Jump to content

Epistola (Valentinus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 44

Valent.Episto39 44 Valentinusfl. 400 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Domino vere sancto, ac nobis venerabiliter super omnia praeferendo, et pia exsultatione colendo, beatissimo papae AUGUSTINO, VALENTINUS servus tuae Sanctitatis, et omnis congregatio quae tuis orationibus mecum sperat, in Domino salutem. 1. Venerabilia scripta, et librum tuae Sanctitatis ita tremebundo corde suscepimus, ut sicut beatus Elias cum in speluncae limine staret, faciem suam gloria Domini transeunte velavit; ita nos objurgatos oculos teximus, quia per rusticitatem fratrum nostrorum nostro judicio erubuimus, quorum inordinata profectione tuam metuimus Beatitudinem salutare; quia tempus loquendi, et tempus tacendi, ne dum per dubitantes et de veritate fluctuantes scriberemus, de dictis sapientiae tuae, quae est sicut angeli Dei, dubitare cum dubitantibus videremur. Non enim erat nobis necessarium interrogare de Beatitudine, et de sapientia tua, quae est nobis nota per Domini gratiam. Nam ad librum dulcissimae Sanctitatis tuae ita sumus alacriter jucundati, ut sicut Apostoli Dominum post resurrectionem prandentem secum non audebant interrogare quis esset; sciebant enim quia Jesus est (Joan. XXI, 12): ita et nos nec voluimus, nec ausi sumus interrogare de libro, utrum tuae Sanctitatis esset: cum ipsa fidelium gratia quae in eo liberaliter commendatur, nobis tuum esse, domine sancte papa, eloquiis vivacissimis contestetur. 2. Incipiamus autem, domine beatissime papa, ipsius ordinem perturbationis exponere. Charissimus frater noster Florus, servus Paternitatis tuae, cum ad Uzalensem patriam fuisset suadente charitate profectus, eulogias monasterio inter ipsas suae civitatis moras de opusculis nobis tuae attulit Sanctitatis, uno fratre Felice, qui ad tuam Sanctitatem tarde post comites suos venisse dignoscitur, eumdem librum devote dictante; ventum est ad monasterium cum eodem libello, fratre Floro ad Carthaginem de Uzalensi civitate profecto. Mihi non monstrato libro, imperitis fratribus recitare coeperunt: qui quorumdam non intelligentium corda commovit; quia et cum diceret Dominus, Qui non manducaverit carnem Filii hominis, neque biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso (Joan. VI, 54), discesserunt qui impie intellexerunt, non culpa Domini dicentis, sed duritia impiissimi cordis. 3. Coeperunt memorati fratres, qui omnia subverterunt, innocentum animas commovere, mea parvitate penitus ignorante, in tantum conventus illorum murmurantis nescii, ut nisi frater Florus de Carthagine repedans, et eorum perturbationes agnoscens mihi sollicite nuntiasset, furtiva et tanquam servilis erat inter eos de non intelligenda veritate contentio. Proposui, ad auferendas impias quaestiones, ut ad domnum sanctum patrem Evodium mitteremus, et ipse nobis de hoc sacrosancto libro propter ignaros aliquid certius rescripsisset. Nec hoc accipere patientius voluerunt, sed arripuerunt profectionem nobis taliter non optatam: fratre Floro furore illorum propemodum conturbato, in quem saeviebant, quia ipse illis, ut putabant, vulnera libri hujus attulisset; in quo medicinam non poterant infirmi cognoscere. Unde et sanctum presbyterum Sabinum ad majorem auctoritatem rogavimus, et ipsius Sanctitas librum cum liquidis interpretationibus legit; nec sic anima sauciata curata est. Quibus propter ipsam pietatem sumptus dedimus, ne vulnera ipsorum cumularemus, quae posset sanare libri ipsius gratia, in qua refulget tua sancta praesentia. Quibus profectis, quies et pax per omnes fratres exsultavit in Domino. Quinque enim vel amplius fratrum animositate ista est innata contentio. 4. Sed quia interdum, domine papa, provenit gaudium ex tristitia, non adeo moestificamur, quia per ignaros et curiosos suavissimis monitionibus tuae Sanctitatis illuminari meruimus. Nam et dubitatio beati Thomae apostoli foramina clavorum quaerentis (Joan. XX, 25) confirmatio fuit Ecclesiae universalis. Accepimus igitur, domine papa, medicamentum pie curantium tuarum cum gratia litterarum, et contudimus pectora nostra; ut sic saltem sanetur conscientia nostra, quam per liberum arbitrium nostrum, quod donat misericordia, curat et vivificat gratia: sed in hoc tempore, quando adhuc misericordiam cum dilatione cantamus. Nam cum coeperimus judicium cantare Domino, reportaturi sumus mercedem pro opere nostro, quia misericors et justus Dominus, miserator et rectus (Psal. CXI, 4). Quia, sicut docet nos Sanctitas tua, repraesentari nos oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque nostrum propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10): quia veniet Dominus, et merces ejus cum ipso (Isai. XL, 10): quia stabit homo, et opus ejus ante ipsum: quia veniet Dominus sicut clibanus ardens, ut incendat impios tanquam stipulam (Joel II, 3, 5), et timentibus nomen Domini orietur sol justitiae, quando impii punientur judicio justitiae (Malach. IV, 1-3). Hoc justus, cujus tu amicus es, domine papa, exclamat, contremiscit, et suppliciter dicit: Domine, ne intres in judicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2). Si gratia esset remunerantis, non timeret justus secretarium judicium majestatis. Servi tui Flori haec fides est, pater, non sicut fratres isti sunt locuti. In praesentiarum audierunt ab illo dictum, non juxta merita nostra dari donum pietatis, sed per gratiam Redemptoris: nam de illo die, quis dubitet longe esse gratiam, cum coeperit irasci justitia? Hoc clamamus, pater; hoc te docente canimus, non securi, sed trepidi: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Psal. VI, 2). Hoc dicimus: Emenda nos, Domine, et de lege tua erudi nos ut mitiges nos a diebus malis (Psal. XCIII, 12, 13). Hoc credimus, docente te, venerabilis pater, quia Dominus interrogat justum et impium, quia a dexteris et a sinistris positis bonis et malis imputat remuneranda opera pietatis, enumerat puniendam tenacitatem impietatis. Ubi erit gratia, quando pro sui qualitate dispungentur opera, sive bona, sive mala? 5. Sed cur non directum non timet proferri mendacium? Liberum arbitrium Dei gratia curatum non negamus: sed per Christi quotidianam gratiam proficere credimus, et adjuvari confidimus. Quid homines dicunt, In mea est potestate, ut faciam bonum? si tamen facerent homines bonum. O inanis gloriatio miserorum! quotidie peccata arguunt, et ipsi sibi assumunt nudum liberum jactantes arbitrium; non discutientes conscientiam suam, quae non potest curari nisi per gratiam, ut dicerent: Miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). Quid facerent, qui de libero sibi gloriantur arbitrio (quod non negatur, cum Dei duntaxat adjutorio), si jam absorpta fuisset mors in victoria, si jam mortale nostrum induerit immortalitatem, et corruptibile nostrum induerit incorruptionem (I Cor. XV, 53, 54)? Ecce fetent vulnera, et superbe petitur medicina. Non dicunt sicut justus, Nisi Dominus adjuvisset me, paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal. XCIII, 17). Non dicunt sicut sanctus, Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilavit qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). 6. Sed ora, piissime pater, ut jam non curam geramus, nisi pro peccato nostro lacrymis expiando, et Dei gratia commendanda. Ora, domine pater, ut non urgeat super nos puteus os suum (Psal. LXVIII, 16), ut salvemur a descendentibus in lacum (Psal. XXIX, 4), ut non pereat cum impiis anima nostra (Psal. XXV, 9) per superbiam nostram, sed sanetur per Domini gratiam. Sicut ergo praecepisti, domine papa, frater noster Florus, servus Sanctitatis tuae, omni alacritate perrexit, cui non impedit, sed proficit fatigatio, ut accedat ei dilucidata cordis instructio; quem tuae Sanctimoniae suppliciter commendamus, pariterque deposcimus, ut et ignaros tuis orationibus Domino commendes mansuetissime componendos. Ora, domine et dulcissime pater, ut fugiat diabolus de congregatione nostra, et amota omni alienarum quaestionum procella, navis propositi nostri epibatis quietis onusta intra stationem tutissimi portus secure consistat, dum navigat per hoc mare magnum et immensum, et in illo portu, intra quem jam non erit metuendum vitae navigium, mercium indiscrepans accipiat pretium placitarum. Hoc tuae Sanctitatis impetraturos nos confidimus adjutorio, per gratiam quae est in Christo Jesu Domino nostro. Omnes filios apostolatus tui domnos nostros clericos, ac sanctos in congregatione propositi servientes deprecamur ut digneris nostro officio salutare, ut cum tua Beatitudine omnes pro nobis orare dignentur. Indiscrepans Trinitas Domini Dei nostri apostolatum tuum, quem elegit per gratiam, conservet nobis in Ecclesia sua, et nostri memorem coronet in Ecclesia magna, quod optamus, domine. Si quid autem famulus tuae Sanctitatis frater suggesserit Florus, pro regula monasterii, digneris, pater, petimus, libenter accipere, et per omnia nos infirmos instruere.