Jump to content

Epistola ad Carolum Juniorem (Clerus anonymus Ravennatus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Carolum Juniorem
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129



Epistola ad Carolum Juniorem

Epistola ad Carolum Juniorem (Clerus anonymus Ravennatus), J. P. Migne 129.1270B

Epistola ad Carolum Juniorem

129.1267C| Divinae largitatis munere, sapientia, potentiaque praefulgido, domino regi CAROLO glorioso, sancta Ravennas Ecclesia, inclytos cum felice successu semper manere triumphos.

Quanquam enim vestrae celsitudinis gloriae, pro sapientiae altitudine, et honore imperii, quod inter mortales principalis habetur, vivendi et docendi ecclesiasticae regulae pene omnia nota videantur, nihilque sit quod de sacris lectionibus minus intellectum vestrae regali prudentiae arbitretur: tamen quoniam quondam difficultatem et scrupulum super quorumdam habitu, qui ex diversis morum et regulae disciplinis ad sacram proveniunt dignitatem, in vestra sacra mente fore audivimus, collectis super hoc quibusdam Patrum antiquorum exemplis, quod 129.1267D| de hoc priores sensisse contigerit, et quid data auctoritate mandaverint, servato in talibus nostrae tenore Ecclesiae, dignum duximus et morem nostrae Ecclesiae demonstrare, et vestram in talibus ferventem diligentiam serenare.

Pontificum enim Romanorum auctoritas, quibus in B. Petro cura et sollicitudo pascendi gregem Ecclesiae a Domino Jesu Christo est tradita, ex clara fidei puritate docet, quibus rebus et regulis Christianorum vita in sua cujusque professione debeat contineri, qualisque servetur in urbis Romae ecclesiis disciplina, quorum beatus Coelestinus de hac re disputans, inter caetera infert: « Dicimus enim Domini sacerdotes superstitioso potius cultui inservire, quam mentis vel fidei puritati, et non mirum, ait, si contra 129.1268C| ecclesiasticum morem faciunt, qui in ecclesia non creverunt: sed alio venientes itinere, secum haec in ecclesiam, quae in alia conversatione habuerant, intulerunt. Amicti enim pallio, sicut Graeci monachi, et lumbos praecincti credunt se sanctae Scripturae fidem non per spiritum, sed per litteram complecturos. Nam si ad hoc ista praecepta sunt, ut taliter servarentur: cur non fiunt pariter quae sequuntur, ut lucernae ardentes una cum baculo teneantur? Habent enim suum ista mysterium, et intelligentibus ita clara sunt, ut ea magis, quam decet, significatione serventur. Nam in lumborum significatione castitas, in baculo regimen pastorale, in lucernis ardentibus fulgor operis boni demonstratur. »

129.1268D| Habent tamen hi istum forsitan cultum, morem potius quam rationem sequentes, qui remotioribus habitant locis, et procul a caeteris degunt. Unde hic habitus in Ecclesiis Gallicanis, ut tot annorum, tantorumque pontificum in alterum habitum consuetudo vertatur? Discernendi a plebe vel caeteris sumus, doctrina, non veste; conversatione, non habitu; mentis puritate, non cultu. Docendi enim sunt populi potius quam ludendi; nec imponendum est eorum oculis, sed mentibus praecepta sunt infundenda. Leo enim sanctae Romanae sedis episcopus dicit: « Propositum monachi proprio arbitrio vel voluntate susceptum, deseri non posse absque peccato. Quia quod quis vovit Deo, debet reddere. Unde eum, qui relicta singularitatis professione ad 129.1269A| militiam, vel ad nuptias devolutus est publicae poenitentiae satisfactione purgandum. » Relictam singularitatis professionem, non scapulare, quod pro opere fertur, exemplo supra dicto accipimus. Neque si ad sacerdotii dignitatem ascenderis, sed si ad militiam vel ad nuptias devolutus est, publicae poenitentiae satisfactione purgandus habetur. In quibus licet innocens possit esse militia, et honestum conjugium, electionem meliorem, quae in sacerdotali officio esse non potest, deseruisse, transgressio est. In quo capitulo propositum monachi, devotionem sanctae conversationis, non vestium cultum intelligentes, qui multiplex et varius pro locorum et regnorum diversitate, in Graecorum et Latinorum monachis invenitur; in his qui ad regimen ecclesiasticum 129.1269B| canonico ordine, episcopali dignitate sacrantur, si in sacerdotali habitu et consuetudine ministrent ecclesiis, in quibus provecti sunt, nihil obviare paternis antiquorum regulis pro nostrae capacitatis intelligentia omnino confidimus, sed potius ecclesiasticis et apostolicis regulis innitentes, concordiam quam in habitu sacerdotum Romana conservat Ecclesia sequendam omnimodis judicamus: melius multo magis arbitrantes, ut uniformis sacerdotalis vestis aequalitate, commune ministrandi ecclesiae ministerium sortiantur, quam amicto sub honore pontificatus pallio singulari, ab utriusque ordine, singularitatis siquidem, et episcopalis, professione, vita, et moribus discrepetur. Nec enim dicimus, ut generaliter omnibus ecclesiis hac lege habitus constringendi 129.1269C| auctoritatem donemus.

Scimus enim, quod unusquisque in suo sensu abundet: sed nos nostrarumque ecclesiarum pontifices, quos ex diversis morum et regulae disciplinis ad sacram pervenisse dignitatem gaudemus, si in habitu sacerdotali ecclesiis ministraverint, nullum habendum praejudicium, neque pro habitus qualitate feriendos censura canonica formidamus, ex antiquorum Patrum institutis omnimodo arbitramur.

Verum insuper consuetudinem ac morem nostrae ecclesiae concorditer retinendum, quem caeteris stola vestibus superjecta pro dignitate sacerdotii, qua in populo principantur, conservandum, ejus pontificis, quam sub veste poenitentiae et laboris in suo ordine statuerunt tenentes, pro vestium qualitate et habitu, 129.1269D| nullum hujus ordinis, si vita ejus in cujuscunque proposito nullo gravi facinore probatur infecta, id est, si non sit secundae uxoris copulae alligatus, si poenitentia publica non famosus, si nulla parte corporis immunitus, si servili aut originariae conditioni 129.1270A| nequaquam obnoxius, si curiae probatur nexibus absolutus, paternorum decretorum regulis aut institutis obnoxium, sed potius morem qui in ea ecclesia ex antiquo est, inviolabiliter omnimodo observandum. Neque enim ad conservandam totius singularitatis professionem, quam sacerdotale officium in forma vitae ecclesiasticae minime patitur; observandum in singulis; quae hujus sectae regularis auctoritas praecipit operanda, in esu, in silentio, in horis custodiendis, et in omnibus regularibus actibus exhibendis, solum scapulare pallium, neglectis caeteris, sufficiens omnium auctorum judicio retinemus: sed potius sub habitu singulari a vita penitus discordantes, in communis vitae participatione reprehendendos acrius aestimamus. Nec hoc quidem dicimus, ut in 129.1270B| omnibus hujus religionis, cum ad sanctam pervenerint dignitatem, relicto more ecclesiae vel religionis, in qua provecti sunt, mutandam vestem singularitatis generaliter censeamus: sed potius in utroque habitu sacerdotum, morem ecclesiarum et ordinem in quibus provecti sunt, nullis Patrum praejudiciis obnoxium, irreprehensibiliter arbitramur sequendum.

Hujus enim nostrae consuetudinis causam, o bone rex, pro nostrae reprehensionis necessitate, vestrae serenitati reddentes, placitam Deo solicitudinem vestram, quam pro statu sanctae Dei Ecclesiae in omnibus suis utilitatibus vos ferventissimo mentis studio habere multorum relatione comperimus, serenare data auctoritate humiliter exoptamus: pariterque 129.1270C| etiam immensas gratiarum actiones principali magnitudini vestrae referimus, quae nos in nostris filiis, vestris siquidem fidelibus oratoribus, monere et corrigere suis sacris apicibus est dignata, et insuper quantum pro sancta religione ferveant in suae devotionis admonitione nobis, ne reprehensibiles videamur, ostensa. Unde ne statutorum canonum in hac nostra consuetudine semper transgressores apud vos videamur, quibus regulis ad hujuscemodi tenorem et ordinem nostrae ecclesiae conservandum innitimur, in his nostris satisfactionis literulis vestrae principali magnitudini relegendis ostendendum curavimus lubentissime, si quid melius aut piorum regulis canonica scriptione congruentius tenendum de hac re vestra reperit devota regalisque prudentia, 129.1270D| vestris in omnibus monitis annuentes. Conservet Deus omnem vestram salubrem dominationem, ad gubernandam et tuendam Ecclesiam suam sanctam: Amen