Epistola (Theodgaudus I Belgicae Galliae)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121



Epistola

Epistola (Theodgaudus I Belgicae Galliae; Guntharius Coloniensis; Arduicus Vestonionensis), J. P. Migne 121.0384B

Epistola

121.0381D| Venerabilibus in Christo fratribus archiepiscopis et episcopis in regno eximii regis Ludovici constitutis THEODGAUDUS Belgicae Galliae primas, GUNTHARIUS Agrippinensis Coloniae, ARDUICUS Vesontionensis, ROTLANDUS Arelatensis, TADO Mediolanensis 121.0382D| Ecclesiarum archiepiscopi, eorumque coepiscopi salutem et pacem orant et optant.

Diversis Ecclesiam Dei perturbationibus concuti et percelli quotidie exterius cernimus ac suspiramus: interius vero vexari eam atque exuri in suorum 121.0383A| dissensione membrorum, videntes nimium perhorrescimus et dolemus. Neque enim dolere et lugere non possumus, quod sanctos Dei sacerdotes, Hincmarum videlicet archiepiscopum religione et sapientia longe lateque vulgatum, et Rothadum longiturnae et venerabilis conversatione sanctitatis famosum, ita comperimus ab invicem discordasse, ut non veritus sit metropolitanus idem suffraganeo eidem excommunicationis sententiam intorquere, et officio privatum divino custodiae deputare. Sed quem e duobus magis defleamus admiratione simul ac stupore vallati nescimus. Rothadum scilicet ita a vero exorbitasse, ut ei digne talia infligerentur, aut Hincmarum ita justitiae et dignitatis limitem transilisse, ut aliquo amaritudinis aut ambitionis 121.0383B| zelo devinctus seu devictus sancto, ut credebatur, et annoso episcopo talia inferre minime dubitaret. Ille etenim se injuste damnatum proclamat, qui etiam inter alia excusationum suarum munimina in appellatione Romani perstabat pontificis. Iste autem inter caetera invectionum commenta de contemptu et inobedientia sui juste eum ab officio sacerdotali removere denuntiat. Quod quia nobis per omnia incertum est, quippe qui neutrius causam palam cognovimus, rumoribus nec facile credere audemus, nec absentium dissensiones temere dijudicare debemus. Ob hoc tamen multos, imo pene omnes ad quoscunque haec fama pervenit, nobiscum scandalum passos non sine gravi moerore sanctitati vestrae mandamus, orantes et unanimitatem vestram poscentes, 121.0383C| ut discordiam praedictorum antistitum animadversis antiqui hostis insidiis, et consideratis humanae fragilitatis excessibus, qualiter coeperit, et increverit, sollicitius intendatis ac perpendatis, et nobiscum Domino mediante convenientes, dubietatis hujus nebulas studiosissima indagine abstergamus, et ad veritatis lucem vera luce revelante perducamus: quo aut Rothadus si juste depositus comprobatur, omnium judicio conticescat, aut Hincmarus de injuste damnato merito erubescat. Et scandalum sive murmur, quod in sancta Ecclesia super hac controversia plurimos diverberat, nostra vigilantia destructum atque sedatum fatiscat, ne tantum offendiculum Christianum populum diutius perturbet. Neque ergo ullis hoc debet argumentis praetermitti, 121.0383D| aut occasionibus differri, quoniam ut meminisse nos arbitramur, et sedes apostolica quondam suam sententiam in melius commutavit, cum sibi subreptum de quodam perspexit, et Dioscorus, quia sanctum virum dignae memoriae Flavianum injuste deposuerat, a sede apostolica damnatus evanuit, remanentibus aliis indamnatis, qui ei non sponte, sed quasi coacte in depositione sancti consenserant episcopi, quos ipse Dioscorus multiformiter et argute fallere callidus argumentator elaboraverat. Nolite jam nunc morari crescente periculo, et insultantibus sancto ordini atque detrahentibus multis, qui gloriantes sibi fiduciam promittunt, quod nobis invicem mordentibus atque 121.0384A| dissentientibus, usquequaque nocere valeant. De quibus autem Rothadus queritur, nosque plurimum movet, sanctitati vestrae breviter subter annectimus. Si debeat presbyter aut diaconus a proprio episcopo juste depositus, a metropolitano aut alio quolibet in gradum pristinum sine ejusdem episcopi consensu restitui: cum in concilio Antiocheno (cap. III) de hoc ita habeatur: Si qui presbyteri aut diaconi a proprio episcopo excommunicati, ausi fuerint, etc. Item in eodem concilio (cap. VI): Si quis a proprio episcopo communione privatus est, etc. Si debeat presbyter criminatus atque damnatus post quatuor annos reconciliari, cum de hoc in concilio Africano (cap. XII) ita habeatur: Si quis infra annum causam suam purgare contempserit, etc. 121.0384B| Si debeat quilibet episcopus alterius ordinatum retinere, quanto minus capere vel in carcerem trudere, cum de hoc in decretalibus ita statuatur: Nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere, etc. Et post aliquanta: Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, etc. Si debeat episcopus alterius episcopi ministros scriptis invitare, aut aliquo modo sollicitare, aut plebes alterius potestati suae usurpare; cum de hoc in Africano concilio ita dicatur (cap. X): Nullus debet collegae suo facere injuriam, etc. Multa quinetiam in eodem concilio de his alia promulgantur. Si debeat episcopus minus quam a duodecim audiri, quanto magis damnari, quod in Sardicensi concilio evidentius 121.0384C| inhibetur. Si debeat damnari vel in locum ejus episcopi subrogari alter episcopus, qui in appellatione perstat Romani pontificis, nisi fuerit causa appellantis in ejus determinata judicio. Si possit suspectum et minus certum judicium renovari, vel si suspectus metropolitanus vicinos provinciae judices convocare, unde multa in conciliis synodalibus et in decretis Romanorum pontificum continentur. Si debeat innocens vel inauditus damnari. Si debeat damnari eo quod aegritudine detentus synodo occurrere non potuit, cui non pro impossibilitate hoc, sed pro contemptu imputatur. Si debeat condemnari pro eo, quod et metropolitanum omnemque conventum suspectum habeat, et contra se conspiratos metuens aut sciens, ad tempus synodi 121.0384D| locum ingredi differt, Romanum pontificem semper appellans. Si debeat accusator testis esse vel judex: vel si episcopum haec universa conveniat agere pariter. Haec itaque vos sacerdotes Domini, comministri Dei nostri qui in lege Domini meditamini die ac nocte, perscrutatis et evolutis divinarum auctoritatum paginis rimari curate, utrum sit hujusmodi sapientia desursum; quae juxta apostolum (Jac. III) primum quidem pudica est, deinde pacifica: an, quod absit, ea quam praemisit, terrena, animalis, diabolica. Redeat itaque quantocius pia solertia vestra et labore, sancta Ecclesia ac fraterna charitas in pacem, quae scandalizata videtur aliorum improbitate.