Epigrammaton liber VI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber V Liber VII Fairytale right blue.png

I

Sextus mittitur hic tibi libellus,
In primis mihi care Martialis:
Quem si terseris aure diligenti,
Audebit minus anxius tremensque
Magnas Caesaris in manus venire.

II

Lusus erat sacrae conubia fallere taedae,
Lusus et inmeritos execuisse mares.
Utraque tu prohibes, Caesar, populisque futuris
Succurris, nasci quos sine fraude iubes.
Nec spado iam nec moechus erit te praeside quisquam:
At prius - o mores! - et spado moechus erat.

III

Nascere Dardanio promissum nomen Iulo,
Vera deum suboles; nascere, magne puer:
Cui pater aeternas post saecula tradat habenas,
Quique regas orbem cum seniore senex.
Ipsa tibi niveo trahet aurea pollice fila
Et totam Phrixi Iulia nebit ovem.

IV

Censor maxime principumque princeps,
Cum tot iam tibi debeat triumphos,
Tot nascentia templa, tot renata,
Tot spectacula, tot deos, tot urbes:
Plus debet tibi Roma, quod pudica est.

V

Rustica mercatus multis sum praedia nummis:
Mutua des centum, Caeciliane, rogo.
Nil mihi respondes? Tacitum te dicere credo
'Non reddes': ideo, Caeciliane, rogo.

VI

Comoedi tres sunt, sed amat tua Paula, Luperce,
Quattuor: et κωφὸν Paula πρόσωπον amat.

VII

Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est
Atque intrare domos iussa Pudicitia est,
Aut minus aut certe non plus tricesima lux est,
Et nubit decimo iam Telesilla viro.
Quae nubit totiens, non nubit: adultera lege est.
Offendor moecha simpliciore minus.

VIII

Praetores duo, quattuor tribuni,
Septem causidici, decem poetae
Cuiusdam modo nuptias petebant
A quodam sene. Non moratus ille
Praeconi dedit Eulogo puellam.
Dic, numquid fatue, Severe, fecit?

IX

In Pompeiano dormis, Laevine, theatro:
Et quereris, si te suscitat Oceanus?

X

Pauca Iovem nuper cum milia forte rogarem,
'Ille dabit' dixit 'qui mihi templa dedit.'
Templa quidem dedit ille Iovi, sed milia nobis
Nulla dedit: pudet, a, pauca rogasse Iovem
At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira,
Quam placido nostras legerat ore preces!
Talis supplicibus tribuit diademata Dacis
Et Capitolinas itque reditque vias.
Dic, precor, o nostri dic conscia virgo Tonantis,
Si negat hoc vultu, quo solet ergo dare?
Sic ego: sic breviter posita mihi Gorgone Pallas:
'Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?'

XI

Quod non sit Pylades hoc tempore, non sit Orestes,
Miraris? Pylades, Marce, bibebat idem,
Nec melior panis turdusve dabatur Orestae,
Sed par atque eadem cena duobus erat.
Tu Lucrina voras, me pascit aquosa peloris:
Non minus ingenua est et mihi, Marce, gula.
Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vestit:
Vis te purpureum, Marce, sagatus amem?
Ut praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Oresten.
Hoc non fit verbis, Marce: ut ameris, ama.

XII

Iurat capillos esse, quos emit, suos
Fabulla: +numquid, Paule, peierat+?

XIII

Quis te Phidiaco formatam, Iulia, caelo,
Vel quis Palladiae non putet artis opus?
Candida non tacita respondet imagine lygdos
Et placido fulget vivus in ore decor.
Ludit Acidalio, sed non manus aspera, nodo,
Quem rapuit collo, parve Cupido, tuo.
Ut Martis revocetur amor summique Tonantis,
A te Iuno petat ceston et ipsa Venus.

XIV

Versus scribere posse te disertos
Adfirmas, Laberi: quid ergo non vis?
Versus scribere qui potest disertos,
Non scribat, Laberi: virum putabo.

XV

Dum Phaethontea formica vagatur in umbra,
Inplicuit tenuem sucina gutta feram.
Sic modo quae fuerat vita contempta manente,
Funeribus facta est nunc pretiosa suis.

XVI

Tu qui pene viros terres et falce cinaedos,
Iugera sepositi pauca tuere soli.
Sic tua non intrent vetuli pomaria fures,
Sed puer et longis pulchra puella comis.

XVII

Cinnam, Cinname, te iubes vocari.
Non est hic, rogo, Cinna, barbarismus?
Tu si Furius ante dictus esses,
Fur ista ratione dicereris.

XVIII

Sancta Salonini terris requiescit Hiberis,
Qua melior Stygias non videt umbra domos.
Sed lugere nefas: nam qui te, Prisce, reliquit,
Vivit qua voluit vivere parte magis.

XIX

Non de vi neque caede nec veneno,
Sed lis est mihi de tribus capellis:
Vicini queror has abesse furto.
Hoc iudex sibi postulat probari:
Tu Cannas Mithridaticumque bellum
Et periuria Punici furoris
Et Sullas Mariosque Muciosque
Magna voce sonas manuque tota.
Iam dic, Postume, de tribus capellis.

XX

Mutua te centum sestertia, Phoebe, rogavi,
Cum mihi dixisses 'exigis ergo nihil?'
Inquiris, dubitas, cunctaris meque diebus
Teque decem crucias: iam rogo, Phoebe, nega.

XXI

Perpetuam Stellae dum iungit Ianthida vati
Laeta Venus, dixit 'Plus dare non potui.'
Haec coram domina; sed nequius illud in aurem:
'Tu ne quid pecces, exitiose, vide.
Saepe ego lascivom Martem furibunda cecidi,
Legitimos esset cum vagus ante toros.
Sed postquam meus est, nulla me paelice laesit:
Tam frugi Iuno vellet habere virum.'
Dixit, et arcano percussit pectora loro.
Plaga iuvat: sed tu iam, dea, caede deos.

XXII

Quod nubis, Proculina, concubino
Et, moechum modo, nunc facis maritum,
Ne lex Iulia te notare possit:
Non nubis, Proculina, sed fateris.

XXIII

Stare iubes nostrum semper tibi, Lesbia, penem:
Crede mihi, non est mentula, quod digitus.
Tu licet et manibus blandis et vocibus instes,
Te contra facies imperiosa tua est.

XXIV

Nil lascivius est Charisiano:
Saturnalibus ambulat togatus.

XXV

Marcelline, boni suboles sincera parentis,
Horrida Parrhasio quem tegit ursa iugo,
Ille vetus pro te patriusque quid optet amicus,
Accipe et haec memori pectore vota tene:
Cauta sit ut virtus, nec te temerarius ardor
In medios enses saevaque tela ferat.
Bella velint Martemque ferum rationis egentes,
Tu potes et patris miles et esse ducis.

XXVI

Periclitatur capite Sotades noster.
Reum putatis esse Sotaden? non est.
Arrigere desit posse Sotades: lingit.

XXVII

Bis vicine Nepos - nam tu quoque proxima Florae
Incolis et veteres tu quoque Ficelias -
Est tibi, quae patria signatur imagine voltus,
Testis maternae nata pudicitiae.
Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno,
Et potius plenos aere relinque cados.
Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
Amphora cum domina nunc nova fiet anus.
Caecuba non solos vindemia nutriat orbos:
Possunt et patres vivere, crede mihi.

XXVIII

Libertus Melioris ille notus,
Tota qui cecidit dolente Roma,
Cari deliciae breves patroni,
Hoc sub marmore Glaucias humatus
Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
Castus moribus, integer pudore,
Velox ingenio, decore felix.
Bis senis modo messibus peractis
Vix unum puer adplicabat annum.
Qui fles talia, nil fleas, viator.

XXIX

Non de plebe domus nec avarae verna catastae,
Sed domini sancto dignus amore puer,
Munera cum posset nondum sentire patroni,
Glaucia libertus iam Melioris erat.
Moribus hoc formaeque datum: quis blandior illo?
Aut quis Apollineo pulchrior ore fuit?
Inmodicis brevis est aetas et rara senectus.
Quidquid ames, cupias non placuisse nimis.

XXX

Sex sestertia si statim dedisses,
Cum dixti mihi 'Sume, tolle, dono',
Deberem tibi, Paete, pro ducentis.
At nunc cum dederis diu moratus,
Post septem, puto, vel novem Kalendas,
Vis dicam tibi veriora veris?
Sex sestertia, Paete, perdidisti.

XXXI

Uxorem, Charideme, tuam scis ipse sinisque
A medico futui: vis sine febre mori.

XXXII

Cum dubitaret adhuc belli civilis Enyo
Forsitan et posset vincere mollis Otho,
Damnavit multo staturum sanguine Martem
Et fodit certa pectora tota manu.
Sit Cato, dum vivit, sane vel Caesare maior:
Dum moritur, numquid maior Othone fuit?

XXXIII

Nil miserabilius, Matho, pedicone Sabello
Vidisti, quo nil laetius ante fuit.
Furta, fugae, mortes servorum, incendia, luctus
Adfligunt hominem, iam miser et futuit.

XXXIV

Basia da nobis, Diadumene, pressa. 'Quot?' inquis.
Oceani fluctus me numerare iubes
Et maris Aegaei sparsas per litora conchas
Et quae Cecropio monte vagantur apes,
Quaeque sonant pleno vocesque manusque theatro,
Cum populus subiti Caesaris ora videt.
Nolo quot arguto dedit exorata Catullo
Lesbia: pauca cupit, qui numerare potest.

XXXV

Septem clepsydras magna tibi voce petenti
Arbiter invitus, Caeciliane, dedit.
At tu multa diu dicis vitreisque tepentem
Ampullis potas semisupinus aquam.
Ut tandem saties vocemque sitimque, rogamus,
Iam de clepsydra, Caeciliane, bibas.

XXXVI

Mentula tam magna est, quantus tibi, Papyle, nasus,
Ut possis, quotiens arrigis, olfacere.

XXXVII

Secti podicis usque ad umbilicum
Nullas reliquias habet Charinus,
Et prurit tamen usque ad umbilicum.
O quanta scabie miser laborat!
Culum non habet, est tamen cinaedus.

XXXVIII

Aspicis, ut parvus nec adhuc trieteride plena
Regulus auditum laudet et ipse patrem?
Maternosque sinus viso genitore relinquat
Et patrias laudes sentiat esse suas?
Iam clamor centumque viri densumque corona
Volgus et infanti Iulia tecta placent.
Acris equi suboles magno sic pulvere gaudet,
Sic vitulus molli proelia fronte cupit.
Di, servate, precor, matri sua vota patrique,
Audiat ut natum Regulus, illa duos.

XXXIX

Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem
Non liberorum: namque nec tuus quisquam
Nec est amici filiusve vicini,
Sed in grabatis tegetibusque concepti
Materna produnt capitibus suis furta.
Hic, qui retorto crine Maurus incedit,
Subolem fatetur esse se coci Santrae.
At ille sima nare, turgidis labris
Ipsa est imago Pannychi palaestritae.
Pistoris esse tertium quis ignorat,
Quicumque lippum novit et videt Damam?
Quartus cinaeda fronte, candido voltu
Ex concubino natus est tibi Lygdo:
Percide, si vis, filium: nefas non est.
Hunc vero acuto capite et auribus longis,
Quae sic moventur, ut solent asellorum,
Quis morionis filium negat Cyrtae?
Duae sorores, illa nigra et haec rufa,
Croti choraulae vilicique sunt Carpi.
Iam Niobidarum grex tibi foret plenus,
Si spado Coresus Dindymusque non esset.

XL

Femina praeferri potuit tibi nulla, Lycori:
Praeferri Glycerae femina nulla potest.
Haec erit hoc quod tu: tu non potes esse quod haec est
Tempora quid faciunt! hanc volo, te volui.

XLI

Qui recitat lana fauces et colla revinctus,
Hic se posse loqui, posse tacere negat.

XLII

Etrusci nisi thermulis lavaris,
Inlotus morieris, Oppiane.
Nullae sic tibi blandientur undae,
Nec fontes Aponi rudes puellis,
Non mollis Sinuessa fervidique
Fluctus Passeris aut superbus Anxur,
Non Phoebi vada principesque Baiae.
Nusquam tam nitidum vacat serenum:
Lux ipsa est ibi longior, diesque
Nullo tardius a loco recedit.
Illic Taygeti virent metalla
Et certant vario decore saxa,
Quae Phryx et Libys altius cecidit.
Siccos pinguis onyx anhelat aestus
Et flamma tenui calent ophitae:
Ritus si placeant tibi Laconum,
Contentus potes arido vapore
Cruda Virgine Marciave mergi;
Quae tam candida, tam serena lucet,
Ut nullas ibi suspiceris undas
Et credas vacuam nitere lygdon.
Non adtendis, et aure me supina
Iam dudum quasi neglegenter audis.
Inlotus morieris, Oppiane.

XLIII

Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae
Canaque sulphureis nympha natatur aquis,
Me Nomentani confirmant otia ruris
Et casa iugeribus non onerosa suis.
Hoc mihi Baiani soles mollisque Lucrinus,
Hoc mihi sunt vestrae, Castrice, divitiae.
Quondam laudatas quocumque libebat ad undas
Currere nec longas pertimuisse vias,
Nunc urbis vicina iuvant facilesque recessus,
Et satis est, pigro si licet esse mihi.

XLIV

Festive credis te, Calliodore, iocari
Et solum multo permaduisse sale.
Omnibus adrides, dicteria dicis in omnis;
Sic te convivam posse placere putas.
At si ego non belle, sed vere dixero quiddam,
Nemo propinabit, Calliodore, tibi.

XLV

Lusistis, satis est: lascivi nubite cunni:
Permissa est vobis non nisi casta Venus.
Haec est casta Venus? nubit Laetoria Lygdo:
Turpius uxor erit, quam modo moecha fuit.

XLVI

Vapulat adsidue veneti quadriga flagello,
Nec currit: magnam rem, Catiane, facit.

XLVII

Nympha, mei Stellae quae fonte domestica puro
Laberis et domini gemmea tecta subis,
Sive Numae coniunx Triviae te misit ab antris,
Sive Camenarum de grege nona venis:
Exolvit votis hac se tibi virgine porca
Marcus, furtivam quod bibit aeger aquam.
Tu contenta meo iam crimine gaudia fontis
Da secura tui: sit mihi sana sitis.

XLVIII

Quod tam grande sophos clamat tibi turba togata,
Non tu, Pomponi, cena diserta tua est.

XLIX

Non sum de fragili dolatus ulmo,
Nec quae stat rigida supina vena,
De ligno mihi quolibet columna est,
Sed viva generata de cupressu:
Quae nec saecula centiens peracta
Nec longae cariem timet senectae.
Hanc tu, quisquis es, o malus, timeto.
Nam si vel minimos manu rapaci
Hoc de palmite laeseris racemos,
Nascetur, licet hoc velis negare,
Inserta tibi ficus a cupressu.

L

Cum coleret puros pauper Telesinus amicos,
Errabat gelida sordidus in togula:
Obscenos ex quo coepit curare cinaedos,
Argentum, mensas, praedia solus emit.
Vis fieri dives, Bithynice? conscius esto:
Nil tibi vel minimum basia pura dabunt.

LI

Quod convivaris sine me tam saepe, Luperce,
Inveni, noceam qua ratione tibi.
Irascor: licet usque voces mittasque rogesque -
'Quid facies?' inquis. Quid faciam? veniam.

LII

Hoc iacet in tumulo raptus puerilibus annis
Pantagathus, domini cura dolorque sui,
Vix tangente vagos ferro resecare capillos
Doctus et hirsutas excoluisse genas.
Sis licet, ut debes, tellus, placata levisque,
Artificis levior non potes esse manu.

LIII

Lotus nobiscum est, hilaris cenavit, et idem
Inventus mane est mortuus Andragoras.
Tam subitae mortis causam, Faustine, requiris?
In somnis medicum viderat Hermocraten.

LIV

Tantos et tantas si dicere Sextilianum,
Aule, vetes, iunget vix tria verba miser.
'Quid sibi vult?' inquis. Dicam, quid suspicer esse:
Tantos et tantas Sextilianus amat.

LV

Quod semper casiaque cinnamoque
Et nido niger alitis superbae
Fragras plumbea Nicerotiana,
Rides nos, Coracine, nil olentis:
Malo, quam bene olere, nil olere.

LVI

Quod tibi crura rigent saetis et pectora villis,
Verba putas famae te, Charideme, dare?
Extirpa, mihi crede, pilos de corpore toto
Teque pilare tuas testificare natis.
'Quae ratio est?' inquis. Scis multos dicere multa:
Fac pedicari te, Charideme, putent.

LVII

Mentiris fictos unguento, Phoebe, capillos
Et tegitur pictis sordida calva comis.
Tonsorem capiti non est adhibere necesse:
Radere te melius spongia, Phoebe, potest.

LVIII

Cernere Parrhasios dum te iuvat, Aule, triones
Comminus et Getici sidera ferre poli,
O quam paene tibi Stygias ego raptus ad undas
Elysiae vidi nubila fusca plagae!
Quamvis lassa, tuos quaerebant lumina vultus
Atque erat in gelido plurimus ore Pudens.
Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores
Stamina nec surdos vox habet ista deos,
Sospite me sospes Latias reveheris ad urbes
Et referes pili praemia clarus eques.

LIX

Et dolet et queritur, sibi non contingere frigus,
Propter sescentas Baccara gausapinas,
Optat et obscuras luces ventosque nivesque,
Odit et hibernos, si tepuere, dies.
Quid fecere mali nostrae tibi, saeve, lacernae,
Tollere de scapulis quas levis aura potest?
Quanto simplicius, quanto est humanius illud,
Mense vel Augusto sumere gausapinas!

LX

Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos,
Meque sinus omnes, me manus omnis habet.
Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit.
Hoc volo: nunc nobis carmina nostra placent.

LXI

Rem factam Pompullus habet, Faustine: legetur
Et nomen toto sparget in orbe suum.
'Sic leve flavorum valeat genus Usiporum,
Quisquis et Ausonium non amat imperium.'
Ingeniosa tamen Pompulli scripta feruntur.
'Sed famae non est hoc, mihi crede, satis:
Quam multi tineas pascunt blattasque diserti,
Et redimunt soli carmina docta coci!
Nescio quid plus est, quod donat saecula chartis:
Victurus genium debet habere liber.'

LXII

Amisit pater unicum Salanus:
Cessas munera mittere, Oppiane?
Heu, crudele nefas malaeque Parcae!
Cuius vulturis hoc erit cadaver?

LXIII

Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum,
Et scis qui captat, quid, Mariane, velit.
Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
Scribis et esse tuo vis, furiose, loco.
'Munera magna tamen misit.' Sed misit in hamo;
Et piscatorem piscis amare potest?
Hicine deflebit vero tua fata dolore?
Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.

LXIV

Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus
Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti,
Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx,
Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
Filius et possit sponsam te sponsa vocare:
Emendare meos, quos novit fama, libellos
Et tibi permittis felicis carpere nugas, -
Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam
Non aspernantur proceres urbisque forique,
Quas et perpetui dignantur scrinia Sili
Et repetit totiens facundo Regulus ore,
Quique videt propius magni certamina Circi
Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae,
Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerva
Acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
Ne valeam, si non multo sapit altius illud,
Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
Et rubro pulmone vetus nasisque timendum
Omnia crudelis lanius per compita portat.
Audes praeterea, quos nullus noverit, in me
Scribere versiculos miseras et perdere chartas.
At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
Vivet et haerebit totoque legetur in orbe,
Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.
Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
Fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
Ursus erit: vacua dentes in pelle fatiges
Et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.

LXV

'Hexametris epigramma facis' scio dicere Tuccam.
Tucca, solet fieri, denique, Tucca, licet.
'Sed tamen hoc longum est.' Solet hoc quoque, Tucca, licetque:
Si breviora probas, disticha sola legas.
Conveniat nobis, ut fas epigrammata longa
Sit transire tibi, scribere, Tucca, mihi.

LXVI

Famae non nimium bonae puellam,
Quales in media sedent Subura,
Vendebat modo praeco Gellianus.
Parvo cum pretio diu liceret,
Dum puram cupit adprobare cunctis,
Adtraxit prope se manu negantem
Et bis terque quaterque basiavit.
Quid profecerit osculo, requiris?
Sescentos modo qui dabat, negavit.

LXVII

Cur tantum eunuchos habeat tua Caelia, quaeris,
Pannyche? volt futui Caelia nec parere.

LXVIII

Flete nefas vestrum, sed toto flete Lucrino,
Naides, et luctus sentiat ipsa Thetis.
Inter Baianas raptus puer occidit undas
Eutychos ille, tuum, Castrice, dulce latus.
Hic tibi curarum socius blandumque levamen,
Hic amor, hic nostri vatis Alexis erat.
Numquid te vitreis nudum lasciva sub undis
Vidit et Alcidae nympha remisit Hylan?
An dea femineum iam neglegit Hermaphroditum
Amplexu teneri sollicitata viri?
Quidquid id est, subitae, quaecumque est causa rapinae,
Sit, precor, et tellus mitis et unda tibi.

LXIX

Non miror, quod potat aquam tua Bassa, Catulle:
Miror, quod Bassi filia potat aquam.

LXX

Sexagesima, Marciane, messis
Acta est et, puto, iam secunda Cottae,
Nec se taedia lectuli calentis
Expertum meminit die vel uno.
Ostendit digitum, sed inpudicum,
Alconti Dasioque Symmachoque.
At nostri bene computentur anni
Et quantum tetricae tulere febres
Aut languor gravis aut mali dolores,
A vita meliore separentur:
Infantes sumus, et senes videmur.
Aetatem Priamique Nestorisque
Longam qui putat esse, Marciane,
Multum decipiturque falliturque.
Non est vivere, sed valere vita est.

LXXI

Edere lascivos ad Baetica crusmata gestus
Et Gaditanis ludere docta modis,
Tendere quae tremulum Pelian Hecubaeque maritum
Posset ad Hectoreos sollicitare rogos,
Urit et excruciat dominum Telethusa priorem:
Vendidit ancillam, nunc redimit dominam.

LXXII

Fur notae nimium rapacitatis
Conpilare Cilix volebat hortum,
Ingenti sed erat, Fabulle, in horto
Praeter marmoreum nihil Priapum.
Dum non vult vacua manu redire,
Ipsum subripuit Cilix Priapum.

LXXIII

Non rudis indocta fecit me falce colonus:
Dispensatoris nobile cernis opus.
Nam Caeretani cultor ditissimus agri
Hos Hilarus colles et iuga laeta tenet.
Aspice, quam certo videar non ligneus ore
Nec devota focis inguinis arma geram,
Sed mihi perpetua numquam moritura cupresso
Phidiaca rigeat mentula digna manu.
Vicini, moneo, sanctum celebrate Priapum
Et bis septenis parcite iugeribus.

LXXIV

Medio recumbit imus ille qui lecto,
Calvam trifilem semitatus unguento,
Foditque tonsis ora laxa lentiscis,
Mentitur, Aefulane: non habet dentes.

LXXV

Cum mittis turdumve mihi quadramve placentae,
Sive femur leporis, sive quid his simile est,
Buccellas misisse tuas te, Pontia, dicis.
Has ego non mittam, Pontia, sed nec edam.

LXXVI

Ille sacri lateris custos Martisque togati,
Credita cui summi castra fuere ducis,
Hic situs est Fuscus. Licet hoc, Fortuna, fateri:
Non timet hostiles iam lapis iste minas;
Grande iugum domita Dacus cervice recepit,
Et famulum victrix possidet umbra nemus.

LXXVII

Cum sis tam pauper, quam nec miserabilis Iros,
Tam iuvenis, quam nec Parthenopaeus erat,
Tam fortis, quam nec, cum vinceret, Artemidorus,
Quid te Cappadocum sex onus esse iuvat?
Rideris multoque magis traduceris, Afer,
Quam nudus medio si spatiere foro.
Non aliter monstratur Atlans cum compare ginno
Quaeque vehit similem belua nigra Libyn.
Invidiosa tibi quam sit lectica, requiris?
Non debes ferri mortuus hexaphoro.

LXXVIII

Potor nobilis, Aule, lumine uno
Luscus Phryx erat alteroque lippus.
Huic Heras medicus 'Bibas caveto:
Vinum si biberis, nihil videbis.'
Ridens Phryx oculo 'Valebis' inquit.
Misceri sibi protinus deunces,
Sed crebros iubet. Exitum requiris?
Vinum Phryx, oculus bibit venenum.

LXXIX

Tristis es et felix. Sciat hoc Fortuna caveto:
Ingratum dicet te, Lupe, si scierit.

LXXX

Ut nova dona tibi, Caesar, Nilotica tellus
Miserat hibernas ambitiosa rosas.
Navita derisit Pharios Memphiticus hortos,
Urbis ut intravit limina prima tuae:
Tantus veris honos et odorae gratia Florae,
Tantaque Paestani gloria ruris erat;
Sic quacumque vagus gressumque oculosque ferebat,
Tonsilibus sertis omne rubebat iter.
At tu Romanae iussus iam cedere brumae,
Mitte tuas messes, accipe, Nile, rosas.

LXXXI

Iratus tamquam populo, Charideme, lavaris:
Inguina sic toto subluis in solio.
Nec caput hic vellem sic te, Charideme, lavare.
Et caput, ecce, lavas: inguina malo laves.

LXXXII

Quidam me modo, Rufe, diligenter
Inspectum, velut emptor aut lanista,
Cum vultu digitoque subnotasset,
'Tune es, tune' ait 'ille Martialis,
Cuius nequitias iocosque novit,
Aurem qui modo non habet Batavam?'
Subrisi modice, levique nutu
Me quem dixerat esse non negavi.
'Cur ergo' inquit 'habes malas lacernas?'
Respondi: 'quia sum malus poeta'.
Hoc ne saepius accidat poetae,
Mittas, Rufe, mihi bonas lacernas.

LXXXIII

Quantum sollicito fortuna parentis Etrusco,
Tantum, summe ducum, debet uterque tibi.
Nam tu missa tua revocasti fulmina dextra:
Hos cuperem mores ignibus esse Iovis;
Si tua sit summo, Caesar, natura Tonanti,
Utetur toto fulmine rara manus.
Muneris hoc utrumque tui testatur Etruscus,
Esse quod et comiti contigit et reduci.

LXXXIV

Octaphoro sanus portatur, Avite, Philippus.
Hunc tu si sanum credis, Avite, furis.

LXXXV

Editur en sextus sine te mihi, Rufe Camoni,
Nec te lectorem sperat, amice, liber:
Impia Cappadocum tellus et numine laevo
Visa tibi cineres reddit et ossa patri.
Funde tuo lacrimas orbata Bononia Rufo,
Et resonet tota planctus in Aemilia:
Heu qualis pietas, heu quam brevis occidit aetas!
Viderat Alphei praemia quinta modo.
Pectore tu memori nostros evolvere lusus,
Tu solitus totos, Rufe, tenere iocos,
Accipe cum fletu maesti breve carmen amici
Atque haec absentis tura fuisse puta.

LXXXVI

Setinum dominaeque nives densique trientes.
Quando ego vos medico non prohibente bibam?
Stultus et ingratus nec tanto munere dignus,
Qui mavult heres divitis esse Midae.
Possideat Libycas messis Hermumque Tagumque,
Et potet caldam, qui mihi livet, aquam.

LXXXVII

Di tibi dent et tu, Caesar, quaecumque mereris:
Di mihi dent et tu, quae volo, si merui.

LXXXVIII

Mane salutavi vero te nomine casu,
Nec dixi dominum, Caeciliane, meum.
Quanti libertas constet mihi tanta, requiris?
Centum quadrantes abstulit illa mihi.

LXXXIX

Cum peteret seram media iam nocte matellam
Arguto madidus pollice Panaretus,
Spoletina data est, sed quam siccaverat ipse,
Nec fuerat soli tota lagona satis.
Ille fide summa testae sua vina remensus
Reddidit oenophori pondera plena sui.
Miraris, quantum biberat, cepisse lagonam?
Desine mirari, Rufe: merum biberat.

XC

Moechum Gellia non habet nisi unum.
Turpe est hoc magis: uxor est duorum.

XCI

Sancta ducis summi prohibet censura vetatque
Moechari. Gaude, Zoile, non futuis.

XCII

Caelatus tibi cum sit, Anniane,
Serpens in patera Myronos arte,
Vaticana bibis: bibis venenum.

XCIII

Tam male Thais olet, quam non fullonis avari
Testa vetus, media sed modo fracta via,
Non ab amore recens hircus, non ora leonis,
Non detracta cani transtiberina cutis,
Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo,
Amphora corrupto nec vitiata garo.
Virus ut hoc alio fallax permutet odore,
Deposita quotiens balnea veste petit,
Psilothro viret aut acida latet oblita creta
Aut tegitur pingui terque quaterque faba.
Cum bene se tutam per fraudes mille putavit,
Omnia cum fecit, Thaida Thais olet.

XCIV

Ponuntur semper chrysendeta Calpetano
Sive foris seu cum cenat in urbe domi.
Sic etiam in stabulo semper, sic cenat in agro.
Non habet ergo aliud? Non habet immo suum.

Fairytale left blue.png Liber V Liber VII Fairytale right blue.png