Migne Patrologia Latina Tomus 126
AdrIii.Episto201 126 Adrianus III Parisiis J. P. Migne 1852 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Moneat Girbertum Nemausensem episcopum ut nullam inferat molestiam monasterio sancti Aegidii.
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo Sigibodo Narbonensi archiepiscopo.
Sanctitati tuae notum esse volumus quia monasterium sancti Aegidii, cum omnibus suis pertinentiis, sub nostra apostolica potestate consistit, una cum Leone religioso abbate et monachis ipsius monasterii: ideo monemus fraternitatem vestram ut Girbertum episcopum Nemausensem moneatis ut nullam forciam, nullamque contrarietatem et nullam oppressionem facere praesumat in ipso monasterio, aut in monachis, vel in familiis ejus, neque suis sequacibus oppressionis eorum materiam relinquere: quia certissime ipsum monasterium, cum omnibus suis rebus, sub ditione et potestate B. Petri apostoli et nostra consistit. Et volumus ut eidem episcopo dicas ut omnia reddere studeat quae ab ipso monasterio per vim abstulit. Et sciatis quia ipsum monasterium in potestate Amelii presbyteri jam concessimus ad protegendum et ad defendendum. Et si ipse Girbertus episcopus acquiescere noluerit nostris et vestris monitis, sciatis illum esse excommunicatum et damnatum inrecuperabiliter. Vos ita agite sicuti nos per vos bene confidimus. Bene valete.