Jump to content

Epistola I ad Timotheum (Anselmus Laudunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola I ad Timotheum
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistola I ad Timotheum

Epistola I ad Timotheum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0632C

ARGUMENTUM. 114.0623C|

114.0623D| Timotheum instruit et docet de ordinatione episcopatus, et diaconii, et omnis ecclesiasticae disciplinae, scribens ei a Laodicea per Tychichum diaconem.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 2.-- Gratia, et misericordia, et pax a Deo Patre. In hac salutatione tria ponit, quae exoptat, cum in aliis tantum duo posuerit. Misericordia hic accipitur pro eo quod in aliis epistolis gratia dicitur, id est remissio peccatorum. Pax est tranquillitas animi, praelibatio aeternae pacis. Haec communiter omnibus optari solet. Gratia vero quam hic addit, episcopis optatur, id est donatio Spiritus sancti, qua ministri Dei armantur.

VERS. 3.-- Sicut rogavi. Post salutationem prius 114.0624C| de pseudo repellendis: incipit hic legem adhuc tenendam 114.0624D| docentibus.

  Rogavi. (AMBR.) Dicit rogavi, ut affectum charitatis, et formam humilitatis ostenderet.

  Fabulis et genealogiis. (AUG., lib. II contra adversarios legis et Proph., c. 1.) Haereticus quidam inimicus legis et prophetarum, existimat Apostolum hoc loco divina eloquia fabulas appellasse, etc., usque ad quod nusquam sacra pagina narrat.

  VERS. 4.-- Genealogiis. Genealogiae erant quibus quidam Judaei narrabant se esse de genere Abrahae et David: quasi inde eis deberetur, vel quibus narrabant Christum non esse ex David oriundum.

  VERS. 5.-- Finis autem. In fide est aedificatio Dei, quia ex fide est spes, et inde charitas, quae est adimpletio legis. Vel sic construe: Quidam docent 114.0625A| et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et impletio legis est charitas, quare non est opus aliis. Praecepti. Dicitur praecepti, pro praeceptorum, quorum impletio est dilectio Dei et proximi. Unde: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII).

  (AUG., in psal. XXXI.) Finis dicitur terminus, etc., usque ad cupiditas ergo refrenetur, charitas excitetur.

  Conscientia bona. Conscientia pro spe. Ille enim ad id quod diligit se perventurum desperat, cui malae conscientiae serupulus inest. Et fide non ficta. Vel, non fictili et fragili, vel, in qua non quisque sibi quodlibet fingit, sed catholica duntaxat.

  VERS. 6.-- A quibus. Improbat hic adversarios, 114.0625B| qui legalia tradebant.

  Non intelligentes, etc. Si quando enim de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci coeperint, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, de sanctis libris multa verba pronuntiant, volentes esse legis doctores, cum tamen non intelligant quae loquuntur, vel de quibus.

  VERS. 8.-- Scimus autem. Ne videretur legem incusare, addit: Scimus autem, etc. Sed ne iterum videatur eam inducere, subjungit: Scientes hoc, quia justo non est lex posita: quia non ex ea est justus, sed ex fide. Ad quid igitur ei necessaria est lex? Ideo data est, ut vel reum puniret, vel peccare volentem coerceret. Justus tamen, et si ea non eget, 114.0625C| utitur, ut sic esset in auctoritate aliis, et futura attestaretur factis. Legitime utatur. Qui scit ad tempus datam esse legem et sub Christo deserit. Jam justis per remissionem non est opus lege, a qua liberi sunt per Christum. Lege autem legitime utendi multiplex est modus, ut secundum aliud justus, et secundum aliud injustus recte dicatur legitime uti lege. Injustus enim ea legitime utitur, quando intelligens quare data sit, ejus comminatione tanquam paedagogo perducitur ad gratiam, per quam justus fiat. Justus vero et illa legitime utitur, cum eam tenendo injustis imponit, ut cum injustis coeperit inolitae concupiscentiae morbus incentivo prohibitionis, et cumulo praevaricationis augeri, confugiant ad justificantem gratiam, et per eam suavitate justitiae delectati 114.0625D| poenam litterae minantis evadant.

  VERS. 12.-- Gratias ago ei qui, etc. Hic ostendit mala sibi fuisse in lege. Bona vero ea; dimissa, quod fidelis est, et positus in ministerio, unde et fortis: per quae ostendit legem post Evangelium inutiliter duci.

  VERS. 13.-- Sed misericordiam Dei. Consequuntur misericordiam et qui scienter peccant, ut David, et qui ignoranter, quod facilius ignoscitur. Misericordiam consecutus sum, ex eo quod ignorans feci. Vel ignorantiae ponitur causa misericordiae non tamen proprie, cum mala fuerit ignorantia, misericordia vero gratuita.

  VERS. 14.-- Superabundavit. Super majora bona 114.0626A| quam olim mala. Quia non solum peccata dimisit, sed fidem et dilectionem dedit. De quibus nulli est ambigendum: Quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Et iste sermo est fidelis, id est verus et acceptabilis, quia utilis.

  VERS. 15.-- Omni acceptione, quia corpus et animam salvat. Vel, humanus est sermo iste. Alia littera: Ut non dicam divinus, quia si homo qui hospitio suscipit hominem, humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem. Quia Christus Jesus. Nulla causa veniendi fuit Christo, nisi quod peccatores salvos faceret.

  Primus. Id est pejor, quia persecutor, quo prior non erat: Nemo enim acrior inter persecutores, ergo nemo prior inter peccatores, primus ergo erat 114.0626B| non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis.

  VERS. 16.-- Sed idcirco misericordiam, etc. Caeterum idcirco misericordiam se fuisse consecutum judicat, ut nemo jam peccator quibuslibet sceleribus pressus, de se desperet, imo eamdem se consecuturum veniam hoc exemplo praesumat: magnum valde ac revera ingens est donum. In me. Quem idoneum Deus gentibus praedicatorem constituit, in quo tantum exemplum misericordiae suae exhibuit.

  VERS. 17.-- Invisibili. Quia caeteri dii sunt visibiles. Non dicitur soli invisibili, quia sunt et creaturae quaedam invisibiles, ut anima, quae tamen sensu capi possunt: quia omnes vires ejus possunt cognosci, sed ea non est nobis Deus. Invisibilis est ergo ab 114.0626C| hominibus Deus in natura, secundum illud: Deum nemo vidit unquam. Videtur autem cum vult et sicut vult, non sicut est, sed quasi specie vult apparere. In futuro vero videbunt eum filii sicut est. Soli Deo. Qui solus Deus est natura, id est, solus creat, quod de ipsa Trinitate intelligitur, non de solo Patre, ut quidam volunt: quia non ait, soli Patri, sed soli Deo. Unus enim et solus Deus a nobis praedicatur ipsa Trinitas. Et unigenitus, secundum quod est Deus apud Deum, et Spiritus sanctus in sua natura est immortalis et invisibilis.

  VERS. 18.-- Hoc praeceptum. Postquam commemoravit quae et quanta sint beneficia Patris et Christi erga peccatores, quomodo populum imbuat disciplina ecclesiastica ostendit.

  114.0626D| VERS. 19.-- Conscientiam. Vocat cogitationes, in quibus summopere humilitas servanda est, qua spreta in magnos quidam devenerunt errores, sicut in principio ad Romanos ostensum est.

  VERS. 20.-- Quos tradidi. Utrumque Apostolus excommunicavit, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satanae. Nulla enim creatura est, sive quae in veritate manet dans Deo gloriam, sive quae in charitate non stetit quaerens gloriam suam quae, velit nolit, divinae providentiae non serviat. Sed volens facit cum illa quod bonum est. De illa vero quae hoc non vult, fit quod justum est. Non ei tamen rependitur quod de ipsa juste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem 114.0627A| rationabili creaturae Deus negavit, sed potestatem qua injustos juste ordinat sibi retinuit. Tradidi. Non tamen ita ut pereant, quia nihil potest Satanas, nisi permissus, qui vexat sibi datos, unde: Jam noli peccare, ne deterius tibi contingat (Joan. V). Itaque Satana ad correptionem hominum utebatur ipsa potestas apostolica. Praevaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores, vel actores divinae providentiae, et diabolus magistratus hujus mundi dicitur, sed magistratus sub Deo imperatore non facit nisi quantum illi permittitur, et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit.

CAPUT II.
  114.0627B| VERS. 1.-- Obsecro. Hactenus de pseudo-apostolis, hic de orationibus. Primo omnium. Id est, ante omnia fieri obsecrationes. Ordo missae hic ostenditur quod est speciale genus orationis. Obsecrationes. Sive precationem illam quae fit juxta vel ante consecrationem. Orationes. Id est ipsa consecratione. Postulationes. Vel interpellationes, quasi ex debito ut quod hic geritur, in aeterna vita perficiatur, ut cum populus ab episcopo benedicitur. Gratiarum actiones. De factis, quae totum concludunt quasi totum sit a Deo: ut benedicamus Domino. Pro omnibus. Ut sequamur clementiam Dei, quia Deus vult omnes homines salvos fieri, etsi secundum justitiam quosdam reprobet. Ut quietam a persecutione.

  VERS. 3.-- Hoc enim. Ne quis putaret haec non 114.0627C| esse facienda pro his quos patitur Ecclesia addit: Hoc enim bonum est. Et ne quis putaret cultu unius Dei et vita bona salutem esse posse sine participatione corporis Christi, id est sine fide Ecclesiae. Unus, inquit, Deus, unus et mediator, ut omnes homines salvari nunquam fiat nisi per mediatorem Deum Verbum quod semper erat, secundum tamen carnem, factum est.

  VERS. 4.-- Mediator Dei, etc. Hic est arbiter ille, quem Job desiderat, dicens: Utinam esset nobis arbiter.

  (AUG., lib. IX de Civit. Dei, c. 15.) Mediator inter Deum et homines, oportebat ut aliquid haberet simile Deo, etc., usque ad alius bonus, qui reconciliat 114.0627D| inimicos, Jesus Christus.

  VERS. 7.-- Et veritate Futura veritas est res et merces fidei. Quaeris, mercedem? fides praecedat. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? fides ergo est, quod non vides credere. Veritas, quae credidisti videre.

  VERS. 8.-- Volo ergo viros, etc. (AUG., serm. 93 de Tempore.) Levavit Christus pro nobis manus suas in cruce, etc., usque ad ut veniant tibi in mentem opera tua.

  Ira, ad proximum; disceptatione, ad Deum.

  VERS. 9.-- Non in tortis, etc. Ne his omnibus ultra personae suae modum et mores occasioni movendae 114.0628A| concupiscentiae studeant, sed potius per omnia bona opera sint promittentes et indicantes extra pietatem animi.

  VERS. 11.-- Mulier in silentio. Orandi officium dixit convenire omnibus, et qualiter, et pro quibus, et quare, et quod ubique orandum sit. Nunc dicit, quod docendi officium solis viris conveniat, et quales ad illud debeant ordinari, determinat.

  VERS. 12.-- Docere, etc. Ecce non solum habitum humilem et honestum habere mulierem docuit, verum etiam auctoritatem docendi ei negavit, et subjiciendam viro praecepit, ut tam habitu quam obsequiis, sub potestate sit viri ex quo trahit originem.

  VERS. 14.-- Adam non est. (AUG., lib. II de Gen. 114.0628B| ad litteram, c. ult.) Cum enim praevaricatorem dicat Apostolus in similitudine praevaricationis Adae, etc., usque ad nullo modo illum arbitror potuisse seduci.

  VERS. 15.-- Salvabitur. Etsi mulier fuit causa peccati, tamen salvabitur non solum virgo et continens, sed etiam nupta, etsi nunquam ab opere nuptiarum cessans, si per generationem filiorum, incedens, ab hoc mundo exierit. Si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione, ut praeter proprium virum alterum non cognoscat. Cum sobrietate. Id est temperantia, ut proprio etiam viro temperate utatur.

CAPUT III.
  VERS. 1.-- Bonum opus desiderat. Opus, non dignitatem, 114.0628C| laborem, non delicias, non crescere fastigio, sed humilitate decrescere, ut fiat servus et minister hominum propter Christum, ut etiam intermissa Rachele decora facie, sed non relicta, cum Jacob intret ad Liam oculis lippam, et de monte cum Moyse descendat ad campos, de otio contemplationis ad laborem actionis.

  VERS. 2.-- Irreprehensibilem. Idem quod ad Titum, sine crimine. Res pene contra naturam, ut sine peccato: sed eligatur, cujus comparatio caeteri grex dicantur. Unius uxoris virum, etc. Id est monogamum post baptismum. Si enim et ante conjugem habuit quae obierit, non ei imputatur, cui prorsus novo, nec stupra, nec alia quae ante fuerunt jam obsunt. Sobrium, etc. Ministri templi prohibentur 114.0628D| vinum et siceram bibere, ne ebrietate graventur corda eorum, et ut sensus vigeat, semper tenuis sit.

  VERS. 3.-- Non cupidum. Nihil praeter victum et vestitum quaerentem.

  VERS. 6.-- Ne in superbiam. Nescit momentaneus sacerdos humilitatem, modos personarum, vel se contemnere non jejunavit, non flevit, non se correxit, non pauperibus erogavit. In arrogantiam, quae est ruina diaboli, incidunt qui puncto horae necdum discipuli, fiunt magistri.

  Oportet autem, etc. Haec clausula congruit principio, quod irreprehensibilis sit non solum a domesticis, sed ab alienis, Judaeis, gentibus, haereticis, 114.0629A| ut qui religioni detrahunt, juri ejus detrahere non audeant.

  VERS. 10.-- Nullum, etc. Crimen est peccatum grave, accusatione et damnatione dignissimum.

  VERS. 15.-- Ecclesia. Multorum convocatio ad unius Dei cultum. Columna veritatis. In se bene sustinens veritatem ne corruat, licet tribuletur.

  VERS. 16.-- Apparuit angelis. Non in Deo tantum innotescit angelis quod absconditum est, sed et hic apparet eis, cum efficitur atque propalatur; ideo dicitur apparuisse angelis non jam in forma humilitatis sed in potestate; qui ergo prius visus humilis, devicta morte, in majestate apparuit, ut agnoscentes angeli mysterium quod prius latuit, declaratum 114.0629B| in carne, genu illi flectentes quasi Deo gratias agant, quia didicerant veritatem. In mundo. Ut perfidia mundi veniam erroris mereri non possit. Sicut Dominus dicit de Judaeis: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, etc. (Joan. XV).

CAPUT IV.
  VERS. 1.-- Spiritus autem manifeste dicit. Quae sibi futura Spiritus sanctus revelaverit ad instructionem et cautelam Ecclesiae; non tacet dicens futuros pestiferae doctrinae viros, ut praemonita Ecclesia sit sollicita, ne ab hujusmodi hominibus circumveniatur, quasi dicat: Ita est digna domus Dei, sed Spiritus manifeste dicit. Et ideo pro ejus sublimitate ne curam deponas.

  114.0629C| VERS. 2.-- Cauteriatam. Cauterium est ferrum a cavendo dictum.

  VERS. 3.-- Quos Deus creavit. Haec doctrina sanctorum, illa daemoniorum.

  VERS. 5.-- Sanctificatur. Sanctus fit cibus et salubris, non noxius animae vel corpori, verbum sanctificat, oratio impetrat, diabolus vero per cibum tentat.

  VERS. 8.-- Nam corporalis. Datur hic intelligi quod vigiliis, jejuniis, orationibus et bonis operibus se exercebat Timotheus, non adeo intentus operibus misericordiae. Pietas, quae operatur bona fratribus et valet ad promerendum Deum.

  VERS. 11.-- Praecipe haec. Monet eum, ut profectus ejus per omnia exemplum esset aliis, ut in 114.0629D| adolescente mirabilis videretur, et gravis disciplina, ut actus ejus excusarent - et non quasi juvenis sed quasi senior habeatur, et erubescerent majores natu, si non exhiberent se juxta formam hujus, conversatione et moribus graves.

  VERS. 14.-- Prophetiam. Vocavit prophetiam inspirationem sancti Spiritus, per quam praesciebat quid de hoc et de caeteris esset acturus. Ideo ait: Quae data est tibi per prophetiam: quia Spiritu revelante cognovit Apostolus Timotheum esse dignum episcopali honore. Presbyteri. Pro presbyterorum, quia minus tribus esse non possunt. Et vocat presbyterum, episcopum; vel quia unus manus imponit caeteris assentientibus.

114.0630A|
  VERS. 1.-- Seniorem ne increpaveris. Ne, indigne ferens se a minore correctum, magis exasperetur quam proficiat.

  VERS. 2.-- Ut sorores. Ut videntes se amoris causa commoneri, facilius se corrigant. In omni castitate. In alloquio juvencularum recte juvenis de castitate admonetur.

  VERS. 3.-- Viduas honora quae vere viduae sunt. Hoc est, quae omnium suorum auxilio destitutae sunt, et quae manibus laborare non possunt, quas paupertas debilitat, aetasque conficit: quibus Deus spes est, et omne opus, oratio.

  VERS. 4.-- Parentibus. Parentes sunt iidem, qui superius filii et nepotes. Unde et in mundana lege 114.0630B| parens parenti jubetur per gradum succedere. Quibus mutuam vicem reddimus, cum a patribus educati sumus, et alios pari lege nutrimus.

  VERS. 5.-- Desolata, speret. Videns ex nulla parte se habere suffragium, toto animo est devota Deo, de quo solo sperat auxilium vitae et salutis

  VERS. 6.-- Quae in deliciis. Genus est imposturae honorem viduae habere velle, et non obsequi Deo et aliud agere, aliud profiteri, cum profiteatur religionem

  VERS. 8.-- Curam non habet. Cura impendenda parentibus, ut Jesus matrem Joanni commendavit.

  VERS. 10.-- Pedes. (AUG., in Tract. 58 in Joan.) Faciamus haec invicem humiles, quod humiliter fecit excelsus, etc., usque ad confirmatur humilitatis effectus. 114.0630C| Sanctorum. Quorum obsecro? Eorum, qui in tribulatione sunt, non sanctorum simpliciter: possunt enim esse sancti, summoque obsequio ab omnibus foveri. Noli hos prosequi copia rerum affluentes, sed afflictos, et qui a multis ignorantur. Noli praesuli Ecclesiae ista tribuere partienda, ipse potius ministra, nesolius impendii, verum obsequii praemium percipias: propriis eroga manibus, tu sulcum sere pietatis.

  VERS. 11.-- Devita. Id est, vota castitatis earum non usque adeo cures, ut eas Ecclesiae alimoniis sustentandas suscipias.

  VERS. 12.-- Habentes. (AUG., de Bono viduitatis, cap. 8, 9, 10.) In conjugali vinculo si pudicitia conservetur, damnatio non timetur, etc., usque ad 114.0630D| omnis hujusmodi similis est uxori Loth, quae retro aspexit.

  Irritam fecerunt. Etsi non nubendo, tamen volendo: non quia nuptiae damnentur, sed fraus propositi, et fracta fides voti damnatur et voluntas, quae a proposito recedit damnabilis est, sive nuptiae sequantur, sive non.

  VERS. 15.-- Conversae sunt retro Satanam. Ab excellenti illo vidualis vel castitatis virginalis proposito in posteriora respiciendo ceciderunt et interierunt.

  VERS. 17.-- Qui bene. De honore presbyterorum hic agit, quasi dicat: Illud quod dixi de viduis observa: et hoc etiam praecipe de presbyteris, ut presbyteri, 114.0631A| qui bene praesunt vita et doctrina, digni habeantur.

  VERS. 19.-- Adversus presbyterum accusationem noli recipere, etc. Solet qui corripit non amari, et ideo habita occasione facile accusatur. Contra hoc monet, non esse recipiendam de facili accusationem adversus presbyterum.

  VERS. 20.-- Coram omnibus, etc. (AUG., serm. 16 de Verb. Dom.) Aliquando debes corripere peccantem inter te et ipsum solum, etc., usque ad quando autem palam peccatur, palam arguendum est.

  VERS. 21.-- Testor coram Deo. Id est, Deus sit mihi testis, quod animam meam salvavi tibi, cave.

  VERS. 23.-- Noli adhuc aquam, etc. Quia castitatem admonuit, hac occasione immoderatam abstinentiam 114.0631B| prohibet, quam ipse inierat.

  VERS. 24.-- Quorumdam hominum peccata, etc. Quia dixerat sine praejudicio nihil faciendum, determinat ubi praejudicium sit necessarium, et ubi non, dividens bona et mala, in manifesta et occulta, quasi dicat: ideo opus est examinatione, quia sicut quaedam sunt manifesta, quae non oportet examinari, ita quaedam sunt occulta, de quibus sine praeexaminatione non potest fieri praejudicium. Manifestata. Hoc dicit de iis, de quibus clarum est quo animo fiant, haec praecedunt ad judicium, quia si ista sequitur judicium, non est temerarium. Subsequuntur. Sicut quae occulta sunt mala ipsa non latebunt tempore suo quando Christi tempus advenerit, quo manifestentur: sic et de bonis. De his ergo judicemus: 114.0631C| illa Dei judicio relinquantur.

CAPUT VI.
  VERS. 1.-- Quicunque. Sciendum est quosdam praedicasse communem omnibus in Christo libertatem. Quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali, ut illi intelligebant: ideo contra eos hic loquitur Apostolus, jubens servos dominis suis esse subditos. Ne exigant servi quod de Hebraeis dicitur, ut sex annis serviant, et gratis dimittantur liberi, quod mysticum est.

  VERS. 4.-- Superbus. Superbia quippe, non eum ratio ducit, cum ad favorem quaerendum in conflictum prorumpat, quod a mansuetis et bonis vitatur. Languens. Non enim recusando fidem penitus 114.0631D| moritur, nec ad veritatis scientiam convalescit, sed quasi repetitis accessionibus languet circa quaestiones et pugnas verborum. Quaestiones. Quaestio erat an servus esset, cum omnes ex eisdem patribus orti, et Christus omnes redemerit.

  VERS. 9.-- Nam qui volunt. Hoc dicitur his qui volunt et non sunt, ne desiderent. Jam divitibus aliud dicitur, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus. Incidunt in tentationem et laqueum diaboli, quia radix omnium malorum, etc. Non est genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix omnium malorum est cupiditas.

  VERS. 10.-- Cupiditas. In Graeco habetur, φιλαργυρία. 114.0632A| Si ergo avaritia habetur quae proprie est pecuniae amor, pro genere quod est cupiditas, ponitur species.

  Doloribus multis. Avari enim tanto plus sollicitudinem cruciatus sustinent, quo amplius desiderant quae vel habita transeunt, vel quae habere non possunt.

  VERS. 11.-- Tu autem, homo, etc. Non dicit quod hoc timeat de isto, sed sciebat hoc venturum in manus ecclesiarum. Haec fuge. Nihil enim tam asperum tamque perniciosum quam si vir ecclesiasticus maxime qui sublimem tenet locum, divitiis hujus saeculi studeat: quia non solum sibi ipsi sed et caeteris obest, quibus contrariam dat formam. Pietatem. Pietas est ut egenti condescendamus, quod non facit cupidus. 114.0632B| Fidem. Qui veram fidem habet de Deo, non cupit in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus, quam Deus.

  VERS. 13.-- Praecipio tibi. In Timotheo omnibus successoribus loquitur Apostolus. Et Christo Jesu. Exemplo Christi hortatur.

  VERS. 15.-- Beatus et solus, etc. Hoc non de Patre tantum dicit, sed de Deo qui est ipsa Trinitas.

  VERS. 16.-- Qui solus habet immortalitatem Habet per naturam, alii ab eo per gratiam. Inaccessibilem quem nullus hominum. Quia nullus ad eam ex se accedit sed cui datur, dono ejus datur, quod intelligebat Propheta dicens: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII), etc.

  VERS. 17.-- Divitibus hujus saeculi. Supra egit de 114.0632C| his qui divites volunt fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli, hic agit de his qui divites sunt, monens eos non sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites abjecti, determinat. Non sublime. Non expavit Apostolus divitias, sed morbum earum, id est superbiam, quae est vermis divitum. Grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus est qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus est, egenus est, in carne turget, crepat in corde, mendicat, inflatus est, non plenus. Ad fruendum. Temporalia enim in hac vita dat Deus ad utendum, aeterna ad fruendum: illa, unde bona faciamus; ista unde boni efficiamur.

  114.0632D| VERS. 19.-- Thesaurizare. Ad hoc praemittuntur divitiae non periturae.

  VERS. 20.-- O Timothee. Timotheus, pretiosus Deo. Τίμιος pretiosus, Θεὸς Deus.

  Profanas. Ut est, hypostasis, quae vox se habet ad personam et ad substantiam. Unde et haeretici sub hujus nominis multiplicatione inducere volebant tres esse substantias. Profanas voces intellige quae sunt contra religionem, aliae non sunt vitandae

  VERS. 21.-- Promittentes, circa fidem exciderunt, etc. Nihil enim sic amant isti, quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum (quas credere parvuli praecipiuntur) velut imperitiam deridere.

>