Jump to content

Epistola (Eraclius Leodiensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 135


Epistola

135.0945B| Domino et Patri ter beato praesuli RATHERIO, spectatae opinionis viro, et probatissimo, EVERACLUS servorum Christi servus, suus indignus licet vocari filius quidquid in Christo Jesu felicius.

Hyperbaton cum ambagibus omittens, rem ipsam, quanta meae pars vestra sit animae, nudo et aperto sermone me juvat describere; scholastice si non valeo, utinam vel rustice, non ficte tamen, quia pura traho voce quod latet arcana non inenarrabile fibra, quantum vos sinuoso in pectore fixi, notare gestio. Illud comicum nostis: Davus sum, non Oedipus, ut fucatis verbis fallam audientes. Sed haec hactenus.

Audita vero et attentius percepta legatione vestra mellita, nondum viso vel accepto, quod pio amore 135.0945C| misistis, balsamo, litteris vestris adhuc non lectis, non minimum erga me, quem cognovi, tam magni et clarissimi viri affectus integer, mihi tantillo, accumulavit gaudium; liquor pretiosus, cujus fere eram inops, vultum non mediocriter exhilaravit datus. Audito tandem epitheto non meo nomini congruo, quod vestra charitas mihi, nulla commendatione actuum meorum apposuit, ultra quam credi potest, animum laetificavit.

Inde centies flexis genibus versus Veronam, vestra quasi lambens vestigia, millies mille vobis rependo gratias.

Cujus vero virtutis, si quod in me apparuerit, qui nulla omnino praeluceo, simulacrum, nusquam, 135.0945D| si experimento discere cordi est, a vobis aberit elongatum.

Pristinam saepe soleo ante oculos dulcedinem ponere, idque crebris libenter sermonibus repetere, et si mane non, vel post prandia inter bibendum 135.0946B| quomodo me fovistis, ut commanducandum cibum, sicut nutrices infantulis edentulis, in os meum trajecistis.

Quid ante, quid post pro tanto beneficio commemorem? rudis sum et ignarus. Quis enim est vobis aut sapientia, probitate, aut optimarum artium studio, aut innocentia, aut ullo laudis genere praestantior? Tulliana vox sonat: Nullus tantum est flumen ingenii, nulla dicendi, nulla scribendi tanta vis, nulla copia, quae, non dicam exornare, sed tuarum virtutum laudes possit enarrare. Patientia si memoratur, si fas est dicere, fide salva, ne Deum offendam, tu es ipsa. Non salivam glutto sorbuisti mercurialem, inque luto fixum potuisti transcendere numerum. Satyricos omittamus comicos, ad simplices redeamus et 135.0946C| sanctos.

Non modo non rapuisti, sed nec quidem appetisti aliena, largitus es propria, aliorum condolens miseriis, non felicitatibus invidens alienis, omnibus omnia factus, ut omnes lucrifaceres. Nativa vobis supplex tendit manus patria, et ut redeatis invitat. Omnes, quotquot sunt utriusque ordinis, clericalis, seu militaris, mente, voluntate, studio, gestu, voce, ut veniatis, clamant; vos videre desiderant; servitio vobis impendendo, nec numerum, neque modum praefigimus ullum. Omnia nostra erunt in manu vestra, secundum quod animo vestro insederit, o dilecte Ratheri. Cuncta praevidete, disponite, constituite, et ut libuerit, in omnibus agite. Sub vestro 135.0946D| pollice docto et artifice, manum ferulae non erubescam subducere. Vos valete; vos plaudite, et gratia Domini nostri vos ab incursu malo tueatur continue.