Jump to content

Epistola ad Albericum (Lambertus Pultariensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Albericum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 106

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistola ad Albericum

106.0397D| Domno abbati Alberico et fratribus qui secum sunt, frater Lambertus Sancti Petri Pultariensis, salutem.

Quod ad me misistis, ut praeter spem vestram a rudi erudiremini, nisi quia et vita vestra, et conversatio cultus justitiae videretur, quasi ironia fuisse, non indigentia scientiae. Nam misistis, ut vulgo dicitur, ovem ad capram mutuare lanam, ut ego scilicet jam desipiens, jam delirus senex, jam lethargia 106.0398D| obsitus, ore balbutienti, ut pote edentulus, ipsam docerem Minervam. Sed tamen ne forte opinaremini me non ex veritate ignorantiae, non ex paupertate intellectus, sed potius ex ignavia vel contemptu vestram repudiasse petizionem, ex his, quae vel a magistris didici, et vix recolligere potui, vel ex longo usu retinui, quaedam pavida manu temerarius scriptor sicut in Psalterio, subnotare studui, vos amicos nostros insipientiae supportatores arbitratus, non 106.0399A| subsannatores, quorum si qua placent, Dei ex merito vestro misericordiae; si qua vero displicent, errori meo imputate: et tamen, si factus sum insipiens, vos me coegistis. Dicimus itaque usque modo, quanquam rectius videremur antepenultimam acuere; dicimus aliquo modo, quoquo modo, quonam modo, quodam modo, nullo modo. Est enim, dicente Prisciano, quando duae partes pro una accipiuntur, in diversis significationibus adverbiorum, ut ullómodo, nullátenus, omnino, usquémodo, et caetera hujusmodi. Dicimus alicujus, et alicujúsmodi, nulliúsmodi, istiúsmodi, aliunde, próinde, éxinde, súbinde, déinde, abintus, déintus, dé intro, déforis, áforis. Dicit enim Priscianus, quia cum apud Graecos praepositio composita est cum dictionibus quibusdam penultimam 106.0399B| habentibus acutam, antepenultimam eam idem talem, scilicet acutam, facit. Apud nos in uno idem in solo adverbio hoc solet facere, scilicet antepenultimam acuere, ut inde, déinde; intus, déintus, ábintus; intro, diintro; lónge, délonge, álonge, ámodo, et caetera, ne si gravetur praepositio, et non acuatur, per apposizionem putetur esse ante adverbium, quod fieri non licet. Ex his vel supradictis potest colligi, qualiter usquemodo debet accentari. Et notate quod in quibusdam usus, in quibusdam ratio praevalet, in quibusdam vero usus, et ratio, et auctoritas conveniunt. Dicunt quidam enimvero, quidam enimvero. Sed quia hic usu mihi vacillante, nec auctoritas suffragatur, nec firma ratio, vestro relinquo judicio vel excellenti ingenio.Dicimus équidem, 106.0399C| quandóquidem, quoniámquidem, átubi, ástubi, úbiubi, úbinam, quisnam, quinam, ubi non eversis syllabica videtur epentesis, ut in quibusdam nominibus et pronominibus et adverbiis invenitur. Dicimus quamóbrem; áttamen, sédtamen, úttamen; siquando, néquando, aliquando: a primitivo enim temporali adverbio, quod est quando, composita sunt, siquando, néquando, aliquando, quae, ut dicit Priscianus, antepenultimam habent acutam, ne duae partes esse putentur divisae, et differre causa ad aliquanto, quod consimilem sonum habere videntur, acuitur penultima in alíquando. Dicimus quámdiu, támdiu, aliquámdiu, tantómagis, quantómagis, multómagis, siquóminus, paulóminus, nihilóminus, multominus, tantominus, quantominus, quominus, multominus, tantominus, quantominus, quominus, paulópost, alióquin, ecc. Dicimus propémodum, alphabé tum, intérsit, interesse , monarchia. Dicimus tamen neoménia, scenophigia, correpta penultima, ad similitudinem Latinorum nominum, in quibus raro invenitur i vocalis 106.0400A| longa ante a, vel aliam vocalem, quamvis ei, quod est apud Graecos in hujusmodi dictionibus in i longam apud nos debeat mutari. Ipsi enim dicunt tragedeia, comedeia, Alexandreia, pro quo apud nos ei mutata in i longa, debemus dicere tragedia, Alexandria, etc. , i producta: sed sequimur interdum in hoc Latinos poetas, qui in hoc more suo i correpta protulerunt, ut Horatius :
Effutire leves indigna tragédia versus Et Juvenalis: . . . . . . Namque comédia mimus Quis melior plorante gula? Emendavimus in Psalterio: dirumpamus et dirupisti, s sublata; nam teste Prisciano, licet dis et di praepositiones, 106.0400B| quae non nisi compositae inveniuntur, habeant eamdem significationem, tamen dis non ponitur, nisi quando sequitur e, vel f, vel s, vel p, vel t, vel i, in loco consonantis, ut discumbo, differo, dispergo, distraho, disjungo: aliis vero quibuscunque consonantibus sequentibus, di praeponitur, ut dimitto, diduco, digero, diluo, dirimo, diruo, dirumpo, dirigo. Isidoro in libro Etymologiarum dicit Sichem Samariae urbem, quae Latine et Graece Sychima vocatur, aedificavit Emor, appellavitque eam nomine Sichem filii sui. Ipsa est nunc Neapolis civitas Samaritanorum: quod nomen per h ubique in historia scriptum invenimus. Nel suo vocabulis, scilicet cássia et pellícanus in plerisque antiquioribus libris s et l geminatam invenimus: sed haec ipsa geminatio an 106.0400C| ex ipsorum nominum creatione fieri debeat, non legimus. Haec tantummodo de his in Etymologiarum suarum libro dicit Isidoro. Pellicanus est avis Aegyptia, habitans in solitudine Nili fluminis, unde et nomen sumpsit, nam Canopus dicitur Aegyptia. Hactenus de vocabulo. Item idem cum de aromaticis arboribus tractaret: Cassia, inquit, nascitur in Arabia, virga robusti corticis et purpurei, foliis ut piperis: nihil amplius. Haec qualiacunque hic et in Psalterio ex amici vestri languida scientia, quae quasi extorsistis, cum non obedire timui, si non displicent, interim assumite: et si quid vobis aliud aliunde verius illuxerit, haec, quaeso, nostra, imo non nostra, nisi quia per nos recensita, penitus abradere non differatis, ne forte alicujus sinceritatem, 106.0400D| quod absit, fiant ascecere. Valete, et nobis inter Scyllam et Charibdim navigantibus, sed prae nimia tempestate vix remigare sustinentibus, orationis et consilii vestri manu subvenite ne absorbeamur.