VicCar.Episto109 80 Victor Carthaginensisfl. 646 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola
Domino beatissimo et honorabili sancto fratri Theodoro papae Victor.
Vestrae beatissimae paternitatis apud Deum acceptabilis opera et conversatio gloriosa pene mundo toti sunt manifesta. Praedicationibus igitur apostolicis et doctrinis dum verae fidei cultura universa repleta sit terra, per divinorum tamen eruditionem eloquiorum, vestra instruente admonitione exhortatoria, superaedificatur orthodoxa Christi Ecclesia, apostolica institutione fundata, et a fidelibus Patribus firmissime roborata. Ad quam omnes beatissimi apostoli, pari honoris et potestatis consortio praediti, populorum agmina convertentes, pie et sancte de tenebris ad lumen, de lapsu ad veram fidem, de morte ad vitam homines divinae praedestinationis gratia praescitos, salutaribus praeceptis ac monitis perduxerunt. Quorum sanctorum apostolorum vestra fraternitas honoranda sequens plenius merita, et perfectius implens exempla, Ecclesiam Dei morum probitate et actuum sanctitate condecorat, et fide sacra vel Christianis moribus vigens, quae fieri Deo placita praecepit, studiis pontificalibus indesinenter operatur et perficit, servans legis divinae mandata: Quia non legis auditores justi sunt apud Deum, sicut narrat Apostolus, sed factores legis justificabuntur (Rom. I). In qua lege divina vestra sancta et veneranda sinceritas, sicut scriptum est, meditatur die ac nocte (Psalm. I): quae meditatio non lectione per figuram litterarum tantum conspecta, sed uberante in vobis Christi gratia, in vestra cognoscitur conscientia immobiliter insita, nullatenus de vestro corde recedente lege Christi Dei Domini sacrosancta, sicut in Psalmis dicit propheta: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium (Psalm. XXXVI). Lex Dei ejus in corde ipsius: non atramento, sed spiritu Dei vivi vestra in areana conscripta; neque in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III), sicut beatissimi apostoli Pauli ad Corinthios missa nos docet epistola. Quibus praemissis, significamus Deo placitae fraternitati vestrae, die decimo septimo Kalendarum Augustarum indictionis quartae, nostram humilitatem divina gratia, suo ut praecepit munere praeveniente, ut vestris sanctis ac Deo dignis precibus, in sancta Carthaginensis civitatis ecclesia pontificalis honoris accepisse consecrationem et stolam. In quo dignitatis fastigio, ut a Deo omnipotente regamur ab altissimo, et a malis actibus liberati, sacerdotale non nomen tantum, sed Christi Domini Dei nostri protegente auxilio, et meritum habeamus, vestris sanctis ac Deo acceptabilibus nos commendantes orationibus, poscimus, quatenus et vestris deprecationibus pro nobis ad Deum effusis muniti, et eruditionibus bonis instructi, digni efficiamur cum omnibus nobis populo Christiano commisso illaesi protegi velamento divino. Ad salutationem ergo vestrae sanctae et honorandae fraternitatis, vice nostra Mellosum humilem vestrum fratrem, nostrum episcopum, et Redemptum diaconum, vel Cresciturum notarium sanctae nostrae sedis, vestros famulos destinavimus, quos postulamus celerius nobis a vestra beatitudine persolvi, quo possint ad proprias ecclesias ante hiemem Deo propitio remeare. Prae omnibus autem fateor, in ipso nostrae provectionis exordio cor nostrum non leviter vulneratum fuisse, ut propheticum illud praeceptum exoptarem, dicens: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum, et sedens plorabo die ac nocte (Jer. IX)? Ecce enim ecclesiae Dei non leviter perturbantur, Christianissimorum voces ac gemitus episcoporum non supportamus, querentium et clamantium novitates et concinnationum figmenta, a Paulo venerabili consacerdote nostro, ut dicitur, contra fidem veracissimam approbata debere repelli. Nos autem temperamentum causis innectentes, expedire putavimus, praedictorum beatissimorum consacerdotum nostrorum licet justissimos questus aequanimiter supportare, et ad auditus venerandos fraternitatis vestrae hoc ipsum pervigili cura deducere. Inquiunt enim, quaedam vice epigrammatum, chartarum volumina in sacris aedibus apud regiam civitatem nuper esse suspensa, religioni catholicae et ipsi verae fidei ac Patrum traditionibus omnino contraria. Quis enim vecors sacrilega voce audeat praedicare in Domino nostro Jesu Christo aut unam tantummodo voluntatem, aut unam operationem existere, dum manifestissimis Patrum definitionibus liquidius clareat id Domino nostro Jesu Christo duas naturas, et earum duas voluntates, duasque operationes vel proprietates naturales modis omnibus inveniri? Et possumus multiplicibus Patrum documentis nostrae parvitatis intentionem firmare, nisi vestram sanctissimam fraternitatem in omnibus corde ea retinere firmissime teneamus. Ut autem ipsius sedis apostolicae decretis per omnia confirmemur, Leonis beatissimi praedecessoris vestri apostolicae memoriae definitionem inseri pervidimus, et continet (Epist. X). Agit enim utraque natura cum alterius communione quod proprium est. Nos itaque Patrum in omnibus decreta sequentes, in Christo Domino nostro duas naturas, earumque duas voluntates, duasque operationes firmissime praedicamus, Deum verum atque hominem verum absque delictis humanis veraciter confitemur, repudiantes cunctarum haeresum subsannationes, vanitates et insanias mendaces. Vestrum est itaque, frater sanctissime, canonica discretione solite contrariis catholicae fidei obviare, nec permittere noviter dici quod Patrum venerabilium auctoritas omnino non censuit. Nos enim humiles corde, quae recta sunt adjutore Domino sapientes, uno vinculo charitatis vobiscum sumus constricti, veram fidem ac religionem catholicam in omnibus fortiter defensantes. Studiosius itaque a catholicis improbis posse resistere, imminendum est, ne torpore desidiae oppressi, culpae taciturnitatis teneamur obnoxii, et quasi favorem impendentes judicemur, dum adversa catholicae fidei propulsare negligimus. A beato namque Felice apostolo vestrae sanctitatis praedecessore dictum est: Negligere quippe, cum possis, deturbare perversos, nihil est aliud quam fovere; nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare. Liquet, doctor sanctissime, venenosa serpentum sine simplicitate astutia, manifesta est dolosa haereticorum fallacia. Quid est enim naturarum in Christo Domino nostro proprietates auferre, nisi earumdem naturarum confusionem inducere? quod catholicae Ecclesiae, id est, statutis quam maxime Patrum sancti Chalcedonensis concilii exstat contrarium, ex quo amplius et fundamentum fidei et perfectio indubitate consistit. Possemus vero etiam eidem fratri et coepiscopo nostro Paulo beatissimo regiae civitatis antistiti similia nostris scriptis dirigere, nisi malorum cognosceremus falsis locutionibus dictum fuisse nostram quasi Africanam provinciam posse aliqua, quae in vero non consistunt, mala peragere. Sed et hoc nostrae postulationi subjungimus, ut ea quae epistolariter a coepiscopis nostris sancti concilii nostri ad beatissimum Paulum patriarcham scripta sunt, per vestrae beatitudinis responsarios eidem fratri nostro Paulo dirigere jubeatis.