Jump to content

Epistola ad Bernardum (Aurelianus Recomensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Bernardum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 106

Documenta Catholica Omnia pdf


Epistola ad Bernardum (Aurelianus Recomensis), J. P. Migne 106.1526A

INCIPIT PRAEFATIO MUSICAE DISCIPLINAE. 106.1521B|

Christianorum nobilissimo nobilium, virorumque praestantissimo, atque honoris culmine apostolici nobilissime sublimato, simulque imperiali dignitate decorato, et virtutum omni genere florenti in Christo feliciter BERNARDOarchicantori, ut opto totius sanctae Ecclesiae et vocato et futuro vero archiepiscopo, AURELIANUS vernaculus, quondam monasterii S. Joannis Reomensis, nunc tamen abjectus, sed tamen vester, et velit nolit mundus, vester, vester inquam, vester, servusque omnium minimus famulorum Christi.

Quoniam genuino ingenio praepollentem, et artificiali doctrina cluentem, prae caeteris vosmet solum agnovi in harmonica philosophia, rogatus a fratribus 106.1521C| ut super quibusdam regulis modulationum, quas tonos seu tenores appellant, sed et de ipsorum vocabulis rerum laciniosum praescriberem sermonem, ac ideo seriem harum litterarum ad censuram vestrae nobilitatis direxi, vestroque nomini dedicavi, ut si conspectui digno videntur, memoriae commendentur; sin autem aliter, oblivioni ducantur. Scio enim quia nobilissimi inveniuntur cantores. Hujus autem, fateor, nisi vos solum, me neminem artis vidisse peritum. Quidam etenim nostrorum multa 106.1522B| musicae norunt statuta. Tamen ut fuerunt prisci, nusquam tamen, ut arbitror, invenitur musicus, ac per hoc quae sparsim in veterum dictis invenire potui; sed et quae a vobis et ab aliis audivi, ipse novum opus condere studui, illo donante qui donavit, et sine quo nihil possumus, cui et devotus gratias ago. His igitur praelibatis, agnoscite me vos amare, suscipere, colere, mirari, reminiscens pium animi affectum vestri erga me, quem pure dilexistis, monuistis, docuistis, enutristis. Animadvertite autem me reconciliatas amicitias pure colere, et non juxta Plautinam sententiam altera manu lapidem tenere, panem offerre altera. Ego certe ut homini nobilissimo et severissimo risum moveam, et imiteris aliquando Crassum, quem semel in vita risisse dicit 106.1522C| Lucilius. Dicam quod saepe rogitans risum tenere non possum. Dolebamus vos nimium esse patientem; sed ut video, exaltastis diu manum et suspendistis plagam, ut feriretis fortiter, et taciturnitas vestra dispensatio fuit, non consensus. Quorsum ista dixerim, uti bene nostis, in memet experimenta didici. Ideoque illud propheticum quotidie decanto: Iram Domini sustinebo, donec justificet causam meam. Multae enim viae hominibus rectae videntur, quae postea pravae reperiuntur. Sed saepe thesaurus in testaceis 106.1523A| vasis conditur. In Evangelio importuna tandem mulier audiri meruit; et clauso cum servis ostio, media licet nocte panes amicus ab amico accepit. Deus ipse, qui nullis contra se superari virtutibus potest, publicani precibus vincitur. Ninive civitas fletibus stetit. Christus, inquam, prodigum filium revertentem laetus amplectitur. Paulus ex persecutore fit maximus praedicator. Petrum ter negantem amare in suum locum lacrymae restituere. Cui plus dimittitur, plus amat. De toto grege siletur, et ob unius morbidae pecudis animae angeli laetantur in coelo. Quod si cui videtur indignum, audiat a Domino, Amice, si ego bonus, quare oculus tuus nequam? Vale pars, imo si dignaris, unitas animae meae, caecorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium, 106.1523B| decus Ecclesiae, lux mundi, et noli despicere animam conservi, pro qua Christus est mortuus.

Explicit praefatio.

INCIPIUNT CAPITULA PRAEFATI OPERIS.

. De laude musicae disciplinae.

II. De nomine et inventoribus ejus, et quomodo numerorum formae inventae fuerint.

III. Quod musicae tria sint genera.

IV. Quod habeat humana musica partes.

V. De vocum nominibus.

VI. Quod habeat musica cum numero maximam concordiam.

VII. Quid sit inter musicum et cantorem.

VIII. De tonis octo.

IX. Quae ipsis inscribantur tonis.

X. De autentu proti.

XI. De plagis proti.

XII. De autentu deuteri. 106.1523C|

XIII. De plagis deuteri.

XIV. De autentu triti.

XV. De plagis triti.

XVI. De autentu tetrardi.

XVII. De plagis tetrardi.

XVIII. Deuterologium tonorum.

XIX. Norma qualiter versuum spissitudo, raritas, spissitudo profunditasque discernatur omnium tonorum.

XX. Quod ab hac disciplina composita exstant modulamina, quae diu noctuque juxta constitutionem patrum praecedentium praecinuntur in ecclesia.

Post caput 20 haec leguntur.

Explicitus liber de Disciplina musicae artis, editus pro captu meo, quem rogatu fratrum, undecunque, Christo opitulante, collegi, et unius libelli tenore strictim conclusi, quemque percurrendum atque 106.1523D| examinandum domno et abbati meo reverentissimo Bernardo, futuro vero archiepiscopo obtuli, deprecor, oro, obsecro, ut si quid, o prudens cantor, 106.1524A| quisquis es, vituperabile in eo inveneris, mihi corrigendum insinues, calumniamque facere desistas. At ubi ordinate et rationabiliter actum videris, mecum Deo, qui donavit, gratias agas, cognoscasque, quia apud antiquos tam turpe erat ignorare musicam quam litteras. Etenim et ipse mundus et coelum supra nos, juxta philosophorum dogma, gestare in semet dicuntur harmoniae sonoritatem. Musica enim hominum movet affectus, in diversum habitum provocat sensum. In bello quoque pugnantium vires reficit, et quanto vehementior fuerit tubae clangor, tanto animus ad certamen efficitur fortior. Bestias quoque, serpentes, volucres ac delphines ad auditum provocat, sicut et supra in laude musicae disciplinae, prout potuimus, diximus. Et quid plura? musica 106.1524B| ars omnes exsuperat artes. Angeli quoque, quod Deo laudes more hujusce disciplinae in arce referunt siderea, lector Apocalypsi nemoque dubitet. Caeterum quod in terris angelorum resonare audiuntur voces multis perdocemur exemplis, e quibus duo hic ostendam. Veterum pandit memoria, ni fallor, monachum quemdam ex monasterio S. Victoris, quod est juxta Cinnomannorum civitatem, gratia orationis ad basilicam S. archangeli Michaelis pervenisse in monte Gargano, noctemque ante fores ecclesiae pervigilem ducens, audivit chorum angelorum cantantium responsorium quod in natale apostolorum canitur, videlicet: R\. Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie, etc. V\. Emitte, Domine, spiritum. Qui Romam veniens, retulit atque 106.1524C| Romanae Ecclesiae clericis sicut audierat memoriae contradidit, mutantesque versum, scilicet V\. In omnem terram exivit sonus eorum, non solum ab ipsis, sed etiam ab omni cantatur Ecclesia. In civitate quae Antissioderensis vocatur, ferunt fuisse religiosum presbyterum, qui inter caetera religionis augmenta, hoc sibi asciverat, ut basilicae signo pulsante illico assurgeret, extemploque ecclesiam praepararet. Dum his et hujusmodi floreret actibus, quadam nocte cum a propria egrederetur domo, quae parieti haerebat basilicae in honorem S. Albani martyris, angelorum audivit chorum consona canere voce alleluia cum psalmo CXLVIIIusque ad finem psalterii, qui attonitis auribus ad ostium ipsius oratorii obscultans didicit eam. Erat autem [mos] alleluia cum superiori canere 106.1524D| psalmo diebus tantum Dominicis, quae in primo versu semel, in secundo bis, in tertio tribus reciprocatur vicibus, et in tertio iterum a capite repetitur, 106.1525A| ut autem arbitror, in honorem sanctae et individuae competenter canitur Trinitatis. Quo autem liquido cunctis appareret veritas rei, convocatis post matutinorum solemnia clericis, eis memoriae contradidit, atque ita a cordis recessit gremio, ut nisi vocabulum laudis tantum remansisset, et merito, ut is cui revelata sunt coelestia, et aliis tradidit, quanquam amore boni ductus zeli, tamen ad Deo referendas laudes aliis maneret, et isti a memoria recederet. Cujus rei concordat illud quod beatus Gregorius in libris Dialogorum de quodam puero refert, qui coelestia cum agnovisset verba, et proprietates multarum sciret linguarum, in semet reversus coepit pandere qui illo de loco, et quanti et quando migraturi essent. Quamobrem ille proprios dilacerans lacertos, 106.1525B| ultimum vitalemque emisit spiritum. Quod et apostolus Paulus metuens de seipso dicit: Audivi secreta verba, quae non licet homini loqui. Et Joanni praecipitur ne scribat de voce septem tonitruorum. Explicit.

Editum pro captu meo libellum hunc tibi, dilectissime ac nimium desiderantissime abba meus Bernarde, percurrendum atque examinandum mitto, deprecorque ut pro meis et corporis et animae fragilitatibus apud judicem pium intercedere digneris, nobilissime nobilium. Ego enim dum spiritus hos tegit artus, dum vitae hujus fruimur commeatu, spondeo, promitto, polliceor, vos semper mea lingua resonabit, nulla erit pagina nostra ab hodierna die quae 106.1525C| non sonet Bernardum venerabilem, nobilem, sanctum, 106.1526A| pium atque benignum. Quocunque sermonis nostri monumenta pervenerint, ipse cum meis scriptis proficisceris, Christianorum nobilissime; nunquam enim in meis libris moriturus es. Audiet me semper de te loquentem sexus uterque, senex, juvenis, puer, advena, cives; quorsum ista loquor? quoniam in filio Abraham tentatur, et fidelior invenitur; in Aegypto venditur Joseph, ut patrem pascat et fratres; morte vicina Ezechias terretur, et fusus in lacrymas quindecim annorum spatio protelatur ad vitam. Apostolus Petrus Domini concutitur passione, et amariter flens audit: Pasce oves meas. Lupus rapax Paulus et Benjamin adolescentior in exstasi caecatur, et repentino tenebrarum horrore circumdatur, Dominum vocat, quem dudum persequebatur 106.1526B| ut hominem; cui plus dimittitur, uti praefatiuncula praemisimus, plus amat. Nosti, mi reverentissime Pater, quia multi, non contenti perditione sua, volunt plures mortis habere participes, quasi multitudo peccantium scelus minuat. Tamen nunc et dico et dicam, illud vos tenere cupio mea de parte quicunque infidelis exstiterit, detraxeritque seu susurraverit, aut aliquid vestra de parte sinistrorsum aut conatus fuerit, aut dixerit, ita haberi illum a nostris partibus alienum, ut quid agat, ubi sit, nescire cupiam. Ipse denique viderit ubi possit absolvi. Sanctam paternitatem vestram gratia superni adjutoris conservare atque ad defensionem suae sanctae Ecclesiae semper corroborare dignetur.

Amen, amen, amen, fiat, fiat, fiat, amen.