Jump to content

Epistola Pauli ad Timotheum II (Hieronymus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola Pauli ad Timotheum II
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

HieStr.EpPaAdT4 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola Pauli ad Timotheum II

[ Cap. I.] Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu: Timotheo charissimo filio, gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod [ Ms. quam] sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum, ut gaudio implear, recordationem accipiens ejus fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. Propter quam causam admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia. Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per Evangelium; in quo positus sum ego praedicator, et apostolus, et magister gentium. Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide et in dilectione in Christo Jesu. Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis. Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes. Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit, et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino [ Ms. Deo] in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.

[ Cap. II.] Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu: et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Labora sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus: ut ei placeat, cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum. Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria coelesti. Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus: si sustinebimus, et conregnabimus; si negaverimus, et ille negabit nos: si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. Haec commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Profana autem et vaniloquia [ Ms. inaniloquia] devita: multum enim proficiunt ad impietatem: et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus, et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus; et discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum. Juvenilia autem desideria fuge; sectare vero justitiam, fidem, charitatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. Stultas autem, et sine disciplina quaestiones devita: sciens quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati: ne quando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem, resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi [ Ms. capti] tenentur ad ipsius voluntatem.

[ Cap. III.] Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: ex his enim sunt, qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis: semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. Et omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Mali autem homines, et seductores, proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. Tu vero permane in iis, quae didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris. Et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem, quae est in Christo Jesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

[ Cap. IV.] Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos, et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus. Et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. Demas enim me reliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam: Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. Tychicum autem misi Ephesum. Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus, quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris. In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis. Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum coeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. Festina ante hyemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.

Explicit Epistola B. Pauli apostoli ad Timotheum II.