Jump to content

Epistola (Germanus Parisiensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72



GerPar.Episto85 72 Germanus Parisiensis555-576 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola

Dominae clementissimae atque praecellentissimae, et nobis semper piissimae dominae et in Christo sanctae Ecclesiae filiae Brunichildi reginae Germanus peccator. Quia charitas congaudet veritati, et omnia sustinet, et nunquam excedit, propterea ex contribulato corde et ex intima animi dilectione audemus vobis suggerere. Quia eo tempore quando minor erat numerus populi Christiani, et cum Dei auxilio licebat residere quietum, cum apostoli dicebant: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nunc e contrario tam funestos et luctuosos ante oculos habentes dies, flenter dicimus: Ecce dies tribulationis et perditionis nostrae adveniunt. Vae nobis quia peccavimus. Si nos istae conterruissent amaritudines et tribulationes, et corpori exhibuissent infirmitatem, per nosmetipsos vestrae debuimus occurrere pietati. Quia si fas dici est singulariter et vestri dilectionem in nostro gestamus pectore, et unice de vestra praesentia spirituali desiderio sitientes, sicut cultores et peculiares filii Dei, ambientissime vos vivere atque proficere in omnibus pie optamus. Sed quicunque hominem in anima diligit, si minus oculis carnalibus eum valet intueri, quae ad animae et corporis vel prosperitatem pertinent et salutem, omnimodis litterario officio reticeri non debet. Vulgi verba iterantes quae nos maxime terrent, vestrae pietati in notitiam deponimus, quae ita disseminat, eloquentium ora detrahuntur, quasi vestro voto, consilio et instigatione Dominus gloriosissimus Sigibertus rex tam ardue hanc velit perdere regionem. Non propterea haec dicimus, quasi a nobis credatur: sed supplicamus, ut nulla occasio tribuatur dicendi, unde vobis tam maximum et periculosum generetur blasphemium. Licet haec regio jam caruisse felicitatem, et perditionis nostrae concludamus terminum: sed de misericordia non desperabamus divina, adhuc ultionis suspendendi manum, dum emendationis exspectatur remedium, si non dominaretur intentio, quae mortem operatur; cupiditas quae radix est omnium malorum; iracundia, quae sensum aufert prudentiae. Salvator noster perspiciens suae passionis imminere tempus, dixit: Vae homini per quem scandalum venit. Quod ore proprio detestatus est, impune non posse manere credimus, omnibus clamamus, omnes conscientiae suae cogitationes et actiones considerent, et caveant ne cum Juda proditore hujus condemnationis sortiantur judicium. Deo sufficit nosse, optabam aut pro ipsis mori, ut illi viverent, aut ante eorum interitum quocunque casu vitam finire, ut nec eorum, nec regionis cerneremus interitum. Sed alter ab altero excusatione utitur, et nullus ex ipsis ante oculos Dei ponit judicium; neque aliquid Dei reservat potestati judicandum, nec credent se jam sub Dei notitia. Quia a nullo audiri meremur, vobis et ideo supplicamus: quia si illi regnum perdiderint, nec vos nec filii vestri magnum possidebitis triumphum. Ad hoc vos haec regio suscepisse gratuletur, ut per vos salutem non interitum percipere videatur. In hoc populi restinguitis verba, si mitigatis furorem, si Dei facitis exspectare judicium. In veritate suggero, si meam humilem non despicitis supplicationem, adhuc devotorum vestrorum gaudemus plenitudine. Propterea haec dolens scribo, quia video qualiter praecipitantur et reges et populi, ut Dei incurrant offensam. Ita legimus: Quicunque in brachii sui fortitudine speravit, antea confusionem quam victoriam promeruit. Quicunque adminiculo gentis sibi adjuvari posse confidit, antea periculum mortis quam salutem promeruit. Quicunque propter copiam auri et argenti elevatur in superbiam, antea desolationis opprobrium sustinebit, quam suae cupiditatis consuluisset aviditati. Ipse Judex aeternus nunc judicat, perpetuam judiciariam possidet potestatem: non corrumpitur praemiis, aut aspicit ad vota impiorum, sed considerat cogitationes cordium, et reddet unicuique secundum opera sua. Inhonesta victoria est fratrem vincere, domesticas domos humiliare et possessionem a parentibus constructam evertere. Contra semetipsos pugnant suamque felicitatem exterminant: de sua perditione gaudet accelerans inimicus. Qua fide et ex animo, qua devotione haec scribimus Deo sufficit nosse, ut vobis bona futura praeparetis, et nos cum Deo absolutos esse vel paululum sentiamus. Sed quia sacerdotibus praeceptum est: Ut tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo opera eorum; ergo, piissima domina, intelligite mysterium et cavete exemplum. In principio duobus fratribus . . . . . erat mundus: unus ex ipsis Caïn fratricidium perpetravit et usque septuplum punitionis sententiam suscepit. Joseph fratres sui per invidiam vendiderunt, et postea servituti ipsius subjugati sunt. Saul sanctum David per invidiam nitebatur occidere, ipse postea in eum misericordiam exercuit. Absalon fratrem interfecit, patrem e regno voluit removere, et qualem suscepit interitum nulli habetur incognitum. Praecipue quoque David propheta dicente: Quoniam qui nequiter agunt exterminabuntur; qui vero exspectant Dominum, ipsi haereditabunt terram. Apostolus clamat: Qui odit fratrem suum, homicida est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat. Salvator denuntiat: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Ubi est pax et charitas, ibidem est Dei pietas. Legimus per Esther reginam populo fuisse concessam salutem. In hac parte et vestram ostendite prudentiam, et fidei vestrae salubritatem atque perfectionem, ut et dominum regem a Dei revocetis offensa, et populum a parte sua vivere liceat quietum, donec Judex aeternus consuetam discernat justitiam. Quia evidentissime omnibus patet, qui charitatem fraternam postponit, despicit consortium, non acquiescit veritati. Omnes prophetae contra ipsum loquuntur, omnes apostoli ipsum detestantur, et Deus omnipotens ipse quod constituit judicabit. Praemissa salutatione obsequia supplicamus, ut latorem praesentium, servum vestrum Gundulphum, commendatum habeatis, et quae per eumdem verbo mandamus, absque haesitatione credentes recipiatis, et implere non despiciatis et elaboretis, qualiter de vestra salute nobis gaudia praeparetis. Illud petimus ut per vestrae Pietatis rescriptum ex omnibus jucundari mereamur.