Jump to content

Epistola Aegyptiorum pontificum ad Marcum papam

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola Aegyptiorum pontificum ad Marcum papam
IV saeculo

editio: Mirabile: fl. 847/852
fons: mlat.uzh ]

Epistola Aegyptiorum pontificum ad Marcum papam pro exemplaribus Nicaeni concilii, quia Ariani eorum exemplaria incenderant.

(0611B) Domino sancto et apostolici culminis venerando (0611C) MARCO sanctae Romanae et apostolicae sedis, atque universalis Ecclesiae papae, ATHANASIUS et universi Aegyptiorum episcopi. (0611B)

Ad vos pervenisse non dubitamus quanta et qualia ab haereticis, et maxime ab Arianis quotidie patimur, quam in tantum ab eis persequamur, ut etiam vivere nos taedeat. Nam instanti tempore subito et insperate in nos irruentes, nosque iuxta praeceptum Domini, qui ait: « Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. X, 23), » fugiendo propter cladem populi, declinantes nos comprehendere non valuerunt, sed omnia nostra depopulati sunt, in tantum enim nostra vastaverunt, ut nec libros, nec vestimenta ecclesiastica, aliaque ornamenta, nec reliqua utensilia nobis dimitterent. Libros vero nostros usque (0611D) ad minimum incendentes, nec iota unum relinquentes propter veritatis fidem Nicaenam synodum, qua clerus et populus imbuebatur, et maxime iam imbuti erant in contumeliam nostram, et omnium Christianorum incenderunt. Quapropter precamur, Pater beatissime, quia non dubitamus apud vos plenaria esse Nicaeni concilii exemplaria, ut nobis illa quae sanctae recordationis praedecessoris vestri Sylvestri fuerunt sub tuta mittatis stipulatione. Nam quando praedictae synodo cum beatae memoriae Alexandro, digno Deo, pontifice nostro, id est, Alexandrinae magnae civitatis episcopo, in diaconatus interfuimus officio sub nostrae poenitentiae testimonio per beatos viros Victorem, Vincentium presbyteros apostolicae sedis apocrisarios, missa sunt praedicto papae Sylvestro cum astipulatione (0612B) subnexa capitula septuaginta. Sane precantibus nobis octoginta in memorata capitula tractata sunt synodo, scilicet quadraginta, a Graecis Graeca lingua edita, et quadraginta a Latinis similiter Latina edita (0612C) lingua; sed visum est trecentis decem et octo Patribus in praedicto sancto Spiritu repletis concilio congregatis, et maxime iam dicto Alexandro, et apostolicae sedis apocrisariis, ut decem capitula adunarentur, aliis atque congruis in locis insererentur, et ad formam sexaginta discipulorum vel totius orbis terrae linguarum, sexaginta tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, quae omnem Christianorum informarent orbem et omnes sub sacerdotali et Christiano nomine degentes, una fides et una sacerdotalis atque clericalis regeret norma, nec quisquam a suo dissideret capite. Nunc ergo ut praedictum est inimici sanctae Dei Ecclesiae, et maxime Ariani a quibus quotidie expugnamur, conterimur et opprimimur praefata septuaginta Nicaeni (0612D) concilii capitula quae de praefata synodo iam facta iubente Domino meo Alexandro, decreto omnium episcoporum attuli, quae etiam coram omnibus recitavi atque transcripsi, sunt igne combusta, optamus ut a vestrae sanctae sedis Ecclesiae auctoritate quae est mater et caput omnium Ecclesiarum ea ad correptionem et recreationem fidelium orthodoxorum percipere per praesentes legatos mereamur. Vere novimus apostolatus vestri cor gratia sancti Spiritus in tantum esse accensum, ut omnibus oppressis succurratis, quanto magis nobis qui, licet exigui ordinis, tamen vestri sumus vobisque obedientes cum omnibus nobis commissis, et sumus, et esse semper volumus. Ideo decet et oportet vos nobis haec quae rogamus, et alia quae necessaria iuxta sapientiam quam vobis (0613A) praestitit altissimus esse cognoveritis absque tarditate praestare, ut tantae miseriae squalores a fidelium mentibus detergantur, et quasi vulnus corpori infixum aditu tantae miseriae obsecrato salutari curetur antidoto, ut divino freti iuvamine, vestraque auctoritate atque auxilio roborati adversantium tergiversationes evadere valeamus, atque inconfuso vultu non fraude cuiusquam perculsi assistere aeterno iudici mereamur, et vocem audire Christi: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23). » Et subscriptio: Orantem pro nobis sanctum apostolatum vestrum longaevis Dominus conservet temporibus.