Migne Patrologia Latina Tomus 8
Epistola
(PL 8 1035D) I. Multa licet colligas, o amice Victorine, et argumenta, et exempla, quibus approbare nitaris natum Christum esse, non factum: Arius tamen, vir acris ingenii, eiusque discipuli, et inter eximios excellens Eusebius, suis epistolis de isto sententias protulerunt; quas epistolas nunc subiicimus.
Arii ad Eusebium: « Domino desideratissimo, homini Dei fideli, recta opinanti. (1036D) Arius qui persecutionem patitur ab Alexandro papa iniuste, propter omnia vincentem veritatem, pro qua et tu propugnas, in Domino salvum esse. (1037A) Patre meo Ammonio veniente ad Nicomediam, rationi debitum apparuit salutare te per ipsum, simulque et communem facere charitatem tibi innatam, et affectionem quam habes ad fratres, propter Dominum et Christum eius: quoniam magnifice nos exportat et persequitur, et omne malum movet adversum nos episcopus, ut fuget nos de civitate quasi homines sine Deo, quoniam non consonamus ipsi publice dicenti: Ingenitogenitus est, semper Deus, semper Filius, simul Pater, simul Filius consubsistit ingenite Filius Patri: semper genitus est: neque ad intelligentiam, neque exiguo aliquo praecedit Deus filium: semper filius ex ipso est Deo filius. Et quoniam Eusebius frater tuus qui in Caesarea est, et Theodotus, et Paulinus, et Athanasius et Gregorius, et Aetius, et omnes qui circum orientem dicunt, quod praeexistit Deus filio sine principio: anathema facti sunt, excepto solo Philogonio, et Hellanico, et Macario hominibus haereticis, quibus non insonuit, quod filium dicunt alii eructationem, alii emissionem, alii simul ingenitum. At istorum sacrilegia nec audire possumus, etiam si decies mille mortes nobis minentur haeretici. (1037B) Nos autem dicimus et sapimus, et docuimus et docemus; quoniam filius non est ingenitus, neque pars ingeniti iuxta illum modum, nec ex subiecto aliquo, sed quod voluntate et cogitatione subsistit ante tempora et aeones plenus Deus, unigenitus, et immutabilis, et antequam genitus esset aut creatus vel definitus aut fundatus, non fuit: ingenitus enim non fuit. Persequimur, quoniam diximus: principium habet filius, Deus autem sine initio. Propterea persequimur, et quia diximus quia non de existentibus est. Sic autem diximus, iuxta quod nec pars Dei est; nec ex subiecto aliquo: idcirco persequimur. Iam tu scis. (1038A) Confortari te in Domino, preces facio, memorem tribulationum nostrarum, Collucianista, vere Εὐσέβιε. » Haec Arius dicit.
II. Et de his Eusebius iuxta istum modum talia ad Paulinum: « Quoniam enim neque duo ingenita audivimus, neque unum in duo divisum, neque corporale aliquid quod patiatur, dicimus aut credidimus, domine: sed unum quidem ingenitum, unum autem quod ab ipso vere, et non ex eius substantia factum, universale naturae eius quae sit ingenita, neque participans, vel non ex eius substantia: sed factum omnino alterum natura et potentia, ad perfectam similitudinem et affectionis et potentiae eius qui efficit quod factum est. (1038B) Cuius principium non solum sermone inenarrabile, sed et excogitatione; nec hominum solum, sed et eorum qui super homines sunt omnino esse incomprehensibile credidimus. Et haec non legimus nobis substituentes, sed a sancta scriptura didicimus. Dicimus conditum eum esse, et fundatum, et factum substantia; et immutabili et ineffabili natura et similitudine ea quae sit ad facientem didicimus: Sicut ipse Dominus dicit (Prov. VIII. 22, 23) : Deus condidit me principium viarum suarum, et ante aeonem fundavit me, ante omnes colles genuit me. Si autem ex ipso, hoc est, ab ipso erat sicuti pars eius aut ex effluentia substantiae, non conditum iam, neque fundatum esse dictum, nec tu ignoras, domine. (1039A) Vere id enim quod ab ingenito existens est, conditum amplius ab altero, vel a seipso, aut fundatum non fuisse, a principio ingenitum quod fuisset. Si autem natum illud dicere, substantiam quamdam praestare est, veluti ex substantia paterna ipsum fuisset, et habere ex ipso identitatem naturae, cognoscimus quod non de ipso solo natum esse dixerit scriptura, sed, et in dissimilibus ipsi in omnibus naturaliter. Etenim et in hominibus dicit (Isa. I, 2) Filios genui et exaltavi, ipsi autem me respuerunt. Et: (Deut. XXXII, 18) : Deum qui te genuit, dereliquisti. Et alibi (Iob. XXXVIII, 28): Quis, inquit, est qui peperit glebas roris? (1040A) Non naturam ex natura exponens, sed naturae unicuiusque eorum quae generata sunt, ex eius voluntate generationem: nihil est enim de substantia eius: cuncta autem voluntate eius facta, unumquodque ut et effectum est. Et ille quidem Deus: quaedam autem ad similitudinem eius per ipsum λόγῳ similia futura: quaedam autem iuxta participationem substantiae facta, omnia autem per ipsum a Deo facta, omnia autem ex Deo. Quae accipiens et destruens secundum quae adest tibi divinitus gratia, scribere domino meo Alexandro cura. Credidi enim quia si scripseris ipsi, pudorem illi facias. Saluta omnes qui sunt in Domino. Salvum te, et pro nobis orantem divina gratia custodiat, domine. »