Epistola ad Cangrande

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Magnifico atque victoriosissimo Domino, Domino Kani Grandi de la Scala, sacratissimi Caesarei Principatus in urbe Verona et civitate Vicentiae Vicario Generali, devotissimus suus Dantes Alagherii, Florentinus natione non moribus, vitam orat per tempora diuturna felicem, et gloriosi nominis perpetuum incrementum.


1. Inclyta vestrae Magnificentae laus, quam fama vigil volitando disseminat, sic distrahit in diversa diversos, ut hos in spem suae prosperitatis attollat, hos exterminii deiciat in terrorem. Huius quidem praeconium, facta modernorum exsuperans, tanquam veri existentia latius, arbitrabar aliquando superfluum. Verum ne diuturna me nimis incertitudo suspenderet, velut Austri regina Hierusalem petiit, velut Pallas petiit Helicona, Veronam petii fidis oculis discursurus audita. Ibique magnalia vestra vidi, vidi beneficia simul et tetigi; et quemadmodum prius dictorum ex parte suspicabar excessum, sic posterius ipsa facta excessiva cognovi. Quo factum est, ut ex auditu solo cum quadam animi subiectione benevolus prius exstiterim; sed ex visu postmodum devotissimus et amicus.


2. Nec reor, amici nomen assumens, ut nonnulli forsitan obiectarent, reatum praesumptionis incurrere, quum non minus dispares connectantur quam pares amicitiae sacramento. Nam si delectabiles et utiles amicitias inspicere libeat, illis persaepius inspicienti patebit, praeeminentes inferioribus coniugari personas. Et si ad veram ac per se amicitiam torqueatur intuitus, nonne summorum illustriumque principum plerumque viros fortuna obscuros, honestate praeclaros, amicos fuisse constabit? Quidni? quum etiam Dei et hominis amicitia nequaquam impediatur excessu! Quod si cuiquam, quod asseritur, nunc videretur indignum, Spiritum Sanctum audiat, amicitiae suae participes quosdam homines profitentem. Nam in Sapientia de sapientia legitur, "quoniam infinitus thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei." Sed habet imperitia vulgi sine discretione iudicium; et quemadmodum solem pedalis magnitudinis arbitratur, sic et circa mores vana credulitate decipitur. Nos autem quibus optimum quod est in nobis noscere datum est, gregum vestigia sectari non decet, quinimmo suis erroribus obviare tenemur. Nam intellectu ac ratione degentes, divina quadam libertate dotati, nullis consuetudinibus adstringuntur. Nec mirum, quum non ipsi legibus sed ipsis leges potius dirigantur. Liquet igitur, quod superius dixi, me scilicet esse devotissimum et amicum, nullatenus esse praesumptum.


3. Praeferens ergo amicitiam vestram quasi thesaurum carissimum, providentia diligenti et accurata sollicitudine illam servare desidero. Itaque, quum in dogmatibus moralis negotii amicitiam adaequari et salvari analogo doceatur, ad retribuendum pro collatis beneficiis plus quam semel analogiam sequi mihi votivum est; et propter hoc munuscula mea saepe multum conspexi et ab invicem segregavi, nec non segregata percensui, digniusque gratiusque vobis inquirens. Neque ipsi Praeeminentiae vestrae congruum comperi magis quam Comoediae sublimem canticam, quae decoratur titulo Paradisi; et illam sub praesenti epistola, tanquam sub epigrammate proprio dedicatam, vobis adscribo, vobis offero, vobis denique recommendo.


4. Illud quoque praeterire silentio simpliciter inardescens non sinit affectus, quod in hac donatione plus dono quam domino honoris et famae potest conferri videri; quinimmo, cum eius titulo iam praesagium de gloria vestri nominis amplianda, satis attentis videar expressisse, quod de proposito. Sed zelus gratiae vestrae, quam sitio, vitam parvipendens, a primordio metam praefixam urgebit ulterius. Itaque, formula consummata epistolae, ad introductionem oblati operis aliquid sub lectoris officio compendiose aggrediar.


5. Sicut dicit Philosophus in secundo Metaphysicorum: "Sicut res se habet ad esse, sic se habet ad veritatem"; cuius ratio est, quia veritas de re, quae in veritate consistit tanquam in subiecto, est similitudo perfecta rei sicut est. Eorum vero quae sunt, quaedam sic sunt, ut habeant esse absolutum in se; quaedam sunt ita, ut habeant esse dependens ab alio per relationem quandam, ut eodem tempore esse, et ad aliud se habere, ut relativa, sicut pater et filius, dominus et servus, duplum et dimidium, totum et pars, et huiusmodi, in quantum talia. Propterea quod esse talium dependet ab alio, consequens est quod eorum veritas ab alio dependeat: ignorato enim dimidio, nunquam cognoscitur duplum; et sic de aliis.


6. Volentes igitur aliqualem introductionem tradere de parte operis alicuius, oportet aliquam notitiam tradere de toto cuius est pars. Quapropter et ego, volens de parte supra nominata totius Comoediae aliquid tradere per modum introductionis, aliquid de toto opere praemittendum existimavi, ut facilior et perfectior sit ad partem introitus. Sex igitur sunt quae in principio cuiusque doctrinalis operis inquirenda sunt, videlicet subiectum, agens, forma, finis, libri titulus, et genus philosophiae. De istis tria sunt in quibus pars ista, quam vobis destinare proposui, variatur a toto, scilicet subiectum, forma et titulus; in aliis vero non variatur, sicut apparet inspicienti; et ideo, circa considerationem de toto, ista tria inquirenda seorsum sunt: quo facto, satis patebit ad introductionem partis. Deinde inquiremus alia tria, non solum per respectum ad totum, sed etiam per respectum ad ipsam partem oblatam.


7. Ad evidentiam itaque dicendorum, sciendum est quod istius operis non est simplex sensus, immo dici potest polysemos, hoc est plurium sensuum; nam primus sensus est qui habetur per literam, alius est qui habetur per significata per literam. Et primus dicitur literalis, secundus vero allegoricus, sive moralis, sive anagogicus. Qui modus tractandi, ut melius pateat, potest considerari in his versibus: "In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, facta est Iudaea sanctificatio eius, Israel potestas eius." Nam si ad literam solam inspiciemus, significatur nobis exitus filiorum Israel de Aegypto, tempore Moysi; si ad allegoriam, nobis significatur nostra redemptio facta per Christum; si ad moralem sensum, significatur nobis conversio animae de luctu et miseria peccati ad statum gratiae; si ad anagogicum, significatur exitus animae sanctae ab huius corruptionis servitute ad aeternae gloriae libertatem. Et quamquam isti sensus mystici variis appellentur nominibus, generaliter omnes dici possunt allegorici, quum sint a literali sive historiali diversi. Nam allegoria dicitur ab alleon graece, quod in latinum dicitur alienum, sive diversum.


8. His visis, manifestum est quod duplex oportet esse subiectum circa quod currant alterni sensus. Et ideo videndum est de subiecto huius operis, prout ad literam accipitur; deinde de subiecto, prout allegorice sententiatur. Est ergo subiectum totius operis, literaliter tantum accepti, status animarum post mortem simpliciter sumptus. Nam de illo et circa illum totius operis versatur processus. Si vero accipiatur opus allegorice, subiectum est homo, prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem iustitiae praemiandi et puniendi obnoxius est.


9. Forma vero est duplex, forma tractatus et forma tractandi. Forma tractatus est triplex, secundum triplicem divisionem. Prima divisio est, qua totum opus dividitur in tres canticas. Secunda, qua quaelibet cantica dividitur in cantus. Tertia, qua quilibet cantus dividitur in rithimos. Forma sive modus tractandi est poeticus, fictivus, descriptivus, digressivus, transumptivus; et cum hoc definitivus, divisivus, probativus, improbativus, et exemplorum positivus.


10. Libri titulus est: "Incipit Comoedia Dantis Alagherii, Florentini natione, non moribus." Ad cuius notitiam sciendum est, quod comoedia dicitur a comos, villa, et oda, quod est cantus, unde comoedia quasi villanus cantus. Et est comoedia genus quoddam poeticae narrationis, ab omnibus aliis differens. Differt ergo a tragoedia, in materia per hoc, quod tragoedia in principio est admirabilis et quieta, in fine seu exitu est foetida et horribilis; et dicitur propter hoc a tragos, quod est hircus, et oda, quasi cantus hircinus, idest foetidus ad modum hirci, ut patet per Senecam in suis tragoediis. Comoedia vero inchoat asperitatem alicuius rei, sed eius materia prospere terminatur, ut patet per Terentiam in suis comoediis. Et hinc consueverunt dictatores quidam in suis salutationibus dicere loco salutis, "tragicum principium, et comicum finem." Similiter differunt in modo loquendi: elate et sublime tragoedia; comoedia vero remisse et humiliter; sicut vult Horatius in sua Poetria, ubi licentiat aliquando comicos ut tragoedos loqui, et sic e converso:

Interdum tamen et vocem comoedia tollit,
      Iratusque Chremes tumido delitigat ore;
      Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri
      Telephus et Peleus etc.

Et per hoc patet, quod comoedia dicitur praesens opus. Nam si ad materiam respiciamus, a principio horribilis et foetida est, quia Infernus; in fine prospera, desiderabilis et grata, quia Paradisus; ad modum loquendi, remissus est modus et humilis, quia loquutio vulgaris, in qua et mulierculae communicant. Et sic patet quare Comoedia dicitur. Sunt et alia genera narrationum poeticarum, scilicet carmen bucolicum, elegia, satira, et sententia votiva, ut etiam per Horatium patere potest in sua Poetria; sed de istis ad praesens nihil dicendum est.


11. Potest amodo patere quomodo assignandum sit subiectum partis oblatae. Nam, si totius operis literaliter sumpti sic est subiectum: status animarum post mortem, non contractus sed simpliciter acceptus, manifestum est quod hac in parte talis status est subiectum, sed contractus, scilicet status animarum beatarum post mortem. Et si totius operis allegorice sumpti subiectum est homo, prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem est iustitiae praemiandi et puniendi obnoxius, manifestum est in hac parte hoc subiectum contrahi, et est homo, prout merendo obnoxius est iustitiae praemiandi.


12. Et sic patet de forma partis per formam adsignatam totius. Nam, si forma tractatus in toto est triplex, in hac parte tantum est duplex, scilicet divisio canticae et cantuum. Non eius potest esse propria forma divisio prima, quum ista pars sit primae divisionis.


13. Patet etiam libri titulus. Nam si titulus totius libri est: "Incipit Comoedia" etc., ut supra; titulus autem huius partis est: "Incipit cantica tertia Comoediae Dantis, quae dicitur Paradisus."


14. Inquisitis his tribus in quibus variatur pars a toto, videndum est de aliis tribus in quibus nulla variatio est a toto. Agens igitur totius et partis est ille qui dictus est, et totaliter videtur esse.


15. Finis totius et partis esse posset multiplex, scilicet propinquus et remotus. Sed omissa subtili investigatione, dicendum est breviter quod finis totius et partis est, removere viventes in hac vita de statu miseriae et perducere ad statum felicitatis.


16. Genus vero philosophiae, sub quo hic in toto et parte proceditur, est morale negotium, sive ethica; quia non ad speculandum, sed ad opus inventum est totum et pars. Nam si in aliquo loco vel passu pertractatur ad modum speculativi negotii, hoc non est gratia speculativi negotii, sed gratia operis; quia, ut ait Philosophus in secundo Methaphysicorum, "ad aliquid et nunc speculantur practici aliquando."


17. His itaque praemissis, ad expositionem literae secundum quandam praelibationem accedendum est; et illud praenunciandum, quod expositio literae nihil aliud est quam formae operis manifestatio. Dividitur ergo ista pars, seu tertia cantica, quae Paradisus dicitur, principaliter in duas partes, scilicet in prologum et partem executivam. Pars secunda incipit ibi: "Surgit mortalibus per diversas fauces."


18. De parte prima est sciendum quod, quamvis communi ratione dici posset exordium, proprie autem loquendo non debet dici nisi prologus; quod Philosophus in tertio Rhetoricorum videtur innuere, ubi dicit quod "prooemium est in oratione rhetorica, sicut prologus in poetica, et praeludium in fistulatione." Est etiam praenotandum quod praeviatio ista, quae communiter exordium dici potest, aliter fit a poetis, aliter a rhetoribus. Rhetores enim concessere praelibare dicenda, ut animum comparent auditoris. Sed poetae non solum hoc faciunt, quinimmo post haec invocationem quandam emittunt. Et hoc est eis conveniens, quia multa invocatione opus est eis, quum aliquid contra communem modum hominum a superioribus substantiis petendum sit, quasi divinum quoddam munua. Ergo praesens prologus dividitur in partes duas: in prima praemittitur quid dicendum sit, in secunda invocatur Apollo; et incipit secumda pars ibi: "O bone Apollo, ad ultimum laborem," etc.


19. Propter primam partem notandum quod ad bene exordiendum tria requiruntur, ut dicit Tullius in Nova Rhetorica, scilicet ut benevolum et attentum et docilem reddat aliquis auditorem; et hoc maxime in admirabili genere causae, ut ipsemet Tullius dicit. Quum ergo materia circa quam versatur praesens tractatus sit admirabilis, et propterea ad admirabile reducenda ista tria intenduntur in principio exordii, sive prologi. Nam dicit se dicturam ea, quae qui vidit in primo coelo retinere mente potuit. In quo dicto omnia illa tria comprehenduntur; nam in utilitate dicendorum benevolentia paratur; in admirabilitate attentio; in possibilitate docilitas. Utilitatem innuit, quum recitaturum se dicit eaquae maxime allectiva sunt desiderii humani, scilicet gaudia Paradisi; admirabilitatem tangit, quum promittit se tam ardua, tam sublimi dicere, scilicet conditiones regni coelestis possibilitatem ostendit, quum dicit se dicturum ea quae mente retinere potuit; si enim ipse, et alii poterunt. Haec omnia tanguntur in verbis illis, ubi dicit se fuisse in primo coelo, et quod dicere vult de regno coelesti quidquid in mente sua, quasi thesaurum, potuit retinere. Viso igitur de bonitate ac perfectione primae partis prologi, ad literam accedatur.


20. Dicit ergo quod "gloria primi Motoris," qui Deus est, "in omnibus partibus universi resplendet," sed ita ut "in aliqua parte magis, et in aliqua minus." Quod autem ubique resplendeat, ratio et auctoritas manifestat. Ratio sic: Omne quod est, aut habet esse a se, aut ab alio. Sed constat quod habere esse a se non convenit nisi uni, scilicet primo, seu principio, qui Deus est; quum habere esse non arguat per se necesse esse, et per se necesse esse non competat nisi uni, scilicet primo, seu principio, quod est causa omnium; ergo omnia quae sunt, praeter unum ipsum, habent esse ab alio. Si ergo accipiatur ultimum in universo, non quodcumque, manifestum est quod id habet esse ab aliquo; et illud a quo habet, a se, vel ab aliquo. Si a se, sic est primum; si ab aliquo, et illud similiter vel a se, vel ab aliquo. Et esset sic procedere in infinitum in causis agentibus, ut probatur in secundo Metaphysicorum. Et sic erit devenire ad primum, qui Deus est. Et sic, mediate vel immediate, omne quod habet esse, habet esse ab Eo; quia ex eo quod causa secunda recipit a prima, infinit super causatum ad modum recipientis et repercutientis radium, propter quod causa prima est magis causa. Et hoc dicitur in libro De Causis, quod "omnis causa primaria plus influit super suum causatum quam causa universalis secunda." Sed hoc quantum ad esse.


21. Quantum vero ad essentiam, probo sic: Omnis essentia, praeter primam, est causata; aliter essent plura quae essent per se necesse esse, quod est impossibile. Quia causatum est vel a natura vel ab intellectu; et quod a natura est, per consequens causatum est ab intellectu, quum natura sit opus intelligentiae. Omne ergo quod est causatum, est causatum ab aliquo intellectu mediate vel immediate. Quum ergo virtus sequatur essentiam cuius est virtus, si essentia intellectiva, est tota et unius quae causat. Et sic quemadmodum prius devenire erat ad primam causam ipsius esse, sic nunc essentiae et virtutis. Propter quod patet quod omnis essentia et virtus procedat a prima, et intelligentiae inferiores recipiant quasi a radiante, et reddant radios superioris ad suum inferius, ad modum speculorum. Quod satis aperte tangere videtur Dionysius de coelesti hierarchia loquens. Et propter hoc dicitur in libro De Causis quod "omnis intelligentia est plena formis." Patet ergo quomodo ratio manifestat divinum lumen, idest divinam bonitatem, sapientiam et virtutem, resplendere ubique.


22. Similiter etiam at scientius facit auctoritas. Dicit enim Spiritus Sanctus per Hieremiam: "Numquid non coelum et terram ego impleo?" et in Psalmo: "Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas," etc. Et Sapientia dicit quod "Spiritus Domini replevit orbem terrarum." Et Ecclesiasticus in quadragesimo secundo: "Gloria Domini plenum est opus eius." Quod etiam scriptura paganorum contestatur; nam Lucanus in nono: "Iuppiter est quodcumque vides, quocumque moveris."


23. Bene ergo dictum est, quum dicit quod divinas radius, seu divina gloria, "per universum penetrat et resplendet": penetrat, quantum ad essentiam; resplendet, quantum ad esse. Quod autem subicit de "magis et minus," habet veritatem in manifesto; quoniam videmus in aliquo excellentiori gradu essentiam aliquam, aliquam vero in inferiori; ut patet de coelo et elementis, quorum quidem illud incorruptibile, illa vero corruptibilia sunt.


24. Et postquam praemisit hanc veritatem, prosequitur ab ea, circumloquens Paradisum; et dicit quod fuit "in coelo illo quod de gloria Dei, sive de luce, recipit affluentius." Propter quod sciendum quod illud coelum est coelum supremum, continens corpora universa, et a nullo contentum, intra quod omnia corpora moventur (ipso in sempiterna quiete permanente), et a nulla corporali substantia virtutem recipiens. Et dicitur empyreum, quod est idem quod coelum igne sive ardore flagrans; non quod in eo sit ignis vel ardor materialis, sed spiritualis, qui est amor sanctus, sive caritas.


25. Quod autem de divina luce plus recipiat, potest probari per duo. Primo, per suum omnia continere et a nullo contineri; secundo, per sempiternam suam quietem sive pacem. Quantum ad primum probatur sic: Continens se habet ad contentum in naturali situ, sicut formativum ad formabile, ut habetur in quarto Physicorum. Sed in naturali situ totius universi primum coelum est omnia continens; ergo se habet ad omnia sicut formativum ad formabile; quod est se habere per modum causae. Et quum omnis vis causandi sit radius quidam profluens a prima causa, quae Deus est, manifestum est quod illud coelum quod magis habet rationem causae, magis de luce divina recipit.


26. Quantum ad secundum, probatur sic: Omne quod movetur, movetur propter aliquid quod non habet, quod est terminus sui motus; sicut coelum lunae movetur propter aliquam partem sui, quae non habet illud ubi ad quod movetur; et quia sui pars quaelibet non adepto quolibet ubi (quod est impossibile) movetur ad aliud, inde est quod semper movetur et nunquam quiescit, et est eius appetitus. Et quod dico de coelo lunae, intelligendum est de omnibus praeter primum. Omne ergo quod movetur est in aliquo defectu, et non habet totum suum esse simul. Illud igitur coelum quod a nullo movetur, in se et in qualibet sui parte habet quidquid potest modo perfecto, ita quod motu non indiget ad suam perfectionem. Et quum omnis perfectio sit radius Primi, quod est in summo gradu perfectionis, manifestum est quod coelum primum magis recipit de luce Primi, qui est Deus. Ista tamen ratio videtur arguere ad destructionem antecedentis, ita quod simpliciter et secundum formam arguendi non probat. Sed si consideremus materiam eius, bene probat, quia de quodam sempiterno, in quo posset defectus sempiternari: ita quod, si Deus non dedit sibi motum, patet quod non dedit sibi materiam in aliquo egentem. Et per hanc suppositionem tenet argumentum ratione materiae; et similis modus arguendi est ac si diceremus: Si homo est, est risibile; nam in omnibus convertibilibus tenet similis ratio gratia materiae. Sic ergo patet quod quum dicit "in illo coelo quod plus de luce Dei recipit," intelligit circumloqui Paradisum, sive coelum empyreum.


27. Praemissis quoque rationibus consonanter dicit Philosophus in primo De Coelo quod coelum "tanto habet honorabiltorem materiam istis inferioribus, quanto magis elongatum est ab his quae hic." Adhuc etiam posset adduci quod dicit Apostolus ad Ephesios de Christo: "Qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia." Hoc est coelum deliciarum Domini; de quibus deliciis dicitur contra Luciferum per Ezechielem: "Tu signaculum similitudinis, sapientia plenus et perfectione decorus, in deliciis Paradisi Dei fuisti."


28. Et postquam dixit quod fuit in loco illo Paradisi per suam circumlocutionem, prosequitur dicens se vidisse aliqua quae recitare non potest qui descendit. Et reddit causam, dicens "quod intellectus in tantum profundat se' in ipsum desiderium suum, quod est Deus, `quod memoria sequi non potest." Ad quae intelligenda sciendum est quod intellectus humanus in fine vita, propter connaturalitatem et affinitatem quam habet ad substantiam intellectualem separatam, quando elevatur, in tantum elevatur ut memoria post reditum deficiat, propter transcendisse humanum modum. Et hoc insinuatur nobis per Apostolum ad Corinthios loquentem, ubi dicit: "Scio hominum (sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit), raptum usque ad tertium coelum, et vidit arcana Dei, quae non licet homini loqui." Ecce, postquam humanam rationem intellectus ascensione transierat, quid extra se ageretur non recordabatur. Hoc etiam est insinuatum nobis in Matthaeo, ubi tres discipuli ceciderunt in faciem suam, nihil postea recitantes, quasi obliti. Et in Ezechiele scribitur: "Vidi et cecidi in faciem meam." Et ubi ista invidis non sufficiant, legant Richardum de Sancto Victore in libro De Contemplatione; legant Bernardum in libro De Consideratione; legant Augustinum in libro De Quantitate Animae, et non invidebunt. Si vero in dispositionem elevationis tantae propter peccatum loquentis oblatrarent, legant Danielem, ubi et Nabuchodonosor invenient contra peccatores aliqua vidisse, divinitas oblivionique mandasse. Nam "Qui oriri solem suum facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos," aliquando misericorditer ad conversionem, aliquando severe ad punitionem, plus et minus, ut vult, gloriam suam quantum cumque male viventibus manifestat.


29. Vidit ergo, ut dicit, aliqua "quae referre nescit et nequit rediens." Diligenter quippe notandum est quod dicit "nescit et nequit." Nescit quia oblitus, nequit quia, si recordatur et contentum tenet, sermo tamen deficit. Multa namque per intellectum videmus quibus signa vocalia desunt; quod satis Plato insinuat in suis libris per assumptionem metaphorismorum, multa enim per lumen intellectuale vidit quae sermone proprio nequivit exprimere.


30. Postea dicit se dicturum illa quae de regno coelesti retinere potuit; et hoc dicit esse materiam sui operis; quae qualia sint et quanta, in parte executiva patebit.


31. Deinde quum dicit: "O bone Apollo," etc., facit invocationem suam. Et dividitur ista pars in partes duas: in prima invocando petit; in secunda suadet Apollini petitionem factam, remunerationem quandam praenuntians; et incipit secunda pars ibi: "O divina virtus." Prima pars dividitur in partes duas: in prima petit divinum auxilium; in secunda tangit necessitatem suae petitionis, quod est iustificare ipsam, ibi: "Hucusque alterum iugum Parnassi," etc.


32. Haec est sententia secundae partis prologi in generali. In speciali vero non exponam ad praesens; urget enim me rei familiaris angustia, ut haec et alia utilia rei publicae derelinquere oporteat. Sed spero de Magnificentia vestra, ut alias habeatur procedendi ad utilem expositionem facultas.


33. De parte vero executiva, quae fuit divisa iuxta totum prologum, nec dividendo nec sententiando quidquam dicetur ad praesens, nisi hoc, quod ubique procedetur ascendendo de coelo in coelum, et recitabitur de animabus beatis inventis in quolibet orbe, et quod vera illa beatitudo in sentiendo veritatis principium consistit; ut patet per Iohannem ibi: "Haec est vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum," etc.; et per Boetium in tertio De Consolatione ibi: "Te cernere finis." Inde est quod ad ostendendum gloriam beatitudinis in illis animabus, ab eis, tanquam videntibus omnem veritatem, multa quaerentur quae magnam habent utilitatem et delectationem. Et quia, invento principio seu primo, videlicet Deo, nihil est quod ulterius quaeratur, quum sit Alpha et O, idest principium et finis, ut visio Iohannis designat, in ipso Deo terminatur tractatus, qui est benedictus in saecula saeculorum.