Migne Patrologia Latina Tomus 57
Epistola (Pius VI), J. P. Migne
Epistola
(0009)Praeclara, quam de sancti Maximi Taurinensis episcopi eloquentia, doctrina, virtute jamdiu animo conceperamus, existimatio, cum confirmata in dies, auctaque majorem in modum esset tum eo nos denique adduxit, ut de illius operibus illustrandis, rursumque in lucem hominum efferendis cogitaremus. Itaque etsi multarum rerum, earumque gravissimarum sollicitudine urgebamur; curas tamen nostras huc etiam esse conferendas putavimus: ac porro jussimus, egimusque sedulo, ut nova sancti ejusdem antistitis Homiliarum, Sermonum, Tractatuum editio, eaque accurata, quoad ejus fieri posset, atque elegans pararetur. Hanc ut perfecta partibusque suis omnibus expleta esset, praeferre voluimus regale Tuae Majestatis nomen, propterea quod ipsam, si cui unquam, tibi certe uni omnium maxime deberi arbitraremur. Cum enim ea in urbe natus, altus, educatus sis, atque imperio potiare, cui urbi Maximus idem diu episcopi praefuerit dignitate, quamque doctrina instruxerit, muniveritque praeceptis et institutis orthodoxae religionis: cumque iis majoribus sis prognatus, qui tam sancte doctrinam eamdem, eademque instituta coluerint, ac veluti a Maximo ipso didicerant, tam fuerint devoti devinctique apostolicae sedi, ut quod eos imitere, solidae Tibi, veraeque gloriae ducas perpetuo futurum; ecquis neget, quidquid ab eo antistite ortum sit, ad eumque pertineat, id te sane posse, et vero debere jure quodam tuo vindicare? Jam vero cum docti a Maximo fuissent Taurinates, cavendum esse, ne quid capiat detrimenti fides, manendumque propterea in navi esse, ad cujus gubernacula Petrus, totius operis Christiani compagem molemque continens, sedeat; tum Sabaudicae gentis comites, duces, reges (quorum es ipse augusta progenies ac haeres ut imperii, sic etiam virtutis ac pietatis) comites, inquam, Sabaudicae gentis, duces, reges id sibi summo esse opere enitendum, in eoque elaborandum judicarunt, ut in ditione universa sua locum error, in quo consisteret, non haberet; perstaretque integra atque incorrupta, quam cathedra Petri custodit ac praedicat, orthodoxa religio. Quare non praefectis tantum, vindicibusque sacrorum pro veritate Christianorum dogmatum, pro unitate Ecclesiae, pro pontificum dignitate auctoritateque certantibus adjumento, praesidioque fuere; sed et haereses, quas cum ante, tum saeculo XVI, factiones intulerant sectariorum, veluti pestem e suis finibus depulsuri, magnos exercitus compararunt, et equestrem SS. Mauritii et Lazari ordinem, probantibus pontificibus maximis, instituerunt, ingenti pecunia in usus equitum collocata, cui quidem ordini ita praefuere magnorum magistrorum appellatione, dignitate, potestate, virtute, ut nemo sit, quin ex ipsis peti oportere exempla putet vigilantiae, fortitudinis, studii, alacritatis amplificandae reipublicae populi Christiani, tuendae, propagandaeque doctrinae fidei catholicae, ac primatus Romanae cathedrae defendendi; simulque statuat, eorum quemque per se etiam parasse sibi decus propugnatoris religionis, quod jam a majoribus suis haberet haereditarium. Neque (0011)vero tam nostra haec est, quam vetus, perpetua, constans persuasio pontificum superiorum. Ac nobis quidem memoriam repetentibus praeteriti temporis, continuo Clementis VIII venit in mentem, qui cum de Carolo Emanuele I ageret (a quo duce Calvinianam haeresim in mediam Italiam irrumpere conantem fuisse compressam, inque angusta montium juga redactam constat) hoc se dixit affirmare vere, sancteque posse: eum principem splendori generis, quod a claris, augustisque imperatoribus duxerat, insignem junxisse in Ecclesiam pietatem, ac summis opibus, invictaque animi magnitudine, constantia, firmitate, tam strenue pro sede Petri, fideque pugnasse, ut antiquam suorum progenitorum aestimationem servarit, integramque perpetuo retinuerit virtutis, et gloriae haereditatem. Quo sane recidunt, quae vetustiore memoria Alexander IV, Innocentius VI, et Eugenius IV (quid enim omnes commemoremus?) testati sunt: quorum prior jam inde ab anno 1260, alter an. 1362, Sabaudicae gentis comi devotos Ecclesiae filios, quorum semper circa sedem apostolicam devotio ferbuit, zelatores assiduos et pugiles atque athletas Domini appellarunt; tertius vero testis est locuples, comites ipsos, eosque qui deinceps consecuti sunt, duces et saepe alias; et tum maxime patrocinium, defensionemque Ecclesiae suscepisse, cum hujus exagitatae afflictaeque res essent; tantumque ipsos consilio, studio, virtute, opera valuisse, ut eas non restituerint modo, verum etiam mirifice auxerint: Ecclesiae Dei, inquit, et apostolicae sedis quieti, paci, et unitati, consiliis, et auxiliis, etiam personis propriis astiterunt, ac fidem catholicam longis finibus et limitibus ampliare adjuverunt, exterminantes etiam gladio saevissimos hostes, qui illius gloriam obtenebrare conati sunt. Patent illustribus mandata monumentis, quae hoc in genere praesertim fortiter, praeclareque Humberti, Amedei, Philippi, Caroli, Philiberti, Caroli Emanueles gesserunt. Suscepta ab iisdem, inita, integrata interdum, secundis plerumque praeliis confecta adversus Sarracenos bella; subsidia in Orientem laborantibus Christianis, inque amittendae libertatis periculum vocatis missa; Rhodum (pulsis hostibus sanctae religionis) oppugnatione vehementi, longaque obsidione (dum essent, qui de deditione cogitarent) suis copiis liberatam; icta cum principibus viris foedera sustinendae, asserendaeque veritatis Evangelicae causa: amplificatos constitutosve episcopatus: aucta magno impendio sacerdotia; magistros amplis propositis praemiis accitos, a quibus non modo populi in fide, atque in officio continerentur; sed majorem etiam in modum confirmarentur; aliaque prope innumerabilia generis ejusdem, a principibus ipsis Sabaudicae domus perfecta novimus; quorum quidem principum nunc, te rege, tecum una vivunt exempla et defendendi catholici nominis, et amplificandi. Age vero cum tanta esset Maximi erga Petrum apostolum pietas, ut non ipse solum honores ei, cultum, preces adhiberet; verum auctor etiam suis auditoribus esset, ut eumdem tanquam magistrum ac patrem martyrum venerarentur; quis dubitet justam, quam Augustae Taurinorum habuit habetque is apostolus, venerationem, inde in animos principum Sabaudicae gentis permanasse? Exstant ejus rei monumenta in diplomatibus Humberti II, (0013)Amedei II, Amedei III caeterorumque, qui postea rerum isthic potiti sunt, sempiterna, quae si numerando vellemus persequi, excederemus profecto epistolae perscribendae modum. Jam de colenda disciplina, deque decretis pontificum retinendis, ecquid in diplomatibus comitum ducumque est non prorsus consonum praeceptionibus Maximi? Nimirum si sententia, quam is antistes de rebus ejusmodi in synodo Romana sub Hilaro pontifice rogatus dixit, conferatur cum iis quae ab Adelaide, ab Humbertis, ab Amedeis ( Nono praesertim, qui ob heroicas virtutes in numerum relatus est beatorum) ab aliis denique, qui deinceps floruere, Sabaudici generis principibus aut gesta fuerant, aut gerenda fore viri doctrina, sanctitateque praestantes Anselmus Cantuariensis, Petrusque Damianus prospexerant; omnium erit existimatione censendum, nihil eos principes agere instituisse, quod non ad placita sancti ejusdem antistitis exegisse viderentur. Est autem memoria cumprimis dignum illud Anselmi in litteris ad Humbertum II comitem. Nam vir sanctus suspici illum ab se, atque observari testatur, quod vitam ejus, probitatem, voluntatemque tuendorum Romanae Ecclesiae institutorum perspectam, planeque cognitam haberet; sciretque eum ad servandam pacem, atque justitiam, cum pietate uti sui principatus potestate. De Petro Damiano hoc dicemus breve: vidisse ipsum, quam esset decus illud et ornamentum vestri generis Adelais diligens custos, ac strenua propugnatrix, et vindex ecclesiasticae disciplinae; quare post ubi eam cum Debora ob firmitatem magnitudinemque animi comparavit, hortatus est ut episcopis clericos ad frugem corrigere, reducereque ad officium connitentibus perfugio esse atque opi vellet: sed ea in re [quod Maximus ante praeceperat ] ita lenitate severitatem esse temperandam animadvertit, ut. ne quid sit in earum alterutra nimium; cum et immodica lenitas non tollat, sed alat vitia; et aegros animos deterreat, avocetque a colenda virtute immoderata severitas. Verum quid opus est omnia ejus principis feminae, ac comitum, ducumque aetate posteriorum praeclara hoc in genere documenta proferre, quae tam sunt pervulgata, ut cujusquam oratione non egeant? Quamquam non esse arbitror omittendum, quod est de exercenda in aedes sacras, atque in pauperes liberalitate, quae virtus et crebris fuit sermonibus commendata a Maximo, et a comitibus, ducibus, regibus Sabaudicae gentis culta semper atque observata sic est, ut propria fuisse et esse vestri sanguinis videatur. Qua quidem beneficentiae virtute Adelais, Amedeus I, Humbertus II, Amedeus III, Humbertus III, Thomas, Amedeus IV, Petrus, ejusque filia Agnes, Beatrix, Amedeus V, Haymo, Amedeus VI, Amedeus IX, Emanuel Philibertus ( qui vires opesque omnes suas ad religionis catholicae propugnationem sese ultro collaturum professus est), Carolus Emanuel caeterique excelluerunt. Jam Victorii Amedei invicti regis avi tui cum multa fuerint domi bellique gloriose magnificeque gesta, tum est illud certe commemorandum, difficillimis eum publicae rei temporibus, in summa aerarii angustia, non modo passum non fuisse, ut quidquam Ecclesiis detraheretur; verum etiam eorum qui inopia conflictarentur, largitate plane regia levasse calamitates. Hunc imitatus Pater tuus Carolus Emanuel rex, pauperum sollicitam adeo curam gessit. ut eorum alendorum recreandorumque gratia, salvis templorum collegiorumque sacrorum rebus, ptochotrophia, orphanotrophia, nosocomia constituerit, auxerit, locupletarit; ac si quando fuit (fuit (0015)autem persaepe) opus, in cives egestate pressos largiter argenti contulerit. Haec cum de majoribus tuis, Victori Amedee rex, dicimus, de te dicimus, cujus tot celebrantur ut religionis, pietatis, inque tuenda disciplina, constantiae; ita clementiae, beneficantiae, liberalitatis, praesertim in miseros argumenta, ut tulisse nunquam, vinci te virtute ab eorum ullo videare. Verumtamen ne illa singulatim aggrediamur, distincteque describere, impedit perspecta, atque explorata nobis modestia singularis tua, quam ne laedi arbitrere, privari te potius debito testimonio patiemur. Interea cernis, quorsum nostra haec omnis evadat oratio. Scilicet cum recta in doctrina religionis, inque disciplina morum institutio traducta in posteros vigilantia, diligentia labore, opera sancti Maximi fuerit; indeque per majores tuos in te ipsum ita manarit, ut summa semper cautione, ope, studio servata integra, atque incolumis sit, servarique pergat; id tandem superesse, ut quae is antistes reliquit monumenta ingenii, eruditionis, sapientiaeque suae, ea juris esse tui existimentur. Quocirca illorum, quae reperiri hactenus potuerunt, omnia, jussu nostro, annotationibus, admonitionibus, praefatione illustrata, redacta in volumen unum, typisque excusa, et si tibi non tam dono mittere, quam restituere videamur; nobis tamen humanitas singularis tua, atque egregia in apostolicam sedem voluntas, et observantia pollicetur, id quidquid est sive restitutionis, sive doni, veluti specimen quoddam summi erga te studii, benevolentiaeque nostrae, Majestati Tuae pergratum fore. Quod cum nobis plane persuasum sit; tum tibi, familiaeque regiae universae tuae bene precati, benedictionem apostolicam amantissime impertimur.
Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem VI idus Julii anno salutis 1784, pontificatus nostri anno X.