Jump to content

Epistola Pauli ad Philemonem (Hieronymus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola Pauli ad Philemonem
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 29

HieStr.EpPaAdP2 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola Pauli ad Philemonem

[ Cap. I.] Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, et Appiae sorori charissimae, et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae, quae in domo tua est. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, audiens charitatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. Gaudium enim magnum habui, et consolationem in charitate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet: propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi, obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti [ Ms. ut] ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut aeternum illum reciperes: jam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem, maxime mihi; quanto autem magis tibi, et in carne, et in Domino! si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet; hoc mihi imputa. Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: ita [ Ms. itaque], frater. Ego te fruar in Domino. Refice viscera mea in Domino. Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adjutores mei. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

Explicit Epistola B. Pauli Apostoli ad Philemonem.