Migne Patrologia Latina Tomus 61
AusTul.EpAdAr 61 Auspicius Tullensisfl. 470 Parisiis J. P. Migne early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola ad Arbogastem Praecelso exspectabili his Arbogasto comiti, Auspicius qui diligo, salutem plurimam. Magnas coelesti Domino rependo corde gratias, Quod te Tullensi proxime magnum in Urbe vidimus. Multis me tuis actibus laetificabas antea, Sed nunc fecisti maximo me exsultare gaudio. Major etenim solus apparuisti omnibus, Ut potestatis ordinem illustri mente vinceres, Cui honor debitus majore nobis gaudio Nondum delatus nomine, jam est collatus meritis. Plus est enim laudabilem virum fulgere actibus, Quam praetentare lampada sine scintillae lumine. Sed tu qui totis gradibus plus es quam esse diceris, Erit credo velocius ut reddant merita. Clarus etenim genere, clarus et vitae moribus, Justus, pudicus, sobrius, totus illustris redderis. Pater in cunctis nobilis fuit tibi Arigius: Cujus tu famam nobilem aut renovas, aut superas. Sed tuus honor ejus est, ejusque tibi permanet, Et geminato lumine sic tu praecluis omnibus. Cujusque nemo dubitet felicitati praestitum, Ut superesset genitrix tibi, laudanda omnibus, Quae te sic cunctis copiis replet et ornat pariter, Ut sis abundans usibus, et sis decorus actibus. Congratulandum tibi est, o Trevirorum civitas, Quae tali viro regeris, antiquis comparabili. De Magno origo semine descendit tui nominis: Certe virtutis ejus est, ut Arbogastis legitur. Scribantur in annalibus hujus triumphi pariter, Sicut et ejus scripti sunt, quem supra memoravimus. Sed hoc addamus meritum huic, qui vere major est, Quod Christi nomen invocat religioni deditus. Fuit inarmis alacer ille antiquus, verum est: Sed infidelis moritur, et morte cuncta perdidit. Hic autem noster strenuus, belligerosus, inclytus, Et quod his cunctis majus est, cultor divini nominis. Nunc autem, fili sapiens, quaeso, dignanter accipe Tui cultoris paginam quam ex amore porrigo. Primum deposco, cupias collatas tantas gratias In te conserves integras, et bonis multis afflues. Unum repelle vitium, ne corda pura inquinet, Quod esse sacris scribitur radix malorum omnium: Cupiditatem scilicet, quae in alumnos desaevit, Nec saeva parcit rabiem quorum amore pascitur Hoc (inquam) semper devorat famem edendam perferens, Et velut ignis addito succensa crescit pabulo. Sed haec non ita dixerim, quod te hoc damnem crimine. Tamen deposco diligens, ut nec scintilla vulneret. Quam si forte improvidus quandoque inescaveris, Cito flagrabit nimium augendum incendium. Tende per mundum oculos, cerne primates saeculi, Aut interire cupidos, aut in periclis vivere. Corradunt, quaerunt, inhiant, velut canes avidi: Et haec nec ipsi possident, sed nec relinquunt posteris. Tamen non generaliter ista de cunctis dixerim: Sed ut paucorum dedecus sit multis emanatio. Tu autem, vir eximie, judex multorum providus, Tui repente pectoris secreta judex perspice. Hujus si ullam senseris parvam veneni guttulam, Dulci perfunde oleo, ne serpat in visceribus. Nec hoc ignoras oleum, pro tua sapientia, Quod est cunctorum pauperum mercatum eleemosynis. His te exerce studiis, haec cuncta bona perage, Ut mea tibi maneant, et perseverent gaudia: Nam parum esse noveris, si quisquam nulla rapiat, Et obdurato pectore sua praecludat miseris. Non multum sibi consulit, qui sic evitat rabiem Cupiditatis, ut simul incurrat avaritiae. Nam ista duo crimina, velut cognata genere, Et geminata specie, nimis conjuncta permanent; Haec qui sectantur miseri, hoc unum distat vitium, Quod unus horum malus est, et ille alter pessimus, Unde, mi cara dignitas, tu, quaeso, fili unice, Sic ab alienis abstine, ut tua cunctis tribuas, Illudque super omnia memor in corde retine, Quod te jam sacerdotio praefiguratum teneo, Hanc, quaeso, serva gratiam, et illis cresce meritis, Ut praelocuta populi vox coelo sacra veniat. Sanctum, et primum omnibus, nostrumque Papam Jamlychum. Honora corde, dilige ut diligaris postmodum. Cui quidquid tribueris, tibi in Christo reparas, Haec recepturus postmodum, quae ipse seminaveris.