Migne Patrologia Latina Tomus 72
Epistola
Epistola (Concilium Parisiense), J. P. Migne 72.1123B
Epistola
72.1123B| Domino gloriosissimo, atque sanctae Ecclesiae catholicae filio, Sigeberto regi, Sapaudus, Philippus, Priscus, Constitutus, Laban, Felix, item Felix, Germanus, Lucretius, Clementinus, Syagrius, Gallomagnus, Optatus, Salonius, item Salonius, Quinidius, Promotus, Silvester, Genesius, Polemius, Palladius, Victor, Sagittarius, Aunacharius, Hesychius, Claudianus, Desiderius, Heraclius, Tetradius, Pappolus, Licerius, et Leudobaudis, episcopi.
Quantum ineffabili gaudio synodali concilio nuntiatur, quandoquidem a catholico principe res nova pro dilectione Christi concipitur, tantum lamentabile exsecrandumque censetur, cum in Ecclesia sancta contra Deum et contra canonum disciplinam dissensio generatur. Nuper etenim non absque conniventia 72.1123C| gloriae vestrae, sicut credimus, evocati Parisios venientes, novam inauditamque ordinationem in Castro Dunensi, parochia denique Carnotina, factam fuisse cognovimus. Quam rem licet vix credere possumus cum consensu gloriae vestrae fieri potuisse, tamen si cujuscunque prava suggestione praeventi, in hac 72.1124B| tam obscena et Ecclesiae universae contraria consensistis, ab hujusmodi scandali defensione sinceritatis vestrae conscientiam expietis, quia satius est ut ille qui ambitionis instinctu rem tam nefariam dolosa ambitione competiit, per satisfactionem poenitentiae reatum suum abluere compellatur, quam vestra puritas (quod avertat Divinitas) hujus facinoris contagione maculetur. Et quia nobis necesse fuit ut juxta canonum constituta personae temerariae deberet praesumptio coerceri, ideo salutis obsequium digno in Christo officiositatis et reverentiae cultu praebentes, poscimus ut vos, quos Deus et culmine praecipuos et sinceritate praeclaros esse praecepit, non quocumque, aut quorumcunque temerato concilio ad defensanda hujusmodi scandala misceatis, quia Deum sufficit 72.1124C| nosse, vos nequaquam penitus velle contra vos divinam iracundiam promoveri. Annis multis gloriam regni vestri potentia divina cum omni felicitate conservet, domne gloriosissime, et praecellentissime domne.
Sequuntur subscriptiones.