Jump to content

Epistola II (Ioannes III)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola II
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72

JoaIii.EpiIi3 72 Joannes III Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola II

OBSERVATIO LABBAEI. Joannes a Bosco monachus ord. Coelestinorum, editor Bibliothecae Floriacensis coenobii O. B., vulgavit perbrevem Joannis III papae epistolam ad Edaldum Viennae antistitem, quae sic habet:

Joannes episcopus Edaldo Viennensi, archiepiscopo.

De officiis missarum, de quibus in litteris vestris requisistis, sciat Charitas vestra quia varie apud diversas Ecclesias fiant; aliter enim Alexandrina Ecclesia, aliter Hierosolymitana, aliter Ephesina, aliter Romana facit: cujus morem et institua debet servare Ecclesia tua, quae fundamentum sancti habitus ab illa sumpsit. Venerabilis pallii usum per sanctum presbyterum vestrum Felicem tibi destinavimus nolentes te privari antiquo beati Petri munere: simul mittentes de capillis sancti Pauli, ut esset Ecclesiae vestrae illius intercessione solatium, per cujus discipulum suscepit primum religionis honorem. Et alia manu: Benedictio apostolorum vos ab imbre malignorum defendat.