Episcopi Aquensis Responsum (Marello)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Excellentissimi et Reverendissimi Episcopi Aquensis Responsum
1889
editio: incognita
fons: librum vide
Fairytale left blue.png Allocutio ad Iosephum Marello
habita a can. Friderico Piola
Epigrafe 1 Fairytale right blue.png
Omaggio del Capitolo e del Seminario di Acqui a Giuseppe Marello - TO11.jpg



Omaggio del Capitolo e del Seminario di Acqui a Giuseppe Marello - TO12.jpguæ vidi, quæ audivi, quæ me undique circumstant et conspectus vester iucundissimus, Venerabiles Fratres, et disertus iste vester omnium interpres et Orator, et frequens hic gratissimusque omnium huiusce Civitatis ordinum conventus, et magnificentissimi huius templi apparatus, hæc omnia in me exsuscitant grati animi motus quos dignis exequare verbis quomodo potero? Quid pro iis quæ audivi quo primum patuit ingressus in hanc Aquensem Diœcesim optabilius et iucundius novo animarum Pastori obvenire poterat? Immortales proinde sint gratiarum actiones Regi sæculorum Pastorum Principi et plurimas grates pariter Vobis, Venerabiles Fratres Filiique dilectissimi. Attamen inter tot et tam miras vestræ in me voluntatis significationes in hac solemni die infirmitatis meæ conscius, iisque me dotibus destitutum cognoscens quas egregius Orator tanta ubertate dicendi mihi tribuendas esse existimavit, hoc exclamare cogor: foris gaudium intus vero timor; exaltatus, humiliatus sum et conturbatus! Ubi enim virtus par tanto huic muneri? Ubi fortitudo, ubi prudentia, ubi scientia? Ubi ingenium in perarduis huius ministerii partibus exequendis precipue ærumnosis hisce quibus versamur temporibus? A gubernanda parva domo, cui vix sufficiebam, ad Episcopale fastigium evectus! Foris igitur gaudium; intus timor. Dies enim adveniet qua redditurus rationem pro animabus mihi concreditis ad tribunal Supremi Iudicis vocabor, quidque egerim, quoque modo earum saluti consuluerim iusto iudicio requiretur. Utinam quæ tu mihi, Orator egregie, auspicatus es omnimode adimplere valeam, ne unquam de tuis laudibus vel tibi dolendum vel mihi sit erubescendum. Profecto quantum in me erit omnia libentissime impendam, quin imo superimpendar ipse pro grege mihi credito; hoc in animo fixum destinatumque habeo. Qui tribuit mihi velle, det etiam in tempore perficere; ipse qui dat omnibus affluenter.

Interim Vos Venerabiles Fratres, oh dulce fratris nomen! sinite ut ex abundantia cordis iterum hoc nomine compellar, auxiliarias et continuas mihi in Episcopali munere manus præbete. Et tu, qui es Pastor æternus animarum nostrarum, Domine Jesu, da quod iubes et iube quod vis ut, gratia tua quæ tibi sunt placita semper facientes, cum apparueris immarcescibilem gloriæ coronam percipiamus.


Omaggio del Capitolo e del Seminario di Acqui a Giuseppe Marello - TO25.jpg
Fairytale left blue.png Allocutio ad Iosephum Marello
habita a can. Friderico Piola
Epigrafe 1 Fairytale right blue.png