Migne Patrologia Latina Tomus 72
AunAnt.EpiI4 72 Aunarius Antissiodorensis Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola I
Dilectissimo atque amantissimo et interno mihi vinculo charitatis connexo Stephano presbytero, Aunarius gratia Dei episcopus, in Domino aeternam salutem.
Tuae nobis doctrinae multis jam experimentis comprobata prudentia compulit nos, quamdam tuis humeris imperiosam superponere sarcinulam; sed eam quae tibi non sit oneris, sed honoris; nec quae deorsum iniquo pondere premat, sed quae potius coelum usque sustollat. Cognitum tibi est, charissime frater, et quae sit humanarum mentium diversitas, et quemadmodum in studia contraria non solum inane vulgus, verum etiam universa scindatur nobilitas. Et quidam quidem prosaico oblectantur stylo, quidam autem numeris se rhythmisve ac cantibus versuum delectari fatentur. Ergo, ut omnium votis occurrerem, et nullus suo desiderio fraudaretur, placuit mihi ut vitas beatissimorum confessorum quasdam pede libero describeres, quasdam vero lege metrica impeditas digereres: ob quam rem obsecro unitam mihi tuae dilectionis amicitiam, ut beatissimi Germani episcopi vitam in versuum qualitatem, commutare non desistas; sancti vero Amatoris prosaica modulatione describas; ut sectatores apostolicae praedicationis effecti, omnibus omnia efficiamur, et nulli quidquam debeamus, nisi ut invicem diligamus. Individuam mihi charitatem vestram divina custodiat pietas, venerabilis frater.