Epigrammata (Lutatius Catulus)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epigrammata
c. 240 a.Ch.n
editio: incognita
fons: incognitus

Fragmentum I[recensere]

Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum
  devenit. Sic est, perfugium illud habet.
  Quid, si non interdixem, ne illunc fugitivum
  mitteret ad se intro, sed magis eiceret?
  Ibimus quaesitum. Verum, ne ipsi teneamur
  formido. Quid ago? Da, Venus, consilium.


Fragmentum II[recensere]

Constiteram exorientem Auroram forte salutans,

 cum subito a laeva Roscius exoritur.
 Pace mihi liceat, caelestes, dicere vestra:
 mortalis visus pulchrior esse deo.