Migne Patrologia Latina Tomus 63
JoaI.Episto71 63 Joannes I Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA PRIMA JOANNIS PAPAE I AD ZACHARIAM ARCHIEPISCOPUM.
De non accusandis episcopis.
Joannes urbis Romae episcopus, Zachariae archiepiscopo salutem.
Exigit dilectio tua, frater carissime, praeceptum (Zachar. epist. 1) apostolicae sedis, in quo Patrum decreta consentiunt, quod nec tibi, nec ulli recte viventium et credentium sacerdotum, negare fas esse credimus. Et licet tibi pro merito (Innoc. epist. 2) et honore sacerdotii, quo plurimum polles, vivendi et docendi ecclesiasticae regulae nota sint omnia (notae sint per omnia), tamen quia Romanae Ecclesiae normam atque auctoritatem magnopere postulasti, scriptis tuis breviter respondere curavimus (non denegavimus). De occultis (Prosperi sent. 21) enim cordis alieni temere judicare iniquum est, et eum, cujus non videntur opera nisi bona, peccatum est ex suspicione reprehendere. Oves ergo, quae pastori suo commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, debent, et nullatenus accusare possunt: quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur. Ideo ista dicimus, quia in scriptis vestris reperimus quosdam episcopos vestris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione, et idcirco quosdam suis esse rebus exspoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos. Quos scias nee ad synodum comprovincialem, nec ad generalem posse convocari, nec in aliquo dijudicari, antequam cuncta quae eis ablata sunt legibus potestati eorum redintegrentur. Prius ergo oportet omnia illis legibus redintegrari, et Ecclesias quae eis sublatae sunt cum omni privilegio suo restitui, et postmodum non sub angusti (angusto) temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati vel expulsi esse videntur, antequam ad synodum convocentur, et ab omnibus quisque suae provinciae episcopis audiatur.
Nam nec convocari ad causam, nec dijudicari potest exspoliatus vel expulsus (In decr. Ivo. lib. IV), quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus. Unde et antiquitus decretum est: Omnes possessiones, et omnia sibi sublata, atque fructus cunctos ante litem contestatam (constitutam), perceptor vel primas possessori restituat. Et alibi scriptum habetur: Ille qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quae possidet (possedit), securus teneat. Et alibi in synodalibus Patrum decretis, et regum edictis legitur statutum: Redintegranda sunt omnia exspoliatis vel ejectis episcopis praesentialiter ordinatione pontificum, et in eorum, unde abscesserunt, potestatem (dominium) funditus revocanda, quacunque conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut virtute majorum, aut per quascunque injustas causas, res Ecclesiae vel proprias, aut substantias suas perdidisse noscuntur ante accusationem, aut regularem ad synodum vocationem (convocationem) eorum, et reliqua. Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum (In decr. Ivo. lib. IV), ut qui aliena invadit non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in Evangelio scriptum est: Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX). Et in legibus saeculi cautum habetur: Qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta est in undecuplum quae sublata sunt restituat. Et in lege divina legitur: Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus, Amen (Deut. XXVII).
Talia ergo non praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque sua damnatione. Tu vero, frater carissime, haec vide ne transgrediaris, et reliquos episcopos tam tuae curae commissos quam et alios firmiter tenere doceto, quia transgredi apostolica statuta absque transgressoris gradus periculo nullatenus possunt. Inimicis vero ( Verba concil. V sub Symmacho ) accusatoribus, vel de inimici dono [ F. domo] prodeuntibus, seu qui cum inimicis morantur, non credatur: nec irati nocere cupiant, ne laesi se velint ulcisci. Hi quoque rejiciendi sunt, non approbandi. Haec, carissime, tene, et prohibita semper cave. Illud adimplere stude, quod bene ad Jesum filium Sirach dictum est: Usque ad mortem certa pro veritate, et semper Dominus Deus tuus pugnabit pro te (Eccl. IV). Hujus ergo rei gratia vobis et nobis sancta commissa est Ecclesia, ut pro omnibus laboribus (laboremus) et cunctis opem ferre non negligamus: quoniam dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet (Luc. X). Ideoque tanta urgente necessitate, summopere vestra apostolicaque auctoritate, et reliquos episcopos oportet reprimere infestos, relevare oppressos, ut absque gravi (Domino auxiliante) difficultate ipsi gratanter omni tempore sacrificare mereamur (mereantur) illaesi. Ad vos ( Ennodius in apol. pro eodem Symmacho ) quoque me reverti cogit propositi operis amica conditio, qui melioribus hactenus operam volui navare (opera volui narrare) sermonibus, dum talem rationem exigit toxicata necessitas. Mandati coelestis habitatio nos aut miscet, aut separat. Nec interest quae intervalla nos segregent, si una in supernae mansionis (superna mansione) clave retinentur. Nec vobis tales nocere valebunt, si invicem adjutorium ferre non distuleritis. Inauditum autem genus sacrilegii est, quod mentitae religionis honorem (honore) praefixi aemuli colorat. Dehonestat enim venerandi reverentiam nominis, qui adjutorem se in his quae in Deum jactat commissa pollicetur. Contumeliae genus est, quasi in solatio adesse sublimi (sublimis), juxta Apostolum: Tu qui es, qui judicas alienum servum (Rom. XIV)? Quid auribus imperitis illudunt, et graviorem vindictae speciem faciunt esse quam culpae? Si odium habent, excessibus emendent (emundent). Cur ergo liberius condemnant scelera quam vitant? Sui profecto impugnator est omnis qui Patres insequitur, aut detrahere non formidat. Nihil est enim in quo inimicorum tela, Domino opem ferente, superare non valeatis, si juxta veritatis vocem, talem qualem Dominus praecepit habueritis dilectionem ad invicem (Joan. XIII). Data XV calendas Novembris, Maximo (anno Domini 523) et Olybrio (526) viris clarissimis consulibus.
EPISTOLA II. AD EPISCOPOS ITALIAE.
De Theodorico rege, atque de fide catholica adversus Arianos defendenda, deque ecclesiis eorum sacro ritu consecrandis, et divino cultui reconciliandis.
Joannes episcopus omnibus per provincias Italiae constitutis episcopis in Domino salutem.
Saepissime multo (S. Leo, epist. 70) jam experimento didici sanctum pietatis vestrae studium circa religionem Christianam gloriosis crescere et dilatari augmentis, et fides recta, quae non solum me, sed omnes Domini sacerdotes consolatur et roborat, vestris in mentibus et operibus per sacerdotale agnoscitur opus et dilatatur.
Quapropter, fratres, hortor vos et moneo, contra Arianam perfidiam, quae olim non semel, sed saepe damnata est, et modo in quibusdam reviviscit, armari gladio Spiritus sancti, ut eam ita (adminiculante divina gratia) opprimere et exstirpare valeamus, ut nec radix ejus in posterum inveniatur. Ecclesias vero Arianorum ubicunque inveneritis, catholicas eas divinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate: quia et nos, quando fuimus Constantinopoli, tam pro religione catholica, quam et pro regis Theodorici causa et negotiis, suadente atque hortante, Arianosque exstirpante piissimo atque Christianissimo Justino orthodoxo imperatore, quascunque illis in partibus eorum Ecclesias reperire potuimus catholicas eas Domino opem ferente consecravimus. Et quanquam praedictus Theodoricus rex, eorum peste tactus intrinsecus, et obvolutus extrinsecus, nos et omnem regionem nostram (vestrum) perdere, et gladio et igne consumere minetur, nolite tamen propterea deficere, sed viriliter in agro dominico elaborare studete, et (juxta Veritatis vocem) Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus mittere in gehennam (Matth. X, 28). Et egregius gentium apostolus inquit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum: quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in faciem Christi Jesu. Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex vobis. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, et non derelinquimur: dejicimur, et (sed) non perimus: semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur. Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur: scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit et constituet vobiscum. Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multas gratiarum actiones (multos in gratiarum actione), abundet in gloriam Dei. Propter quod non deficimus. Sed licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae videntur enim, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV, 5-18). Scimus enim, quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ex Deo aedificationem habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis. Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de coelo est, superindui cupientes, si tamen vestiti, et non nudi inveniamur. Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. Audentes igitur semper, et scientes quoniam dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (per fidem enim ambulamus, et non per speciem): audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Deum: et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere ei. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus, spero autem et conscientiis vestris manifestos nos esse. Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad cos qui in facie gloriantur, et non in corde. Sive enim mente excidimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis. Caritas enim Christi urget nos: aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos ex hoc neminem jam novimus secundum carnem: et si agnovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis: quoniam quidem Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (II Cor. V, 1-21). Adjuvantes autem exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti: quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati et non mortificati: quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 1-10). De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, pacem habete, ut Deus pacis et dilectionis sit semper vobiscum. Amen (II Cor. XIII, 11, 13). Data III idus Junii, Maximo et Olybrio viris clarissimis consulibus.