Epigrammaton liber V

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber IV Liber VI Fairytale right blue.png

I

Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae,
Caesar, et hinc Triviam prospicis, inde Thetin,
Seu tua veridicae discunt responsa sorores,
Plana suburbani qua cubat unda freti,
Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis,
Sive salutiferis candidus Anxur aquis,
Mittimus, o rerum felix tutela salusque,
Sospite quo gratum credimus esse Iovem.
Tu tantum accipias: ego te legisse putabo
Et tumidus Galla credulitate fruar.

II

Matronae puerique virginesque,
Vobis pagina nostra dedicatur.
Tu, quem nequitiae procaciores
Delectant nimium salesque nudi,
Lascivos lege quattuor libellos:
Quintus cum domino liber iocatur;
Quem Germanicus ore non rubenti
Coram Cecropia legat puella.

III

Accola iam nostrae Degis, Germanice, ripae,
A famulis Histri qui tibi venit aquis,
Laetus et attonitus viso modo praeside mundi
Adfatus comites dicitur esse suos:
'Sors mea quam fratris melior, cui tam prope fas est
Cernere, tam longe quem colit ille deum.'

IV

Fetere multo Myrtale solet vino,
Sed fallat ut nos, folia devorat lauri
Merumque cauta fronde, non aqua miscet.
Hanc tu rubentem prominentibus venis
Quotiens venire, Paule, videris contra,
Dicas licebit 'Myrtale bibit laurum.'

V

Sexte, Palatinae cultor facunde Minervae,
Ingenio frueris qui propiore dei -
Nam tibi nascentes domini cognoscere curas
Et secreta ducis pectora nosse licet -:
Sit locus et nostris aliqua tibi parte libellis,
Qua Pedo, qua Marsus quaque Catullus erit.
Ad Capitolini caelestia carmina belli
Grande coturnati pone Maronis opus.

VI

Si non est grave nec nimis molestum,
Musae, Parthenium rogate vestrum:
Sic te serior et beata quondam
Salvo Caesare finiat senectus
Et sis invidia favente felix,
Sic Burrus cito sentiat parentem:
Admittas timidam brevemque chartam
Intra limina sanctioris aulae.
Nosti tempora tu Iovis sereni,
Cum fulget placido suoque vultu,
Quo nil supplicibus solet negare.
Non est quod metuas preces iniquas:
Numquam grandia nec molesta poscit
Quae cedro decorata purpuraque
Nigris pagina crevit umbilicis.
Nec porrexeris ista, sed teneto
Sic tamquam nihil offeras agasque.
Si novi dominum novem sororum,
Ultro purpureum petet libellum.

VII

Qualiter Assyrios renovant incendia nidos,
Una decem quotiens saecula vixit avis,
Taliter exuta est veterem nova Roma senectam
Et sumpsit vultus praesidis ipsa sui.
Iam precor oblitus notae Vulcane, querellae
Parce: sumus Martis turba, sed et Veneris:
Parce, pater: sic Lemniacis lasciva catenis
Ignoscat coniunx et patienter amet.

VIII

Edictum domini deique nostri,
Quo subsellia certiora fiunt
Et puros eques ordines recepit,
Dum laudat modo Phasis in theatro,
Phasis purpureis ruber lacernis,
Et iactat tumido superbus ore:
'Tandem commodius licet sedere,
Nunc est reddita dignitas equestris,
Turba non premimur nec inquinamur':
Haec et talia dum refert supinus,
Illas purpureas et adrogantes
Iussit surgere Leïtus lacernas.

IX

Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
Venisti centum, Symmache, discipulis.
Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
Non habui febrem, Symmache, nunc habeo.

X

'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
Et sua quod rarus tempora lector amat?'
Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,
Praeferat antiquos semper ut illa novis.
Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram,
Sic laudant Catuli vilia templa senes;
Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone,
Et sua riserunt saecula Maeoniden,
Rara coronato plausere theatra Menandro,
Norat Nasonem sola Corinna suum.
Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
Si post fata venit gloria, non propero.

XI

Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno
Versat in articulo Stella, Severe, meus.
Multas in digitis, plures in carmine gemmas
Invenies: inde est haec, puto, culta manus.

XII

Quod nutantia fronte perticata
Gestat pondera Masclion superbus,
Aut grandis Ninus omnibus lacertis
Septem quod pueros levat vel octo,
Res non difficilis mihi videtur,
Uno cum digito vel hoc vel illo
Portet Stella meus decem puellas.

XIII

Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper,
Sed non obscurus nec male notus eques,
Sed toto legor orbe frequens et dicitur 'Hic est',
Quodque cinis paucis, hoc mihi vita dedit.
At tua centenis incumbunt tecta columnis
Et libertinas arca flagellat opes,
Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes,
Tondet et innumeros Gallica Parma greges.
Hoc ego tuque sumus: sed quod sum, non potes esse:
Tu quod es, e populo quilibet esse potest.

XIV

Sedere primo solitus in gradu semper
Tunc, cum liceret occupare, Nanneius
Bis excitatus terque transtulit castra,
Et inter ipsas paene tertius sellas
Post Gaiumque Luciumque consedit.
Illinc cucullo prospicit caput tectus
Oculoque ludos spectat indecens uno.
Et hinc miser deiectus in viam transit,
Subsellioque semifultus extremo
Et male receptus altero genu iactat
Equiti sedere Leïtoque se stare.

XV

Quintus nostrorum liber est, Auguste, iocorum,
Et queritur laesus carmine nemo meo,
Gaudet honorato sed multus nomine lector,
Cui victura meo munere fama datur.
'Quid tamen haec prosunt quamvis venerantia multos?'
Non prosint sane, me tamen ista iuvant.

XVI

Seria cum possim, quod delectantia malo
Scribere, tu causa es, lector amice, mihi,
Qui legis et tota cantas mea carmina Roma:
Sed nescis, quanti stet mihi talis amor.
Nam si falciferi defendere templa Tonantis
Sollicitisque velim vendere verba reis,
Plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas
Et fiet vario sordidus aere sinus.
At nunc conviva est comissatorque libellus,
Et tantum gratis pagina nostra placet.
Sed non et veteres contenti laude fuerunt,
Cum minimum vati munus Alexis erat.
'Belle' inquis 'dixti: iuvat et laudabimus usque.'
Dissimulas? facies me, puto, causidicum.

XVII

Dum proavos atavosque refers et nomina magna,
Dum tibi noster eques sordida condicio est,
Dum te posse negas nisi lato, Gellia, clavo
Nubere, nupsisti, Gellia, cistibero.

XVIII

Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae
Gracilesque ligulae cereique chartaeque
Et acuta senibus testa cum Damascenis,
Praeter libellos vernulas nihil misi,
Fortasse avarus videar aut inhumanus,
Odi dolosas munerum et malas artes:
Imitantur hamos dona: namque quis nescit,
Avidum vorata decipi scarum musca?
Quotiens amico diviti nihil donat,
O Quintiane, liberalis est pauper.

XIX

Si qua fides veris, praeferri, maxime Caesar,
Temporibus possunt saecula nulla tuis.
Quando magis dignos licuit spectare triumphos?
Quando Palatini plus meruere dei?
Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
Sub quo libertas principe tanta fuit?
Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum,
Quod colit ingratas pauper amicitias.
Quis largitur opes veteri fidoque sodali,
Aut quem prosequitur non alienus eques?
Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
Flammarisve togae scripula tota decem
Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges:
Qui crepet aureolos, forsitan unus erit.
Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus:
Nulla ducis virtus dulcior esse potest.
Iam dudum tacito rides, Germanice, naso,
Utile quod nobis do tibi consilium.

XX

Si tecum mihi, care Martialis,
Securis liceat frui diebus,
Si disponere tempus otiosum
Et verae pariter vacare vitae:
Nec nos atria, nec domos potentum,
Nec litis tetricas forumque triste
Nossemus, nec imagines superbas;
Sed gestatio, fabulae, libelli,
Campus, porticus, umbra, Virgo, thermae,
Haec essent loca semper, hi labores.
Nunc vivit necuter sibi, bonosque
Soles effugere atque abire sentit,
Qui nobis pereunt et inputantur.
Quisquam vivere cum sciat, moratur?

XXI

Quintum pro Decimo, pro Crasso, Regule, Macrum
Ante salutabat rhetor Apollodotus.
Nunc utrumque suo resalutat nomine. Quantum
Cura laborque potest! Scripsit et edidicit.

XXII

Mane domi nisi te volui meruique videre,
Sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,
Qua videt anticum rustica Flora Iovem:
Alta Suburani vincenda est semita clivi
Et numquam sicco sordida saxa gradu,
Vixque datur longas mulorum rumpere mandras
Quaeque trahi multo marmora fune vides.
Illud adhuc gravius, quod te post mille labores,
Paule, negat lasso ianitor esse domi.
Exitus hic operis vani togulaeque madentis:
Vix tanti Paulum mane videre fuit.
Semper inhumanos habet officiosus amicos:
Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.

XXIII

Herbarum fueras indutus, Basse, colores,
Iura theatralis dum siluere loci.
Quae postquam placidi censoris cura renasci
Iussit et Oceanum certior audit eques,
Non nisi vel cocco madida vel murice tincta
Veste nites et te sic dare verba putas.
Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae,
Aut meus ante omnis Cordus haberet equum.

XXIV

Hermes Martia saeculi voluptas,
Hermes omnibus eruditus armis,
Hermes et gladiator et magister,
Hermes turba sui tremorque ludi,
Hermes, quem timet Helius, sed unum,
Hermes, cui cadit Advolans, sed uni,
Hermes vincere nec ferire doctus,
Hermes subpositicius sibi ipse,
Hermes divitiae locariorum,
Hermes cura laborque ludiarum,
Hermes belligera superbus hasta,
Hermes aequoreo minax tridente,
Hermes casside languida timendus,
Hermes gloria Martis universi,
Hermes omnia solus et ter unus.

XXV

'Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate: surge,
Leïtus ecce venit: sta, fuge, curre, late.'
Ecquis, io, revocat discedentemque reducit?
Ecquis, io, largas pandit amicus opes?
Quem chartis famaeque damus populisque loquendum?
Quis Stygios non volt totus adire lacus?
Hoc, rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo
Spargere et effuso permaduisse croco?
Quam non sensuro dare quadringenta caballo,
Aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
O frustra locuples, o dissimulator amici,
Haec legis et laudas? Quae tibi fama perit!

XXVI

Quod alpha dixi, Corde, paenulatorum
Te nuper, aliqua cum iocarer in charta,
Si forte bilem movit hic tibi versus,
Dicas licebit beta me togatorum.

XXVII

Ingenium studiumque tibi moresque genusque
Sunt equitis, fateor: cetera plebis habes.
Bis septena tibi non sint subsellia tanti,
Ut sedeas viso pallidus Oceano.

XXVIII

Ut bene loquatur sentiatque Mamercus,
Efficere nullis, Aule, moribus possis:
Pietate fratres Curvios licet vincas,
Quiete Nervas, comitate Rusones,
Probitate Macros, aequitate Mauricos,
Oratione Regulos, iocis Paulos:
Robiginosis cuncta dentibus rodit.
Hominem malignum forsan esse tu credas:
Ego esse miserum credo, cui placet nemo.

XXIX

Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:
'Formosus septem, Marce, diebus eris.'
Si non derides, si verum, lux mea, narras,
Edisti numquam, Gellia, tu leporem.

XXX

Varro, Sophocleo non infitiande coturno,
Nec minus in Calabra suspiciende lyra,
Differ opus, nec te facundi scaena Catulli
Detineat, cultis aut elegia comis;
Sed lege fumoso non aspernanda Decembri
Carmina, mittuntur quae tibi mense suo:
Commodius nisi forte tibi potiusque videtur,
Saturnalicias perdere, Varro, nuces.

XXXI

Aspice, quam placidis insultet turba iuvencis
Et sua quam facilis pondera taurus amet.
Cornibus hic pendet summis, vagus ille per armos
Currit et in toto ventilat arma bove.
At feritas inmota riget: non esset harena
Tutior, et poterant fallere plana magis.
Nec trepidant gestus, sed de discrimine palmae
Securus puer est, sollicitumque pecus.

XXXII

Quadrantem Crispus tabulis, Faustine, supremis
Non dedit uxori. 'Cui dedit ergo?' Sibi.

XXXIII

Carpere causidicus fertur mea carmina: qui sit,
Nescio: si sciero, vae tibi, causidice.

XXXIV

Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam
Oscula commendo deliciasque meas,
Parvola ne nigras horrescat Erotion umbras
Oraque Tartarei prodigiosa canis.
Inpletura fuit sextae modo frigora brumae,
Vixisset totidem ni minus illa dies.
Inter tam veteres ludat lasciva patronos
Et nomen blaeso garriat ore meum.
Mollia non rigidus caespes tegat ossa, nec illi,
Terra, gravis fueris: non fuit illa tibi.

XXXV

Dum sibi redire de Patrensibus fundis
Ducena clamat coccinatus Euclides
Corinthioque plura de suburbano
Longumque pulchra stemma repetit a Leda
Et suscitanti Leito reluctatur:
Equiti superbo, nobili, locupleti
Cecidit repente magna de sinu clavis.
Numquam, Fabulle, nequior fuit clavis.

XXXVI

Laudatus nostro quidam, Faustine, libello
Dissimulat, quasi nil debeat: inposuit

XXXVII

Puella senibus dulcior mihi cycnis,
Agna Galaesi mollior Phalantini,
Concha Lucrini delicatior stagni,
Cui nec lapillos praeferas Erythraeos,
Nec modo politum pecudis Indicae dentem
Nivesque primas liliumque non tactum;
Quae crine vicit Baetici gregis vellus
Rhenique nodos aureamque nitelam;
Fragravit ore, quod rosarium Paesti,
Quod Atticarum prima mella cerarum,
Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
Cui conparatus indecens erat pavo,
Inamabilis sciurus et frequens phoenix:
Adhuc recenti tepet Erotion busto,
Quam pessimorum lex amara fatorum
Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
Nostros amores gaudiumque lususque -
Et esse tristem me meus vetat Paetus,
Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
'Deflere non te vernulae pudet mortem?
Ego coniugem' inquit 'extuli, et tamen vivo,
Notam, superbam, nobilem, locupletem.'
Quid esse nostro fortius potest Paeto?
Ducentiens accepit, et tamen vivit.

XXXVIII

Calliodorus habet censum - quis nescit? - equestrem,
Sexte, sed et fratrem Calliodorus habet.
'Quadringenta seca' qui dicit σῦκα μερίζει:
Uno credis equo posse sedere duos?
Quid cum fratre tibi, quid cum Polluce molesto?
Non esset Pollux si tibi, Castor eras.
Unus cum sitis, duo, Calliodore, sedebis?
Surge: σολοικισμὸν, Calliodore, facis.
Aut imitare genus Ledae - cum fratre sedere
Non potes -: alternis, Calliodore, sede.

XXXIX

Supremas tibi triciens in anno
Signanti tabulas, Charine, misi
Hyblaeis madidas thymis placentas.
Defeci: miserere iam, Charine:
Signa rarius, aut semel fac illud,
Mentitur tua quod subinde tussis.
Excussi loculosque sacculumque:
Croeso divitior licet fuissem,
Iro pauperior forem, Charine,
Si conchem totiens meam comesses.

XL

Pinxisti Venerem, colis, Artemidore, Minervam:
Et miraris, opus displicuisse tuum?

XLI

Spadone cum sis eviratior fluxo,
Et concubino mollior Celaenaeo,
Quem sectus ululat matris entheae Gallus,
Theatra loqueris et gradus et edicta,
Trabeasque et Idus fibulasque censusque,
Et pumicata pauperes manu monstras.
Sedere in equitum liceat an tibi scamnis,
Videbo, Didyme: non licet maritorum.

XLII

Callidus effracta nummos fur auferet arca,
Prosternet patrios impia flamma lares:
Debitor usuram pariter sortemque negabit,
Non reddet sterilis semina iacta seges:
Dispensatorem fallax spoliabit amica,
Mercibus extructas obruet unda rates.
Extra fortunam est, quidquid donatur amicis:
Quas dederis, solas semper habebis opes.

XLIII

Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.

XLIV

Quid factum est, rogo, quid repente factum,
Ad cenam mihi, Dento, quod vocanti -
Quis credat? - quater ausus es negare?
Sed nec respicis et fugis sequentem,
Quem thermis modo quaerere et theatris
Et conclavibus omnibus solebas.
Sic est, captus es unctiore mensa
Et maior rapuit canem culina.
Iam te, sed cito, cognitum et relictum
Cum fastidierit popina dives,
Antiquae venies ad ossa cenae.

XLV

Dicis formosam, dicis te, Bassa, puellam.
Istud quae non est dicere, Bassa, solet.

XLVI

Basia dum nolo nisi quae luctantia carpsi,
Et placet ira mihi plus tua, quam facies,
Ut te saepe rogem, caedo, Diadumene, saepe:
Consequor hoc, ut me nec timeas nec ames.

XLVII

Numquam se cenasse domi Philo iurat, et hoc est:
Non cenat, quotiens nemo vocavit eum.

XLVIII

Quid non cogit amor? secuit nolente capillos
Encolpos domino, non prohibente tamen.
Permisit flevitque Pudens: sic cessit habenis
Audaci questus de Phaethonte pater:
Talis raptus Hylas, talis deprensus Achilles
Deposuit gaudens, matre dolente, comas.
Sed tu ne propera - brevibus ne crede capillis -
Tardaque pro tanto munere, barba, veni.

XLIX

Vidissem modo forte cum sedentem
Solum te, Labiene, tres putavi.
Calvae me numerus tuae fefellit:
Sunt illinc tibi, sunt et hinc capilli,
Quales vel puerum decere possunt;
Nudumst in medio caput, nec ullus
In longa pilus area notatur.
Hic error tibi profuit Decembri,
Tum, cum prandia misit Imperator:
Cum panariolis tribus redisti.
Talem Geryonem fuisse credo.
Vites, censeo, porticum Philippi:
Si te viderit Hercules, peristi.

L

Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi,
Protinus ingentes sunt inimicitiae,
Meque potes stricto medium transfigere ferro,
Si nostrum sine te scis caluisse focum.
Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit?
Inprobius nihil est hac, Charopine, gula.
Desine iam nostram, precor, observare culinam,
Atque aliquando meus det tibi verba cocus.

LI

Hic, qui libellis praegravem gerit laevam,
Notariorum quem premit chorus levis,
Qui codicillis hinc et inde prolatis
Epistulisque commodat gravem voltum
Similis Catoni Tullioque Brutoque,
Exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant,
Have Latinum, χαῖρε non potest Graecum.
Si fingere istud me putas, salutemus.

LII

Quae mihi praestiteris memini semperque tenebo.
Cur igitur taceo, Postume? Tu loqueris.
Incipio quotiens alicui tua dona referre,
Protinus exclamat 'Dixerat ipse mihi.'
Non belle quaedam faciunt duo: sufficit unus
Huic operi: si vis, ut loquar, ipse tace.
Crede mihi, quamvis ingentia, Postume, dona
Auctoris pereunt garrulitate sui.

LIII

Colchida quid scribis, quid scribis, amice, Thyesten?
Quo tibi vel Nioben, Basse, vel Andromachen?
Materia est, mihi crede, tuis aptissima chartis
Deucalion vel, si non placet hic, Phaethon.

LIV

Extemporalis factus est meus rhetor:
Calpurnium non scripsit, et salutavit.

LV

Dic mihi, quem portas, volucrum regina? 'Tonantem.'
Nulla manu quare fulmina gestat? 'Amat.'
Quo calet igne deus? 'Pueri.' Cur mitis aperto
Respicis ore Iovem? 'De Ganymede loquor.'

LVI

Cui tradas, Lupe, filium magistro,
Quaeris sollicitus diu rogasque.
Omnes grammaticosque rhetorasque
Devites, moneo: nihil sit illi
Cum libris Ciceronis aut Maronis,
Famae Tutilium suae relinquat;
Si versus facit, abdices poetam.
Artes discere vult pecuniosas?
Fac discat citharoedus aut choraules;
Si duri puer ingeni videtur,
Praeconem facias vel architectum.

LVII

Cum voco te dominum, noli tibi, Cinna, placere:
Saepe etiam servum sic resaluto tuum.

LVIII

Cras te victurum, cras dicis, Postume, semper.
Dic mihi, cras istud, Postume, quando venit?
Quam longe cras istud, ubi est? aut unde petendum?
Numquid apud Parthos Armeniosque latet?
Iam cras istud habet Priami vel Nestoris annos.
Cras istud quanti, dic mihi, possit emi?
Cras vives? hodie iam vivere, Postume, serum est:
Ille sapit, quisquis, Postume, vixit heri.

LIX

Quod non argentum, quod non tibi mittimus aurum,
Hoc facimus causa, Stella diserte, tua.
Quisquis magna dedit, voluit sibi magna remitti;
Fictilibus nostris exoneratus eris.

LX

Adlatres licet usque nos et usque
Et gannitibus inprobis lacessas,
Certum est hanc tibi pernegare famam,
Olim quam petis, in meis libellis
Qualiscumque legaris ut per orbem.
Nam te cur aliquis sciat fuisse?
Ignotus pereas, miser, necesse est.
Non deerunt tamen hac in urbe forsan
Unus vel duo tresve quattuorve,
Pellem rodere qui velint caninam:
Nos hac a scabie tenemus ungues.

LXI

Crispulus iste quis est, uxori semper adhaeret
Qui, Mariane, tuae? crispulus iste quis est?
Nescio quid dominae teneram qui garrit in aurem
Et sellam cubito dexteriore premit?
Per cuius digitos currit levis anulus omnes,
Crura gerit nullo qui violata pilo?
Nil mihi respondes? 'Uxoris res agit' inquis
'Iste meae.' Sane certus et asper homo est,
Procuratorem voltu qui praeferat ipso:
Acrior hoc Chius non erit Aufidius.
O quam dignus eras alapis, Mariane, Latini:
Te successurum credo ego Panniculo.
Res uxoris agit? res ullas crispulus iste?
Res non uxoris, res agit iste tuas.

LXII

Iure tuo nostris maneas licet, hospes, in hortis,
Si potes in nudo ponere membra solo,
Aut si portatur tecum tibi magna supellex:
Nam mea iam digitum sustulit hospitibus.
Nulla tegit fractos - nec inanis - culcita lectos,
Putris et abrupta fascia reste iacet.
Sit tamen hospitium nobis commune duobus:
Emi hortos; plus est: instrue tu; minus est.

LXIII

'Quid sentis' inquis 'de nostris, Marce, libellis?'
Sic me sollicitus, Pontice, saepe rogas.
Admiror, stupeo: nihil est perfectius illis,
Ipse tuo cedet Regulus ingenio.
'Hoc sentis?' inquis 'faciat tibi sic bene Caesar,
Sic Capitolinus Iuppiter.' Immo tibi.

LXIV

Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni,
Tu super aestivas, Alcime, solve nives,
Pinguescat nimio madidus mihi crinis amomo
Lassenturque rosis tempora sutilibus.
Tam vicina iubent nos vivere Mausolea,
Cum doceant, ipsos posse perire deos.

LXV

Astra polumque dedit, quamvis obstante noverca,
Alcidae Nemees terror et Arcas aper
Et castigatum Libycae ceroma palaestrae
Et gravis in Siculo pulvere fusus Eryx,
Silvarumque tremor, tacita qui fraude solebat
Ducere non rectas Cacus in antra boves.
Ista tuae, Caesar, quota pars spectatur harenae?
Dat maiora novus proelia mane dies.
Quot graviora cadunt Nemeaeo pondera monstro!
Quot tua Maenalios conlocat hasta sues!
Reddatur si pugna triplex pastoris Hiberi,
Est tibi qui possit vincere Geryonen.
Saepe licet Graiae numeretur belua Lernae,
Inproba Niliacis quid facit Hydra feris?
Pro meritis caelum tantis, Auguste, dederunt
Alcidae cito di, sed tibi sero dabunt.

LXVI

Saepe salutatus numquam prior ipse salutas:
Sic eris 'Aeternum', Pontiliane, 'vale'.

LXVII

Hibernos peterent solito cum more recessus
Atthides, in nidis una remansit avis.
Deprendere nefas ad tempora verna reversae,
Et profugam volucres diripuere suae.
Sero dedit poenas: discerpi noxia mater
Debuerat, sed tunc, cum laceravit Ityn.

LXVIII

Arctoa de gente comam tibi, Lesbia, misi,
Ut scires, quanto sit tua flava magis.

LXIX

Antoni Phario nil obiecture Pothino
Et levius tabula quam Cicerone nocens:
Quid gladium demens Romana stringis in ora?
Hoc admisisset nec Catilina nefas.
Impius infando miles corrumpitur auro,
Et tantis opibus vox tacet una tibi.
Quid prosunt sacrae pretiosa silentia linguae?
Incipient omnes pro Cicerone loqui.

LXX

Infusum sibi nuper a patrono
Plenum, Maxime, centiens Syriscus
In sellariolis vagus popinis
Circa balnea quattuor peregit.
O quanta est gula, centiens comesse!
Quanto maior adhuc, nec accubare!

LXXI

Umida qua gelidas summittit Trebula valles
Et viridis cancri mensibus alget ager,
Rura Cleonaeo numquam temerata leone
Et domus Aeolio semper amica Noto,
Te, Faustine, vocant: longas his exige messes
Collibus; hibernum iam tibi Tibur erit.

LXXII

Qui potuit Bacchi matrem dixisse tonantem,
Ille potest Semelen dicere, Rufe, patrem.

LXXIII

Non donem tibi cur meos libellos
Oranti totiens et exigenti,
Miraris, Theodore? Magna causa est:
Dones tu mihi ne tuos libellos.

LXXIV

Pompeios iuvenes Asia atque Europa, sed ipsum
Terra tegit Libyes, si tamen ulla tegit.
Quid mirum toto si spargitur orbe? Iacere
Uno non poterat tanta ruina loco.

LXXV

Quae legis causa nupsit tibi Laelia, Quinte,
Uxorem potes hanc dicere legitimam.

LXXVI

Profecit poto Mithridates saepe veneno,
Toxica ne possent saeva nocere sibi.
Tu quoque cavisti cenando tam male semper,
Ne posses umquam, Cinna, perire fame.

LXXVII

Narratur belle quidam dixisse, Marulle,
Qui te ferre oleum dixit in auricula.

LXXVIII

Si tristi domicenio laboras,
Torani, potes esurire mecum.
Non deerunt tibi, si soles προπίνειν,
Viles Cappadocae gravesque porri,
Divisis cybium latebit ovis.
Ponetur digitis tenendus ustis
Nigra coliculus virens patella,
Algentem modo qui reliquit hortum,
Et pultem niveam premens botellus,
Et pallens faba cum rubente lardo.
Mensae munera si voles secundae,
Marcentes tibi porrigentur uvae
Et nomen pira quae ferunt Syrorum,
Et quas docta Neapolis creavit,
Lento castaneae vapore tostae:
Vinum tu facies bonum bibendo.
Post haec omnia forte si movebit
Bacchus quam solet esuritionem,
Succurrent tibi nobiles olivae,
Piceni modo quas tulere rami,
Et fervens cicer et tepens lupinus.
Parva est cenula - quis potest negare? -,
Sed finges nihil audiesve fictum
Et voltu placidus tuo recumbes;
Nec crassum dominus leget volumen,
Nec de Gadibus inprobis puellae
Vibrabunt sine fine prurientes
Lascivos docili tremore lumbos;
Sed quod non grave sit nec infacetum,
Parvi tibia condyli sonabit.
Haec est cenula. Claudiam sequeris.
Quam nobis cupis esse tu priorem?

LXXIX

Undecies una surrexti, Zoile, cena,
Et mutata tibi est synthesis undecies,
Sudor inhaereret madida ne veste retentus
Et laxam tenuis laederet aura cutem.
Quare ego non sudo, qui tecum, Zoile, ceno?
Frigus enim magnum synthesis una facit.

LXXX

Non totam mihi, si vacabis, horam,
Dones et licet inputes, Severe,
Dum nostras legis exigisque nugas.
'Durum est perdere ferias': rogamus,
Iacturam patiaris hanc ferasque.
Quod si legeris ista cum diserto
- Sed numquid sumus inprobi? - Secundo,
Plus multo tibi debiturus hic est,
Quam debet domino suo, libellus.
Nam securus erit, nec inquieta
Lassi marmora Sisyphi videbit,
Quem censoria cum meo Severo
Docti lima momorderit Secundi.

LXXXI

Semper pauper eris, si pauper es, Aemiliane.
Dantur opes nullis nunc nisi divitibus.

LXXXII

Quid promittebas mihi milia, Gaure, ducenta,
Si dare non poteras milia, Gaure, decem?
An potes et non vis? Rogo, non est turpius istud?
I, tibi dispereas, Gaure: pusillus homo es.

LXXXIII

Insequeris, fugio; fugis, insequor; haec mihi mens est:
Velle tuum nolo, Dindyme, nolle volo.

LXXXIV

Iam tristis nucibus puer relictis
Clamoso revocatur a magistro,
Et blando male proditus fritillo,
Arcana modo raptus e popina,
Aedilem rogat udus aleator.
Saturnalia transiere tota,
Nec munuscula parva nec minora
Misisti mihi, Galla, quam solebas.
Sane sic abeat meus December:
Scis certe, puto, vestra iam venire
Saturnalia, Martias Kalendas;
Tunc reddam tibi, Galla, quod dedisti.

Fairytale left blue.png Liber IV Liber VI Fairytale right blue.png