Migne Patrologia Latina Tomus V
Epistola I (Dionysius papa), J. P. Migne
Epistola I
1. (0109D)Jam vero aequum fuerit disputare adversus eos, qui monarchiam quae augustissima est Ecclesiae Dei praedicatio, in tres quasdam virtutes ac separatas (0111A)hypostases tresque deitates dividentes ac discindentes destruunt (Athan., ep. de decret. Nic. Syn. n. 26). Audivi enim quosdam, quid apud vos divinum verbum praedicant et docent, hujus opinionis magistros esse qui quidem e diametro, ut ita loquar, Sabellii opinioni adversantur. Hic enim blasphemat, ipsum Filium dicens esse Patrem, et vicissim: illi vero tres Deos quodam modo praedicant, dum sanctam unitatem in tres diversas hypostases ab invicem omnino separatas dividunt. Necesse est enim divinum Verbum Deo universorum esse unitum, et Spiritum sanctum in Deo manere et inhabitare; adeoque divinam Trinitatem in unum, quasi in quemdam verticem, hoc est in Deum universorum omnipotentem reduci atque colligi. Insipientis enim (0111B)Marcionis doctrina, quae in tria principia monarchiam (0113A)secat et dividit, diabolica sane est, non autem verorum Christi discipulorum, vel eorum quibus Salvatoris disciplina placet. Hi enim probe norunt Trinitatem quidem in divina scriptura praedicari, tres autem esse Deos neque in veteri neque in novo Testamento doceri.
2. Sed neque minus culpandi sunt, qui Filium opus esse existimant, et Dominum factum esse, sicut unum eorum quae vere facta sunt arbitrantur: cum illum genitum esse, ut congruit ac decet, non conditum aut factum, divina eloquia testentur. Non levis igitur, sed maxima est impietas, Dominum aliquo modo manufactum dicere. Nam si factus est Filius (0115A)erat tempus quando non erat: atqui fuit semper, si utique est, ut ipse declarat, in Patre (Joan. XIV, 12). Et si Christus verbum, sapientia et virtus est (haec enim Christum esse divinae docent Litterae, ut ipsi nostis), haec sane virtutes Dei sunt. Quocirca si factus est Filius, fuit tempus quando haec non erant: adeoque fuit tempus, quo sine his erat Deus: quod perabsurdum est. Sed quid pluribus de his apud vos disseram, viros Spiritu plenos, et apprime intelligentes quae sequuntur absurba ex illa sententia, quae Filium factum asserit? Ad haec minime attendisse mihi videntur opinionis hujus duces; et idcirco a veritate prorsus aberrasse, qui aliter, quam quod sibi vult divina et prophetica Scriptura, explicant illud, Dominus creavit me principium viarum suarum (Prov. (0115B)VIII, 22). Non enim una est, ut scitis, verbi creavit significatio. Nam hoc in loco creavit idem est quod, praefecit operibus ab ipso factis, factis, inquam, per ipsum Filium. At hic creavit non perinde intelligendum est, atque fecit. Facere enim et creare inter se differunt. Nonne ipse ille pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te? ait Moises in magno Deuteuronomii carmine (Deut., XXXII, 6). Sic etiam illos recte quis possit coarguere: O praecipites temerariique homines! ergone facta res est primogenitus omnis creaturae (Coloss. I, 15), ex utero ante luciferum genitus (Psal. CIX, 3), qui ut Sapientia dicit, Ante omnes colles gignit me (Prov. VIII, 28)? Denique multis in locis divinorum eloquiorum eum genitum dici, at nusquam factum Filium, quis legerit. Ex quibus aperte convincuntur (0115C)falsa de Domini generatione opinari, qui divinam atque inexplicabilem ejus generationem factionem audent dicere.
3. Neque igitur admirabilis et divina unitas in tres divinitates est separanda, neque factionis vocabulo dignitas ac summa magnitudo Domini est diminuenda: sed credendum est in Deum Patrem omnipotentem, et in Christum Jesum, ejus Filium, et in Spiritum sanctum: Verbum autem Deo universorum esse unitum: quippe, Ego, inquit, et Pater unum sumus (Joan., X, 30); et, Ego in Patre, et Pater in me est (Joan., XIV, 10). Ita scilicet divina Trinitas et sancta monarchiae praedicatio integra servabitur. (0110D)Ἑξῆς δ' ἂν εἰκότως λέγοιμι καὶ πρὸς τοὺς διαιροῦντας καὶ κατατέμνοντας καὶ ἀναιροῦντας τὸ σεμνότατον κήρυγμα τῆς Ἐκκλησίας τοῦ Θεοῦ, τὴν μοναρχίαν, εἰς τρεῖς (0112A)δυνάμεις τινὰς καὶ μεμερισμένας ὑποστάσεις καὶ θεότητας τρεῖς. πέπυσμαι γὰρ εἶναί τινας τῶν παρ' ὑμῖν κατηχούντων καὶ διδασκόντων τὸν θεῖον λόγον, ταύτης ὑφηγητὰς τῆς φρονήσεως· οἳ κατὰ διάμετρον, ὡς ἔπος εἰπεῖν, ἀντίκεινται τῇ Σαβελλίου γνώμῃ. ὁ μὲν γὰρ βλασφημεῖ, αὐτὸν τὸν Υἱὸν εἶναι λέγων τὸν Πατέρα, καὶ ἔμπαλιν· οἱ δὲ τρεῖς Θεοὺς τρόπον τινὰ κηρύττουσιν, εἰς τρεῖς ὑποστάσεις ξένας. ἀλλήλων παντάπασι κεχωρισμένας, διαιροῦντες τὴν ἁγίαν μονάδα. ἡνῶσθαι γὰρ ἀνάγκη τῷ Θεῷ τῶν ὅλων τὸν Θεῖον λόγον, ἐμφιλοχωρεῖν δὲ τῷ Θεῷ καὶ ἐνδιαιτᾶσθαι δεῖ τὸ ἅγιον Πνεῦμα· ἤδη καὶ τὴν Θείαν Τριάδα εἰς ἕνα, ὥσπερ εἰς κορυφήν τινα (τὸν Θεὸν τῶν ὅλων τὸν παντοκράτορα λὲγῳ) συγκεφαλαιοῦσθαί τε καὶ συνάγεσθαι πᾶσα ἀνάγκη. Μαρκίωνος γὰρ τοῦ ματαιόφρονος δίδαγμα, εἰς τρεῖς ἀρχὰς τῆς μοναρχίας τομὴν (0112B)καὶ διαίρεσιν, παίδευμα ὃν διαβολικὸν, οὐχὶ δὲ τῶν (0114A)ὄντως μαθητῶν τοῦ Χριστοῦ καὶ τῶν ἀρεσκομένων τοῖς τοῦ Σωτῆρος μαθήμασιν. οὗτοι γὰρ Τριάδα μὴν κηρυττομένην ὑπὸ τῆς θείας Γραφῆς σαφῶς ἐπίστανται, τρεῖς δέ Θεοὺς οὔτε Παλαιὰν οὔτε Καινὴν Διαθήκην κηρύττουσαν.
Οὐ μεῖον δ' ἄν τις καταμέμφοιτο καὶ τοὺς ποίημα τὸν Υἱὸν εἶναι δοξάζοντας, καὶ γεγονέναι τὸν Κύριον ὥσπερ Ἕν τι ὄντως γενομένων, νομίζοντας· τῶν θείων λογίων γέννησιν. αὐτῷ τὴν ἁρμόττουσαν καὶ πρέπουσαν, ἀλλ' οὐχὶ πλάσιν τινὰ καὶ ποίησιν προσμαρτυρούντων. βλάσφημον οὖν οὐ τὸ τυχὸν, μέγιστον μὲν οὖν, χειροποίητον τρόπον τινὰ λέγειν τὸν Κύριον. εἰ γὰρ γέγονεν Υἱὸς, ἦν ὅτε οὐκ (0116A)ἦν· ἀεὶ δὲ ἦν, εἴ γε ἐν τῷ Πατρί ἐστιν, ὡς αὐτός φησι. καὶ εἰ λόγος καὶ σοφία καὶ δύναμις ὁ Χριστός (ταῦτα γὰρ εἶναι τὸν Χριστὸν αἱ θεῖαι λέγουσι Γραφαὶ, ὥσπερ ἐπίστασθε)· ταῦτα δὲ δυνάμεις οὖσαι τοῦ Θεοῦ τυγχάνουσιν· εἰ τοίνυν γέγονεν ὁ Υἱὸς, ἦν ὅτε οὐκ ἦν ταῦτα. ἦν ἄρα καιρὸς, ὅτε χωρὶς τούτων ἦν ὁ Θεός· ἀτοπώτατον δὲ τοῦτο· καὶ τί ἂν ἐπὶ πλέον περὶ τούτων πρὸς ὑμᾶς διαλεγοίμην, πρὸς ἄνδρας πνευματοφόρους καὶ σαφῶς ἐπισταμένους τὰς ἀτοπίας τὰς ἐκ τοῦ ποίημα λέγειν τὸν Υἱὸν ἀνακυπτούσας, αἷς μοι δοκοῦσι μὴ προςεσχηκέναι τὸν νοῦν οἱ καθηγησάμενοι τῆς δόξης ταύτης καὶ διὰ τοῦτο κομιδῆ τοῦ ἀληθοῦς διημαρτηκέναι, ἑτέρως ἢ βούλεται ταύτῃ ἡ θεία καὶ προφητικὴ Γραφὴ, τὸ, Κύριος ἔκτισέ με ἀρχὴν ὁδῶν αὐτοῦ, ἐκδεξάμενοι. οὐ μία γὰρ ἡ τοῦ Ἔκτισεν, ὠς ἴστε, σημασία· Ἔκτισε γὰρ ἐνταῦθα ἀκουστέον, (0116B)ἀντὶ τοῦ, Ἐπέστησε τοῖς ὑπ' αὐτοῦ γεγονόσιν ἔργοις, γεγονόσι δὲ δι' αὐτοῦ τοῦ Υἱοῦ· οὐχὶ δέ γε τὸ Ἐκτισε νῦν λέγοιτ' ἂν ἐπὶ τοῦ Ἐποίησε· διαφέρει γὰρ τοῦ ποιῆσαι τὸ κτίσαι. Οὐκ αὐτὸς οὗτός σου πατὴρ ἐκτήσατό σε, καὶ ἐποίησέ σε, καὶ ἔκτισέ σε; τῇ ἐν τῷ Δευτερονομίῳ μεγάλῃ ὠδῇ ὁ Μωσῆς φησι. πρὸς οὓς καὶ εἴποι ἄν τις· Ὦ ῥιψοκίνδυνοι ἄνθρωποι· ποίημα ὁ πρωτότοκος πάσης στίσεως, ὁ ἐκ γαστρὸς πρὸ ἑωσφόρου γεννηθεὶς, ὁ εἰπὼν ὡς Σοφία, Πρὸ δὲ πάντων βουνῶν γεννᾷ με; καὶ πολλαχοῦ δὲ τῶν θείων λογίων γεγεννῆσθαι, ἀλλ' οὐ γεγονέναι τὸν Υἱὸν λεγόμενον εὕροι τις ἄν. ὑφ' ὧν καταφανῶς ἐλέγχονται τὰ ψεύδη περὶ τῆς τοῦ Κυρίου γεννήσεως ὑπολαμβάνοντες, οἱ ποίησιν, αὐτοῦ τὴν θείαν καὶ ἄῤῥητον γέννησιν λέγειν τολμῶντες.
(0116C)Οὔτ' οὖν καταμερίζειν χρὴ εἰς τρεῖς Θεότητας τὴν θαυμαστὴν καὶ θεὶαν Μονάδα οὔτε ποιήσει κωλύειν τὸ ἀξίωμα καὶ τὸ ὑπέρβαλλον μέγεθος τοῦ Κυρίου· ἀλλὰ πεπιστευκέναι εἰς Θεὸν πατέρα παντοκράτορα, καὶ εἰς Χριστὸν Ἰησοῦν, τὸν Υἱὸν αὐτοῦ, καὶ εἰς τὸ ἅγιον Πνεῦμα· ἡνῶσθαι δὲ νῷ Θεῷ τῶν ὅλων τὸν Λόγον· Ἐγὼ γὰρ, φησὶ, καὶ ὁ Πατὴρ ἕν ἐσμεν· καὶ ἐγὼ ἐν τῷ Πατρὶ, καὶ ὁ Πατὴρ ἐν ἐμοί. οὕτω γὰρ ἂν καὶ ἡ θεία Τριὰς, καὶ τὸ ἅγιον κήρυγμα τῆς μοναρχίας διασώζοιτο. Extant haec apud S. Athanasium Epistola de Decretis Nicaenae Synodi, (0116D)cap. XXVI, p. 231, ed. Benedictin.