Jump to content

Epistola (Tarra)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
Saeculo V

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80



TarMon.Episto95 80 cfl. 600 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola

Suggerendum gloriose triumphanti et invicta fide regnanti piissimo Domino meo Reccaredo regi servus tuus Tarra indignus.

Clementissime Domine et inclyte princeps, praecepisti servum bene sepultum sepulcro evulgi et saeculo pandi: et licet haec clementia sit regalis, sed serviens regi sentiet lugubre, dum vadit quo nolit jussu praecepti: nam dilectus ille clamat Joannes: Jesus in Judaeam ire nolebat, quia Judaei eum occidere volebant: sed licet mysteriis effecta noscantur, quia necdum venerat hora ejus; tamen si vita mortem devitat, mortigerus quidem me dicam qui linguis confixus, qui semper suspectus, qui nec immemorem esse putamus inlustrem memoriam culminis vestri, eo quod a pontifice templi dudum oppressus tendebam quo nolens patria pulsus facta infandalibus projectus. Sed pius susceptor Dominus meus abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me, dicens: In silentio et spe erit fortitudo tua. Et ecce, Domine, imperio tuo promoveor nolens de silentio ad clamores, quin etiam de requie ad labores. Tamen fideliter moneo jussus obscenis proverbiis olim auditis: ut cessit incautus, ne excedat mulctandus; nam dictu prophetae rite dicturus: Non celabo misericordiam tuam synagogae multae.

Ipso igitur pio custode quo et vere jubente subjiciar nolens ut stylo digesto hactenus clausa ignaris pandimus Domini dona: ideoque, Domine, nec infamia pressus, nec laude erectus, nec ego qui loquor, sed spiritus Patris qui loquitur in nobis, contra maculosae turpitudinis coitum quo in coetu Caulinianse [ Leg. Caulianense seu Caulinianense] monachorum coinquinatione polluta sum infamatus, et crimine pessimo fraudulenter objectus, ut vulbae aborsum projecerunt indemnatum, et luxit super me omnis terra: non est inventus qui me agnosceret [ et faceret] bene. Sed amplissima noverit tranquillitas vestra falsidicam vocem eorum: nam tempore omni nullo sub coelo quolibet gradu virorum laicus ac monachus, ullis sceleris dictis nullus me operantem sustinuit factum, nequaquam ego ipse a me portari inlatum in Emerita urbe et Lusitania omne illud scortum numquam didici; sed Lusitaniae prima et novissima mihique permansit conjux una fatali sorte morte transmissa; neque decet cujusquam et monachus inhiens denuo mulier nec labia mea tetigit osculo. Et ut solidius dicta credantur audita, profero testem fidelem praesentem quo semper laboro stantem per Patrem et Natum et Spiritum sanctum, per dexteram suam qua sanctos coronat, et cardines coeli et fabricam mundi, quod ipse virtute verboque fundavit, quod pagina praesens, omneque taxatus [ Forte, taxatum], nec fraude frustratum, testatum per Christum Jesum Dominum nostrum: sed laudes attollo, nec meritus, Deo bona donanti, qui improperat nulli, et ipse pulsetur ut vinctos absolvat, et quos hactenus servat inlaesos perducat ad illam patriam novam: haec [ Forte, ac] temporibus tuis, gloriosissime princeps, laetentur emersi, fraudibus pressi, fraudeque erecti fraenentur repressi, ut legibus Christi utrique juvati, abbati occurrant ad nuptias agni, quae trophaeum aureum pareat vestrum, post vestro procul a [ Mss. ad] regno, Domino nostro famulemur effectu in Christo Jesu Domino nostro. Amen.