Jump to content

Epistola (Cyprianus Carthaginensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola (Cyprianus Carthaginensis)
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus III

CypCar.Episto3 3 Cyprianus Carthaginensis-258 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin CYPRIANUS CUM COLLEGIS LUCIO FRATRI SALUTEM. I. Et nuper quidem tibi, frater charissime, gratulatu sumus, cum te honore geminato in Ecclesiae suae administratione confessorem pariter et sacerdotem constituit divina dignatio: sed et nunc non minus tibi et comitibus tuis atque universae fraternitati gratulamur, quod cum eadem gloria et laudibus vestris reduces vos denuo ad suos fecerit benigna Domini et larga protectio, ut pascendo gregi pastor, et gubernandae navi gubernator, et plebi regendae rector redderetur; et appareret relegationem vestram sic divinitus esse dispositam, non ut episcopus relegatus et pulsus Ecclesiae deesset, sed ut ad Ecclesiam major rediret. II. Neque enim in tribus pueris minor fuit martyrii dignitas (Dan. III), quia mortem frustrata de camino ignis incolumes exierunt: aut non consummatus Daniel exstitit in suis laudibus, quia qui leonibus missus fuerat ad praedam, protectus a Domino, vixit ad gloriam (Dan. VI). In confessoribus Christi dilata martyria non meritum confessionis minuunt, sed magnalia divinae protectionis ostendunt. Repraesentatum videmus in vobis, quod apud regem fortes atque illustres pueri praedicaverunt, ipsos quidem paratos esse ardere flammis, ne diis ejus servirent, aut imaginem quam fecerat adorarent; Deum tamen quem colebant, quemque et nos colimus, potentem esse ut eos de camino illis eximeret, et de regis manibus ac de poenis praesentibus liberaret (Dan. III, 16). Quod invenimus in confessionis vestrae fide, et in Domini circa vos protectione nunc gestum; ut cum vos parati fueritis et prompti omne subire supplicium, Dominus tamen vos poenae subtraheret, et Ecclesiae reservaret. Regredientibus vobis breviata non est in episcopo confessionis suae dignitas, sed magis crevit sacerdotalis auctoritas: ut altari Dei assistat antistes, qui ad confessionis arma sumenda et facienda martyria non verbis plebem, sed factis cohortetur; et imminente Antichristo paret ad praelium milites non solo sermonis et vocis incitamento, sed fidei et virtutis exemplo. III. Intelligimus, frater charissime, et tota cordis nostri luce prespicimus divinae majestatis salutaria et sancta consilia; unde illic repentina persecutio nuper exorta sit, unde contra Ecclesiam Christi, et episcopum Cornelium beatum martyrem vosque omnes saecularis potestas subito proruperit: ut ad confundendos haereticos et retundendos ostenderet Dominus quae esset Ecclesia, quis episcopus ejus unus divina ordinatione delectus, qui cum episcopo presbyteri sacerdotali honore conjuncti, quis adunatus et verus Christi populus dominici gregis charitate connexus; qui essent quos inimicus lacesseret, qui e contra quibus diabolus ut suis parceret. Neque enim persequitur et impugnat Christi adversarius nisi castra et milites Christi. Haereticos prostratos semel, et ipsos suos factos, contemnit et praeterit: eos quaerit dejicere, quos videt stare. IV. Atque utinam nunc facultas daretur, frater charissime, ut interesse illic vobis regredientibus possemus, qui vos mutua charitate diligimus, ut adventus vestri laetissimum fructum praesentes cum caeteris ipsi quoque caperemus! Quae illic exsultatio omnium fratrum! qui concursus atque complexus occurrentium singulorum! Vix osculis adhaerentium potest satisfieri, vix vultus ipsi atque oculi plebis possunt videndo satiari. De adventus vestri gaudio cognoscere illic fraternitas coepit, qualis et quanta sit secutura Christo veniente laetitia, cujus quia cito appropinquabit adventus, imago jam quaedam praecessit in vobis: ut quomodo Joannes praecursor ejus et praevius veniens praedicavit Christum venisse, sic nunc episcopo confessore Domini et sacerdote redeunte appareat et Dominum jam redire. Vicarias vero pro nobis ego et collegae et fraternitas omnis has ad vos litteras mittimus, frater charissime, et repraesentantes vobis per epistolam gaudium nostrum, fida obsequia charitatis expromimus, hic quoque in sacrificiis atque in orationibus nostris non cessantes Deo patri et Christo filio ejus Domino nostro gratias agere, et orare pariter ac petere, ut qui perfectus est atque perficiens, custodiat et perficiat in vobis confessionis vestrae gloriosam coronam: qui et ad hoc vos fortasse revocavit, ne gloria esset occulta, si foris essent confessionis vestrae consummata martyria. Nam victima, quae fraternitati praebet exemplum virtutis et fidei, praesentibus debet fratribus immolari. Optamus te, frater charissime, semper bene valere.