Migne Patrologia Latina Tomus 131
Epistola
Epistola (Mantio Catalaunensis), J. P. Migne
Epistola
131.0023C| Domino Patri FOLCONI venerabili archiepiscopo, et omnibus episcopis ejus suffraganeis, et cuncto clero eorum, presbyteris, diaconibus, et cunctis ordinibus, tam canonicis quam et monachis, MANTIO humilis Catalaunensis episcopus, fidele obsequium et devotas orationes.
Notum sanctimoniae vestrae precamur quia presbyter quidam, nomine Angelricus, de villa Wasnau de ecclesia sancti Lupi, venit ante praesentiam nostram coram synodo nostra Catalaunis Nonis Maii habita; et convictus proprio est ore confessus qualiter cum parochianis suis desponderit vel desponsaverit quamdam feminam, nomine Grimmam, consentientibus propinquis ejus. Quam cum ducere pergeret, respectu clementiae Dei restiterunt nequissimo 131.0023D| conatui ejus boni et pii fidelesque homines 131.0024C| alii. Quam actionem cum diu omnes pariter doleremus, contulimus super hoc nihil deliberare priusquam ad vestram paternitatem per eumdem presbyterum scriberemus, supplicantes instrui quid nobis agendum foret, nec correptione ulcisci malam praesumptionem, quam per vos quaerimus insinuandam. Omnes ergo nos sanctam paternitatem vestram oramus ut eumdem fratrem has litteras ferentem in Domino suscipiatis, et per eum litteris desiderabilibus vestris insipientiam nostram instruatis, et qualiter haec praesumptio ab Ecclesia pellatur sollicite perpendatis. Constitit itaque inter nos a nostro seorsum esse collegio, quousque vestro consolemur rescripto. Valete, pro nobis obsecramus orantes.