Migne Patrologia Latina Tomus 80
DeuPap.Episto100 80 Deusdedit papa Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Deusdedit, sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae episcopus, Gordiano, Hispalensis Ecclesiae coepiscopo et fratri dilectissimo. Pervenit ad nos diaconus vester, vestrae sanctitatis epistolam ferens, quod quidam viri etiam et mulieres, praeterito Sabbato paschali die, prae magno populorum incursu, nescientes, proprios suos filios suscepissent ex lavacro sancto. Cupis ergo scire si pro tali accidente ratione debeant viri et mulieres ad suum proprium redire usum, an non. Nos vero moesti hac in re inquisivimus priorum patrum nostrorum dicta. Invenimus autem in archivis hujus apostolicae sedis jam talia contigisse in ecclesiis Dauriae, Ephesiorum, simulque Hierosolymae, et etiam aliarum civitatum. Episcopis etiam earum civitatum ab hac apostolica sede volentibus scire utrum viri et mulieres redirent ad proprium torum, beatae memoriae sanctissimi Patres, Julius, Innocentius, et Coelestinus, cum episcoporum plurimorum et sacerdotum consensu [conventu], in ecclesia beati apostolorum principis prohibentes talia perscripserunt, et confirmaverunt, ut nullo modo jam se in conjugium reciperent mulieres aut viri quicunque aliqua ratione susceperunt natos proprios; sed separarent se, ne, suadente diabolo, tale vitium peccati inolescat [innotescat] per mundum, et universorum error accrescat. Scitis quia quomodo sunt septem dona Spiritus sancti, ita sunt septem dona baptismi, a primo pabulo sacrati salis et ingressu sanctae ecclesiae usque ad confirmationem [consummationem] Spiritus sancti per chrisma. Ab hoc ergo primo Spiritus sancti dono usque ad septimum nullus Christianus suam commatrem in conjugium suscipere debet; et qui praesumpserit, anathematis vinculo religetur in perpetuum, nisi poenitentiam egerit digne. Mulieres vero, cum separatae fuerint pro hac illicita re, a propriis viris totam praecipimus recipere dotem, quam in die nuptiali receperunt; et post expletum annum recipiant alium virum, similiter et vir uxorem.