Jump to content

Epistola (Zosimus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20


Epistola (Auctor incertus (Zosimus papa?)), J. P. Migne

1

AD SIMPLICIUM VIENNENSEM EPISCOPUM Ut viciniores intra provinciam civitates, donec res plenius excutiatur, sibi vindicet. Lazarum damnatum esse.

ZOSIMUS episcopus SIMPLICIO Viennensi archiepiscopo salutem.

Revelatum nobis est, qualiter in Taurinensi synodo causas tuae dioeceseos prosecutus fueris. Et licet Arelatensi episcopo, antequam legatus tuus venisset, propter reverentiam sancti Trophimi, jus et pontificium super tres provincias habere scripserimus: tamen si ita est, ut scripta tua nobis (0704B)missa continent, interim usque dum lucidius ventiletur, potestatem antiquam tibi manere permittimus: ut sicut in Taurinensi gravissimorum episcoporum synodo, pacis consilio decretum est, viciniores tibi intra provinciam civitates vindices, donec plenius rei ordinem charitas apostolica prosequatur. Lazarum indebite episcopum criminatorem fratris ordinatum, scias nostro judicio esse damnatum. Data sub die kalend. Octobris (Octob. I ann. 417), Honorio XI et Constantio consulibus.