Migne Patrologia Latina Tomus 29
HieStr.EpPaAdH 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola Pauli ad Hebraeos
[ Cap. I.] Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime [ Ms. novissimis], diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedit ad dexteram majestatis in excelsis: tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei. Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Ad Filium autem: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis. Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis?
[ Cap. II.] Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus. Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos [ Ms. nobis] confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum de quo loquimur. Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te. Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
[ Cap. III.] Unde, fratres sancti, vocationis coelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum: qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia creavit, Deus est. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quae dicenda erant: Christus vero tamquam filius in domo sua: quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. Quapropter sicut dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri; probaverunt, et viderunt opera mea quadraginta annis. Propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Participes enim Christi effecti sumus: si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus. Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. Quidam enim audientes exacerbaverunt, sed non universi, qui profecti sunt ex Aegypto per Moysen. Quibus autem infensus est quadraginta annis? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt? Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
[ Cap. IV.] Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admixtus [ Ms. admixtio] fidei ex iis qui audierunt. Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est non introierunt propter incredulitatem: iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Nam si eis Jesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum Filium Dei: teneamus confessionem. Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae; ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
[ Cap. V.] Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis, qui ignorant, et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam: et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae, appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech. De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini, quae sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis [ Ms. add. et] justitiae: parvulus enim est. Perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
[ Cap. VI.] Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora [ Ms. perfectionem] feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fide ad Deum, baptismatum doctrinae impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni. Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. Impossibile est enim, eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans [ Ms. germinans] herbam opportunam illis, a quibus colitur; accipit benedictionem a Deo. Proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem. Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia haereditabunt promissiones. Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem: quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora voluminis: ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
[ Cap. VII.] Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei; cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiae: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae [ Ms. tac. vitae] habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha. Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae. Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit), quid adhuc necessarium fuit, secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat. In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit. Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis. Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem: nihil enim ad perfectum adduxit lex, introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt; hic autem cum jurejurando, per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum) intantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus: qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum [ Ms. se] offerendo. Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum.
[ Cap. VIII.] Capitulum autem super ea quae dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in coelis [ Ms. excelsis], sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat: si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerrent secundum legem munera, qui exemplari et umbrae deserviunt coelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. Nam si illud prius culpa vacasset: non utique secundi locus inquireretur. Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum: non secundum testamentum, quod feci patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserint in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: Dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum: quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. Dicendo autem novum, veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.
[ Cap. IX.] Habuit quidem et prius justificationes culturae, et Sanctum saeculare. Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae [ Ms. quod] dicitur Sancta. Post velamentum autem secundum tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, superque eam erant cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: in secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum, quae parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manu factum, id est, non hujus creationis; neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem, introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi! Et ideo novi testamenti mediator est, ut morte intercedente, in redemptionem earum [ Ms. earumdem] praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae haereditatis. Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum, cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. Necesse est ergo exemplaria quidem coelestium his mundari: ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis. Non enim in manufacta Sancta [ Ms. manufactis sanctis] Jesus introivit, exemplaria verorum: sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata; secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
[ Cap. X.] Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. Impossibile enim est [ Ms. erat] sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam, et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam [ Ms. facerem], Deus, voluntatem tuam. Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur, tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel [ Ms. in semel]. Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata: hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, de caetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. Contestatur autem nos et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit: Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus: Dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. Ubi autem horum remissio, jam non est oblatio pro peccato. Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei: accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), et consideremus invicem in provocationem charitatis, et bonorum operum: non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam: sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia: terribilis autem quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit! Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum, et in altero quidem, opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem, socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est; ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Nos autem nos sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.
[ Cap. XI.] Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. In hac enim testimonium consecuti sunt senes. Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur. Fide Henach translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Fide Noe, responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum: et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus. Fide qui vocatur Abraham, obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem: et exiit, nesciens quo iret. Fide demoratus est in terra repromissionis, tanquam in aliena, in casulis habitando, cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem. Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis: quoniam fidelem credidit esse cum, qui repromiserat. Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera coeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: nunc autem meliorem appetunt, id est, coelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones; ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen: arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. Fide et de futuris benedixit Isaac, Jacob, et Esau. Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgae ejus. Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit. Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis; eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii, devorati sunt. Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem. Alii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt: circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
[ Cap. XII.] Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi [ Ms. ibi] gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris, dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit [ Ms. recepit]. In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. Deinde patres quidem carnis nostrae, eruditores habuimus, et reverebamur eos: non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id, quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. Omnis autem disciplina, in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum [ Ms. potissimum] exercitatis per eam reddit justitiae. Propter quod, remissas manus, et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: contemplantes, ne quis desit gratiae Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. Ne quis fornicator, aut profanus, ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua. Scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit poenitentiae locum, quamquam cum lacrymis inquisisset eam. Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in coelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Videte, ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de coelis loquentem nobis avertimus. Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel; et ego movebo non solum terram, sed et coelum. Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia. Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. Etenim Deus noster ignis consumens est.
[ Cap. XIII.] Charitas fraternitatis maneat in vobis. Et hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim latuerunt [ Ms. placuerunt] quidam, angelis hospitio receptis. Mementote vinctorum, tamquam simul vincti; et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam. Ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat mihi homo. Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quae non profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. Beneficentiae autem, et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis [ Ms. praepaucis] scripsi vobis. Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum; cum quo (si celerius venerit) videbo vos. Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. Gratia cum omnibus vobis. Amen.
Explicit Epistola B. Pauli apostoli ad Hebraeos.