Jump to content

Epistola Cypriani ad Lucium Papam

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola Cypriani ad Lucium Papam
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus III

Epistola

(PL 3 0972D) CYPRIANUS CUM COLLEGIS LUCIO FRATRI SALUTEM.

I. Et nuper quidem tibi, frater charissime, gratulatu sumus, cum te honore geminato in Ecclesiae suae administratione confessorem pariter et sacerdotem constituit divina dignatio: sed et nunc non minus tibi et comitibus tuis atque universae fraternitati gratulamur, quod cum eadem gloria et laudibus vestris reduces vos denuo ad suos fecerit benigna Domini et larga protectio, ut pascendo gregi pastor, et gubernandae navi gubernator, et plebi regendae rector redderetur; et appareret relegationem vestram sic divinitus esse dispositam, non ut episcopus relegatus et pulsus Ecclesiae deesset, sed ut ad Ecclesiam maior rediret. (0973B)

II. Neque enim in tribus pueris minor fuit martyrii dignitas (Dan. III) , quia mortem frustrata de camino ignis incolumes exierunt: aut non consummatus Daniel exstitit in suis laudibus, quia qui leonibus missus fuerat ad praedam, protectus a Domino, vixit ad gloriam (Dan. VI) . In confessoribus Christi dilata martyria non meritum confessionis minuunt, sed magnalia divinae protectionis ostendunt. Repraesentatum videmus in vobis, quod apud regem fortes atque illustres pueri praedicaverunt, ipsos quidem paratos esse ardere flammis, ne diis eius servirent, aut imaginem quam fecerat adorarent; Deum tamen quem colebant, quemque et nos colimus, potentem esse ut eos de camino illis eximeret, et de regis manibus ac de poenis praesentibus liberaret (Dan. III, 16) . Quod invenimus in confessionis vestrae fide, et in Domini circa vos protectione nunc gestum; ut cum vos parati fueritis et prompti omne subire supplicium, Dominus tamen vos poenae subtraheret, et Ecclesiae reservaret. (0974A) Regredientibus vobis breviata non est in episcopo confessionis suae dignitas, sed magis crevit sacerdotalis auctoritas: ut altari Dei assistat antistes, qui ad confessionis arma sumenda et facienda martyria non verbis plebem, sed factis cohortetur; et imminente Antichristo paret ad praelium milites non solo sermonis et vocis incitamento, sed fidei et virtutis exemplo. (0974B)

III. Intelligimus, frater charissime, et tota cordis nostri luce prespicimus divinae maiestatis salutaria et sancta consilia; unde illic repentina persecutio nuper exorta sit, unde contra Ecclesiam Christi, et episcopum Cornelium beatum martyrem vosque omnes saecularis potestas subito proruperit: ut ad confundendos haereticos et retundendos ostenderet Dominus quae esset Ecclesia, quis episcopus eius unus divina ordinatione delectus, qui cum episcopo presbyteri sacerdotali honore coniuncti, quis adunatus et verus Christi populus dominici gregis charitate connexus; qui essent quos inimicus lacesseret, qui e contra quibus diabolus ut suis parceret. Neque enim persequitur et impugnat Christi adversarius nisi castra et milites Christi. Haereticos prostratos semel, et ipsos suos factos, contemnit et praeterit: eos quaerit deiicere, quos videt stare.

IV. Atque utinam nunc facultas daretur, frater charissime, ut interesse illic vobis regredientibus possemus, qui vos mutua charitate diligimus, ut adventus vestri laetissimum fructum praesentes cum caeteris ipsi quoque caperemus! Quae illic exsultatio omnium fratrum! qui concursus atque complexus occurrentium singulorum! (0975A) Vix osculis adhaerentium potest satisfieri, vix vultus ipsi atque oculi plebis possunt videndo satiari. De adventus vestri gaudio cognoscere illic fraternitas coepit, qualis et quanta sit secutura Christo veniente laetitia, cuius quia cito appropinquabit adventus, imago iam quaedam praecessit in vobis: ut quomodo Ioannes praecursor eius et praevius veniens praedicavit Christum venisse, sic nunc episcopo confessore Domini et sacerdote redeunte appareat et Dominum iam redire. (0976A) Vicarias vero pro nobis ego et collegae et fraternitas omnis has ad vos litteras mittimus, frater charissime, et repraesentantes vobis per epistolam gaudium nostrum, fida obsequia charitatis expromimus, hic quoque in sacrificiis atque in orationibus nostris non cessantes Deo patri et Christo filio eius Domino nostro gratias agere, et orare pariter ac petere, ut qui perfectus est atque perficiens, custodiat et perficiat in vobis confessionis vestrae gloriosam coronam: qui et ad hoc vos fortasse revocavit, ne gloria esset occulta, si foris essent confessionis vestrae consummata martyria. Nam victima, quae fraternitati praebet exemplum virtutis et fidei, praesentibus debet fratribus immolari. Optamus te, frater charissime, semper bene valere.