quoties epigrammata scribo.
Exuat hunc, quisquis carmina nostra legit.

LIBER SEPTIMUS

[recensere]


1. A IOVE PRINCIPIUM
Principium Deus ipsum, in principio Deus ipso,
Et post principium, principioque prius,
Principium sine principio est. A principio isto
Principium capiunt omnia principia.

2. AD LECTOREM
Carmine vestitos praemisimus ante libellos;
Qui sequitur, nudus non venit ecce liber.
Si qua manent melioria putas, tu, candide lector,
Quod speres, auctor quod vereatur habet.

3. AD CAROLUM, DUCEM EBORACI
Altera spes regia, regni spes altera, solo
Principe Cambrorum, Carole magne, minor,
Consiliis Fullertoni doctique Moravi
Utere (consilio dux duce semper eget).
Esto quod es, patri similis, fratrique secundus,
Nemo tibi similis, nemo secundus erit.

4. ARS MEMORIAE
Simonides olim memorandi repperit artem,
Nullus adhuc artem repperit ingenii.

5. RES, NOMEN, ET VERBUM
Omnipotens omnes res condidit, indidit illis
Nomina vir, mulier, deinde verba dedit.

6. REDEMPTIO ET REGENERATIO
Nos Satan muliere emit, Christusque redemit.
Christus nos lavit, quos maculavit Adam.

7. LIBERALITATIS LAUS
Quod datur aeternum durat, sequiturque datorem.
Dantem et captantem, munus utrumque iuvat.

8. BIBLIOTHECA NOVA OXONIENSIS. AD LECTORES, 1610
Quaeritis auctores? Coram quem quaeritus adsum,
Quisque in classe sua classicus auctor ait.
Tanti operis, quantum reliquo vix extat in orbe,
Quaeritis auctorem? Bodleus auctor erat.

9. AD ACADEMIAM OXONIENSEM
Nulla tuae par bibliotheca est altera, nulla
Ingenio par est, bibliotheca, tuo.

10. AD ANNAM REGINAM
Es soror et coniunx, genetrix et filia regis.
Addere quid titulis possumus, Anna, tuis?
Quattuor his titulis virtutes quattuor addis.
Addere virtuti nil potes, Anne, tuae.

11. AD ELIZBETHAM, REGIS FILIAM &c.
Multorum, longa serie de sanguine regum,
Regis digna thoro, Caesare digna viro,
Si, te dum dignus ducat vir, virgo manebis,
Fas tibi perpetua virginitate frui.

12. SERMO ET SCRIPTURA
Interpres linguae manus es, at muta, loquentis,
Pectoris ut muti nuncia lingua loquens.

13. NOVUS HOMO
Quod superest, de pelle tua depelle vetustum,
De cute peccati decute triste iugum.

14. ANAGRAMMA SALUTARE
Opto tibi multam, nullam tibi poto salutem.
Est potior pota, sicca salute salus.

15. FRUCTUS VERITUS
Nudus Adam vetitia quod vulsit ab arbore, malum
Haud fuit, at malo peius, origo mali.

16. KALENDIS IANUARII
Tros inquit Timeo Danaos et dona ferentes.
Quis Danaus? Pauper Tros quis? Avarus homo!

17. IN ALCONEM
Non habet Alco fidem, nummum vult credere nulli.
At credunt homines illi, habet Alco fidem.

18. AD ROBERTUM CAREY, EQUITEM, RECTOREM IUVENTUTIS CAROLI EBORACENSIS
Elizabeth regina tuo sobrina parenti,
Nominis et generis gloria quanta tui?
Creditus est Britonum regis tibi filius, illa
Gentis, at haec maior gloria mentis erit.

19. EXEMPLAR
Exemplo virtus bene discitur atque docetur.
Qui dare mi suadet pauperibus, sua det.

20. MEDIUM DUPLEX
In medio constat tellus, tamen infima res est.
In medio virtus, res ea summa tamen.

21. N. O.
N praeit, O sequitur, nihil est antiquius omni.
Scilicet, ex nihilo condidit omne Deus.

22. AD IACOBUM FULLERTON, EQUITEM, RECTOREM IUVENTUTIS CAROLI EBORACENSIS
Fullertone, tuae decus o doctissime gentis,
Est in tutela regis imago tua.
Quae sibi dissimilem ne sumat imago figuram,
Fullertone, tuum est hoc onus, hic honor est.

23. SANCTITAS, SANITAS
Nemo diu, bene quisque potest, at vult bene nemo,
Vivere. Visne diu vivere? Vive bene.

24. OVES ET CAPRAE
Ascendunt rupes et promontoria caprae,
Gramine collino dum saturantur oves.
Sic nunc est; olim non sic erit, ad loca quando
Summa verentur oves, inferiora caprae.

25. NAVIS
Puppis cauda, carinaque venter, proraque rostrum,
Velaque sunt alae, totaque navis avis.

26. AD THOMAM MORAVIUM, CAROLI DUCIS INSTITUTOREM
Si Iacobinum fas dicere regis amicum,
In Iacobinis me profitebor ego.
Si Scoto quicunque favet Scotista vocetur,
Sum Scotista, nec hoc inficiabor ego.
Tu me Thomistam totum, doctissime Thoma,
Tu me Scotistam, Scoto-Britanne, facis.

27. SANGUINE, NON VIRTUTE
Antiquum est, virtute decet, non sanguine, niti.
Non meritis tamen, at sanguine nitar ego.
Non inquam virtute decet, sed sanguine niti:
Non virtute mea, sanguine, Christe, tuo.

28. SOL ET TEMPUS
Sol celer est, at sole tamen velocior hora.
Hora stetit nunquam, sol aliquando stetit.*

(* Iosu. c. 10 v. 12.)

29. SANGUIS
Sum crudor, vocor inde cruor, per corpora curro,
Volvor, et in venis sanguis ut anguis eo.

30. IN PANNICUM, DIVITEM INERTEM
Quod fortuna favet fatuis, mihi credere non vis.
Si mihi non credis, Pannice, crede tibi.

31. BREVITAS
Perspicua brevitate nihil magis afficit aures.
In verbis ubi res postulat esto brevis.

32. TUMULUS IOANNIS PUCKERING, CUSTODIS MAGNI SIGILLI
Cernis in hoc tumulo tres fratres, quinque sorores,
E quibus una deest, unus adhuc superest.

33. HOMERUS
Mentiri caecum nemo miratur Homerum:
Auritus testis, non oculatus, erat.

34. ERASMUS
Quaritur, unde tibi sit nomen Erasmus? Eras-mus.

RESPONSUM
Si sum mus ego, te iudice, summus ero.

35. PARUM, NIHIL, NIMIS, SATIS
Pauper in orbe parum, mendicus nil habet usquam.
Dives habet nimium, quis, nisi nemo, satis?

36. AD HENRICUM WOTTON, EQUITEM, REGIS LEGATUM &c., 1612
In dubiis, Wottone, mei non immemor olim,
Serio, sero licet, sum memor, ecce, tui.
Nuper apud Venetos legatum, iamque Sabaudos,
Fallor, an in patriam prospera vela vehunt?
Regis opus, pensare tuos, Henrice, labores.
Nescio (secretum est) quando; aliquando, scio.

37. RESPICE FINEM
Omega distinguit misero non alpha beatum.
Ante obitum faelix nemo, nec ante miser.

38. SABBATUM POLARE. AD POLARES
Una dies vestrum nox unaque terminat annum,
Septimus est annus, septima vestra dies.

39. AD DESIDERANTES LEGEM SALICAM
Francorum laudat legem nova secta virilem,
Ne regat im-bellis Martia regna colus.
Lege regi regnum Salica vultisne, Britanni?
Este viri fortes, incipitote domi.

40. AD GUALTERUM GWYN
In laudem, Gualtere, tuam gratantia quare
Disticha non facio? Tu meliora facis.

41. IRI ET CRAESI EPITAPHIUM
Divitis exiguum est Craesi discrimen, et Iri
Pauperis. Hic tumulum non habet, alter habet.

42. MENSIS INTERCALARIS, 1612
Cur quarto solus crescit Februarius anno?
Hic minimus lunae mensis ab orbe fluit.

43. IN FELICEM
Dives eras dum vivus eras, pauperrime faelix.
In Lazari malles mortuus esse loco.

44. 10 PRINCIPIA
Una categorias in se substantia ter tres
Continet, ut Musas unus Apollo novem.

45. LOGICA
Nascitur in tenebras animal, puer inscius, infans.
Conferat Oxonium se, cito fiet homo.

46. AD SAMUEL DANIEL, POETAM
Cur calamum tractas dextra, gladiumque sinistra?
Est tibi Mars laevus, dexter Apollo tuus.

47. PHILALETHES. AD PAULUM
Displicet insipiens novitas, delira vetustas
Non placet. Est vero nil mihi, Paule, prius.
Non ego sum veterum, non assecla, Paule, novorum.
Seu vetus est, verum diligo, sive novum.

48. HUMILITAS
Uberiora ferunt valles, brevioraque montes
Gramina, multum humilis mens sapit, alta parum.
Mens mons est, montisque cacumen mentis acumen:
Omne cacumen inops est, et acumen iners.

49. TRES PHILAUTI
Proximus ipse egomet mihi sum, tibi proximus es tu.
Quid prohibet quin sit proximus ille sibi?

50. DIES S. MARTI. AD MARIANUM PASTOREM
Cur ovibus non signa capris imponimus? Olim
Servabantur oves, non, Mariane, caprae.

51. AD DINDYMUM
Tempore tempus edax edit omnia, Dindyme, sed tu,
Dum nuganda teris tempora, tempus edis.

52. TERRAE ANAGRAMMATA DUO. DE COELO ET TERRA. PARADOXON DUPLEX
Mobile non errat coelum, stat terra sed erat,
Funditus in varias, undique secta vias.
Errantum pedibus calcabor, humillima tellus,
Vomere proscindar, dumque ero terra terar.

53. ANNUS
Ver, aestas, autumnus, hyems sunt integer annus,
Aestas autumno, vere levatur hyems.

54. CLIENS
Pharmaca si causae vis applicet apta patronus,
Causidico clines callide crura cliens.

55. IN AVARUM
Non vis ut modico maior pede calceus extet,
Cur tibi quaeris opum plus, tibi quam sit opus?

56. PATIENS INVERSUS, ET PATIENTIA DIVERSA
Esse volo patiens, si nolo cogor, at in spe:
Hac ego fio potens entia cuncta pati.

57. SERPENS, EVA, ADAM
Incautam serpens fallit, non fallitur, Evam.
Fallitur, haud fallit, coniuge captus Adam.
Activas muliebris erat passivus et error:
Fallitur et fallit foemina, capta capit.

58. CYGNUS
Cum me fata vocat, ad amoeni fluminis oram
Me moriens moesto carmine solor olor.

59. AD POLYDORUM
Est ablativo melior, Polydore, dativus,
Dives, et accipiens munera dante minor.
Heu nimium crebro nunc ablativus in usu est,
In pretio rursum quando dativus erit?

60. AD ALDINUM
Servus es infaelix dominorum, Aldine, duorum,
Alter enim tibi nil dat, nihil alter habet.

61. CONTINENTIA TRIPLEX
Quicquid turpe vides at audies, claude fenestras.
Ne temere effundas frivola, claude fores.

62. SATURNI TRES FILII
Nummipotens, unus fratrum, qui praesidet Orco.
Amnipotens alter, tertius omnipotens.

63. SENEX IUVENEM ALLOQUITUR
Est mea vita brevis, nec tempore longa futura est.
Est tua longa, brevi fiet et illa brevis.

64. DE LIBRO
Oxioniae salsus (iuvenis tum) more vetusto,
Wintoniaque (puer tum) piperatus eram.
Si quid inest nostro piperisve salisve libello,
Oxoniae sal est, Wintoniaense piper.

65. AD THEODORUM DEODATUM, MEDICUM
Nomine tu Gaio Theodorus est atque Latino
Arte potens* Phoebi, Ter-Theodorus eris.

(* Medicum creavit altissimus - Altissimus creavit de terra medicinam. Ecclesiastic. c. 38 v. 14.)

66. IN QUINTUM
Iurandi didicisti adverbia quattuor olim,
Tum puer, at nunc vir millia, Quinte, quatuor.

67. AD IRACUNDUM
Ira cadat cum sole, at non cum sole resurgat:
Semper cum Phoebo currat ad Antipodas.

68. DE PALLIO ET TUNICA
Coeruleas olim tunicas manicasque gerabant
Anglorum Davi, desidiosa cohors.
Pallia nunc gestant. Cur pallia? Veste sub ista
Hic cyathum pulchre palliat, ille capum.

69. MORS
Humanum in terris nihil est, quod non sit humandum.
Avolat hinc animus, caetera sorbet humus.

70. IN PONTIUM POETAM
Claudicat et semper titubat pede Pontius uno.
Hexametrum in gressu pentametrumque refert.

71. IN FABIANUM
Tu vel quod dicis facito, vel dicito saltem,
Quod facis. At neutrum tu, Fabiane, facis.

72. EDERE LIBROS
Accidit hoc mihi saepe volenti scribere versus,
Ut libros edam plenus, inanis edam.

73. HILAREM DATOREM DEUS DITAT
Munera ne numera, miseris quaecunque dedisti.
In coelis numerat, munerat illa Deus.

74. IN QUINTUM, RAMISTAM, TERTIUM PATRIS FILIUM
Una duos tantum Ramos quasi germinet arbor,
Dividis in partes omnia tota duas.
Si rerum fieret divisio quaeque bimembris,
Est tua de patriis pars quota, Quinte, bonis?

75. ARMA CUPIDINIS, ARCUS ET CALAMI
Nudus Amor cur offensivis utitur armis,
Non defensivis? Omnia vincit Amor.

76. DE PRO(R)SA ET ASTRICTA ORATIONE. PROBLEMA
Cur vinctus velocior est quam sermo solutus?
Iste pedes sermo non habet, alter habet.

77. COELUM
Numinis immensi sedes amplissima coelum.
Omnipotens dominus, omnipatensque domus.

78. ARISTON MEN HYDOR
Unde renascuntur mortales unda vocatur.
A qua nascuntur cuncta, vocatur aqua.

79. A NEST OF BOXES. SUSCIPIO / SCIPIO / PIO. PYDIXUM TRIAS
Pro patria, patribusque mori populoque Latino,
Corde animoque pio Scipio suscipio.

80. IN PONTILIANUM
Blandus hero cauda canis irrequietus adulat.
Linguam pro cauda Pontilianus habet.

81. PULVIS ET UMBRA SUMUS (HORATIUS)
Desperet coelum natus de pulvere nemo.
Desperet coelum nemo, quod umbra sumus.
Nostra caro est pulvis, sed eodem ex pulvere corpus
Fit Domini. Mens est umbra, sed umbra Dei.

82. AENIGMA
Dic mihi quae in coelis extat vox* integra cuius
In terris tantum syllaba prima patet?

(* Felicitas.)

83. DIVES
Deterior fio fieri cum ditior opto.
Maior me fieri molior, haud melior.

84. CONVERSIO PAULI
Qui modo Saulus eras, inferso nomine, salvus
Factus es, et Paulos qui modo phaulos eras.

85. RECTA RATIO
Tempore quod nostro ratio sit recta, dolendum est.
Esset gaudendum, si foret illa regens.

86. AD CAROLI DUCIS DOCTOREM, THOMAM MORAVIUM
Te novi geniumque tuum, moresque, Moravi,
Scriptaque lecta mihi sunt tua, digna legi.
Non doctor ductorveque duci fuit aptior alter,
Dogmata dum sequitur dux tua, doctus erit.
Non trahere invitum, sed in optima sponte sequentem
Quanta tua est virtues, ducere posse ducem!

87. AD HEBRAEOS
Relligio, lex vestra, fides at nostra vocatur.
Vos bene non vultis credere, nos facere.

88. IRUS
Qui mensa excipitur, quique excipit, hospes uterque est.
Sum multorum hospes, nullius hospes ego.

89. DEUS
Dispersus tot licet infinitus in orbe
Sit Deus, in toto quaeritur orbe Deus.

90. AQUILA
In sacris aquilae portant mysteria templis:
Nunc est Iehova, quae Iovis ales erat.

91. TOBIAS MATHAEUS
Ex veteri primum sortite, novoque secundum
Ex testamento nomen utroque trahis.
Hoc mirum est: nomen Gentile canonicon esse,
Hoc in fonte fides quod dedit, Apocryphum.

92. IN PARAPHRASIM
Ista paraphrasis est quasi circulus actus in orbem,
A centro ad circum linea textus hic est.
Tangit enim, extremas diametri circulus, oras,
At centrum nulla tangere parte potest.

93. IN CORBULONEM
Diruis, aedificas, quid, Corbulo? Diruis omnes
Divitias et opes, aedificasque nihil.

94. IN GELLIAM GRAMMATICASTRAM
Grammaticam veteres artem dixere loquendi.
Gellia, grammatica nil opus arte tibi.

95. IN QUENDAM GRAMMATICASTRUM
Me flocci facis atque pili, nauci, atque terunci,
Quanti te faciam scire cupis? Nihili.

96. BELLUM
Solis militibus bellum res bella videntur.
Militibus solis omnia bella bona.

97. DIVITIAE
Solus Dis deus est, Dites dii, numina nummi.
Cum plausu loquitur Pluto, tacetque Plato.

98. TRIA GENERA
Est dubii generis, castissima sit licet uxor,
Communis meretrix, foeminei mulier.

99. ST. ST. SILENTII NOTA
Quid sibi Romanum vult ST? Sileto, taceto.
S monet ut sileas, T iubet ut taceas.

100. PATRIA EST UBICUNQUE EST BENE
WHERE I DOE WELL, THERE I DWELL
Illa mihi patria est ubi pascor, non ubi nascor,
Illa ubi sum notus, non ubi natus eram.
Illa mihi patria est, mihi quae patrimonia praebet.
Hic, ubicunque habeo quod satis est, habito.

101. CONIUX
Apta duci non est uxor, non aptaque regi,
Quae duci non est apta, nec apta regi.

102. RHETORICA ET DIALECTICA
Rhetorice dicendi ars est, logiceque docendi,
Illa sophistarum robur, at ista sophon.
Illa magis condita, recondita sed magis haec est.
Illa salax magis et salsa, sed ista sal est.
Rhetorice verum velat, logiceque revelat.
Haec monet, illa movet, haec docet, illa nocet.

103. ACTAEON
Carnem edere canes Actaeonis, ossa, cutemque.
Cornua Londini conspicienda manent.

104. MULTIPLICATIO ET DIVISIO ARITHMETICA
Cur dextram divisio, multiplicatio laevam
Respicit? Est virtus illa, sed haec vitium.
Cur sursum divisio, multiplatio d’orsum
Aspicit? Haec homini convenit, illa Deo.

105. ARBOR
Ver viridem, flavamque aestas me fervida, canam
Autumnus, calvam frigida fecit hyems.

106. AD THEODORUM PRISE, OXONIENSEM THEOLOGUM
Uno non possum, quantum te diligo, versu
Dicere. Si satis est distichon, ecce duos.

107. UNUS DEUS
Coelum ἑτερόκλιτον est, ut noster Lilius inquit.
Pluri numero non caret ipse Deus.
O quanta est veterum blasphemia grammaticorum,
Qui declinandum nos docuere Deum!

108. DEI GENUS
Neutrius generis Deus est, nec foemina, nec mas.
Hoc igitur numen nec dea nec deus est.

109. GUBERNACULUM CORPORIS
Insipiens linguam laxat, sapiensque refraenat.
Quis minor aut maior quam tacuisse labor?

110. EX MALIS MINIMUM ET MAXIMUM. AD MAXIMUM
In mensa semper minimum tibi sume malorum,
Maxime, malorum maxima, si bona sunt.

111. UNDA
Littera dempta undas udas facit, addita mundas.
Littera transposita est, undaque nuda manet.

112. DE SOMNIIS. PARADOXON
Quae mala sunt bona sunt; mala, quae bona somnia. Quare?
Gaudeo* si mala sunt, si bona sunt doleo.

(* - Experrectus.)

113. ORIGO AQUAE
Unda, undae, undarum tibi declinatio constat,
Derivatio non. Una fit unde, rogas?
Annus ut, in sese sine fine revolvitur amnis:
Ad punctum redeunt annus et amnis idem,

114. AVARITIA
Undique fluminibus currentibus in mare magnum,
Non ait “Unde venis?” aequor, at “Unda, veni.”

115. ADAMAS
Mittendi fidos adamantes sunt ad amantes:
Solo adamante polit durum adamanta faber.

116. CANIS ET LEPUS
Sit quanquam levipes lepus, et velocior hoste,
Hic sequitur magna spe, fugit ille levi.

117. VOX ET SCRIPTURA
Lingua sagax aperit clausi mysteria cordis,
Scriptura didicit vox sine voce loqui.

118. LAURUS
Arbor ego Phoebi, viridis frondosaque semper.
Nescio calvitiam canitiemve pati.

119. DICACITAS ET PRUDENTIA
Ingeniosus at imprudens, est absque cibo sal.
Doctus inurbanus quid? Cibus absque sale.

120. ALIQUID EX NIHIL. AENIGMA ARITHMETICUM
Adderis* unum nihilo, nihil inde creatur.
Adde uni** nihilum, nascitur inde decas.

(* 01. ** 10.)

121. AD GUILIELMUM SUTTON, OXONIENSEM THEOLOGUM
Debeo plura tibi quam versu dicere fas est:
Debitor aeternum si mihi credis, ero.

112. SATURNI ET OPIS FILII TRES, COHAEREDES
Dites tres fratres, Neptunus, Iupiter, ac Dis.
Quid mirum? Tribus his Ops bona mater erat.
Essem Neptuno, Iove, Diteque ditior ipsu,
Fors mihi si matrem fausta didisset Opem.

123. IN QUENDAM ORATOREM INFINITUM
Omnia cum dixi, superest tibi dicere “Dixi.”
Haec mihi sermonis vox placet una tui.

124. AD LECTORES
Non cuivis lectori, auditorive placebo.
Lector et auditor non mihi quisque placet.

LIBER OCTAVUS

[recensere]


Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio

IOANNIS AUDOENI EPIGRAMMATUM LIBER OCTAVUS
1. AD HENRICUM, AUGUSTUM PRINCIPEM CAMBRIAE
Maecenas equitum primus cum Caesare, Flacci
Foverunt gelidos Vergiliique lares.
Me quoque tres equites, tuque, augustissime princeps,
Re simul, et fati spe melioris alis.
Sunt Maecenates mihi tres, quotcunque supersunt,
Si quis adhuc superest, tu mihi Caesar eris.

2. AD TRES MAECENATES, EDOARDUM NOEL, GUILIELMUM SIDELY, EQUITES ET BARONETOS, ET ROGERUM OWEN, EQUITEM AURATUM
Me cum deserent veteres, ut nunc fit, amici,
Vos insperatam tres mihi fertis opem.
Vestra igitur summis iunxi tria nomina. Solus
Maecenas dignus Caesaris esse comes.

3. IURISCONSULTUS ET MEDICUS
Ille vafer nisi sit, nisi sit temerarius alter,
Se mendicato pascat uterque cibo.

4. SCALA AULICORUM
Nemo, gradus nisi per plures ascendit in aula,
Ad descendendum plus satis unus erit.

5. AD EDUARDUM NOEL, EQUITEM ET BARONETUM
Haec tibi Maecenas, quam vis epigrammata scribam.
Scripta legent alii, sint modo digna legi.
Quod plus ergo mihi debet lectore patronus?
Tu mecum lectus, non modo lector, eris.

 

6. AD * * * AULICUM
Audacem fortuna omnis, cibus omnis edacem
Adiuvat. Esse aliquid si cupis, aude et ede.

7. HONORIS ET DIVITIARUM COMPARATIO
Donat opes homini Deus, et sibi poscit honorem.
Ergo divitiis anteferendus honor.

8. IN POETAS FABULOSOS
Fictum inter factumque parum distinguere curans,
Quidlibet ex quovis ente poeta facit.
Sortiti nomen sunt a faciendo poetae.
A faciendo aliquid scilicet: immo nihil.

9. IN TOMASINUM
Scripserunt asini laudes hoc tempore multi,
Legimus et laudes, o Tomasine, tuas.

10. IN FABIANUM
Exdtra calvescunt alii, tu calvus es intra.
Crinibus hi, cerebro tu, Fabiane, cares.

11. OSCULUM
Una trisyllaba vox inter celebratur amantes,
Quam sibi quisque sua vult ab amante dari.
Syllaba prima data est? Reliquae sine lite dabuntur:
Quae dedit os, culum non minus illa dabit.

12. DALILA
Samsonem rigidis spoliavit crinibus uxor.
Hoc nostro multae tempora sunt Dalilae.

13. COVENTRIA ET WARWICUM, URBES MEDITERRANEAE
Non idem vobis praesul, tamen Aeacus idem.
Diversus vester spiritus, una caro est.

14. NATALIS
Ad praesentia nascor, et ad ventura renascor.
Natalis prior est ille, sed hoc potior.

15. DE ARTE AMANDI
Iudice me, rudis est, artem qui tradit amandi.
Naturae scopus est, non opus artis, amor.

16. IN GALLIA
Fungitur officio rarus sine munere iudex.
Cur, nisi quod sanctum munuere munus emit?

17. IN PHYLLIDEM
Solarem muliebris amor non durat in annum
Phyllidis: instabilem Phyllida luna regit.
Menstrua mente solet Pyhyllis, non corpore tantum,
Quovis mense pati, menstruus huius amor.

18. IN PAETUM. PROBLEMA
Non pater es, non, Paete, socer, non vitricus horum,
Quos tua nupta tibi tot tulit. Ergo quides?

19. IN PONTILIANAM
Nupsisti undecimo cur, Pontiliana, Decembris?
Nulla magis nox est longa, diesque brevis.

20. AD FRONTONEM IURISCONSULTUM
Multa statuta noto poenalia Fronto vocari;
Queis titulum dederint praemia, nulla lege.
Publica res olim fulcris innixa duobus
Abrogat haec aetas praemia, poena manet.

21. AD EDOARDUM NOEL, EQUITEM ET BARONETUM
Ingenium tibi mite sagax natura creavit,
Addis naturae viribus artis opem.
Virtutis fortuna tuae comes utilis haeret,
Artis et ingenii dotibus addis opes.
Ut miseris, fortuna dedit, succurrere posses.
Ut velles, virtus fecit, utrumque Deus.

22. IN FESTUM, IUDICEM INIUSTUM
Quod Iudas fecit facito, iudexve Pilatus:
Suspendi non vis, Feste? Lavato manus.

23. PARONOMASIA
Iudicat ex mento non mente puella maritum.
Non mens at sponsae menta minuta placet.
Pungi quam pingi mavult Venus improba, semper
Peniculo penem proetulit alma Venus.

24. AD MARTHAM, DE QUINTO
Prodigus est et avarus amator Quintus, amoris
Prodigus ipse sui, Martha, avidusque tui.

25. TERGORIS ET DORSI ETYMOLOGIA
Posteriora viri vox neutra Latina notavit:
Utraque foemineis moribus apta fuit.

26. IN INTESTATUM COLINUM
Nil moriens, Coline, tuis das, omnia linquis.
Parcus eras vivens, porcus eras moriens.

27. DE VIRGINITATE ET CONIUGIO
Virginitas angusta via est. Via latior autem
Coniugis. Hinc plures ingrediuntur eam.

28. IN PANSAM
Lis inter Pansam gravas Eunomiumque magistrum
De sacris cleri ritibus orta fuit.
Exhibet Eunomius geminos, sua biblia, testes,
Testamenta Dei non dubitando duo.
“Quid cum scripturis,” inquit, “mihi, Pansa, negoti est?
Ecce statutorum, biblia nostra, librum.”

29. AD D. T.
Tu dominos sectare duos. Mirabile dictu est,
Si vel utrique places tu, vel uterque tibi.

30. FIDES MERCATORIA
Quo solet esse fides minor in debentibus aurum,
In credente fides hoc solet esse minor.
Diruit innumeros hoc tempore mercatores
(Non tutum est hodie credere) sola fides.

31. GERUNDIA ET SUPINA
Di-do-dum Aeneas aberat, caruisse gerundis
Dicitur, et nullum nosse supina virum.

32. DA MIHI ANGELUM, ET EGO DABO TIBI SPIRITUM
Spiritus huic sanctus promittitur, angelus illi
Michael. Hic munus polluit, ille manus.

33. AD QUENDAM DIVITEM
Magnus amor tuus est, si multum hoc tempore dones.
Si multum credas, est tua magna fides.

34. AD DUARUM SORORUM PARCISSIMARUM SERVUM
Tres Parcae celebrantur in orbe sorores,
Expertus parcas es, miser, ipse duas.

35. PEDICULUS
Tu morsu me laedis, egoque infero mortem.
Est tua culpa levis, non nego, poena gravis.

36. DE MALO IN PEIUS
Incidit in Scyllam cupiens vitare Charybdim .
Qui morbum fugiens incidit in medicum.
Stulti dum vitant vitia, in contraria currunt,
Qui litem fugiunt, causidicumque petunt.

37. DE PRODIGO ET AVARO
Prodigus omnis homo, miser est, miser omnis avarus,
Istius miseri filius ille miser.

38. IN R. G. VINDICTA DIVINA, 1603
Inviti sacras tenuisti praesulis aedes:
Te tenet invitum nunc aliena domus.

39. IN DAMAM
Promissum quoties quiddam te, Dama, rogavi,
Quod, quoniam praestas nil mihi, saepe rogo,
Saepe soles “Faciam.” “Feci” mihi dicere nunquam,
Incipe iam “Feci” dicere, non “Faciam.”

40. IN LINUM INFORTUNATUM
Quid mitum, fortuna tibi contraria quod sit?
Crinita est illi frons, Line, calva tibi.

41. AMICA AD GAURUM
A me nescio quae munuscula in aure rogasti,
Si munus-culum vis, tibi, Gaure, dabo.

42. HOMO PANTOPHAGUS
Non mare, non aer, non tellus, denique cuncta
Sufficiunt nostrae vix elementa gulae.
Si quod edunt homines hominum substantia fiat,
Ut perhibet, homines qualia monstra sumus?

43. VIA LATA
Lata via est, et trita via est, quae ducit ad Orcum.
Invenit hoc, etiam se duce, caecus iter.

44. AD, IN, DE
In libris tria verba meis celebrantur: ad, in, de.
De docet, ad dignos laudat, in lacerat.

45. IN QUINTUM IMMISERICORDEM
Nudus inopsve tua si quis pulsaverit aedes,
Quinte, stipem misero qua ratione negas?
“Mendicare stipem prohibet lex Anglica,” dicis.
Esto, miseris lex dare nulla vetat.

46. HUMANUM EST LABI
Terque quaterque die iustus cadit, ut lego scriptum.
At, quoties, scriptum non lego, iusta cadit.

47. IN QUENDAM INEPTUM SCRIPTOREM
O utinam vel tota foret tua nigra papyrus,
Tincta foret vel nullo vel charta nigro.

48. FOENERATORIS APOLOGIA
Quo mihi divitiae, si non conceditur uti?
Aera nitent usu, me iuvat usus opum.

49. IN * * * CORNUTUM
Si natura daret tibi cornua, tollere posses:
Quod tibi nupta dedit, tollere nemo potest.

50. RES IUDICATAE
Lex quamvis ratio Ciceroni summa vocetur,
Et bene laudetur lex quae ratione probatur,
Invenies inter legistas raro logistas,
Moris et exempli leges sunt iuraque templi.

51. MULIER
Formosae sunt famosae, iuvenesque iocosa,
Ingeniosa sagax foemina, salsa salax.

52. QUATUOR TERMINI FORENSES
Terminus a sancto princeps Michaele vocatur,
Legistuam imprimis angelus* iste iuvat.
Terminus hunc Hilari sequitur, nec nomine vago,
Causidicos hilares terminus iste facit.
Causidicis instar, libri Paschalis** habendus,
Tertius a sacro Paschale nomen habet.
Quartus habet Triadis titulum. Cur terminus? Omni
Est in lite trias*** callida, nulla monas.

(* Effigies Archangeli Michaelis in nummo aureo Anglicano. ** Ester booke. *** Cliens, causidicus, iudex.)

53. CRUX IN FORO CAUPONARIO. AD CHRISTUM
Restat imago crucis, tua de cruce tollitur: ecce,
Christe, cruci maior quam tibi constat honor.

54. DUO IURISCONSULTORUM COLLEGIA TEMPLUM MEDIUM ET INTERIUS IDEM ESSE
Ambo eadem demos estis, idem ius ambo studetis,
Inter ius medium est, interiusque nihil.
Quae meata est eadem magni res intima mundi,
Interius centro nam nihil esse potest.
Templum igitur medium, medium licet usque vocetur,
A templo differt interiore nihil.

55. DE IISDEM
Parlamenta duo vobis, chorus at sacer unus,
Culinae vobis, ara sed una duae.
Ad coenam vos sacro idem vocat ore magister,
Non cornu vos ad prandem cogit idem.
Vestra nec inspirat duo cornua spiritus idem,
Unica mens animat corpora vestra duo.

56. E. N. LIBERALIS
Liber alis multos, Maecenas optime, servos,
Me quoque, Maecenas optime, liber alis.

57. AD FAUSTINUM
Esse bonum dixti nostrum, Faustine, libellum.
Si bonus est, utinam sim meus ipse liber.

58. O TEMPORA!
“Tempora mutantur, nos et mutamur in illis.”
Quomodo? Sit semper tempore peior homo.

59. TRAULISMUS. AD BALBINUM
Sermonis quanquam vitio, Balbina, laboras,
Nemo potest nisi tu dicere “Pa-pa-pa-pater.”

60. AGNA * * * OXONIENSIS
Nupta senatori Benedicto non bene dicto,
Credita quae fueras, Agna, reperta lupa est.

61. AD AULUM MEDICUM. GRATULATIO VERNA
Vere novo impuri renes et viscera purgant.
Gratulor, Aule, tibi: ver, tua messis, adest.

62. POETA LAUREATUS
Laurus in igne crepat, vivunt in funere vates.
Fallor? An hinc vatum praemia laurus erat?

63. AD CIVEM
Febre laborantem decedere Phoebus ab urbe
Te iubet, et coelo commodiore frui.
In tua rura redis, urbanaque lucra relinquis,
Redditur in patrio pristina rure salus.
Sanus inopsque iterum Londinum, rure relicto,
Ire paras, iterum dives et aeger eris.
Pristina febris adest. Dicat iam Phoebus, utrum sit
Utilior dives morbus, inopsve salus?

64. IN LABIENUM PHILAUTUM
Se solum Labienus amat, miratur, adorat.
Non modo se solum, se quoque solus amat.

65. VIDUA
Uxorem viduam qui ducit idem facit ac si
In longa vestem quaerat ematque via:*
Altera vestis uti magis est minus altera tria,
Sic viduarum aliae plus, aliaeque minus.

(* Long-lane.)

66. PYRAMUS ET THISBE
Infaelix nostrum paries divellit amorem.
Quam longe distat, quam prope, noster amor!

67. AD POLLUM CLIENTEM
Lis pendet tibi, Polle? Semel tibi pendere praestat
Quam pendere diu: solve, solutus eris.

68. FRIGUS, CALIDUM
Est mare frigidior mulier, tamen urit amantem.
Sic calx in gelidam iacta calescit aquam.

69. PAR MA FOY
Per sanctam iurare fidem mos, non per amorem est.
Est tamen ille* deus, non tamen illa dea.

(* Ioan. Epi. 1 c. 4. v. 16.)

70. ASTRO- / PHYSIO- LOGIA
Astrorum in summo latet alta scientia coelo,
In centro physicae vis veneranda latet.
Ut bonus astrologus fiam, caelum nimis latum
Impedit, ut physicus, terra profunda nimis.

71. IN PONTICUM
Nil mihi das, donabis ais post funera. Quare
Non moreris? Bis dat, Pontice, qui cito dat.

72. IMPAR CONGRESSUS
In promptu semper strictum Matho non habet ensem,
In promptu parmam Pontia semper habet.

73. DE AGRIS ET NUMMIS. AD PONTILIANUM MERCATOREM
Foenus habet certos omnisque pecunia fines,
At fundus fundo, Pontiliane, caret.
Fons plus quam cisterna valet, quam cistaque fundus,
Sit cisterna licet maxima, fons minimus.

74. IN FAMAM
Virtutem parce laudat, vitiumque libenter
Praedicat. Hic dicta est non male fama malum.

75. IN GALLAM
Ussisti me, Galla, videndo, tangere noli.
Nam si uras oculis, quod facias oculo?

76. IN LINUM DECREPITUM
Saturnum dictum memorant, quia fit satur annis.
Saturnum fieri te, Line, tempus erat.

77. TRIPUDIUM

Pes loquitur, quem lingua tacet, cor dictat amorem,
Lasciva argutum dum regis arte pedem.

78. IOSEPHI HALL VOTA ET MEDITATIONES
Vota vovenda voves, scribisque legenda. Beatus
Qui tua vota legit, si tua vota facit.

79. ANAGRAMMA. AD PRISCUM SENEM
Cur non sunt, ut erant, crispi ibi, Prisce, capilli?
“Priscus ego nunc sum, qui modo Crispus eram.”

80. NOX BRITANNICA
Dicuntur minima contenti nocta Britanni.*
Contenta est longa nocte Britanna frui.

(* Iuven. Sat. 2. )

81. AD NAEVIAM
Sol fugitur praesens, idemque requiritur absens.
Quam similis soli est, Naevia, noster amor!

82. IN FESTUM MENDACEM
Omnis homo est mendax, tu, Feste, fataberis: ergo
Mentiris dicit, qui tibi dicit, “homo est.”

83. IN CARPOPHORUM
Cum ridente foris ridet simulator amica
Carpophorus, flet cum coniuge flente domi.

84. MUNDUS
In mundo mundi duo sunt, mundissimus alter,
Immundissimus hic, mundus uterque tamen.

85. AD G. I.MERCATOREM
Quo cui plus dederis, magis hoc tibi fiet amicus.
Quo plus credideris, hoc magis hostis erit.

86. SATISDATIO ET SATISFACTIO
Vox in Caesareo sit iure satisdare quamvis
Crebra, in pontificum iure satisfacere:
Iuristae satis accipiunt, at raro satis dant,
Multa satis dicunt, raro satis faciunt.

87. WICHAMICUS
Pompeianus ego non sum, non Caesarianus,
Non sum Syllanus, sum Marianus ego.

88. CONTRA ILLUM QUOD VULGO DICI SOLET, FRATREM IUNIOREM SENIORE GENEROSIOREM ESSE*
Auctor Adam generis, quo non generosior alter,
Nempe creatori proximus ipse suo.
Ergo proximior quo quis numeratur Adamo,
Hoc generosior est, proximiorque Deo.

(* The younger Brother is the ancienter Gentleman.)

89. DEUM NEMO VIDIT
Inscia mens numen non cernit, noctua lumen:
Non videt ista diem, non videt illa Deum.

90. SENEX NON EST HOMO
Risibile est animal iuvenis, mulierque puerque
Flebile, dedidicit siccus utrumque senex.

91. IN SARACENUM ATHEUM
Afficit insipidum quasi fabula, te sinus Abra,
Malles in Sarae tu rucabare sinu.

92. MOS
Consuetudo et mos vim legis habere videntur:
Improbitas hodie vim quoque legis habet.

93. IN ALBINUM
Perdidit Albinus mercator remque fidemque,
Nil ultra, quod iam perdere possit, habet.
Perdidit idem Albinus amator spemque fidemque.
Quid superest quod iam perdere possit? Amor.

94. ANAGRAMMA
Vox eadem gerere et regere est, omenque notandum:
Ut regat uxorem vir, gerat illa virum.

95. AMATOR DESERTUS
Ignis ut inferni, quamvis non luceat, ardet.
Sic tuus haud lucet, me tamen urit, amor.
Igni elementari similis meus est amor in te:
Lucet enim, sed te non meus urit amor.

96. DE POENA THAIDIS. PROBLEMA
Cur, quae peccavit non tergo at pectore, Thais
Carnifici in poenam tergora nuda dedit?
At quia culpa praeit, sequitur sua poena nocentem,
Iudex in poenam posteriora petit?

96. IRI EXEQUIAE
Quartanae par est pauper, campana, perempti
Pauperis in tacito funere, nulla sonat.

98. CROESI ET IRI EPITAPHIUM
Hic iacet, hic situs est Croesus sub marmore. Quaeris
Irus ubi iacet pauper? Ubique iacet.

99. IN MOMUM
Nil in te video quod amem, laudemve, probemve.
Nil in te video, Mome, quod invideo.

100. UNITATEM NON ESSE NUMERUM
Scriptores inter peregrinos atque Britannos
Nullius numeri sum, tamen unus, ego.

LIBER NONUS

[recensere]


1. AD CRITICUM AULICUM
Nil distant labor atque labos, nihil arbor et arbos,
Idem honor est et honos: qui rapit ergo sapit.

2. FIDES
Nos ratio docet esse Deum, cogitque fateri,
Hac ratione, fides est rationis opus.

3. DEUS
Omnia cum videat, nulli Deus ipse videtur,
Solus ubique patet, solus ubique latet.

4. AD GUILIELMUM SIDLEY, EQUITEM ET BARONETUM &c.
Te linguae variae decorant, et pagina legum
Exornant artes et pietatis amor.
Consilio multis, optibus succurris egenti.
Hoc virtutis iter, caetera mortis erunt.
Sic tibi, sic Christo, patriae, patriaeque parenti
Vivito, post mortem te meliora manent.

5. AD EIUSDEM UNICUM FILIUM IOANNEM SIDLEY
Ianus es, at solo, iuvenis iam, nomine. Docti
Aemulus esto patris, te quoque Ianus eris.
Vix erit, ut possis doctum superare parentem.
Aequalis patri filius esto, sat est.

6. AEQUINOCTIUM PERPETUUM. AD CAECUM
Aequa fluit noctique dies tibi, noxque diei,
Non tamen aequator linea quaeque tibi.

7. IN ANABAPTISTAM PONTICUM
Si sanus vis esse, sacram servato diaetam,
Pontice: coenato saepe, lavato semel.

8. DII INCONSTANTIAE
Vertumnum celebrant Romani, Protea Graii,
Quae non iam tellus numen utrumque colit?

9. AXUNGIA
Ne siccus volvente rota crepet, unguitur axis.
Causidicum mos est ungere, ne taceat.

10. IN HARPALUM, DUORUM FILIORUM (UT PUTATUR) PATREM
Qui nomen gerit iste tuum, tuus, Harpale, non est.
Alterius nomen qui tulit, hic tuus est.

11. CREATIO MULIERIS
Paulis Evangelium populo dum praedicat omni,
Alloquitur* nostrum non muliebre genus.
Orate, o fratres (at non orate sorores)
Presbyter in Missa, dum sacra mussat, ait.
Temporibus divisa suis dum singula strictim
Explicat, artificis numine facta Dei,
Qui bonus est, frustraque nihil nec inutile fecit,
Vidit (ait Moses) hoc Deus esse bonum.
Additur haec operi sollenis clausula semper,
Excepto, postquam foemina facta fuit. 10

(* Viri, patres, et fratres.)

12. IN PAPINIANUM ET PONTICUM
Posse errare negas te, Papiane, sed erras.
Tute errare negas, Pontice, posse putas.

13. IN TUSTONUM
Mortuus est Tustonus. Opes de morte resurgunt,
In cumulo ut tumuo quae iacuere diu.

14. DE POENA ET CULPA
Doctores peccata inter non entia ponunt:
Cur non peccati poena fit ergo nihil?

15. IN MAUROS, QUI ANGELOS NIGROS, DAEMONES ALBOS PINGUNT
Innatum nigrior non exuit arte colorem,
Albus in adversum vertitur arte color.
Posse negant sancti resipiscere daemona patres,
Non est ergo Satan candidus, hic niger est.

16. L’ARGENT FAICT TOUT
Unde fit ut Francus, post tot, post bella tot Anglus
Integer in solito regnet uterque solo?
Protexit generosa tuum te, Francia, scutum,*
Angelus** est custos, Anglia tuta, tuus.

(* L’escu. ** L’angelot.)

17. IN QUENDAM EBRIOSUM
Garruilitate nihil sicca sitibundius: uxor
Te tua plus loquitur. Cur bibit ergo minus?

18. VERONA, PLACENTIA, ET BENEVENTUM. AD ITALUM
Verona Beneventanum raro itur ad urbem,
Esto Placentinus, Tu Bene ventus * eris.

(* Bene-venuto per tutto.)

19. TEMPUS, VERITAS, ODIUM
Mater Aletheia* est odii, sed filia longi
Temporis. Est odium temporis ergo nepos.

(* Veritas.)

20. TEMPORIS FILIA
Dicta fui a priscis quae filia temporis, huius
Temporis an prisci filia dicar ego?
Temporis illius, non filia temporis huius.
Temporis aeternus filia Christus erat.

21. AMOR CONIUGALIS
Plurimus in coelis amor est, connubia nulla
Coniugia in terris plurima, nullus amor.

22. DECALOGUS, ORATIO DOMINICA, ET SYMBOLUM APOSTOLICUM
Unus amor praecepta decem: spes unica vota
Sunt septem: articuli sex-bis, at una fides.

23. AD CALLISTRATUM
Splene laboranti male num, Callistrate, dixi?
Splen ridere facit, splen quoque flere facit.

24. SOL
Tres infra, totidemque supra te, cerno planetas.
In medio virtus maxima, Phaebe, tua est.

25. METAPHORA
Naturae linguam corrupta scientia nescit,
Naturae voces lexica nulla notant
Sensa figurato promit sermone colonus,
Gestit et urbano rusticus ore loqui.
Vita quoque ornatur variis, ut lingua, figuris,
Tota figurata est, vivimus ut loquimur.

26. CHRISTUS THEOLOGUS, MEDICUS, ET IURISCONSULTUS
Theiologi medicique in terris munere functus,
In coelo peraget iudicis officium.

27. DE IURE ANGLICO-WALLICO-GALLICO
Di-rectum Gallus,* cor-rectum ** Wallicus, at Anglus
Nomine ius rectum*** simpliciore vocat.
Dirigis errantes, lex lucida, corrigit omnes
Errores: Iuris regula cuncta regit.

(* Droit. ** Cyf-raith. *** Right.)

28. CASTOR ET POLLUX
Concordes duo sunt in coelo sidera fratres,
In terra unanimes vix reor esse duos.

29. QUOD DIFFERTUR NON AUFERTUR
Differt non aufert mortem longissima vita.
Quid differt igitur cras hodieve mori?

30. HONORIS VENALIS APOLOGIA. AD BARONETOS
Aurum arvumque et honor fortunae sunt bona fortis,
Quicquid et humano pendet ab arbitrio.
Forma, valetudo, vires, bona corporis almi
Non possunt pretio, nec bona mentis, emi.
Impietas animam est, insania vendere corpus:
Fortunam fas est vendere, fas emere.

31. AUCTORITAS ET RATIO
In dictis hominum non quis considero, sed quid.
Contra in divinis, non rogo quid. Rogo quis.

32. LUCIFER
Stella micans Veneris nocturna diurnaque noctem
Nunciat inducto vespere, mane diem.
In coelo semper solem comitatur euntem,
In terra lucem cur fugit ergo Venus?

33. DE FINE MUNDI
Narravit Moses Genesim, primordia mundi.
Exodon at nobis dicere non potuit.

34. AD PONTILIANUM
Uxoresne bonas binas tibi praeter, an unam
Ducere difficilem, Pontiliane, rogas?
Altrerutrum si sit mihi ferre necesse malorum,
Quid minimum est, unam ducere malo malam.

35. PERFECTIO LEGIS AMOR
Ex bis-quinque duo praeceptis, eque duobus,
Unum servato, sufficit illud, ama.

36. DEVOTIO
Divitias cleri peperit devotio vulgi,
Degenerm prolem relligiosa parens.

37. DE COELO ET TERRA
Terra oculos prope tota latet, patet undique coelum:
Humani generis te puto, terra pudet.

38. AD AULUM, IN SEXTUM, DE QUINTO
Invidet, Aule, mihi Sexto, miseresco ego Sexto:
Quinto, qui mihi non invidet, invideo.

39. IN POLLIONEM
Deseris uxorem, quo iure relinquitur? Ante
Coniugium a multis tacta probatur, ais.
Conugium prae-contractus, scio, non nego, frangit.
At praecontactus, Pollio, non dirimit.

40. MERAE TRICAE. AD ***
Esse meras tricas meretrices, haud male dixti,
Scorta tamen raros in cute τρίγχας habent.

41. AD PANNICUM EXULEM. PROBLEMA
Liber in exilio quodammodo, Pannice, vitam
Nunc agis, in patria qui prius exul eras.
Utra magis fortunarum tolerabilis harum?
Extera libertas, exiliumne domi?
Quae mea sit si forte rogas sententia, malo
Esse relegatus quam religatus ego.

42. VESPERE
Sol labiens paulum lucis post terga relictum
Monstrat, uti Mosi posteriora Deus.

MANE
Nos pulcrham Phoebi faciem surgentis Eoo
Cernimus, Antipodes posteriora vident.

43. BAPTISMUS. AD IUDAEUM
Lotio baptisma est, at circumcisio vulnus.
Curantur sacra vulnera legis aqua.

44. ΕΑΥΤΟΝΤΙΜΟΡΟΥΜΕΝΟΣ
Dum mortem vitare studet, vitamque tueri,
Se toto vitae tempore torquet homo.
Bruta bonis fruitur praesentis bestia vitae:
Dum vivit, cum moritur moritur.

45. AD GUILIELMUM SIDLEY, EQUITEM ET BARONETUM
Aere meres, et tu virtute mereris honorem,
Cum te nec mereat, nec mereatur honor.

46. AD I. P.
Graeco-Latina sagax sapiens tibi quaeritur uxor,
Quaeque figurate syllogizare sciat.
Quae cum maiorum praesumperit atque minorem,
Ex male praesumtis urgeat ergo sequi,
Versata in parvis quae naturalibus olim
Virgo, magistra artis nunc fit in arte sua.
Et respondeat obponentibus omnibus una
Cumque su de omni disserat ente proco.
Tam rationalis mihi si contigeret uxor,
Mutarem tecum, su tua bruta foret. 10

47. IN RAMISTRAM BIMEMBREM
Definis primum, tum dividis omnbia, rursum
Definis, iterum dividis omne genus.
In tot particulas generalia singula scindis,
Longior ut μέθοδος sit tua, quam sit ὁδός.

48. AD SANCTUM PAULUM. DE CIVITATE DEI
Verberibus cum caesus eras, defensio praesens,
Civis Romanus sum, tua, Paule, fuit.
Iudicii suprema dies cum venerit, an tum
Sat sum Romanus dicere civis erit?

49. CHRISTUS
Venit in hunc mundum. Vidit mortalia, mortem
Vicit, et ad superos in sua regna redit.

50. AD GUILIELMUM CAMDENUM, MAGNAE BRITANNAE ILLUSTRATORUM MAXIMUM
Insula pene suis obliviscenda Britannis
Mox in lethaeos praecipitanda lacus,
Hoc tibi, quod superest, Camdeno, Britannia debet.
Tu quoque, dum superest illa, superstes eris.

51. AD PERPENNAM
Est tibi lunatae, Perpenna, parenthesis instar,
Inter cornua frons: dura parenthesis haec.
Dura metathesis haec, uxor tua prodigia carnis
Tota κρέας* totum te facit esse κέρας.**

(* Caro. ** Cornu.)

52. DE VITIIS ET DIVITIIS
Nemo hominum vivit sine crimine, sive crumena.
Crimine rara suo plena crumena caret.

53. MORTIS ET MACELLI APOLOGIA
Mors nisi mactaret iuvenes, laniique iuvencos,
Omnia stultorum plena boumque forent.

54. EVAE ET PROSERPINAE COLLATIO
Evam delusit serpens, Proserpina Ditis
Capta dolo vana spe specieque boni.
Exiit Eva parens Paradiso, cur? Quia malum
Edit at in malo nesciit esse malum.
Inferno exisset malum Proserpina si non
Edisset, taciti nescia virgo mali.
Eva fuit mortis, Proserpina praeda Plutonis,
Illa fuit Iovae filia, et ista Iovis.
Utraque gustavit vetitum, poenasque pependit.
Haec flores fructus dum legit, illa perit.

55. ASTROLOGUS ET GEOGRAPHUS
Dividitur totus vos inter maximus orbis,
Coelum est astrologi, terraque geographi.

56. AD FANNIAM, NOBILEM PULCHRAM ET PAUPEREM
Indotata viro locupleti nubere quaeris,
Fannia? Paupertas irrita vota facit.
Sis ortus generosa licet, speciosaque vultu,
Sordidus externas ambit amator opes.
Prima categorias inter substantia sola.
Plus in amore potest, quam genus et species.

57. CON-SCI-ENTIA
In verbis nunc haeret amor, non rebus ut olim,
Penditur a sensu, non ratione, fides.
In caput ascendit, quondam quae in pectore sedit,
Relligio cerebri est, quae modo cordis erat.

58. SACRIFICIUM MUNDUM
Hic mundus, templum domini. Crux, ara, sacerdos,
Et mactanda deo victima, Christus homo.

59. DE PECCATO MORTALE ET VENIALE. AD CHRISTUM
Mors tua peccati duplicis discriminia tollit.
Quod mortale fuit, crux veniale facit.

60. IN INHOSPITALES
Assecla non ego sim domuum non hospes earum,
In quarum foribus ianua limen amat.

61. ALTER IDEM
Autos non heteros mihi sit, mihi qui fit hetairos.
Sit comis, quisquis vult meus esse comes.

62. SINITE PARVULOS VENIRE AD ME
Lena procaxque caro iuvenes in devia ducit,
Mentis at improbitas in sene maior inest.
Suspicor hinc, iuvenes in coelum ascendere paucos:
Paucos in coelum suspicor ire senes.

63. IN PARACELSUM
Discipulos terra esse salem cum dicat Iesus,
Esse salem terram cur Paracelsus ait?

64. DE OVIS
Induit humanam persona secunda figuram,
Oviparae formam tertia sumspit avis.
Piscibus atque advibus benedixit conditor orbis,
Vive paris bene non dixit, at ovi-paris.

65. DE ROMA ET MUNDO
Roma vetus quadrata fuit mundusque rotundus,
Nunc mundus quadra est, et nova Roma rota.

66. GENERATIO MAGICA
Illudat, formosa viro quasi succuba, Daemon.
Ex hoc concubitu non generatur homo.
Incubus at serpens mulier sit succuba, nasci
Ex Satana soboles et muliere potest.

67. DE PANE ET BUTYRO
Invenio nostrae veneranda vocabula linguae,
In Genesi bara,* μῆνιν** prima Iliadis.

(* Bara prima vox Genesis. * Μῆνιν prima Iliadis. Bara autem Cambro-Brittanico panem, menin butyrum significat.)

68. AETAS MOSIS ET DAVIDIS
Vivet homo centum-viginti,* Mosche ait, annos,
Et Moses annos tot** super ipse fuit.
Vita hominis septemdeni*** (dixit David)**** anni.
Quot dixit vixit, septuaginta, David.
Annos quot statuit vitae, tot vixit uterque.
Ergo propheta fuit mortis uterque suae.
Qui Mosen numerare suos, David optime regum,
Ille tuos docuit te numerare***** dies.

(* Gen. c. 6 v. 3 ** Deut. c. 34 v. 7. *** Psal. 60 v. 10. Psalmus hic vocatur oratio Moysi hominis Dei. **** Sam. l. 3 c. 5 v. 4. ***** Psal. 90 v. 12.)

69. NUMERUS PAR ET IMPAR
Omnis habet medium, sed dimidio caret, impar,
Dimidium omnis habet par, medioque caret.

70. MEDICI ET IURISCONSULTI COLLATIO. AD GALENUM
Te formidati metuunt, Galene, tyranni,
Stat regum in vestra vitaque morsque manu.
Arbitrium vobis vitae, mortisque potestas
Summa data est, uni proxima pene Deo.
Nos damnare neci, sed non sine crimine, iudex,
Non sine teste potest: tu sine utroque potes.

71. DE GREGE, REGE, ET LEGE
Rex pastor, populi greges sunt, pabula leges:
Aeger grex, medicus rex, medicinaque lex.

72. ORTHOGRAPHIA, ET FIDES ORTHODOXA. AD HEBRAEOS
Laeva sinistrorsum dextorsum dextera tendens,
Non bene naturae convenienter eunt.
Tendat at in dextram si laeva, aut dextera laevam,
Concurrunt geminae convenientque manus.
Hebraei vos ortho-graphi, nos ortho-que-doxi,
Spiritus est noster, litera vestra manet.

73. PAUCI ELECTI
Solus et omnis homo coelorum numen adorat,
Peccat in hoc numen solus et omnis homo.
Solum omnemque hominem venit servare redemtor,
Servatur solus, non tamen omnis, homo.

74. DE SALINIS. AMBIGUUM
Anglorum ingeniosa licet generosaque gens sit,
Anglus emit parvo sal, minimoque sales.
Sit quamvis albus Britonum sal, Gallicus ater,
Pluris quam noster venditur iste niger.

75. NOVITAS
Quam nova sunt non semper erunt nova, Nulla placebunt
Ergo diu, sola quae novitate placent.
Non sola placuisse igitur novitate videntur,
Sed bonitate sua, quae placuere diu.

76. HOMO NON HOMO
Gignit iners natura homines, homo condidit artes:
Ars opus est hominis, non opus artis homo.
Nemo ducem sequitur naturam, vivitur arte.
Factus homo est operis nunc opus ipse sui.

77. AUTHORES PECCATI. IN GRAMMATICASTROS AUCTORES ERRORUM
Non bene, grammati, confunditis autor et auctor,
Pythagoras quicquid dixerat, autos epha.
Peccatum infaelix produxit originis arbor;
Unde per exemplum noxius edit Adam.
Peccati serpens auctor, dux foemina facti.
Criminis author adam non erat, auctor erat.

78. ANAGRAMMA DIABOLI. DIABOLOS BIA DOLOS, VIS FRAUS
Circuit et quaerens quem devoret, ut leo Daemon
Errantes animas vi quasi ventus agit.
Instruit occultas Satan, ut vulpecula, fraudes.
Quos vi non potuit perdere, fraude ferit.

79. FACERE ET FACERE, ACT. C. 1 V. 1
Nuda sacerdotis docti bene credere inertem
Verba docent populum: vivere vita docet.
Ut decuit docuit, qui re sua verba probavit.
Plus malefacta nocent quam bene dicta docent.

80. FOENUS ET SORS
Sorte tua contentus abi. Rem foenore turpe est
Quaerere. Contentus vivito sorte sua.

81. INVENTIO VERI. AD DUBITANTIUM
Dicitur, invento post mille pericula vero,
Pythagoras totum sacrificasse bovem.
Nunc tam difficilis facta est inventio veri,
Ut tibi sit vitulum sacrificare satis.

82. CIRCUMCISIO ET BAPTISMUS
Circumcisus eras et baptisatus, Iesu
Christe, tibi neutro cum tamen esset opus.
Cui purganda parum est utrumque ad crimina, quare
Alterutro tantum fas mihi, Christe, frui?

83. SAPIENTIAE DUAE, SALOMONIS ET IESU FILII SIRACH
Ponitur apocryphos inter Sapientia libros
Utraque. Semper erit, qui sapit, apocryphus.

84. IN AVAROS. VENDE OMNIA QUAE HABES, ET DA PAUPERIBUS
Occidit miseros haec littera trustis avaros,
Quidque sibi velit hic spiritus usque rogant.
Spiritus hoc vult, quod nos non vultis, avari:
Pauperibus dare vult omnia, vosque nihil.

85. IN SEXTUM ANABAPTISTAM
Visibilis sit necne ecclesia, Sexte, requiris?
Vestra invisibilis, nostraque visibilis.

86. EXULIS SOLATIUM
Non extorris ero dum vivam terraque stabit,
Nec dum terra solum dicitur, ex-sul ero.
In coelis extra terramque solemque beatus
Mortuus ex torris, mortuus ex-sul ero.

87. VENATOR, PISCATOR, AUCEPS, HOMO
Divitias et opes venor, laudes et honores
Aucupor, expiscor mystica, scire volo.
Dum stultus desidero scire, superbus honores
Ambio, vilis opes. Interea intereo.

88. DE IISDEM
Discurrit canis in terra, piscisque profundo
Innatat, ad coelos avolat ales avis.
Fertur in occultum sapiens cum pisce profundum,
Ambitiosus avi par, avidusque cani.

89. SOLATIUM PEDESTRIUM
Non equus ad coelos generosum Castora vexit,
Nec puto Triptolemum currus in astra tulit.
Semita coelorum est angusta, pedestribus apta,
Ambulat in lata currus equusque via.

90. CERA
Utiliter triplex ego sum, sacra, iusta, salubris,
A mysticis, medicis, iuridicisque color.

91. IN QUANDAM FORMOSAM INSTABILEM
Te rex astrorum decorat, regina gubernat,
In voltu sol, in pectore luna tuo.

92. DE ANIMA ET CORPORE. PROBLEMA
Appellant Graii servos sua σώματα.* Quare?
Nam mens in serva libera carne latet.
Corporis est dominus, dominus; rex, corporis est rex,
Non animae, soli noscitur illa Deo.
Corporis est genitor, genitor, mens numine divum
Ducit ab ingenito non-generata genus.

(* Corpora.)

93. DE MIRACULIS CHRISTI. IN INCREDULUM
Non tibi tanta fides, facere ut miracula possis.
Tanta nec, ut possis credere facta, fides.

94. TESTAMENTUM VETUS
Usque ad testantis mortem superema voluntas
Ambulat, et nullo iure valere potest.
Erto patris testamentum vetus unde vocetur
Nescio, cum mortem nesciet ipse pati.

95. TESTAMENTUM NOVUM
Hoc testamentum Christique novumque vocavit
Nescio quis primus; quisquis at ille fuit,
Nulla tamen, dum testator superesset Iesus,
Testamenti huius littera scripta fuit.

96. ERRORUM PLENA SUNT OMNIA (CICERO)
Aegrotant medici, fraudantur iure-periti,
Descendunt multi in Tartara theiologi.

97. CONTRA OMNES GENTES
Condidit in terris hominem Deus unicus unum,
Factus homo multos fecit in orbe deos.

98. IN ATHEOS
Primus in orbe deos fecit timor, Est tamen eheu
Pene Dei reliquus nullus in orbe timor.

99. AD MAECENATEM SUUM GUILIELMUM SIDLEY &c.
Longaevi quis non optet tibi Nestoris annos?
Vota facit vatum qualia vulgus iners.
Annon non annos tibi plures opto, sed annus
Hic, mea si valeant vota, Platonis erit.

100. IN COTTAM, PAUPEREM ET INEPTUM SCRIPTOREM
Saepe novis opus esse iopi tibi vestibus inquis.
Est opus ingenio plus tibi, Cotta, novo.

LIBER DECIMUS

[recensere]


1. AD ROGERUM OWEN, MAECENATEM
Est tua, virtutis studium, prope propria virtus,
Hanc tu sponte foves, ingenioque faves.
Alterutrum in quocunque vides, amplecteris ultro,
In te mensura cum sit utrumque pari.

2. IN PONTICUM, SANUM INSANUM
Prospera te fecit fortuna salusque superbum:
Cum fueris aeger, Pontice, sanus eris.

3. QUOTA HORA EST?
Viventi mors obrepit, iuvenique senectu.
Horaque dum quota fit quaeritur, hora fugit.

4. BACCHI APOTHEOSIS
Vinum vera vetus promit, mysteria prodit.
Sicca latent hominum pectora, pota patent.
Vinum cor aperit, renes Rhenensia vina
Scrutantur, Vacchum quis negat esse deum?

5. IN LABIENUM TACITURNUM
Si sapis, es stultus, cum nil, Labiene, loquaris.
Sive (quod es) stultus sis, Labiene, sapis.

6. FIDES CEREA
Credebant nummos sine chirographo, sine cera
Sinceri veteres. Nunc sine utroque nihil

7. AD FIRMICUM. DE SEPTEM PLANETIS
Sol aurum astrologo est, argentum Cynthia, cuprum
Alma Venus (Veneri patria Cyprus erat),
Mercurius vivum argentum, Mars funebre ferrum,
Iupiter est stannum, plumbeus huic pater est.
Accipe de septem tibi, Firmice, quinque planetas:
Sat mihi sol solus, luna sat una mihi.

8. IN QUENDAM ILLIBERALEM
Carmina de coelo possunt deducere lunam.
Ex loculis lunam carmina nulla tuis.

9. PRIMATUS MARITALIS
Nocturnum imperium muliebre, virile diurnum est.
Regnat enim noctu Cynthia, solque diu.

10. IN QUANDAM
Pluma supra caput est, et sub pede suber, utrumque
A capite ad calcem te probat esse levem.

11. FIDES
Astra oculus vicina, polum sed opinio cernit.
Sic oculo caelum cerno, fideque Deum.

12. AD THOMAM, BARONEM DE ELLESMERE, CANCELLARIUM ANGLIAE &c., 1612
Amissus tibi filius unus, et unica nuper
Filia, adhuc superest unus, at ille trium
Instar Ioannes, natorum summa tuorum.
Summus adhuc superest, non modo summa trium.

13. CONTEMPTUS MUNDI
Faelicem vitam vis vivere? Spernito vitam.
Vivit enim misere, cui sua vita placet.

14. AD ROBERTUM CARUM, VICECOMITEM ROCESTRIAE, ET HENRICUM DANVERS, BARONEM DE DANTESAY &c.
Iacobos tu quinque, et tu mihi quinque dedisti,
Non temere vobis disticha quinque dedi.
Me vestro nec amore licet nec munere digner,
Si tam cara forent caetera, dives eram.

15. AD AMICUM COELIBEM
Ureris? Uxorem ducas, non expedit uri.
Coniugis in gremio mortificanda caro.

16. IN BALDINUM
Edidit indignos, in lucem, luce libellos
Baldinus, dignos at tamen igne libros.

17. DECALOGUS ET SYMBOLUM
Cur credenda mihi faciendis plura iubentur?
Non tam difficile est credere quam facere.

18. SCIENTIA ET CARITAS
Sunt duo noscendi, duo sunt mihi semper amandi,
Numen et ipsus ego, numen et alter ago.

19. DE DECIMIS. AD LAICOS
Qui venit hinc fructus, fructus supereminit omnes,
Posterior nono est undecimaque prior.
Quam bonus en Deus est, sibi qui non exigit ipse
Plus decimo, vobis qui dedit ipse decem!

20. DE DEO ET MUNDO
Non est in mundo Deus hoc, sec mundus in illo est.
Hoc sumus in mundo nos, utinamque Deo.

21. IUS DECIMARUM ET PRIMITIARUM
Omega et alpha Deus. Rerum petit ergo tuarum
Iure tibi decimas primitiasque Deus.

22. SPES, FIDES ET CARITAS
Solus amor nobiscum intrat penetralia coeli,
Non habet in coelo spesve fidesve locum.
Credendum post funera nil erit, omnia cerno,
Sperandum mihi nil, omnibus ecce fruor.
Semper erit quod ametur. Amor post funera vivit,
Dum Deus in coelis ipse superstes erit.

23. IN POLYDORUM
Cui iacet in clausa nummus quasi mortuus arca,
Argenti vivi nil Polydorus habet.

24. AD SEIPSUM
Bibliopola tuos ambivit, Oene, libellos.
Dixisti pretium versibus, ille dedit.
Excussus liber extat, emis tua carmina nummis.
O miser, ingenium vendis emisque tuum.

25. IN UXORIUM
Clavum in puppe tenes, at te tua scafa gubernat,
Qua gerit haec eadem te tua cymba regit.

26. CONIUGES. DUO IN CARNE UNA
Corpore mistorum nisi cor amor uniat, ambo
Non fiunt unus, sed sit uterque duo.

27. HOMO SOLARIS
Sol semper rapido currit contrarius orbi.
In cursu vitae solem imitetur homo.

28. IN MONTANUM
Ingenii, Montane, tui est vigor igneus. Unde
Colligis hoc, inquis? Nascitur igne nihil.

29. LONDINUM
Urbs sterilis fructus agrorum in stercora vertit,
Fertilis in fruges stercora vertit ager.
Tu victum debe avido vitamque colono,
Debet stercoribus non minus ille tuis.

30. AD AMICUM SUUM THEODORUM PRISE, THEOLOGUM
Semper in incerta re tu mihi certus amicus,
Ne sit amicitiae nomen inane, caves.
Quem verbis profitere, probas tu rebus amorem,
Linguae vocali consona vita tua est.

31. DE ATHEIS ET POLYTHEIS
Tot timet esse deos quot fert incommoda pauper,
Esse deos nullum sperat avaritia.
Impietate minus, quam copia, peccat egestus,
Ista deos posuit, sustulit illa deos.

32. SOLI(CI)TUDO. AD PONTIUM
Nocte dieque aures feriens clamoribus uxor
Te tua sollicitum, Pontice, semper habet.
Quid superest remedi? De soli(ci)tudine tanta,
Tertia dematur syllaba, salvus eris.

33. F A S*
Spe coelos et amore fideque ascendere F A S est,
Absque tribus coelos his penetrare, nefas.
Spes laeva dextraque fides assistit amori.
Virtus in medio maxima constatat amor.

(* Fides. Amor. Spes.)

34. AD DOCTUM ET DISERTUM EQUITEM ROGERUM OWEN
Esse videris iuvenis, doctissime, si vel
Surdus ego, vel tu mutus, Oene, fores.
Te iuvenem credat nemo nisi clauserit aures,
Te, si non claudat lumina, nemo senem.

35. OCTO
Servator mundi pronunciat octo beatos,
Servatrix quatuor-bis beat arca Noae.

36. DE PRIMATU VIRI. PROBLEMA
Cur Deus omnipotens ex coniurge condidit Evam?
Congeneri ne se diceret esse parem.
Si terra prognata foret, soror esset Adami,
Seque parem fratri crederet Eva soror.

37. CONIUNX
Inferior cum sit quaevis matrona marito,
Unica cur sexum signat utrumque nota?
Cur aeque coniunx vir et uxor uterque vocantur?
Uxor enim non est aequa, at iniqua, viro?

38. EPIGRAMMA
Est nostrum, quorum est epigrammata scribere, munus,
Quolibet ex ligno Mercurium facere.
Versor ego in verbis, veluti Paracelsus in herbis.
Subiicit ille sibi res, ego verba mihi.

39. IN PAULAM, FOEMINAM LECTISSIMAM
Miraris quare lectissima, Paula, voceris?
In mediam lectus te tenet usque diem.

40. IN QUENDAM LITIGIOSUM
Causi-ficus si non esses, litesque creares,
Causi-dicus quanquam sis, morere fame.

41. LECTIO SACRORUM
Et latro et cautus praecingitur ense viator.
Scripturam haeretici Catholicique legunt.

42. AD IOANNEM WILLIAMS, CAMBRO-BRITANNUM OXONIENSEM, THEOLOGIAE DOCTOREM ET COLLEGII IESU PRINCIPALEM
Scrutaris tu scripturas veteres novasque,
Ianus es, a tergo quid sit, et ante videt.

43. AD IOANNEM WILLIAMS, CAMBRO-BRITANNUM CANTABRIGIENSEM, THEOLOGUM ET COLLEGII S. IOANNIS SOCIUM, 1612
Ingeniose tuum iuvenis ne conde talentum,
Cambrorum per te perpetuandus honor.

44. AD IOANNEM WILLIAMS, CAMBRO-BRITANNUM LONDINENSEM, REGIS AURIFICEM
Civile ingenium plusquam civile videtur,
Iane, tuum. Plus, me iudice, cive sapis.

45. AD EOSDEM
Tres mihi cognati, mihi vos tres estis amici,
Tres Iani, vester sum quoque Ianus ego.

46. AD CREDITOREM
Est tibi, qui debet, servus, qui solvit, amicus.
Debita qui non vult solvere quid? Dominus.

47. VERITAS IN PROFUNDO. IN FUCATAM
Falsa patent, at vera latent. In te patet istud.
Nam faciem fictam, caetera facta geris.

48. IN PHYLLIDEM
Das gratias, at, Phylli, negas tamen oscula gratis:
Ingratum et gratum est, quod dare, Phylli, soles.

49. GRAVITAS ET LEVITAS
Sint gravitas levitasque sibi contraria quamvis,
Sit grave nolo meum, sit leve nolo caput.
Quorum utrumque malum est, odi contraria. Coniux
Sit mihi nolo levis, sit mihi nolo gravis.

50. IN GARRULLUM, MORBO COLICO LABORANTEM
Lingua loquacior est, culus taciturnior aequo.
Illa loquendo homines, iste tacendo necat.

51. IN THEOLOGASTRUM SOPHISTAM
Quid tibi neglecta virtute scientia prodest?
Desine iam verum quaerere, quaere bonum.

52. ACTIO ET PASSIO
Qui mala multa facit, patietur multa vicissim.
At mala qui patitur plurima, pauca facit.

53. RESIPICENTIA ET REMINISCENTIA
Me miserum, meminisse dolet iam, quae mala feci
Plurima. Quae passus sum, meminisse iuvat.

54. DAMNATUS
Tristis, et undecimo tua par fortuna Decembris.
Post lucem sequitur nox tibi longa brevem.

BEATUS
Undecimo Iuni tua par sors laeta videtur,
Post noctem fulsit lux tibi longa brevem.

55. FELIX ET FESTUS
Infestus tibi, Paule, fuit sanctissime Festus.
Infaelix Felix et tibi, Paule, fuit.

56. [= 51]

57. DEMOCRITUS ET HERACLITUS
Temporis iste sui casus et crimina flevit,
Risit stultiam temporis ille sui.
Semper enim miseri mortales, semper inepti,
Hic ut in aeternum rideat, ille fleat.

58. SEMPER IDEM / SEMPER EADEM / SEMPER IDEM
Spes eademque fides sit semper, amorque sit idem,
Ingeniumque tibi sit sibi semper idem.

59. IN IGNORANTEM ARROGANTEM LINUM
Captivum, Line, te tenet, ignorantia duplex:
Scis nihil, et nescis te quoque scire nihil.

60. IN POETAM MAEVIUM
A non-ense malum, Maevi, nil discrepat, ergo
Multa licet facias carmina, nula facis.

61. HELENA ET PENELOPE
Tyndaris Iliadem fama super aethera vexit,
Implet Odysseiam gloria Penelopes.
Penelopes-Helenae morientur nomina nunquam,
Haec quoniam voluit, noluit illa, rapi.

62. VITA
Vitam sic exit natura, ut aranea telam:
Longus, at in lapsum pronus, uterque labor.

63. IN PAULAM
Usuris vir, Paula, tuus, tu corporis usu,
Vir victum qaerit faenore, tu femore.

64. IN AVARUM PARCUM
Nil numerare iuvat, nihil addere semper acervo,
Multiplicare nihil. Divide, dives eris.

65. VERITAS ET VIRTUS
Nunquam tam pauci, quam nunc bene vivere, discunt.
Nunquam tam multi qui docuere viam.
Credendi docuere vias hoc tempore multi,
Qui docuere vias, non docuere viam.

66. SCRIPTORES HUIUS SECULI
Carpimus extremas voces et verba priorum.
Priscorum, qui nunc scribimus, echo sumus.

67. TRES RECTORES MUNDI
Theiologus sapiens sit, ut omnibus omnia fiat,
Iuridicus prudens sit, medicusque sciens.

68. VOTUM AUCTORIS
Nec paupertatem nec opes desidero magnas,
Nolo parum, nimium non volo, sat mihi sat.

69. LIBRI PROHIBITI
Nitimur in vetitum semper, cupimusque negatum.
Uxor amatori sordet, amica placet.
Deformis dum servatur, formosa videtur.
Sic vetitus pulcher creditur esse liber.

70. IN FESTUM
Cum tibi sim perfidus ego, mihi perfidus es tu.
Cur ita? Respondes, “proximus ipse mihi.”
Proximus esto tibi, nollent mihi proximus esses.
Cur ista? Vicinos non amo, Feste, malos.

71. PSEUDO-ECCLESIA
Se sponsam domini quae non ecclesia iactat?
Pars tamen istarum quante meretricula!
Si non mentitur sibi pseudo-ecclesia, plures
Uxores Christi quam Salomonis erunt.

72. IN DECIANUM
Mundus, ais, malus est, cum sis tamen unus eorum,
Quorum opera mundus sit, Deceianus, malus.

73. IN DIDYMUM
Baccalaureus es vetita iam moechus in arte,
Dindyme. Cum fueris leno, magister eris.

74. AD G. T., 1606
Servi discipulus cum sis dominusque magistri,
Faelix es dominus, discipulusque miser.

75. RAGION DI STATO
Regnum iuris erat recti respublica quondam.
At nunc ius regni regnat ubique novum.

76. IN QUENDAM CRUCIGERUM HYPOCRITAM
Esse crucifixi iuratus creditur hostis
Belzebub, et visae vertere terga cruci.
Non tamen iste crucem fugis impius angelus omnem,
Est tibi nam crux in pectore, corde Satan*

(* La Cruz en los pechos, y el Diablo en los hechos.)

77. CHRISTI VITA ET MORS
Multa tulit pro me Christos, fecitque. Probavit
Perpetiendo hominem se, faciendo Deum.

78. STELLA MAGORUM
Stella mathematicis incognita duxit euntes
Ad Christum magnos ex oriente Magos.
Invenere Magi dominum duce sidere fido,
Ad Christum ducat me mea stella, fides.

79. VITULUS AUREUS A MOSE CONFRACTUS. EXODUS C. 32 V. 20
Quem sacer ex auro vitulum conflavit Aaron,
Non sinis in magnum crescere, Mosche, bovem.

80. TRIUMVIRI
Immodicus medicus, logistaque vivit ut exlex.
Quid sunt Theiologi? Nil nisi Theio-logi.

81. AD HISTORIOGRAPHUM
Liber in historia loqueris? Nocet esse locutum.
Admisces salsi nil? Tacuisse nocet.
Dissimulans simulansque sibi per omnia dispar,
Qui volet historiam scribere, servus erit.

82. DE DILUVIO ET FINE MUNDI
Lascvi propter peccata pudenda caloris,
Improbus in gelida mergitur orbis aqua.
Peccatum propter gelidum frigentis amoris,
Restat, ut hunc mundum devoret ignis edax.
Per sua sic morbos medici contraria curant,
Algor iners flammis vincitur, ardor aquis.

83. DEBITOR ET CREDITOR
Nihil evangelicum tibi debeo praeter amorem,
Praeter apostolicum nil tibi credo fidem.

84. DE DEO ET DIABOLO
Nullum vult salvum fieri Daemon, Deus omnes.
Personae acceptor nullius iile, nec hic.

85. DE BONO ET MALO
Poena malum post fata manet, sua praemia iustum,
Alter quod sperat, quod timet alter, habet.

86. FAC SIMILE. AD ATTALUM IURISCONSULTUM
Attale, sacra piae miscenda theorica praxi,
Sanctorum vitas perlege, fac simile.

87. REDEMPTOR
Te sine nil video, sapio nil, tu meus es sol.
Solus tu meus es sal, mea sola salus.

88. METHODUS PECUNIARIA
Magna quidem virtus nummis est posse potiri.
Scire uti maior, maxima velle frui.

89. IN SCRIPTORES HUIUS SECULI
Scribendi fatuos tenet insanabilis error,
Sat sibi, si quod non sunt videantur, habent.
Dum temere sibi quisque placet, mortalia scribit.
Raro placent aliis qui placuere sibi.

90. PARADOXON
Descendat tristem licet atheus omnis in Orcum,
Nullus in inferno est atheus, ante fuit.

91. IN GAURUM
Laudas, Gaure, nihil, reprehendis cuncta. Videto
Ne placeas nulli, dum tibi nemo placet.

92. AD SEIPSUM
Scire velis Odoene quotus tibi restet amicus?
Pondere non numero discute, certus eris.
Calculus et digitus numerantum saepe fefellit:
Sit licet ignis, habet non leve pondus amor.

93. REGIS ET TYRANNI DISCRIMEN
Quid ius fit rex atque pium considerat aequus,
Quid iussit, memori in mente tyrannus habet.
Iussa boni regis precibus praepono tyranni,
Cum rogat iste iubet, cum iubet ille rogat.

94. IN QUENDAM
Stultorum Bedlem, nebulonum regia Bridewell.
Utram harum mavis ingrediare licet.

95. MATER ECCLESIA
Vos estis Christi fratres, ego sponsa salutor.
Fratria sum vobis, cur vocor ergo parens?

96. DE SECTIS
Sensus quinque homini veteres tribuere sophistae
Tres animas. Animos quis numerare potest?

97. VITA IN SANGUINE
Cunctorum posuit Moses in sanguine vitam
Legifer, in Christi sanguine pono meam.

98. AD THOMAM, BARONEM DE ELLESMERE, ANGLIAE CANCELLARIUM, CONSOLATIO DE OBITU MARIAE UNICAE FILIAE, OPTIMAE FOEMINAE, 1612

Quis dubitat, noster quin plurima, Nestore plura
Fleverit annosus funere Mathusalem?
Nemo diu vivit, videat quin crebra suorum
Funera, faelices tristia multa vident.
Crebra tuae, doleo, videas quod funera prolis,
Gaudeo, quod non videt illa tuum.

88. IN *** SCRIPTOREM INEPTUM
Scripsisti aeternos, si fas mihi dicere, libros.
Fine carent libri principioque tui.

100. AD TRES MAECENATES, EDOARDUM NOEL, GUILIELMUM SIDLEY, ET ROGERUM OWEN
Certatis, semperque precor certate, vicissim
Mecaenas vestrum sit mihi summus uter.
Hanc litem inter vos (litem sine lite) fovebo,
Nec vinci quenquam, vincere quemque sinam.
Non dedit haec vobis pia concertatio damnum,
Cessit at in nostrum lis generosa lucrum.

101. IN OBITUM HENRICI PRINCIPIS, 1612
Mortuus est flendus lacrymarum flumine princeps,
Spes Britonum, patris gloria, matris honor.
Cui, fratrem praeter germanum, nemo secundus.
Praeter germanam, nemo secunda fuit.
Vivus honoratus princeps, extinctus amatur,
Gentis honos et amor, dum fuit ille, fuit.
Haec ego dum madidis mecum meditarer ocellis,
Salsa mihi e gemino guttula fonte fluit.
Non ignare mali lector, mihi credito, fletu,
Sermonis cogor rumpere fila, fleo.

102. AD EIUSDEM MANES
Tu mihi curasti numeranda stipendia nuper
Annua, sublatum est hoc mihi morte tua.
Hac vellem te lege, tamen, superesse Britannis,
Adderet ut rebus nil tua vita meis.
Nil prodesse potes mihi nunc, tibi nil ego. Gratum
Quis tamen in cineres me vetat esse tuos?

103. AD EUNDEM
“Tu mihi Caesar eris,”* nuper tibi carmine dixi.
Hei mihi, dicendum nunc, “Mihi Caesar eras.”

(* Epigram 1 lib. 1 ad E. Noel [i.e., VIII.1])

LIBER UNDECIMUS

[recensere]


Liber XI, titulo Monosticha Quaedam Ethica et Politica Veterum Sapientum, post annum 1620 tantum ad Epigrammata additus fuit, quem Ioannes Audoenus ipse vere non scripsit. Itaque non comprehensus est in hac editione.

LIBER DUODECIMUS

[recensere]

sive APPENDIX EPIGRAMMATUM IOANNIS AUDOENI, QUORUM PLERAQUE IAM PRIMUM PUBLICI IURIS FIUNT

1.
Praeter virtutem nihil immortale tenemus.
Mens manet et virtus, caetera mortis erunt.

2. FIDES CHRISTIANA
Omnis nostra fides pendet ab historia.

3. REGULA VITAE
Esto multorum, soli tibi notus, amicus,
Et quod vis alios ipse silere, sile.

4. DE MODO FACIENDI LAPIDEM PHILOSOPHORUM
Nescio, vel, si forte scio, me nescio scire.
Quod scio, Socratice me scio scire nihil.

5. DE ROSA
Quo nares perfundat, habet rosa suavis odorem.
Quo contractantem pungat, acumen habet.

6. AD EFFIGIEM DOMINI THOMAE EGERTON, BARONIS DE ELLESMER, ANGLIAE CANCELLARII
Virtutis quicqunque oculo vis cernere formam,
Ecce tibi virtus huius in ore viri.
Libertas quanquam pictoribus atque poetis
Audendi semper quidlibet aequa fuit,
Carmine mentitum nihil hoc liquet esse poetam,
Mentitus nihil est pictor in arte sua.

7. DE IOSEPHI SCALIGERI DISCESSU EX GALLIA
Absentem nunc Gallia te desiderat unum:
Dum tua te tenuit Gallia, nullus eras.

8. AD IACOBUM FETZERUM, IURISCONSULTUM PATRITIUM NORICUM
Fluxarum contemptor opum, cupidusque videndi
Vera per omne solum, mira per omne salum,
Impiger extremum currens Fetzerus ad axem,
Per terram aeternas et mare quaerit opes.

9. AD IOACHIM MORSIUM
Mors ius non habet in te
In libro, Ioachime, tuo mea nomina scripsti,
Dignus es in libro nomen habere meo.

10. DE THOMA FARNABIO COMMENTATORE SENECAE TRAGOEDI. AD LECTOREM
Qui tantum modo lectus erat lectissimus auctor,
Nunc intellectus, non modo lectus erit.
Suspensum Senecae te littera nulla tenebit,
Farnabii dum te spiritus intus agit.

11. DE THOMA PANTSCHMANO
Gallinas pingues, perdices, et phasianos
Divitibus mittis, pauperibusque nihil.
Mittere personae vis convenientia cuique,
Mitte cibos miseris, divitibusque famem.

12. IN GULONEM QUENDAM
Hausisti quot ferre tuus quit pocula venter:
Pocula non laedunt paucula, multa nocent.

13. NOBILITAS CUIUSDAM HUGONIS
Cum sis vir nihili, vis nobilis, Hugo, videri.
O Hugo nugo, nobilis es nebulo.

14. ONUS EBRII
Per varios haustus et per tot pocula Bacchi
Tendimus in lotium.

15. IOCUS DOMINI OWENI
Ad hunc ita allusit Paulus Stocmanus
In vivo vitam, mortem, redivivaque membra
Cernere si cupias, hoc epigramma legas.
“Caelebs es? Vivis. Moreris sociate? Resurgis,
Si viduus,” Morsio cautus Oenus ait.

16. MORABANTUR SIMUL IN DIVERSORIO LONDINI JACOBUS FETZERUS, IACOBUS MORSIUS, ET MATTHAIAS LEIUS; AD HOS CUM VISERET OWENUS, PRAESENTIA EIUS ITA GRATULATUR FETZERUS
Hoc erat in fatis, at numine fata reguntur,
Quod nos coniuncti tres in amore sumus.

CUI REPONSUM AB OWENO
Ultimus huc veni: ter tres heic ante fuistis.
Non tamen ad Musas venit Apollo novem.

FETZERUS ITERUM
Ad Musas gratus venit Apollo novem.

17. OWENUS DE COELIBATU SUO
“Ipsa mihi quamvis uxor Sapientia detur,
Uxorem nolo ducere,” mundus ait.
At Martinus ait, “Sine coniuge vivere nolo,
Ipsa licet coniunx sit mihi Stultitia.”

18. AD M. L.
Tu duc Stultitiam, mihi sit Sapientia coniunx.
Tu regito uxorum, me mea nupta regat.

19. IMITATIO HUIUS EPIGRAMMATIS
“Etsi sponte mihi Sapientia nubere vellet,
Uxorem nollem ducere,” mundus ait.
“Coniuge,” stultus ait, “non vellem sponte carere,
Praesto licet coniunx sit mihi Stultia.”
Ast ego malo meis, quam istorum, sensibus uti,
Non bene mundus ait, non bene stultus ait.
Sit tibi Stultitia, at mihi sit Sapientia coniunx:
Illa tibi, magis haec sed mihi nupta placet.

M. MATTHAIS LEIUS, AVRILLARIENSIS

20. VITAM REGIT FORTUNA NON SAPIENTIA
Caeca dea est rerum rectrix, Fortuna vocatur.
Non minus at coeci, quos dea coeca regit.

21. IN LINUM
Quaerit avarus opes, Linus ambitiosus honores.
Nanus avaritia est, ambitione gigas.

22. UTRUM VIR AN MULIER GENEROSIOR
Ortu nobilior quam vir suus Eva, quod illa
Nata viro, terrae filius ille fuit.

23. HENRICUS OCTAVUS FIDEI DEFENSOR
Quod defensorem fidei te Papa vocarit,
Solius fidei scilicet, omen habet.
Tutorem fidei te Papa vocavit. Ab illo
Tuta triumphavit tempore sola fides.

24. AD AMICUM IRACUNDUM
Ira solet ratione, licet sit maxima, vinci,
Ira licet Goliath sit, ratioque David.
Sit licet ira brevis, non expedit esse furorem.
At quoniam furor est, expedit esse brevem.

25. DE FINE MUNDI
Christophorus mundum nuper, duce nave, Columbus
Non procul a nostro reperit orbe novum.
Occidui tandem fines invenimus orbis.
Suspicor hinc, mundi quod prope finis adest.

(26. = VII.90, cum gestant sacra biblia pro portant mysteria )
27. ORBIS CHRISTIANUS
Europa est nutrix fidei, fuit Asia mater.
Quid sibi, quod reliquus vendicet orbis, habet?

(28. = VI.81, cum genuit pro peperit)
29. DE HOMINE ET MUNDO
Rerum plus mundus microcosmo continet in se.
Errorum cosmo plus microcosmus habet.

30. AD QUENDAM
Uxoris crimen scriptum est in fronte mariti.
Vir tamen est calamus, foemina charta viri.

31. DE EQUIS
Quantum vadit equus, tantum valet (Italus inquit).*
Si nunquam titubas, o eque, vade, vale.

(* Il cavallo tanto vale, quanto va.)

32. DE PRIORIBUS EPIGRAMMATUM LIBELLIS
Carmina nostra legens populus mihi plaudit, at ipse
Sibilo. Nummorum est nil mihi namque domi.

33. DONATISTA
Donatistarum nostro damnabilis aevo
Haeresis est, olim sancta ea secta fuit.

(34. = VI.68, cum Sit bona pro Est bona)
35. FOEDERATORUM AMICITIAE
Fecit utrinque timor dubitantum foedera regum,
Factaque firmat amor, firmaque frangit honor.

36. AD QUENDAM OENOPOLAM LONDINENSEM
Diique deaeque omnes pretio prostare iubentur:
Cum Cerere et Baccho, venditur alma Venus.
Tu Baccho, Veneri pretium facit uxor, uterque
Impius: ipse deum vendis, et ipsa deam.

37. IN QUANDAM CURIALEM VENETAM, QUI NOMEN “IUSTITIA”
Iustitia in sese virtutes continet omnes.
Continet in se omnes “Iustitia” ista viros.

38. AD IUSTINAM VENETAM
Iustitiae quam tu studiosior altera non est.
Nam, Justina, tibi non nisi recta placent.

39. AD CONDISCIPULUM QUONDAM SUUM IOANNEM PENNY, IURISCONSULTUM, 1607
Tu, quoties adversa premunt me, sis mihi praesto.
Tu mihi praesentem, nam potes, affer opem.

40. CEDANT ARMA TOGAE. AD * * *
Romanae Romana togae non praetulit arma
Doctus eques, quo non doctior alter eques.
Quid sibi doctor eques velit haud intelligo, curve
Cum ferat ipse togam, praeferat arma togae.
Quod fuit in nostris osculis mirabile, nuper
An domino factum est istud, an a domina?

41. BRITANNIA
Quatuor in partes divisa Britannia, quarum
Anglia pars maior, Cornubiumque minor.
Quae fuerat Britonum regni pars Anglia quondam
Maxima, nunc minimae nomen habere potest.

42. AD FICTI AMICI EPISTOLAM RESPONSIO
Promisit quiddam tua nuper epistola magnum,
Promissi tanti praestitit illa nihil.
Verba mihi charta bona candidior dedisti,
Facta attramento sunt nigriora. Vale.

43. ENCOMIUM MORIAE
Uxorem qui vir laudat, qui laudat amicam,
Qui dominam, laudat quid nisi stultitiam?

44. LAUS ASINI. AD DAMIANUM
Scripserunt asini laudes hoc tempore multi:
Legimus et laudes, o Damiane, tuas.

45. IN POLYDORUM
Nomine mutato terras quascunque petisti,
Vitasti famae spicula mille malae.
Mutari toties tibi nomina nil opus esset,
Mutares mores si, Polydore, semel.

(46. AD I. SP., 1607; =VI.51, cum Spensere pro Dindyme)
47. AD QUENDAM OXONIENSEM
In quamquam te, Marce, quod actu non sit honestum,
Utile contendit Tullius esse nihil.
Est autem iucunda tibi, nec inutilis uxor.
Doctores dubitant, an sit honesta, tamen.

48. MARS ET VENUS
Mars quondam incoluit Romam, Cythereaque Cyprum.
In Cypro nunc est Mars, et in urbe Venus.

49. IN PRINCIPIO ERAT VERBUM
Verba homines facimus, fecit Deus omnia verbo.
Ipse Deus verbum est, nos quoque verba sumus.

50. SALES
Mel torvi Samson invenit in ore leonis.
In se salsa aliquid sic ioca mellis habent.

51. SIR JOHN LACK-LATIN
Ioannes quondam caruit sermone Latino,
Vestitu, victu, nunc et honore caret.

              Sir John Lack-Living

(52. = VIII.32; vide notam ad loc.)
53. STULITIAE DIVISIO
Summam stultiae nil scire genus fuit olim,
At nunc stultitiae est maior, habere nihil.
Me miserum, qui stultitiae genus unus utrumque
In me deprendo: nil scio, nil habeo.

(54. = II.217)
55. AD EDUARDUM NOEL, DE AMANTISSIMA EIUS UXORE ELIZABETHAE, BAPTISTAE HICKS, EQUITIS AURATI, FILIA
Ut Iuvenalis ait, dos est uxoria lites.
Suspicior, affirmat quod Iuvenalis, ego.
Si lis, ut dixit vates, uxoria dos est,
Duxisti ditem tu, sine dote tamen.

56. (I.)
Omnia dispereunt mundo quae pulchra videntur,
Divitias subito sors inimica rapit.
Perpetuo durat virtus doctrinaque rerum,
Inque illam sors nil, quod dominetur, habet.
Haec tibi sola potest laudemque decusque parare,
Te facit haec veris delitiisque frui.
Hanc, studiose puer, vigili tibi quaere labore,
Hec tibi prae cunctis sit potiore loco.

57. (II.)
Clarior haud natos sequitur laus ulla, parentes
Quam si dilectos debito honore colant.
Hos coelestis enim sequitur benedictio patris,
His datur fato prosperiore frui.
Cum tibi iam mortem sentiret adesse Tobias,
Haec charo nato tum documenta dedit,
“Hoc, fili, cures, ut toto tempore vitae
Afficias matrem gratus ubique tuam.”
Hinc Salomon solio surrexit protinus alto,
Ad se cum matrem cerneret ire suam.
Omnibus in rebus naturae hoc lexque requirit,
Omnia gubernans haec iubet atque Deus.

58. (III.)
Qui vitam turpem et sceleratam vivere gaudet,
Nec unquam tenuit foeda patrare mala,
Vulnere lethifero tam saucius est miser ille,
Ut nunquam plane convaluisse queat.

59 (IV.)
Passibus ambiguis fortuna volubilis errat,
Et manet in nullo certo tenaxque loco.
Sed modo laeta manet, vultus modo sumit acerbos,
Et tantum constans in levitate sua est.


Finis